Vera et catholica doctrina de sacramento ordinis ad condemnandos errores nostri temporis, a sancta Synodo Tridentina decreta et publicata sessione (sub Pio IV) septima.
Referenties naar alinea 1: 1
Directorium over volksvroomheid en liturgie. Principes en richtlijnen ->=geentekst=
Sacrificium et sacerdotium ita Dei ordinatione conjuncta sunt, ut utrumque in omni lege exstiterit. Cum igitur in Novo Testamento sanctum Eucharistiae sacrificium visibile ex Domini institutione catholica Ecclesia acceperit: fateri etiam oportet, in ea novum esse visibile et externum sacerdotium Canon 1[[al:9]], in quod vetus translatum est (Hebr. 7, 12)[[b:Hebr. 7, 12]]. Hoc autem ab eodem Domino Salvatire nostro institutum esse Canon 3[[al:11]], atque Apostolis eorumque successoribus in sacerdotio potestatem traditam:
consecrandi, offerendi et ministrandi corpus et sanguinem ejus,
nec non et peccata dimittendi et retinendi,
sacrae Litterae ostendunt, et catholicae Ecclesiae traditio semper docuit. Canon 1[[al:9]]
Referenties naar alinea 2: 8
Catechismus van de Katholieke Kerk ->=geentekst= De priester, bedienaar en middelaar tussen God en de mensen ->=geentekst= Presbyterorum Ordinis ->=geentekst= Auctorem fidei - Errores Synodi Pisoriensis ->=geentekst= Directorium over volksvroomheid en liturgie. Principes en richtlijnen ->=geentekst= Ad Pascendum ->=geentekst= Opmerkingen van de Congregatie voor de geloofsleer over het eindrapport van de Anglicaans / Rooms-Katholieke Internationale Commissie (ARCIC) ->=geentekst= Ritibus in sacris ->=geentekst=
Cum autem divina res sit tam sancti sacerdotii ministerium, consentaneum fuit, quo dignius et maiore cum veneratione exerceri posset, ut in Ecclesiae ordinatissima dispositione plures et diversi essent ministrorum ordines (Mt. 16, 19; Lc. 22, 19; Joh. 20, 22-23)[[b:Mt. 16, 19; Lc. 22, 19; Joh. 20, 22-23]], qui sacerdotio ex officio deservirent, ita distributi, ut, qui iam clericali tonsura insigniti essent, per minores ad maiores ascenderent. Canon 2[[al:10]]
Nam non solum de sacerdotibus, sed et de diaconis sacrae Litterae apertam mentionem faciunt ((Act 6, 5; I Tim 3, 8 ss; Phil 1, 1))[[b:Hand. 6, 5; Hand. 21, 8; 1 Tim. 3, 8-13; Fil. 1, 1]] et, quae maxime in illorum ordinatione attendenda sunt, gravissimis verbis docent; et ab ipso Ecclesiae initio sequentium ordinum nomina atque uniuscuiusque eorum propria ministeria,
subdiaconi scilicet,
acolythi,
exorcistae,
lectoris et
ostiarii
in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu. Nam subdiaconatus ad maiores ordines a Patribus et sacris Conciliis refertur, in quibus et de aliis inferioribus frequentissime legimus.
Referenties naar alinea 3: 7
Lumen Gentium ->=geentekst= Bij gelegenheid van de Heiligverklaring van Paus Pius X ->=geentekst= Directorium over volksvroomheid en liturgie. Principes en richtlijnen ->=geentekst= L'Inscrutabile Consiglio Divino ->=geentekst= Ad Pascendum ->=geentekst= Cum heri ->=geentekst= De betekenis van lagere bedieningen in de Heilige Liturgie ->=geentekst=
Cum Scripturae testimonio, apostolica traditione et Patrum unanimi consensu perspicuum sit, per sacram ordinationem, quae verbis et signis exterioribus perficitur, gratiam conferri:
dubitare nemo debet, ordinem esse vere et proprie unum ex septem sanctae Ecclesiae sacramentis Canon 3[[al:11]].
