Summa Theologiae Supplementum
Zoekopties
Zoek in:
Alle delen
Deel Ia
Deel Ia-IIae
Deel IIa-IIae
Deel IIIa
Supplement
Alle delen
Deel Ia
Deel Ia-IIae
Deel IIa-IIae
Deel IIIa
Supplement
Taal:
Latijn
Engels
Aantal:
Latijn
Engels
Aantal:
x
Gebruik de knoppen om door de historische teksten te lopen:
Informatie over dit document
Summa Theologiae Supplementum
Thomas Aquinas
1274
Kerkelijke schrijvers
Bron:https://raw.githubusercontent.com/vicmortelmans/summa/master/build/xml_latin_nl/xml_latin_nl.xml
7 Februarius 2023
7 augustus 2023
9036
lat
Taalopties voor dit document
Bekijk document in EngelsReferenties naar dit document van thema's en berichten
Open uitgebreid overzichtExtra opties voor dit document
Kopieer document-URL naar klembord Reageer op dit document Deel op social mediaInhoudsopgave
Uitklappen
- Poenitentia (1-28)
- Q 1: De contritione
Suppl q. 1 pr.
Deinde considerandum est de singulis partibus poenitentiae: et primo, de contritione; secundo, de confessione; tertio, de satisfactione.
De contritione autem consideranda sunt quinque: primo, quid sit; secundo, de quo esse debeat; tertio, quanta esse debeat; quarto, de duratione ipsius; quinto, de effectu ipsius.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum convenienter definiatur.
Secundo: utrum contritio sit actus virtutis.
Tertio: utrum attritio possit fieri contritio.

Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum contritio sit dolor pro peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 2 a. 1 co.
suppl q. 2 a. 2 co.
suppl q. 2 a. 3 arg. 4[t:suppl q. 2 a. 1 co.][t:suppl q. 2 a. 2 co.][t:suppl q. 2 a. 3 arg. 4]
Suppl q. 1 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit dolor pro peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi, ut quidam definiunt. Quia, sicut Augustinus dicit, in libro de Civ. Dei, dolor est de his quae nobis nolentibus accidunt. Sed peccata non sunt huiusmodi. Ergo contritio non est dolor pro peccatis.
suppl q. 2 a. 1 co.
suppl q. 2 a. 2 co.
suppl q. 2 a. 3 arg. 4[t:suppl q. 2 a. 1 co.][t:suppl q. 2 a. 2 co.][t:suppl q. 2 a. 3 arg. 4]
Suppl q. 1 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit dolor pro peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi, ut quidam definiunt. Quia, sicut Augustinus dicit, in libro de Civ. Dei, dolor est de his quae nobis nolentibus accidunt. Sed peccata non sunt huiusmodi. Ergo contritio non est dolor pro peccatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 1 arg. 2
Praeterea, contritio nobis a Deo datur. Sed quod datur, non assumitur. Ergo contritio non est dolor assumptus.
Praeterea, contritio nobis a Deo datur. Sed quod datur, non assumitur. Ergo contritio non est dolor assumptus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 1 arg. 3
Praeterea, satisfactio et confessio sunt necessaria ad hoc quod poena remittatur quae in contritione remissa non fuit. Sed quandoque tota poena in contritione remittitur. Ergo non est necessarium semper quod contritus habeat propositum confitendi et satisfaciendi.
Praeterea, satisfactio et confessio sunt necessaria ad hoc quod poena remittatur quae in contritione remissa non fuit. Sed quandoque tota poena in contritione remittitur. Ergo non est necessarium semper quod contritus habeat propositum confitendi et satisfaciendi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 1 s. c. 1
Sed contra est ipsa definitio.
Sed contra est ipsa definitio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod initium omnis peccati est superbia, per quam homo, sensui suo inhaerens, a mandatis divinis recedit. Et ideo oportet quod illud quod destruit peccatum, hominem a proprio sensu discedere faciat. Ille autem qui in suo sensu perseverat, rigidus et durus per similitudinem vocatur: unde et frangi dicitur aliquis quando a suo sensu divellitur. Sed inter fractionem et comminutionem sive contritionem in rebus materialibus, unde haec nomina ad spiritualia transferuntur, hoc interest, ut dicitur in IV Meteor., quod frangi dicuntur aliqua quando in magnas partes dividuntur, sed comminui vel conteri quando ad partes minimas reducitur hoc quod in se solidum erat. Et quia ad dimissionem peccati requiritur quod homo totaliter affectum peccati dimittat, per quem quandam continuitatem et soliditatem in sensu suo habebat, ideo actus ille quo peccatum dimittitur contritio dicitur per similitudinem.
In qua quidem contritione plura possunt considerari: scilicet ipsa substantia actus, modus agendi, principium, et effectus. Et secundum hoc, de contritione inveniuntur diversae definitiones traditae.
Quantum enim ad ipsam substantiam actus, datur praedicta definitio. Et quia actus contritionis est actus virtutis; et est pars poenitentiae sacramenti: ideo manifestatur in praedicta definitione, inquantum est actus virtutis, in hoc quod ponitur genus ipsius, scilicet dolor, et obiectum, in hoc quod dicit pro peccatis: et electio, quae requiritur ad actum virtutis, in hoc quod dicit assumptus. Sed inquantum est pars sacramenti, per hoc quod tangitur ordo ipsius ad alias partes, cum dicit, cum proposito confitendi etc.
Alia etiam definitio invenitur quae definit contritionem secundum quod est actus virtutis tantum: sed additur ad praedictam definitionem differentia contrahens ipsam ad specialem virtutem, scilicet poenitentiam. Dicit enim quod poenitentia est dolor voluntarius pro peccato puniens quod dolet se commisisse. In hoc enim quod additur punitio, ad specialem virtutem contrahitur.
Alia autem definitio invenitur Isidori, quae talis est: contritio est compunctio et humilitas mentis, cum lacrimis, veniens de recordatione peccati et timore iudicii. Et haec quidem tangit rationem hominis, in hoc quod dicit humilitas mentis: quia, sicut per superbiam aliquis in suo sensu redditur rigidus, ita per hoc quod a suo sensu contritus recedit, humiliatur. Tangit etiam modum exteriorem, in hoc quod dicit cum lacrimis; et principium contritionis, in hoc quod dicit, veniens de recordatione peccati, etc.
Alia sumitur ex verbis Augustini, qui tangit effectum contritionis, quae est: contritio est dolor remittens peccatum.
Alia sumitur ex verbis Gregorii, quae talis est: contritio est humilitas spiritus, annihilans peccatum, inter spem et timorem. Et haec tangit rationem nominis, in hoc quod dicit quod contritio est humilitas spiritus; et effectus eius, in hoc quod dicit, annihilans peccatum; et originem, in hoc quod dicit, inter spem et timorem. Nec solum ponit causam principalem, quae est timor: sed etiam quae est spes, sine qua timor desperationem facere posset.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis peccata, quando acciderunt, voluntaria fuerunt; tamen, quando de eis conterimur, voluntaria non sunt. Et ideo nobis nolentibus acciderunt, non quidem secundum voluntatem quam tunc habuimus cum ea volebamus, sed secundum illam quam nunc habemus, qua vellemus quod nunquam fuissent.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis peccata, quando acciderunt, voluntaria fuerunt; tamen, quando de eis conterimur, voluntaria non sunt. Et ideo nobis nolentibus acciderunt, non quidem secundum voluntatem quam tunc habuimus cum ea volebamus, sed secundum illam quam nunc habemus, qua vellemus quod nunquam fuissent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod contritio est a Deo solo quantum ad formam qua informatur: sed quantum ad substantiam actus, ex libero arbitrio et a Deo, qui operatur in omnibus operibus et naturae et voluntatis.
Ad secundum dicendum quod contritio est a Deo solo quantum ad formam qua informatur: sed quantum ad substantiam actus, ex libero arbitrio et a Deo, qui operatur in omnibus operibus et naturae et voluntatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis tota poena possit per contritionem dimitti, tamen adhuc necessaria est confessio et satisfactio. Tum quia homo non potest esse certus de sua contritione quod fuerit ad totum tollendum sufficiens. Tum etiam quia confessio et satisfactio sunt in praecepto. Unde transgressor constitueretur si non confiteretur et non satisfaceret.
Ad tertium dicendum quod, quamvis tota poena possit per contritionem dimitti, tamen adhuc necessaria est confessio et satisfactio. Tum quia homo non potest esse certus de sua contritione quod fuerit ad totum tollendum sufficiens. Tum etiam quia confessio et satisfactio sunt in praecepto. Unde transgressor constitueretur si non confiteretur et non satisfaceret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum contritio sit actus virtutis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 3 a. 1 co.
suppl q. 5 a. 3 co.[t:suppl q. 3 a. 1 co.][t:suppl q. 5 a. 3 co.]
Suppl q. 1 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit actus virtutis. Passiones enim non sunt actus virtutum: quia eis non laudamur nec vituperamur, ut dicitur II Ethic. Sed dolor est passio. Cum ergo contritio sit dolor, videtur quod non sit actus virtutis.
suppl q. 3 a. 1 co.
suppl q. 5 a. 3 co.[t:suppl q. 3 a. 1 co.][t:suppl q. 5 a. 3 co.]
Suppl q. 1 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit actus virtutis. Passiones enim non sunt actus virtutum: quia eis non laudamur nec vituperamur, ut dicitur II Ethic. Sed dolor est passio. Cum ergo contritio sit dolor, videtur quod non sit actus virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 2 arg. 2
Praeterea, sicut contritio dicitur a terendo, ita et attritio. Sed attritio non est actus virtutis: ut ab omnibus dicitur. Ergo neque contritio.
Praeterea, sicut contritio dicitur a terendo, ita et attritio. Sed attritio non est actus virtutis: ut ab omnibus dicitur. Ergo neque contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 2 s. c. 1
Sed contra, nihil est meritorium nisi actus virtutis. Sed contritio est actus quidam meritorius. Ergo est actus virtutis.
Sed contra, nihil est meritorium nisi actus virtutis. Sed contritio est actus quidam meritorius. Ergo est actus virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod contritio secundum proprietatem nominis sui non significat actum virtutis, sed potius quandam corporalem passionem: sed hic non quaeritur sic de contritione, sed de eo ad quod significandum hoc nomen per similitudinem adaptatur. Sicut enim inflatio propriae voluntatis ad malum faciendum importat, quantum est de se, malum ex genere; ita illius voluntatis annihilatio et comminutio quaedam de se importat bonum ex genere, quia hoc est detestari propriam voluntatem qua peccatum est commissum. Et ideo contritio, quae hoc significat, importat aliquam rectitudinem voluntatis. Et propter hoc est actus virtutis: illius scilicet cuius est peccatum praeteritum detestari et destruere, scilicet poenitentiae, ut patet ex his quae in 14 distinctione dicta sunt.
Respondeo dicendum quod contritio secundum proprietatem nominis sui non significat actum virtutis, sed potius quandam corporalem passionem: sed hic non quaeritur sic de contritione, sed de eo ad quod significandum hoc nomen per similitudinem adaptatur. Sicut enim inflatio propriae voluntatis ad malum faciendum importat, quantum est de se, malum ex genere; ita illius voluntatis annihilatio et comminutio quaedam de se importat bonum ex genere, quia hoc est detestari propriam voluntatem qua peccatum est commissum. Et ideo contritio, quae hoc significat, importat aliquam rectitudinem voluntatis. Et propter hoc est actus virtutis: illius scilicet cuius est peccatum praeteritum detestari et destruere, scilicet poenitentiae, ut patet ex his quae in 14 distinctione dicta sunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in contritione est duplex dolor de peccato. Unus in parte sensitiva, qui passio est. Et hic non est essentialiter contritio, prout est actus virtutis, sed magis effectus eius. Sicut enim poenitentiae virtus exteriorem poenam suo corpori infligit ad recompensandam offensam quae in Deum commissa est officio membrorum; ita etiam et ipsi concupiscibili poenam infert doloris peccati, quia ipsa etiam ad peccata cooperabatur. Sed tamen hic dolor potest pertinere ad contritionem inquantum est pars sacramenti: quia sacramenta non solum in interioribus actibus, sed etiam in exterioribus et in rebus sensibilibus nata sunt esse.
Alius dolor est in voluntate, qui nihil aliud est quam displicentia alicuius mali: secundum quod affectus voluntatis nominantur per nomina passionum, ut in Tertio, distinctione 26, dictum est. Et sic contritio est dolor per essentiam, et est actus virtutis poenitentiae.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod attritio dicit accessum ad perfectam contritionem: Unde in corporalibus dicuntur attrita quae aliquo modo diminuta sunt, sed non perfecte; sed contritio dicitur quando omnes partes tritae sunt simul per divisionem ad minima. Et ideo significat attritio in spiritualibus quandam displicentiam de peccatis commissis, sed non perfectam: contritio autem perfectam.
Ad secundum dicendum quod attritio dicit accessum ad perfectam contritionem: Unde in corporalibus dicuntur attrita quae aliquo modo diminuta sunt, sed non perfecte; sed contritio dicitur quando omnes partes tritae sunt simul per divisionem ad minima. Et ideo significat attritio in spiritualibus quandam displicentiam de peccatis commissis, sed non perfectam: contritio autem perfectam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum attritio possit fieri contritio
Suppl q. 1 a. 3 ad 1
Ad tertiam sic proceditur. Videtur quod attritio possit fieri contritio. Differt enim attritio a contritione sicut formatum ab informi. Sed fides informis fit formata. Ergo attritio potest fieri contritio.
Ad tertiam sic proceditur. Videtur quod attritio possit fieri contritio. Differt enim attritio a contritione sicut formatum ab informi. Sed fides informis fit formata. Ergo attritio potest fieri contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 3 arg. 1
Praeterea, materia recipit perfectionem remota privatione. Sed dolor se habet ad gratiam sicut materia ad formam: quia gratia informat dolorem. Ergo dolor qui prius erat informis culpa existente, quae est privatio gratiae, remota culpa recipiet perfectionem informationis a gratia. Et sic idem quod prius.
Praeterea, materia recipit perfectionem remota privatione. Sed dolor se habet ad gratiam sicut materia ad formam: quia gratia informat dolorem. Ergo dolor qui prius erat informis culpa existente, quae est privatio gratiae, remota culpa recipiet perfectionem informationis a gratia. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 3 s. c. 1
Sed contra, quorum principia sunt diversa omnino, eorum non potest fieri unum id quod est alterum. Sed attritionis principium est timor servilis, contritionis autem timor filialis. Ergo attritio non potest fieri contritio.
Sed contra, quorum principia sunt diversa omnino, eorum non potest fieri unum id quod est alterum. Sed attritionis principium est timor servilis, contritionis autem timor filialis. Ergo attritio non potest fieri contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod super hoc est duplex opinio. Quidam dicunt quod attritio fit contritio, sicut fides informis fit formata. Sed hoc, ut videtur, non potest esse. Quia, quamvis habitus fidei informis fiat formatus, tamen nunquam actus fidei informis fit actus fidei formatae: quia actus ille informis transit et non manet veniente caritate. Attritio autem et contritio non dicunt habitum, sed actum tantum. Habitus autem virtutum infusarum qui voluntatem respiciunt, non possunt esse informes: cum caritatem consequantur, ut in Tertio Libro dictum est. Unde, antequam gratia infundatur, non est habitus a quo actus contritionis postea elicitur. Et sic nullo modo attritio potest fieri contritio. Et hoc alia opinio dicit.
Respondeo dicendum quod super hoc est duplex opinio. Quidam dicunt quod attritio fit contritio, sicut fides informis fit formata. Sed hoc, ut videtur, non potest esse. Quia, quamvis habitus fidei informis fiat formatus, tamen nunquam actus fidei informis fit actus fidei formatae: quia actus ille informis transit et non manet veniente caritate. Attritio autem et contritio non dicunt habitum, sed actum tantum. Habitus autem virtutum infusarum qui voluntatem respiciunt, non possunt esse informes: cum caritatem consequantur, ut in Tertio Libro dictum est. Unde, antequam gratia infundatur, non est habitus a quo actus contritionis postea elicitur. Et sic nullo modo attritio potest fieri contritio. Et hoc alia opinio dicit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 3 ad 2
Ad primum ergo dicendum quod non est simile de fide et contritione, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod non est simile de fide et contritione, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 1 a. 3 ad 3
Ad secundum dicendum quod, remota privatione a materia quae manet perfectione adveniente, formatur materia illa. Sed dolor ille qui erat informis, non manet caritate adveniente. Et ideo formari non potest.
Ad secundum dicendum quod, remota privatione a materia quae manet perfectione adveniente, formatur materia illa. Sed dolor ille qui erat informis, non manet caritate adveniente. Et ideo formari non potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 2: De obiecto contritionis
Suppl q. 2 pr.
Deinde considerandum est de obiecto contritionis.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum debeat homo conteri de poenis.
Secundo: utrum de peccato originali.
Tertio: utrum de omni actuali commisso.
Quarto: utrum de peccato actuali committendo.
Quinto: utrum de peccato alieno.
Sexto: utrum de singulis peccatis mortalibus.
Deinde considerandum est de obiecto contritionis.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum debeat homo conteri de poenis.
Secundo: utrum de peccato originali.
Tertio: utrum de omni actuali commisso.
Quarto: utrum de peccato actuali committendo.
Quinto: utrum de peccato alieno.
Sexto: utrum de singulis peccatis mortalibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 29 a. 5 co.[t:suppl q. 29 a. 5 co.]
Suppl q. 2 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa. Augustinus enim, in libro de Poenitentia, dicit: nemo vitam aeternam desiderat nisi eum huius vitae mortalis poeniteat. Sed mortalitas vitae quaedam poena est. Ergo debet poenitens etiam de poenis conteri.
suppl q. 29 a. 5 co.[t:suppl q. 29 a. 5 co.]
Suppl q. 2 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa. Augustinus enim, in libro de Poenitentia, dicit: nemo vitam aeternam desiderat nisi eum huius vitae mortalis poeniteat. Sed mortalitas vitae quaedam poena est. Ergo debet poenitens etiam de poenis conteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 1 arg. 2
Praeterea, supra habitum est, ex verbis Augustini, quod poenitens debet dolere ex hoc quod virtute se privavit. Sed privatio virtutis quaedam poena est. Ergo contritio est dolor etiam de poenis.
Praeterea, supra habitum est, ex verbis Augustini, quod poenitens debet dolere ex hoc quod virtute se privavit. Sed privatio virtutis quaedam poena est. Ergo contritio est dolor etiam de poenis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 1 s. c. 1
Sed contra, nullus tenet illud de quo dolet. Sed poenitens, secundum suum nomen, poenam tenet. Ergo non dolet de poena. Et sic contritio, quae est dolor poenitentialis, non est de poena.
Sed contra, nullus tenet illud de quo dolet. Sed poenitens, secundum suum nomen, poenam tenet. Ergo non dolet de poena. Et sic contritio, quae est dolor poenitentialis, non est de poena.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod contritio importat; ut dictum est, alicuius duri et integri comminutionem. Haec autem integritas et duritia invenitur in malo culpae: quia voluntas, quae est ipsius causa, in eo qui male agit, in suis terminis stat nec praecepto legis cedit. Et ideo huius mali displicentia contritio per similitudinem dicitur. Haec autem similitudo non potest adaptari ad malum poenae: quia poena simpliciter dicit diminutionem. Et ideo de malis poenae potest esse dolor, sed non contritio.
R: Q.. 1 A. 1[t:suppl q. 1 a. 1]
Respondeo dicendum quod contritio importat; ut dictum est, alicuius duri et integri comminutionem. Haec autem integritas et duritia invenitur in malo culpae: quia voluntas, quae est ipsius causa, in eo qui male agit, in suis terminis stat nec praecepto legis cedit. Et ideo huius mali displicentia contritio per similitudinem dicitur. Haec autem similitudo non potest adaptari ad malum poenae: quia poena simpliciter dicit diminutionem. Et ideo de malis poenae potest esse dolor, sed non contritio.
R: Q.. 1 A. 1[t:suppl q. 1 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod poenitentia, secundum Augustinum, debet esse de hac mortali vita, non ratione ipsius mortalitatis (nisi poenitentia large dicatur omnis dolor), sed ratione peccatorum, ad quae ex infirmitate huius vitae deducimur.
Ad primum ergo dicendum quod poenitentia, secundum Augustinum, debet esse de hac mortali vita, non ratione ipsius mortalitatis (nisi poenitentia large dicatur omnis dolor), sed ratione peccatorum, ad quae ex infirmitate huius vitae deducimur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod ille dolor quo quis dolet ex amissione virtutis per peccatum, non est essentialiter ipsa contritio, sed est principium eius: sicut enim aliquis movetur ad appetendum aliquid propter bonum quod inde expectat, ita movetur ad dolendum de aliquo propter malum quod inde consecutus est.
Ad secundum dicendum quod ille dolor quo quis dolet ex amissione virtutis per peccatum, non est essentialiter ipsa contritio, sed est principium eius: sicut enim aliquis movetur ad appetendum aliquid propter bonum quod inde expectat, ita movetur ad dolendum de aliquo propter malum quod inde consecutus est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum contritio esse debeat de originali
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 2 a. 3 ad 2[t:suppl q. 2 a. 3 ad 2]
Suppl q. 2 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contritio esse debeat de originali. De peccato enim actuali conteri debemus, non ratione actus inquantum est ens quoddam, sed ratione deformitatis: quia actus secundum suam substantiam bonum quoddam est, et a Deo. Sed peccatum originale habet deformitatem, sicut et actuale. Ergo de eo etiam conteri debemus.
suppl q. 2 a. 3 ad 2[t:suppl q. 2 a. 3 ad 2]
Suppl q. 2 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contritio esse debeat de originali. De peccato enim actuali conteri debemus, non ratione actus inquantum est ens quoddam, sed ratione deformitatis: quia actus secundum suam substantiam bonum quoddam est, et a Deo. Sed peccatum originale habet deformitatem, sicut et actuale. Ergo de eo etiam conteri debemus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 2 arg. 2
Praeterea, per peccatum originale homo fuit a Deo aversus: quia poena eius erat carentia divinae visionis. Sed cuilibet debet displicere se fuisse a Deo aversum. Ergo homo debet habere displicentiam peccati originalis. Et sic debet de eo conteri.
Praeterea, per peccatum originale homo fuit a Deo aversus: quia poena eius erat carentia divinae visionis. Sed cuilibet debet displicere se fuisse a Deo aversum. Ergo homo debet habere displicentiam peccati originalis. Et sic debet de eo conteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 2 s. c. 1
Sed contra, medicina debet esse proportionata morbo. Sed peccatum originale sine nostra voluntate contractum est. Ergo non requiritur quod per actum voluntatis, qui est contritio, ab ipso purgemur.
Sed contra, medicina debet esse proportionata morbo. Sed peccatum originale sine nostra voluntate contractum est. Ergo non requiritur quod per actum voluntatis, qui est contritio, ab ipso purgemur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod contritio, ut dictum est, est dolor respiciens et quodammodo comminuens voluntatis duritiem. Et ideo solum de illis peccatis potest esse quae ex duritia nostrae voluntatis in nos proveniunt. Et quia peccatum originale nostra voluntate non est inductum, sed ex vitiatae naturae origine contractum, ideo de ipso non potest esse contritio, proprie loquendo: sed displicentia potest esse de eo, vel dolor.
R: Q.. 1 A. 1[t:suppl q. 1 a. 1]
Respondeo dicendum quod contritio, ut dictum est, est dolor respiciens et quodammodo comminuens voluntatis duritiem. Et ideo solum de illis peccatis potest esse quae ex duritia nostrae voluntatis in nos proveniunt. Et quia peccatum originale nostra voluntate non est inductum, sed ex vitiatae naturae origine contractum, ideo de ipso non potest esse contritio, proprie loquendo: sed displicentia potest esse de eo, vel dolor.
R: Q.. 1 A. 1[t:suppl q. 1 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod contritio non est de peccato ratione substantiae actus tantum, quia ex hoc non habet rationem mali: neque iterum ratione deformitatis tantum, quia deformitas de se non dicit rationem culpae, sed quandoque importat poenam. Debet autem de peccato esse contritio inquantum importat utramque deformitatem ex actu voluntatis provenientem. Et hoc non est in peccato originali. Et ideo de eo non est contritio.
Ad primum ergo dicendum quod contritio non est de peccato ratione substantiae actus tantum, quia ex hoc non habet rationem mali: neque iterum ratione deformitatis tantum, quia deformitas de se non dicit rationem culpae, sed quandoque importat poenam. Debet autem de peccato esse contritio inquantum importat utramque deformitatem ex actu voluntatis provenientem. Et hoc non est in peccato originali. Et ideo de eo non est contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 2 ad 2
Et similiter dicendum ad secundum: quia aversio voluntatis est illa cui debetur contritio.
Et similiter dicendum ad secundum: quia aversio voluntatis est illa cui debetur contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum de omni actuali peccato commisso a nobis debeamus conteri
Suppl q. 2 a. 3 ad 1
Ad tertiam sic proceditur. Videtur quod non de omni actuali peccato commisso a nobis debeamus conteri. Quia contraria contrariis curantur. Sed quaedam peccata per tristitiam committuntur: sicut acedia et invidia. Ergo medicina eorum non debet esse tristitia, quae est contritio, sed gaudium.
Ad tertiam sic proceditur. Videtur quod non de omni actuali peccato commisso a nobis debeamus conteri. Quia contraria contrariis curantur. Sed quaedam peccata per tristitiam committuntur: sicut acedia et invidia. Ergo medicina eorum non debet esse tristitia, quae est contritio, sed gaudium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 3 arg. 1
Praeterea, contritio est actus voluntatis, qui non potest esse de eo quod cognitioni non subiacet. Sed quaedam peccata sunt quae in cognitione non habemus, sicut oblita. Ergo de eis non potest esse contritio.
Praeterea, contritio est actus voluntatis, qui non potest esse de eo quod cognitioni non subiacet. Sed quaedam peccata sunt quae in cognitione non habemus, sicut oblita. Ergo de eis non potest esse contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 3 arg. 2
Praeterea, per voluntariam contritionem delentur illa quae per voluntatem committuntur. Sed ignorantia voluntarium tollit: ut patet per Philosophum, III Ethic. Ergo de his quae per ignorantiam accidunt, non debet esse contritio.
Praeterea, per voluntariam contritionem delentur illa quae per voluntatem committuntur. Sed ignorantia voluntarium tollit: ut patet per Philosophum, III Ethic. Ergo de his quae per ignorantiam accidunt, non debet esse contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 3 arg. 3
Praeterea, de illo peccato non debet esse contritio quod per contritionem non tollitur. Sed quaedam peccata non tolluntur per contritionem: sicut venialia, quae adhuc post contritionis gratiam manent. Ergo non de omnibus peccatis praeteritis debet esse contritio.
Praeterea, de illo peccato non debet esse contritio quod per contritionem non tollitur. Sed quaedam peccata non tolluntur per contritionem: sicut venialia, quae adhuc post contritionis gratiam manent. Ergo non de omnibus peccatis praeteritis debet esse contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 3 s. c. 1
Sed contra poenitentia est medicina contra omnia peccata actualia. Sed poenitentia non est aliquorum quorum non sit contritio, quae est prima pars eius. Ergo et de omnibus peccatis debet esse contritio.
Sed contra poenitentia est medicina contra omnia peccata actualia. Sed poenitentia non est aliquorum quorum non sit contritio, quae est prima pars eius. Ergo et de omnibus peccatis debet esse contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 3 arg. 4
Praeterea, nullum peccatum dimittitur nisi quis iustificetur. Sed ad iustificationem requiritur contritio, ut prius dictum est. Ergo de quolibet peccato conteri oportet.
R: Q.. 1 A. 1[t:suppl q. 1 a. 1] IIa-IIae Q. 113[t:iia-iiae q. 113]
Praeterea, nullum peccatum dimittitur nisi quis iustificetur. Sed ad iustificationem requiritur contritio, ut prius dictum est. Ergo de quolibet peccato conteri oportet.
R: Q.. 1 A. 1[t:suppl q. 1 a. 1] IIa-IIae Q. 113[t:iia-iiae q. 113]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod omnis actualis culpa ex hoc contingit quod voluntas legi Dei non cedit, vel eam transgrediendo, vel omittendo, vel praeter eam agendo. Et quia durum est quod habet potentiam ut non facile patiatur, ideo in omni actuali peccato duritia quaedam est. Et propter hoc, si debeat peccatum curari, oportet quod per contritionem comminuentem remittatur.
Respondeo dicendum quod omnis actualis culpa ex hoc contingit quod voluntas legi Dei non cedit, vel eam transgrediendo, vel omittendo, vel praeter eam agendo. Et quia durum est quod habet potentiam ut non facile patiatur, ideo in omni actuali peccato duritia quaedam est. Et propter hoc, si debeat peccatum curari, oportet quod per contritionem comminuentem remittatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 3 ad 2
Ad primum ergo dicendum quod, sicut ex dictis patet, contritio opponitur peccato ex parte illa qua ex electione voluntatis procedit non sequentis imperium divinae legis, non autem ex parte eius quod est in peccato materiale: et hoc est illud super quod cadit electio. Cadit autem voluntatis electio non solum super actus aliarum virium, quibus voluntas ad suum finem utitur, sed etiam super actum proprium ipsius: voluntas enim vult se velle aliquid. Et sic electio voluntatis cadit super dolorem illum seu tristitiam quae invenitur in peccato invidiae et huiusmodi, sive dolor ille sit in sensu sive in ipsa voluntate. Et ideo illis peccatis contritionis dolor opponitur.
R: Q.. 2 A. 2[t:suppl q. 2 a. 2]
Ad primum ergo dicendum quod, sicut ex dictis patet, contritio opponitur peccato ex parte illa qua ex electione voluntatis procedit non sequentis imperium divinae legis, non autem ex parte eius quod est in peccato materiale: et hoc est illud super quod cadit electio. Cadit autem voluntatis electio non solum super actus aliarum virium, quibus voluntas ad suum finem utitur, sed etiam super actum proprium ipsius: voluntas enim vult se velle aliquid. Et sic electio voluntatis cadit super dolorem illum seu tristitiam quae invenitur in peccato invidiae et huiusmodi, sive dolor ille sit in sensu sive in ipsa voluntate. Et ideo illis peccatis contritionis dolor opponitur.
R: Q.. 2 A. 2[t:suppl q. 2 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 3 ad 3
Ad secundum dicendum quod oblivio de aliquo potest esse dupliciter. Aut ita quod totaliter a memoria exciderit: et tunc non potest aliquis inquirere illud. Aut ita quod partim a memoria exciderit et partim maneat: sicut cum recolo me aliquid audivisse in generali, sed nescio quid in speciali. Et tunc requiro in memoria ad recognoscendum.
Et secundum hoc, etiam aliquod peccatum potest esse oblitum dupliciter. Aut ita quod in generali memoria maneat, sed non in speciali. Et tunc debet recogitare homo ad inveniendum peccatum: quia de quolibet peccato mortali tenetur homo specialiter conteri. Si autem invenire non possit, sufficit de eo conteri secundum quod in notitia tenet. Et debet homo non solum de peccato, sed de oblivione eius dolere, quae ex negligentia contingit.
Si autem peccatum omnino ex memoria excidit, tunc ex impotentia faciendi excusatur a debito, et sufficit generalis contritio de omni eo in quo Deum offendit. Sed quando impotentia tollitur, sicut cum ad memoriam revocatur peccatum, tunc tenetur homo specialiter conteri. Sicut etiam est de paupere qui non potest solvere quod debet: excusatur, et tamen tenetur cum primo poterit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 3 ad 4
Ad tertium dicendum quod, si ignorantia, omnino tolleret voluntatem male agendi, excusaret, et non esset peccatum. Sed quandoque non totaliter tollit voluntatem: et tunc a toto non excusat, sed a tanto. Et ideo de peccato per ignorantiam commisso debet homo conteri.
Ad tertium dicendum quod, si ignorantia, omnino tolleret voluntatem male agendi, excusaret, et non esset peccatum. Sed quandoque non totaliter tollit voluntatem: et tunc a toto non excusat, sed a tanto. Et ideo de peccato per ignorantiam commisso debet homo conteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 3 ad 5
Ad quartum dicendum quod post contritionem de mortali potest remanere veniale, sed non post contritionem de veniali. Et ideo de venialibus etiam debet esse contritio, eo modo quo et poenitentia, sicut supra dictum est.
Ad quartum dicendum quod post contritionem de mortali potest remanere veniale, sed non post contritionem de veniali. Et ideo de venialibus etiam debet esse contritio, eo modo quo et poenitentia, sicut supra dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum etiam de peccatis futuris aliquis debeat conteri
Suppl q. 2 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod etiam de peccatis futuris aliquis debeat conteri. Contritio enim est actus liberi arbitrii. Sed liberum arbitrium magis se extendit ad futura quam ad praeterita: quia electio, quae est actus liberi arbitrii, est de contingentibus futuris, ut dicitur III Ethic. Ergo contritio magis est de peccatis futuris quam de praeteritis.
B: (Ps 18:13)[b:Ps 18:13]
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod etiam de peccatis futuris aliquis debeat conteri. Contritio enim est actus liberi arbitrii. Sed liberum arbitrium magis se extendit ad futura quam ad praeterita: quia electio, quae est actus liberi arbitrii, est de contingentibus futuris, ut dicitur III Ethic. Ergo contritio magis est de peccatis futuris quam de praeteritis.
B: (Ps 18:13)[b:Ps 18:13]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 4 arg. 2
Praeterea, peccatum aggravatur ex consequenti effectu. Unde Hieronymus dicit quod poena Arii nondum est terminata, quia adhuc est possibile aliquos per eius haeresim ruere. Et similiter est de illo qui iudicatur homicida si letaliter percussit, etiam antequam percussus moriatur. Sed in illo intermedio debet peccator conteri de peccato. Ergo non solum secundum quod habet quantitatem ex praeterito actu, sed etiam secundum quod habet quantitatem ex futuro. Et sic contritio respicit futurum.
Praeterea, peccatum aggravatur ex consequenti effectu. Unde Hieronymus dicit quod poena Arii nondum est terminata, quia adhuc est possibile aliquos per eius haeresim ruere. Et similiter est de illo qui iudicatur homicida si letaliter percussit, etiam antequam percussus moriatur. Sed in illo intermedio debet peccator conteri de peccato. Ergo non solum secundum quod habet quantitatem ex praeterito actu, sed etiam secundum quod habet quantitatem ex futuro. Et sic contritio respicit futurum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 4 s. c. 1
Sed contra, contritio est pars poenitentiae. Sed poenitentia semper respicit praeterita. Ergo et contritio.
Sed contra, contritio est pars poenitentiae. Sed poenitentia semper respicit praeterita. Ergo et contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod in omnibus motoribus et mobilibus ordinatis ita est quod motor inferior habet motum proprium, et, praeter hoc, sequitur in aliquo motum superioris motoris: sicut patet in motu planetarum, qui, praeter motus proprios, sequuntur motum primi orbis. In omnibus autem virtutibus moralibus motor est ipsa prudentia, quae dicitur auriga virtutum. Et ideo quaelibet virtus moralis cum motu proprio habet aliquid de motu prudentiae. Et ideo, cum poenitentia sit quaedam virtus moralis, quia est pars iustitiae, cum actu proprio consequitur prudentiae motum.
Proprius autem actus eius est in obiectum proprium, quod est peccatum commissum. Et ideo actus eius principalis, scilicet contritio, secundum suam speciem respicit tantum peccatum praeteritum. Sed ex consequenti respicit peccatum futurum, secundum quod habet aliquid de actu prudentiae adiunctum.
Et tamen in illud futurum secundum rationem propriae speciei non movetur. Et propter hoc, ille qui conteritur dolet de peccato praeterito, et cavet futurum: sed non dicitur esse contritio de peccato futuro, sed magis cautio, quae est pars prudentiae contritioni adiuncta.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod liberum arbitrium dicitur esse de contingentibus futuris secundum quod est de actibus: sed non secundum quod est de obiectis actuum. Quia homo potest cogitare ex libero arbitrio de rebus praeteritis et necessariis: sed tamen ipse actus cogitationis, secundum quod sub libero arbitrio cadit, contingens futurum est. Et sic etiam actus contritionis contingens futurum est secundum quod sub libero arbitrio cadit: sed obiectum eius potest esse praeteritum.
B: (Ps 17:27)
Ad primum ergo dicendum quod liberum arbitrium dicitur esse de contingentibus futuris secundum quod est de actibus: sed non secundum quod est de obiectis actuum. Quia homo potest cogitare ex libero arbitrio de rebus praeteritis et necessariis: sed tamen ipse actus cogitationis, secundum quod sub libero arbitrio cadit, contingens futurum est. Et sic etiam actus contritionis contingens futurum est secundum quod sub libero arbitrio cadit: sed obiectum eius potest esse praeteritum.
B: (Ps 17:27)
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod ille effectus consequens qui peccatum aggravat, iam in actu praecessit velut in causa. Et ideo, quando commissum est, totam suam quantitatem habuit, et ex effectu consequente non accessit ei aliquid quoad culpae rationem. Quamvis accrescat quoad poenam accidentalem: secundum quod plures habebit rationes dolendi in inferno de pluribus malis ex suo peccato consecutis. Et sic loquitur Hieronymus. Unde non oportet quod contritio sit nisi de peccatis praeteritis.
Ad secundum dicendum quod ille effectus consequens qui peccatum aggravat, iam in actu praecessit velut in causa. Et ideo, quando commissum est, totam suam quantitatem habuit, et ex effectu consequente non accessit ei aliquid quoad culpae rationem. Quamvis accrescat quoad poenam accidentalem: secundum quod plures habebit rationes dolendi in inferno de pluribus malis ex suo peccato consecutis. Et sic loquitur Hieronymus. Unde non oportet quod contritio sit nisi de peccatis praeteritis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum homo debeat conteri de peccato alieno
Suppl q. 2 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo debeat conteri de peccato alieno. Non enim petit aliquis indulgentiam nisi de peccato de quo contritus est. Sed de peccatis alienis indulgentia petitur in Psalmo: ab alienis parce servo tuo. Ergo debet homo conteri de peccatis alienis.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo debeat conteri de peccato alieno. Non enim petit aliquis indulgentiam nisi de peccato de quo contritus est. Sed de peccatis alienis indulgentia petitur in Psalmo: ab alienis parce servo tuo. Ergo debet homo conteri de peccatis alienis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 5 arg. 2
Praeterea, homo ex caritate debet diligere proximum sicut seipsum. Sed propter dilectionem sui et de malis suis dolet et bona desiderat. Ergo, cum teneamur proximo desiderare bona gratiae sicut et nobis, videtur quod debeamus de culpis eius dolere sicut et de nostris. Sed contritio nihil est quam dolor de peccatis. Ergo homo debet conteri de peccatis alienis.
Praeterea, homo ex caritate debet diligere proximum sicut seipsum. Sed propter dilectionem sui et de malis suis dolet et bona desiderat. Ergo, cum teneamur proximo desiderare bona gratiae sicut et nobis, videtur quod debeamus de culpis eius dolere sicut et de nostris. Sed contritio nihil est quam dolor de peccatis. Ergo homo debet conteri de peccatis alienis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 5 s. c. 1
Sed contra, contritio est actus poenitentiae virtutis. Sed nullus poenitet nisi de his quae ipse fecit. Ergo nullus conteritur de peccatis alienis.
Sed contra, contritio est actus poenitentiae virtutis. Sed nullus poenitet nisi de his quae ipse fecit. Ergo nullus conteritur de peccatis alienis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod illud idem conteritur quod prius durum et integrum fuit. Unde oportet quod contritio pro peccato sit in eodem, in quo peccati duritia praecessit. Et sic de alienis peccatis non est contritio.
Respondeo dicendum quod illud idem conteritur quod prius durum et integrum fuit. Unde oportet quod contritio pro peccato sit in eodem, in quo peccati duritia praecessit. Et sic de alienis peccatis non est contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ab alienis peccatis sibi parci Propheta precatur, inquantum ex consortio: peccatorum aliquis per consensum aliquam immunditiam contrahit: cum scriptum sit: cum perverso perverteris.
Ad primum ergo dicendum quod ab alienis peccatis sibi parci Propheta precatur, inquantum ex consortio: peccatorum aliquis per consensum aliquam immunditiam contrahit: cum scriptum sit: cum perverso perverteris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod de peccatis aliorum dolere debemus, non tamen oportet quod de eis conteramur: quia non omnis dolor de peccato praeterito est contritio, ut ex dictis patet.
Ad secundum dicendum quod de peccatis aliorum dolere debemus, non tamen oportet quod de eis conteramur: quia non omnis dolor de peccato praeterito est contritio, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum requiratur de singulis peccatis mortalibus contritio
Suppl q. 2 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non requiratur de singulis peccatis mortalibus contritio. Est enim motus contritionis in iustificatione in instanti. Sed in instanti non potest homo recogitare singula peccata. Ergo non oportet quod sit contritio de singulis.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod non requiratur de singulis peccatis mortalibus contritio. Est enim motus contritionis in iustificatione in instanti. Sed in instanti non potest homo recogitare singula peccata. Ergo non oportet quod sit contritio de singulis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 6 arg. 2
Praeterea, contritio debet esse de peccatis secundum quod avertunt a Deo: quia conversio ad creaturam sine aversione a Deo contritionem non requirit. Sed omnia peccata mortalia in aversione conveniunt. Ergo contra omnia sufficit una contritio.
Praeterea, contritio debet esse de peccatis secundum quod avertunt a Deo: quia conversio ad creaturam sine aversione a Deo contritionem non requirit. Sed omnia peccata mortalia in aversione conveniunt. Ergo contra omnia sufficit una contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 6 arg. 3
Praeterea, plus conveniunt peccata mortalia, actualia ad invicem quam actuale et originale. Sed unus baptismus delet omnia actualia et originale. Ergo una contritio generalis delet omnia peccata mortalia.
Praeterea, plus conveniunt peccata mortalia, actualia ad invicem quam actuale et originale. Sed unus baptismus delet omnia actualia et originale. Ergo una contritio generalis delet omnia peccata mortalia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Diversorum morborum diversae sunt medicinae: quia non sanat oculum quod sanat calcaneum, ut dicit Hieronymus. Sed contritio est medicina singularis contra unum tantum mortale. Ergo non sufficit una communis de omnibus.
Sed contra: Diversorum morborum diversae sunt medicinae: quia non sanat oculum quod sanat calcaneum, ut dicit Hieronymus. Sed contritio est medicina singularis contra unum tantum mortale. Ergo non sufficit una communis de omnibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 6 arg. 4
Praeterea, contritio explicatur per confessionem. Sed oportet singula peccata mortalia confiteri. Ergo et de singulis conteri.
Praeterea, contritio explicatur per confessionem. Sed oportet singula peccata mortalia confiteri. Ergo et de singulis conteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod contritio potest considerari dupliciter: scilicet quantum ad sui principium; et quantum ad terminum. Et dico principium contritionis cogitationem qua quis cogitat de peccato et dolet, etsi non dolore contritionis, saltem dolore attritionis. Terminus autem contritionis est quando dolor ille iam gratia informatur. Quantum ergo ad principium contritionis, oportet quod sit de singulis peccatis quae quis in memoria habet. Sed quantum ad terminum sufficit quod sit una communis de omnibus: tunc enim ille motus agit in vi omnium dispositionum praecedentium.
Respondeo dicendum quod contritio potest considerari dupliciter: scilicet quantum ad sui principium; et quantum ad terminum. Et dico principium contritionis cogitationem qua quis cogitat de peccato et dolet, etsi non dolore contritionis, saltem dolore attritionis. Terminus autem contritionis est quando dolor ille iam gratia informatur. Quantum ergo ad principium contritionis, oportet quod sit de singulis peccatis quae quis in memoria habet. Sed quantum ad terminum sufficit quod sit una communis de omnibus: tunc enim ille motus agit in vi omnium dispositionum praecedentium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 6 ad 1
Et per hoc patet responsio ad primum.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis omnia mortalia conveniant in aversione, tamen differunt in causa et modo aversionis, et quantitate elongationis a Deo. Et hoc est secundum diversitatem conversionis.
Ad secundum dicendum quod, quamvis omnia mortalia conveniant in aversione, tamen differunt in causa et modo aversionis, et quantitate elongationis a Deo. Et hoc est secundum diversitatem conversionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 2 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod baptismus agit in virtute meriti Christi, quod habuit infinitam virtutem ad delendum omnia peccata: et propterea unus sufficit contra omnia. Sed in contritione cum merito Christi requiritur actus noster. Et ideo oportet quod singulis peccatis respondeat singillatim: cum non habeat infinitam virtutem ad contritionem.
Ad tertium dicendum quod baptismus agit in virtute meriti Christi, quod habuit infinitam virtutem ad delendum omnia peccata: et propterea unus sufficit contra omnia. Sed in contritione cum merito Christi requiritur actus noster. Et ideo oportet quod singulis peccatis respondeat singillatim: cum non habeat infinitam virtutem ad contritionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 3: De quantitate contritionis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 4 a. 1 ad 2[t:suppl q. 4 a. 1 ad 2]
Suppl q. 3 pr.
Deinde considerandum est de quantitate contritionis.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum contritio sit maior dolor qui esse possit in natura.
Secundo: utrum possit esse nimis magnus dolor.
Tertio: utrum debeat esse maior dolor de uno peccato quam de alio.
suppl q. 4 a. 1 ad 2[t:suppl q. 4 a. 1 ad 2]
Suppl q. 3 pr.
Deinde considerandum est de quantitate contritionis.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum contritio sit maior dolor qui esse possit in natura.
Secundo: utrum possit esse nimis magnus dolor.
Tertio: utrum debeat esse maior dolor de uno peccato quam de alio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum contritio sit maior dolor qui esse possit in natura
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 4 a. 1 co.
suppl q. 5 a. 3 co.[t:suppl q. 4 a. 1 co.][t:suppl q. 5 a. 3 co.]
Suppl q. 3 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit maior dolor qui esse possit in natura. Dolor enim est sensus laesionis. Sed aliquae laesiones magis sentiuntur quam laesio peccati: sicut laesio vulneris. Ergo non est maximus dolor contritio.
suppl q. 4 a. 1 co.
suppl q. 5 a. 3 co.[t:suppl q. 4 a. 1 co.][t:suppl q. 5 a. 3 co.]
Suppl q. 3 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit maior dolor qui esse possit in natura. Dolor enim est sensus laesionis. Sed aliquae laesiones magis sentiuntur quam laesio peccati: sicut laesio vulneris. Ergo non est maximus dolor contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 1 arg. 2
Praeterea, ex effectu sumimus iudicium de causa. Sed effectus doloris sunt lacrimae. Cum ergo aliquando contritus non emittat lacrimas corporales de peccatis, quas tamen emittit de morte amici, vel de percussione, vel aliquo huiusmodi; videtur quod contritio non sit dolor maximus.
Praeterea, ex effectu sumimus iudicium de causa. Sed effectus doloris sunt lacrimae. Cum ergo aliquando contritus non emittat lacrimas corporales de peccatis, quas tamen emittit de morte amici, vel de percussione, vel aliquo huiusmodi; videtur quod contritio non sit dolor maximus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 1 arg. 3
Praeterea, quanto aliquid plus habet de admixtione contrarii, tanto est minus intensum. Sed contritionis dolor habet multum de gaudio admixtum: quia contritus gaudet de liberatione, de spe veniae, et de multis huiusmodi. Ergo dolor suus est minimus.
Praeterea, quanto aliquid plus habet de admixtione contrarii, tanto est minus intensum. Sed contritionis dolor habet multum de gaudio admixtum: quia contritus gaudet de liberatione, de spe veniae, et de multis huiusmodi. Ergo dolor suus est minimus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 1 arg. 4
Praeterea, dolor contritionis displicentia quaedam est. Sed multa sunt quae magis displicent contrito quam peccata praeterita: non enim vellet poenam inferni sustinere potius quam peccare, nec iterum sustinuisse omnes poenas temporales, aut etiam sustinere; alias pauci invenirentur contriti. Ergo dolor contritionis non est maximus.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Praeterea, dolor contritionis displicentia quaedam est. Sed multa sunt quae magis displicent contrito quam peccata praeterita: non enim vellet poenam inferni sustinere potius quam peccare, nec iterum sustinuisse omnes poenas temporales, aut etiam sustinere; alias pauci invenirentur contriti. Ergo dolor contritionis non est maximus.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Secundum Augustinum omnis dolor in amore fundatur. Sed amor caritatis, in quo fundatur dolor contritionis, est maximus. Ergo dolor contritionis est maximus.
Sed contra: Secundum Augustinum omnis dolor in amore fundatur. Sed amor caritatis, in quo fundatur dolor contritionis, est maximus. Ergo dolor contritionis est maximus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 1 arg. 5
Praeterea, dolor est de malo. Ergo de magis malo debet esse maior dolor. Sed culpa est magis malum quam poena. Ergo dolor de culpa, qui est contritio, excedit omnem alium dolorem.
Praeterea, dolor est de malo. Ergo de magis malo debet esse maior dolor. Sed culpa est magis malum quam poena. Ergo dolor de culpa, qui est contritio, excedit omnem alium dolorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in contritione est duplex dolor. Unus in ipsa voluntate, quae est essentialiter ipsa contritio: quae nihil aliud est quam displicentia praeteriti peccati. Et talis dolor in contritione excedit omnes alios dolores. Quia quantum aliquid placet, tantum contrarium eius displicet. Finis autem super omnia placet: cum omnia propter ipsum desiderentur. Et ideo peccatum, quod a fine ultimo avertit, super omnia displicere debet.