Inquit enim Apostolus: "Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis" ((2 Tim 1. 6,7)[b:2 Tim. 1, 6-7]. ((cf 1 Tim 4.14))[[b:; 1 Tim. 4, 14]]
Referenties naar alinea 4: 3
Directorium over volksvroomheid en liturgie. Principes en richtlijnen ->=geentekst= Ad Pascendum ->=geentekst= Reactie op het "synodaal proces" in Duitsland en de Amazondesynode ->=geentekst=
Quoniam vero in sacramento ordinis, sicut et in baptismo et confirmatione, character imprimitur Canon 4[[al:12]], qui nec deleri nec auferri potest: merito sancta Synodus damnat eorum sententiam, qui asserunt, Novi Testamenti sacerdotes temporariam tantummodo potestatem habere, et semel rite ordinatos iterum laicos effici posse si verbi Dei ministerium non exerceant. Canon 1[[al:9]]
Quod si quis omnes Christianos promiscue Novi Testamenti sacerdotes esse, aut omnes pari inter se potestate spirituali praeditos affirmet: nihil aliud facere videtur quam ecclesiasticam hierarchiam, quae est 'ut castrorum acies ordinata' ((cf: Ct 6, 3))[[b:Hoogl. 6, 3.9]], confundere Canon 6[[al:14]], perinde ac si, contra beati Pauli doctrinam, omnes Apostoli, omnes Prophetae, omnes Evangelistae, omnes Pastores, omnes sint Doctores. ((cf. 1 Cor 12, 29; Eph 4, 11))[[b:1 Kor. 12, 29; Ef. 4, 11]]
Referenties naar alinea 5: 7
Catechismus van de Katholieke Kerk ->=geentekst= Mediator Dei et hominum ->=geentekst= Redemptionis Sacramentum ->=geentekst= Redemptionis Sacramentum ->=geentekst= Lumen Gentium ->=geentekst= Directorium over volksvroomheid en liturgie. Principes en richtlijnen ->=geentekst= Ad Pascendum ->=geentekst=
Proinde sancta Synodus declarat, praeter ceteros ecclesiasticos gradus episcopos, qui in Apostolorum locum successerunt, ad hunc hierarchicum ordinem praecipue pertinere, et 'positos' (sicut idem Apostolus ait) 'a Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei' ((Act 20, 28))[b:Hand. 20, 28], eosque presbyteris superiores esse, ac sacramentum confirmationis conferre, ministros Ecclesiae ordinare, atque alia pleraque peragere ipsos posse, quarum functionum potestatem reliqui inferioris ordinis nullam habent. Canon 7[[al:15]]
Referenties naar alinea 6: 5
Indulgentiarum Doctrina ->=geentekst= Redemptionis Sacramentum ->=geentekst= Redemptionis Sacramentum ->=geentekst= Directorium over volksvroomheid en liturgie. Principes en richtlijnen ->=geentekst= Ad Pascendum ->=geentekst=
Docet insuper sancta Synodus, in ordinatione episcoporum, sacerdotum et ceterorum ordinum nec populi nec cuiusvis saecularis potestatis et magistratus consensum sive vocationem sive auctoritatem ita requiri ut sine ea irrita sit ordinatio; quin potius decernit,
eos, qui tantummodo a populo aut saeculari potestate ac magistratu vocati et instituti ad haec ministeria exercenda ascendunt,
et qui ea propria temeritate sibi sumunt,
omnes non Ecclesiae ministros, sed 'fures et latrones, per ostium non ingressos' ((cf. Jo 10, 1))[[b:Joh. 10, 1]], habendos esse. Canon 8[[al:16]]
Referenties naar alinea 7: 4
Redemptionis Sacramentum ->=geentekst= Redemptionis Sacramentum ->=geentekst= Directorium over volksvroomheid en liturgie. Principes en richtlijnen ->=geentekst= Ad Pascendum ->=geentekst=
Haec sunt, quae generatim sacrae Synodo visum est Christifideles de sacramento ordinis docere. His autem contraria certis et propriis canonibus in hunc, qui sequitur, modum damnare constituit, ut omnes, ante Christo, fidei regula utentes, in tot errorum tenebris catholicam veritatem facilius agnoscere et tenere possint.