Alius dolor est in parte sensitiva, qui causatur ex primo dolore: vel ex necessitate naturae, secundum quod vires inferiores sequuntur motum superiorum; vel ex electione, secundum quod homo poenitens in seipso hunc dolorem excitat ut de peccatis doleat. Et neutro modo oportet quod sit maximus dolor. Quia vires inferiores moventur vehementius ab obiectis propriis quam ex redundantia superiorum virium. Et ideo, quanto operatio superiorum virium est propinquior obiectis inferiorum, tanto magis sequuntur earum motum. Et ideo maior dolor est in sensitiva parte ex laesione sensibili quam sit ille qui in ipsa redundat ex ratione. Et similiter maior qui redundat ex ratione de corporalibus deliberante, quam qui redundat ex ratione considerante spiritualia.
Unde dolor in sensitiva parte ex displicentia rationis proveniens de peccato non est maior dolor aliis doloribus qui in ipsa sunt. Et similiter nec dolor qui est voluntarie assumptus. Tum quia non obedit affectus inferior superiori ad nutum, ut tanta; passio sequatur in inferiori appetitu qualem ordinat superior. Tum etiam quia passiones a ratione assumuntur in actibus virtutum secundum mensuram quandam: quam quandoque dolor qui est sine virtute, non servat, sed excedit.
R: Q.. 1 A. 2[t:suppl q. 1 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dolor sensibilis est de sensu laesionis, ita dolor interior est de cognitione alicuius nocivi. Et ideo, quamvis laesio peccati secundum exteriorem sensum non percipiatur, tamen percipitur esse maxima secundum sensum interiorem rationis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dolor sensibilis est de sensu laesionis, ita dolor interior est de cognitione alicuius nocivi. Et ideo, quamvis laesio peccati secundum exteriorem sensum non percipiatur, tamen percipitur esse maxima secundum sensum interiorem rationis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod corporales immutationes immediate consequuntur ad passiones sensitivae partis, et eis mediantibus ad affectiones appetitivae superioris. Et inde est quod ex dolore sensibili, vel etiam sensibili vicino, citius defluunt lacrimae corporales quam de dolore spirituali contritionis.
Ad secundum dicendum quod corporales immutationes immediate consequuntur ad passiones sensitivae partis, et eis mediantibus ad affectiones appetitivae superioris. Et inde est quod ex dolore sensibili, vel etiam sensibili vicino, citius defluunt lacrimae corporales quam de dolore spirituali contritionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod gaudium illud quod poenitens de dolore habet, non minuit displicentiam, quia ei non contrariatur, sed auget: secundum quod omnis operatio augetur per propriam delectationem, ut dicitur in X Ethic.; sicut qui delectatur in addiscendo aliquam scientiam, melius addiscit. Et similiter qui gaudet de displicentia, vehementius displicentiam habet. Sed bene potest esse quod illud gaudium temperat dolorem ex ratione in partem sensitivam resultantem.
Ad tertium dicendum quod gaudium illud quod poenitens de dolore habet, non minuit displicentiam, quia ei non contrariatur, sed auget: secundum quod omnis operatio augetur per propriam delectationem, ut dicitur in X Ethic.; sicut qui delectatur in addiscendo aliquam scientiam, melius addiscit. Et similiter qui gaudet de displicentia, vehementius displicentiam habet. Sed bene potest esse quod illud gaudium temperat dolorem ex ratione in partem sensitivam resultantem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod quantitas displicentiae de aliqua re debet esse secundum quantitatem malitiae ipsius. Malitia autem in culpa mortali mensuratur ex eo in quem peccatur, inquantum est ei indigna; et ex eo qui peccat, inquantum est ei nociva. Et quia homo debet magis Deum quam seipsum diligere, ideo plus debet odire culpam inquantum est offensa Dei, quam, inquantum est nociva sibi.
Est autem nociva sibi principaliter inquantum separat ipsum a Deo. Et ex hac parte ipsa separatio a Deo, quae poena quaedam est, magis debet displicere quam ipsa culpa inquantum hoc nocumentum inducit, quia quod propter alterum oditur, minus oditur: sed minus quam culpa inquantum est offensa in Deum.
Inter omnes autem poenas attenditur ordo malitiae secundum quantitatem nocumenti. Et ideo, cum hoc sit maximum nocumentum quo maximum bonum privatur, erit inter poenas maxima separatio a Deo.
Est etiam alia quantitas malitiae accidentalis, quam oportet in displicentia attendere secundum rationem praesentis et praeteriti: quia quod praeteritum est, iam non est; unde habet minus de ratione et malitiae et bonitatis. Et inde est quod plus refugit homo sustinere aliquid mali in praesenti vel futuro quam horreat de praeterito. Unde nec aliqua passio animae directe respondet praeterito, sicut dolor respondet praesenti malo, et timor futuro. Et propter hoc de duobus malis praeteritis illud magis abhorret animus cuius maior effectus in praesenti remanet vel in futurum timetur, etiam si in praeterito minus fuerit. Et quia effectus praecedentis culpae non ita percipitur quandoque sicut effectus praeteritae poenae, tum quia culpa perfectius sanatur quam quaedam poena, tum quia defectus corporalis magis est manifestus quam spiritualis; ideo homo, etiam bene dispositus, quandoque magis in se percipit horrorem praecedentis poenae quam praecedentis culpae, quamvis magis esset paratus pati eandem poenam quam committere eandem culpam.
Est etiam considerandum in comparatione culpae et poenae quod quaedam poenae habent inseparabiliter coniunctam Dei offensam, sicut separatio a Deo; quaedam etiam addunt perpetuitatem, sicut poena inferni. Ergo poena illa quae offensam annexam habet, eodem modo cavenda est sicut etiam culpa. Sed illa quae perpetuitatem addit, est magis quam culpa simpliciter fugienda. Si tamen ab eis separetur ratio offensae et consideretur tantum ratio poenae, minus habent de malitia quam culpa inquantum est offensa Dei. Et propter hoc minus debent displicere.
Sciendum est etiam quod, quamvis talis debeat esse contriti dispositio, non tamen de his tentandus est. Quia affectus suos homo non de facili mensurare potest: et quandoque illud quod minus displicet videtur magis displicere, quia est propinquius nocumento sensibili, quod magis est nobis notum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum possit esse nimis magnus contritionis dolor
Suppl q. 3 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non possit esse nimis magnus contritionis dolor. Nullus enim dolor potest esse immoderatior quam ille qui proprium subiectum destruit. Sed dolor contritionis, si est tantus quod mortem vel corruptionem corporis inducit, est laudabilis: dicit enim Anselmus: utinam sic impinguentur viscera animae meae ut medullae corporis mei exsiccentur; et Augustinus dicit se esse dignum oculos caecare plorando. Ergo dolor contritionis non potest esse nimius.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non possit esse nimis magnus contritionis dolor. Nullus enim dolor potest esse immoderatior quam ille qui proprium subiectum destruit. Sed dolor contritionis, si est tantus quod mortem vel corruptionem corporis inducit, est laudabilis: dicit enim Anselmus: utinam sic impinguentur viscera animae meae ut medullae corporis mei exsiccentur; et Augustinus dicit se esse dignum oculos caecare plorando. Ergo dolor contritionis non potest esse nimius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 2 arg. 2
Praeterea, dolor contritionis ex amore caritatis procedit. Sed amor caritatis non potest esse nimius. Ergo nec dolor contritionis.
Praeterea, dolor contritionis ex amore caritatis procedit. Sed amor caritatis non potest esse nimius. Ergo nec dolor contritionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 2 s. c. 1
Sed contra, omnis virtus moralis corrumpitur per superabundantiam et defectum. Sed contritio est actus virtutis moralis, scilicet poenitentiae: cum sit pars iustitiae. Ergo potest esse superfluus dolor de peccatis.
Sed contra, omnis virtus moralis corrumpitur per superabundantiam et defectum. Sed contritio est actus virtutis moralis, scilicet poenitentiae: cum sit pars iustitiae. Ergo potest esse superfluus dolor de peccatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod contritio ex parte doloris qui est in ratione, scilicet displicentiae, quo peccatum displicet inquantum est offensa Dei, non potest esse nimia: sicut nec amor caritatis, quo intenso talis displicentia intenditur, non potest esse nimius. Sed quantum ad dolorem sensibilem potest esse nimia: sicut etiam exterior corporis afflictio potest esse nimia. In his autem omnibus debet accipi pro mensura conservatio subiecti, et bonae habitudinis sufficientis ad ea quae agenda incumbunt. Et propter hoc dicitur, Rom. 12: rationabile obsequium vestrum.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Respondeo dicendum quod contritio ex parte doloris qui est in ratione, scilicet displicentiae, quo peccatum displicet inquantum est offensa Dei, non potest esse nimia: sicut nec amor caritatis, quo intenso talis displicentia intenditur, non potest esse nimius. Sed quantum ad dolorem sensibilem potest esse nimia: sicut etiam exterior corporis afflictio potest esse nimia. In his autem omnibus debet accipi pro mensura conservatio subiecti, et bonae habitudinis sufficientis ad ea quae agenda incumbunt. Et propter hoc dicitur, Rom. 12: rationabile obsequium vestrum.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Anselmus desiderabat ex pinguedine devotionis medullas corporales exsiccari, non quantum ad humorem naturalem, sed quantum ad desideria et concupiscentias corporales.
Augustinus autem, quamvis dignum se cognosceret amissione exteriorum oculorum propter peccatum, quia quilibet peccator non solum aeterna, sed etiam temporali morte dignus est; non tamen volebat sibi oculos caecare.
Ad primum ergo dicendum quod Anselmus desiderabat ex pinguedine devotionis medullas corporales exsiccari, non quantum ad humorem naturalem, sed quantum ad desideria et concupiscentias corporales.
Augustinus autem, quamvis dignum se cognosceret amissione exteriorum oculorum propter peccatum, quia quilibet peccator non solum aeterna, sed etiam temporali morte dignus est; non tamen volebat sibi oculos caecare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de dolore qui est in ratione.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de dolore qui est in ratione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 2 ad 3
Tertia autem procedit de dolore sensitivae partis.
Tertia autem procedit de dolore sensitivae partis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum debeat esse maior dolor de uno peccato quam de alio
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 5 a. 3 arg. 2[t:suppl q. 5 a. 3 arg. 2]
Suppl q. 3 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non debeat esse maior dolor de uno peccato quam de alio. Hieronymus enim collaudat Paulam in hoc quod minima peccata sicut magna plangebat. Ergo non est magis dolendum de uno quam de alio.
suppl q. 5 a. 3 arg. 2[t:suppl q. 5 a. 3 arg. 2]
Suppl q. 3 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non debeat esse maior dolor de uno peccato quam de alio. Hieronymus enim collaudat Paulam in hoc quod minima peccata sicut magna plangebat. Ergo non est magis dolendum de uno quam de alio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 3 arg. 2
Praeterea, motus contritionis est subitus. Sed non potest esse unus motus intensior simul et remissior. Ergo contritio non debet esse maior de uno quam de alio peccato.
Praeterea, motus contritionis est subitus. Sed non potest esse unus motus intensior simul et remissior. Ergo contritio non debet esse maior de uno quam de alio peccato.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 3 arg. 3
Praeterea, de peccato praecipue est contritio secundum quod a Deo avertit. Sed in aversione omnia peccata mortalia conveniunt: quia omnia tollunt gratiam, qua anima Deo coniungitur. Ergo de omnibus peccatis mortalibus aequalis debet esse contritio.
Praeterea, de peccato praecipue est contritio secundum quod a Deo avertit. Sed in aversione omnia peccata mortalia conveniunt: quia omnia tollunt gratiam, qua anima Deo coniungitur. Ergo de omnibus peccatis mortalibus aequalis debet esse contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Deut. 25 dicitur: secundum mensuram peccati erit et plagarum modus. Sed contritioni de peccatis plagae commensurantur: quia contritio habet propositum satisfaciendi annexum. Ergo contritio magis debet esse de uno peccato quam de alio.
Sed contra: Deut. 25 dicitur: secundum mensuram peccati erit et plagarum modus. Sed contritioni de peccatis plagae commensurantur: quia contritio habet propositum satisfaciendi annexum. Ergo contritio magis debet esse de uno peccato quam de alio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 3 arg. 4
Praeterea, de hoc debet homo conteri quod debuit vitare. Sed homo debuit magis vitare unum peccatum quam aliud quia gravius est, si necessitas alterum faciendi incumberet. Ergo et similiter debet de uno, scilicet graviori, magis quam de alio dolere.
Praeterea, de hoc debet homo conteri quod debuit vitare. Sed homo debuit magis vitare unum peccatum quam aliud quia gravius est, si necessitas alterum faciendi incumberet. Ergo et similiter debet de uno, scilicet graviori, magis quam de alio dolere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod de contritione dupliciter possumus loqui. Uno modo, secundum quod singillatim singulis peccatis respondet. Et sic, quantum ad dolorem superioris affectus, requiritur quod de maiori peccato quis doleat magis: quia ratio doloris est magis in uno quam in alio, scilicet offensa Dei; ex magis enim inordinato actu Deus magis offenditur. Similiter etiam, cum maiori culpae maior poena debeatur, etiam dolor sensitivae partis, secundum quod pro peccato ex electione assumitur quasi poena peccati, debet esse maior die maiori peccato. Secundum autem quod ex impressione superioris appetitus nascitur in inferiori, attenditur quantitas doloris secundum dispositionem partis inferioris ad recipiendam impressionem a superiori, et non secundum quantitatem peccati.
Alio modo potest accipi contritio secundum quod est simul de omnibus: sicut in actu iustificationis. Et haec quidem contritio vel ex singulorum consideratione peccatorum procedit: et sic, quamvis sit actus unus, tamen distinctio peccatorum virtute manet in ipso. Vel ad minus habet propositum de singulis cogitandi annexum. Et sic etiam habitualiter est magis de uno quam de alio.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Paula non laudatur de hoc quod de omnibus peccatis doleret aequaliter: sed quia de parvis peccatis tantum dolebat ac si essent magna, per comparationem ad alios qui de peccatis dolent. Sed ipsa multo amplius de maioribus doluisset.
Ad primum ergo dicendum quod Paula non laudatur de hoc quod de omnibus peccatis doleret aequaliter: sed quia de parvis peccatis tantum dolebat ac si essent magna, per comparationem ad alios qui de peccatis dolent. Sed ipsa multo amplius de maioribus doluisset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod in illo contritionis motu subitaneo, quamvis non actualiter distinctio intensionis respondens diversis peccatis inveniri posset, tamen invenitur ibi eo modo sicut dictum est. Et etiam alio modo, secundum quod singula peccata ordinem habent ad illud de quo in illa contritione generali contrito dolendum occurrit, scilicet offensa Dei. Qui enim aliquod totum diligit, potentia diligit etiam partes eius, quamvis non actu: et hoc modo, secundum quod habent ordinem ad totum, quasdam plus, quasdam minus; sicut qui aliquam communitatem diligit, virtute singulos diligit plus et minus secundum eorum ordinem in bono communi. Et similiter qui dolet de hoc quod Deum offendit, de diversis implicite dolet diversimode, secundum quod plus vel minus per ea Deum offendit.
Ad secundum dicendum quod in illo contritionis motu subitaneo, quamvis non actualiter distinctio intensionis respondens diversis peccatis inveniri posset, tamen invenitur ibi eo modo sicut dictum est. Et etiam alio modo, secundum quod singula peccata ordinem habent ad illud de quo in illa contritione generali contrito dolendum occurrit, scilicet offensa Dei. Qui enim aliquod totum diligit, potentia diligit etiam partes eius, quamvis non actu: et hoc modo, secundum quod habent ordinem ad totum, quasdam plus, quasdam minus; sicut qui aliquam communitatem diligit, virtute singulos diligit plus et minus secundum eorum ordinem in bono communi. Et similiter qui dolet de hoc quod Deum offendit, de diversis implicite dolet diversimode, secundum quod plus vel minus per ea Deum offendit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 3 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis quodlibet peccatum mortale a Deo avertat et gratiam tollat, tamen quoddam plus elongat quam aliud, inquantum habet maiorem dissonantiam ex sua inordinatione ad ordinem divinae bonitatis quam aliud.
Ad tertium dicendum quod, quamvis quodlibet peccatum mortale a Deo avertat et gratiam tollat, tamen quoddam plus elongat quam aliud, inquantum habet maiorem dissonantiam ex sua inordinatione ad ordinem divinae bonitatis quam aliud.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 4: De tempore contritionis
Suppl q. 4 pr.
Deinde considerandum est de tempore contritionis.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum tota vita haec sit contritionis tempus.
Secundo: utrum expediat continue; de peccato dolere.
Tertio: utrum post hanc vitam animae de peccatis conterantur.
Deinde considerandum est de tempore contritionis.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum tota vita haec sit contritionis tempus.
Secundo: utrum expediat continue; de peccato dolere.
Tertio: utrum post hanc vitam animae de peccatis conterantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum tota haec vita sit contritionis tempus
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 5 a. 3 co.[t:suppl q. 5 a. 3 co.]
Suppl q. 4 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non tota haec vita sit contritionis tempus. Sicut enim de peccato commisso debet esse dolor, ita et pudor. Sed non per totam vitam durat pudor de peccato: quia, sicut dicit Ambrosius, non habet quod erubescat cui peccatum dimissum est. Ergo, videtur quod nec contritio, quae est dolor de peccato.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
suppl q. 5 a. 3 co.[t:suppl q. 5 a. 3 co.]
Suppl q. 4 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non tota haec vita sit contritionis tempus. Sicut enim de peccato commisso debet esse dolor, ita et pudor. Sed non per totam vitam durat pudor de peccato: quia, sicut dicit Ambrosius, non habet quod erubescat cui peccatum dimissum est. Ergo, videtur quod nec contritio, quae est dolor de peccato.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 arg. 2
Praeterea, I Ioan. 4, dicitur quod perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet. Sed dolor etiam poenam habet. Ergo in statu perfectae caritatis non potest dolor contritionis manere.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Praeterea, I Ioan. 4, dicitur quod perfecta caritas foras mittit timorem, quia timor poenam habet. Sed dolor etiam poenam habet. Ergo in statu perfectae caritatis non potest dolor contritionis manere.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 arg. 3
Praeterea, de praeterito non posset esse dolor, qui proprie est de malo praesenti, nisi secundum quod aliquid de peccato praetento in praesenti manet. Sed quandoque pervenitur ad aliquem statum in hac vita in quo nihil de peccato praeterito manet, neque dispositio, neque culpa, neque reatus aliquis. Ergo non oportet ulterius de illo peccato dolere.
Praeterea, de praeterito non posset esse dolor, qui proprie est de malo praesenti, nisi secundum quod aliquid de peccato praetento in praesenti manet. Sed quandoque pervenitur ad aliquem statum in hac vita in quo nihil de peccato praeterito manet, neque dispositio, neque culpa, neque reatus aliquis. Ergo non oportet ulterius de illo peccato dolere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 arg. 4
Praeterea, Rom. 8, dicitur quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum: etiam peccata, ut dicit Glossa. Ergo non oportet, post remissionem peccati, quod de ipso doleat.
Praeterea, Rom. 8, dicitur quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum: etiam peccata, ut dicit Glossa. Ergo non oportet, post remissionem peccati, quod de ipso doleat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 arg. 5
Praeterea, contritio est pars poenitentiae contra satisfactionem divisa. Sed non oportet semper satisfacere. Ergo nec semper conteri de peccato.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Praeterea, contritio est pars poenitentiae contra satisfactionem divisa. Sed non oportet semper satisfacere. Ergo nec semper conteri de peccato.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Augustinus, in libro de Poenitentia, dicit quod, ubi dolor finitur, deficit poenitentia: ubi deficit poenitentia, nihil relinquitur de venia. Ergo videtur, cum oporteat veniam concessam non perdere, quod oporteat semper de peccato dolere.
Sed contra: Augustinus, in libro de Poenitentia, dicit quod, ubi dolor finitur, deficit poenitentia: ubi deficit poenitentia, nihil relinquitur de venia. Ergo videtur, cum oporteat veniam concessam non perdere, quod oporteat semper de peccato dolere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 arg. 6
Praeterea, Eccli. 5, dicitur: de propitiatu peccatorum noli esse sine metu. Ergo homo semper debet dolere, ad peccatorum propitiationem habendam.
Praeterea, Eccli. 5, dicitur: de propitiatu peccatorum noli esse sine metu. Ergo homo semper debet dolere, ad peccatorum propitiationem habendam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in contritione est duplex dolor: unus rationis, qui est detestatio peccati a se commissi; alius sensitivae partis, qui ex isto consequitur., Et quantum ad utrumque, contritionis tempus est totius vitae praesentis status. Quandiu enim est aliquis in statu viae, detestatur incommoda quibus a perventione ad terminum viae impeditur vel retardatur. Unde, cum propter peccatum praeteritum viae nostrae cursus in Deum retardetur, quia tempus illud quod erat deputatum ad currendum recuperari non potest; oportet quod in vitae huius tempore status contritionis maneat quantum ad peccati detestationem. Similiter etiam quantum ad sensibilem dolorem, qui ut poena a voluntate assumitur. Quia enim homo poenam aeternam peccando meruit, et contra aeternum Deum peccavit, debet, poena aeterna in temporalem mutata, saltem dolor in aeterno hominis, idest statu huius vitae, manere. Et propter hoc dicit Hugo de Sancto Victore quod Deus, absolvens hominem a culpa et poena aeterna, ligat eum vinculo perpetuae detestationis peccati.
R: Q.. 3 A. 1[t:suppl q. 3 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod erubescentia respicit peccatum solum inquantum habet turpitudinem. Et ideo, postquam peccatum quantum ad culpam remissum, est, non manet pudori locus. Manet autem dolori, qui non solum de culpa est inquantum habet turpitudinem, sed etiam inquantum habet nocumentum annexum.
Ad primum ergo dicendum quod erubescentia respicit peccatum solum inquantum habet turpitudinem. Et ideo, postquam peccatum quantum ad culpam remissum, est, non manet pudori locus. Manet autem dolori, qui non solum de culpa est inquantum habet turpitudinem, sed etiam inquantum habet nocumentum annexum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod timor servilis, quem caritas foras mittit, oppositionem habet ad caritatem ratione suae servitutis, qua poenam respicit. Sed dolor contritionis ex caritate causatur, ut dictum est. Et ideo non est simile.
R: Q.. 3[t:suppl q. 3]
Ad secundum dicendum quod timor servilis, quem caritas foras mittit, oppositionem habet ad caritatem ratione suae servitutis, qua poenam respicit. Sed dolor contritionis ex caritate causatur, ut dictum est. Et ideo non est simile.
R: Q.. 3[t:suppl q. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis per poenitentiam peccator redeat ad gratiam pristinam et immunitatem a reatu poenae, nunquam tamen redit ad pristinam dignitatem innocentiae. Et ideo semper ex praeterito peccato aliquid in ipso manet.
Ad tertium dicendum quod, quamvis per poenitentiam peccator redeat ad gratiam pristinam et immunitatem a reatu poenae, nunquam tamen redit ad pristinam dignitatem innocentiae. Et ideo semper ex praeterito peccato aliquid in ipso manet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut non debet homo facere mala ut veniant bona, ita non debet gaudere de malis quia ex eis occasionaliter proveniunt bona, divina providentia agente: quia illorum bonorum peccata causa non fuerunt, sed magis impedimenta. Sed divina providentia ea causavit: et de ea debet homo gaudere, de praeteritis autem dolere.
Ad quartum dicendum quod, sicut non debet homo facere mala ut veniant bona, ita non debet gaudere de malis quia ex eis occasionaliter proveniunt bona, divina providentia agente: quia illorum bonorum peccata causa non fuerunt, sed magis impedimenta. Sed divina providentia ea causavit: et de ea debet homo gaudere, de praeteritis autem dolere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod satisfactio attenditur secundum poenam taxatam, quae pro peccatis iniungi debet. Et ideo potest terminari, ut non oporteat ulterius satisfacere. Haec autem poena praecipue proportionatur culpae ex parte conversionis, ex qua finitatem habet: sed dolor contritionis respondet culpae ex parte aversionis, ex qua habet quandam infinitatem. Et ita vera contritio semper debet manere. Nec est inconveniens si, remoto posteriori, manet prius.
Ad quintum dicendum quod satisfactio attenditur secundum poenam taxatam, quae pro peccatis iniungi debet. Et ideo potest terminari, ut non oporteat ulterius satisfacere. Haec autem poena praecipue proportionatur culpae ex parte conversionis, ex qua finitatem habet: sed dolor contritionis respondet culpae ex parte aversionis, ex qua habet quandam infinitatem. Et ita vera contritio semper debet manere. Nec est inconveniens si, remoto posteriori, manet prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum expediat continue de peccato dolere
Suppl q. 4 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non expediat continue de peccato dolere. Expedit enim quandoque gaudere, ut patet Philip. 4: super illud, gaudete in Domino semper, dicit Glossa quod necessarium est gaudere. Sed non est possibile gaudere simul et dolere. Ergo non expedit continue de peccato dolere.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non expediat continue de peccato dolere. Expedit enim quandoque gaudere, ut patet Philip. 4: super illud, gaudete in Domino semper, dicit Glossa quod necessarium est gaudere. Sed non est possibile gaudere simul et dolere. Ergo non expedit continue de peccato dolere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 2 arg. 2
Praeterea, illud quod est de se malum et fugiendum, non est assumendum nisi quatenus est necessarium ut medicina ad aliquid: sicut patet de ustione et sectione vulneris. Sed tristitia de se mala est: unde dicitur Eccli. 30, tristitiam longe expelle a te, et subditur causa, multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. Hoc etiam Philosophus dicit expresse in VII Ethic. et X. Ergo non debet amplius dolere de peccato nisi quatenus sufficit ad peccatum delendum. Sed statim post primam contritionis tristitiam peccatum deletum est. Ergo non expedit ulterius dolere.
Praeterea, illud quod est de se malum et fugiendum, non est assumendum nisi quatenus est necessarium ut medicina ad aliquid: sicut patet de ustione et sectione vulneris. Sed tristitia de se mala est: unde dicitur Eccli. 30, tristitiam longe expelle a te, et subditur causa, multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. Hoc etiam Philosophus dicit expresse in VII Ethic. et X. Ergo non debet amplius dolere de peccato nisi quatenus sufficit ad peccatum delendum. Sed statim post primam contritionis tristitiam peccatum deletum est. Ergo non expedit ulterius dolere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 2 arg. 3
Praeterea, Bernardus dicit: dolor bonus est si continuus non sit mel enim absynthio est admiscendum. Ergo videtur quod non expedit continue dolere.
Praeterea, Bernardus dicit: dolor bonus est si continuus non sit mel enim absynthio est admiscendum. Ergo videtur quod non expedit continue dolere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod Augustinus dicit: semper doleat poenitens, et de dolore gaudeat.
Sed contra est quod Augustinus dicit: semper doleat poenitens, et de dolore gaudeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 2 arg. 4
Praeterea, actus in quibus consistit beatitudo, expedit semper continuare quantum, possibile est. Sed huiusmodi est dolor de peccato: quod patet Matth. 5, beati qui lugent. Ergo expedit dolorem continuare quantum possibile est.
Praeterea, actus in quibus consistit beatitudo, expedit semper continuare quantum, possibile est. Sed huiusmodi est dolor de peccato: quod patet Matth. 5, beati qui lugent. Ergo expedit dolorem continuare quantum possibile est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod haec est conditio in actibus virtutum inventa, quod non potest in eis accipi superfluum et diminutum: ut in II Ethic. probatur. Unde, cum contritio, quantum ad id quod est displicentia quaedam iri appetitu rationis, sit actus poenitentiae virtutis, nunquam potest ibi esse superfluum, sicut nec quantum ad intensionem, ita nec quantum ad durationem: nisi secundum quod actus unius virtutis impedit actum alterius magis necessarium pro tempore illo. Unde, quantumcumque homo continue in actu huius displicentiae esse possit, melius est: dummodo actibus aliarum virtutum vacet suo tempore, secundum quod oportet.
Sed passiones possunt habere superfluum et diminutum, et quantum ad intensionem, et quantum ad durationem. Et ideo, sicut passio doloris quam voluntas assumit, debet esse moderate intensa, ita debet moderate durare: ne, si nimis duret, homo in desperationem et pusillanimitatem et huiusmodi vitia labatur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod gaudium saeculi impeditur per dolorem contritionis: non autem gaudium quod de Deo est, quia habet ipsum dolorem pro materia.
Ad primum ergo dicendum quod gaudium saeculi impeditur per dolorem contritionis: non autem gaudium quod de Deo est, quia habet ipsum dolorem pro materia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod Ecclesiasticus de tristitia saeculi loquitur. Et Philosophus loquitur de tristitia quae est passio: qua moderate utendum est, secundum quod expedit ad finem ad quem assumitur.
Ad secundum dicendum quod Ecclesiasticus de tristitia saeculi loquitur. Et Philosophus loquitur de tristitia quae est passio: qua moderate utendum est, secundum quod expedit ad finem ad quem assumitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod Bernardus loquitur de dolore qui est passio.
Ad tertium dicendum quod Bernardus loquitur de dolore qui est passio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum etiam post hanc vitam animae de peccatis conterantur
Suppl q. 4 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam post hanc vitam animae de peccatis conterantur. Amor enim caritatis displicentiam de peccato causat. Sed post hanc vitam manet in aliquibus caritas, et quantum ad actum et quantum ad habitum: quia caritas nunquam excidit, ut dicitur I Cor. 13. Ergo manet displicentia de peccato commisso, quae essentialiter est contritio.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam post hanc vitam animae de peccatis conterantur. Amor enim caritatis displicentiam de peccato causat. Sed post hanc vitam manet in aliquibus caritas, et quantum ad actum et quantum ad habitum: quia caritas nunquam excidit, ut dicitur I Cor. 13. Ergo manet displicentia de peccato commisso, quae essentialiter est contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 3 arg. 2
Praeterea, magis est dolendum de culpa quam de poena. Sed animae in purgatorio dolent de poena sensibili et de dilatione gloriae. Ergo multo magis dolent de culpa ab eis commissa.
Praeterea, magis est dolendum de culpa quam de poena. Sed animae in purgatorio dolent de poena sensibili et de dilatione gloriae. Ergo multo magis dolent de culpa ab eis commissa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 3 arg. 3
Praeterea, poena purgatorii est satisfactoria de peccato. Sed satisfactio habet efficaciam ex vi contritionis. Ergo contritio manet post hanc vitam.
Praeterea, poena purgatorii est satisfactoria de peccato. Sed satisfactio habet efficaciam ex vi contritionis. Ergo contritio manet post hanc vitam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Contritio est pars poenitentiae sacramenti. Sed sacramenta non manent post hanc vitam. Ergo nec contritio.
Sed contra: Contritio est pars poenitentiae sacramenti. Sed sacramenta non manent post hanc vitam. Ergo nec contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 3 arg. 4
Praeterea, contritio potest esse tanta quod delet et culpam et poenam. Si ergo animae in purgatorio conteri possent, posset vi contritionis earum reatus poenae eis dimitti, et omnino a poena sensibili liberari: quod est falsum.
Praeterea, contritio potest esse tanta quod delet et culpam et poenam. Si ergo animae in purgatorio conteri possent, posset vi contritionis earum reatus poenae eis dimitti, et omnino a poena sensibili liberari: quod est falsum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in contritione tria consideranda sunt: primum est contritionis, genus, quod est dolor; secundum est contritionis forma, quia est actus virtutis gratia informatus; tertium est contritionis efficacia, quia est meritorius, et sacramentalis, et quodammodo satisfactorius. Animae igitur post hanc vitam quae in patria surit, contritionem habere non possunt: quia carent dolore, propter gaudii plenitudinem. Illae vero quae sunt in inferno, carent contritione: quia, etsi dolorem habeant, deficit tamen eis gratia dolorem informans. Sed illi qui in purgatorio sunt, habent dolorem de peccatis gratia informatum, sed non meritorium: quia non sunt in statu merendi. In hac autem vita omnia tria praedicta inveniri possunt.
Respondeo dicendum quod in contritione tria consideranda sunt: primum est contritionis, genus, quod est dolor; secundum est contritionis forma, quia est actus virtutis gratia informatus; tertium est contritionis efficacia, quia est meritorius, et sacramentalis, et quodammodo satisfactorius. Animae igitur post hanc vitam quae in patria surit, contritionem habere non possunt: quia carent dolore, propter gaudii plenitudinem. Illae vero quae sunt in inferno, carent contritione: quia, etsi dolorem habeant, deficit tamen eis gratia dolorem informans. Sed illi qui in purgatorio sunt, habent dolorem de peccatis gratia informatum, sed non meritorium: quia non sunt in statu merendi. In hac autem vita omnia tria praedicta inveniri possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod caritas non causat istum dolorem nisi in illis qui doloris capaces sunt. Sed plenitudo gaudii a beatis omnem capacitatem doloris excludit. Et ideo, quamvis caritatem habeant, tamen contritione carent.
Ad primum ergo dicendum quod caritas non causat istum dolorem nisi in illis qui doloris capaces sunt. Sed plenitudo gaudii a beatis omnem capacitatem doloris excludit. Et ideo, quamvis caritatem habeant, tamen contritione carent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod animae in purgatorio dolent de peccatis: sed ille dolor non est contritio, quia deest ei contritionis efficacia.
Ad secundum dicendum quod animae in purgatorio dolent de peccatis: sed ille dolor non est contritio, quia deest ei contritionis efficacia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 4 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod poena illa quam animae in purgatorio sustinent, non potest proprie dici satisfactio, quia satisfactio opus meritorium requirit: sed largo modo dicitur satisfactio poenae debitae solutio.
Ad tertium dicendum quod poena illa quam animae in purgatorio sustinent, non potest proprie dici satisfactio, quia satisfactio opus meritorium requirit: sed largo modo dicitur satisfactio poenae debitae solutio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 5: De effectu contritionis
Suppl q. 5 pr.
Deinde considerandum est de effectu contritionis.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum peccati remissio sit contritionis effectus.
Secundo: utrum contritio possit totaliter tollere reatum poenae.
Tertio: utrum parva contritio sufficiat ad deletionem magnorum peccatorum.
Deinde considerandum est de effectu contritionis.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum peccati remissio sit contritionis effectus.
Secundo: utrum contritio possit totaliter tollere reatum poenae.
Tertio: utrum parva contritio sufficiat ad deletionem magnorum peccatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum peccati remissio sit contritionis effectus
Suppl q. 5 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccati remissio non sit contritionis effectus. Solus enim Deus peccata remittit. Sed contritionis nos sumus aliqualiter causa: quia actus noster est. Ergo contritio non est causa remissionis culpae.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccati remissio non sit contritionis effectus. Solus enim Deus peccata remittit. Sed contritionis nos sumus aliqualiter causa: quia actus noster est. Ergo contritio non est causa remissionis culpae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 1 arg. 2
Praeterea, contritio est actus virtutis. Sed virtus sequitur culpae remissionem: quia virtus et culpa non sunt simul in anima. Ergo contritio non est causa remissionis culpae.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Praeterea, contritio est actus virtutis. Sed virtus sequitur culpae remissionem: quia virtus et culpa non sunt simul in anima. Ergo contritio non est causa remissionis culpae.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 1 arg. 3
Praeterea, nihil impedit a perceptione Eucharistiae nisi culpa. Sed contritus ante confessionem non debet accedere ad Eucharistiam. Ergo nondum est consecutus remissionem culpae.
Praeterea, nihil impedit a perceptione Eucharistiae nisi culpa. Sed contritus ante confessionem non debet accedere ad Eucharistiam. Ergo nondum est consecutus remissionem culpae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 1 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur in Glossa, super illud Psalmi, sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc.: contritio cordis est sacrificium in quo peccata solvuntur.
Sed contra est quod dicitur in Glossa, super illud Psalmi, sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc.: contritio cordis est sacrificium in quo peccata solvuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 1 arg. 4
Praeterea, virtus et vitium eisdem causis corrumpuntur et generantur, ut dicitur in II Ethic. Sed per inordinatum amorem cordis peccatum committitur: ergo per dolorem ex amore caritatis ordinato causatum peccatum solvitur. Et sic peccatum contritio delet.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Praeterea, virtus et vitium eisdem causis corrumpuntur et generantur, ut dicitur in II Ethic. Sed per inordinatum amorem cordis peccatum committitur: ergo per dolorem ex amore caritatis ordinato causatum peccatum solvitur. Et sic peccatum contritio delet.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod contritio potest dupliciter considerari: vel inquantum est pars sacramenti; vel inquantum est actus virtutis. Et utroque modo est causa remissionis peccati, sed diversimode. Quia, inquantum est pars sacramenti, primo operatur ad remissionem peccati instrumentaliter: sicut et de aliis sacramentis in I distinctione patuit. Inquantum autem est actus virtutis, sic est quasi causa materialis remissionis peccati: eo quod dispositio est quasi necessitas ad iustificationem; dispositio autem reducitur ad causam materialem, si accipiatur dispositio quae disponit materiam ad recipiendum. Secus autem est de dispositione agentis ad agendum: quia illa reducitur ad genus causae efficientis.
Respondeo dicendum quod contritio potest dupliciter considerari: vel inquantum est pars sacramenti; vel inquantum est actus virtutis. Et utroque modo est causa remissionis peccati, sed diversimode. Quia, inquantum est pars sacramenti, primo operatur ad remissionem peccati instrumentaliter: sicut et de aliis sacramentis in I distinctione patuit. Inquantum autem est actus virtutis, sic est quasi causa materialis remissionis peccati: eo quod dispositio est quasi necessitas ad iustificationem; dispositio autem reducitur ad causam materialem, si accipiatur dispositio quae disponit materiam ad recipiendum. Secus autem est de dispositione agentis ad agendum: quia illa reducitur ad genus causae efficientis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod solus Deus est causa efficiens principalis remissionis peccati: sed causa dispositiva potest etiam esse ex nobis. Et similiter etiam causa sacramentalis: quia formae sacramentorum verba sunt a nobis prolata, quae habent virtutem instrumentalem gratiam inducendi, qua peccata remittuntur.
Ad primum ergo dicendum quod solus Deus est causa efficiens principalis remissionis peccati: sed causa dispositiva potest etiam esse ex nobis. Et similiter etiam causa sacramentalis: quia formae sacramentorum verba sunt a nobis prolata, quae habent virtutem instrumentalem gratiam inducendi, qua peccata remittuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod peccati remissio uno modo praecedit virtutem et gratiae infusionem, et alio modo sequitur. Et secundum hoc quod sequitur, actus a virtute elicitus potest esse causa aliqua remissionis peccati.
Ad secundum dicendum quod peccati remissio uno modo praecedit virtutem et gratiae infusionem, et alio modo sequitur. Et secundum hoc quod sequitur, actus a virtute elicitus potest esse causa aliqua remissionis peccati.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod dispensatio Eucharistiae pertinet ad ministros Ecclesiae. Et ideo ante remissionem peccati per ministros Ecclesiae non debet aliquis ad Eucharistiam accedere, quamvis sit sibi culpa quoad Deum remissa.
B: (Prov 17:22)[b:Prov 17:22]
Ad tertium dicendum quod dispensatio Eucharistiae pertinet ad ministros Ecclesiae. Et ideo ante remissionem peccati per ministros Ecclesiae non debet aliquis ad Eucharistiam accedere, quamvis sit sibi culpa quoad Deum remissa.
B: (Prov 17:22)[b:Prov 17:22]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum contritio possit totaliter tollere reatum poenae
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 18 a. 2 ad 4[t:suppl q. 18 a. 2 ad 4]
Suppl q. 5 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contritio non possit totaliter tollere reatum poenae. Quia satisfactio et confessio ordinantur ad liberationem a reatu poenae. Sed nullus ita perfecte conteritur quin oporteat eum confiteri et satisfacere. Ergo contritio nunquam est tanta quod totaliter deleat reatum totum.
suppl q. 18 a. 2 ad 4[t:suppl q. 18 a. 2 ad 4]
Suppl q. 5 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contritio non possit totaliter tollere reatum poenae. Quia satisfactio et confessio ordinantur ad liberationem a reatu poenae. Sed nullus ita perfecte conteritur quin oporteat eum confiteri et satisfacere. Ergo contritio nunquam est tanta quod totaliter deleat reatum totum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 2 arg. 2
Praeterea, in poenitentia oportet esse quaedam recompensatio poenae ad culpam. Sed aliqua culpa per membra corporis exercetur. Ergo, cum oporteat ad debitam poenae recompensationem ut per quae peccat quis, per haec et torqueatur, videtur quod nunquam possit poena talis peccati per contritionem absolvi.
Praeterea, in poenitentia oportet esse quaedam recompensatio poenae ad culpam. Sed aliqua culpa per membra corporis exercetur. Ergo, cum oporteat ad debitam poenae recompensationem ut per quae peccat quis, per haec et torqueatur, videtur quod nunquam possit poena talis peccati per contritionem absolvi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 2 arg. 3
Praeterea, dolor contritionis est finitus. Sed pro aliquo peccato, scilicet mortali, debetur poena infinita. Ergo nunquam potest esse tanta contritio quod totam poenam deleat.
Praeterea, dolor contritionis est finitus. Sed pro aliquo peccato, scilicet mortali, debetur poena infinita. Ergo nunquam potest esse tanta contritio quod totam poenam deleat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod Deus plus affectum cordis acceptat quam etiam exteriorem actum. Sed per exteriores actus absolvitur homo a poena et culpa. Ergo et similiter per cordis affectum, qui est contritio.
Sed contra est quod Deus plus affectum cordis acceptat quam etiam exteriorem actum. Sed per exteriores actus absolvitur homo a poena et culpa. Ergo et similiter per cordis affectum, qui est contritio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 2 arg. 4
Praeterea, exemplum huius de Latrone habetur, cui dictum est, hodie mecum eris in Paradiso, propter unicum poenitentiae actum.
Utrum autem totus reatus per contritionem semper tollatur, supra, dist. 14, quaesitum est, ubi hoc ipsum de poenitentia quaerebatur.
Praeterea, exemplum huius de Latrone habetur, cui dictum est, hodie mecum eris in Paradiso, propter unicum poenitentiae actum.
Utrum autem totus reatus per contritionem semper tollatur, supra, dist. 14, quaesitum est, ubi hoc ipsum de poenitentia quaerebatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod intensio contritionis potest attendi dupliciter. Uno modo, ex parte caritatis, quae displicentiam causat. Et sic contingit tantum intendi paritatem in actu quod contritio inde sequens merebitur non solum culpae amotionem, sed etiam absolutionem ab omni poena. Alio modo, ex parte doloris sensibilis, quem voluntas in contritione excitat. Et quia illa etiam poena quaedam est, tantum potest intendi quod sufficiat ad deletionem culpae et poenae.
Respondeo dicendum quod intensio contritionis potest attendi dupliciter. Uno modo, ex parte caritatis, quae displicentiam causat. Et sic contingit tantum intendi paritatem in actu quod contritio inde sequens merebitur non solum culpae amotionem, sed etiam absolutionem ab omni poena. Alio modo, ex parte doloris sensibilis, quem voluntas in contritione excitat. Et quia illa etiam poena quaedam est, tantum potest intendi quod sufficiat ad deletionem culpae et poenae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod aliquis non potest esse certus quod contritio sua sit sufficiens ad deletionem poenae et culpae. Et ideo tenetur confiteri et satisfacere: maxime cum contritio vera non fuerit nisi propositum confitendi habuisset annexum. Quod debet ad effectum reduci, etiam propter praeceptum quod est de confessione datum.
Ad primum ergo dicendum quod aliquis non potest esse certus quod contritio sua sit sufficiens ad deletionem poenae et culpae. Et ideo tenetur confiteri et satisfacere: maxime cum contritio vera non fuerit nisi propositum confitendi habuisset annexum. Quod debet ad effectum reduci, etiam propter praeceptum quod est de confessione datum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut gaudium interius redundat etiam ad exteriores corporis partes, ita etiam dolor interior ad exteriora membra derivatur. Unde dicitur Prov. 17: spiritus tristis exsiccat ossa.
Ad secundum dicendum quod, sicut gaudium interius redundat etiam ad exteriores corporis partes, ita etiam dolor interior ad exteriora membra derivatur. Unde dicitur Prov. 17: spiritus tristis exsiccat ossa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod dolor contritionis, quamvis sit finitus quantum ad intensionem, sicut etiam poena peccato mortali debita finita est, habet tamen infinitam virtutem ex caritate, qua informatur. Et secundum hoc potest valere ad deletionem culpae et poenae.
Ad tertium dicendum quod dolor contritionis, quamvis sit finitus quantum ad intensionem, sicut etiam poena peccato mortali debita finita est, habet tamen infinitam virtutem ex caritate, qua informatur. Et secundum hoc potest valere ad deletionem culpae et poenae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum contritio parva sufficiat ad deletionem magnorum peccatorum
Suppl q. 5 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod contritio parva non sufficiat ad deletionem magnorum peccatorum. Quia contritio est medicina peccati. Sed corporalis medicina quae sanat corporalem morbum minorem, non sufficit ad sanandum maiorem. Ergo minima contritio non sufficit ad delendum maxima peccata.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod contritio parva non sufficiat ad deletionem magnorum peccatorum. Quia contritio est medicina peccati. Sed corporalis medicina quae sanat corporalem morbum minorem, non sufficit ad sanandum maiorem. Ergo minima contritio non sufficit ad delendum maxima peccata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 3 arg. 2
Praeterea, supra dictum est quod oportet de maioribus peccatis magis conteri. Sed contritio non delet peccatum nisi sit secundum quod oportet. Ergo minima contritio non delet omnia peccata.
R: Q.. 3 A. 3[t:suppl q. 3 a. 3]
Praeterea, supra dictum est quod oportet de maioribus peccatis magis conteri. Sed contritio non delet peccatum nisi sit secundum quod oportet. Ergo minima contritio non delet omnia peccata.
R: Q.. 3 A. 3[t:suppl q. 3 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 3 s. c. 1
Sed contra, quaelibet gratia gratum faciens delet omnem culpam mortalem, quae simul stare cum ea non potest. Sed quaelibet contritio est gratia gratum faciente informata. Ergo, quantumcumque sit parva, delet omnem culpam.
Sed contra, quaelibet gratia gratum faciens delet omnem culpam mortalem, quae simul stare cum ea non potest. Sed quaelibet contritio est gratia gratum faciente informata. Ergo, quantumcumque sit parva, delet omnem culpam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod contritio, ut saepe dictum est, habet duplicem dolorem. Unum rationis, qui est displicentia peccati commissi. Et hic potest esse adeo parvus quod non sufficiet ad rationem contritionis, ut si minus displiceret ei peccatum quam debeat displicere separatio a fine: sicut etiam amor potest esse ita remissus quod non sufficit ad rationem caritatis. Alium dolorem habet in sensu. Et parvitas huius non impedit rationem contritionis: quia non se habet essentialiter ad contritionem, sed quasi ex accidenti ei adiungitur. Et iterum non est in potestate nostra.
Sic ergo dicendum quod, quantumcumque parvus sit dolor dummodo ad contritionis rationem sufficiat, omnem culpam delet.
R: Q.. 1 A. 2[t:suppl q. 1 a. 2] Q.. 3 A. 1[t:suppl q. 3 a. 1] Q.. 4 A. 1[t:suppl q. 4 a. 1]
Respondeo dicendum quod contritio, ut saepe dictum est, habet duplicem dolorem. Unum rationis, qui est displicentia peccati commissi. Et hic potest esse adeo parvus quod non sufficiet ad rationem contritionis, ut si minus displiceret ei peccatum quam debeat displicere separatio a fine: sicut etiam amor potest esse ita remissus quod non sufficit ad rationem caritatis. Alium dolorem habet in sensu. Et parvitas huius non impedit rationem contritionis: quia non se habet essentialiter ad contritionem, sed quasi ex accidenti ei adiungitur. Et iterum non est in potestate nostra.
Sic ergo dicendum quod, quantumcumque parvus sit dolor dummodo ad contritionis rationem sufficiat, omnem culpam delet.
R: Q.. 1 A. 2[t:suppl q. 1 a. 2] Q.. 3 A. 1[t:suppl q. 3 a. 1] Q.. 4 A. 1[t:suppl q. 4 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod medicinae spirituales habent efficaciam infinitam ex virtute infinita quae in eis operatur. Et ideo illa medicina quae sufficit ad curationem parvi peccati, sufficit etiam ad curationem magni: sicut patet de baptismo, quo et magna et parva solvuntur. Et similiter est de contritione: dummodo ad rationem contritionis pertingat.
Ad primum ergo dicendum quod medicinae spirituales habent efficaciam infinitam ex virtute infinita quae in eis operatur. Et ideo illa medicina quae sufficit ad curationem parvi peccati, sufficit etiam ad curationem magni: sicut patet de baptismo, quo et magna et parva solvuntur. Et similiter est de contritione: dummodo ad rationem contritionis pertingat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 5 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod hoc sequitur ex necessitate, quod unus homo plus doleat de maiori peccato quam de minori, secundum quod magis repugnat amori, qui dolorem causat. Sed si unus alius haberet tantum de dolore pro maiori quantum ipse habet de minori, sufficeret ad remissionem culpae.
Ad secundum dicendum quod hoc sequitur ex necessitate, quod unus homo plus doleat de maiori peccato quam de minori, secundum quod magis repugnat amori, qui dolorem causat. Sed si unus alius haberet tantum de dolore pro maiori quantum ipse habet de minori, sufficeret ad remissionem culpae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 6: De confessionis necessitate
Suppl q. 6 pr.
Deinde considerandum est de confessione. De qua sex sunt consideranda: primo, de confessionis necessitate; secundo, de eius quidditate; tertio, de ipsius ministro; quarto, de qualitate eius; quinto; de eius effectu; sexto, de eius sigillo.
Circa primum quaeruntur sex.
Primo: utrum confessio sit necessaria ad salutem.
Secundo: utrum confessio sit de iure naturali.
Tertio: utrum omnes ad confessionem teneantur.
Quarto: utrum aliquis possit confiteri peccatum quod non habet.
Quinto: utrum statim homines peccatum confiteri teneantur.
Sexto: utrum possit cum aliquo dispensari ne homini confiteatur.
Deinde considerandum est de confessione. De qua sex sunt consideranda: primo, de confessionis necessitate; secundo, de eius quidditate; tertio, de ipsius ministro; quarto, de qualitate eius; quinto; de eius effectu; sexto, de eius sigillo.
Circa primum quaeruntur sex.
Primo: utrum confessio sit necessaria ad salutem.
Secundo: utrum confessio sit de iure naturali.
Tertio: utrum omnes ad confessionem teneantur.
Quarto: utrum aliquis possit confiteri peccatum quod non habet.
Quinto: utrum statim homines peccatum confiteri teneantur.
Sexto: utrum possit cum aliquo dispensari ne homini confiteatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum confessio sit necessaria ad salutem
Suppl q. 6 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod confessio non sit necessaria ad salutem. Sacramentum enim poenitentiae propter remissionem culpae ordinatum est. Sed culpa per gratiae infusionem sufficienter remittitur. Ergo ad poenitentiam de peccato agendam non est necessaria confessio.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod confessio non sit necessaria ad salutem. Sacramentum enim poenitentiae propter remissionem culpae ordinatum est. Sed culpa per gratiae infusionem sufficienter remittitur. Ergo ad poenitentiam de peccato agendam non est necessaria confessio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 1 arg. 2
Praeterea, aliquibus est peccatum remissum sine hoc quod confessi legantur: sicut patet de Petro et Magdalena, et de Paulo. Sed non est minoris efficaciae gratia remittens peccatum nunc quam tunc fuerit. Ergo nec nunc de necessitate salutis est quod homo confiteatur.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Praeterea, aliquibus est peccatum remissum sine hoc quod confessi legantur: sicut patet de Petro et Magdalena, et de Paulo. Sed non est minoris efficaciae gratia remittens peccatum nunc quam tunc fuerit. Ergo nec nunc de necessitate salutis est quod homo confiteatur.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 1 arg. 3
Praeterea, peccatum quod ex alio contractum est, ex alio debet habere medicinam. Ergo peccatum actuale, quod ex proprio motu quilibet commisit, oportet ex seipso tantum habere medicinam. Sed contra tale peccatum ordinatur poenitentia. Ergo confessio non est de necessitate poenitentiae.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Praeterea, peccatum quod ex alio contractum est, ex alio debet habere medicinam. Ergo peccatum actuale, quod ex proprio motu quilibet commisit, oportet ex seipso tantum habere medicinam. Sed contra tale peccatum ordinatur poenitentia. Ergo confessio non est de necessitate poenitentiae.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 1 arg. 4
Praeterea, confessio ad hoc exigitur in iudicio ut secundum quantitatem culpae poena infligatur. Sed homo potest poenam sibi ipsi infligere maiorem quam etiam ab alio sibi infligatur. Ergo videtur quod confessio non sit de necessitate salutis.
Praeterea, confessio ad hoc exigitur in iudicio ut secundum quantitatem culpae poena infligatur. Sed homo potest poenam sibi ipsi infligere maiorem quam etiam ab alio sibi infligatur. Ergo videtur quod confessio non sit de necessitate salutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Boetius, in libro de Consolatione: si operam medicantis expectas, oportet quod morbum detegas. Sed de necessitate salutis est quod homo de peccatis medicinam accipiat. Ergo et de necessitate salutis est quod morbum per confessionem detegat.
Sed contra: Boetius, in libro de Consolatione: si operam medicantis expectas, oportet quod morbum detegas. Sed de necessitate salutis est quod homo de peccatis medicinam accipiat. Ergo et de necessitate salutis est quod morbum per confessionem detegat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 1 arg. 5
Praeterea, in iudicio saeculari non est idem iudex et reus. Sed iudicium spirituale est ordinatius. Ergo peccator, qui est reus, non debet esse sui ipsius iudex, sed ab alio iudicari. Et ita oportet quod ei confiteatur.
Praeterea, in iudicio saeculari non est idem iudex et reus. Sed iudicium spirituale est ordinatius. Ergo peccator, qui est reus, non debet esse sui ipsius iudex, sed ab alio iudicari. Et ita oportet quod ei confiteatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod passio Christi, sine cuius virtute nec originale nec actuale peccatum dimittitur, in nobis operatur per sacramentorum susceptionem, quae ex ipsa efficaciam habent. Et ideo ad culpae remissionem, et actualis et originalis, requiritur sacramentum Ecclesiae, vel actu susceptum; vel saltem, voto, quando articulus necessitatis, non contemptus, sacramentum excludit. Et per consequens illa sacramenta quae ordinantur contra culpam, cum qua salus esse non potest, sunt de necessitate salutis. Et ideo, sicut baptismus, quo deletur originale, est de necessitate salutis, ita et poenitentiae sacramentum. Sicut autem aliquis per hoc quod baptismum petit se ministris Ecclesiae subiicit, ad quos pertinet dispensatio sacramenti; ita etiam per hoc quod confitetur peccatum suum se ministro Ecclesiae subiicit, ut per sacramentum poenitentiae, ab eo dispensatum, remissionem consequatur. Qui congruum remedium adhibere non potest nisi peccatum cognoscat: quod fit per confessionem peccantis. Et ideo confessio est de necessitate salutis eius qui in peccatum actuale mortale cecidit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod gratiae infusio sufficit ad culpae remissionem, sed post culpam remissam adhuc est peccator debitor poenae temporalis. Sed ad gratiae infusionem consequendam ordinata sunt gratiae sacramenta: ante quorum susceptionem vel actu vel proposito aliquis gratiam non consequitur, sicut in baptismo patet. Et similiter est de confessione. Et ulterius per confessionis erubescentiam; et vim clavium, quibus se confitens subiicit; et satisfactionem iniunctam, quam sacerdos moderatur secundum qualitatem criminum sibi per confessionem innotescentium; poena temporalis expiatur.
Sed tamen ex hoc quod operatur confessio ad poenae remissionem, non habet quod sit de necessitate salutis. Quia poena ista est temporalis, ad quam post culpae remissionem aliquis remanet ligatus: unde sine hoc quod in praesenti via expiaretur, esset via salutis. Sed habet quod sit de necessitate salutis ex hoc quod ad remissionem culpae modo praedicto operatur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, etsi non legatur eorum confessio, potuit tamen fieri: multa enim facta sunt quae non sunt scripta. Et praeterea Christus habet potestatem excellentiae in sacramentis. Unde sine his quae ad sacramentum pertinent, potuit rem sacramenti conferre.
Ad secundum dicendum quod, etsi non legatur eorum confessio, potuit tamen fieri: multa enim facta sunt quae non sunt scripta. Et praeterea Christus habet potestatem excellentiae in sacramentis. Unde sine his quae ad sacramentum pertinent, potuit rem sacramenti conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod peccatum quod ex altero contractum est, scilicet originale, potest omnino ab extrinseco remedium habere, ut in parvulis patet: sed peccatum actuale, quod ex seipso quisque commisit, non potest expiari nisi aliquid cooperetur ille qui peccavit. Sed tamen non sufficit ad peccatum expiandum ex seipso, sicut sufficienter peccatum commisit: eo quod peccatum ex parte conversionis est finitum, ex qua parte peccator in ipsum inducitur, sed ex parte aversionis habet infinitatem; ex qua parte oportet quod peccati remissio incipiat, quia quod est ultimum in generatione est primum in resolutione, ut dicitur in III Ethic. Et ideo oportet quod etiam peccatum actuale ex alio medicinam habeat.
Ad tertium dicendum quod peccatum quod ex altero contractum est, scilicet originale, potest omnino ab extrinseco remedium habere, ut in parvulis patet: sed peccatum actuale, quod ex seipso quisque commisit, non potest expiari nisi aliquid cooperetur ille qui peccavit. Sed tamen non sufficit ad peccatum expiandum ex seipso, sicut sufficienter peccatum commisit: eo quod peccatum ex parte conversionis est finitum, ex qua parte peccator in ipsum inducitur, sed ex parte aversionis habet infinitatem; ex qua parte oportet quod peccati remissio incipiat, quia quod est ultimum in generatione est primum in resolutione, ut dicitur in III Ethic. Et ideo oportet quod etiam peccatum actuale ex alio medicinam habeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod satisfactio non sufficeret ad expiandam poenam peccati ex quantitate poenae quae in satisfactione imponitur: sed sufficit inquantum est pars sacramenti virtutem sacramentalem habens. Et ideo oportet quod per dispensatores sacramentorum imponatur. Et ideo necessaria est confessio.
Ad quartum dicendum quod satisfactio non sufficeret ad expiandam poenam peccati ex quantitate poenae quae in satisfactione imponitur: sed sufficit inquantum est pars sacramenti virtutem sacramentalem habens. Et ideo oportet quod per dispensatores sacramentorum imponatur. Et ideo necessaria est confessio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum confessio sit de iure naturali
Suppl q. 6 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod confessio sit de iure naturali. Adam enim et Cain non tenebantur nisi ad praecepta legis naturae, sed reprehenduntur de hoc quod peccatum suum non sunt confessi. Ergo confessio peccati est de iure naturali.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod confessio sit de iure naturali. Adam enim et Cain non tenebantur nisi ad praecepta legis naturae, sed reprehenduntur de hoc quod peccatum suum non sunt confessi. Ergo confessio peccati est de iure naturali.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 2 arg. 2
Praeterea, praecepta illa quae manent in veteri lege et nova, sunt de iure naturali. Sed confessio fuit in veteri lege: ut dicitur Isaiae 43: narra, si quid habes, ut iustificeris. Ergo est de iure naturali.
Praeterea, praecepta illa quae manent in veteri lege et nova, sunt de iure naturali. Sed confessio fuit in veteri lege: ut dicitur Isaiae 43: narra, si quid habes, ut iustificeris. Ergo est de iure naturali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 2 arg. 3
Praeterea, Iob non erat subiectus nisi legi naturali. Sed ipse peccata confitebatur: quod patet per hoc quod ipse de se dicit, Iob 31: si abscondi ut homo peccatum meum. Ergo est de iure naturali.
Praeterea, Iob non erat subiectus nisi legi naturali. Sed ipse peccata confitebatur: quod patet per hoc quod ipse de se dicit, Iob 31: si abscondi ut homo peccatum meum. Ergo est de iure naturali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Isidorus dicit quod ius naturale est idem apud omnes. Sed confessio non est eodem modo apud omnes. Ergo non est de iure naturali.
Sed contra: Isidorus dicit quod ius naturale est idem apud omnes. Sed confessio non est eodem modo apud omnes. Ergo non est de iure naturali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 2 arg. 4
Praeterea, confessio fit ei qui habet claves. Sed claves Ecclesiae non sunt de iure naturali institutae. Ergo nec confessio.
Praeterea, confessio fit ei qui habet claves. Sed claves Ecclesiae non sunt de iure naturali institutae. Ergo nec confessio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod sacramenta sunt quaedam fidei protestationes: unde oportet ea fidei esse proportionata. Fides autem est supra cognitionem rationis naturalis. Unde et sacramenta sunt supra rationis naturalis dictamen. Et quia ius naturale est quod non opinio genuit, sed innata quaedam vis inseruit, ut Tullius dicit; ideo sacramenta non sunt, de iure naturali, sed de iure divino, quod est supra naturale. Et quandoque etiam naturale dicitur, secundum quod cuilibet rei illud est naturale quod ei a suo Creatore imponitur: tamen proprie dicuntur naturalia quae ex principiis naturae causantur. Supra autem naturam sunt quae ipse Deus sibi reservat sine naturae ministerio operanda: sive in operationibus miraculorum, sive in revelationibus mysteriorum, sive in institutionibus sacramentorum. Et sic confessio quae necessitatem sacramentalem habet, non de iure naturali est, sed de divino.
B: (Rom 3:23)[b:Rom 3:23]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Adam vituperatur ex hoc quod peccatum suum coram Deo non recognovit: confessio enim quae fit Deo per recognitionem peccati, est de iure naturali. Nunc autem loquimur de confessione quae fit homini.
Vel dicendum quod confiteri peccatum in casu est de iure naturali: scilicet cum quis in iudicio constitutus a iudice interrogatur; tunc enim non debet mentiri peccatum excusando vel negando, de quo Adam et Cain vituperantur. Sed confessio quae fit homini sponte ad remissionem peccatorum consequendam a Deo, non est de iure naturali.
Ad primum ergo dicendum quod Adam vituperatur ex hoc quod peccatum suum coram Deo non recognovit: confessio enim quae fit Deo per recognitionem peccati, est de iure naturali. Nunc autem loquimur de confessione quae fit homini.
Vel dicendum quod confiteri peccatum in casu est de iure naturali: scilicet cum quis in iudicio constitutus a iudice interrogatur; tunc enim non debet mentiri peccatum excusando vel negando, de quo Adam et Cain vituperantur. Sed confessio quae fit homini sponte ad remissionem peccatorum consequendam a Deo, non est de iure naturali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod praecepta legis naturae manent eodem modo in lege Moysi et in nova lege. Sed confessio, quamvis aliqualiter esset in lege Moysi, non tamen eodem modo sicut in lege nova, nec sicut in lege naturae. In lege autem naturae sufficiebat recognitio peccati interior apud Deum. Sed in lege Moysi oportebat aliquo signo exteriori peccatum protestari, sicut per oblationem hostiae pro peccato, ex quo et homini innotescere poterat eum peccasse. Non autem oportebat ut speciale peccatum a se commissum manifestaret, aut peccati circumstantias: sicut in nova lege oportet.
Ad secundum dicendum quod praecepta legis naturae manent eodem modo in lege Moysi et in nova lege. Sed confessio, quamvis aliqualiter esset in lege Moysi, non tamen eodem modo sicut in lege nova, nec sicut in lege naturae. In lege autem naturae sufficiebat recognitio peccati interior apud Deum. Sed in lege Moysi oportebat aliquo signo exteriori peccatum protestari, sicut per oblationem hostiae pro peccato, ex quo et homini innotescere poterat eum peccasse. Non autem oportebat ut speciale peccatum a se commissum manifestaret, aut peccati circumstantias: sicut in nova lege oportet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod Iob loquitur de illa absconsione peccati quam facit deprehensus peccatum negando aut excusando: ut ex Glossa ibidem haberi potest.
Ad tertium dicendum quod Iob loquitur de illa absconsione peccati quam facit deprehensus peccatum negando aut excusando: ut ex Glossa ibidem haberi potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum omnes ad confessionem teneantur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 6 a. 6 arg. 1[t:suppl q. 6 a. 6 arg. 1]
Suppl q. 6 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnes ad confessionem teneantur. Quia, sicut dicit Hieronymus, poenitentia est secunda tabula: post naufragium. Sed aliqui post baptismum naufragium non sunt passi. Ergo eis non competit poenitentia. Et sic nec confessio, quae est poenitentiae pars.
suppl q. 6 a. 6 arg. 1[t:suppl q. 6 a. 6 arg. 1]
Suppl q. 6 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnes ad confessionem teneantur. Quia, sicut dicit Hieronymus, poenitentia est secunda tabula: post naufragium. Sed aliqui post baptismum naufragium non sunt passi. Ergo eis non competit poenitentia. Et sic nec confessio, quae est poenitentiae pars.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 3 arg. 2
Praeterea, confessio facienda est iudici in quolibet foro. Sed aliqui sunt qui non habent hominem iudicem supra se. Ergo nec tenentur ad confessionem.
Praeterea, confessio facienda est iudici in quolibet foro. Sed aliqui sunt qui non habent hominem iudicem supra se. Ergo nec tenentur ad confessionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 3 arg. 3
Praeterea, aliquis est qui non habet peccata nisi venialia. Sed de illis non tenetur homo confiteri. Ergo non quilibet tenetur ad confessionem.
Praeterea, aliquis est qui non habet peccata nisi venialia. Sed de illis non tenetur homo confiteri. Ergo non quilibet tenetur ad confessionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Confessio contra satisfactionem et contritionem dividitur. Sed omnes tenentur ad contritionem et satisfactionem. Ergo et omnes tenentur ad confessionem.
Sed contra: Confessio contra satisfactionem et contritionem dividitur. Sed omnes tenentur ad contritionem et satisfactionem. Ergo et omnes tenentur ad confessionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 3 arg. 4
Praeterea, hoc patet per Decretalem de Poenitentia et Remissione, ubi dicitur quod omnes utriusque sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, tenentur peccata confiteri.
Praeterea, hoc patet per Decretalem de Poenitentia et Remissione, ubi dicitur quod omnes utriusque sexus, cum ad annos discretionis pervenerint, tenentur peccata confiteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod ad confessionem dupliciter obligamur. Uno modo, ex iure divino: ex hoc ipso quod est medicina. Et secundum hoc non omnes tenentur ad confessionem, sed illi tantum qui peccatum mortale incurrunt post baptismum.
Alio modo, ex praecepto iuris positivi. Et sic tenentur omnes ex institutione Ecclesiae edita in Concilio Generali sub Innocentio III. Tum ut quilibet peccatorem se cognosceret: quia omnes peccaverunt et egent gratia Dei. Tum ut cum maiori reverentia ad Eucharistiam accedatur. Tum ut ecclesiarum rectoribus sui subditi innotescant: ne lupus inter gregem lateat.
Respondeo dicendum quod ad confessionem dupliciter obligamur. Uno modo, ex iure divino: ex hoc ipso quod est medicina. Et secundum hoc non omnes tenentur ad confessionem, sed illi tantum qui peccatum mortale incurrunt post baptismum.
Alio modo, ex praecepto iuris positivi. Et sic tenentur omnes ex institutione Ecclesiae edita in Concilio Generali sub Innocentio III. Tum ut quilibet peccatorem se cognosceret: quia omnes peccaverunt et egent gratia Dei. Tum ut cum maiori reverentia ad Eucharistiam accedatur. Tum ut ecclesiarum rectoribus sui subditi innotescant: ne lupus inter gregem lateat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis homo in hac mortali vita post baptismum naufragium evadere possit, quod est per peccatum mortale; non tamen evadere potest venialia, quibus ad naufragium disponitur, contra quae etiam poenitentia ordinatur. Et ideo manet poenitentiae locus etiam in illis qui non mortaliter peccant: et per consequens confessionis.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis homo in hac mortali vita post baptismum naufragium evadere possit, quod est per peccatum mortale; non tamen evadere potest venialia, quibus ad naufragium disponitur, contra quae etiam poenitentia ordinatur. Et ideo manet poenitentiae locus etiam in illis qui non mortaliter peccant: et per consequens confessionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod nullus est qui non habeat iudicem Christum, cui per suum vicarium confiteri debet. Qui quamvis eo inferior sit inquantum ipse praelatus est, tamen est eo superior inquantum peccator est ipse, et ille Christi minister.
B: (Job 9:28)[b:Job 9:28]
Ad secundum dicendum quod nullus est qui non habeat iudicem Christum, cui per suum vicarium confiteri debet. Qui quamvis eo inferior sit inquantum ipse praelatus est, tamen est eo superior inquantum peccator est ipse, et ille Christi minister.
B: (Job 9:28)[b:Job 9:28]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod ex vi sacramenti non tenetur aliquis venialia confiteri: sed ex institutione Ecclesiae, quando non habet alia quae confiteatur.
Vel potest dici, secundum quosdam, quod ex Decretali praedicta non obligantur nisi illi qui habent peccata mortalia: quod patet ex hoc quod dicit quod debet omnia peccata confiteri, quod de venialibus intelligi non potest, quia nullus omnia confiteri potest. Et secundum hoc, ille qui non habet mortalia, non tenetur ad confessionem venialium, sed sufficit ad praeceptum Ecclesiae implendum ut se sacerdoti repraesentet, et se ostendat absque conscientia mortalis esse: et hoc ei pro confessione reputatur.
Ad tertium dicendum quod ex vi sacramenti non tenetur aliquis venialia confiteri: sed ex institutione Ecclesiae, quando non habet alia quae confiteatur.
Vel potest dici, secundum quosdam, quod ex Decretali praedicta non obligantur nisi illi qui habent peccata mortalia: quod patet ex hoc quod dicit quod debet omnia peccata confiteri, quod de venialibus intelligi non potest, quia nullus omnia confiteri potest. Et secundum hoc, ille qui non habet mortalia, non tenetur ad confessionem venialium, sed sufficit ad praeceptum Ecclesiae implendum ut se sacerdoti repraesentet, et se ostendat absque conscientia mortalis esse: et hoc ei pro confessione reputatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum aliquis licite possit confiteri peccatum quod non habet
Suppl q. 6 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis licite possit confiteri peccatum quod non habet. Quia, ut dicit Gregorius, bonarum mentium est ibi culpam agnoscere ubi culpa non est. Ergo ad bonam mentem pertinet ut de illis culpis se accuset quas non commisit.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis licite possit confiteri peccatum quod non habet. Quia, ut dicit Gregorius, bonarum mentium est ibi culpam agnoscere ubi culpa non est. Ergo ad bonam mentem pertinet ut de illis culpis se accuset quas non commisit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 4 arg. 2
Praeterea, aliquis per humilitatem reputat se deteriorem aliquo qui est manifestus peccator, et in hoc est commendandus. Sed quod corde quis aestimat, licet ore confiteri. Ergo licite potest confiteri se habere gravius peccatum quam habeat.
Praeterea, aliquis per humilitatem reputat se deteriorem aliquo qui est manifestus peccator, et in hoc est commendandus. Sed quod corde quis aestimat, licet ore confiteri. Ergo licite potest confiteri se habere gravius peccatum quam habeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 4 arg. 3
Praeterea, aliquis aliquando dubitat de peccato aliquo utrum sit mortale vel veniale. Et talis debet de illo, ut videtur, confiteri ut de mortali. Ergo aliquis debet confiteri aliquando peccatum quod non habet.
Praeterea, aliquis aliquando dubitat de peccato aliquo utrum sit mortale vel veniale. Et talis debet de illo, ut videtur, confiteri ut de mortali. Ergo aliquis debet confiteri aliquando peccatum quod non habet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 4 arg. 4
Praeterea, satisfactio ex confessione ordinatur. Sed aliquis potest satisfacere de peccato quod non commisit. Ergo etiam potest confiteri peccatum quod non fecit.
Praeterea, satisfactio ex confessione ordinatur. Sed aliquis potest satisfacere de peccato quod non commisit. Ergo etiam potest confiteri peccatum quod non fecit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Quicumque dicit se fecisse quod non fecit, mentitur. Sed nullus in confessione mentiri debet: cum omne mendacium sit peccatum. Ergo nullus debet confiteri peccatum quod non fecit.
Sed contra: Quicumque dicit se fecisse quod non fecit, mentitur. Sed nullus in confessione mentiri debet: cum omne mendacium sit peccatum. Ergo nullus debet confiteri peccatum quod non fecit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 4 arg. 5
Praeterea, in iudicio exteriori non debet aliquod crimen alicui impingi quod non potest per testes idoneos probari. Sed testis in foro poenitentiae est conscientia. Ergo aliquis non debet se accusare de peccato quod conscientia non habet.
Praeterea, in iudicio exteriori non debet aliquod crimen alicui impingi quod non potest per testes idoneos probari. Sed testis in foro poenitentiae est conscientia. Ergo aliquis non debet se accusare de peccato quod conscientia non habet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod per confessionem debet poenitens se confessori sub manifestare. Ille autem qui aliud sacerdoti de se loquitur quam sua conscientia habeat, sive in bonum sive in malum, non se sacerdoti manifestat, sed magis occultat; Et ideo non est idonea confessio: sed ad hoc quod sit idonea, requiritur quod os cordi concordet, ut solum hoc os accuset quod conscientia tenet.
Respondeo dicendum quod per confessionem debet poenitens se confessori sub manifestare. Ille autem qui aliud sacerdoti de se loquitur quam sua conscientia habeat, sive in bonum sive in malum, non se sacerdoti manifestat, sed magis occultat; Et ideo non est idonea confessio: sed ad hoc quod sit idonea, requiritur quod os cordi concordet, ut solum hoc os accuset quod conscientia tenet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum, quod agnoscere culpam ubi non est, potest esse dupliciter.
Uno modo, ut intelligatur quantum ad substantiam actus. Et sic non est verum. Non enim ad bonam mentem pertinet, sed ad errantem, ut se actum aliquem commisisse agnoscat quem non commisit. Alio modo, quantum ad conditionem actus. Et sic verum est quod Gregorius dicit, quod iustus in actu qui de se bonus videtur, formidat ne aliquis defectus ex parte sua fuerit: et sic dicitur Iob 9: verebar omnia opera mea. Et ideo ad bonam mentem etiam pertinet ut hanc formidinem, quam corde tenet, lingua accuset.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14] (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Ad primum ergo dicendum, quod agnoscere culpam ubi non est, potest esse dupliciter.
Uno modo, ut intelligatur quantum ad substantiam actus. Et sic non est verum. Non enim ad bonam mentem pertinet, sed ad errantem, ut se actum aliquem commisisse agnoscat quem non commisit. Alio modo, quantum ad conditionem actus. Et sic verum est quod Gregorius dicit, quod iustus in actu qui de se bonus videtur, formidat ne aliquis defectus ex parte sua fuerit: et sic dicitur Iob 9: verebar omnia opera mea. Et ideo ad bonam mentem etiam pertinet ut hanc formidinem, quam corde tenet, lingua accuset.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14] (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 4 ad 2
Et per hoc etiam patet solutio ad secundum. Quia iustus, qui est vere humilis, non reputat se deteriorem quantum ad perpetrationem actus qui sit peior ex genere: sed timet ne in his quae bene agere videtur, per superbiam gravius delinquat.
Et per hoc etiam patet solutio ad secundum. Quia iustus, qui est vere humilis, non reputat se deteriorem quantum ad perpetrationem actus qui sit peior ex genere: sed timet ne in his quae bene agere videtur, per superbiam gravius delinquat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quando aliquis dubitat de aliquo peccato an sit mortale, tenetur illud confiteri, dubitatione manente. Quia qui aliquid committit vel omittit in quo dubitat esse peccatum mortale, peccat mortaliter, discrimini se committens. Et similiter periculo se committit qui de hoc quod dubitat esse mortale, negligit confiteri. Non tamen debet asserere illud mortale esse: sed cum dubitatione loqui, et iudicium sacerdotis expectare, cuius est discernere inter lepram et lepram.
Ad tertium dicendum quod, quando aliquis dubitat de aliquo peccato an sit mortale, tenetur illud confiteri, dubitatione manente. Quia qui aliquid committit vel omittit in quo dubitat esse peccatum mortale, peccat mortaliter, discrimini se committens. Et similiter periculo se committit qui de hoc quod dubitat esse mortale, negligit confiteri. Non tamen debet asserere illud mortale esse: sed cum dubitatione loqui, et iudicium sacerdotis expectare, cuius est discernere inter lepram et lepram.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod ex hoc quod homo satisfacit pro peccato quod non commisit, non incurrit mendacium, sicut cum quis confitetur peccatum quod non credit se fecisse. Si autem dicat peccatum quod non fecit, dum credit se fecisse, non mentitur. Et ideo non peccat si eo modo dicat sicut est in corde suo.
Ad quartum dicendum quod ex hoc quod homo satisfacit pro peccato quod non commisit, non incurrit mendacium, sicut cum quis confitetur peccatum quod non credit se fecisse. Si autem dicat peccatum quod non fecit, dum credit se fecisse, non mentitur. Et ideo non peccat si eo modo dicat sicut est in corde suo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum statim teneatur confiteri
Suppl q. 6 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod statim teneatur confiteri. Dicit enim Hugo de Sancto Victore: si necessitas non est quae praetendatur, contemptus non excusatur. Sed quilibet tenetur vitare contemptum. Ergo quilibet tenetur statim confiteri cum potest.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod statim teneatur confiteri. Dicit enim Hugo de Sancto Victore: si necessitas non est quae praetendatur, contemptus non excusatur. Sed quilibet tenetur vitare contemptum. Ergo quilibet tenetur statim confiteri cum potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 5 arg. 2
Praeterea, quilibet tenetur plus facere ad evadendum morbum spiritualem quam ad evadendum morbum corporalem. Sed aliquis infirmus corporaliter non sine detrimento salutis medicum requirere tardat. Ergo videtur quod non possit esse sine detrimento salutis quod aliquis sacerdoti cuius copiam habet, non statim de peccato confiteatur.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Praeterea, quilibet tenetur plus facere ad evadendum morbum spiritualem quam ad evadendum morbum corporalem. Sed aliquis infirmus corporaliter non sine detrimento salutis medicum requirere tardat. Ergo videtur quod non possit esse sine detrimento salutis quod aliquis sacerdoti cuius copiam habet, non statim de peccato confiteatur.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 5 arg. 3
Praeterea, illud quod sine termino debetur, statim debetur. Sed sine termino debet homo confessionem Deo. Ergo tenetur ad statim.
Praeterea, illud quod sine termino debetur, statim debetur. Sed sine termino debet homo confessionem Deo. Ergo tenetur ad statim.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 5 s. c. 1
Sed contra: In Decretali simul datur tempus determinatum de confessione et de Eucharistiae perceptione. Sed aliquis non peccat si non percipiat Eucharistiam ante tempus a iure determinatum. Ergo non peccat si ante tempus illud non confiteatur.
Sed contra: In Decretali simul datur tempus determinatum de confessione et de Eucharistiae perceptione. Sed aliquis non peccat si non percipiat Eucharistiam ante tempus a iure determinatum. Ergo non peccat si ante tempus illud non confiteatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 5 arg. 4
Praeterea, quicumque illud omittit ad quod ex praecepto tenetur, peccat mortaliter. Si ergo aliquis non statim confitetur quando habet copiam sacerdotis, si ad statim confitendum tenetur, peccaret mortaliter; et eadem ratione alio tempore; et sic deinceps. Et ita multa peccata mortalia homo incurreret pro una poenitentiae dilatione. Quod videtur inconveniens.
Praeterea, quicumque illud omittit ad quod ex praecepto tenetur, peccat mortaliter. Si ergo aliquis non statim confitetur quando habet copiam sacerdotis, si ad statim confitendum tenetur, peccaret mortaliter; et eadem ratione alio tempore; et sic deinceps. Et ita multa peccata mortalia homo incurreret pro una poenitentiae dilatione. Quod videtur inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, cum propositum confitendi sit annexum contritioni, tunc tenetur aliquis ad hoc propositum quando ad contritionem tenetur: scilicet quando peccata memoriae occurrunt, praecipue cum in periculo mortis existit, aut in aliquo articulo in quo sine peccati remissione oporteat eum peccatum incurrere; sicut, cum tenetur ad celebrandum, si desit copia sacerdotis, saltem conteri tenetur et habere propositum confitendi.
Sed ad confessionem actualiter faciendam obligatur aliquis dupliciter. Uno modo, per accidens: scilicet quando ad aliquid tenetur quod non potest sine peccato facere non confessus. Tunc enim confiteri tenetur: sicut si debeat Eucharistiam percipere, ad quam nullus post peccatum mortale nisi confessus accedere debet, copia, sacerdotis oblata et necessitate non urgente. Et inde venit obligatio qua Ecclesia omnes obligat ad semel in anno confitendum, quia instituit, ut semel in anno, scilicet in Paschate, omnes sacram communionem accipiant: et ideo ante tempus illud omnes confiteri tenentur.
Alio modo obligatur aliquis ad confessionem per se. Et sic videtur esse eadem ratio de confessione et de baptismo differendo; quia utrumque est sacramentum necessitatis. Ad baptismum autem percipiendum non tenetur aliquis statim postquam habet propositum baptismi, ita quod peccet mortaliter nisi statim baptizerut; nec est aliquod tempus determinatum ultra quod si baptismum differat, peccatum mortale incurrat; sed potest contingere quod in dilatione baptismi erit peccatum mortale vel non erit. Et hoc pensandum est ex causa dilationis: quia, sicut dicit Philosophus, VIII Physic., voluntas non retardat facere opus volitum nisi propter aliquam causam rationabilem. Unde, si causa dilationis baptismi mortale peccatum annexum habeat, utpote si propter contemptum vel aliquod huiusmodi baptismum differat, dilatio erit peccatum mortale: alias non. Et ideo idem videtur esse de confessione, quae non est maioris necessitatis quam baptismus.
Et quia ea quae sunt de necessitate salutis tenetur homo in hac vita implere, ideo, si periculum mortis immineat, etiam per se loquendo, obligatur aliquis ad confessionem faciendam tunc vel baptismum suscipiendum. Et propter hoc etiam Iacobus simul praeceptum edidit de confessione facienda, et extrema unctione percipienda.
Et ideo videtur probabilis illorum opinio qui dicunt quod non tenetur homo ad statim confitendum: quamvis periculosum, sit differre.
Alii autem dicunt quod tenetur contritus ad statim confitendum, debita opportunitate oblata, secundum rectam rationem. Nec obstat quod Decretalis terminum praefigat, ut semel in anno confiteatur: quia Ecclesia non indulget dilationi, sed prohibet negligentiam in maiori dilatione. Unde per decretalem illam non excusatur a culpa dilationis quantum ad forum conscientiae: sed excusatur a poena quantum ad forum Ecclesiae, ut non privetur debita sepultura si morte praeventus fuerit ante tempus illud. Sed hoc videtur nimis durum. Quia praecepta affirmativa non obligant ad statim, sed ad tempus determinatum; non quidem ex hoc quod tunc commode impleri possunt, quia tunc, si non daret aliquis eleemosynam de superfluo quandocumque pauper offerretur, peccaret mortaliter, quod falsum est; sed ex hoc quod tempus necessitatem urgentem adducit. Et ideo non oportet quod, si statim oblata opportunitate non confiteatur, etiam si maior opportunitas non expectetur, aliquis peccet mortaliter: sed quando ex articulo temporis necessitas confessionis inducitur. Nec hoc est ex indulgentia Ecclesiae quod non teneatur ad statim, sed ex natura praecepti affirmativi. Unde ante Ecclesiae statutum etiam minus debebatur.
Quidam vero dicunt quod saeculares non tenentur ante quadragesimale tempus confiteri, quod est eis poenitentiae tempus: sed religiosi tenentur ad statim quia totum tempus est eis poenitentiae tempus. Sed hoc nihil est: quia religiosi non tenentur ad alia quam alii homines, nisi ad quae ex voto se obligaverunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Hugo loquitur de illis qui sine sacramento decedunt.
Ad primum ergo dicendum quod Hugo loquitur de illis qui sine sacramento decedunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod non est de necessitate salutis corporalis quod statim medicum quaerat, nisi quando necessitas curationis incumbit. Et similiter est de morbo spirituali.
Ad secundum dicendum quod non est de necessitate salutis corporalis quod statim medicum quaerat, nisi quando necessitas curationis incumbit. Et similiter est de morbo spirituali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod retentio rei alienae invito domino contrariatur praecepto negativo, quod obligat semper et ad semper. Et ideo tenetur semper ad statim reddendum secus autem est de impletione praecepti affirmativi, quod obligat semper sed non ad semper. Unde non tenetur aliquis ad statim implendum.
Ad tertium dicendum quod retentio rei alienae invito domino contrariatur praecepto negativo, quod obligat semper et ad semper. Et ideo tenetur semper ad statim reddendum secus autem est de impletione praecepti affirmativi, quod obligat semper sed non ad semper. Unde non tenetur aliquis ad statim implendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum possit cum aliquo dispensari ne confiteatur homini
Suppl q. 6 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod possit cum aliquo dispensari ne confiteatur homini. Praecepta enim quae sunt de iure positivo, subiacent dispensationi praelatorum Ecclesiae. Sed confessio est huiusmodi, ut ex dictis patet. Ergo potest dispensari cum aliquo ut non confiteatur.
R: Q.. 6 A. 3[t:suppl q. 6 a. 3]
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod possit cum aliquo dispensari ne confiteatur homini. Praecepta enim quae sunt de iure positivo, subiacent dispensationi praelatorum Ecclesiae. Sed confessio est huiusmodi, ut ex dictis patet. Ergo potest dispensari cum aliquo ut non confiteatur.
R: Q.. 6 A. 3[t:suppl q. 6 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 6 arg. 2
Praeterea, illud quod ab homine institutum est, potest etiam ab homine dispensationem recipere. Sed confessio non legitur a Deo instituta, sed ab homine, Iac. 5: confitemini alterutrum peccata vestra. Habet autem Papa potestatem dispensandi in his quae per Apostolos instituta sunt: sicut patet de bigamis. Ergo etiam potest cum aliquo dispensari ne confiteatur.
Praeterea, illud quod ab homine institutum est, potest etiam ab homine dispensationem recipere. Sed confessio non legitur a Deo instituta, sed ab homine, Iac. 5: confitemini alterutrum peccata vestra. Habet autem Papa potestatem dispensandi in his quae per Apostolos instituta sunt: sicut patet de bigamis. Ergo etiam potest cum aliquo dispensari ne confiteatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 6 s. c. 1
Sed contra, poenitentia, cuius pars est confessio, est sacramentum necessitatis, sicut et baptismus. Cum ergo in baptismo nullus dispensare possit, nec in confessione aliquis dispensare poterit.
Sed contra, poenitentia, cuius pars est confessio, est sacramentum necessitatis, sicut et baptismus. Cum ergo in baptismo nullus dispensare possit, nec in confessione aliquis dispensare poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod ministri Ecclesiae instituuntur in Ecclesia divinitus fundata. Et ideo institutio Ecclesiae praesupponitur ad operationem ministrorum: sicut opus creationis praesupponitur ad opus naturae. Et quia Ecclesia fundatur in fide et sacramentis, ideo ad ministros novos articulos fidei edere aut editos removere, aut nova sacramenta instituere aut instituta removere, non pertinet: sed hoc est potestatis excellentiae, quae soli debetur Christo, qui est Ecclesiae fundamentum. Et ideo, sicut Papa non potest dispensare ut aliquis sine baptismo salvetur, ita nec quod salvetur sine confessione, secundum quod obligat ex ipsa vi sacramenti. Sed potest dispensare in confessione secundum quod obligat de praecepto Ecclesiae, ut possit ad diutius confessionem differre quam ab Ecclesia institutum sit.
Respondeo dicendum quod ministri Ecclesiae instituuntur in Ecclesia divinitus fundata. Et ideo institutio Ecclesiae praesupponitur ad operationem ministrorum: sicut opus creationis praesupponitur ad opus naturae. Et quia Ecclesia fundatur in fide et sacramentis, ideo ad ministros novos articulos fidei edere aut editos removere, aut nova sacramenta instituere aut instituta removere, non pertinet: sed hoc est potestatis excellentiae, quae soli debetur Christo, qui est Ecclesiae fundamentum. Et ideo, sicut Papa non potest dispensare ut aliquis sine baptismo salvetur, ita nec quod salvetur sine confessione, secundum quod obligat ex ipsa vi sacramenti. Sed potest dispensare in confessione secundum quod obligat de praecepto Ecclesiae, ut possit ad diutius confessionem differre quam ab Ecclesia institutum sit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod praecepta iuris divini non minus obligant quam praecepta iuris naturalis. Unde, sicut non potest dispensari in iure naturali, ita nec in iure positivo divino.
Ad primum ergo dicendum quod praecepta iuris divini non minus obligant quam praecepta iuris naturalis. Unde, sicut non potest dispensari in iure naturali, ita nec in iure positivo divino.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 6 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod praeceptum de confessione non est ab homine primo institutum, quamvis sit a Iacobo promulgatum: sed a Deo institutionem habuit, quamvis expressa ipsius institutio non legatur. Tamen quaedam praefiguratio ipsius invenitur: et in hoc quod Ioanni confitebantur peccata qui baptismo ipsius ad gratiam Christi praeparabantur; et in hoc quod Dominus sacerdotibus leprosos transmisit, qui, quamvis non essent novi Testamenti sacerdotes, tamen in eis novi Testamenti sacerdotium significabatur.
Ad secundum dicendum quod praeceptum de confessione non est ab homine primo institutum, quamvis sit a Iacobo promulgatum: sed a Deo institutionem habuit, quamvis expressa ipsius institutio non legatur. Tamen quaedam praefiguratio ipsius invenitur: et in hoc quod Ioanni confitebantur peccata qui baptismo ipsius ad gratiam Christi praeparabantur; et in hoc quod Dominus sacerdotibus leprosos transmisit, qui, quamvis non essent novi Testamenti sacerdotes, tamen in eis novi Testamenti sacerdotium significabatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 7: De quidditate confessionis
Suppl q. 7 pr.
Deinde considerandum est de quidditate confessionis.
Et circa hoc tria quaeruntur.
Primo: utrum Augustinus convenienter definiat confessionem.
Secundo: utrum confessio sit actus virtutis.
Tertio: utrum confessio sit actus poenitentiae virtutis.
Deinde considerandum est de quidditate confessionis.
Et circa hoc tria quaeruntur.
Primo: utrum Augustinus convenienter definiat confessionem.
Secundo: utrum confessio sit actus virtutis.
Tertio: utrum confessio sit actus poenitentiae virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum Augustinus convenienter confessionem definiat
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 7 a. 3 arg. 1
suppl q. 7 a. 3 ad 4
suppl q. 8 a. 2 arg. 1[t:suppl q. 7 a. 3 arg. 1][t:suppl q. 7 a. 3 ad 4][t:suppl q. 8 a. 2 arg. 1]
Suppl q. 7 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Augustinus inconvenienter confessionem definiat dicens: confessio est per quam morbus latens spe veniae aperitur. Morbus enim contra quem confessio ordinatur, peccatum est. Sed peccatum aliquando est apertum. Ergo non debuit dicere morbum latentem esse cuius confessio est medicina.
suppl q. 7 a. 3 arg. 1
suppl q. 7 a. 3 ad 4
suppl q. 8 a. 2 arg. 1[t:suppl q. 7 a. 3 arg. 1][t:suppl q. 7 a. 3 ad 4][t:suppl q. 8 a. 2 arg. 1]
Suppl q. 7 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Augustinus inconvenienter confessionem definiat dicens: confessio est per quam morbus latens spe veniae aperitur. Morbus enim contra quem confessio ordinatur, peccatum est. Sed peccatum aliquando est apertum. Ergo non debuit dicere morbum latentem esse cuius confessio est medicina.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 1 arg. 2
Praeterea, principium poenitentiae est timor. Sed confessio est pars poenitentiae. Ergo non debuit pro causa confessionis ponere spem, sed magis timorem.
Praeterea, principium poenitentiae est timor. Sed confessio est pars poenitentiae. Ergo non debuit pro causa confessionis ponere spem, sed magis timorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 1 arg. 3
Praeterea, illud quod sub sigillo ponitur, non aperitur, sed magis clauditur. Sed peccatum quod quis confitetur, sub sigillo confessionis ponitur. Ergo non aperitur in confessione peccatum, sed magis clauditur.
Praeterea, illud quod sub sigillo ponitur, non aperitur, sed magis clauditur. Sed peccatum quod quis confitetur, sub sigillo confessionis ponitur. Ergo non aperitur in confessione peccatum, sed magis clauditur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 1 arg. 4
Praeterea, inveniuntur quaedam aliae definitiones ab ista differentes. Gregorius enim dicit quod confessio est peccatorum detectio et ruptio vulneris. Quidam vero dicunt quod confessio est coram sacerdote legitima peccatorum declaratio. Quidam autem dicunt sic: confessio est sacramentalis delinquentis accusatio, ex erubescentia et per claves Ecclesiae satisfactoria, obligans ad peragendam poenitentiam iniunctam. Ergo videtur quod praeassignata definitio, cum non omnia contineat quae in his continentur, insufficiens sit.
Verwijzingen naar deze alinea: suppl q. 7 a. 3 arg. 2[t:suppl q. 7 a. 3 arg. 2]

Referenties naar deze alinea: 1
Summa Theologiae Supplementum ->=geentekst=Extra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in actu confessionis plura consideranda occurrunt: primo, ipsa substantia actus, sive genus eius, quod est manifestatio quaedam; secundo, de quo sit, scilicet peccatum; tertio, cui fiat, scilicet sacerdos; quarto, causa eius, scilicet spes veniae; quinto, effectus, scilicet absolutio, a parte poenae et obligatio ad aliam partem exsolvendam. In prima ergo definitione Augustini tangitur et substantia actus, in apertione; et de quo fit confessio, cum dicitur morbus latens; et causa, in spe veniae. Et in aliis definitionibus tanguntur aliqua de illis quinque assignatis: ut cuilibet inspicienti patet.
Respondeo dicendum quod in actu confessionis plura consideranda occurrunt: primo, ipsa substantia actus, sive genus eius, quod est manifestatio quaedam; secundo, de quo sit, scilicet peccatum; tertio, cui fiat, scilicet sacerdos; quarto, causa eius, scilicet spes veniae; quinto, effectus, scilicet absolutio, a parte poenae et obligatio ad aliam partem exsolvendam. In prima ergo definitione Augustini tangitur et substantia actus, in apertione; et de quo fit confessio, cum dicitur morbus latens; et causa, in spe veniae. Et in aliis definitionibus tanguntur aliqua de illis quinque assignatis: ut cuilibet inspicienti patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis sacerdos aliquando sciat eius peccatum ut homo, non tamen scit ut Christi vicarius: sicut etiam iudex aliquando scit aliquid ut homo quod nescit ut iudex. Et quantum ad hoc per confessionem aperitur.
Vel dicendum quod, quamvis actus exterior in aperto sit, actus interior, qui tamen principalior est, in occulto est. Et ideo oportet quod per confessionem aperiatur.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis sacerdos aliquando sciat eius peccatum ut homo, non tamen scit ut Christi vicarius: sicut etiam iudex aliquando scit aliquid ut homo quod nescit ut iudex. Et quantum ad hoc per confessionem aperitur.
Vel dicendum quod, quamvis actus exterior in aperto sit, actus interior, qui tamen principalior est, in occulto est. Et ideo oportet quod per confessionem aperiatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod confessio praesupponit caritatem, qua iam vivus aliquis efficitur: ut in littera dicitur. Contritio autem est in qua datur caritas. Timor autem servilis, qui est sine spe, est praevius ad caritatem. Sed habens caritatem magis movetur ex spe quam ex timore. Et ideo causa confessionis potius ponitur spes quam timor.
Ad secundum dicendum quod confessio praesupponit caritatem, qua iam vivus aliquis efficitur: ut in littera dicitur. Contritio autem est in qua datur caritas. Timor autem servilis, qui est sine spe, est praevius ad caritatem. Sed habens caritatem magis movetur ex spe quam ex timore. Et ideo causa confessionis potius ponitur spes quam timor.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod peccatum in qualibet confessione aperitur sacerdoti, et clauditur aliis confessionis sigillo.
Ad tertium dicendum quod peccatum in qualibet confessione aperitur sacerdoti, et clauditur aliis confessionis sigillo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod non oportet in qualibet definitione omnia; tangere quae ad rem definitam concurrunt. Et ideo inveniuntur quaedam definitiones sive assignationes datae penes unam causam, quaedam penes aliam.
Ad quartum dicendum quod non oportet in qualibet definitione omnia; tangere quae ad rem definitam concurrunt. Et ideo inveniuntur quaedam definitiones sive assignationes datae penes unam causam, quaedam penes aliam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum confessio sit actus virtutis
Suppl q. 7 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod confessio non sit actus virtutis. Omnis enim actus virtutis est de iure naturali: quia ad virtutes apti sumus a natura, ut Philosophus dicit, in II Ethic. Sed confessio non est de iure naturali. Ergo non est actus virtutis.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod confessio non sit actus virtutis. Omnis enim actus virtutis est de iure naturali: quia ad virtutes apti sumus a natura, ut Philosophus dicit, in II Ethic. Sed confessio non est de iure naturali. Ergo non est actus virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 2 arg. 2
Praeterea, actus virtutis magis convenire potest innocenti quam ei qui peccavit. Sed confessio peccati de qua loquimur, non potest innocenti convenire. Ergo non est actus virtutis.
Praeterea, actus virtutis magis convenire potest innocenti quam ei qui peccavit. Sed confessio peccati de qua loquimur, non potest innocenti convenire. Ergo non est actus virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 2 arg. 3
Praeterea, gratia quae est in sacramentis, aliquo modo differt a gratia quae est in virtutibus et donis. Sed confessio est pars sacramenti. Ergo non est actus virtutis.
Praeterea, gratia quae est in sacramentis, aliquo modo differt a gratia quae est in virtutibus et donis. Sed confessio est pars sacramenti. Ergo non est actus virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed confessio cadit sub praecepto. Ergo non est actus virtutis.
Sed contra: Praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed confessio cadit sub praecepto. Ergo non est actus virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 2 arg. 4
Praeterea, non meremur nisi actibus virtutum. Sed confessio est meritoria: quia caelum aperit, ut in littera Magister dicit. Ergo videtur quod sit actus virtutis.
Praeterea, non meremur nisi actibus virtutum. Sed confessio est meritoria: quia caelum aperit, ut in littera Magister dicit. Ergo videtur quod sit actus virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod ad hoc quod aliquid dicatur actus virtutis, ut prius dictum est, sufficit quod in sui ratione aliquam conditionem implicet quae ad virtutem pertineat. Quamvis autem non omnia quae ad virtutem requiruntur importet confessio, tamen importat ex suo nomine manifestationem alicuius quod in conscientia tenet aliquis: sic enim simul in unum os et cor conveniunt. Si enim quis aliquid proferat ore quod corde non teneat, non confessio, sed fictio dicitur. Haec autem conditio ad virtutem pertinet, ut aliquis ore confiteatur quod corde tenet. Et ideo confessio est bonum ex genere, et est actus virtutis. Sed tamen potest male fieri, nisi aliis debitis circumstantiis vestiatur.