Referenties naar alinea 8: 5
Redemptionis Sacramentum ->=geentekst= Redemptionis Sacramentum ->=geentekst= Lumen Gentium ->=geentekst= Directorium over volksvroomheid en liturgie. Principes en richtlijnen ->=geentekst= Ad Pascendum ->=geentekst=
non esse in Novo Testamento sacerdotium visibile et externum,
vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et retinendi, sed officium tantum et nudum ministerium praedicandi Evangelium,
vel eos, qui non praedicant, prorsus non esse sacerdotes:
anathema sit. (cf. DH 1764 et 1767[[al:2.5]]
Referenties naar alinea 9: 3
Presbyterorum Ordinis ->=geentekst= Apostolicae Curae et Caritatis ->=geentekst= Opmerkingen van de Congregatie voor de geloofsleer over het eindrapport van de Anglicaans / Rooms-Katholieke Internationale Commissie (ARCIC) ->=geentekst=
Canon 2 Si quis dixerit, praeter sacerdotium non esse in Ecclesia catholica alios ordines, et maiores et minores, per quos velut per gradus quosdam in sacerdotium tendatur: anathema sit. (cf. DS 1765)[[al:3]]
Canon 3 Si quis dixerit, ordinem sive sacram ordinationem non esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum, excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis, aut esse tantum ritum quendam eligendi ministros verbi Dei et sacramentorum: an. s. (cf. DS 1766)[[al:4]]
Referenties naar alinea 11: 1
Reactie op het "synodaal proces" in Duitsland en de Amazondesynode ->=geentekst=
sacram unctionem, qua Ecclesia in sancta ordinatione utitur, non tantum non requiri, sed contemnendam et perniciosam esse, similiter et alias ceremonias:
in Ecclesia catholica non esse hierarchiam, divina ordinatione institutam, quae constat ex episcopis, presbyteris et ministris:
an. s. (cf. DS 1768)[[al:6]]
Referenties naar alinea 14: 4
Lumen Gentium ->=geentekst= De betekenis van lagere bedieningen in de Heilige Liturgie ->=geentekst= De betekenis van lagere bedieningen in de Heilige Liturgie ->=geentekst= De betekenis van lagere bedieningen in de Heilige Liturgie ->=geentekst=
non esse in Novo Testamento sacerdotium visibile et externum,
vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et retinendi, sed officium tantum et nudum ministerium praedicandi Evangelium,
vel eos, qui non praedicant, prorsus non esse sacerdotes:
anathema sit. 1[[al:2.5]]
Referenties naar alinea 9: 3
Presbyterorum Ordinis ->=geentekst= Apostolicae Curae et Caritatis ->=geentekst= Opmerkingen van de Congregatie voor de geloofsleer over het eindrapport van de Anglicaans / Rooms-Katholieke Internationale Commissie (ARCIC) ->=geentekst=
Canon 2 Si quis dixerit, praeter sacerdotium non esse in Ecclesia catholica alios ordines, et maiores et minores, per quos velut per gradus quosdam in sacerdotium tendatur: anathema sit. 2[[al:3]]
Canon 3 Si quis dixerit, ordinem sive sacram ordinationem non esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum, excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis, aut esse tantum ritum quendam eligendi ministros verbi Dei et sacramentorum: an. s. 3[[al:4]]
Referenties naar alinea 11: 1
Reactie op het "synodaal proces" in Duitsland en de Amazondesynode ->=geentekst=
sacram unctionem, qua Ecclesia in sancta ordinatione utitur, non tantum non requiri, sed contemnendam et perniciosam esse, similiter et alias ceremonias:
in Ecclesia catholica non esse hierarchiam, divina ordinatione institutam, quae constat ex episcopis, presbyteris et ministris:
an. s. 5[[al:6]]
Referenties naar alinea 14: 4
Lumen Gentium ->=geentekst= De betekenis van lagere bedieningen in de Heilige Liturgie ->=geentekst= De betekenis van lagere bedieningen in de Heilige Liturgie ->=geentekst= De betekenis van lagere bedieningen in de Heilige Liturgie ->=geentekst=
Om RK Documenten te kunnen verbeteren is uw reactie zeer waardevol. Heeft u aanmerkingen of suggesties voor verbeteringen of bent u een fout tegen gekomen? Laat het ons weten.