R: Ia-IIae Q. 18 A. 6[t:ia-iiae q. 18 a. 6] Ia-IIae Q. 18 A. 7[t:ia-iiae q. 18 a. 7] IIa-IIae Q. 80[t:iia-iiae q. 80] IIa-IIae Q. 85 A. 3[t:iia-iiae q. 85 a. 3] IIa-IIae Q. 109 A. 3[t:iia-iiae q. 109 a. 3]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ad confessionem veri modo debito faciendam, ubi oportet et cui oportet, in generali inclinat ratio naturalis. Et secundum hoc confessio est de iure naturali. Sed determinatio circumstantiarum quando et quomodo et quid confiteri oporteat et cui, hoc est ex institutione iuris divini in confessione de qua loquimur. Et sic patet quod ius naturale inclinat ad confessionem mediante iure divino, quo circumstantiae determinantur: sicut etiam in omnibus est quae sunt de iure positivo.
Ad primum ergo dicendum quod ad confessionem veri modo debito faciendam, ubi oportet et cui oportet, in generali inclinat ratio naturalis. Et secundum hoc confessio est de iure naturali. Sed determinatio circumstantiarum quando et quomodo et quid confiteri oporteat et cui, hoc est ex institutione iuris divini in confessione de qua loquimur. Et sic patet quod ius naturale inclinat ad confessionem mediante iure divino, quo circumstantiae determinantur: sicut etiam in omnibus est quae sunt de iure positivo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod illius virtutis cuius obiectum est peccatum commissum, quamvis habitum possit innocens habere, tamen actum non habet, innocentia permanente. Et ideo etiam confessio peccatorum de qua nunc loquimur, non competit innocenti, quamvis sit actus virtutis.
Ad secundum dicendum quod illius virtutis cuius obiectum est peccatum commissum, quamvis habitum possit innocens habere, tamen actum non habet, innocentia permanente. Et ideo etiam confessio peccatorum de qua nunc loquimur, non competit innocenti, quamvis sit actus virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis gratia sacramentorum et gratia virtutum sit alia et alia, non tamen sunt contrariae, sed disparatae. Et ideo non est inconveniens ut idem sit actus virtutis secundum quod ex libero arbitrio gratia informato procedit; et sit sacramentum, vel pars sacramenti, secundum quod est medicina in remedium peccati ordinata.
Ad tertium dicendum quod, quamvis gratia sacramentorum et gratia virtutum sit alia et alia, non tamen sunt contrariae, sed disparatae. Et ideo non est inconveniens ut idem sit actus virtutis secundum quod ex libero arbitrio gratia informato procedit; et sit sacramentum, vel pars sacramenti, secundum quod est medicina in remedium peccati ordinata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum confessio sit actus poenitentiae virtutis
Suppl q. 7 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod confessio non sit actus poenitentiae virtutis. Quia actus illius virtutis est quae est causa eius. Sed causa confessionis est spes veniae: ut ex definitione inducta apparet. Ergo videtur quod sit actus spei, et non poenitentiae.
R: Q.. 7 A. 1[t:suppl q. 7 a. 1]
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod confessio non sit actus poenitentiae virtutis. Quia actus illius virtutis est quae est causa eius. Sed causa confessionis est spes veniae: ut ex definitione inducta apparet. Ergo videtur quod sit actus spei, et non poenitentiae.
R: Q.. 7 A. 1[t:suppl q. 7 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 3 arg. 2
Praeterea, verecundia est pars temperantiae. Sed confessio ex erubescentia operatur: ut ex praeassignata definitione apparet. Ergo est actus temperantiae, et non poenitentiae.
R: Q.. 7 A. 1 Arg. 4[t:suppl q. 7 a. 1 arg. 4]
Praeterea, verecundia est pars temperantiae. Sed confessio ex erubescentia operatur: ut ex praeassignata definitione apparet. Ergo est actus temperantiae, et non poenitentiae.
R: Q.. 7 A. 1 Arg. 4[t:suppl q. 7 a. 1 arg. 4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 3 arg. 3
Praeterea, actus poenitentiae innititur divinae misericordiae. Sed confessio magis innititur sapientiae: propter veritatem quae in ipsa esse debet. Ergo non est actus poenitentiae.
Praeterea, actus poenitentiae innititur divinae misericordiae. Sed confessio magis innititur sapientiae: propter veritatem quae in ipsa esse debet. Ergo non est actus poenitentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 3 arg. 4
Praeterea, ad poenitentiam movet articulus de iudicio: propter timorem, qui poenitentiae origo est. Sed ad confessionem movet articulus de vita aeterna: quia est propter spem veniae. Ergo non est actus poenitentiae.
Praeterea, ad poenitentiam movet articulus de iudicio: propter timorem, qui poenitentiae origo est. Sed ad confessionem movet articulus de vita aeterna: quia est propter spem veniae. Ergo non est actus poenitentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 3 arg. 5
Praeterea, ad virtutem veritatis pertinet ut ostendat se quis talem qualis est. Sed hoc facit confitens. Ergo est actus virtutis quae dicitur veritas, et non poenitentiae.
Praeterea, ad virtutem veritatis pertinet ut ostendat se quis talem qualis est. Sed hoc facit confitens. Ergo est actus virtutis quae dicitur veritas, et non poenitentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 3 s. c. 1
Sed contra, poenitentia ordinatur ad destructionem peccati. Sed ad hoc idem ordinatur confessio. Ergo est actus poenitentiae.
Sed contra, poenitentia ordinatur ad destructionem peccati. Sed ad hoc idem ordinatur confessio. Ergo est actus poenitentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod hoc in virtutibus considerandum est, quod, quando supra obiectum virtutis additur specialis ratio boni et difficilis, requiritur specialis virtus: sicut magni sumptus ad magnificentiam pertinent, quamvis communiter sumptus mediocres et donationes pertineant ad liberalitatem, ut patet II Ethic. et IV. Et similiter est in confessione veri: quae quamvis ad veritatis virtutem pertineat absolute, tamen, secundum quod aliqua ratio boni additur, ad aliam virtutem pertinere incipit. Et ideo dicit Philosophus, IV Ethic., quod confessio quae fit in iudiciis, non pertinet ad veritatis virtutem, sed magis ad iustitiam. Et similiter confessio beneficiorum Dei in laudem divinam non pertinet ad virtutem veritatis, sed ad virtutem latriae. Et ita etiam confessio peccatorum ad remissionem eorum consequendam, non pertinet elicitive ad virtutem veritatis, ut quidam dicunt, sed ad virtutem poenitentiae. Imperative autem ad multas virtutes pertinere potest: secundum quod in finem multarum virtutum trahi potest confessionis actus.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod spes est confessionis causa non sicut eliciens, sed sicut imperans.
Ad primum ergo dicendum quod spes est confessionis causa non sicut eliciens, sed sicut imperans.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod erubescentia in illa definitione non ponitur quasi causa confessionis, cum magis nata sit impedire confessionis actum: sed quasi concausa ad liberandum a poena, inquantum ipsa erubescentia poena quaedam est; sicut etiam claves Ecclesiae concausae confessionis ad hoc sunt.
Ad secundum dicendum quod erubescentia in illa definitione non ponitur quasi causa confessionis, cum magis nata sit impedire confessionis actum: sed quasi concausa ad liberandum a poena, inquantum ipsa erubescentia poena quaedam est; sicut etiam claves Ecclesiae concausae confessionis ad hoc sunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod secundum quandam adaptationem partes poenitentiae tribus attributis Personarum adaptari possunt: ut contritio misericordiae vel bonitati respondeat, propter dolorem de malo; confessio sapientiae, propter veritatis manifestationem; satisfactio potentiae, propter satisfaciendi laborem. Et quia contritio est prima pars poenitentiae, et efficaciam aliis partibus praebens, ideo eodem modo iudicatur de tota poenitentia sicut de contritione.
Ad tertium dicendum quod secundum quandam adaptationem partes poenitentiae tribus attributis Personarum adaptari possunt: ut contritio misericordiae vel bonitati respondeat, propter dolorem de malo; confessio sapientiae, propter veritatis manifestationem; satisfactio potentiae, propter satisfaciendi laborem. Et quia contritio est prima pars poenitentiae, et efficaciam aliis partibus praebens, ideo eodem modo iudicatur de tota poenitentia sicut de contritione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quia confessio magis ex spe procedit quam ex timore, ideo magis innititur articulo de vita aeterna, quem respicit spes, quam articulo de iudicio, quem respicit timor: quamvis poenitentia ratione contritionis e converso se habeat.
R: Q.. 7 A. 1[t:suppl q. 7 a. 1]
Ad quartum dicendum quod, quia confessio magis ex spe procedit quam ex timore, ideo magis innititur articulo de vita aeterna, quem respicit spes, quam articulo de iudicio, quem respicit timor: quamvis poenitentia ratione contritionis e converso se habeat.
R: Q.. 7 A. 1[t:suppl q. 7 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 7 a. 3 ad 5
Ad quintum patet solutio ex dictis.
Ad quintum patet solutio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 8: De ministro confessionis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 9 a. 3 arg. 2[t:suppl q. 9 a. 3 arg. 2]
Suppl q. 8 pr.
Deinde considerandum est de ministro confessionis.
Circa quod quaeruntur septem.
Primo: utrum necessarium sit confiteri sacerdoti.
Secundo: utrum in aliquo casu liceat aliis quam sacerdotibus confiteri.
Tertio: utrum extra casum necessitatis possit aliquis non sacerdos confessionem venialium audire.
Quarto: utrum sit necessarium quod homo confiteatur proprio sacerdoti.
Quinto: utrum possit aliquis alteri quam proprio sacerdoti confiteri ex privilegio vel mandato superioris.
Sexto: utrum poenitens in extremo vitae suae possit absolvi a quolibet sacerdote.
Septimo: utrum poena temporalis taxari debeat secundum quantitatem culpae.
suppl q. 9 a. 3 arg. 2[t:suppl q. 9 a. 3 arg. 2]
Suppl q. 8 pr.
Deinde considerandum est de ministro confessionis.
Circa quod quaeruntur septem.
Primo: utrum necessarium sit confiteri sacerdoti.
Secundo: utrum in aliquo casu liceat aliis quam sacerdotibus confiteri.
Tertio: utrum extra casum necessitatis possit aliquis non sacerdos confessionem venialium audire.
Quarto: utrum sit necessarium quod homo confiteatur proprio sacerdoti.
Quinto: utrum possit aliquis alteri quam proprio sacerdoti confiteri ex privilegio vel mandato superioris.
Sexto: utrum poenitens in extremo vitae suae possit absolvi a quolibet sacerdote.
Septimo: utrum poena temporalis taxari debeat secundum quantitatem culpae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum sit necessarium sacerdoti confiteri
Suppl q. 8 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium sacerdoti confiteri. Ad confessionem enim non obligamur nisi ex divina institutione. Sed divina iustitutio nobis proponitur Iac. 5, confitemini alterutrum peccata vestra, ubi noii fit mentio de sacerdote. Ergo non oportet confiteri sacerdoti.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium sacerdoti confiteri. Ad confessionem enim non obligamur nisi ex divina institutione. Sed divina iustitutio nobis proponitur Iac. 5, confitemini alterutrum peccata vestra, ubi noii fit mentio de sacerdote. Ergo non oportet confiteri sacerdoti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 1 arg. 2
Praeterea, poenitentia est necessitatis sacramentum, sicut et baptismus. Sed in baptismo, propter necessitatem sacramenti, est minister quilibet homo. Ergo et in poenitentia. Ergo sufficit cuilibet confiteri.
Praeterea, poenitentia est necessitatis sacramentum, sicut et baptismus. Sed in baptismo, propter necessitatem sacramenti, est minister quilibet homo. Ergo et in poenitentia. Ergo sufficit cuilibet confiteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 1 arg. 3
Praeterea, confessio est ad hoc necessaria ut taxetur poenitenti satisfactionis modus. Sed aliquando aliquis non sacerdos discretius posset poenitenti dare satisfactionis modum quam multi sacerdotes. Ergo non est necessarium quod confessio fiat sacerdoti.
Praeterea, confessio est ad hoc necessaria ut taxetur poenitenti satisfactionis modus. Sed aliquando aliquis non sacerdos discretius posset poenitenti dare satisfactionis modum quam multi sacerdotes. Ergo non est necessarium quod confessio fiat sacerdoti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 1 arg. 4
Praeterea, confessio ad hoc est ordinata in Ecclesia ut rectores pecorum suorum vultum cognoscant. Sed quandoque rector vel praelatus non est sacerdos. Ergo confessio non semper facienda est sacerdoti.
Praeterea, confessio ad hoc est ordinata in Ecclesia ut rectores pecorum suorum vultum cognoscant. Sed quandoque rector vel praelatus non est sacerdos. Ergo confessio non semper facienda est sacerdoti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Absolutio poenitentis, propter quam fit confessio, non pertinet nisi ad sacerdotes, quibus claves commissae sunt. Ergo confessio debet fieri sacerdoti.
Sed contra: Absolutio poenitentis, propter quam fit confessio, non pertinet nisi ad sacerdotes, quibus claves commissae sunt. Ergo confessio debet fieri sacerdoti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 1 arg. 5
Praeterea, confessio praefiguratur in Lazari mortui vivificatione. Sed Dominus solum discipulis praecepit ut solverent Lazarum: ut patet Ioan. 11. Ergo sacerdotibus facienda est confessio.
Praeterea, confessio praefiguratur in Lazari mortui vivificatione. Sed Dominus solum discipulis praecepit ut solverent Lazarum: ut patet Ioan. 11. Ergo sacerdotibus facienda est confessio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod gratia, quae in sacramentis datur, a capite in membra descendit. Et ideo solus ille minister est sacramentorum, in quibus gratia datur, qui habet ministerium super corpus Christi verum. Quod solius sacerdotis est, qui consecrare Eucharistiam potest. Et ideo, cum in sacramento poenitentiae gratia conferatur, solus sacerdos minister est huius sacramenti. Et ideo ei soli facienda est sacramentalis confessio, quae ministro Ecclesiae fieri debet.
Respondeo dicendum quod gratia, quae in sacramentis datur, a capite in membra descendit. Et ideo solus ille minister est sacramentorum, in quibus gratia datur, qui habet ministerium super corpus Christi verum. Quod solius sacerdotis est, qui consecrare Eucharistiam potest. Et ideo, cum in sacramento poenitentiae gratia conferatur, solus sacerdos minister est huius sacramenti. Et ideo ei soli facienda est sacramentalis confessio, quae ministro Ecclesiae fieri debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Iacobus loquitur ex praesuppositione divinae institutionis. Et quia divinitus institutio praecesserat de confessione sacerdotibus facienda, per hoc quod eis potestatem remittendi peccata in Apostolis dedit, ut patet Ioan. 20; ideo intelligendum est quod Iacobus sacerdotibus confessionem esse faciendam monuit.
B: (Eph 5:26)[b:Eph 5:26]
Ad primum ergo dicendum quod Iacobus loquitur ex praesuppositione divinae institutionis. Et quia divinitus institutio praecesserat de confessione sacerdotibus facienda, per hoc quod eis potestatem remittendi peccata in Apostolis dedit, ut patet Ioan. 20; ideo intelligendum est quod Iacobus sacerdotibus confessionem esse faciendam monuit.
B: (Eph 5:26)[b:Eph 5:26]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod baptismus est magis sacramentum necessitatis quam poenitentia quoad confessionem et absolutionem: quia quandoque baptismus praetermitti non potest sine periculo salutis aeternae, ut patet in pueris qui non habent usum rationis; sed non est ita de confessione et absolutione, quae tantum ad adultos pertinent, in quibus contritio cum proposito confitendi et desiderio absolutionis sufficit ad liberandum a morte aeterna. Et ideo non est simile de baptismo et confessione.
Ad secundum dicendum quod baptismus est magis sacramentum necessitatis quam poenitentia quoad confessionem et absolutionem: quia quandoque baptismus praetermitti non potest sine periculo salutis aeternae, ut patet in pueris qui non habent usum rationis; sed non est ita de confessione et absolutione, quae tantum ad adultos pertinent, in quibus contritio cum proposito confitendi et desiderio absolutionis sufficit ad liberandum a morte aeterna. Et ideo non est simile de baptismo et confessione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod in satisfactione non solum attendenda est quantitas poenae, sed etiam virtus eius secundum quod est pars sacramenti. Et sic requirit sacramentorum dispensatorem: quamvis etiam ab alio quam a sacerdote quantitas poenae taxari possit.
Ad tertium dicendum quod in satisfactione non solum attendenda est quantitas poenae, sed etiam virtus eius secundum quod est pars sacramenti. Et sic requirit sacramentorum dispensatorem: quamvis etiam ab alio quam a sacerdote quantitas poenae taxari possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod cognoscere vultum pecoris ad duo potest necessarium esse. Primo, quod coordinetur gregi Christi. Et sic cognoscere vultum pecoris pertinet ad curam et sollicitudinem pastoralem, quae incumbit quandoque illis qui non sunt sacerdotes. Secundo, ad hoc quod provideatur ei conveniens medicamentum salutis. Et sic cognoscere vultum pecoris pertinet ad eum cuius est medicamentum salutis, scilicet sacramentum Eucharistiae et alia, praebere, scilicet ad sacerdotem. Et ad talem cognitionem pecoris confessio ordinatur.
Ad quartum dicendum quod cognoscere vultum pecoris ad duo potest necessarium esse. Primo, quod coordinetur gregi Christi. Et sic cognoscere vultum pecoris pertinet ad curam et sollicitudinem pastoralem, quae incumbit quandoque illis qui non sunt sacerdotes. Secundo, ad hoc quod provideatur ei conveniens medicamentum salutis. Et sic cognoscere vultum pecoris pertinet ad eum cuius est medicamentum salutis, scilicet sacramentum Eucharistiae et alia, praebere, scilicet ad sacerdotem. Et ad talem cognitionem pecoris confessio ordinatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum in aliquo casu liceat aliis quam sacerdotibus confiteri
Suppl q. 8 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in nullo casu liceat aliis quam sacerdotibus confiteri. Quia confessio sacramentalis accusatio est: ut ex supra posita definitione habetur. Sed dispensatio sacramenti ad illum tantum pertinet qui est sacramenti minister. Cum ergo minister sacramenti poenitentiae sit sacerdos, videtur quod nulli alii sit confessio facienda.
R: Q.. 7 A. 1[t:suppl q. 7 a. 1]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in nullo casu liceat aliis quam sacerdotibus confiteri. Quia confessio sacramentalis accusatio est: ut ex supra posita definitione habetur. Sed dispensatio sacramenti ad illum tantum pertinet qui est sacramenti minister. Cum ergo minister sacramenti poenitentiae sit sacerdos, videtur quod nulli alii sit confessio facienda.
R: Q.. 7 A. 1[t:suppl q. 7 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 2 arg. 2
Praeterea, confessio in quolibet iudicio ad sententiam ordinatur. Sed sententia in foro contentioso non a suo iudice lata nulla est: et ideo non facienda est confessio nisi iudici. Sed iudex in foro conscientiae non est nisi sacerdos, qui habet potestatem ligandi et solvendi. Ergo non est alii confessio facienda.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14]
Praeterea, confessio in quolibet iudicio ad sententiam ordinatur. Sed sententia in foro contentioso non a suo iudice lata nulla est: et ideo non facienda est confessio nisi iudici. Sed iudex in foro conscientiae non est nisi sacerdos, qui habet potestatem ligandi et solvendi. Ergo non est alii confessio facienda.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 2 arg. 3
Praeterea, in baptismo, quia quilibet potest baptizare, si baptizat laicus, etiam absque necessitate, non debet a sacerdote baptismus iterari. Sed si aliquis confiteatur laico in casu necessitatis, iterum tenetur sacerdoti confiteri, si articulum necessitatis evadat. Ergo confessio non potest fieri laico in casu necessitatis.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Praeterea, in baptismo, quia quilibet potest baptizare, si baptizat laicus, etiam absque necessitate, non debet a sacerdote baptismus iterari. Sed si aliquis confiteatur laico in casu necessitatis, iterum tenetur sacerdoti confiteri, si articulum necessitatis evadat. Ergo confessio non potest fieri laico in casu necessitatis.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod in littera determinatur.
Sed contra est quod in littera determinatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut baptismus est sacramentum necessitatis, ita et poenitentia. Baptismus autem, quia est sacramentum necessitatis, duplicem habet ministrum: unum cui ex officio baptizare incumbit, scilicet sacerdotem; alium cui ratione necessitatis dispensatio baptismi committitur. Et ita etiam minister poenitentiae cui confessio est facienda ex officio, est sacerdos: sed in necessitate etiam laicus vicem sacerdotis supplet, ut ei confessio fieri possit.
Respondeo dicendum quod, sicut baptismus est sacramentum necessitatis, ita et poenitentia. Baptismus autem, quia est sacramentum necessitatis, duplicem habet ministrum: unum cui ex officio baptizare incumbit, scilicet sacerdotem; alium cui ratione necessitatis dispensatio baptismi committitur. Et ita etiam minister poenitentiae cui confessio est facienda ex officio, est sacerdos: sed in necessitate etiam laicus vicem sacerdotis supplet, ut ei confessio fieri possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in sacramento poenitentiae non solum est aliquid ex parte ministri, scilicet absolutio et satisfactionis iniunctio; sed etiam aliquid ex parte ipsius qui suscipit sacramentum, quod est etiam de essentia sacramenti, sicut contritio et confessio. Satisfactio autem iam incipit esse a ministro, inquantum eam iniungit; et a poenitente, inquantum eam implet. Et ad plenitudinem sacramenti utrumque debet concurrere, quando possibile est. Sed quando necessitas imminet, debet facere poenitens quod ex parte sua est, scilicet conteri et confiteri cui potest: qui quamvis sacramentum perficere non possit, ut faciat id quod ex parte sacerdotis est, absolutionem scilicet, tamen defectum sacerdotis Summus Sacerdos supplet. Nihilominus confessio laico ex desiderio sacerdotis facta sacramentalis est quodammodo: quamvis non sit sacramentum perfectum, quia deest ei id quod est ex parte sacerdotis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis laicus non sit iudex eius qui sibi confitetur absolute, tamen ratione necessitatis accipit iudicium super eum, secundum quod confitens ex desiderio sacerdotis se ei subdit.
Ad secundum dicendum quod, quamvis laicus non sit iudex eius qui sibi confitetur absolute, tamen ratione necessitatis accipit iudicium super eum, secundum quod confitens ex desiderio sacerdotis se ei subdit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod per sacramenta homo non solum Deo, sed Ecclesiae oportet quod reconcilietur. Ecclesiae autem reconciliari non potest nisi sanctificatio Ecclesiae ad eum perveniat. In baptismo autem sanctificatio Ecclesiae ad hominem pervenit per ipsum elementum exterius adhibitum, quod verbo vitae sanctificatur, secundum formam Ecclesiae, a quocumque. Et ideo, ex quo semel baptizatus est a quocumque, non oportet quod iterum baptizetur. Sed in poenitentia Ecclesiae sanctificatio non pervenit ad hominem nisi per ministrum: quia non est ibi aliquod elementum corporale exterius adhibitum, quod ex sanctificatione invisibilem gratiam conferat. Et ideo, quamvis ille laico confessus in articulo necessitatis consecutus sit veniam a Deo, eo quod propositum confitendi, secundum mandatum Dei quod percepit, sicut potuit implevit; non tamen adhuc Ecclesiae reconciliatus est, ut ad sacramenta Ecclesiae admitti debeat, nisi prius a sacerdote absolvatur; sicut ille qui baptismo flaminis baptizatus est, ad Eucharistiam non admittitur. Et ideo oportet quod iterum confiteatur sacerdoti, cum copiam habere, potuerit. Et praecipue quia sacramentum poenitentiae perfectum non fuit. Unde oportet quod perficiatur: ut ex ipsa perceptione sacramenti pleniorem effectum consequatur; et ut mandatum de poenitentiae sacramento recipiendo impleat.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum, extra casum necessitatis, possit aliquis non sacerdos confessionem venialium audire
Suppl q. 8 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod, extra casum necessitatis, non possit aliquis non sacerdos confessionem venialium audire. Quia sacramentum aliquod committitur laico, dispensandum ratione necessitatis. Sed confessio venialium non est de necessitate. Ergo non committitur laico.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod, extra casum necessitatis, non possit aliquis non sacerdos confessionem venialium audire. Quia sacramentum aliquod committitur laico, dispensandum ratione necessitatis. Sed confessio venialium non est de necessitate. Ergo non committitur laico.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 3 arg. 2
Praeterea, contra venialia ordinatur extrema unctio, sicut et poenitentia. Sed illa non potest dari a laico: ut patet Iac. 5. Ergo nec confessio venialium potest ei fieri.
Praeterea, contra venialia ordinatur extrema unctio, sicut et poenitentia. Sed illa non potest dari a laico: ut patet Iac. 5. Ergo nec confessio venialium potest ei fieri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 3 s. c. 1
Sed contra est quod dicit Beda in littera.
Sed contra est quod dicit Beda in littera.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod per peccatum veniale homo nec a Deo nec a sacramentis Ecclesiae separatur. Et ideo non indiget novae gratiae collatione ad eius dimissionem, neque indiget reconciliari Ecclesiae. Et propter hoc, non oportet quod venialia aliquis sacerdoti confiteatur: quia ipsa confessio laico facta sacramentale quoddam est (quamvis non sit sacramentum perfectum) et ex caritate procedens; et talibus natum est veniale remitti, sicut per tunsionem pectoris et aquam benedictam.
Respondeo dicendum quod per peccatum veniale homo nec a Deo nec a sacramentis Ecclesiae separatur. Et ideo non indiget novae gratiae collatione ad eius dimissionem, neque indiget reconciliari Ecclesiae. Et propter hoc, non oportet quod venialia aliquis sacerdoti confiteatur: quia ipsa confessio laico facta sacramentale quoddam est (quamvis non sit sacramentum perfectum) et ex caritate procedens; et talibus natum est veniale remitti, sicut per tunsionem pectoris et aquam benedictam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 3 ad 1
Et per hoc patet solutio ad primum. Quia venialia non indigent sacramenti perceptione ad dimissionem sui, sed sufficit ibi aliquod sacramentale, ut aqua benedicta et aliquid huiusmodi.
Et per hoc patet solutio ad primum. Quia venialia non indigent sacramenti perceptione ad dimissionem sui, sed sufficit ibi aliquod sacramentale, ut aqua benedicta et aliquid huiusmodi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod extrema unctio non datur directe contra veniale, nec aliquod sacramentum.
Ad secundum dicendum quod extrema unctio non datur directe contra veniale, nec aliquod sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum sit necessarium quod homo confiteatur proprio sacerdoti
Suppl q. 8 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium quod homo confiteatur proprio sacerdoti. Gregorius enim dicit: Apostolico moderamine et pietatis officio a nobis constitutum est quod sacerdotibus monachis, Apostolorum figuram tenentibus, liceat praedicare, baptizare, communionem dare, pro peccatoribus orare, poenitentiam imponere, atque peccata solvere. Sed monachi non sunt proprii sacerdotes aliquorum: cum non habeant curam animarum. Ergo, cum confessio fiat propter absolutionem sufficit quod fiat cuicumque sacerdoti.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium quod homo confiteatur proprio sacerdoti. Gregorius enim dicit: Apostolico moderamine et pietatis officio a nobis constitutum est quod sacerdotibus monachis, Apostolorum figuram tenentibus, liceat praedicare, baptizare, communionem dare, pro peccatoribus orare, poenitentiam imponere, atque peccata solvere. Sed monachi non sunt proprii sacerdotes aliquorum: cum non habeant curam animarum. Ergo, cum confessio fiat propter absolutionem sufficit quod fiat cuicumque sacerdoti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 arg. 2
Praeterea, sicut sacerdos est minister huius sacramenti, ita et Eucharistiae. Sed quilibet sacerdos potest conficere. Ergo quilibet sacerdos potest sacramentum poenitentiae ministrare. Ergo non oportet quod fiat proprio sacerdoti.
B: (Prov 27:23)[b:Prov 27:23]
Praeterea, sicut sacerdos est minister huius sacramenti, ita et Eucharistiae. Sed quilibet sacerdos potest conficere. Ergo quilibet sacerdos potest sacramentum poenitentiae ministrare. Ergo non oportet quod fiat proprio sacerdoti.
B: (Prov 27:23)[b:Prov 27:23]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 arg. 3
Praeterea, illud ad quod determinate tenemur, non est in nostra electione constitutum. Sed sacerdos cui confiteri debemus est in nostra potestate constitutus: ut patet per Augustinum in littera. Dicit enim: qui vult confiteri peccata, ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem qui sciat solvere et ligare. Ergo videtur quod non sit necessarium quod sacerdoti proprio aliquis confiteatur.
Praeterea, illud ad quod determinate tenemur, non est in nostra electione constitutum. Sed sacerdos cui confiteri debemus est in nostra potestate constitutus: ut patet per Augustinum in littera. Dicit enim: qui vult confiteri peccata, ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem qui sciat solvere et ligare. Ergo videtur quod non sit necessarium quod sacerdoti proprio aliquis confiteatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 arg. 4
Praeterea, quidam sunt, sicut praelati, qui non videntur habere proprium sacerdotem: cum non habeant superiorem. Sed isti tenentur ad confessionem. Ergo non semper tenetur homo confiteri proprio sacerdoti.
Praeterea, quidam sunt, sicut praelati, qui non videntur habere proprium sacerdotem: cum non habeant superiorem. Sed isti tenentur ad confessionem. Ergo non semper tenetur homo confiteri proprio sacerdoti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 arg. 5
Praeterea, illud quod est institutum pro caritate, contra caritatem non militat: ut Bernardus dicit. Sed confessio, quae pro caritate instituta est, contra caritatem militaret si homo ad confitendum uni sacerdoti esset obligatus: ut puta si peccator sciat sacerdotem suum haereticum, aut sollicitatorem ad malum, aut fragilem, qui ad peccatum quod quis ei confitetur sit pronus; vel si revelator confessionis esse probabiliter aestimetur; vel si peccatum contra ipsum commissum sit de quo quis confiteri debet. Ergo videtur quod non semper oporteat confiteri proprio sacerdoti.
Praeterea, illud quod est institutum pro caritate, contra caritatem non militat: ut Bernardus dicit. Sed confessio, quae pro caritate instituta est, contra caritatem militaret si homo ad confitendum uni sacerdoti esset obligatus: ut puta si peccator sciat sacerdotem suum haereticum, aut sollicitatorem ad malum, aut fragilem, qui ad peccatum quod quis ei confitetur sit pronus; vel si revelator confessionis esse probabiliter aestimetur; vel si peccatum contra ipsum commissum sit de quo quis confiteri debet. Ergo videtur quod non semper oporteat confiteri proprio sacerdoti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 arg. 6
Praeterea, in eo quod est necessarium ad salutem, non sunt homines arctandi: ne impediantur a via salutis. Sed magna arctatio videtur si oporteat uni homini confiteri de necessitate: et per hoc multi possent a confessione retrahi, vel timore vel verecundia vel aliquo huiusmodi. Ergo, cum confessio sit de necessitate salutis, non debent homines ad hoc arctari, ut videtur, quod proprio sacerdoti confiteantur.
Praeterea, in eo quod est necessarium ad salutem, non sunt homines arctandi: ne impediantur a via salutis. Sed magna arctatio videtur si oporteat uni homini confiteri de necessitate: et per hoc multi possent a confessione retrahi, vel timore vel verecundia vel aliquo huiusmodi. Ergo, cum confessio sit de necessitate salutis, non debent homines ad hoc arctari, ut videtur, quod proprio sacerdoti confiteantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est decretalis Innocentii, qui instituit quod omnes utriusque sexus semel in anno proprio sacerdoti confiteantur.
Sed contra: Est decretalis Innocentii, qui instituit quod omnes utriusque sexus semel in anno proprio sacerdoti confiteantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 arg. 7
Praeterea, sicut episcopus se habet ad dioecesim suam, ita sacerdos ad suam parochiam. Sed non licet uni episcopo in dioecesi alterius episcopale officium exercere, secundum statuta canonum. Ergo nec licet uni sacerdoti parochianum alterius audire.
Praeterea, sicut episcopus se habet ad dioecesim suam, ita sacerdos ad suam parochiam. Sed non licet uni episcopo in dioecesi alterius episcopale officium exercere, secundum statuta canonum. Ergo nec licet uni sacerdoti parochianum alterius audire.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod alia sacramenta non consistunt in hoc quod ad sacramentum accedens aliquid agat, sed solum ut recipiat, sicut patet in baptismo et huiusmodi: sed actus recipientis requiritur ad percipiendum utilitatem sacramenti, in eo qui est suae voluntatis arbiter constitutus, quasi removens prohibens, scilicet fictionem. Sed in poenitentia actus accedentis ad sacramentum est de substantia sacramenti: eo quod contritio, confessio et satisfactio sunt poenitentiae partes, quae sunt actus poenitentis. Actus autem nostri, cum in nobis principium habeant, non possunt nobis ab alio dispensari nisi per imperium. Unde oportet quod ille qui dispensator huius sacramenti constituitur, sit talis qui possit imperare aliquid agendum. Imperium autem non competit alicui in alium nisi qui habet super eum iurisdictionem. Et ideo de necessitate huius sacramenti est, non solum ut minister habeat ordinem, sicut in aliis sacramentis, sed etiam quod habeat iurisdictionem. Et ideo, sicut ille qui non est sacerdos non potest hoc sacramentum conferre, ita nec ille qui non habet iurisdictionem. Et propter hoc oportet, sicut sacerdoti, ita proprio sacerdoti confessionem fieri. Cum enim sacerdos non absolvat nisi ligando ad aliquid faciendum, ille solus potest absolvere qui potest per imperium ad aliquid faciendum ligare.
B: (Phil 2:21)[b:Phil 2:21]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur de illis monachis qui iurisdictionem habent, utpote quibus alicuius parochiae cura est commissa; de quibus aliqui dicebant quod, hoc ipso quod monachi erant, non poterant absolvere et poenitentias iniungere. Quod falsum est.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur de illis monachis qui iurisdictionem habent, utpote quibus alicuius parochiae cura est commissa; de quibus aliqui dicebant quod, hoc ipso quod monachi erant, non poterant absolvere et poenitentias iniungere. Quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod sacramentum Eucharistiae non requirit imperium in aliquem hominem. Secus autem est in hoc sacramento, ut dictum est. Et ideo ratio non sequitur. Et tamen non licet Eucharistiam ab alio quam a proprio sacerdote accipere: quamvis verum sit sacramentum quod ab eo percipitur.
Ad secundum dicendum quod sacramentum Eucharistiae non requirit imperium in aliquem hominem. Secus autem est in hoc sacramento, ut dictum est. Et ideo ratio non sequitur. Et tamen non licet Eucharistiam ab alio quam a proprio sacerdote accipere: quamvis verum sit sacramentum quod ab eo percipitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod electio discreti sacerdotis non est nobis commissa ut nostro arbitrio facienda, sed de licentia superioris, si forte proprius sacerdos esset minus idoneus ad apponendum peccato salutare remedium.
Ad tertium dicendum quod electio discreti sacerdotis non est nobis commissa ut nostro arbitrio facienda, sed de licentia superioris, si forte proprius sacerdos esset minus idoneus ad apponendum peccato salutare remedium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quia praelatis incumbit sacramenta dispensare, quae non nisi mundi tractare debent, ideo concessum est eis a iure quod possunt sibi eligere proprios sacerdotes confessores, qui quantum ad hoc sunt eis superiores: sicut etiam unus medicus ab alio curatur, non inquantum medicus, sed inquantum infirmus.
Ad quartum dicendum quod, quia praelatis incumbit sacramenta dispensare, quae non nisi mundi tractare debent, ideo concessum est eis a iure quod possunt sibi eligere proprios sacerdotes confessores, qui quantum ad hoc sunt eis superiores: sicut etiam unus medicus ab alio curatur, non inquantum medicus, sed inquantum infirmus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod in casibus illis in quibus probabiliter timet poenitens periculum sibi vel sacerdoti ex confessione ei facta, debet recurrere, ad superiorem, vel ab eodem petere licentiam alteri confitendi. Quod si licentiam habere non possit, idem est iudicium quod de illo qui non habet copiam sacerdotis. Unde magis debet eligere laico confiteri. Nec in hoc transgreditur aliquis praeceptum Ecclesiae: quia praecepta iuris positivi non se extendunt ultra intentionem. praecipientis, quae est finis praecepti; haec autem est caritas, secundum Apostolum. Nec iterum fit aliqua iniuria sacerdoti: quia privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate.
Ad quintum dicendum quod in casibus illis in quibus probabiliter timet poenitens periculum sibi vel sacerdoti ex confessione ei facta, debet recurrere, ad superiorem, vel ab eodem petere licentiam alteri confitendi. Quod si licentiam habere non possit, idem est iudicium quod de illo qui non habet copiam sacerdotis. Unde magis debet eligere laico confiteri. Nec in hoc transgreditur aliquis praeceptum Ecclesiae: quia praecepta iuris positivi non se extendunt ultra intentionem. praecipientis, quae est finis praecepti; haec autem est caritas, secundum Apostolum. Nec iterum fit aliqua iniuria sacerdoti: quia privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 4 ad 6
Ad sextum dicendum quod in hoc quod oportet proprio sacerdoti confiteri, non arctatur via salutis, sed sufficiens ad salutem via statuitur. Peccaret autem sacerdos si non esset; facilis ad praebendum licentiam alteri confitendi: quia multi sunt adeo infirmi quod potius sine confessione morerentur quam tali sacerdoti confiterentur. Unde illi qui sunt nimis solliciti ut conscientias subditorum per confessionem sciant, multis damnationis laqueum iniiciunt si per consequens sibi ipsis.
Ad sextum dicendum quod in hoc quod oportet proprio sacerdoti confiteri, non arctatur via salutis, sed sufficiens ad salutem via statuitur. Peccaret autem sacerdos si non esset; facilis ad praebendum licentiam alteri confitendi: quia multi sunt adeo infirmi quod potius sine confessione morerentur quam tali sacerdoti confiterentur. Unde illi qui sunt nimis solliciti ut conscientias subditorum per confessionem sciant, multis damnationis laqueum iniiciunt si per consequens sibi ipsis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum possit aliquis alteri quam proprio sacerdoti confiteri ex privilegio vel mandato superioris
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 8 a. 6 arg. 1[t:suppl q. 8 a. 6 arg. 1]
Suppl q. 8 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non possit aliquis alteri quam proprio sacerdoti confiteri etiam ex privilegio vel mandato superioris. Quia non potest aliquod privilegium indulgeri in praeiudicium alterius. Sed hoc esset in praeiudicium alterius sacerdotis, si alius confessionem subditi sui audiat. Ergo non potest per privilegium, seu licentiam seu mandatum superioris, obtineri.
suppl q. 8 a. 6 arg. 1[t:suppl q. 8 a. 6 arg. 1]
Suppl q. 8 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non possit aliquis alteri quam proprio sacerdoti confiteri etiam ex privilegio vel mandato superioris. Quia non potest aliquod privilegium indulgeri in praeiudicium alterius. Sed hoc esset in praeiudicium alterius sacerdotis, si alius confessionem subditi sui audiat. Ergo non potest per privilegium, seu licentiam seu mandatum superioris, obtineri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 5 arg. 2
Praeterea, illud per quod impeditur divinum mandatum, non potest per mandatum vel privilegium alicuius hominis concedi. Sed mandatum divinum est ad rectores ecclesiarum ut diligenter vultum pecoris sui agnoscant, Proverb 27: quod impeditur si alius quam ipse confessionem eius audiat. Ergo hoc non potest per alicuius hominis privilegium vel mandatum ordinari.
Praeterea, illud per quod impeditur divinum mandatum, non potest per mandatum vel privilegium alicuius hominis concedi. Sed mandatum divinum est ad rectores ecclesiarum ut diligenter vultum pecoris sui agnoscant, Proverb 27: quod impeditur si alius quam ipse confessionem eius audiat. Ergo hoc non potest per alicuius hominis privilegium vel mandatum ordinari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 5 arg. 3
Praeterea, ille qui audit confessionem alicuius, est proprius iudex eius: alias non posset eum ligare et solvere. Sed unius hominis non possunt esse plures proprii iudices vel proprii sacerdotes: quia tunc teneretur pluribus obedire, quod est impossibile, si contraria praeciperent vel incompossibilia. Ergo non potest aliquis confiteri nisi proprio sacerdoti, etiam ex superioris licentia.
Praeterea, ille qui audit confessionem alicuius, est proprius iudex eius: alias non posset eum ligare et solvere. Sed unius hominis non possunt esse plures proprii iudices vel proprii sacerdotes: quia tunc teneretur pluribus obedire, quod est impossibile, si contraria praeciperent vel incompossibilia. Ergo non potest aliquis confiteri nisi proprio sacerdoti, etiam ex superioris licentia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 5 arg. 4
Praeterea, iniuriam sacramento facit qui sacramentum iterat super eandem materiam: vel ad minus inutiliter facit. Sed qui confessus est alii sacerdoti, tenetur iterum confiteri proprio sacerdoti si petat: quia non est absolutus ab obedientia qua ei tenetur ad hoc. Ergo non potest licite fieri quod alii quam proprio sacerdoti confiteatur.
Praeterea, iniuriam sacramento facit qui sacramentum iterat super eandem materiam: vel ad minus inutiliter facit. Sed qui confessus est alii sacerdoti, tenetur iterum confiteri proprio sacerdoti si petat: quia non est absolutus ab obedientia qua ei tenetur ad hoc. Ergo non potest licite fieri quod alii quam proprio sacerdoti confiteatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Ea quae sunt ordinis possunt habenti similem ordinem committi ab eo qui ea facere potest. Sed superior, ut episcopus, potest confessionem audire illius qui est de parochia alicuius presbyteri: quia etiam aliquando aliqua sibi reservat, cum sit principalior rector. Ergo etiam potest committere alicui sacerdoti alteri quod ipse audiat.
Sed contra: Ea quae sunt ordinis possunt habenti similem ordinem committi ab eo qui ea facere potest. Sed superior, ut episcopus, potest confessionem audire illius qui est de parochia alicuius presbyteri: quia etiam aliquando aliqua sibi reservat, cum sit principalior rector. Ergo etiam potest committere alicui sacerdoti alteri quod ipse audiat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 5 arg. 5
Praeterea, quidquid potest inferior, potest superior. Sed ipse sacerdos potest suo parochiano dare licentiam quod alteri confiteatur. Ergo multo fortius eius superior hoc potest.
Praeterea, quidquid potest inferior, potest superior. Sed ipse sacerdos potest suo parochiano dare licentiam quod alteri confiteatur. Ergo multo fortius eius superior hoc potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 5 arg. 6
Praeterea, potestatem quam habet sacerdos in populo, habet ab episcopo. Sed ex illa potestate potest confessionem audire. Ergo et eadem ratione alius cui episcopus potestatem concedit.
Praeterea, potestatem quam habet sacerdos in populo, habet ab episcopo. Sed ex illa potestate potest confessionem audire. Ergo et eadem ratione alius cui episcopus potestatem concedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod sacerdos aliquis potest dupliciter impediri ne alicuius confessionem audiat: uno modo, propter defectum iurisdictionis; alio modo, propter impedimentum executionis ordinis, sicut excommunicati et degradati et huiusmodi. Quicumque autem iurisdictionem habet, potest ea quae sunt iurisdictionis committere. Et ideo, si aliquis impediatur quod alterius confessionem audire non possit per iurisdictionis defectum, potest sibi per quemcumque iurisdictionem habentem immediatam in illos, committi quod confessionem audiat et absolvat, sive per ipsum sacerdotem, sive per episcopum, sive per Papam. Si autem propter executionis ordinis impedimentum audire non possit, potest sibi concedi quod confessionem audiat per eum qui impedimentum removere potest.
Respondeo dicendum quod sacerdos aliquis potest dupliciter impediri ne alicuius confessionem audiat: uno modo, propter defectum iurisdictionis; alio modo, propter impedimentum executionis ordinis, sicut excommunicati et degradati et huiusmodi. Quicumque autem iurisdictionem habet, potest ea quae sunt iurisdictionis committere. Et ideo, si aliquis impediatur quod alterius confessionem audire non possit per iurisdictionis defectum, potest sibi per quemcumque iurisdictionem habentem immediatam in illos, committi quod confessionem audiat et absolvat, sive per ipsum sacerdotem, sive per episcopum, sive per Papam. Si autem propter executionis ordinis impedimentum audire non possit, potest sibi concedi quod confessionem audiat per eum qui impedimentum removere potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod praeiudicium non fit alicui nisi ei subtrahatur quod est in favorem eius indultum. Iurisdictionis autem potestas non est commissa alicui homini in favorem suum, sed in utilitatem plebis et honorem Dei. Et ideo, si superioribus praelatis expedire videatur ad salutem plebis et honorem Dei promovendum, quod aliis quae sunt iurisdictionis committant, in nullo fit praeiudicium inferioribus praelatis: nisi illis qui quaerunt quae sua sunt, non quae Iesu Christi, et qui gregi praesunt, non ut eos pascant, sed ut ab eis pascantur.
Ad primum ergo dicendum quod praeiudicium non fit alicui nisi ei subtrahatur quod est in favorem eius indultum. Iurisdictionis autem potestas non est commissa alicui homini in favorem suum, sed in utilitatem plebis et honorem Dei. Et ideo, si superioribus praelatis expedire videatur ad salutem plebis et honorem Dei promovendum, quod aliis quae sunt iurisdictionis committant, in nullo fit praeiudicium inferioribus praelatis: nisi illis qui quaerunt quae sua sunt, non quae Iesu Christi, et qui gregi praesunt, non ut eos pascant, sed ut ab eis pascantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod rector ecclesiae debet vultum pecoris sui cognoscere dupliciter. Uno modo, per sollicitam exterioris conversationis considerationem, qua invigilare debet super gregem sibi commissum. Et in hac cognitione non oportet quod credat subito, sed certitudinem facti, inquantum potest, inquirat. Alio modo, per confessionis manifestationem. Et quantum ad hanc cognitionem, non potest maiorem certitudinem accipere quam ut subdito credat: quia hoc est ad subveniendum conscientiae ipsius. Unde in foro confessionis creditur homini et pro se et contra se: non autem in foro exterioris iudicii. Et ideo ad hanc cognitionem sufficit quod; credat subdito dicenti se alteri absolvere valenti fuisse confessum. Et sic patet quod talis cognitio pecoris per privilegium alicui indultum de confessione audienda non impeditur.
Ad secundum dicendum quod rector ecclesiae debet vultum pecoris sui cognoscere dupliciter. Uno modo, per sollicitam exterioris conversationis considerationem, qua invigilare debet super gregem sibi commissum. Et in hac cognitione non oportet quod credat subito, sed certitudinem facti, inquantum potest, inquirat. Alio modo, per confessionis manifestationem. Et quantum ad hanc cognitionem, non potest maiorem certitudinem accipere quam ut subdito credat: quia hoc est ad subveniendum conscientiae ipsius. Unde in foro confessionis creditur homini et pro se et contra se: non autem in foro exterioris iudicii. Et ideo ad hanc cognitionem sufficit quod; credat subdito dicenti se alteri absolvere valenti fuisse confessum. Et sic patet quod talis cognitio pecoris per privilegium alicui indultum de confessione audienda non impeditur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod inconveniens esset si duo aequaliter super eandem plebem constituantur. Sed quod duo quorum unus alio principalior est, super eandem plebem constituantur, non est inconveniens. Et secundum hoc, super eandem plebem immediate sunt et sacerdos parochialis, et episcopus, et Papa: et, quilibet eorum potest ea quae sunt iurisdictionis ad ipsum pertinentia alteri committere. Sed si superior committat, qui et principalior est, dupliciter potest committere. Aut ita quod eum vice sui constituat: sicut Papa et episcopus suos poenitentiarios constituunt. Et tunc talis est principalior quam inferior praelatus, sicut poenitentiarius Papae quam episcopus, et poenitentiarius episcopi quam sacerdos parochialis: et magis tenetur ei confitens obedire. Alio modo, ut eum coadiutorem illius sacerdotis constituat. Et quia coadiutor ordinatur ad eum cui coadiutor datur, ideo coadiutor est minus principalis. Et ideo poenitens non tantum obedire tenetur ei quantum proprio sacerdoti.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod nullus tenetur confiteri peccata quae non habet. Et ideo, si aliquis poenitentiario episcopi, vel alteri ab episcopo commissionem habenti, confessus fuerit, cum sint sibi dimissa peccata et quoad Deum et quoad Ecclesiam, non tenetur confiteri proprio sacerdoti, quantumcumque petat. Sed propter statutum Ecclesiae de confessione facienda proprio sacerdoti semel in anno, eodem modo se debet habere sicut ille qui habet solum venialia. Talis enim solum venialia confiteri debet, ut quidam dicunt: vel profiteri se a peccato mortali immunem. Et sacerdos ei in foro conscientiae credere debet et tenetur.
Si tamen iterum confiteri teneretur, non frustra primo confessus fuisset: quia quanto pluribus sacerdotibus confitetur quis, tanto plus de poena remittitur ei; tum ex erubescentia confessionis, quae in poenam satisfactoriam computatur; tum ex vi clavium. Unde toties posset confiteri quod ab omni poena liberaretur. Nec reiteratio facit iniuriam sacramento, nisi illi in quo sanctificatio adhibetur vel per characteris impressionem, vel per materiae consecrationem: quorum neutrum est in poenitentia. Unde bonum est quod ille qui auctoritate episcopi confessionem audit, inducat confitentem quod confiteatur proprio sacerdoti. Quod si noluerit, nihilominus eum absolvere debet.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum in fine vitae poenitens possit a quolibet sacerdote absolvi
Suppl q. 8 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in fine vitae poenitens non possit a quolibet sacerdote absolvi. Quia ad absolutionem requiritur aliqua iurisdictio, ut dictum est. Sed sacerdos non acquirit iurisdictionem super illum qui in fine poenitet. Ergo non potest eum in fine absolvere.
B: (Rev 18:7)[b:Rev 18:7]
R: Q.. 8 A. 5[t:suppl q. 8 a. 5]
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in fine vitae poenitens non possit a quolibet sacerdote absolvi. Quia ad absolutionem requiritur aliqua iurisdictio, ut dictum est. Sed sacerdos non acquirit iurisdictionem super illum qui in fine poenitet. Ergo non potest eum in fine absolvere.
B: (Rev 18:7)[b:Rev 18:7]
R: Q.. 8 A. 5[t:suppl q. 8 a. 5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 6 arg. 2
Praeterea, ille qui sacramentum baptismi in articulo mortis ab alio quam proprio sacerdote recipit, non debet a proprio sacerdote iterum baptizari. Si ergo quilibet sacerdos in articulo mortis posset absolvere a quolibet peccato, non deberet poenitens, si evadit, ad suum sacerdotem recurrere. Quod falsum est: quia alias sacerdos non haberet cognitionem de vultu pecoris sui.
Praeterea, ille qui sacramentum baptismi in articulo mortis ab alio quam proprio sacerdote recipit, non debet a proprio sacerdote iterum baptizari. Si ergo quilibet sacerdos in articulo mortis posset absolvere a quolibet peccato, non deberet poenitens, si evadit, ad suum sacerdotem recurrere. Quod falsum est: quia alias sacerdos non haberet cognitionem de vultu pecoris sui.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 6 arg. 3
Praeterea, in articulo mortis, sicut licet alieno sacerdoti baptizare, ita et non-sacerdoti. Sed non-sacerdos nunquam potest absolvere in foro poenitentiali. Ergo nec sacerdos in articulo mortis eum qui non est sibi subditus.
Praeterea, in articulo mortis, sicut licet alieno sacerdoti baptizare, ita et non-sacerdoti. Sed non-sacerdos nunquam potest absolvere in foro poenitentiali. Ergo nec sacerdos in articulo mortis eum qui non est sibi subditus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Necessitas spiritualis est maior quam corporalis. Sed aliquis in necessitate ultima potest aliorum rebus uti, etiam invitis dominis, ad subveniendum corporali necessitati. Ergo et in articulo mortis, ad subveniendum spirituali necessitati, potest a non suo sacerdote absolvi.
Sed contra: Necessitas spiritualis est maior quam corporalis. Sed aliquis in necessitate ultima potest aliorum rebus uti, etiam invitis dominis, ad subveniendum corporali necessitati. Ergo et in articulo mortis, ad subveniendum spirituali necessitati, potest a non suo sacerdote absolvi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 6 arg. 4
Praeterea, ad idem sunt auctoritates positae in littera.
B: (Isa 27:8)[b:Isa 27:8]
Praeterea, ad idem sunt auctoritates positae in littera.
B: (Isa 27:8)[b:Isa 27:8]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod quilibet sacerdos, quantum est de virtute clavium, habet potestatem indifferenter in omnes, in quantum ad omnia peccata: sed quod non possit omnes ab omnibus peccatis absolvere, hoc est quia per ordinationem Ecclesiae habet iurisdictionem limitatam, vel omnino nullam habet. Sed quia necessitas legem non habet, ideo quando necessitatis articulus imminet, per Ecclesiae ordinationem; non impeditur quin absolvere possit, ex quo habet claves, etiam sacramentaliter: et tantum consequitur ex absolutione alterius sicut si a proprio sacerdote absolveretur. Nec solum a peccatis tunc potest a quolibet sacerdote absolvi, sed etiam ab excommunicatione, a quocumque sit lata. Et haec absolutio etiam ad iurisdictionem pertinet, quae per legem ordinationis Ecclesiae coarctatur.
Respondeo dicendum quod quilibet sacerdos, quantum est de virtute clavium, habet potestatem indifferenter in omnes, in quantum ad omnia peccata: sed quod non possit omnes ab omnibus peccatis absolvere, hoc est quia per ordinationem Ecclesiae habet iurisdictionem limitatam, vel omnino nullam habet. Sed quia necessitas legem non habet, ideo quando necessitatis articulus imminet, per Ecclesiae ordinationem; non impeditur quin absolvere possit, ex quo habet claves, etiam sacramentaliter: et tantum consequitur ex absolutione alterius sicut si a proprio sacerdote absolveretur. Nec solum a peccatis tunc potest a quolibet sacerdote absolvi, sed etiam ab excommunicatione, a quocumque sit lata. Et haec absolutio etiam ad iurisdictionem pertinet, quae per legem ordinationis Ecclesiae coarctatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod aliquis potest uti iurisdictione alterius ex eius voluntate: quia ea quae iurisdictionis sunt committi possunt. Unde, quia Ecclesia acceptat ut quilibet sacerdos absolvere possit in articulo mortis, ideo ex hoc ipso quis usum iurisdictionis habet, quamvis iurisdictione careat.
Ad primum ergo dicendum quod aliquis potest uti iurisdictione alterius ex eius voluntate: quia ea quae iurisdictionis sunt committi possunt. Unde, quia Ecclesia acceptat ut quilibet sacerdos absolvere possit in articulo mortis, ideo ex hoc ipso quis usum iurisdictionis habet, quamvis iurisdictione careat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod non oportet eum recurrere ad proprium sacerdotem ut iterum a peccatis solvatur, a quibus in articulo mortis absolutus est: sed ut innotescat ei quod est absolutus. Nec similiter oportet quod absolutus ab excommunicatione ad iudicem vadat, qui alias absolvere potuisset, absolutionem petens, sed satisfactionem offerens.
Ad secundum dicendum quod non oportet eum recurrere ad proprium sacerdotem ut iterum a peccatis solvatur, a quibus in articulo mortis absolutus est: sed ut innotescat ei quod est absolutus. Nec similiter oportet quod absolutus ab excommunicatione ad iudicem vadat, qui alias absolvere potuisset, absolutionem petens, sed satisfactionem offerens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod baptismus habet ex ipsa sanctificatione materiae efficaciam: et ideo, a quocumque conferatur alicui, ille sacramentum recipit. Sed vis sacramentalis poenitentiae consistit in sanctificatione ministri. Et ideo ille qui laico confitetur, quamvis impleat quod ex parte sua est de sacramentali confessione, tamen sacramentalem absolutionem non consequitur. Et ideo aliquid valet ei quantum ad diminutionem poenae, quae fit per confessionis meritum et poenam: sed non consequitur diminutionem illam poenae quae est ex vi clavium. Et ideo oportet quod iterum sacerdoti confiteatur. Et magis sic confessus decedens punitur post hanc vitam quam si sacerdoti fuisset confessus.
B: (Heb 29)
Ad tertium dicendum quod baptismus habet ex ipsa sanctificatione materiae efficaciam: et ideo, a quocumque conferatur alicui, ille sacramentum recipit. Sed vis sacramentalis poenitentiae consistit in sanctificatione ministri. Et ideo ille qui laico confitetur, quamvis impleat quod ex parte sua est de sacramentali confessione, tamen sacramentalem absolutionem non consequitur. Et ideo aliquid valet ei quantum ad diminutionem poenae, quae fit per confessionis meritum et poenam: sed non consequitur diminutionem illam poenae quae est ex vi clavium. Et ideo oportet quod iterum sacerdoti confiteatur. Et magis sic confessus decedens punitur post hanc vitam quam si sacerdoti fuisset confessus.
B: (Heb 29)
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum poena temporalis, cuius reatus post poenitentiam manet, taxetur secundum quantitatem culpae
Suppl q. 8 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod poena temporalis, cuius reatus post poenitentiam manet, non taxetur secundum quantitatem culpae. Taxatur enim secundum quantitatem delectationis quae fuit in peccato: ut patet Apoc. 18, quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Sed quandoque ubi est maior delectatio, ibi est minor culpa: quia peccata carnalia, quae plus habent delectationis quam spiritualia, minus habent de culpa, secundum Gregorium. Ergo poena non taxatur secundum quantitatem culpae.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod poena temporalis, cuius reatus post poenitentiam manet, non taxetur secundum quantitatem culpae. Taxatur enim secundum quantitatem delectationis quae fuit in peccato: ut patet Apoc. 18, quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Sed quandoque ubi est maior delectatio, ibi est minor culpa: quia peccata carnalia, quae plus habent delectationis quam spiritualia, minus habent de culpa, secundum Gregorium. Ergo poena non taxatur secundum quantitatem culpae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 7 arg. 2
Praeterea, eodem modo aliquis obligatur per praecepta moralia in nova lege et veteri. Sed in veteri lege debebatur pro peccatis poena septem dierum: ut scilicet septem diebus immundi essent. Cum ergo in novo Testamento imponatur poena septennis pro uno peccato mortali, videtur quod quantitas poenae non respiciat quantitatem culpae.
Praeterea, eodem modo aliquis obligatur per praecepta moralia in nova lege et veteri. Sed in veteri lege debebatur pro peccatis poena septem dierum: ut scilicet septem diebus immundi essent. Cum ergo in novo Testamento imponatur poena septennis pro uno peccato mortali, videtur quod quantitas poenae non respiciat quantitatem culpae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 7 arg. 3
Praeterea, maius est peccatum homicidii in laico quam fornicationis in sacerdote: quia circumstantia quae sumitur ex specie peccati, magis aggravat quam quae sumitur ex conditione personae. Sed laico pro homicidio imponitur septennis poenitentia, sacerdoti pro fornicatione decem annorum, secundum Canones. Ergo poena non taxatur secundum quantitatem culpae.
Praeterea, maius est peccatum homicidii in laico quam fornicationis in sacerdote: quia circumstantia quae sumitur ex specie peccati, magis aggravat quam quae sumitur ex conditione personae. Sed laico pro homicidio imponitur septennis poenitentia, sacerdoti pro fornicatione decem annorum, secundum Canones. Ergo poena non taxatur secundum quantitatem culpae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 7 arg. 4
Praeterea, maximum peccatum est quod in ipsum corpus Christi committitur; quia tanto gravius quis peccat quanto maior est in quem peccatur. Sed pro effusione sanguinis Christi in sacramento Altaris contenti iniungitur poenitentia quadraginta dierum, vel parum amplius; pro fornicatione autem simplici iniungitur poenitentia septennis, secundum Canones. Ergo quantitas poenae non respondet quantitati culpae.
Praeterea, maximum peccatum est quod in ipsum corpus Christi committitur; quia tanto gravius quis peccat quanto maior est in quem peccatur. Sed pro effusione sanguinis Christi in sacramento Altaris contenti iniungitur poenitentia quadraginta dierum, vel parum amplius; pro fornicatione autem simplici iniungitur poenitentia septennis, secundum Canones. Ergo quantitas poenae non respondet quantitati culpae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 7 s. c. 1
Sed contra: Isaiae 27: in mensuram contra mensuram, curri abiecta fuerit, iudicabo eam. Ergo quantitas iudicii punitionis peccati est secundum quantitatem culpae.
Sed contra: Isaiae 27: in mensuram contra mensuram, curri abiecta fuerit, iudicabo eam. Ergo quantitas iudicii punitionis peccati est secundum quantitatem culpae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 7 arg. 5
Praeterea, homo reducitur ad aequalitatem iustitiae per poenam inflictam. Sed hoc non esset si quantitas culpae et poenae non sibi responderent. Ergo unum alteri respondet.
Praeterea, homo reducitur ad aequalitatem iustitiae per poenam inflictam. Sed hoc non esset si quantitas culpae et poenae non sibi responderent. Ergo unum alteri respondet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod poena post dimissionem culpae exigitur ad duo: scilicet ad debitum solvendum, et ad remedium praestandum. Potest ergo taxatio poenae considerari quantum ad duo. Primo, quantum ad debitum. Et sic quantitas poenae radicaliter respondet quantitati culpae antequam de ea aliquid dimittatur. Sed tamen quantum per primum eorum quae poenam nata sunt remittere plus remittitur, secundum hoc per aliud minus remittendum vel solvendum restat: quia quanto per contritionem plus de poena dimissum est, tanto per confessionem minus dimittendum restat. Secundo, quantum ad remedium vel illius qui peccavit, vel aliorum. Et sic quandoque pro minori peccato iniungitur maior poena. Vel quia peccato unius difficilius potest resisti quam peccato alterius: sicut iuveni imponitur pro fornicatione maior poena quam seni, quamvis minus peccet. Vel quia in uno peccatum est periculosius, sicut in sacerdote, quam in alio. Vel quia multitudo magis prona est ad illud peccatum, et ideo per poenam unius alii sunt exterrendi.
Poena ergo in foro poenitentiae quantum ad utrumque taxanda est. Et ideo non semper pro maiori peccato maior poena imponitur. Sed poena purgatorii solum est ad solvendum debitum: quia iam ulterius non manet locus peccandi. Et ideo illa poena taxatur solum secundum quantitatem peccati: considerata tamen contritionis quantitate, et confessione et absolutione; quia per omnia haec de poena aliquid dimittitur. Unde etiam a sacerdote in iniungendo satisfactionem sunt consideranda.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in verbis illis duo tanguntur ex parte culpae, scilicet glorificatio, et deliciae. Quorum primum pertinet ad elationem peccantis, qua Deo resistit; secundum ad delectationem peccati. Quamvis autem sit minor delectatio quandoque in maiori culpa, tamen est ibi semper maior elatio. Et ideo ratio non procedit.
Ad primum ergo dicendum quod in verbis illis duo tanguntur ex parte culpae, scilicet glorificatio, et deliciae. Quorum primum pertinet ad elationem peccantis, qua Deo resistit; secundum ad delectationem peccati. Quamvis autem sit minor delectatio quandoque in maiori culpa, tamen est ibi semper maior elatio. Et ideo ratio non procedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod illa poena septem dierum non erat expiativa a poena debita peccato: unde etiam, si post illos dies moreretur, in purgatorio puniretur. Sed expiabat ab irregularitate, a qua omnia sacrificia legalia expiabant.
Nihilominus, ceteris paribus, plus peccat homo in nova lege quam in veteri: propter sanctificationem ampliorem, qua sanctificatur in baptismo; et propter beneficia Dei potiora humano generi exhibita. Et hoc patet ex hoc quod dicitur Heb. 10: quanto putatis deteriora mereri supplicia, etc.
Nec tamen hoc verum est universaliter, quod exigatur pro quolibet peccato mortali septennis poenitentia: sed hoc est quasi quaedam regula communis, ut in pluribus competens, quam tamen oportet dimittere consideratis diversis peccatorum circumstantiis.
Ad secundum dicendum quod illa poena septem dierum non erat expiativa a poena debita peccato: unde etiam, si post illos dies moreretur, in purgatorio puniretur. Sed expiabat ab irregularitate, a qua omnia sacrificia legalia expiabant.
Nihilominus, ceteris paribus, plus peccat homo in nova lege quam in veteri: propter sanctificationem ampliorem, qua sanctificatur in baptismo; et propter beneficia Dei potiora humano generi exhibita. Et hoc patet ex hoc quod dicitur Heb. 10: quanto putatis deteriora mereri supplicia, etc.
Nec tamen hoc verum est universaliter, quod exigatur pro quolibet peccato mortali septennis poenitentia: sed hoc est quasi quaedam regula communis, ut in pluribus competens, quam tamen oportet dimittere consideratis diversis peccatorum circumstantiis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod episcopus vel sacerdos cum maiori periculo suo et aliorum peccat. Et ideo sollicitius retrahunt eum canones a peccato quam alios, maiorem poenam iniungendo, secundum quod est in remedium: quamvis quandoque non debeatur tanta ex debito. Unde in purgatorio non tanta ab eo exigitur.
Ad tertium dicendum quod episcopus vel sacerdos cum maiori periculo suo et aliorum peccat. Et ideo sollicitius retrahunt eum canones a peccato quam alios, maiorem poenam iniungendo, secundum quod est in remedium: quamvis quandoque non debeatur tanta ex debito. Unde in purgatorio non tanta ab eo exigitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 8 a. 7 ad 4
Ad quartum dicendum quod poena illa est intelligenda quando nolente sacerdote hoc accidit. Si enim sponte funderetur, multo graviori poena dignus esset.
Ad quartum dicendum quod poena illa est intelligenda quando nolente sacerdote hoc accidit. Si enim sponte funderetur, multo graviori poena dignus esset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 9: De qualitate confessionis
Suppl q. 9 pr.
Deinde considerandum est de qualitate confessionis.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum confessio possit esse informis.
Secundo: utrum oporteat confessionem esse integram.
Tertio: utrum possit aliquis per alium, vel per scriptum confiteri.
Quarto: utrum illae sexdecim conditiones quae a magistris assignantur, ad confessionem requirantur.
Deinde considerandum est de qualitate confessionis.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum confessio possit esse informis.
Secundo: utrum oporteat confessionem esse integram.
Tertio: utrum possit aliquis per alium, vel per scriptum confiteri.
Quarto: utrum illae sexdecim conditiones quae a magistris assignantur, ad confessionem requirantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum confessio possit esse informis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 42 a. 4 arg. 2[t:suppl q. 42 a. 4 arg. 2]
Suppl q. 9 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod confessio non possit esse informis. Eccli. 17 dicitur: a mortuo, velut qui non est, perit confessio. Sed ille qui non habet caritatem, est mortuus: quia ipsa est animae vita. Ergo absque caritate non potest esse confessio.
suppl q. 42 a. 4 arg. 2[t:suppl q. 42 a. 4 arg. 2]
Suppl q. 9 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod confessio non possit esse informis. Eccli. 17 dicitur: a mortuo, velut qui non est, perit confessio. Sed ille qui non habet caritatem, est mortuus: quia ipsa est animae vita. Ergo absque caritate non potest esse confessio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 1 arg. 2
Praeterea, confessio dividitur contra contritionem et satisfactionem. Sed contritio et satisfactio nunquam possunt extra caritatem fieri. Ergo nec confessio.
Praeterea, confessio dividitur contra contritionem et satisfactionem. Sed contritio et satisfactio nunquam possunt extra caritatem fieri. Ergo nec confessio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 1 arg. 3
Praeterea, in confessione oportet quod os cordi concordet: quia hoc ipsum nomen confessionis requirit. Sed ille qui adhuc manet in affectu peccati quod confitetur, non habet cor ori conforme: quia corde peccatum tenet quod ore damnat. Ergo talis non confitetur.
Praeterea, in confessione oportet quod os cordi concordet: quia hoc ipsum nomen confessionis requirit. Sed ille qui adhuc manet in affectu peccati quod confitetur, non habet cor ori conforme: quia corde peccatum tenet quod ore damnat. Ergo talis non confitetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 1 s. c. 1
Sed contra, quilibet tenetur ad confessionem mortalium. Sed si aliquis semel confessus est etiam in mortali existens, non tenetur ulterius ad confitendum eadem peccata: quia, cum nullus sciat se caritatem habere, nullus sciret se confessum fuisse. Ergo non est de necessitate confessionis quod sit caritate formata.
Sed contra, quilibet tenetur ad confessionem mortalium. Sed si aliquis semel confessus est etiam in mortali existens, non tenetur ulterius ad confitendum eadem peccata: quia, cum nullus sciat se caritatem habere, nullus sciret se confessum fuisse. Ergo non est de necessitate confessionis quod sit caritate formata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod confessio est actus virtutis, et pars sacramenti. Secundum autem quod est actus virtutis, est actus meritorius proprie. Et sic confessio non valet sine caritate, quae est principium merendi. Sed secundum quod est pars sacramenti, sic ordinat confitentem ad sacerdotem, qui habet claves Ecclesiae, qui per confessionem conscientiam confitentis cognoscit. Et secundum hoc, confessio potest esse etiam in eo qui non est contritus: quia potest peccata sua confiteri sacerdoti, et clavibus Ecclesiae se subiicere. Et quamvis tunc non percipiat absolutionis fructum, tamen, recedente fictione, percipere incipiet. Et sic etiam est in aliis sacramentis. Unde non tenetur iterare confessionem qui fictus accedit: sed tenetur postmodum fictionem suam confiteri.
Respondeo dicendum quod confessio est actus virtutis, et pars sacramenti. Secundum autem quod est actus virtutis, est actus meritorius proprie. Et sic confessio non valet sine caritate, quae est principium merendi. Sed secundum quod est pars sacramenti, sic ordinat confitentem ad sacerdotem, qui habet claves Ecclesiae, qui per confessionem conscientiam confitentis cognoscit. Et secundum hoc, confessio potest esse etiam in eo qui non est contritus: quia potest peccata sua confiteri sacerdoti, et clavibus Ecclesiae se subiicere. Et quamvis tunc non percipiat absolutionis fructum, tamen, recedente fictione, percipere incipiet. Et sic etiam est in aliis sacramentis. Unde non tenetur iterare confessionem qui fictus accedit: sed tenetur postmodum fictionem suam confiteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa intelligenda est quantum ad fructum confessionis percipiendum, quem nullus extra caritatem existens percipit.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa intelligenda est quantum ad fructum confessionis percipiendum, quem nullus extra caritatem existens percipit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod contritio et satisfactio fiunt Deo, sed confessio fit homini. Et ideo de ratione contritionis et satisfactionis est quod homo sit Deo per caritatem unitus: non autem de ratione confessionis.
Ad secundum dicendum quod contritio et satisfactio fiunt Deo, sed confessio fit homini. Et ideo de ratione contritionis et satisfactionis est quod homo sit Deo per caritatem unitus: non autem de ratione confessionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ille qui peccata quae habet narrat, vere loquitur. Et sic cor concordat verbis quantum ad substantiam confessionis, quamvis cor discordet a confessionis fine.
Ad tertium dicendum quod ille qui peccata quae habet narrat, vere loquitur. Et sic cor concordat verbis quantum ad substantiam confessionis, quamvis cor discordet a confessionis fine.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum oporteat confessionem esse integram
Suppl q. 9 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non oporteat confessionem esse integram, ut scilicet omnia peccata uni sacerdoti confiteatur aliquis. Quia erubescentia facit ad diminutionem poenae. Sed quanto pluribus sacerdotibus quis confitetur, tanto maiorem erubescentiam patitur. Ergo fructuosior est confessio si pluribus sacerdotibus dividatur.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non oporteat confessionem esse integram, ut scilicet omnia peccata uni sacerdoti confiteatur aliquis. Quia erubescentia facit ad diminutionem poenae. Sed quanto pluribus sacerdotibus quis confitetur, tanto maiorem erubescentiam patitur. Ergo fructuosior est confessio si pluribus sacerdotibus dividatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 2 arg. 2
Praeterea, confessio ad hoc necessaria est in poenitentia ut poena secundum arbitrium sacerdotis peccato taxetur. Sed sufficiens poena potest imponi a diversis sacerdotibus de diversis peccatis. Ergo non oportet uni sacerdoti omnia peccata confiteri.
Praeterea, confessio ad hoc necessaria est in poenitentia ut poena secundum arbitrium sacerdotis peccato taxetur. Sed sufficiens poena potest imponi a diversis sacerdotibus de diversis peccatis. Ergo non oportet uni sacerdoti omnia peccata confiteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 2 arg. 3
Praeterea, potest contingere quod post confessionem factam et satisfactionem perfectam, recordetur quis alicuius peccati mortalis quod dum confitebatur iri memoria non habebat, et tunc copiam proprii sacerdotis, cui primo confessus fuerit, haberi non poterit. Ergo poterit illud solum peccatum alteri confiteri. Et sic diversa peccata diversis sacerdotibus confitebitur.
Praeterea, potest contingere quod post confessionem factam et satisfactionem perfectam, recordetur quis alicuius peccati mortalis quod dum confitebatur iri memoria non habebat, et tunc copiam proprii sacerdotis, cui primo confessus fuerit, haberi non poterit. Ergo poterit illud solum peccatum alteri confiteri. Et sic diversa peccata diversis sacerdotibus confitebitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 2 arg. 4
Praeterea, sacerdoti non debet fieri confessio de peccatis nisi propter absolutionem. Sed quandoque sacerdos qui confessionem audit, potest de quibusdam peccatis absolvere, non de omnibus. Ergo ad minus in tali casu non oportet quod confessio sit integra.
B: (Rom 10:10)[b:Rom 10:10]
Praeterea, sacerdoti non debet fieri confessio de peccatis nisi propter absolutionem. Sed quandoque sacerdos qui confessionem audit, potest de quibusdam peccatis absolvere, non de omnibus. Ergo ad minus in tali casu non oportet quod confessio sit integra.
B: (Rom 10:10)[b:Rom 10:10]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Hypocrisis est impedimentum poenitentiae. Sed dividere confessionem ad hypocrisim pertinet: ut Augustinus dicit. Ergo confessio debet esse integra.
Sed contra: Hypocrisis est impedimentum poenitentiae. Sed dividere confessionem ad hypocrisim pertinet: ut Augustinus dicit. Ergo confessio debet esse integra.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 2 arg. 5
Praeterea, confessio est poenitentiae pars. Sed poenitentia debet esse integra. Ergo et confessio.
Praeterea, confessio est poenitentiae pars. Sed poenitentia debet esse integra. Ergo et confessio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod in medicina corporali oportet quod medicus non unum solum morbum, contra quem medicinam dare debet, cognoscat, sed etiam universaliter totam habitudinem ipsius infirmi: eo quod unus morbus ex adiunctione alterius aggravatur, et medicina quae uni morbo competeret, alteri nocumentum praestaret. Et similiter est in peccatis: quia unum aggravatur ex adiunctione alterius; et illud quod uni peccato esset conveniens medicina, alteri incentivum praestaret, cum quandoque aliquis contrariis peccatis infectus sit, ut Gregorius, in Pastorali, docet. Et ideo de necessitate confessionis est quod homo omnia peccata confiteatur quae in memoria habet: quod si non faciat, non est confessio, sed confessionis simulatio.
Respondeo dicendum quod in medicina corporali oportet quod medicus non unum solum morbum, contra quem medicinam dare debet, cognoscat, sed etiam universaliter totam habitudinem ipsius infirmi: eo quod unus morbus ex adiunctione alterius aggravatur, et medicina quae uni morbo competeret, alteri nocumentum praestaret. Et similiter est in peccatis: quia unum aggravatur ex adiunctione alterius; et illud quod uni peccato esset conveniens medicina, alteri incentivum praestaret, cum quandoque aliquis contrariis peccatis infectus sit, ut Gregorius, in Pastorali, docet. Et ideo de necessitate confessionis est quod homo omnia peccata confiteatur quae in memoria habet: quod si non faciat, non est confessio, sed confessionis simulatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, etsi erubescentia sit multiplicior quando dividit diversa peccata diversis, tamen omnes simul non sunt ita magnae erubescentiae sicut illa una qua quis omnia peccata sua simul confitetur. Quia unum peccatum per se consideratum non ita demonstrat malam dispositionem peccantis sicut quando est cum pluribus aliis consideratum: quia in unum peccatum aliquis quandoque ex ignorantia vel infirmitate labitur; sed multitudo peccatorum demonstrat malitiam peccantis, vel magnam corruptionem eiusdem.
Ad primum ergo dicendum quod, etsi erubescentia sit multiplicior quando dividit diversa peccata diversis, tamen omnes simul non sunt ita magnae erubescentiae sicut illa una qua quis omnia peccata sua simul confitetur. Quia unum peccatum per se consideratum non ita demonstrat malam dispositionem peccantis sicut quando est cum pluribus aliis consideratum: quia in unum peccatum aliquis quandoque ex ignorantia vel infirmitate labitur; sed multitudo peccatorum demonstrat malitiam peccantis, vel magnam corruptionem eiusdem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod poena a diversis sacerdotibus imposita non esset sufficiens: quia quilibet consideraret tantum unum peccatum per se, et non gravitatem ipsius quam habet ex adiunctione alterius; et quandoque poena quae contra unum peccatum daretur, esset promotiva alterius peccati.
Et praeterea sacerdos confessionem audiens vicem Dei gerit. Et ideo debet ei fieri hoc modo confessio sicut fit Deo in contritione. Unde, sicut non esset contritio nisi quis de omnibus peccatis contereretur, ita non esset confessio nisi quis de omnibus quae memoriae occurrerint confiteatur.
Ad secundum dicendum quod poena a diversis sacerdotibus imposita non esset sufficiens: quia quilibet consideraret tantum unum peccatum per se, et non gravitatem ipsius quam habet ex adiunctione alterius; et quandoque poena quae contra unum peccatum daretur, esset promotiva alterius peccati.
Et praeterea sacerdos confessionem audiens vicem Dei gerit. Et ideo debet ei fieri hoc modo confessio sicut fit Deo in contritione. Unde, sicut non esset contritio nisi quis de omnibus peccatis contereretur, ita non esset confessio nisi quis de omnibus quae memoriae occurrerint confiteatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod quidam dicunt quod, quando aliquis recordatur eorum quae prius oblitus erat, debet iterum etiam ea quae prius confessus fuit confiteri: et praecipue si non potest eundem habere cui ante confessus fuerat, qui omnia cognoscit, ut totius culpae quantitas uni sacerdoti innotescat. Sed hoc non videtur necessarium. Quia peccatum habet quantitatem et ex seipso, et ex adiunctione alterius. Peccatorum autem de quibus confessus est, manifestavit quantitatem quam ex seipsis habent. Ad hoc autem quod sacerdos utramque quantitatem huius peccati cuius fuerat oblitus cognoscat, sufficit quod hoc peccatum confitens dicat explicite, et alia in generali, dicendo quod, cum alia multa confiteretur, huius oblitus fuit.
Ad tertium dicendum quod quidam dicunt quod, quando aliquis recordatur eorum quae prius oblitus erat, debet iterum etiam ea quae prius confessus fuit confiteri: et praecipue si non potest eundem habere cui ante confessus fuerat, qui omnia cognoscit, ut totius culpae quantitas uni sacerdoti innotescat. Sed hoc non videtur necessarium. Quia peccatum habet quantitatem et ex seipso, et ex adiunctione alterius. Peccatorum autem de quibus confessus est, manifestavit quantitatem quam ex seipsis habent. Ad hoc autem quod sacerdos utramque quantitatem huius peccati cuius fuerat oblitus cognoscat, sufficit quod hoc peccatum confitens dicat explicite, et alia in generali, dicendo quod, cum alia multa confiteretur, huius oblitus fuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod, etiam si sacerdos non de omnibus possit absolvere, tamen tenetur sibi omnia confiteri, ut quantitatem totius culpae cognoscat, et de illis de quibus non potest absolvere, ad superiorem remittat.
Ad quartum dicendum quod, etiam si sacerdos non de omnibus possit absolvere, tamen tenetur sibi omnia confiteri, ut quantitatem totius culpae cognoscat, et de illis de quibus non potest absolvere, ad superiorem remittat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum possit per alium, quis confiteri, vel per scriptum
Suppl q. 9 a. 3 ad 1
Ad tertium proceditur. Videtur quod possit per alium quis confiteri, vel per scriptum. Quia confessio necessaria est ad hoc ut conscientia poenitentis sacerdoti pandatur. Sed homo potest etiam per alium, vel per scriptum suam conscientiam sacerdoti manifestare. Ergo sufficit per alium, vel per scriptum confiteri.
Ad tertium proceditur. Videtur quod possit per alium quis confiteri, vel per scriptum. Quia confessio necessaria est ad hoc ut conscientia poenitentis sacerdoti pandatur. Sed homo potest etiam per alium, vel per scriptum suam conscientiam sacerdoti manifestare. Ergo sufficit per alium, vel per scriptum confiteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 3 arg. 1
Praeterea, quidam non intelliguntur a propriis sacerdotibus, propter linguae diversitatem: et tales non possunt nisi per alios confiteri. Ergo non est de necessitate sacramenti quod per seipsum quis confiteatur. Et ita videtur quod, si per alium quis confessus fuerit qualitercumque, sufficiat ei ad salutem.
Praeterea, quidam non intelliguntur a propriis sacerdotibus, propter linguae diversitatem: et tales non possunt nisi per alios confiteri. Ergo non est de necessitate sacramenti quod per seipsum quis confiteatur. Et ita videtur quod, si per alium quis confessus fuerit qualitercumque, sufficiat ei ad salutem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 3 arg. 2
Praeterea, de necessitate sacramenti est quod homo proprio sacerdoti confiteatur, ut ex dictis patet. Sed aliquando proprius sacerdos est absens, cui non potest poenitens propria voce loqui; posset autem per scriptum ei suam conscientiam manifestare. Ergo videtur quod per scriptum ei suam conscientiam transmittere debeat.
R: Q.. 8[t:suppl q. 8]
Praeterea, de necessitate sacramenti est quod homo proprio sacerdoti confiteatur, ut ex dictis patet. Sed aliquando proprius sacerdos est absens, cui non potest poenitens propria voce loqui; posset autem per scriptum ei suam conscientiam manifestare. Ergo videtur quod per scriptum ei suam conscientiam transmittere debeat.
R: Q.. 8[t:suppl q. 8]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Homo ad confessionem peccatorum sicut ad confessionem fidei obligatur. Sed confessio fidei ore est facienda: ut patet Rom. 10. Ergo et confessio peccatorum.
Sed contra: Homo ad confessionem peccatorum sicut ad confessionem fidei obligatur. Sed confessio fidei ore est facienda: ut patet Rom. 10. Ergo et confessio peccatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 3 arg. 3
Praeterea, qui per seipsum peccavit, per seipsum debet poenitere. Sed confessio est poenitentiae pars. Ergo poenitens debet confiteri propria voce.
Praeterea, qui per seipsum peccavit, per seipsum debet poenitere. Sed confessio est poenitentiae pars. Ergo poenitens debet confiteri propria voce.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod confessio non solum est actus virtutis, sed etiam pars sacramenti. Quamvis autem ad eam secundum quod est actus virtutis, sufficeret qualitercumque fieret, etsi non esset tanta difficultas in uno modo sicut in alio; tamen, secundum quod est pars sacramenti, habet determinatum actum, sicut et alia sacramenta habent determinatam materiam. Et sicut in baptismo ad significandam interiorem ablutionem assumitur illud elementum cuius est maximus usus in abluendo, ita in actu sacramentali ad manifestandum ordinate assumitur ille actus quo maxime consuevimus manifestare, scilicet per proprium verbum. Alii enim modi sunt inducti in supplementum istius.
Respondeo dicendum quod confessio non solum est actus virtutis, sed etiam pars sacramenti. Quamvis autem ad eam secundum quod est actus virtutis, sufficeret qualitercumque fieret, etsi non esset tanta difficultas in uno modo sicut in alio; tamen, secundum quod est pars sacramenti, habet determinatum actum, sicut et alia sacramenta habent determinatam materiam. Et sicut in baptismo ad significandam interiorem ablutionem assumitur illud elementum cuius est maximus usus in abluendo, ita in actu sacramentali ad manifestandum ordinate assumitur ille actus quo maxime consuevimus manifestare, scilicet per proprium verbum. Alii enim modi sunt inducti in supplementum istius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 3 ad 2
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in baptismo non sufficit qualitercumque abluere, sed per elementum determinatum; ita nec in poenitentia sufficit qualitercumque peccata manifestare, sed oportet quod per actum determinatum manifestentur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in baptismo non sufficit qualitercumque abluere, sed per elementum determinatum; ita nec in poenitentia sufficit qualitercumque peccata manifestare, sed oportet quod per actum determinatum manifestentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 3 ad 3
Ad secundum dicendum quod in eo qui usum linguae non habet, sicut mutus vel qui est alterius linguae, sufficit quod per scriptum, aut per nutum, aut interpretem confiteatur, quia non exigitur ab homine plus quam possit: quamvis homo non debeat baptismum accipere nisi in aqua. Quia aqua est omnino ab exteriori, et nobis ab alio exhibetur. Sed actus confessionis est a nobis: et ideo, quando non possumus uno modo, debemus secundum quod possumus confiteri.
Ad secundum dicendum quod in eo qui usum linguae non habet, sicut mutus vel qui est alterius linguae, sufficit quod per scriptum, aut per nutum, aut interpretem confiteatur, quia non exigitur ab homine plus quam possit: quamvis homo non debeat baptismum accipere nisi in aqua. Quia aqua est omnino ab exteriori, et nobis ab alio exhibetur. Sed actus confessionis est a nobis: et ideo, quando non possumus uno modo, debemus secundum quod possumus confiteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 3 ad 4
Ad tertium dicendum quod in absentia proprii sacerdotis potest etiam laico fieri confessio. Et ideo non oportet quod per scriptum fiat: quia plus pertinet ad necessitatem confessionis actus quam ille cui fit confessio.
Ad tertium dicendum quod in absentia proprii sacerdotis potest etiam laico fieri confessio. Et ideo non oportet quod per scriptum fiat: quia plus pertinet ad necessitatem confessionis actus quam ille cui fit confessio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum illae sexdecim conditiones quae a magistris assignantur, requirantur ad confessionem
Suppl q. 9 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod illae sexdecim conditiones quae a magistris assignantur, his versibus contentae, non requirantur ad confessionem: Sit simplex, humilis confessio, pura, fidelis: Atque frequens, nuda, discreta, libens, verecunda: Integra, secreta, lacrimabilis, accelerata: Fortis et accusans, et sit parere parata. Fides enim et simplicitas et fortitudo sunt per se virtutes. Ergo non debent poni conditiones confessionis.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod illae sexdecim conditiones quae a magistris assignantur, his versibus contentae, non requirantur ad confessionem: Sit simplex, humilis confessio, pura, fidelis: Atque frequens, nuda, discreta, libens, verecunda: Integra, secreta, lacrimabilis, accelerata: Fortis et accusans, et sit parere parata. Fides enim et simplicitas et fortitudo sunt per se virtutes. Ergo non debent poni conditiones confessionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 4 arg. 2
Praeterea, purum est quod non habet permixtionem. Similiter simplex compositionem et mixtionem aufert. Ergo superflue utrumque ponitur.
Praeterea, purum est quod non habet permixtionem. Similiter simplex compositionem et mixtionem aufert. Ergo superflue utrumque ponitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 4 arg. 3
Praeterea, peccatum semel commissum nullus tenetur confiteri nisi semel. Ergo, si homo peccatum non iterat, non oportet quod sit frequens.
Praeterea, peccatum semel commissum nullus tenetur confiteri nisi semel. Ergo, si homo peccatum non iterat, non oportet quod sit frequens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 4 arg. 4
Praeterea, confessio ad satisfactionem ordinatur. Sed satisfactio quandoque est publica. Ergo et confessio non semper debet esse secreta.
Praeterea, confessio ad satisfactionem ordinatur. Sed satisfactio quandoque est publica. Ergo et confessio non semper debet esse secreta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 4 arg. 5
Praeterea, illud quod non est in potestate nostra, non requiritur a nobis. Sed lacrimas emittere non est in potestate nostra. Ergo non requiritur a confitentem
Praeterea, illud quod non est in potestate nostra, non requiritur a nobis. Sed lacrimas emittere non est in potestate nostra. Ergo non requiritur a confitentem
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod dictarum conditionum quaedam sunt de necessitate confessionis, quaedam de bene esse ipsius. Ea autem quae sunt de necessitate confessionis, vel competunt ei secundum quod est actus virtutis; vel secundum quod est pars sacramenti.
Si primo modo, aut ratione virtutis in genere; aut ratione specialis virtutis cuius est actus; aut ex ipsa ratione actus. Virtutis autem in genere sunt quattuor conditiones: ut in II Ethic dicitur. Prima est ut aliquis sit sciens. Et quantum ad hoc, confessio dicitur esse discreta: secundum quod in actu omnis virtutis prudentia requiritur. Est autem haec discretio ut maiora cum maiori pondere confiteatur. Secunda conditio est ut sit eligens: quia actus virtutum debent esse voluntarii. Et quantum ad hoc dicit libens. Tertia conditio est ut propter hoc, scilicet debitum finem, operetur. Et quantum ad hoc, dicit quod debet esse pura: ut scilicet recta sit intentio. Quarta est ut immobiliter operetur. Et quantum ad hoc, dicit quod debet esse fortis: ut scilicet propter verecundiam non dimittat.
Est autem confessio actus virtutis poenitentiae. Quae quidem primo initium sumit in horrore turpitudinis peccati. Et quantum ad hoc, confessio debet esse verecunda: ut scilicet non se iactet de peccatis propter aliquam saeculi vanitatem admixtam. Secundo, progreditur ad dolorem de peccato commisso. Et quantum ad hoc, debet esse lacrimabilis. Tertio, in abiectione sui terminatur. Et quantum ad hoc, debet esse humilis: ut se miserum confiteatur et infirmum.
Sed ex propria ratione huius actus qui est confessio, habet quod sit manifestativa. Quae quidem manifestatio per quattuor impediri potest. Primo, per falsitatem. Et quantum ad hoc, dicit fidelis, idest vera. Secundo, per obscuritatem. Et contra hoc dicit nuda: ut non involvat obscuritatem verborum. Tertio, per verborum multiplicationem. Et contra hoc dicit simplex: ut non recitet in confessione nisi quod ad quantitatem peccati pertinet. Quarto, ut non subtrahatur aliquid de his quae manifestanda sunt. Et contra hoc dicit integra.
Secundum autem quod confessio est pars sacramenti, sic concernit iudicium sacerdotis, qui est minister sacramenti. Unde oportet quod sit accusans ex parte confitentis; parere parata per comparationem ad sacerdotem; secreta quantum ad conditionem fori, in quo de occultis conscientiae agitur.
Sed de bene esse confessionis est quod sit frequens; et quod sit accelerata, ut scilicet statim confiteatur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod non est inconveniens quod conditio unius virtutis in actu alterius inveniatur qui ab ipsa imperatur; vel quia medium quod est unius virtutis principaliter, etiam aliae virtutes per participationem habent.
Ad primum ergo dicendum quod non est inconveniens quod conditio unius virtutis in actu alterius inveniatur qui ab ipsa imperatur; vel quia medium quod est unius virtutis principaliter, etiam aliae virtutes per participationem habent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod haec conditio pura intentionis excludit perversitatem, a qua homo mundatur: sed simplex alieni admixtionem excludit.
Ad secundum dicendum quod haec conditio pura intentionis excludit perversitatem, a qua homo mundatur: sed simplex alieni admixtionem excludit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod hoc non est de necessitate confessionis, sed de bene esse.
Ad tertium dicendum quod hoc non est de necessitate confessionis, sed de bene esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod, propter scandalum aliorum qui possunt ex peccatis auditis ad malum inclinari, non debet confessio fieri in publico, sed in occulto. Ex poena autem satisfactoria non scandalizatur ita aliquis: quia quandoque pro parvo vel nullo peccato similia opera satisfactoria fiunt.
Ad quartum dicendum quod, propter scandalum aliorum qui possunt ex peccatis auditis ad malum inclinari, non debet confessio fieri in publico, sed in occulto. Ex poena autem satisfactoria non scandalizatur ita aliquis: quia quandoque pro parvo vel nullo peccato similia opera satisfactoria fiunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 9 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod intelligendum est de lacrimis mentis.
Ad quintum dicendum quod intelligendum est de lacrimis mentis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 10: De effectu confessionis
Suppl q. 10 pr.
Deinde considerandum est de effectu confessionis.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum confessio liberet a morte peccati.
Secundo: utrum confessio liberet aliquo modo a poena.
Tertio: utrum confessio aperiat paradisum.
Quarto: utrum confessio tribuat spem salutis.
Quinto: utrum confessio generalis deleat peccata mortalia oblita.
Deinde considerandum est de effectu confessionis.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum confessio liberet a morte peccati.
Secundo: utrum confessio liberet aliquo modo a poena.
Tertio: utrum confessio aperiat paradisum.
Quarto: utrum confessio tribuat spem salutis.
Quinto: utrum confessio generalis deleat peccata mortalia oblita.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum confessio liberet a morte peccati
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 10 a. 3 co.[t:suppl q. 10 a. 3 co.]
Suppl q. 10 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod confessio non liberet a morte peccati. Confessio enim contritionem sequitur. Sed contritio sufficienter delet culpam. Ergo confessio non liberat a morte peccati.
suppl q. 10 a. 3 co.[t:suppl q. 10 a. 3 co.]
Suppl q. 10 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod confessio non liberet a morte peccati. Confessio enim contritionem sequitur. Sed contritio sufficienter delet culpam. Ergo confessio non liberat a morte peccati.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 1 arg. 2
Praeterea, sicut mortale est culpa, ita etiam veniale. Sed per confessionem fit veniale quod prius fuit mortale, ut in littera dicitur. Ergo per confessionem non remittitur culpa, sed culpa in culpam mutatur.
Praeterea, sicut mortale est culpa, ita etiam veniale. Sed per confessionem fit veniale quod prius fuit mortale, ut in littera dicitur. Ergo per confessionem non remittitur culpa, sed culpa in culpam mutatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Confessio est pars poenitentiae sacramenti. Sed poenitentia a culpa liberat. Ergo et confessio.
Sed contra: Confessio est pars poenitentiae sacramenti. Sed poenitentia a culpa liberat. Ergo et confessio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod poenitentia, inquantum est sacramentum, praecipue in confessione perficitur: quia per eam homo ministris Ecclesiae se subdit, qui sunt sacramentorum dispensatores. Contritio enim votum confessionis annexum habet: et satisfactio pro iudicio sacerdotis cui fit confessio, taxatur. Et quia in sacramento poenitentiae gratia infunditur, per quam fit remissio peccatorum, sicut in baptismo; ideo eodem modo confessio ex vi absolutionis coniunctae remittit culpam sicut et baptismus. Liberat enim baptismus a morte peccati non solum secundum quod actu percipitur, sed etiam secundum quod in voto habetur: sicut patet in illis qui iam sanctificati ad baptismum accedunt. Et si aliquis impedimentum non praestaret, ex ipsa collatione baptismi gratiam consequeretur remittentem peccata, si prius ei remissa non fuissent. Et similiter dicendum est de confessione adiuncta absolutioni quod, secundum quod in voto poenitentis praecessit, a culpa liberavit; postmodum autem in actu confessionis et absolutionis gratia augetur; et etiam remissio peccatorum daretur, si praecedens dolor de peccatis non sufficiens ad contritionem fuisset, et ipse tunc obicem gratiae non praeberet. Et ideo, sicut de baptismo dicitur quod liberat a morte, ita etiam de confessione dici potest.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod contritio habet votum confessionis annexum. Et ideo eo modo liberat a culpa poenitentes sicut desiderium baptismi baptizandos.
Ad primum ergo dicendum quod contritio habet votum confessionis annexum. Et ideo eo modo liberat a culpa poenitentes sicut desiderium baptismi baptizandos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod veniale non sumitur pro culpa, sed pro poena de facili expiabili. Unde non sequitur quod culpa in culpam convertatur, sed penitus annihilatur. Dicitur enim veniale tripliciter: uno modo ex genere, sicut verbum otiosum; alio modo ex causa, idest veniae causam in se habens, sicut peccatum ex infirmitate; alio modo ex eventu, sicut accipitur hic, quia per confessionem hoc evenit quod de culpa praeterita homo veniam consequatur.
Ad secundum dicendum quod veniale non sumitur pro culpa, sed pro poena de facili expiabili. Unde non sequitur quod culpa in culpam convertatur, sed penitus annihilatur. Dicitur enim veniale tripliciter: uno modo ex genere, sicut verbum otiosum; alio modo ex causa, idest veniae causam in se habens, sicut peccatum ex infirmitate; alio modo ex eventu, sicut accipitur hic, quia per confessionem hoc evenit quod de culpa praeterita homo veniam consequatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum confessio liberet aliquo modo a poena
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 10 a. 3 co.[t:suppl q. 10 a. 3 co.]
Suppl q. 10 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod confessio non liberet aliquo modo a poena. Quia peccato non debetur nisi poena aeterna, vel temporalis. Sed poena aeterna per contritionem dimittitur, poena autem temporalis per satisfactionem. Ergo per confessionem nihil dimittitur de poena.
suppl q. 10 a. 3 co.[t:suppl q. 10 a. 3 co.]
Suppl q. 10 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod confessio non liberet aliquo modo a poena. Quia peccato non debetur nisi poena aeterna, vel temporalis. Sed poena aeterna per contritionem dimittitur, poena autem temporalis per satisfactionem. Ergo per confessionem nihil dimittitur de poena.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 2 arg. 2
Praeterea, voluntas pro facto reputatur: ut in littera dicitur. Sed ille qui contritus est, habuit propositum confitendi. Ergo tantum valuit sibi sicut si fuisset confessus. Et ita per confessionem quam postea facit, nihil de poena dimittitur.
Praeterea, voluntas pro facto reputatur: ut in littera dicitur. Sed ille qui contritus est, habuit propositum confitendi. Ergo tantum valuit sibi sicut si fuisset confessus. Et ita per confessionem quam postea facit, nihil de poena dimittitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 2 s. c. 1
Sed contra, confessio poenam habet. Sed per omnia opera poenalia expiatur poena peccato debita. Ergo et per confessionem.
Sed contra, confessio poenam habet. Sed per omnia opera poenalia expiatur poena peccato debita. Ergo et per confessionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod confessio, simul cum absolutione, habet vim liberandi a poena dupliciter. Uno modo, ex ipsa vi absolutionis. Et sic quidem liberat, in voto existens, a poena aeterna, sicut etiam a culpa: quae quidem poena est condemnans et ex toto exterminans. A qua homo liberatus, adhuc manet obligatus ad poenam temporalem, secundum quod poena est medicina purgans et promovens. Et haec poena restat in purgatorio patienda etiam his qui a poena inferni liberati sunt. Quae quidem poena est improportionata viribus poenitentis in hoc mundo viventis: sed per vim clavium in tantum minuitur quod proportionata viribus poenitentis remanet, ita quod satisfaciendo se in hac vita purgare potest.
Alio modo diminuit poenam ex ipsa natura actus confitentis, qui habet poenam erubescentiae annexam. Et ideo quanto aliquis pluries de eisdem peccatis confitetur, tanto magis poena minuitur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 2 ad 1
Et per hoc patet responsio ad primum.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod voluntas pro facto non reputatur in his quae sunt ab alio, sicut est de baptismo: non enim tantum valet voluntas suscipiendi baptismum sicut ipsius susceptio. Sed reputatur voluntas pro facto in his quae sunt omnino ab homine. Et iterum quantum ad praemium essentiale: non autem quantum ad poenae remotionem et huiusmodi, respectu quorum attenditur meritum accidentaliter et secundario. Et ideo confessus et absolutus minus in purgatorio punietur quam contritus tantum.
Ad secundum dicendum quod voluntas pro facto non reputatur in his quae sunt ab alio, sicut est de baptismo: non enim tantum valet voluntas suscipiendi baptismum sicut ipsius susceptio. Sed reputatur voluntas pro facto in his quae sunt omnino ab homine. Et iterum quantum ad praemium essentiale: non autem quantum ad poenae remotionem et huiusmodi, respectu quorum attenditur meritum accidentaliter et secundario. Et ideo confessus et absolutus minus in purgatorio punietur quam contritus tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum confessio aperiat paradisum
Suppl q. 10 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod confessio non aperiat paradisum. Quia diversorum diversi sunt effectus. Sed apertio paradisi effectus est baptismi. Ergo non est effectus confessionis.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod confessio non aperiat paradisum. Quia diversorum diversi sunt effectus. Sed apertio paradisi effectus est baptismi. Ergo non est effectus confessionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 3 arg. 2
Praeterea, in id quod clausum est, ante apertionem intrari non potest. Sed ante confessionem moriens paradisum intrare potest. Ergo confessio non aperit paradisum.
B: (Rom 5:3)[b:Rom 5:3] (Rom 5:4)[b:Rom 5:4]
Praeterea, in id quod clausum est, ante apertionem intrari non potest. Sed ante confessionem moriens paradisum intrare potest. Ergo confessio non aperit paradisum.
B: (Rom 5:3)[b:Rom 5:3] (Rom 5:4)[b:Rom 5:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 3 s. c. 1
Sed contra, confessio facit hominem subiici Clavibus Ecclesiae. Sed per eas aperitur paradisus. Ergo et per confessionem.
Sed contra, confessio facit hominem subiici Clavibus Ecclesiae. Sed per eas aperitur paradisus. Ergo et per confessionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod a paradisi introitu prohibetur aliquis per culpam et reatum poenae. Et quia haec impedimenta confessio amovet, ut ex dictis patet, ideo dicitur paradisum aperire.
R: Q.. 10 A. 1[t:suppl q. 10 a. 1] Q.. 10 A. 2[t:suppl q. 10 a. 2]
Respondeo dicendum quod a paradisi introitu prohibetur aliquis per culpam et reatum poenae. Et quia haec impedimenta confessio amovet, ut ex dictis patet, ideo dicitur paradisum aperire.
R: Q.. 10 A. 1[t:suppl q. 10 a. 1] Q.. 10 A. 2[t:suppl q. 10 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis baptismus et poenitentia sint diversa sacramenta, tamen agunt in vi unius passionis Christi, per quam aditus paradisi est apertus.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis baptismus et poenitentia sint diversa sacramenta, tamen agunt in vi unius passionis Christi, per quam aditus paradisi est apertus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod ante votum confessionis paradisus clausus erat peccanti mortaliter, quamvis postea per contritionem, votum confessionis importantem, apertus sit etiam ante confessionem actualiter factam. Non tamen obstaculum reatus est totaliter amotum ante confessionem et satisfactionem.
Ad secundum dicendum quod ante votum confessionis paradisus clausus erat peccanti mortaliter, quamvis postea per contritionem, votum confessionis importantem, apertus sit etiam ante confessionem actualiter factam. Non tamen obstaculum reatus est totaliter amotum ante confessionem et satisfactionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum effectus confessionis poni debeat quod tribuit spem salutis
Suppl q. 10 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod effectus confessionis poni non debeat quod tribuit spem salutis. Quia spes ex omnibus meritoriis actibus provenit. Et sic non videtur esse proprius effectus confessionis.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod effectus confessionis poni non debeat quod tribuit spem salutis. Quia spes ex omnibus meritoriis actibus provenit. Et sic non videtur esse proprius effectus confessionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 4 arg. 2
Praeterea, per tribulationem ad spem pervenimus: ut patet Rom. 5. Sed tribulationem homo praecipue in satisfactione sustinet. Ergo tribuere spem salutis magis est satisfactionis quam confessionis.
B: (1Cor 4:4)[b:1Cor 4:4]
Praeterea, per tribulationem ad spem pervenimus: ut patet Rom. 5. Sed tribulationem homo praecipue in satisfactione sustinet. Ergo tribuere spem salutis magis est satisfactionis quam confessionis.
B: (1Cor 4:4)[b:1Cor 4:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 4 s. c. 1
Sed contra, per confessionem homo fit humilior et mitior: sicut in littera Magister dicit. Sed per hoc homo accipit spem salutis. Ergo confessionis effectus est tribuere spem salutis.
Sed contra, per confessionem homo fit humilior et mitior: sicut in littera Magister dicit. Sed per hoc homo accipit spem salutis. Ergo confessionis effectus est tribuere spem salutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod spes remissionis peccatorum non est nobis nisi per Christum. Et quia homo per confessionem se subiicit clavibus Ecclesiae ex passione Christi virtutem habentibus, ideo dicitur quod confessio spem salutis tribuit.
Respondeo dicendum quod spes remissionis peccatorum non est nobis nisi per Christum. Et quia homo per confessionem se subiicit clavibus Ecclesiae ex passione Christi virtutem habentibus, ideo dicitur quod confessio spem salutis tribuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ex actibus non potest esse spes salutis principaliter, sed ex gratia Redemptoris. Et quia confessio gratiae Redemptoris innititur, ideo spem salutis tribuit, non solum ut actus meritorius, sed ut pars sacramenti.
B: (Ps 33:6)[b:Ps 33:6]
Ad primum ergo dicendum quod ex actibus non potest esse spes salutis principaliter, sed ex gratia Redemptoris. Et quia confessio gratiae Redemptoris innititur, ideo spem salutis tribuit, non solum ut actus meritorius, sed ut pars sacramenti.
B: (Ps 33:6)[b:Ps 33:6]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod tribulatio spem salutis tribuit per experimentum propriae virtutis, et purgationem a poena: sed confessio etiam modo praedicto.
Ad secundum dicendum quod tribulatio spem salutis tribuit per experimentum propriae virtutis, et purgationem a poena: sed confessio etiam modo praedicto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum confessio generalis sufficiat ad delendum peccata mortalia oblita
Suppl q. 10 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod confessio generalis non sufficiat ad delendum peccata mortalia oblita. Peccatum enim per confessionem deletum non est necesse iterum confiteri; si ergo peccata oblita per confessionem generalem dimitterentur, non esset necessarium quod, cum ad notitiam redeunt, aliquis ea confiteretur.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod confessio generalis non sufficiat ad delendum peccata mortalia oblita. Peccatum enim per confessionem deletum non est necesse iterum confiteri; si ergo peccata oblita per confessionem generalem dimitterentur, non esset necessarium quod, cum ad notitiam redeunt, aliquis ea confiteretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 5 arg. 2
Praeterea, quicumque non est conscius alicuius peccati, vel non habet peccatum, vel est oblitus sui peccati. Si ergo per generalem confessionem peccata mortalia oblita dimittuntur, quicumque non est sibi conscius de aliquo peccato mortali, per generalem confessionem potest esse certus quod sit immunis a peccato mortali. Quod est contra Apostolum, I Cor. 4: nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum.
Praeterea, quicumque non est conscius alicuius peccati, vel non habet peccatum, vel est oblitus sui peccati. Si ergo per generalem confessionem peccata mortalia oblita dimittuntur, quicumque non est sibi conscius de aliquo peccato mortali, per generalem confessionem potest esse certus quod sit immunis a peccato mortali. Quod est contra Apostolum, I Cor. 4: nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 5 arg. 3
Praeterea, nullus ex negligentia reportat commodum. Sed non potest esse sine negligentia quod aliquis peccatum mortale obliviscatur antequam ei dimittatur. Ergo non reportat ex hoc tale commodum quod sine speciali confessione de peccato ei dimittatur.
Praeterea, nullus ex negligentia reportat commodum. Sed non potest esse sine negligentia quod aliquis peccatum mortale obliviscatur antequam ei dimittatur. Ergo non reportat ex hoc tale commodum quod sine speciali confessione de peccato ei dimittatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 5 arg. 4
Praeterea, magis est elongatum a cognitione confitentis illud quod est omnino ignoratum, quam illud cuius est oblitus. Sed peccata per ignorantiam commissa generalis confessio non delet: quia tunc haeretici, qui nesciunt aliqua peccata, in quibus sunt, esse peccata, aut etiam aliqui simplices per generalem confessionem absolverentur; quod falsum est. Ergo generalis confessio non tollit peccata oblita.
Praeterea, magis est elongatum a cognitione confitentis illud quod est omnino ignoratum, quam illud cuius est oblitus. Sed peccata per ignorantiam commissa generalis confessio non delet: quia tunc haeretici, qui nesciunt aliqua peccata, in quibus sunt, esse peccata, aut etiam aliqui simplices per generalem confessionem absolverentur; quod falsum est. Ergo generalis confessio non tollit peccata oblita.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Psalmus: accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur. Sed iste qui confitetur omnia quae scit, accedit ad Deum quantum potest. Plus autem ab eo requiri non potest. Ergo non confunditur, ut repulsam patiatur, sed veniam consequitur.
Sed contra: Psalmus: accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur. Sed iste qui confitetur omnia quae scit, accedit ad Deum quantum potest. Plus autem ab eo requiri non potest. Ergo non confunditur, ut repulsam patiatur, sed veniam consequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 5 arg. 5
Praeterea, ille qui confitetur veniam consequitur nisi sit fictus. Sed ille qui confitetur omnia peccata quae in memoria habet, aliquorum oblitus, non ex hoc est fictus: quia ignorantiam facti patitur, quae a peccato excusat. Ergo veniam consequitur. Et sic peccata quae oblita sunt relaxantur: cum impium sit dimidiam sperare veniam.
Praeterea, ille qui confitetur veniam consequitur nisi sit fictus. Sed ille qui confitetur omnia peccata quae in memoria habet, aliquorum oblitus, non ex hoc est fictus: quia ignorantiam facti patitur, quae a peccato excusat. Ergo veniam consequitur. Et sic peccata quae oblita sunt relaxantur: cum impium sit dimidiam sperare veniam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod confessio operatur praesupposita contritione, quae culpam delet. Et sic confessio directe ordinatur ad dimissionem poenae: quod quidem facit et ex erubescentia quam habet; et ex vi clavium, quibus se confitens subiicit. Contingit autem quandoque quod per contritionem praecedentem peccatum aliquod deletum est quoad culpam, sive in generali, si eius memoria tunc non habebatur, sive in speciali, et tamen ante confessionem aliquis illius peccati oblitus est. Et tunc confessio generalis sacramentalis operatur ad dimissionem poenae ex vi clavium, quibus se confitens subiicit nullum obstaculum, quantum in ipso est, ponens. Sed ex illa parte qua erubescentia confessionis peccati poenam minuebat, poena ipsius de quo quis specialiter coram sacerdote non erubuit, non est diminuta.
Respondeo dicendum quod confessio operatur praesupposita contritione, quae culpam delet. Et sic confessio directe ordinatur ad dimissionem poenae: quod quidem facit et ex erubescentia quam habet; et ex vi clavium, quibus se confitens subiicit. Contingit autem quandoque quod per contritionem praecedentem peccatum aliquod deletum est quoad culpam, sive in generali, si eius memoria tunc non habebatur, sive in speciali, et tamen ante confessionem aliquis illius peccati oblitus est. Et tunc confessio generalis sacramentalis operatur ad dimissionem poenae ex vi clavium, quibus se confitens subiicit nullum obstaculum, quantum in ipso est, ponens. Sed ex illa parte qua erubescentia confessionis peccati poenam minuebat, poena ipsius de quo quis specialiter coram sacerdote non erubuit, non est diminuta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in confessione sacramentali non solum requiritur absolutio, sed iudicium sacerdotis satisfactionem imponentis. Et ideo, quamvis iste absolutione sit functus, tamen tenetur confiteri ut suppleatur quod defuit sacramentali confessioni.
Ad primum ergo dicendum quod in confessione sacramentali non solum requiritur absolutio, sed iudicium sacerdotis satisfactionem imponentis. Et ideo, quamvis iste absolutione sit functus, tamen tenetur confiteri ut suppleatur quod defuit sacramentali confessioni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod confessio non operatur, ut dictum est, nisi contritione praesupposita. De qua quando vera fuerit, non potest aliquis scire: sicut nec scire potest an gratiam habeat per certitudinem. Et ideo non potest scire utrum per confessionem generalem sit sibi peccatum oblitum dimissum per certitudinem: quamvis possit per coniecturas aliquas aestimare.
Ad secundum dicendum quod confessio non operatur, ut dictum est, nisi contritione praesupposita. De qua quando vera fuerit, non potest aliquis scire: sicut nec scire potest an gratiam habeat per certitudinem. Et ideo non potest scire utrum per confessionem generalem sit sibi peccatum oblitum dimissum per certitudinem: quamvis possit per coniecturas aliquas aestimare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod iste non reportat commodum ex negligentia. Quia non ita plenam remissionem consequitur sicut alias consecutus fuisset. Nec tantum meretur. Et tenetur iterum confiteri cum ad memoriam peccatum venerit.
Ad tertium dicendum quod iste non reportat commodum ex negligentia. Quia non ita plenam remissionem consequitur sicut alias consecutus fuisset. Nec tantum meretur. Et tenetur iterum confiteri cum ad memoriam peccatum venerit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 10 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod ignorantia iuris non excusat, quia ipsa peccatum est: sed ignorantia facti excusat. Unde aliquis de hoc quod non confitetur peccata; quae nescit esse peccata propter ignorantiam iuris divini, non excusatur a fictione. Excusaretur autem si nesciret ea esse peccata propter ignorantiam particularis circumstantiae: sicut si cognovit alienam quam credidit esse suam. Sed oblivio de actu peccati habet ignorantiam facti. Et ideo excusat a peccato fictionis in confessione, quod fructum absolutionis et confessionis impedit.
Ad quartum dicendum quod ignorantia iuris non excusat, quia ipsa peccatum est: sed ignorantia facti excusat. Unde aliquis de hoc quod non confitetur peccata; quae nescit esse peccata propter ignorantiam iuris divini, non excusatur a fictione. Excusaretur autem si nesciret ea esse peccata propter ignorantiam particularis circumstantiae: sicut si cognovit alienam quam credidit esse suam. Sed oblivio de actu peccati habet ignorantiam facti. Et ideo excusat a peccato fictionis in confessione, quod fructum absolutionis et confessionis impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 11: De sigillo confessionis
Suppl q. 11 pr.
Deinde quaeritur de sigillo confessionis.
Et circa hoc quaeruntur quinque.
Primo: utrum in quolibet casu teneatur homo celare ea quae habet sub sigillo confessionis.
Secundo: utrum sigillum confessionis se extendat ad alia quam illa quae sunt de confessione.
Tertio: utrum solus sacerdos sigillum confessionis habeat.
Quarto: utrum sacerdos possit aliis revelarer de licentia confitentis.
Quinto: utrum teneatur ea celare etiam si aliter ea noverit.
Deinde quaeritur de sigillo confessionis.
Et circa hoc quaeruntur quinque.
Primo: utrum in quolibet casu teneatur homo celare ea quae habet sub sigillo confessionis.
Secundo: utrum sigillum confessionis se extendat ad alia quam illa quae sunt de confessione.
Tertio: utrum solus sacerdos sigillum confessionis habeat.
Quarto: utrum sacerdos possit aliis revelarer de licentia confitentis.
Quinto: utrum teneatur ea celare etiam si aliter ea noverit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum in quolibet casu teneatur sacerdos celare peccata quae sub sigillo confessionis novit
Suppl q. 11 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non in quolibet casu teneatur sacerdos celare peccata quae sub sigillo confessionis novit. Quia, sicut dicit Bernardus, quod est institutum pro caritate, contra caritatem non militat. Sed celatio confessionis in aliquo casu contra caritatem militaret: sicut si aliquis in confessione scit aliquem haereticum, quem non potest inducere ad hoc quod desistat a corruptione plebis; et similiter de illo qui scit per confessionem affinitatem esse inter aliquos qui contrahere volunt. Ergo talis debet confessionem revelare.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non in quolibet casu teneatur sacerdos celare peccata quae sub sigillo confessionis novit. Quia, sicut dicit Bernardus, quod est institutum pro caritate, contra caritatem non militat. Sed celatio confessionis in aliquo casu contra caritatem militaret: sicut si aliquis in confessione scit aliquem haereticum, quem non potest inducere ad hoc quod desistat a corruptione plebis; et similiter de illo qui scit per confessionem affinitatem esse inter aliquos qui contrahere volunt. Ergo talis debet confessionem revelare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 1 arg. 2
Praeterea, illud ad quod quis obligatur ex praecepto Ecclesiae tantum, non est necesse observari mandato Ecclesiae in contrarium facto. Sed celatio confessionis est introducta ex statuto Ecclesiae tantum. Si ergo per Ecclesiam praecipiatur quod quicumque scit aliquid de tali peccato dicat, ille qui scit per confessionem debet dicere.
Praeterea, illud ad quod quis obligatur ex praecepto Ecclesiae tantum, non est necesse observari mandato Ecclesiae in contrarium facto. Sed celatio confessionis est introducta ex statuto Ecclesiae tantum. Si ergo per Ecclesiam praecipiatur quod quicumque scit aliquid de tali peccato dicat, ille qui scit per confessionem debet dicere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 1 arg. 3
Praeterea, magis debet homo conservare conscientiam suam quam famam alterius: quia caritas ordinata est. Sed aliquando aliquis peccatum celans incurrit propriae conscientiae damnum: sicut cum in testimonium adducitur pro peccato illo et iurare cogitur de veritate dicenda; vel cum aliquis abbas scit per confessionem alicuius prioris subiecti sibi peccatum cuius occasio inducit ipsum ad ruinam si ei prioratum dimittat, unde tenetur ei auferre propter debitum pastoralis curae, auferendo autem videtur confessionem publicare. Ergo videtur quod in aliquo casu liceat confessionem publicare.
Praeterea, magis debet homo conservare conscientiam suam quam famam alterius: quia caritas ordinata est. Sed aliquando aliquis peccatum celans incurrit propriae conscientiae damnum: sicut cum in testimonium adducitur pro peccato illo et iurare cogitur de veritate dicenda; vel cum aliquis abbas scit per confessionem alicuius prioris subiecti sibi peccatum cuius occasio inducit ipsum ad ruinam si ei prioratum dimittat, unde tenetur ei auferre propter debitum pastoralis curae, auferendo autem videtur confessionem publicare. Ergo videtur quod in aliquo casu liceat confessionem publicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 1 arg. 4
Praeterea, aliquis sacerdos per confessionem alicuius quam audit, potest accipere conscientiam quod sit praelatione indignus. Sed quilibet tenetur contradicere promotioni indignorum, si sua intersit. Cum ergo contradicendo suspicionem inducere videatur de peccato, et sic quodammodo confessionem revelare, videtur quod quandoque oporteat confessionem revelare.
Praeterea, aliquis sacerdos per confessionem alicuius quam audit, potest accipere conscientiam quod sit praelatione indignus. Sed quilibet tenetur contradicere promotioni indignorum, si sua intersit. Cum ergo contradicendo suspicionem inducere videatur de peccato, et sic quodammodo confessionem revelare, videtur quod quandoque oporteat confessionem revelare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicit Decretalis de Poenitentia et Remissione: caveat sacerdos ne verbo vel signo vel alio quovis modo prodat aliquatenus peccatorem.
Sed contra: Est quod dicit Decretalis de Poenitentia et Remissione: caveat sacerdos ne verbo vel signo vel alio quovis modo prodat aliquatenus peccatorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 1 arg. 5
Praeterea, sacerdos debet Deo, cuius minister est, conformari. Sed Deus peccata quae per confessionem panduntur non revelat, sed tegit. Ergo nec sacerdos revelare debet.
Praeterea, sacerdos debet Deo, cuius minister est, conformari. Sed Deus peccata quae per confessionem panduntur non revelat, sed tegit. Ergo nec sacerdos revelare debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in sacramentis ea quae exterius geruntur sunt signa rerum quae interius contingunt. Et ideo confessio qua quis sacerdoti se subiicit, signum est interioris, qua quis Deo subiicitur. Deus autem peccatum illius qui se sibi subiicit per poenitentiam, tegit. Unde et hoc oportet in sacramento poenitentiae significari. Et ideo de necessitate sacramenti est quod quis confessionem celet; et tanquam violator sacramenti peccat qui confessionem revelat. Et praeter hoc sunt: aliae utilitates huius celationis: quia per hoc homines magis ad confessionem attrahuntur; et simplicius etiam peccata confitentur.
Respondeo dicendum quod in sacramentis ea quae exterius geruntur sunt signa rerum quae interius contingunt. Et ideo confessio qua quis sacerdoti se subiicit, signum est interioris, qua quis Deo subiicitur. Deus autem peccatum illius qui se sibi subiicit per poenitentiam, tegit. Unde et hoc oportet in sacramento poenitentiae significari. Et ideo de necessitate sacramenti est quod quis confessionem celet; et tanquam violator sacramenti peccat qui confessionem revelat. Et praeter hoc sunt: aliae utilitates huius celationis: quia per hoc homines magis ad confessionem attrahuntur; et simplicius etiam peccata confitentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod quidam dicunt quod sacerdos non tenetur servare sub sigillo confessionis nisi peccata de quibus poenitens emendationem promittit: aliter potest ea dicere ei qui potest prodesse et non obesse.
Sed haec opinio videtur erronea: cum sit contra veritatem sacramenti. Sicut enim baptismus est sacramentum quamvis quis fictus accedat, nec est immutatum aliquid propter hoc de essentialibus sacramenti; ita confessio non desinit esse sacramentalis quamvis ille qui confitetur emendationem non proponat. Et ideo nihilo minus sub occulto tenendum est.
Nec tamen sigillum confessionis contra caritatem militat. Quia caritas non requirit quod opponatur remedium peccato quod homo nescit. Illud autem quod sub confessione scitur est quasi nescitum: cum illud nesciat ut homo, sed ut Deus.
Tamen aliquod remedium adhibere debet in praedictis casibus, quantum potest sine revelatione confessionis: sicut monendo eos qui confitentur, et aliis diligentiam apponendo ne corrumpantur per haeresim. Potest etiam dicere praelato quod diligentius vigilet super gregem suum: ita tamen quod non dicat aliquid quod verbo vel nutu confitentem prodat.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod praeceptum de confessione servanda consequitur ipsum sacramentum. Et ideo, sicut praeceptum de confessione sacramentali facienda est de iure divino, et non potest aliqua dispensatione vel iussione humana homo absolvi ab eo, ita nullus ad revelationem confessionis potest ab homine cogi vel licentiari. Unde, si praecipiatur sub poena excommunicationis iam latae quod dicat si aliquid scit de tali peccato, non debet dicere: quia debet aestimare quod intentio praecipientis est, si sciat ut homo. Et si etiam exprimeret de confessione, interrogatus non deberet dicere. Nec excommunicationem incurreret: quia non est subiectus superiori suo nisi ut homo; hoc autem non scit ut homo, sed ut Deus.

Notitie over het belang van het forum internum en de onschendbaarheid van het sacramentele zegel (of Biechtgeheim) ->=geentekst=Extra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod homo non adducitur in testimonium nisi ut homo. Et ideo sine laesione conscientiae potest iurare se nescire quod scit tantum ut Deus.
Similiter etiam potest praelatus sine laesione conscientiae impunitum dimittere peccatum quod scit tantum ut Deus, vel sine aliquo remedio. Quia non tenetur adhibere remedium nisi eo modo quo ad ipsum refertur. Unde in his quae ad ipsum deferuntur in foro poenitentiae, debet in eodem foro, inquantum potest, adhibere remedium: ut abbas in casu praedicto admoneat eum ut prioratui resignet. Vel, si noluerit, potest ex aliqua alia occasione absolvere eum a cura prioratus: ita tamen quod omnis suspicio vitetur de confessionis revelatione.
Ad tertium dicendum quod homo non adducitur in testimonium nisi ut homo. Et ideo sine laesione conscientiae potest iurare se nescire quod scit tantum ut Deus.
Similiter etiam potest praelatus sine laesione conscientiae impunitum dimittere peccatum quod scit tantum ut Deus, vel sine aliquo remedio. Quia non tenetur adhibere remedium nisi eo modo quo ad ipsum refertur. Unde in his quae ad ipsum deferuntur in foro poenitentiae, debet in eodem foro, inquantum potest, adhibere remedium: ut abbas in casu praedicto admoneat eum ut prioratui resignet. Vel, si noluerit, potest ex aliqua alia occasione absolvere eum a cura prioratus: ita tamen quod omnis suspicio vitetur de confessionis revelatione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod ex multis aliis causis redditur aliquis indignus ad praelationis officium quam ex peccato: sicut ex defectu scientiae vel aetatis, vel alicuius huiusmodi. Et ideo, qui contradicit, nec suspicionem de crimine facit, nec confessionem revelat.
Ad quartum dicendum quod ex multis aliis causis redditur aliquis indignus ad praelationis officium quam ex peccato: sicut ex defectu scientiae vel aetatis, vel alicuius huiusmodi. Et ideo, qui contradicit, nec suspicionem de crimine facit, nec confessionem revelat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum sigillum confessionis se extendat ad alia quam illa quae sunt de confessione
Suppl q. 11 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sigillum confessionis se extendat ad alia quam illa quae sunt de confessione. Quia de confessione non sunt nisi peccata. Sed aliquando cum peccatis alia multa quis narrat, quae ad confessionem non pertinent. Ergo, cum illa sacerdoti dicantur ut Deo, videtur quod etiam ad illa sigillum confessionis se extendat.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sigillum confessionis se extendat ad alia quam illa quae sunt de confessione. Quia de confessione non sunt nisi peccata. Sed aliquando cum peccatis alia multa quis narrat, quae ad confessionem non pertinent. Ergo, cum illa sacerdoti dicantur ut Deo, videtur quod etiam ad illa sigillum confessionis se extendat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 2 arg. 2
Praeterea, aliquando aliquis dicit alicui aliquod secretum, et ille recipit, sub sigillo confessionis. Ergo sigillum confessionis se extendit ad illa quae non sunt de confessione.
Praeterea, aliquando aliquis dicit alicui aliquod secretum, et ille recipit, sub sigillo confessionis. Ergo sigillum confessionis se extendit ad illa quae non sunt de confessione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 2 s. c. 1
Sed contra, sigillum confessionis est aliquid annexum sacramentali confessioni. Sed ea quae annexa sunt alicui sacramento, non se extendunt ultra sacramentum illud. Ergo sigillum confessionis non se extendit nisi ad ea de quibus est confessio.
Sed contra, sigillum confessionis est aliquid annexum sacramentali confessioni. Sed ea quae annexa sunt alicui sacramento, non se extendunt ultra sacramentum illud. Ergo sigillum confessionis non se extendit nisi ad ea de quibus est confessio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod sigillum confessionis directe non se extendit nisi ad illa de quibus est sacramentalis confessio. Sed indirecte id quod non cadit sub sacramentali confessione, etiam ad sigillum confessionis pertinet: sicut illa per quae posset peccator vel peccatum deprehendi. Nihilominus tamen alia summo studio sunt celanda: tum propter scandalum; tum propter pronitatem quae ex consuetudine accidere posset.
Respondeo dicendum quod sigillum confessionis directe non se extendit nisi ad illa de quibus est sacramentalis confessio. Sed indirecte id quod non cadit sub sacramentali confessione, etiam ad sigillum confessionis pertinet: sicut illa per quae posset peccator vel peccatum deprehendi. Nihilominus tamen alia summo studio sunt celanda: tum propter scandalum; tum propter pronitatem quae ex consuetudine accidere posset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 2 ad 1
Et per hoc patet responsio ad primum.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod aliquis non debet de facili aliquid recipere hoc modo. Si tamen recipiat, tenetur ex promissione hoc modo celare ac si in confessione haberet: quamvis sub sigillo confessionis non habeat.
Ad secundum dicendum quod aliquis non debet de facili aliquid recipere hoc modo. Si tamen recipiat, tenetur ex promissione hoc modo celare ac si in confessione haberet: quamvis sub sigillo confessionis non habeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum solum sacerdos sigillum confessionis habeat
Suppl q. 11 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non solum sacerdos sigillum confessionis habeat. Quia aliquando aliquis confitetur sacerdoti per interpretem, necessitate urgente. Sed interpres, ut videtur, tenetur confessionem celare. Ergo etiam non-sacerdos aliquid sub sigillo confessionis habet.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non solum sacerdos sigillum confessionis habeat. Quia aliquando aliquis confitetur sacerdoti per interpretem, necessitate urgente. Sed interpres, ut videtur, tenetur confessionem celare. Ergo etiam non-sacerdos aliquid sub sigillo confessionis habet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 3 arg. 2
Praeterea, aliquando aliquis in casu necessitatis potest laico confiteri. Sed ille tenetur peccata celare: cum sibi dicantur sicut Deo. Ergo non solum sacerdos sigillum confessionis habet.
Praeterea, aliquando aliquis in casu necessitatis potest laico confiteri. Sed ille tenetur peccata celare: cum sibi dicantur sicut Deo. Ergo non solum sacerdos sigillum confessionis habet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 3 arg. 3
Praeterea, aliquando aliquis se sacerdotem fingit ut conscientiam alicuius exploret per hanc fraudem. Et ille etiam, ut videtur, peccat si confessionem revelet. Ergo non solum sacerdos sigillum confessionis habet.
Praeterea, aliquando aliquis se sacerdotem fingit ut conscientiam alicuius exploret per hanc fraudem. Et ille etiam, ut videtur, peccat si confessionem revelet. Ergo non solum sacerdos sigillum confessionis habet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Solus sacerdos minister est huius sacramenti. Sed sigillum confessionis est annexum huic sacramento. Ergo solus sacerdos habet sigillum confessionis.
Sed contra: Solus sacerdos minister est huius sacramenti. Sed sigillum confessionis est annexum huic sacramento. Ergo solus sacerdos habet sigillum confessionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 3 arg. 4
Praeterea, homo tenetur ea quae in confessione audit celare, si non scit ea ut homo, sed ut Deus. Sed solus sacerdos est minister Dei. Ergo solus sacerdos tenetur occultare.
Praeterea, homo tenetur ea quae in confessione audit celare, si non scit ea ut homo, sed ut Deus. Sed solus sacerdos est minister Dei. Ergo solus sacerdos tenetur occultare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod sigillum confessionis competit sacerdoti inquantum est minister huius sacramenti: quod nihil est aliud quam debitum confessionem celandi, sicut clavis est potestas absolvendi. Tamen, sicut aliquis qui non est sacerdos, in, aliquo casu participat aliquid de actu clavis, dum confessionem audit propter necessitatem; ita etiam participat aliquid de actu sigilli confessionis, et tenetur celare; quamvis, proprie loquendo, sigillum confessionis non habeat.
Respondeo dicendum quod sigillum confessionis competit sacerdoti inquantum est minister huius sacramenti: quod nihil est aliud quam debitum confessionem celandi, sicut clavis est potestas absolvendi. Tamen, sicut aliquis qui non est sacerdos, in, aliquo casu participat aliquid de actu clavis, dum confessionem audit propter necessitatem; ita etiam participat aliquid de actu sigilli confessionis, et tenetur celare; quamvis, proprie loquendo, sigillum confessionis non habeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 3 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum de licentia confitentis possit sacerdos peccatum quod habet sub sigillo confessionis, alteri prodere
Suppl q. 11 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod de licentia confitentis non possit sacerdos peccatum quod habet sub sigillo confessionis, alteri prodere. Quod enim non potest superior, non potest inferior. Sed Papa non posset aliquem licentiare quod peccatum quod habet in confessione, alteri proderet. Ergo nec ille qui confitetur potest ipsum licentiare.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod de licentia confitentis non possit sacerdos peccatum quod habet sub sigillo confessionis, alteri prodere. Quod enim non potest superior, non potest inferior. Sed Papa non posset aliquem licentiare quod peccatum quod habet in confessione, alteri proderet. Ergo nec ille qui confitetur potest ipsum licentiare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 4 arg. 2
Praeterea, illud quod est institutum propter bonum commune, non potest ex arbitrio unius mutari. Sed celatio confessionis est instituta propter bonum totius Ecclesiae, ut homines confidentius ad confessionem accedant. Ergo ille qui confitetur non potest licentiare sacerdotem ad dicendum.
Praeterea, illud quod est institutum propter bonum commune, non potest ex arbitrio unius mutari. Sed celatio confessionis est instituta propter bonum totius Ecclesiae, ut homines confidentius ad confessionem accedant. Ergo ille qui confitetur non potest licentiare sacerdotem ad dicendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 4 arg. 3
Praeterea, si possit licentiari sacerdos, videtur dari pallium malitiae malis sacerdotibus: quia possent praetendere sibi licentiam datam, et sic impune peccarent. Quod est inconveniens. Et sic videtur quod non possit a confitente licentiari.
Praeterea, si possit licentiari sacerdos, videtur dari pallium malitiae malis sacerdotibus: quia possent praetendere sibi licentiam datam, et sic impune peccarent. Quod est inconveniens. Et sic videtur quod non possit a confitente licentiari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 4 arg. 4
Praeterea, ille cui iste revelabit, non habebit peccatum hoc sub sigillo confessionis. Et sic poterit peccatum publicari quod iam deletum est. Quod est inconveniens. Ergo non potest licentiare.
Praeterea, ille cui iste revelabit, non habebit peccatum hoc sub sigillo confessionis. Et sic poterit peccatum publicari quod iam deletum est. Quod est inconveniens. Ergo non potest licentiare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Superior potest mittere peccatorem cum litteris ad inferiorem sacerdotem de voluntate ipsius. Ergo de voluntate confitentis potest sacerdos peccatum revelare alteri.
Sed contra: Superior potest mittere peccatorem cum litteris ad inferiorem sacerdotem de voluntate ipsius. Ergo de voluntate confitentis potest sacerdos peccatum revelare alteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 4 arg. 5
Praeterea, qui potest aliquid facere per se, potest etiam per alterum facere. Sed confitens potest peccatum suum quod fecit, per se alteri revelare. Ergo potest per sacerdotem facere.
Praeterea, qui potest aliquid facere per se, potest etiam per alterum facere. Sed confitens potest peccatum suum quod fecit, per se alteri revelare. Ergo potest per sacerdotem facere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod duo sunt propter quae tenetur sacerdos peccatum occultare: primo, et principaliter, quia ipsa occultatio est de essentia sacramenti, inquantum scit illud ut Deus, cuius vicem gerit ad confessionem; alio modo, propter scandalum vitandum. Potest autem confitens facere quod sacerdos illud quod sciebat ut Deus, sciat etiam ut homo: quod facit dum licentiat eum ad dicendum. Et ideo, si dicat, non frangit sigillum confessionis. Tamen debet vitare scandalum dicendo: ne fractor sigilli praedicti reputetur.
Respondeo dicendum quod duo sunt propter quae tenetur sacerdos peccatum occultare: primo, et principaliter, quia ipsa occultatio est de essentia sacramenti, inquantum scit illud ut Deus, cuius vicem gerit ad confessionem; alio modo, propter scandalum vitandum. Potest autem confitens facere quod sacerdos illud quod sciebat ut Deus, sciat etiam ut homo: quod facit dum licentiat eum ad dicendum. Et ideo, si dicat, non frangit sigillum confessionis. Tamen debet vitare scandalum dicendo: ne fractor sigilli praedicti reputetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Papa non potest licentiare sacerdotem ad dicendum, quia non potest facere quod illud sciat ut homo. Quod tamen facere potest ille qui confitetur.
Ad primum ergo dicendum quod Papa non potest licentiare sacerdotem ad dicendum, quia non potest facere quod illud sciat ut homo. Quod tamen facere potest ille qui confitetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod non tollitur illud quod est institutum propter bonum commune: quia sigillum confessionis non frangitur, quia dicitur quod alio modo scitur.
Ad secundum dicendum quod non tollitur illud quod est institutum propter bonum commune: quia sigillum confessionis non frangitur, quia dicitur quod alio modo scitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod ex hoc non datur aliqua impunitas malis sacerdotibus: quia imminet eis probatio, si accusantur, quod de licentia confitentis revelaverunt.
Ad tertium dicendum quod ex hoc non datur aliqua impunitas malis sacerdotibus: quia imminet eis probatio, si accusantur, quod de licentia confitentis revelaverunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod ille ad quem notitia peccati devenit mediante sacerdote de voluntate confitentis, participat in aliquo actu sacerdotis. Et ideo simile est de eo et de interprete: nisi forte peccator velit quod ille absolute sciat et libere.
Ad quartum dicendum quod ille ad quem notitia peccati devenit mediante sacerdote de voluntate confitentis, participat in aliquo actu sacerdotis. Et ideo simile est de eo et de interprete: nisi forte peccator velit quod ille absolute sciat et libere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum illud quod quis scit per confessionem et etiam alio modo, possit alteri revelare
Suppl q. 11 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod illud quod quis scit per confessionem et etiam alio modo, nullo modo possit alteri revelare. Non enim frangitur sigillum confessionis nisi dum peccatum quod scitur in confessione revelatur. Si ergo iste revelat peccatum quod in confessione audivit, qualitercumque alias sciat, sigillum confessionis frangere videtur.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod illud quod quis scit per confessionem et etiam alio modo, nullo modo possit alteri revelare. Non enim frangitur sigillum confessionis nisi dum peccatum quod scitur in confessione revelatur. Si ergo iste revelat peccatum quod in confessione audivit, qualitercumque alias sciat, sigillum confessionis frangere videtur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 5 arg. 2
Praeterea, quicumque confessionem alicuius audit, ei obligatur ad hoc quod peccata ipsius non revelet. Sed si aliquis promitteret alicui tenere privatum quod ei dicitur, quantumcumque post sciret, deberet privatum tenere. Ergo quod quis in confessione audivit, quantumcumque alias sciat, debet privatum haberi.
Praeterea, quicumque confessionem alicuius audit, ei obligatur ad hoc quod peccata ipsius non revelet. Sed si aliquis promitteret alicui tenere privatum quod ei dicitur, quantumcumque post sciret, deberet privatum tenere. Ergo quod quis in confessione audivit, quantumcumque alias sciat, debet privatum haberi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 5 arg. 3
Praeterea, duorum quod est altero potentius trahit ad se reliquum. Sed scientia qua scit peccatum ut Deus, est potentior et dignior scientia qua scit peccatum ut homo. Ergo trahit ad se eam. Et ita non poterit revelari: secundum quod scientia qua scit ut Deus, exigit.
Praeterea, duorum quod est altero potentius trahit ad se reliquum. Sed scientia qua scit peccatum ut Deus, est potentior et dignior scientia qua scit peccatum ut homo. Ergo trahit ad se eam. Et ita non poterit revelari: secundum quod scientia qua scit ut Deus, exigit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 5 arg. 4
Praeterea, secretum confessionis institutum est ad vitandum scandalum, et ne homines a confessionibus retrahantur. Sed si aliquis posset dicere illud quod in confessione audivit, etiam si aliter sciret, nihilominus scandalum sequeretur. Ergo nullo modo potest dicere.
Praeterea, secretum confessionis institutum est ad vitandum scandalum, et ne homines a confessionibus retrahantur. Sed si aliquis posset dicere illud quod in confessione audivit, etiam si aliter sciret, nihilominus scandalum sequeretur. Ergo nullo modo potest dicere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Nullus potest alium obligare ad quod non erat obligatus, nisi sit suus praelatus, qui obliget eum praecepto. Sed ille qui sciebat alicuius peccatum per visum, non erat obligatus ad celandum. Ergo ille qui ei confitetur, cum non sit praelatus suus, non potest eum obligare ad celandum per hoc quod ei confitetur.
Sed contra: Nullus potest alium obligare ad quod non erat obligatus, nisi sit suus praelatus, qui obliget eum praecepto. Sed ille qui sciebat alicuius peccatum per visum, non erat obligatus ad celandum. Ergo ille qui ei confitetur, cum non sit praelatus suus, non potest eum obligare ad celandum per hoc quod ei confitetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 5 arg. 5
Praeterea, secundum hoc posset impediri iustitia Ecclesiae, si aliquis, ut evaderet sententiam excommunicationis quae in ipsum ferenda erat propter aliquod peccatum de quo convictus est, confitetur ei qui sententiam ferre debet. Sed iustitiae executio est in praecepto. Ergo non tenetur celare peccatum quod quis in confessione audivit, si alias ipsum scit.
Praeterea, secundum hoc posset impediri iustitia Ecclesiae, si aliquis, ut evaderet sententiam excommunicationis quae in ipsum ferenda erat propter aliquod peccatum de quo convictus est, confitetur ei qui sententiam ferre debet. Sed iustitiae executio est in praecepto. Ergo non tenetur celare peccatum quod quis in confessione audivit, si alias ipsum scit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est triplex opinio. Quidam enim dicunt quod illud quod in confessione aliquis audivit, non potest aliquo modo dicere si sciat alias, sive ante sive post. Quidam vero dicunt quod per confessionem praecluditur sibi via ne possit aliquid dicere quod prius scivit: non autem quin possit dicere si post alio modo sciat.
Utraque autem opinio, dum nimium sigillo confessionis attribuit, praeiudicium veritati et iustitiae servandae facit. Posset enim aliquis ad peccandum esse pronior si non timeret ab illo accusari cui confessus est, si coram illo peccatum iteraret. Similiter etiam multum iustitiae perire poterit si testimonium ferre aliquis non posset de eo quod vidit, post confessionem de hoc factam. Nec obstat quod quidam dicunt, quod debet protestari se non tenere privatum hoc. Quia hoc non posset protestari nisi postquam peccatum esset sibi dictum. Et tunc quilibet sacerdos posset revelare peccatum, protestationem faciendo, si hoc ipsum ad revelandum liberum redderet.
Et ideo alia opinio est, et verior, quod illud quod homo alias scit, sive ante confessionem sive post, non tenetur celare quantum ad id quod scit ut homo: potest enim dicere, scio illud quia vidi. Tenetur tamen celare illud inquantum scit ut Deus: non enim potest hoc dicere, ego audivi hoc in confessione. Tamen, propter scandalum vitandum, debet abstinere ne de hoc loquatur, nisi immineat necessitas.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quando aliquis dicit se vidisse quod in confessione audivit, non revelat quod in confessione habet nisi per accidens. Sicut qui scit aliquid per auditum et visum, non revelat quod vidit, per se loquendo, si dicat se audivisse; sed per accidens, quia dicit auditum cui accidit visum esse. Et ideo talis sigillum confessionis non frangit.
Ad primum ergo dicendum quod, quando aliquis dicit se vidisse quod in confessione audivit, non revelat quod in confessione habet nisi per accidens. Sicut qui scit aliquid per auditum et visum, non revelat quod vidit, per se loquendo, si dicat se audivisse; sed per accidens, quia dicit auditum cui accidit visum esse. Et ideo talis sigillum confessionis non frangit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod non obligatur audiens confessionem quod non revelet peccatum simpliciter: sed prout est in confessione auditum. Nullo enim casu dicere debet se audivisse in confessione.
Ad secundum dicendum quod non obligatur audiens confessionem quod non revelet peccatum simpliciter: sed prout est in confessione auditum. Nullo enim casu dicere debet se audivisse in confessione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 5 ad 3
Ad tertium quod hoc intelligendum est de duobus quae habent oppositionem. Sed scientia qua scit aliquis peccatum ut Deus, et illa qua scit ut homo, non sunt opposita. Ideo ratio non procedit.
Ad tertium quod hoc intelligendum est de duobus quae habent oppositionem. Sed scientia qua scit aliquis peccatum ut Deus, et illa qua scit ut homo, non sunt opposita. Ideo ratio non procedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 11 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod non debet ita vitari peccatum ex una parte quod ex alia iustitia relinquatur: veritas enim non est propter scandalum dimittenda. Et ideo, quando imminet periculum iustitiae, non debet dimitti revelatio eius quod quis in confessione audivit, si aliter scit, propter scandalum: dum tamen scandalum, quantum in se est, evitare nitatur.
Ad quartum dicendum quod non debet ita vitari peccatum ex una parte quod ex alia iustitia relinquatur: veritas enim non est propter scandalum dimittenda. Et ideo, quando imminet periculum iustitiae, non debet dimitti revelatio eius quod quis in confessione audivit, si aliter scit, propter scandalum: dum tamen scandalum, quantum in se est, evitare nitatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 12: De satisfactione
Suppl q. 12 pr.
Deinde considerandum est de satisfactione. De qua quattuor consideranda sunt: primo, de eius quidditate; secundo, de ipsius possibilitate; tertio, de eiusdem qualitate; quarto, de his per quae homo Deo satisfacit.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum satisfactio sit virtus, vel actus virtutis.
Secundo: utrum sit actus iustitiae.
Tertio: utrum definitio satisfactionis quae in littera ponitur, convenienter assignetur.
Deinde considerandum est de satisfactione. De qua quattuor consideranda sunt: primo, de eius quidditate; secundo, de ipsius possibilitate; tertio, de eiusdem qualitate; quarto, de his per quae homo Deo satisfacit.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum satisfactio sit virtus, vel actus virtutis.
Secundo: utrum sit actus iustitiae.
Tertio: utrum definitio satisfactionis quae in littera ponitur, convenienter assignetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum satisfactio sit virtus, vel actus virtutis
Suppl q. 12 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod satisfactio non sit neque virtus, neque actus virtutis. Omnis enim virtutis actus est meritorius. Sed satisfactio non est meritoria, ut videtur: quia meritum gratuitum est, sed satisfactio debitum attendit. Ergo satisfactio non est actus virtutis.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod satisfactio non sit neque virtus, neque actus virtutis. Omnis enim virtutis actus est meritorius. Sed satisfactio non est meritoria, ut videtur: quia meritum gratuitum est, sed satisfactio debitum attendit. Ergo satisfactio non est actus virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 1 arg. 2
Praeterea, omnis actus virtutis est voluntarius. Sed aliquando fit alicui satisfactio de aliquo eo invito: ut quando aliquis pro offensa in alterum commissa a iudice punitur. Ergo satisfactio non est virtutis actus.
Praeterea, omnis actus virtutis est voluntarius. Sed aliquando fit alicui satisfactio de aliquo eo invito: ut quando aliquis pro offensa in alterum commissa a iudice punitur. Ergo satisfactio non est virtutis actus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 1 arg. 3
Praeterea, secundum Philosophum, VIII Ethic., in virtute moris principale est electio. Sed satisfactio non fit per electionem, sed respicit principaliter exteriora opera. Ergo non est virtutis actus.
Praeterea, secundum Philosophum, VIII Ethic., in virtute moris principale est electio. Sed satisfactio non fit per electionem, sed respicit principaliter exteriora opera. Ergo non est virtutis actus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Satisfactio ad poenitentiam pertinet. Sed poenitentia est virtus. Ergo satisfactio est actus virtutis.
Sed contra: Satisfactio ad poenitentiam pertinet. Sed poenitentia est virtus. Ergo satisfactio est actus virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 1 arg. 4
Praeterea, nullus actus operatur ad deletionem peccati nisi sit actus virtutis: quia contrarium destruitur per suum contrarium. Sed per satisfactionem peccatum totaliter annihilatur. Ergo satisfactio est virtutis actus.
Praeterea, nullus actus operatur ad deletionem peccati nisi sit actus virtutis: quia contrarium destruitur per suum contrarium. Sed per satisfactionem peccatum totaliter annihilatur. Ergo satisfactio est virtutis actus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod aliquis actus dicitur esse actus virtutis dupliciter. Uno modo, materialiter. Et sic quilibet actus qui malitiam non habet implicitam, vel defectum debitae circumstantiae, actus virtutis dici potest, quia quolibet tali actu potest uti virtus in suum finem: sicut est ambulare, loqui, et huiusmodi.
Alio modo dicitur actus aliquis esse actus virtutis formaliter, quia in suo nomine formam et rationem virtutis implicitam habet: sicut fortiter sustinere dicitur actus fortitudinis. Formale autem cuiuslibet virtutis moralis est ratio medii. Unde omnis actus qui rationem medii importat, aptus virtutis formaliter est. Et quia aequalitas medium est, quod suo nomine satisfactio importat, non enim dicitur aliquid satisfactum nisi secundum proportionem aequalitatis ad aliquid; constat quod satisfactio etiam formaliter est actus virtutis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis satisfacere in se sit debitum, tamen, inquantum satisfaciens voluntate hoc opus exequitur, rationem gratuiti accipit ex parte operantis: et sic operans facit de necessitate virtutem. Ex hoc enim debitum diminuere habet meritum, quod necessitatem importat, quae voluntati contrariatur. Unde, si voluntas necessitati consentiat, non ratio meriti tolletur.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis satisfacere in se sit debitum, tamen, inquantum satisfaciens voluntate hoc opus exequitur, rationem gratuiti accipit ex parte operantis: et sic operans facit de necessitate virtutem. Ex hoc enim debitum diminuere habet meritum, quod necessitatem importat, quae voluntati contrariatur. Unde, si voluntas necessitati consentiat, non ratio meriti tolletur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod actus virtutis non. requirit voluntarium in eo qui patitur, sed in eo qui facit: quia illius actus est. Et ideo, cum ille in quem iudex vindictam exercet, se habeat ut patiens ad satisfactionem, non ut agens; non oportet quod in eo voluntaria sit satisfactio, sed in iudice faciente.
Ad secundum dicendum quod actus virtutis non. requirit voluntarium in eo qui patitur, sed in eo qui facit: quia illius actus est. Et ideo, cum ille in quem iudex vindictam exercet, se habeat ut patiens ad satisfactionem, non ut agens; non oportet quod in eo voluntaria sit satisfactio, sed in iudice faciente.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod principale in virtute potest accipi dupliciter. Uno modo, principale in ipsa inquantum est virtus. Et sic ea quae ad rationem pertinent, vel magis ei propinqua sunt, principaliora sunt in virtute. Et sic electio et interiores actus in virtute, inquantum virtus est, principaliores sunt.
Alio modo potest accipi principale in virtute inquantum est talis virtus. Et sic principalius in ipsa est ex quo determinationem recipit. Actus autem interiores in aliquibus virtutibus determinantur per exteriores: quia electio, quae est communis omnibus virtutibus, ex hoc quod est electio talis actus, efficitur propria huius virtutis. Et sic actus exteriores in aliquibus virtutibus sunt principaliores. Et ita etiam est in satisfactione.
Ad tertium dicendum quod principale in virtute potest accipi dupliciter. Uno modo, principale in ipsa inquantum est virtus. Et sic ea quae ad rationem pertinent, vel magis ei propinqua sunt, principaliora sunt in virtute. Et sic electio et interiores actus in virtute, inquantum virtus est, principaliores sunt.
Alio modo potest accipi principale in virtute inquantum est talis virtus. Et sic principalius in ipsa est ex quo determinationem recipit. Actus autem interiores in aliquibus virtutibus determinantur per exteriores: quia electio, quae est communis omnibus virtutibus, ex hoc quod est electio talis actus, efficitur propria huius virtutis. Et sic actus exteriores in aliquibus virtutibus sunt principaliores. Et ita etiam est in satisfactione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum satisfactio sit actus iustitiae
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 12 a. 3 ad 6
suppl q. 13 a. 1 arg. 1
suppl q. 13 a. 1 arg. 3[t:suppl q. 12 a. 3 ad 6][t:suppl q. 13 a. 1 arg. 1][t:suppl q. 13 a. 1 arg. 3]
Suppl q. 12 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod satisfactio non sit actus iustitiae. Quia satisfactio fit ad hoc quod reconcilietur ei quem offendit. Sed reconciliatio, cum sit amoris, ad caritatem pertinet. Ergo satisfactio est actus caritatis, et non iustitiae.
suppl q. 12 a. 3 ad 6
suppl q. 13 a. 1 arg. 1
suppl q. 13 a. 1 arg. 3[t:suppl q. 12 a. 3 ad 6][t:suppl q. 13 a. 1 arg. 1][t:suppl q. 13 a. 1 arg. 3]
Suppl q. 12 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod satisfactio non sit actus iustitiae. Quia satisfactio fit ad hoc quod reconcilietur ei quem offendit. Sed reconciliatio, cum sit amoris, ad caritatem pertinet. Ergo satisfactio est actus caritatis, et non iustitiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 2 arg. 2
Praeterea, causae peccatorum in nobis sunt passiones animae, quibus ad malum incitamur. Sed iustitia, secundum Philosophum, non est circa passiones, sed circa operationes. Cum ergo ad satisfactionem pertineat peccatorum causas excidere, ut in littera dicitur, videtur quod non sit actus iustitiae.
Praeterea, causae peccatorum in nobis sunt passiones animae, quibus ad malum incitamur. Sed iustitia, secundum Philosophum, non est circa passiones, sed circa operationes. Cum ergo ad satisfactionem pertineat peccatorum causas excidere, ut in littera dicitur, videtur quod non sit actus iustitiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 2 arg. 3
Praeterea, cavere in futurum non est actus iustitiae, sed magis prudentiae, cuius pars ponitur cautela. Sed hoc pertinet ad satisfactionem: quia ipsius est suggestionibus peccatorum aditum non indulgere. Ergo satisfactio non est actus iustitiae.
Praeterea, cavere in futurum non est actus iustitiae, sed magis prudentiae, cuius pars ponitur cautela. Sed hoc pertinet ad satisfactionem: quia ipsius est suggestionibus peccatorum aditum non indulgere. Ergo satisfactio non est actus iustitiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Nulla virtus attendit rationem debiti nisi iustitia. Sed satisfactio honorem debitum Deo impendit: ut Anselmus ait. Ergo satisfactio est actus iustitiae.
Sed contra: Nulla virtus attendit rationem debiti nisi iustitia. Sed satisfactio honorem debitum Deo impendit: ut Anselmus ait. Ergo satisfactio est actus iustitiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 2 arg. 4
Praeterea, nulla virtus habet rerum exteriorum adaequationem perficere nisi iustitia. Sed hoc fit per satisfactionem, qua constituitur aequalitas emendae ad offensam praecedentem. Ergo satisfactio est iustitiae actus.
Praeterea, nulla virtus habet rerum exteriorum adaequationem perficere nisi iustitia. Sed hoc fit per satisfactionem, qua constituitur aequalitas emendae ad offensam praecedentem. Ergo satisfactio est iustitiae actus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, secundum Philosophum, in V Ethic., medium iustitiae accipitur secundum adaequationem rei ad rem in proportionalitate aliqua. Unde, cum talem adaequationem ipsum nomen ‘satis-factionis’ importet, quia hoc adverbium ‘satis’ aequalitatem proportionis designat, constat quod satisfactio formaliter iustitiae actus est.
Sed iustitiae actus, secundum Philosophum, est vel sui ad alterum, ut quando aliquis reddit alteri quod ei debet; vel alterius ad alterum, sicut quando iudex facit iustitiam inter duos. Quando autem est actus iustitiae sui ad alterum, aequalitas in ipso faciente constituitur: quando autem alterius ad alterum, aequalitas constituitur in iustum passo. Et quia ‘satisfactio’ aequalitatem in ipso faciente exprimit, dicit actum iustitiae quae est sui ad alterum, proprie loquendo.
Sed sui ad alterum potest aliquis facere iustitiam vel in actionibus et passionibus, vel in rebus exterioribus: sicut et iniuria fit alteri vel subtrahendo res, vel per aliquam actionem laedendo. Et quia usus rerum exteriorum est dare, ideo actum iustitiae secundum quod aequalitatem in rebus exterioribus constituit, proprie dicit hoc quod est reddere: sed satisfacere manifeste aequalitatem in actionibus demonstrat, quamvis quandoque unum pro alio ponatur.
Et quia adaequatio non est nisi inaequalium, ideo satisfactio inaequalitatem actionum praesupponit, quae quidem offensam constituit: et ideo habet respectum ad offensam praecedentem. Nulla autem pars iustitiae respicit offensam praecedentem nisi iustitia vindicativa. Quae aequalitatem constituit iri eo qui iustum patitur, indifferenter, sive sit patiens idem quod agens, ut quando aliquis sibi ipsi poenam infert, sive non sit idem quod agens, ut quando iudex alium punit, ad utrumque vindicativa iustitia se habente. Similiter et poenitentia, quae aequalitatem tantum in faciente importat, quia ipsemet poenam tenet: ut sic quodammodo poenitentia vindicativae iustitiae species sit.
Et per hoc constat quod satisfactio, quae aequalitatem respectu offensae praecedentis in faciente importat, opus iustitiae est quantum ad illam partem quae poenitentia dicitur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod satisfactio, ut ex dictis patet, est quaedam iniuriae illatae recompensatio. Unde, sicut iniuria illata immediate ad inaequalitatem iustitiae pertingebat, et per consequens ad inaequalitatem amicitiae oppositam; ita et satisfactio directe ad aequalitatem iustitiae perducit, et ad aequalitatem amicitiae ex consequenti. Et quia actus aliquis elicitive ab illo habitu procedit ad cuius finem immediate ordinatur, imperative autem ab illo ad cuius finem ultimo tendit, ideo satisfactio elicitive est a iustitia, sed imperative a caritate.
Ad primum ergo dicendum quod satisfactio, ut ex dictis patet, est quaedam iniuriae illatae recompensatio. Unde, sicut iniuria illata immediate ad inaequalitatem iustitiae pertingebat, et per consequens ad inaequalitatem amicitiae oppositam; ita et satisfactio directe ad aequalitatem iustitiae perducit, et ad aequalitatem amicitiae ex consequenti. Et quia actus aliquis elicitive ab illo habitu procedit ad cuius finem immediate ordinatur, imperative autem ab illo ad cuius finem ultimo tendit, ideo satisfactio elicitive est a iustitia, sed imperative a caritate.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis iustitia sit principalior circa operationes, tamen etiam ex consequenti est circa passiones, inquantum sunt, operationum causae. Sed, sicut iustitia cohibet iram, ne alteri laesionem iniuste inferat; et concupiscentiam, ne ad alienum torum accedat; sic etiam satisfactio potest peccatorum causas excidere.
Ad secundum dicendum quod, quamvis iustitia sit principalior circa operationes, tamen etiam ex consequenti est circa passiones, inquantum sunt, operationum causae. Sed, sicut iustitia cohibet iram, ne alteri laesionem iniuste inferat; et concupiscentiam, ne ad alienum torum accedat; sic etiam satisfactio potest peccatorum causas excidere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod quaelibet virtus moralis participat actus prudentiae, eo quod formaliter ipsa complet in eis rationem virtutis: cum secundum eam medium accipiatur in singulis virtutibus moralibus, ut patet per definitionem virtutis in II Ethic.
Ad tertium dicendum quod quaelibet virtus moralis participat actus prudentiae, eo quod formaliter ipsa complet in eis rationem virtutis: cum secundum eam medium accipiatur in singulis virtutibus moralibus, ut patet per definitionem virtutis in II Ethic.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum definitio satisfactionis in littera convenienter ponatur ab Augustino
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 13 a. 1 arg. 1
suppl q. 13 a. 1 arg. 3
suppl q. 14 a. 1 arg. 4[t:suppl q. 13 a. 1 arg. 1][t:suppl q. 13 a. 1 arg. 3][t:suppl q. 14 a. 1 arg. 4]
Suppl q. 12 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod definitio satisfactionis in littera inconvenienter ponatur ab Augustino. Dicit enim quod satisfactio est peccatorum causas excidere et eorum suggestionibus aditum non indulgere. Causa enim actualis peccati fomes est. Sed in hac vita non possumus fomitem excidere. Ergo satisfactio non est peccatorum causas excidere.
suppl q. 13 a. 1 arg. 1
suppl q. 13 a. 1 arg. 3
suppl q. 14 a. 1 arg. 4[t:suppl q. 13 a. 1 arg. 1][t:suppl q. 13 a. 1 arg. 3][t:suppl q. 14 a. 1 arg. 4]
Suppl q. 12 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod definitio satisfactionis in littera inconvenienter ponatur ab Augustino. Dicit enim quod satisfactio est peccatorum causas excidere et eorum suggestionibus aditum non indulgere. Causa enim actualis peccati fomes est. Sed in hac vita non possumus fomitem excidere. Ergo satisfactio non est peccatorum causas excidere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 arg. 2
Praeterea, causa peccati est fortior quam peccatum. Sed homo per se non potest peccatum excidere. Ergo multo minus causas peccati. Et sic idem quod prius.
Praeterea, causa peccati est fortior quam peccatum. Sed homo per se non potest peccatum excidere. Ergo multo minus causas peccati. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 arg. 3
Praeterea, satisfactio, cum sit pars poenitentiae, praeteritum respicit, non futurum. Sed non indulgere aditum suggestionibus peccatorum respicit futurum. Ergo non debet poni in definitione satisfactionis.
Praeterea, satisfactio, cum sit pars poenitentiae, praeteritum respicit, non futurum. Sed non indulgere aditum suggestionibus peccatorum respicit futurum. Ergo non debet poni in definitione satisfactionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 arg. 4
Praeterea, satisfactio dicitur respectu offensae praeteritae. Sed de offensa praecedenti nulla fit mentio. Ergo inconvenienter assignatur definitio satisfactionis.
Praeterea, satisfactio dicitur respectu offensae praeteritae. Sed de offensa praecedenti nulla fit mentio. Ergo inconvenienter assignatur definitio satisfactionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 arg. 5
Praeterea, Anselmus ponit aliam definitionem, in Libro Cur Deus homo, scilicet: satisfactio est honorem debitum Deo impendere. In qua nulla fit mentio horum quae Augustinus hic ponit. Ergo altera earum videtur esse incompetens.
Praeterea, Anselmus ponit aliam definitionem, in Libro Cur Deus homo, scilicet: satisfactio est honorem debitum Deo impendere. In qua nulla fit mentio horum quae Augustinus hic ponit. Ergo altera earum videtur esse incompetens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 arg. 6
Praeterea, honorem debitum Deo potest innocens impendere. Sed satisfacere non competit innocenti. Ergo definitio Anselmi est male assignata.
Praeterea, honorem debitum Deo potest innocens impendere. Sed satisfacere non competit innocenti. Ergo definitio Anselmi est male assignata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod iustitia non ad hoc tantum tendit ut inaequalitatem praecedentem auferat puniendo culpam praeteritam, sed ut in futurum aequalitatem custodiat: quia, secundum Philosophum, in II Ethic., poenae medicinae sunt. Unde et satisfactio, quae est iustitiae actus poenam inferentis, est medicina curans peccata praeterita et praeservans a futuris. Et ideo, quando homo homini satisfacit, et praeterita recompensat et de futuris cavet.
Et secundum hoc, dupliciter potest satisfactio definiri. Uno modo, respectu culpae praeteritae, quam recompensando curat. Et sic dicitur quod satisfactio est illatae iniuriae recompensatio secundum iustitiae aequalitatem. Et in idem videtur redire definitio Anselmi, qui dicit quod satisfacere est honorem debitum Deo impendere, ut consideretur debitum ratione culpae commissae.
Alio modo potest definiri secundum quod praeservat a culpa futura. Et sic definit eam hic Augustinus. Praeservatio autem a morbo corporali fit per ablationem causarum quibus morbus consequi potest: eis enim ablatis, non potest morbus sequi. Sed in morbo spirituali non est ita: quia liberum arbitrium non cogitur; unde, causis praecedentibus, potest vitari quamvis difficulter; causis amotis, potest incurri. Et ideo in satisfactionis definitione duo ponit: scilicet abscisionem causarum, quantum ad primum; et renitentiam liberi arbitrii ad ipsum peccatum, quantum ad secundum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod accipiendae sunt causae proximae peccati actualis: quae dicuntur duo, scilicet libido ex consuetudine vel actu peccati relicta, et aliquae reliquiae peccati praeteriti; et exteriores occasiones ad peccandum, ut locus, societas mala, et huiusmodi. Et tales causae in hac vita per satisfactionem tolluntur: quamvis fomes, qui est causa remota peccati actualis, non tollatur totaliter in hac vita per satisfactionem, etsi debilitetur.
Ad primum ergo dicendum quod accipiendae sunt causae proximae peccati actualis: quae dicuntur duo, scilicet libido ex consuetudine vel actu peccati relicta, et aliquae reliquiae peccati praeteriti; et exteriores occasiones ad peccandum, ut locus, societas mala, et huiusmodi. Et tales causae in hac vita per satisfactionem tolluntur: quamvis fomes, qui est causa remota peccati actualis, non tollatur totaliter in hac vita per satisfactionem, etsi debilitetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quia causa mali vel privationis, eo modo quo causam habet, non est nisi bonum deficiens; bonum autem facilius tollitur quam constituatur: ideo facilius est causas privationis et mali abscindere quam ipsum malum removere, quod non removetur nisi per constructionem boni. Quod patet in caecitate et causis eius. Et tamen causae peccati praedictae non sunt sufficientes causae, cum ex eis non de necessitate sequatur peccatum: sed sunt occasiones quaedam. Nec iterum satisfactio sine Dei auxilio fit: quia sine caritate esse non potest, ut dicetur.
R: Q.. 14 A. 2[t:suppl q. 14 a. 2]
Ad secundum dicendum quod, quia causa mali vel privationis, eo modo quo causam habet, non est nisi bonum deficiens; bonum autem facilius tollitur quam constituatur: ideo facilius est causas privationis et mali abscindere quam ipsum malum removere, quod non removetur nisi per constructionem boni. Quod patet in caecitate et causis eius. Et tamen causae peccati praedictae non sunt sufficientes causae, cum ex eis non de necessitate sequatur peccatum: sed sunt occasiones quaedam. Nec iterum satisfactio sine Dei auxilio fit: quia sine caritate esse non potest, ut dicetur.
R: Q.. 14 A. 2[t:suppl q. 14 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis poenitentia ex prima sui intentione respiciat praeteritum, tamen etiam ex consequenti futurum respicit, inquantum est medicina praeservans; et sic etiam satisfactio.
Ad tertium dicendum quod, quamvis poenitentia ex prima sui intentione respiciat praeteritum, tamen etiam ex consequenti futurum respicit, inquantum est medicina praeservans; et sic etiam satisfactio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod Augustinus definit satisfactionem secundum quod fit Deo: cui secundum rei veritatem nihil subtrahi potest, quamvis peccator, quantum in se est, aliquid subtrahat. Et ideo in satisfactione tali principalius requiritur emendatio in futurum quam recompensatio praeteritorum. Et propter hoc ex parte ista Augustinus definivit satisfactionem.
Nihilominus tamen ex cautela futurorum cognosci potest recompensatio praeteritorum, quae fit circa eadem converso modo. In praeterita enim respicientes causas peccatorum propter peccata detestamur, a peccatis incipientes detestationis motum: sed in cautela a causis incipimus, ut, causis subtractis, facilius peccata vitemus.
Ad quartum dicendum quod Augustinus definit satisfactionem secundum quod fit Deo: cui secundum rei veritatem nihil subtrahi potest, quamvis peccator, quantum in se est, aliquid subtrahat. Et ideo in satisfactione tali principalius requiritur emendatio in futurum quam recompensatio praeteritorum. Et propter hoc ex parte ista Augustinus definivit satisfactionem.
Nihilominus tamen ex cautela futurorum cognosci potest recompensatio praeteritorum, quae fit circa eadem converso modo. In praeterita enim respicientes causas peccatorum propter peccata detestamur, a peccatis incipientes detestationis motum: sed in cautela a causis incipimus, ut, causis subtractis, facilius peccata vitemus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod non est inconveniens quod de eodem dentur diversae assignationes secundum diversa quae in ipso inveniuntur. Et sic est in proposito, ut ex dictis patet.
Ad quintum dicendum quod non est inconveniens quod de eodem dentur diversae assignationes secundum diversa quae in ipso inveniuntur. Et sic est in proposito, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 12 a. 3 ad 6
Ad sextum dicendum quod intelligitur debitum quod debemus Deo ratione culpae commissae: quia debitum poenitentia respicit, ut prius dictum est.
R: Q.. 12 A. 2[t:suppl q. 12 a. 2]
Ad sextum dicendum quod intelligitur debitum quod debemus Deo ratione culpae commissae: quia debitum poenitentia respicit, ut prius dictum est.
R: Q.. 12 A. 2[t:suppl q. 12 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 13: De possibilitate satisfactionis
Suppl q. 13 pr.
Deide considerandum est de possibilitate satisfactionis.
Circa quod duo quaeruntur.
Primo: utrum homo possit Deo satisfacere.
Secundo: utrum aliquis pro alio satisfacere possit.
Deide considerandum est de possibilitate satisfactionis.
Circa quod duo quaeruntur.
Primo: utrum homo possit Deo satisfacere.
Secundo: utrum aliquis pro alio satisfacere possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum homo possit Deo satisfacere
Suppl q. 13 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non possit Deo satisfacere. Satisfactio enim debet aequari offensae, ut ex dictis patet. Sed offensa in Deum commissa est infinita: quia quantitatem recipit ab eo in quem committitur; cum plus offendat qui principem percutit quam alium quemquam. Cum ergo actio hominis non possit esse infinita, videtur quod homo Deo satisfacere non possit.
B: (Ps 61:12)
R: Q.. 12 A. 2[t:suppl q. 12 a. 2] Q.. 12 A. 3[t:suppl q. 12 a. 3]
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non possit Deo satisfacere. Satisfactio enim debet aequari offensae, ut ex dictis patet. Sed offensa in Deum commissa est infinita: quia quantitatem recipit ab eo in quem committitur; cum plus offendat qui principem percutit quam alium quemquam. Cum ergo actio hominis non possit esse infinita, videtur quod homo Deo satisfacere non possit.
B: (Ps 61:12)
R: Q.. 12 A. 2[t:suppl q. 12 a. 2] Q.. 12 A. 3[t:suppl q. 12 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 arg. 2
Praeterea, servus, quia totum quod habet domini est, non potest aliquid domino recompensare. Sed nos servi Dei sumus, quidquid boni habemus ab ipso habentes. Cum ergo satisfactio sit recompensatio offensae praeteritae, videtur quod Deo satisfacere non possumus.
Praeterea, servus, quia totum quod habet domini est, non potest aliquid domino recompensare. Sed nos servi Dei sumus, quidquid boni habemus ab ipso habentes. Cum ergo satisfactio sit recompensatio offensae praeteritae, videtur quod Deo satisfacere non possumus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 arg. 3
Praeterea, ille cuius totum quod habet non sufficit ad unum debitum exsolvendum, non potest pro alio debito satisfacere. Sed quidquid homo est et potest et habet, non sufficit ad solvendum debitum pro beneficio conditionis: unde Isaiae 40 dicitur quod ligna Libani non sufficient ad holocaustum. Ergo nullo modo potent satisfactio esse pro debito offensae commissae.
R: Q.. 12 A. 2[t:suppl q. 12 a. 2] Q.. 12 A. 3[t:suppl q. 12 a. 3]
Praeterea, ille cuius totum quod habet non sufficit ad unum debitum exsolvendum, non potest pro alio debito satisfacere. Sed quidquid homo est et potest et habet, non sufficit ad solvendum debitum pro beneficio conditionis: unde Isaiae 40 dicitur quod ligna Libani non sufficient ad holocaustum. Ergo nullo modo potent satisfactio esse pro debito offensae commissae.
R: Q.. 12 A. 2[t:suppl q. 12 a. 2] Q.. 12 A. 3[t:suppl q. 12 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 arg. 4
Praeterea, homo totum tempus suum debet in Dei servitium expendere. Sed tempus amissum non potest recuperari: propter quod est gravis iactura temporis, ut Seneca dicit. Ergo non potest homo recompensationem Deo facere. Et sic idem quod prius.
Praeterea, homo totum tempus suum debet in Dei servitium expendere. Sed tempus amissum non potest recuperari: propter quod est gravis iactura temporis, ut Seneca dicit. Ergo non potest homo recompensationem Deo facere. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 arg. 5
Praeterea, peccatum actuale mortale est gravius quam originale. Sed pro originali nemo potuit satisfacere nisi Deus et homo. Ergo neque pro actuali.
B: (Gal 6:2)[b:Gal 6:2]
Praeterea, peccatum actuale mortale est gravius quam originale. Sed pro originali nemo potuit satisfacere nisi Deus et homo. Ergo neque pro actuali.
B: (Gal 6:2)[b:Gal 6:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Sicut Hieronymus dicit: qui dicit Deum aliquid impossibile homini praecepisse, anathema sit. Sed satisfactio est in praecepto, Luc. 3: facite dignos fructus poenitentiae. Ergo possibile est Deo satisfacere.
Sed contra: Sicut Hieronymus dicit: qui dicit Deum aliquid impossibile homini praecepisse, anathema sit. Sed satisfactio est in praecepto, Luc. 3: facite dignos fructus poenitentiae. Ergo possibile est Deo satisfacere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 arg. 6
Praeterea, Deus est magis misericors quam aliquis homo. Sed homini est possibile satisfacere. Ergo et Deo.
Praeterea, Deus est magis misericors quam aliquis homo. Sed homini est possibile satisfacere. Ergo et Deo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 arg. 7
Praeterea, debita satisfactio est cum poena culpae aequatur: quia iustitia est idem quod contra-passum, ut Pythagorici dixerunt. Sed contingit aequalem poenam assumere delectationi quae fuit in peccando. Ergo contingit Deo satisfacere.
B: (Gal 3:28)[b:Gal 3:28]
Praeterea, debita satisfactio est cum poena culpae aequatur: quia iustitia est idem quod contra-passum, ut Pythagorici dixerunt. Sed contingit aequalem poenam assumere delectationi quae fuit in peccando. Ergo contingit Deo satisfacere.
B: (Gal 3:28)[b:Gal 3:28]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod homo Deo debitor efficitur, uno modo, ratione beneficii accepti; alio modo, ratione peccati commissi. Et sicut gratiarum actio, vel latria, vel si quid est huiusmodi, respicit debitum accepti beneficii; ita satisfactio respicit debitum peccati commissi.
In his autem honoribus qui sunt ad parentes et deos, etiam secundum Philosophum, impossibile est aequivalens reddere secundum quantitatem, sed sufficit quod homo reddat quod potest: quia amicitia non exigit aequivalens nisi secundum quod possibile est. Et hoc etiam est aequale aliqualiter, scilicet secundum proportionalitatem: quia, sicut se habet hoc quod Deo est debitum ad ipsum Deum, ita hoc quod iste potest reddere ad eum. Et sic aliquo modo forma iustitiae conservatur.
Et similiter est ex parte satisfactionis. Unde non potest homo Deo satisfacere si ly satis aequalitatem quantitatis importet: contingit autem si importet aequalitatem proportionis, ut dictum est. Et hoc, sicut sufficit ad rationem iustitiae, ita sufficit ad rationem satisfactionis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut offensa habuit quandam infinitatem ex infinitate divinae maiestatis, ita satisfactio accipit quandam infinitatem ex infinitate divinae misericordiae, prout est gratia informata, per quam acceptum redditur quod homo reddere potest.
Quidam tamen dicunt quod habet infinitamen ex parte aversionis, et sic gratis dimittitur: sed ex parte conversionis finita est, et sic pro ea satisfieri potest. Sed hoc nihil est. Quia satisfactio non respondet peccato nisi secundum quod est offensa Dei: quod non habet ex parte conversionis, sed solum ex parte aversionis.
Alii vero dicunt quod etiam quantum ad aversionem pro peccato satisfieri potest, virtute meriti Christi, quod quodammodo infinitum fuit. Et hoc in idem redit quod prius dictum est: quia per fidem Mediatoris gratia data est credentibus. Si tamen alio modo gratiam daret, sufficeret satisfactio per modum praedictum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod homo, qui ad imaginem Dei factus est, aliquid libertatis participat, inquantum est dominus suorum actuum per liberum arbitrium. Et ideo ex hoc quod per liberum arbitrium agit, Deo satisfacere potest: quia, quamvis Dei sit prout a Deo est sibi concessum, libere tamen traditum est, ut eius dominus sit. Quod servo non competit.
Ad secundum dicendum quod homo, qui ad imaginem Dei factus est, aliquid libertatis participat, inquantum est dominus suorum actuum per liberum arbitrium. Et ideo ex hoc quod per liberum arbitrium agit, Deo satisfacere potest: quia, quamvis Dei sit prout a Deo est sibi concessum, libere tamen traditum est, ut eius dominus sit. Quod servo non competit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod Deo aequivalens satisfactio fieri non possit: non autem quod non possit sibi sufficiens fieri. Quamvis enim posse suum totum homo debeat, non tamen ab eo exigitur de necessitate ut totum quod possit faciat: quia hoc est ei impossibile secundum statum praesentis vitae, ut totum posse suum in aliquid unum expendat; cum oporteat circa multa esse sollicitum. Sed est quaedam mensura homini adhibita quae ab eo requiritur, scilicet impletio mandatorum Dei: et super ea potest aliquid erogare ut satisfaciat.
Ad tertium dicendum quod ratio illa concludit quod Deo aequivalens satisfactio fieri non possit: non autem quod non possit sibi sufficiens fieri. Quamvis enim posse suum totum homo debeat, non tamen ab eo exigitur de necessitate ut totum quod possit faciat: quia hoc est ei impossibile secundum statum praesentis vitae, ut totum posse suum in aliquid unum expendat; cum oporteat circa multa esse sollicitum. Sed est quaedam mensura homini adhibita quae ab eo requiritur, scilicet impletio mandatorum Dei: et super ea potest aliquid erogare ut satisfaciat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis homo non possit tempus praeteritum recuperare, potest tamen in futuro recompensare illud quod in praeterito facere debuisset: quia non debuit, debito praecepti, totum quod potuit, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod, quamvis homo non possit tempus praeteritum recuperare, potest tamen in futuro recompensare illud quod in praeterito facere debuisset: quia non debuit, debito praecepti, totum quod potuit, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod originale peccatum, etsi minus habeat de ratione peccati quam actuale, tamen est gravius malum: quia est ipsius humanae naturae infectio. Et ideo per imius hominis puri satisfactionem expiari non potuit, sicut actuale.
Ad quintum dicendum quod originale peccatum, etsi minus habeat de ratione peccati quam actuale, tamen est gravius malum: quia est ipsius humanae naturae infectio. Et ideo per imius hominis puri satisfactionem expiari non potuit, sicut actuale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum poenam satisfactoriam possit unus pro alio explere
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 25 a. 1 co.
suppl q. 71 a. 6 co.
suppl q. 71 a. 6 ad 3[t:suppl q. 25 a. 1 co.][t:suppl q. 71 a. 6 co.][t:suppl q. 71 a. 6 ad 3]
Suppl q. 13 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod poenam satisfactoriam non possit unus pro alio explere. Quia ad satisfactionem meritum requiritur. Sed unus pro altero non potest mereri vel demereri: cum sit scriptum: reddes tu unicuique secundum opera sua. Ergo unus pro alio non potest satisfacere.
suppl q. 25 a. 1 co.
suppl q. 71 a. 6 co.
suppl q. 71 a. 6 ad 3[t:suppl q. 25 a. 1 co.][t:suppl q. 71 a. 6 co.][t:suppl q. 71 a. 6 ad 3]
Suppl q. 13 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod poenam satisfactoriam non possit unus pro alio explere. Quia ad satisfactionem meritum requiritur. Sed unus pro altero non potest mereri vel demereri: cum sit scriptum: reddes tu unicuique secundum opera sua. Ergo unus pro alio non potest satisfacere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 2 arg. 2
Praeterea, satisfactio contra contritionem et confessionem dividitur. Sed unus pro alio non potest conteri aut confiteri. Ergo nec satisfacere.
Praeterea, satisfactio contra contritionem et confessionem dividitur. Sed unus pro alio non potest conteri aut confiteri. Ergo nec satisfacere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 2 arg. 3
Praeterea, unus pro alio orando etiam sibi meretur. Si ergo aliquis pro alio satisfacere potest, satisfaciendo pro alio pro se satisfacit. Et ita ab eo qui pro altero satisfacit, non exigitur alia satisfactio pro peccatis propriis.
Praeterea, unus pro alio orando etiam sibi meretur. Si ergo aliquis pro alio satisfacere potest, satisfaciendo pro alio pro se satisfacit. Et ita ab eo qui pro altero satisfacit, non exigitur alia satisfactio pro peccatis propriis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 2 arg. 4
Praeterea, si unus pro alio satisfacere potest, ergo ex quo unus sibi suscipit debitum poenae, alius statim a debito liberatur. Ergo, si moriatur postquam tota poena debita ab alio suscepta est, statim evolabit. Vel, si adhuc puniatur, duplex poena reddetur pro eodem peccato: scilicet illius qui satisfacere incipit, et illius qui punitur in purgatorio.
Praeterea, si unus pro alio satisfacere potest, ergo ex quo unus sibi suscipit debitum poenae, alius statim a debito liberatur. Ergo, si moriatur postquam tota poena debita ab alio suscepta est, statim evolabit. Vel, si adhuc puniatur, duplex poena reddetur pro eodem peccato: scilicet illius qui satisfacere incipit, et illius qui punitur in purgatorio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Galat. 6 dicitur: alter alterius onera portate. Ergo videtur quod unus possit onus poenitentiae impositae pro alio suscipere.
Sed contra: Galat. 6 dicitur: alter alterius onera portate. Ergo videtur quod unus possit onus poenitentiae impositae pro alio suscipere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 2 arg. 5
Praeterea, caritas magis potest apud Deum quam apud homines. Sed unus potest apud homines pro alterius amore debitum eius solvere. Ergo multo fortius hoc in divino iudicio fieri potest.
Praeterea, caritas magis potest apud Deum quam apud homines. Sed unus potest apud homines pro alterius amore debitum eius solvere. Ergo multo fortius hoc in divino iudicio fieri potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod poena satisfactoria est ad duo: scilicet ad solutionem debiti; et ad medicinam pro peccato vitando. Inquantum ergo est ad remedium sequentis peccati, sic satisfactio unius non prodest alteri, quia ex ieiunio unius caro alterius non domatur, nec ex actibus unius alius bene agere consuevit: nisi secundum accidens, inquantum aliquis per bona opera potest alteri mereri augmentum gratiae, quae efficacissimum remedium est ad vitandum peccatum. Sed hoc est per modum meriti magis quam per modum satisfactionis.
Sed quantum ad solutionem debiti, unus potest pro alio satisfacere: dummodo sit in caritate, ut opera eius satisfactoria esse possint.
Nec oportet quod maior poena imponatur ei qui pro altero satisfacit quam principali imponeretur: ut quidam dicunt, hac ratione moti, quia poena propria magis satisfacit quam aliena. Quia poena habet vim satisfaciendi maxime ratione caritatis, qua homo ipsam sustinet. Et quia maior caritas apparet, in hoc quod aliquis pro altero satisfacit quam si ipse satisfaceret, ideo minor poena requiritur in eo qui pro alio satisfacit quam in principali requireretur. Unde dicitur in Vitis Patrum quod propter caritatem unius qui, alterius fratris caritate ductus, poenitentiam fecit pro peccato quod non commiserat, alteri peccatum quod commiserat, dimissum est.
Nec exigitur etiam, quantum ad absolutionem debiti, quod ille pro quo fit satisfactio, sit impotens ad satisfaciendum. Quia, etiam si esset potens, alio satisfaciente pro ipso, ipse a debito immunis esset. Sed hoc requiritur inquantum poena satisfactoria est in remedium. Unde non est permittendum quod aliquis pro alio poenitentiam agat, nisi defectus aliquis appareat in poenitente: vel corporalis, per quem fit impotens ad sustinendum; vel spiritualis, per quem non sit promptus ad portandum poenam.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod praemium essentiale redditur secundum dispositionem hominis: quia secundum capacitatem videntium erit plenitudo visionis divinae. Et ideo, sicut unus non disponitur per actum alterius, ita unus alteri non meretur praemium essentiale: nisi meritum eius habeat efficaciam infinitam, sicut Christi, cuius merito solo pueri per baptismum ad vitam aeternam perveniunt. Sed poena temporalis pro peccato debita post culpae remissionem non taxatur secundum dispositionem eius cui debetur: quia quandoque ille qui est melior, habet maioris poenae reatum. Et ideo quantum ad poenae remissionem, unus alteri potest mereri; et actus unius efficitur alterius, caritate mediante, per quam omnes unum sumus in Christo.
Ad primum ergo dicendum quod praemium essentiale redditur secundum dispositionem hominis: quia secundum capacitatem videntium erit plenitudo visionis divinae. Et ideo, sicut unus non disponitur per actum alterius, ita unus alteri non meretur praemium essentiale: nisi meritum eius habeat efficaciam infinitam, sicut Christi, cuius merito solo pueri per baptismum ad vitam aeternam perveniunt. Sed poena temporalis pro peccato debita post culpae remissionem non taxatur secundum dispositionem eius cui debetur: quia quandoque ille qui est melior, habet maioris poenae reatum. Et ideo quantum ad poenae remissionem, unus alteri potest mereri; et actus unius efficitur alterius, caritate mediante, per quam omnes unum sumus in Christo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod contritio ordinatur contra culpam, quae ad dispositionem bonitatis vel malitiae hominis pertinet. Et ideo per contritionem unius alius a culpa non liberatur. Similiter per confessionem homo se sacramentis Ecclesiae subiicit. Non autem potest unus sacramentum pro alio accipere: quia in sacramento gratia suscipienti datur, non alii. Et ideo non est similis ratio de satisfactione, contritione et confessione.
Ad secundum dicendum quod contritio ordinatur contra culpam, quae ad dispositionem bonitatis vel malitiae hominis pertinet. Et ideo per contritionem unius alius a culpa non liberatur. Similiter per confessionem homo se sacramentis Ecclesiae subiicit. Non autem potest unus sacramentum pro alio accipere: quia in sacramento gratia suscipienti datur, non alii. Et ideo non est similis ratio de satisfactione, contritione et confessione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod in solutione debiti attenditur quantitas poenae: sed in merito attenditur radix caritatis. Et ideo ille qui ex caritate pro alio meretur, saltem merito congrui, etiam sibi magis meretur. Non autem qui pro alio satisfacit, pro se satisfacit: quia illa quantitas poenae non sufficit ad utrumque peccatum. Tamen sibi meretur maius quam sit dimissio poenae, scilicet vitam aeternam.
Ad tertium dicendum quod in solutione debiti attenditur quantitas poenae: sed in merito attenditur radix caritatis. Et ideo ille qui ex caritate pro alio meretur, saltem merito congrui, etiam sibi magis meretur. Non autem qui pro alio satisfacit, pro se satisfacit: quia illa quantitas poenae non sufficit ad utrumque peccatum. Tamen sibi meretur maius quam sit dimissio poenae, scilicet vitam aeternam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 13 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod, si ipsemet ad aliquam poenam se obligasset, non prius a debito esset immunis quam si eam solvisset. Et ideo poenam ipse patietur, quandiu ille satisfactionem pro eo fecerit. Quam si non fecerit, tunc uterque est debitor illius poenae, unus pro commisso, alius pro omisso. Et ita non sequitur quod peccatum unum bis puniatur.
Ad quartum dicendum quod, si ipsemet ad aliquam poenam se obligasset, non prius a debito esset immunis quam si eam solvisset. Et ideo poenam ipse patietur, quandiu ille satisfactionem pro eo fecerit. Quam si non fecerit, tunc uterque est debitor illius poenae, unus pro commisso, alius pro omisso. Et ita non sequitur quod peccatum unum bis puniatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 14: De qualitate satisfactionis
Suppl q. 14 pr.
Deinde considerandum est de qualitate satisfactionis.
Et circa hoc quaeruntur quinque.
Primo: utrum homo possit de uno peccato sine alio satisfacere.
Secundo: utrum ille qui de omnibus peccatis prius contritus fuit et postea in peccatum incidit, de aliis peccatis, quae sibi per contritionem fuerunt dimissa, satisfacere possit extra caritatem existens.
Tertio: utrum homo postquam caritatem habuit, valere sibi incipiat satisfactio praecederis.
Quarto: utrum opera extra caritatem facta sint alicuius boni meritoria.
Quinto: utrum opera praedicta valeant ad poenae infernalis mitigationem.
Deinde considerandum est de qualitate satisfactionis.
Et circa hoc quaeruntur quinque.
Primo: utrum homo possit de uno peccato sine alio satisfacere.
Secundo: utrum ille qui de omnibus peccatis prius contritus fuit et postea in peccatum incidit, de aliis peccatis, quae sibi per contritionem fuerunt dimissa, satisfacere possit extra caritatem existens.
Tertio: utrum homo postquam caritatem habuit, valere sibi incipiat satisfactio praecederis.
Quarto: utrum opera extra caritatem facta sint alicuius boni meritoria.
Quinto: utrum opera praedicta valeant ad poenae infernalis mitigationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum homo possit de uno peccato sine alio satisfacere
Suppl q. 14 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo possit de uno peccato sine alio satisfacere. Eorum enim quae non habent connexionem ad invicem, unum potest auferri sine alio. Sed peccata non habent ad invicem connexionem: alias qui haberet unum haberet omnia. Ergo unum potest expiari sine alio per satisfactionem.
B: (Dan 4:24)[b:Dan 4:24]
Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo possit de uno peccato sine alio satisfacere. Eorum enim quae non habent connexionem ad invicem, unum potest auferri sine alio. Sed peccata non habent ad invicem connexionem: alias qui haberet unum haberet omnia. Ergo unum potest expiari sine alio per satisfactionem.
B: (Dan 4:24)[b:Dan 4:24]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 1 arg. 2
Praeterea, Deus est magis misericors quam homo. Sed homo recipit unius debiti solutionem sine alio. Ergo et Deus satisfactionem unius peccati sine alio.
B: (Eccl 9:1)[b:Eccl 9:1]
Praeterea, Deus est magis misericors quam homo. Sed homo recipit unius debiti solutionem sine alio. Ergo et Deus satisfactionem unius peccati sine alio.
B: (Eccl 9:1)[b:Eccl 9:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 1 arg. 3
Praeterea, satisfactio, ut in littera dicitur, est peccatorum causas excidere, nec suggestionibus aditum indulgere. Sed contingit hoc de uno peccato sine alio: ut scilicet luxuriam refrenet et avaritiae insistat. Ergo de uno peccato potest fieri satisfactio sine alio.
Praeterea, satisfactio, ut in littera dicitur, est peccatorum causas excidere, nec suggestionibus aditum indulgere. Sed contingit hoc de uno peccato sine alio: ut scilicet luxuriam refrenet et avaritiae insistat. Ergo de uno peccato potest fieri satisfactio sine alio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Isaiae 58, ieiunium eorum qui ad contentiones et lites ieiunabant, Deo acceptum non erat, licet ieiunium sit satisfactionis opus. Sed non potest fieri satisfactio nisi per opus Deo acceptum. Ergo non potest qui habet aliquod peccatum, Deo satisfacere.
Sed contra: Isaiae 58, ieiunium eorum qui ad contentiones et lites ieiunabant, Deo acceptum non erat, licet ieiunium sit satisfactionis opus. Sed non potest fieri satisfactio nisi per opus Deo acceptum. Ergo non potest qui habet aliquod peccatum, Deo satisfacere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 1 arg. 4
Praeterea, satisfactio est medicina curans peccata praeterita et praeservans a futuris, ut dictum est. Sed peccata non possunt sine gratia curari. Ergo, cum quodlibet peccatum gratiam auferat, non potest de uno peccato sine alio fieri satisfactio.
B: (Prov 10:12)[b:Prov 10:12]
R: Q.. 12 A. 3[t:suppl q. 12 a. 3]
Praeterea, satisfactio est medicina curans peccata praeterita et praeservans a futuris, ut dictum est. Sed peccata non possunt sine gratia curari. Ergo, cum quodlibet peccatum gratiam auferat, non potest de uno peccato sine alio fieri satisfactio.
B: (Prov 10:12)[b:Prov 10:12]
R: Q.. 12 A. 3[t:suppl q. 12 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod potest de uno peccato satisfieri sine alio: ut Magister in littera dicit. Sed hoc non potest esse. Cum enim per satisfactionem tolli debeat offensa praecedens, oportet quod talis sit modus satisfactionis qui competat ad tollendum offensam. Offensae autem ablatio est amicitiae restitutio. Et ideo, si aliquid sit quod amicitiae restitutionem impediat, etiam apud homines satisfactio esse non potest. Cum ergo quodlibet peccatum amicitiam caritatis impediat, quae est hominis ad Deum, impossibile est quod homo de uno peccato satisfaciat alio retento: sicut nec homini satisfaceret qui pro alapa sibi data ei se prosterneret et aliam simul daret.
B: (1Cor 13:3)[b:1Cor 13:3]
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod potest de uno peccato satisfieri sine alio: ut Magister in littera dicit. Sed hoc non potest esse. Cum enim per satisfactionem tolli debeat offensa praecedens, oportet quod talis sit modus satisfactionis qui competat ad tollendum offensam. Offensae autem ablatio est amicitiae restitutio. Et ideo, si aliquid sit quod amicitiae restitutionem impediat, etiam apud homines satisfactio esse non potest. Cum ergo quodlibet peccatum amicitiam caritatis impediat, quae est hominis ad Deum, impossibile est quod homo de uno peccato satisfaciat alio retento: sicut nec homini satisfaceret qui pro alapa sibi data ei se prosterneret et aliam simul daret.
B: (1Cor 13:3)[b:1Cor 13:3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quia peccata non habent connexionem ad invicem in aliquo uno, unum potest quis incurrere sine alio. Sed unum et idem est secundum quod omnia peccata remittuntur. Et ideo remissiones diversorum peccatorum connexae sunt. Et ideo de uno sine alio satisfieri non potest.
Ad primum ergo dicendum quod, quia peccata non habent connexionem ad invicem in aliquo uno, unum potest quis incurrere sine alio. Sed unum et idem est secundum quod omnia peccata remittuntur. Et ideo remissiones diversorum peccatorum connexae sunt. Et ideo de uno sine alio satisfieri non potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod in obligatione debiti non est nisi inaequalitas iustitiae opposita, quia unus rem alterius habet. Et ideo ad restitutionem non exigitur nisi quod restituatur aequalitas iustitiae. Quod quidem potest fieri de uno debito et non de alio. Sed ubi est offensa, ibi est inaequalitas non tantum iustitiae opposita, sed etiam amicitiae. Et ideo ad hoc quod per satisfactionem offensa tollatur, non solum oportet quod aequalitas iustitiae restituatur per recompensationem aequalis poenae, sed etiam quod restituatur amicitiae aequalitas. Quod non potest fieri dum aliquid est quod amicitiam impediat.
Ad secundum dicendum quod in obligatione debiti non est nisi inaequalitas iustitiae opposita, quia unus rem alterius habet. Et ideo ad restitutionem non exigitur nisi quod restituatur aequalitas iustitiae. Quod quidem potest fieri de uno debito et non de alio. Sed ubi est offensa, ibi est inaequalitas non tantum iustitiae opposita, sed etiam amicitiae. Et ideo ad hoc quod per satisfactionem offensa tollatur, non solum oportet quod aequalitas iustitiae restituatur per recompensationem aequalis poenae, sed etiam quod restituatur amicitiae aequalitas. Quod non potest fieri dum aliquid est quod amicitiam impediat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod unum peccatum suo pondere ad aliud trahit, ut Gregorius dicit. Ideo qui unum peccatum retinet, non sufficienter causas alterius peccati excidit.
Ad tertium dicendum quod unum peccatum suo pondere ad aliud trahit, ut Gregorius dicit. Ideo qui unum peccatum retinet, non sufficienter causas alterius peccati excidit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum aliquis de peccatis prius dimissis satisfacere possit extra caritatem existens
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 12 a. 3 ad 2[t:suppl q. 12 a. 3 ad 2]
Suppl q. 14 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod qui de omnibus peccatis contritus fuit prius, et postea in peccatum incidit, de aliis peccatis, quae sibi per contritionem dimissa fuerunt, satisfacere possit extra caritatem existens. Dixit enim Daniel Nabuchodonosor, Dan. 4: peccata tua eleemosynis redime. Sed ipse adhuc peccator erat: quod sequens poena demonstrat. Ergo potest in peccato existens satisfacere.
B: (Lev 25:25)[b:Lev 25:25]
suppl q. 12 a. 3 ad 2[t:suppl q. 12 a. 3 ad 2]
Suppl q. 14 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod qui de omnibus peccatis contritus fuit prius, et postea in peccatum incidit, de aliis peccatis, quae sibi per contritionem dimissa fuerunt, satisfacere possit extra caritatem existens. Dixit enim Daniel Nabuchodonosor, Dan. 4: peccata tua eleemosynis redime. Sed ipse adhuc peccator erat: quod sequens poena demonstrat. Ergo potest in peccato existens satisfacere.
B: (Lev 25:25)[b:Lev 25:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 2 arg. 2
Praeterea, nemo scit utrum sit dignus odio vel amore, Eccle. 9. Si ergo non possit fieri satisfactio nisi ab eo qui est in caritate, nullus sciret se satisfacere. Et hoc est inconveniens.
Praeterea, nemo scit utrum sit dignus odio vel amore, Eccle. 9. Si ergo non possit fieri satisfactio nisi ab eo qui est in caritate, nullus sciret se satisfacere. Et hoc est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 2 arg. 3
Praeterea, ex intentione quam homo habet in principio actus, totus actus informatur. Sed poenitens, quando poenitentiam inchoavit, in caritate erat. Ergo tota satisfactio sequens ex illa caritate intentionem informante efficaciam habebit.
Praeterea, ex intentione quam homo habet in principio actus, totus actus informatur. Sed poenitens, quando poenitentiam inchoavit, in caritate erat. Ergo tota satisfactio sequens ex illa caritate intentionem informante efficaciam habebit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 2 arg. 4
Praeterea, satisfactio consistit in quadam adaequatione poenae ad culpam. Sed talis adaequatio poenae potest etiam fieri in eo qui caritatem non habet. Ergo, etc.
Praeterea, satisfactio consistit in quadam adaequatione poenae ad culpam. Sed talis adaequatio poenae potest etiam fieri in eo qui caritatem non habet. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Proverb. 10: universa delicta operit caritas. Sed satisfactionis est delere delicta. Ergo sine caritate non habet suam virtutem.
Sed contra: Proverb. 10: universa delicta operit caritas. Sed satisfactionis est delere delicta. Ergo sine caritate non habet suam virtutem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 2 arg. 5
Praeterea, praecipuum opus in satisfaciendo est eleemosyna. Sed eleemosyna extra caritatem facta non valet: ut patet I Cor. 13: si distribuero in cibos pauperum, etc. Ergo nec satisfactio aliqua est.
Praeterea, praecipuum opus in satisfaciendo est eleemosyna. Sed eleemosyna extra caritatem facta non valet: ut patet I Cor. 13: si distribuero in cibos pauperum, etc. Ergo nec satisfactio aliqua est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod, postquam omnia peccata per praecedentem: contritionem remissa sunt, si aliquis ante satisfactionem peractam in peccatum decidat, et iri peccato existens satisfaciat, quod satisfactio talis ei valeat, ita quod, si in peccato illo moreretur, in inferno de illis peccatis non puniretur.
Sed hoc non potest esse. Quia in satisfactione oportet quod, etiam amicitia restituta, iustitiae aequalitas restituatur, cuius contrarium amicitiam tollit, ut Philosophus, in IX Ethic., dicit. Aequalitas autem in satisfactione ad Deum non est secundum aequivalentiam, sed magis secundum acceptationem ipsius. Et ideo oportet quod, etsi iam offensa sit dimissa per praecedentem contritionem, quod opera satisfactoria sint Deo accepta. Quod dat eis caritas. Et ideo sine caritate opera facta non sunt satisfactoria.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod consilium Daniel intelligitur quod a peccato cessaret, et poeniteret, et sic per eleemosynas satisfaceret.
Ad primum ergo dicendum quod consilium Daniel intelligitur quod a peccato cessaret, et poeniteret, et sic per eleemosynas satisfaceret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut homo nescit pro certo utrum caritatem habuerit in satisfaciendo vel habeat, ita etiam nescit pro certo utrum plene satisfecerit. Et ideo dicitur Eccli. 5: de propitiatu peccatorum noli esse sine metu. Nec tamen exigitur quod propter hunc metum homo satisfactionem expletam iteret, si conscientiam peccati mortalis non habet. Quamvis enim poenam non expiet per huiusmodi satisfactionem, tamen non incurrit reatum omissionis ex satisfactione neglecta: sicut nec ille qui accedit ad Eucharistiam sine conscientia peccati mortalis cui subiacet, reatum indignae sumptionis incurrit.
Ad secundum dicendum quod, sicut homo nescit pro certo utrum caritatem habuerit in satisfaciendo vel habeat, ita etiam nescit pro certo utrum plene satisfecerit. Et ideo dicitur Eccli. 5: de propitiatu peccatorum noli esse sine metu. Nec tamen exigitur quod propter hunc metum homo satisfactionem expletam iteret, si conscientiam peccati mortalis non habet. Quamvis enim poenam non expiet per huiusmodi satisfactionem, tamen non incurrit reatum omissionis ex satisfactione neglecta: sicut nec ille qui accedit ad Eucharistiam sine conscientia peccati mortalis cui subiacet, reatum indignae sumptionis incurrit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod intentio illa interrupta est per peccatum sequens. Et ideo non dat vim aliquam operibus post peccatum factis.
Ad tertium dicendum quod intentio illa interrupta est per peccatum sequens. Et ideo non dat vim aliquam operibus post peccatum factis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod non potest fieri adaequatio sufficiens nec secundum divinam acceptationem, nec secundum aequivalentiam: et ideo ratio illa non sequitur.
Ad quartum dicendum quod non potest fieri adaequatio sufficiens nec secundum divinam acceptationem, nec secundum aequivalentiam: et ideo ratio illa non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum, postquam homo caritatem habuerit, valere incipiat satisfactio praecedens
Suppl q. 14 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod, postquam homo caritatem habuerit, valere incipiat satisfactio praecedens. Super illud Levit. 25, si attenuatus fuerit frater tuus etc., dicit Glossa quod fructus bonae conversionis debet computari ex eo tempore quo peccavit. Sed non computarentur nisi aliquam efficaciam acciperent ex caritate sequenti. Ergo post caritatem recuperatam valere incipiunt.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod, postquam homo caritatem habuerit, valere incipiat satisfactio praecedens. Super illud Levit. 25, si attenuatus fuerit frater tuus etc., dicit Glossa quod fructus bonae conversionis debet computari ex eo tempore quo peccavit. Sed non computarentur nisi aliquam efficaciam acciperent ex caritate sequenti. Ergo post caritatem recuperatam valere incipiunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 3 arg. 2
Praeterea, sicut efficacia satisfactionis impeditur per peccatum, ita efficacia baptismi impeditur per fictionem. Sed baptismus incipit valere recedente fictione. Ergo satisfactio recedente peccato.
B: (Matt 6:2)[b:Matt 6:2] (Matt 6:5)[b:Matt 6:5] (Matt 6:16)[b:Matt 6:16]
Praeterea, sicut efficacia satisfactionis impeditur per peccatum, ita efficacia baptismi impeditur per fictionem. Sed baptismus incipit valere recedente fictione. Ergo satisfactio recedente peccato.
B: (Matt 6:2)[b:Matt 6:2] (Matt 6:5)[b:Matt 6:5] (Matt 6:16)[b:Matt 6:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 3 arg. 3
Praeterea, si alicui pro peccatis commissis iniuncta fuerint multa ieiunia, et in peccatum cadens ea perfecerit, non iniungitur, cum iterum confiteatur, ut ieiunia illa iteret. Iniungeretur autem ei si per ea satisfactio non impleretur. Ergo per poenitentiam sequentem opera praecedentia satisfaciendi efficaciam accipiunt.
Praeterea, si alicui pro peccatis commissis iniuncta fuerint multa ieiunia, et in peccatum cadens ea perfecerit, non iniungitur, cum iterum confiteatur, ut ieiunia illa iteret. Iniungeretur autem ei si per ea satisfactio non impleretur. Ergo per poenitentiam sequentem opera praecedentia satisfaciendi efficaciam accipiunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Opera extra caritatem facta ideo non erant satisfactoria quia fuerunt mortua. Sed per poenitentiam non vivificantur. Ergo nec incipiunt esse satisfactoria.
Sed contra: Opera extra caritatem facta ideo non erant satisfactoria quia fuerunt mortua. Sed per poenitentiam non vivificantur. Ergo nec incipiunt esse satisfactoria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 3 arg. 4
Praeterea, caritas non informat actum nisi qui ab ipsa aliqualiter procedit. Sed opera non possunt esse Deo accepta, ac per hoc nec satisfactoria, nisi sint caritate informata. Ergo, cum opera facta extra caritatem nullo modo ex caritate processerint, vel de cetero procedere possint, nullo modo poterunt in satisfactionem computari.
B: (1Cor 13:2)[b:1Cor 13:2]
Praeterea, caritas non informat actum nisi qui ab ipsa aliqualiter procedit. Sed opera non possunt esse Deo accepta, ac per hoc nec satisfactoria, nisi sint caritate informata. Ergo, cum opera facta extra caritatem nullo modo ex caritate processerint, vel de cetero procedere possint, nullo modo poterunt in satisfactionem computari.
B: (1Cor 13:2)[b:1Cor 13:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod opera in caritate facta, quae viva dicuntur, sunt meritoria vitae aeternae, et satisfactoria respectu poenae, dimittendae; et quod per caritatem sequentem opera extra caritatem facta vivificantur quantum ad hoc quod sunt satisfactoria, sed non quantum ad hoc quod sunt meritoria vitae aeternae.
Sed hoc non potest esse. Quia utrumque habent ex eadem ratione opera ex caritate facta, scilicet ex hoc quod sunt Deo grata. Unde, sicut caritas adveniens non potest ea gratificare quantum ad unum, ita nec quantum ad aliud.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod opera in caritate facta, quae viva dicuntur, sunt meritoria vitae aeternae, et satisfactoria respectu poenae, dimittendae; et quod per caritatem sequentem opera extra caritatem facta vivificantur quantum ad hoc quod sunt satisfactoria, sed non quantum ad hoc quod sunt meritoria vitae aeternae.
Sed hoc non potest esse. Quia utrumque habent ex eadem ratione opera ex caritate facta, scilicet ex hoc quod sunt Deo grata. Unde, sicut caritas adveniens non potest ea gratificare quantum ad unum, ita nec quantum ad aliud.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod non debet intelligi quod fructus computetur a tempore quo primo in peccato fuit: sed a tempore in quo peccare cessavit, quo scilicet ultimo in peccato fuit. Vel intelligitur quando statim post peccatum contritus fuit, et fecit multa bona antequam confiteretur.
Vel dicendum quod, quanto est maior contritio, tanto magis diminuit de poena; et quanto aliquis plura bona facit in peccato existens, magis se ad gratiam contritionis disponit; et ideo probabile est quod minoris poenae sit debitor. Et propter hoc deberet a sacerdote discrete computari, ut ei minorem poenam iniungat, inquantum invenit eum melius dispositum.
Ad primum ergo dicendum quod non debet intelligi quod fructus computetur a tempore quo primo in peccato fuit: sed a tempore in quo peccare cessavit, quo scilicet ultimo in peccato fuit. Vel intelligitur quando statim post peccatum contritus fuit, et fecit multa bona antequam confiteretur.
Vel dicendum quod, quanto est maior contritio, tanto magis diminuit de poena; et quanto aliquis plura bona facit in peccato existens, magis se ad gratiam contritionis disponit; et ideo probabile est quod minoris poenae sit debitor. Et propter hoc deberet a sacerdote discrete computari, ut ei minorem poenam iniungat, inquantum invenit eum melius dispositum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod baptismus imprimit characterem in anima, non autem satisfactio. Et ideo adveniens caritas, quae fictionem tollit et peccatum, facit quod baptismus effectum suum habeat; non autem facit hoc de satisfactione. Et praeterea baptismus ex ipso opere operato iustificat, quod non est hominis, sed Dei. Et ideo non eodem modo mortificatur sicut et satisfactio, quae est opus hominis.
Ad secundum dicendum quod baptismus imprimit characterem in anima, non autem satisfactio. Et ideo adveniens caritas, quae fictionem tollit et peccatum, facit quod baptismus effectum suum habeat; non autem facit hoc de satisfactione. Et praeterea baptismus ex ipso opere operato iustificat, quod non est hominis, sed Dei. Et ideo non eodem modo mortificatur sicut et satisfactio, quae est opus hominis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod aliquae satisfactiones sunt ex quibus manet aliquis effectus in satisfacientibus etiam postquam actus satisfactionis transit: sicut ex ieiunio manet corporis debilitatio, ex eleemosynarum largitione substantiae diminutio, et sic de similibus. Et tales satisfactiones in peccatis factae non oportet quod iterentur: quia quantum ad hoc quod de eis manet, per poenitentiam Deo acceptae sunt. Satisfactiones autem quae non relinquunt aliquem effectum in satisfaciente postquam actus transit, oportet quod iterentur: sicut est de oratione et similibus. Actus autem interior, quia totaliter transit, nullo modo vivificatur, sed oportet quod iteretur.
Ad tertium dicendum quod aliquae satisfactiones sunt ex quibus manet aliquis effectus in satisfacientibus etiam postquam actus satisfactionis transit: sicut ex ieiunio manet corporis debilitatio, ex eleemosynarum largitione substantiae diminutio, et sic de similibus. Et tales satisfactiones in peccatis factae non oportet quod iterentur: quia quantum ad hoc quod de eis manet, per poenitentiam Deo acceptae sunt. Satisfactiones autem quae non relinquunt aliquem effectum in satisfaciente postquam actus transit, oportet quod iterentur: sicut est de oratione et similibus. Actus autem interior, quia totaliter transit, nullo modo vivificatur, sed oportet quod iteretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum opera extra caritatem facta sint alicuius boni meritoria, saltem temporalis
Suppl q. 14 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod opera extra caritatem facta sint alicuius boni meritoria, saltem temporalis. Quia sicut se habet poena ad malum actum, ita se habet praemium ad bonum. Sed nullum malum factum apud Deum, iustum iudicem, est impunitum. Ergo nec aliquod bonum irremuneratum. Et sic per illud bonum aliquid meretur.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod opera extra caritatem facta sint alicuius boni meritoria, saltem temporalis. Quia sicut se habet poena ad malum actum, ita se habet praemium ad bonum. Sed nullum malum factum apud Deum, iustum iudicem, est impunitum. Ergo nec aliquod bonum irremuneratum. Et sic per illud bonum aliquid meretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 4 arg. 2
Praeterea, merces non datur nisi merito. Sed operibus extra caritatem factis merces datur: ut dicitur, Matth., 6, de illis qui propter gloriam humanam opera bona faciunt, quod receperunt mercedem suam. Ergo illa fuerunt alicuius boni meritoria.
Praeterea, merces non datur nisi merito. Sed operibus extra caritatem factis merces datur: ut dicitur, Matth., 6, de illis qui propter gloriam humanam opera bona faciunt, quod receperunt mercedem suam. Ergo illa fuerunt alicuius boni meritoria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 4 arg. 3
Praeterea, duo existentes in peccato quorum unus multa bona facit ex genere et circumstantia, alius autem nulla, non aequaliter propinque se habent ad accipiendum bona a Deo: alias non esset ei consulendum ut aliquid boni faceret. Sed qui magis appropinquat Deo, magis de bonis eius percipit. Ergo iste per opera bona quae facit, aliquid a Deo meretur.
Praeterea, duo existentes in peccato quorum unus multa bona facit ex genere et circumstantia, alius autem nulla, non aequaliter propinque se habent ad accipiendum bona a Deo: alias non esset ei consulendum ut aliquid boni faceret. Sed qui magis appropinquat Deo, magis de bonis eius percipit. Ergo iste per opera bona quae facit, aliquid a Deo meretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod Augustinus dicit, quod peccator non est dignus pane quo vescitur. Ergo non potest aliquid a Deo mereri.
Sed contra: Est quod Augustinus dicit, quod peccator non est dignus pane quo vescitur. Ergo non potest aliquid a Deo mereri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 4 arg. 4
Praeterea, qui nihil est, non potest aliquid mereri. Sed peccator, non habens caritatem, nihil est secundum esse spirituale: ut patet I Cor. 13. Ergo non potest aliquid mereri.
Praeterea, qui nihil est, non potest aliquid mereri. Sed peccator, non habens caritatem, nihil est secundum esse spirituale: ut patet I Cor. 13. Ergo non potest aliquid mereri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod meritum proprie dicitur actio qua efficitur ut ei qui agit sit iustum. aliquid dari. Sed iustitia dupliciter dicitur. Uno modo, proprie: quae scilicet respicit debitum ex parte recipientis. Alio modo, quasi similitudinarie, quae respicit debitum ex parte dantis: aliquid enim decet dantem dare quod tamen non habet recipiens debitum recipiendi. Et sic iustitia dicitur decentia divinae bonitatis: sicut Anselmus dicit quod Deus iustus est cum peccatoribus parcit, quia eum decet. Et secundum hoc, etiam meritum dupliciter dicitur. Uno modo, actus per quem efficitur ut ipse agens habeat debitum recipiendi. Et hoc vocatur meritum condigni. Alio modo, per quem efficitur ut sit debitum dandi in dante secundum decentiam ipsius. Et ideo hoc meritum dicitur meritum congrui.
Cum autem in omnibus illis quae gratis dantur, prima ratio dandi sit amor, impossibile est quod aliquid tale, sibi debitum faciat qui amicitia caret. Et ideo, cum omnia bona, et temporalia et aeterna, ex divina liberalitate donentur, nullus acquirere potest debitum recipiendi aliquod illorum nisi per caritatem ad Deum. Et ideo opera extra caritatem facta non sunt meritoria ex condigno neque aeterni neque temporalis alicuius boni apud Deum.
Sed quia divinam bonitatem decet ut, ubicumque dispositionem invenit, perfectionem adiiciat; ideo ex merito congrui dicitur aliquis mereri aliquod bonum per opera bona extra caritatem facta. Et secundum hoc, opera ista ad triplex bonum valent: scilicet ad temporalium consecutionem; ad dispositionem ad gratiam; et ad assuetudinem bonorum operum.
Quia tamen hoc meritum non proprie dicitur meritum, ideo magis concedendum est quod huiusmodi opera non sint alicuius meritoria, quam quod sint.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Philosophus dicit, VIII Ethic., quia filius per omnia quae facere potest, nihil aequale reddere patri potest his quae a patre recipit; ideo nunquam pater debitor filii efficitur. Et multo minus homo potest propter aequivalentiam operis Dominum sibi constituere debitorem. Et ideo nullum opus nostrum ex quantitate suae bonitatis habet quod aliquid mereatur: sed ex vi caritatis, quae facit ea quae sunt amicorum esse communia. Unde, quantumcumque sit opus bonum extra caritatem factum, non facit, proprie loquendo, quod aliquid recipiendi a Deo faciens debitum habeat. Sed opus malum ex quantitate suae malitiae secundum aequivalentiam poenam meretur: quia ex parte Dei non sunt nobis aliqua mala facta, sicut bona. Et ideo, quamvis opus malum mereatur poenam ex condigno, non tamen opus bonum sine caritate meretur ex condigno praemium.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 4 ad 2
Ad secundum et ad tertium dicendum quod procedunt de merito congrui. Aliae autem rationes procedunt de merito condigni.
Ad secundum et ad tertium dicendum quod procedunt de merito congrui. Aliae autem rationes procedunt de merito condigni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum opera praedicta valeant ad poenae infernalis mitigationem
Suppl q. 14 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod opera praedicta non valent ad poenae infernalis mitigationem. Quia secundum quantitatem culpae erit quantitas poenae in inferno. Sed opera extra caritatem non minuunt quantitatem peccati. Ergo nec infernalis poenae.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod opera praedicta non valent ad poenae infernalis mitigationem. Quia secundum quantitatem culpae erit quantitas poenae in inferno. Sed opera extra caritatem non minuunt quantitatem peccati. Ergo nec infernalis poenae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 5 arg. 2
Praeterea, poena infernalis, quamvis sit duratione infinita, tamen intensione finita est. Sed quodlibet finitum consumitur aliqua finita subtractione facta. Si ergo opera extra caritatem facta aliquid subtraherent de poena debita pro peccatis, contingeret tantum multiplicari illa opera quod totaliter tolleretur poena inferni. Quod falsum est.
Praeterea, poena infernalis, quamvis sit duratione infinita, tamen intensione finita est. Sed quodlibet finitum consumitur aliqua finita subtractione facta. Si ergo opera extra caritatem facta aliquid subtraherent de poena debita pro peccatis, contingeret tantum multiplicari illa opera quod totaliter tolleretur poena inferni. Quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 5 arg. 3
Praeterea, suffragia Ecclesiae sunt magis efficacia quam opera extra caritatem facta: sed, sicut ait Augustinus, in Enchiridion, damnatis in inferno non prosunt suffragia Ecclesiae. Poenae ergo multo minus per opera extra caritatem facta mitigantur.
Praeterea, suffragia Ecclesiae sunt magis efficacia quam opera extra caritatem facta: sed, sicut ait Augustinus, in Enchiridion, damnatis in inferno non prosunt suffragia Ecclesiae. Poenae ergo multo minus per opera extra caritatem facta mitigantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Est quod Augustinus dicit, in Enchiridion, quia ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel ut tolerabilior fiat damnatio.
Sed contra: Est quod Augustinus dicit, in Enchiridion, quia ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel ut tolerabilior fiat damnatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 5 arg. 4
Praeterea, maius est facere bonum quam dimittere malum. Sed dimittere malum semper vitat poenam, etiam in eo qui caritate caret. Ergo multo fortius facere bonum.
Praeterea, maius est facere bonum quam dimittere malum. Sed dimittere malum semper vitat poenam, etiam in eo qui caritate caret. Ergo multo fortius facere bonum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod diminuere poenam infernalem potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod quis liberetur a poena quam iam meruit. Et sic, cum nullus liberetur a poena nisi sit absolutus a culpa, quia effectus non diminuuntur neque tolluntur nisi diminuta vel ablata causa; per opera extra caritatem facta, quia neque culpam tollere neque diminuere possunt, poena inferni mitigari non potest.
Alio modo, quod meritum poenae impediatur. Et sic huiusmodi opera minuunt poenam inferni. Primo, quia homo reatum omissionis evadit qui huiusmodi opera perficit. Secundo, quia huiusmodi opera aliquo modo ad bonum disponunt: ut homo ex minori contemptu etiam peccata faciat: vel etiam a inultis peccatis per huiusmodi opera retrahatur.
Sed diminutionem vel dilationem temporalis poenae merentur huiusmodi opera, sicut dicitur de Achab, III Reg. 21, eodem modo sicut et bonorum temporalium consecutionem.
Quidam autem dicunt quod diminuunt poenam inferni, non subtrahendo aliquid de ipsa quantum ad substantiam, sed fortificando subiectum at melius sustinere possit. Sed hoc non potest esse. Quia fortificatio non est nisi ex ablatione passibilitatis. Passibilitas autem est secundum mensuram culpae. Et ideo, si culpa non minuitur, nec subiectum fortificari potest.
Quidam etiam dicunt quod diminuitur poena quantum ad vermem conscientiae, licet non quantum ad ignem. Sed hoc etiam nihil est. Quia sicut poena ignis aequatur culpae, ita et poena remorsionis conscientiae. Unde similis ratio est de utroque.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 14 a. 5 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 15: De his per quae satisfactio fit
Suppl q. 15 pr.
Deinde considerandum est de his per quae satisfactio fit.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum satisfactionem oporteat fieri per opera poenalia.
Secundo: utrum flagella, quibus a Deo in hac vita homo punitur, sint satisfactoria.
Tertio: utrum convenienter enumerentur opera satisfactoria, cum dicitur quod sunt tria, scilicet eleemosyna, ieiunium et oratio.
Deinde considerandum est de his per quae satisfactio fit.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum satisfactionem oporteat fieri per opera poenalia.
Secundo: utrum flagella, quibus a Deo in hac vita homo punitur, sint satisfactoria.
Tertio: utrum convenienter enumerentur opera satisfactoria, cum dicitur quod sunt tria, scilicet eleemosyna, ieiunium et oratio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum satisfactionem oporteat fieri per opera poenalia
Suppl q. 15 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod satisfactionem non oporteat fieri per opera poenalia. Quia per satisfactionem oportet fieri recompensationem ad divinam offensam. Sed nulla recompensatio videtur fieri per opera poenalia: quia Deus non delectatur in poenis nostris. Ergo non oportet satisfactionem per opera poenalia fieri.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod satisfactionem non oporteat fieri per opera poenalia. Quia per satisfactionem oportet fieri recompensationem ad divinam offensam. Sed nulla recompensatio videtur fieri per opera poenalia: quia Deus non delectatur in poenis nostris. Ergo non oportet satisfactionem per opera poenalia fieri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 1 arg. 2
Praeterea, quanto aliquod opus ex maiori caritate procedit, tanto minus est poenale: quia, caritas poenam non habet, I Ioan. 4. Si ergo oportet opera satisfactoria esse poenalia, quanto magis sunt ex caritate facta, minus erunt satisfactoria. Quod falsum est.
Praeterea, quanto aliquod opus ex maiori caritate procedit, tanto minus est poenale: quia, caritas poenam non habet, I Ioan. 4. Si ergo oportet opera satisfactoria esse poenalia, quanto magis sunt ex caritate facta, minus erunt satisfactoria. Quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 1 arg. 3
Praeterea, satisfacere, ut dicit Anselmus, est honorem debitum Deo impendere. Sed hoc etiam aliis quam operibus poenalibus fieri potest. Ergo satisfactionem non oportet poenalibus operibus fieri.
Praeterea, satisfacere, ut dicit Anselmus, est honorem debitum Deo impendere. Sed hoc etiam aliis quam operibus poenalibus fieri potest. Ergo satisfactionem non oportet poenalibus operibus fieri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod Gregorius dicit: iustum est ut peccator tanto maiora sibi inferat lamenta per poenitentiam, quanto maiora intulit damna per culpam.
B: (Rom 5:3)[b:Rom 5:3] (Rom 5:4)[b:Rom 5:4]
Sed contra: Est quod Gregorius dicit: iustum est ut peccator tanto maiora sibi inferat lamenta per poenitentiam, quanto maiora intulit damna per culpam.
B: (Rom 5:3)[b:Rom 5:3] (Rom 5:4)[b:Rom 5:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 1 arg. 4
Praeterea, per satisfactionem oportet peccati vulnus sanari perfecte. Sed peccatorum medicinae sunt poenae: ut Philosophus dicit, II Ethic. 3. Ergo oportet quod per poenalia opera satisfactio fiat.
B: (Ps 118)[b:Ps 118]
Praeterea, per satisfactionem oportet peccati vulnus sanari perfecte. Sed peccatorum medicinae sunt poenae: ut Philosophus dicit, II Ethic. 3. Ergo oportet quod per poenalia opera satisfactio fiat.
B: (Ps 118)[b:Ps 118]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod satisfactio respectum habet et ad praeteritam offensam, pro qua recompensatio fit per satisfactionem; et etiam ad futuram culpam, a qua per eam praeservamur. Et quantum ad utrumque exigit quod satisfactio per opera poenalia fiat. Recompensatio enim offensae importat adaequationem quam oportet esse eius qui offendit ad eum in quem offensa commissa est. Adaequatio autem in humana iustitia autenditur per subtractionem ab uno qui plus habuit iusto, et additionem ad alterum cui subtractum est aliquid. Deo autem quamvis, quantum ex parte sua est, nihil subtrahi possit, tamen peccator, quantum in ipso est, aliquid ei subtraxit peccando, ut dictum est. Unde oportet, ad hoc quod recompensatio fiat, quod aliquid subtrahatur de peccante per satisfactionem quod in honorem Dei cedat. Opus autem bonum, ex hoc quod est huiusmodi, non subtrahit aliquid ab operante, sed magis perficit ipsum. Unde subtractio non potest fieri per opus bonum nisi poenale sit. Et ideo, ad hoc quod aliquod opus sit satisfactorium, oportet quod, sit bonum, ut in honorem Dei sit; et poenale, ut aliquid peccatori subtrahatur.
Similiter etiam poena a culpa futura praeservat; quia non facile homo ad peccata redit ex quo poenam expertus est. Unde, secundum Philosophum, poenae medicinae sunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis Deus non delectetur in poenis ut sunt poenae, delectatur tamen in eis ut sunt iustae. Et sic satisfactoriae esse possunt.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis Deus non delectetur in poenis ut sunt poenae, delectatur tamen in eis ut sunt iustae. Et sic satisfactoriae esse possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut in satisfactione consideratur poenalitas, ita in merito consideratur difficultas. Diminutio autem difficultatis ex parte ipsius actus diminuit, ceteris paribus, meritum: sed diminutio difficultatis ex promptitudine voluntatis non diminuit meritum, sed auget. Et similiter diminutio poenalitatis ex promptitudine voluntatis, quod facit caritas, non diminuit efficaciam satisfactionis, sed auget.
Ad secundum dicendum quod, sicut in satisfactione consideratur poenalitas, ita in merito consideratur difficultas. Diminutio autem difficultatis ex parte ipsius actus diminuit, ceteris paribus, meritum: sed diminutio difficultatis ex promptitudine voluntatis non diminuit meritum, sed auget. Et similiter diminutio poenalitatis ex promptitudine voluntatis, quod facit caritas, non diminuit efficaciam satisfactionis, sed auget.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod debitum pro peccato est recompensatio offensae, quae sine poena peccantis non fit. Et de tali debito Anselmus intelligit.
Ad tertium dicendum quod debitum pro peccato est recompensatio offensae, quae sine poena peccantis non fit. Et de tali debito Anselmus intelligit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum flagella quibus a Deo in hac vita punimur, possint satisfactoria esse
Suppl q. 15 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod flagella quibus a Deo in hac vita punimur, non possint satisfactoria esse. Nihil enim potest esse satisfactorium nisi quod est meritorium, ut ex dictis patet. Sed non meremur nisi per ea quae in nobis sunt. Cum ergo flagella quibus a Deo punimur, non sint in nobis, videtur quod satisfactoria esse non possunt.
B: (Jas 5:13)[b:Jas 5:13]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod flagella quibus a Deo in hac vita punimur, non possint satisfactoria esse. Nihil enim potest esse satisfactorium nisi quod est meritorium, ut ex dictis patet. Sed non meremur nisi per ea quae in nobis sunt. Cum ergo flagella quibus a Deo punimur, non sint in nobis, videtur quod satisfactoria esse non possunt.
B: (Jas 5:13)[b:Jas 5:13]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 2 arg. 2
Praeterea, satisfactio tantum bonorum est. Sed huiusmodi flagella in malis inducuntur, et praecipue eis debentur. Ergo non possunt esse satisfactoria.
B: (Mark 9:28)[b:Mark 9:28]
Praeterea, satisfactio tantum bonorum est. Sed huiusmodi flagella in malis inducuntur, et praecipue eis debentur. Ergo non possunt esse satisfactoria.
B: (Mark 9:28)[b:Mark 9:28]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 2 arg. 3
Praeterea, satisfactio respicit peccata praeterita. Sed aliquando ista flagella infliguntur illis qui peccata non habent: sicut de Iob patet. Ergo videtur quod non sint satisfactoria.
B: (Luke 11:41)[b:Luke 11:41]
Praeterea, satisfactio respicit peccata praeterita. Sed aliquando ista flagella infliguntur illis qui peccata non habent: sicut de Iob patet. Ergo videtur quod non sint satisfactoria.
B: (Luke 11:41)[b:Luke 11:41]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Rom. 5: tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem: idest a peccato purgationem, ut Glossa ibidem dicit. Ergo flagella peccata purgant. Et sic sunt satisfactoria.
Sed contra: Est quod dicitur Rom. 5: tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem: idest a peccato purgationem, ut Glossa ibidem dicit. Ergo flagella peccata purgant. Et sic sunt satisfactoria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 2 arg. 4
Praeterea, Ambrosius dicit: etsi fides, idest peccati conscientia, desit, poena satisfacit. Ergo huiusmodi flagella sunt satisfactoria.
Praeterea, Ambrosius dicit: etsi fides, idest peccati conscientia, desit, poena satisfacit. Ergo huiusmodi flagella sunt satisfactoria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod recompensatio offensae praeteritae potest fieri et ab eo qui offendit, et ab alio. Quando autem fit ab alio, talis recompensatio vindicationis magis quam satisfactionis rationem habet: quando autem fit ab ipso qui offendit, etiam rationem satisfactionis habet. Unde, si flagella quae pro peccatis a Deo infliguntur, fiant aliquo modo ipsius patientis, rationem satisfactionis accipiunt. Fiunt autem ipsius inquantum ea acceptat ad purgationem peccatorum, eis utens patienter. Si autem omnino eis per impatientiam dissentiat, tunc non efficiuntur aliquo modo ipsius. Et ideo non habent rationem satisfactionis, sed vindicationis tantum.
Respondeo dicendum quod recompensatio offensae praeteritae potest fieri et ab eo qui offendit, et ab alio. Quando autem fit ab alio, talis recompensatio vindicationis magis quam satisfactionis rationem habet: quando autem fit ab ipso qui offendit, etiam rationem satisfactionis habet. Unde, si flagella quae pro peccatis a Deo infliguntur, fiant aliquo modo ipsius patientis, rationem satisfactionis accipiunt. Fiunt autem ipsius inquantum ea acceptat ad purgationem peccatorum, eis utens patienter. Si autem omnino eis per impatientiam dissentiat, tunc non efficiuntur aliquo modo ipsius. Et ideo non habent rationem satisfactionis, sed vindicationis tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis illa flagella non sint omnino in potestate nostra, tamen quantum ad aliquid sunt, ut scilicet eis patienter utamur. Et sic homo facit de necessitate virtutem. Unde et meritoria et satisfactoria esse possunt.
B: (Ps 42)[b:Ps 42] (1John 2:16)[b:1John 2:16]
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis illa flagella non sint omnino in potestate nostra, tamen quantum ad aliquid sunt, ut scilicet eis patienter utamur. Et sic homo facit de necessitate virtutem. Unde et meritoria et satisfactoria esse possunt.
B: (Ps 42)[b:Ps 42] (1John 2:16)[b:1John 2:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut ex eodem igne, ut Gregorius dicit, aurum rutilat et palea fumat, ita etiam eisdem flagellis et boni purgantur, et mali magis infitiuntur per impatientiam. Et ideo, quamvis flagella sint communia, tamen satisfactio tantum est bonorum.
Ad secundum dicendum quod, sicut ex eodem igne, ut Gregorius dicit, aurum rutilat et palea fumat, ita etiam eisdem flagellis et boni purgantur, et mali magis infitiuntur per impatientiam. Et ideo, quamvis flagella sint communia, tamen satisfactio tantum est bonorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod flagella respectum habent ad culpam praeteritam semper: sed non semper ad culpam personae, sed ad culpam naturae. Si enim in humana natura nulla culpa praecessisset, nulla poena fuisset. Sed quia culpa in natura praecessit, personae alicui divinitus poena infertur sine culpa personae, ad meritum virtutis et cautelam peccati sequentis. Et haec duo etiam necessaria sunt in satisfactione. Oportet enim esse opus meritorium, ut honor Deo exhibeatur; et oportet esse virtutum custodiam, ut a futuris peccatis praeservemur.
Ad tertium dicendum quod flagella respectum habent ad culpam praeteritam semper: sed non semper ad culpam personae, sed ad culpam naturae. Si enim in humana natura nulla culpa praecessisset, nulla poena fuisset. Sed quia culpa in natura praecessit, personae alicui divinitus poena infertur sine culpa personae, ad meritum virtutis et cautelam peccati sequentis. Et haec duo etiam necessaria sunt in satisfactione. Oportet enim esse opus meritorium, ut honor Deo exhibeatur; et oportet esse virtutum custodiam, ut a futuris peccatis praeservemur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum convenienter enumerentur opera satisfactoria, cum dicitur quod sunt tria: eleemosyna, ieiunium et oratio
Suppl q. 15 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter enumerentur opera satisfactoria, cum dicitur quod sunt tria: eleemosyna, ieiunium et oratio. Quia opus satisfactorium debet esse poenale. Sed oratio poenam non habet, cum sit contra poenae tristitiam medicina, sed delectationem: unde dicitur Iac. 5: tristatur aliquis in vobis? Oret et psallat. Ergo non debet computari inter opera satisfactoria.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter enumerentur opera satisfactoria, cum dicitur quod sunt tria: eleemosyna, ieiunium et oratio. Quia opus satisfactorium debet esse poenale. Sed oratio poenam non habet, cum sit contra poenae tristitiam medicina, sed delectationem: unde dicitur Iac. 5: tristatur aliquis in vobis? Oret et psallat. Ergo non debet computari inter opera satisfactoria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 3 arg. 2
Praeterea, omne peccatum; vel est carnale vel spirituale. Sed, sicut dicit Hieronymus, ieiunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis. Ergo non debet esse aliquod aliud opiis satisfactorium.
Praeterea, omne peccatum; vel est carnale vel spirituale. Sed, sicut dicit Hieronymus, ieiunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis. Ergo non debet esse aliquod aliud opiis satisfactorium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 3 arg. 3
Praeterea, satisfactio est necessaria ad emundationem peccatorum. Sed eleemosyna ab omnibus peccatis emundat, Luc. 11: date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Ergo alia duo sunt superflua.
Praeterea, satisfactio est necessaria ad emundationem peccatorum. Sed eleemosyna ab omnibus peccatis emundat, Luc. 11: date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Ergo alia duo sunt superflua.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Videtur quod debeant esse plura. Quia contraria contrariis curantur. Sed multo plura sunt peccatorum genera quam tria. Ergo debent plura satisfactionis opera computari.
Sed contra: Videtur quod debeant esse plura. Quia contraria contrariis curantur. Sed multo plura sunt peccatorum genera quam tria. Ergo debent plura satisfactionis opera computari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 3 arg. 4
Praeterea, peregrinationes etiam iniunguntur pro satisfactione, et disciplinae sive flagelliones, quae non computantur sub aliquo horum. Ergo debent plura satisfactionis opera computari.
Praeterea, peregrinationes etiam iniunguntur pro satisfactione, et disciplinae sive flagelliones, quae non computantur sub aliquo horum. Ergo debent plura satisfactionis opera computari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod satisfactio debet esse talis per quam aliquid nobis subtrahamus ad honorem Dei. Nos autem non habemus nisi tria bona: scilicet bona animae, et bona corporis, et bona fortunae, scilicet exteriora. Ex bonis quidem fortunae subtrahimus nobis aliquid per eleemosynam: sed ex bonis corporalibus per ieiunium. Ex bonis autem animae non oportet quod aliquid subtrahamus nobis quantum ad essentiam vel quantum ad diminutionem ipsorum, quia per ea efficimur Deo accepti: sed per hoc quod ea submittimus Deo totaliter. Et hoc fit per orationem.
Competit etiam iste numerus ex parte illa qua satisfactio peccatorum causas excidit. Quia radices peccatorum tres ponuntur, I Ioan. 2: scilicet concupiscentia carnism et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Et contra concupiscentiam carnis ordinatur ieiunium; contra concupiscentiam oculorum ordinatur eleemosyna; contra superbiam vitae ordinatur oratio; ut Augustinus dicit, super Matthaeum.
Competit etiam quantum ad hoc quod satisfactio peccatorum est suggestionibus aditum non indulgere; Quia omne peccatum vel in Deum committimus: et contra hoc ordinatur oratio. Vel in proximum: et contra hoc eleemosyna. Vel in nos ipsos: et contra hoc ordinatur ieiunium.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, secundum quosdam, duplex est oratio. Quaedam quae est contemplativorum, quorum conversatio in caelis est. Et talis, quia totaliter est delectabilis, non est satisfactoria. Alia est quae pro peccatis gemitus fundit. Et talis habet poenam; et est satisfactionis pars.
Vel dicendum melius quod quaelibet oratio habet rationem satisfactionis, quia, quamvis habeat suavitatem spiritus, habet tamen afflictionem carnis: quia, ut dicit Gregorius, super Ezech., dum crescit in nobis fortitudo amoris intimi, infirmamur procul dubio fortitudine carnis. Unde etiam nervus femoris Iacob ex lucta angeli emarcuisse legitur in Genesi.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum quosdam, duplex est oratio. Quaedam quae est contemplativorum, quorum conversatio in caelis est. Et talis, quia totaliter est delectabilis, non est satisfactoria. Alia est quae pro peccatis gemitus fundit. Et talis habet poenam; et est satisfactionis pars.
Vel dicendum melius quod quaelibet oratio habet rationem satisfactionis, quia, quamvis habeat suavitatem spiritus, habet tamen afflictionem carnis: quia, ut dicit Gregorius, super Ezech., dum crescit in nobis fortitudo amoris intimi, infirmamur procul dubio fortitudine carnis. Unde etiam nervus femoris Iacob ex lucta angeli emarcuisse legitur in Genesi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod peccatum carnale dicitur dupliciter. Uno modo, quod in ipsa delectatione carnis completur: ut gula et luxuria. Alio modo, quod completur in his quae ad carnem ordinantur, quamvis non in delectatione carnis, sed in delectatione animae magis: ut avaritia. Unde talia peccata sunt quasi media inter spiritualia et carnalia. Et ideo oportet quod eis etiam aliqua satisfactio respondeat propria, scilicet eleemosyna.
Ad secundum dicendum quod peccatum carnale dicitur dupliciter. Uno modo, quod in ipsa delectatione carnis completur: ut gula et luxuria. Alio modo, quod completur in his quae ad carnem ordinantur, quamvis non in delectatione carnis, sed in delectatione animae magis: ut avaritia. Unde talia peccata sunt quasi media inter spiritualia et carnalia. Et ideo oportet quod eis etiam aliqua satisfactio respondeat propria, scilicet eleemosyna.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis singula istorum per quandam convenientiam singulis peccatis approprientur, quia congruum est ut in quo quis peccaverit, in hoc puniatur, et quod peccati commissi per satisfactionem radix abscindatur; tamen quodlibet horum pro quolibet peccato satisfacere potest. Unde ei qui non potest unum ex his perficere, iniungatur aliud. Et praecipue eleemosyna aliorum vices supplere potest: inquantum alia satisfactionis opera per eleemosynam quisque sibi mercatur quodammodo in illis quibus eleemosynam tribuit. Unde non oportet quod, si eleemosyna omnia mundat peccata, quod propter hoc aliae satisfactiones superfluant.
Ad tertium dicendum quod, quamvis singula istorum per quandam convenientiam singulis peccatis approprientur, quia congruum est ut in quo quis peccaverit, in hoc puniatur, et quod peccati commissi per satisfactionem radix abscindatur; tamen quodlibet horum pro quolibet peccato satisfacere potest. Unde ei qui non potest unum ex his perficere, iniungatur aliud. Et praecipue eleemosyna aliorum vices supplere potest: inquantum alia satisfactionis opera per eleemosynam quisque sibi mercatur quodammodo in illis quibus eleemosynam tribuit. Unde non oportet quod, si eleemosyna omnia mundat peccata, quod propter hoc aliae satisfactiones superfluant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis sint multa peccata in specie, tamen omnia ad illas tres radices, vel ad illa tria peccatorum genera quibus diximus dictas satisfactiones respondere, reducuntur.
Ad quartum dicendum quod, quamvis sint multa peccata in specie, tamen omnia ad illas tres radices, vel ad illa tria peccatorum genera quibus diximus dictas satisfactiones respondere, reducuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 15 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod quidquid ad afflictionem corporis pertinet, totum ad ieiunium refertur; et quidquid in proximi utilitate expenditur, totum eleemosynae rationem habet; et similiter quaecumque latria exhibeatur Deo, orationis accipit rationem. Et ideo etiam unum opus potest habere plures rationes satisfaciendi.
Ad quintum dicendum quod quidquid ad afflictionem corporis pertinet, totum ad ieiunium refertur; et quidquid in proximi utilitate expenditur, totum eleemosynae rationem habet; et similiter quaecumque latria exhibeatur Deo, orationis accipit rationem. Et ideo etiam unum opus potest habere plures rationes satisfaciendi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 16: De suscipientibus hoc sacramentum
Suppl q. 16 pr.
Deinde considerandum est de suscipientibus hoc sacramentum.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum poenitentia possit esse in innocentibus.
Secundo: utrum in sanctis qui sunt in gloria.
Tertio: utrum in angelis bonis seu malis.
Deinde considerandum est de suscipientibus hoc sacramentum.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum poenitentia possit esse in innocentibus.
Secundo: utrum in sanctis qui sunt in gloria.
Tertio: utrum in angelis bonis seu malis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum in innocentibus poenitentia esse possit
Suppl q. 16 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in innocentibus poenitentia esse non possit. Quia poenitentia est commissa mala plangere. Sed innocentes nullum malum commiserunt. Ergo in eis poenitentia non est.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in innocentibus poenitentia esse non possit. Quia poenitentia est commissa mala plangere. Sed innocentes nullum malum commiserunt. Ergo in eis poenitentia non est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 1 arg. 2
Praeterea, poenitentia ex suo nomine importat poenam. Sed innocentibus non debetur poena. Ergo non est in eis poenitentia.
Praeterea, poenitentia ex suo nomine importat poenam. Sed innocentibus non debetur poena. Ergo non est in eis poenitentia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 1 arg. 3
Praeterea, poenitentia in idem coincidit cum vindicativa iustitia. Sed, omnibus existentibus innocentibus, vindicativa iustitia locum non haberet. Ergo nec poenitentia. Et ita non est in innocentibus.
Praeterea, poenitentia in idem coincidit cum vindicativa iustitia. Sed, omnibus existentibus innocentibus, vindicativa iustitia locum non haberet. Ergo nec poenitentia. Et ita non est in innocentibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Omnes virtutes simul infunduntur. Sed poenitentia est virtus. Curn ergo iri baptismo innocentibus infundantur aliae virtutes, infunditur etiam poenitentia.
B: (Wis 1:15)[b:Wis 1:15]
Sed contra: Omnes virtutes simul infunduntur. Sed poenitentia est virtus. Curn ergo iri baptismo innocentibus infundantur aliae virtutes, infunditur etiam poenitentia.
B: (Wis 1:15)[b:Wis 1:15]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 1 arg. 4
Praeterea, ille qui nunquam fuit infirmus corporaliter, dicitur sanabilis. Ergo et similiter qui nunquam fuit infirmus spiritualiter. Sed, sicut sanatio in actu a vulnere peccati non est nisi per actum poenitentiae, ita nec sanabilitas nisi per habitum. Ergo ille qui nunquam habuit infirmitatem peccati, habet habitum poenitentiae.
Praeterea, ille qui nunquam fuit infirmus corporaliter, dicitur sanabilis. Ergo et similiter qui nunquam fuit infirmus spiritualiter. Sed, sicut sanatio in actu a vulnere peccati non est nisi per actum poenitentiae, ita nec sanabilitas nisi per habitum. Ergo ille qui nunquam habuit infirmitatem peccati, habet habitum poenitentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod habitus medius est inter potentiam et actum. Et quia, remoto priori removetur posterius, non autem e converso; ideo, remota potentia ad actum, removetur habitus, non autem remoto actu. Et quia subtractio materiae tollit actum, propter hoc quod actus non potest esse sine materia in quam transit; ideo habitus alicuius virtutis competit alicui cui non suppetit materia, propter hoc quod suppetere potest, et ita in actum exire: sicut pauper homo potest habere habitum magnificentiae, sed non actum, quia non habet magnitudinem divitiarum, quae sunt materia magnificentiae; sed potest habere habitum. Et ideo, cum innocentes in statu innocentiae non habeant peccata commissa, quae sunt materia poenitentiae, sed possunt habere, actus poenitentiae in eis esse non potest, sed habitus potest. Et hoc si gratiam habeant, cum qua omnes virtutes infunduntur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis non commiserint, possunt tamen committere. Et ideo eis habitum poenitentiae habere competit. Sed tamen habitus iste nunquam in actum exire potest, nisi forte respectu venialium peccatorum: quia peccata mortalia tollunt ipsum. Nec tamen est frustra: quia est perfectio potentiae naturalis.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis non commiserint, possunt tamen committere. Et ideo eis habitum poenitentiae habere competit. Sed tamen habitus iste nunquam in actum exire potest, nisi forte respectu venialium peccatorum: quia peccata mortalia tollunt ipsum. Nec tamen est frustra: quia est perfectio potentiae naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis non sit eis debita poena actu, tamen in eis est possibile esse aliquid pro quo eis poena debeatur.
Ad secundum dicendum quod, quamvis non sit eis debita poena actu, tamen in eis est possibile esse aliquid pro quo eis poena debeatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, remanente potentia ad peccandum, adhuc haberet locum vindicativa iustitia secundum habitum: quamvis non secundum actum, si peccata actu non essent.
Ad tertium dicendum quod, remanente potentia ad peccandum, adhuc haberet locum vindicativa iustitia secundum habitum: quamvis non secundum actum, si peccata actu non essent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum sancti homines qui sunt in gloria, habeant poenitentiam
Suppl q. 16 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sancti homines qui sunt in gloria, non habeant poenitentiam. Quia, sicut dicit Gregorius, in Moralia: beati peccatorum recordantur sicut nos sani sine dolore dolorum memoramur. Sed poenitentia est dolor cordis. Ergo sancti in patria non habent poenitentiam.
B: (Jas 2:19)[b:Jas 2:19]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sancti homines qui sunt in gloria, non habeant poenitentiam. Quia, sicut dicit Gregorius, in Moralia: beati peccatorum recordantur sicut nos sani sine dolore dolorum memoramur. Sed poenitentia est dolor cordis. Ergo sancti in patria non habent poenitentiam.
B: (Jas 2:19)[b:Jas 2:19]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 2 arg. 2
Praeterea, sancti in patria sunt Christo conformes. Sed in Christo non fuit poenitentia: quia nec fides, quae est principium poenitentiae. Ergo nec sanctis in patria erit poenitentia.
Praeterea, sancti in patria sunt Christo conformes. Sed in Christo non fuit poenitentia: quia nec fides, quae est principium poenitentiae. Ergo nec sanctis in patria erit poenitentia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 2 arg. 3
Praeterea, frustra est habitus qui ad actum non reducitur. Sed sancti in patria non poenitebunt actu: quia sic eis esset aliquid contra votum. Ergo non est in eis habitus poenitentiae.
Praeterea, frustra est habitus qui ad actum non reducitur. Sed sancti in patria non poenitebunt actu: quia sic eis esset aliquid contra votum. Ergo non est in eis habitus poenitentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Poenitentia est pars iustitiae. Sed iustitia est perpetua et immortalis, et in patria remanebit. Ergo et poenitentia.
Sed contra: Poenitentia est pars iustitiae. Sed iustitia est perpetua et immortalis, et in patria remanebit. Ergo et poenitentia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 2 arg. 4
Praeterea, in Vitis Patrum legitur a quodam patre dictum quod etiam Abraham poenitebit de hoc quod non plura bona fecit. Sed magis debet homo poenitere de malo commisso quam de bono omisso ad quod non tenebatur (quia de bono tali loquitur). Ergo erit ibi poenitentia de malis commissis.
Praeterea, in Vitis Patrum legitur a quodam patre dictum quod etiam Abraham poenitebit de hoc quod non plura bona fecit. Sed magis debet homo poenitere de malo commisso quam de bono omisso ad quod non tenebatur (quia de bono tali loquitur). Ergo erit ibi poenitentia de malis commissis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod virtutes cardinales remanebunt in patria, sed secundum actus quos habent in fine suo. Et ideo, cum poenitentia virtus sit pars iustitiae, quae est habitus cardinalis, quicumque habet habitum poenitentiae in hac vita, habebit in futura. Sed non habebit eundem actum quem nunc habet, sed alium: scilicet gratias agere Deo pro misericordia relaxante peccata.
Respondeo dicendum quod virtutes cardinales remanebunt in patria, sed secundum actus quos habent in fine suo. Et ideo, cum poenitentia virtus sit pars iustitiae, quae est habitus cardinalis, quicumque habet habitum poenitentiae in hac vita, habebit in futura. Sed non habebit eundem actum quem nunc habet, sed alium: scilicet gratias agere Deo pro misericordia relaxante peccata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illa auctoritas probat quod non habent eundem actum quem hic habet poenitentia. Et hoc concedimus.
B: (Wis 5:3)[b:Wis 5:3]
Ad primum ergo dicendum quod illa auctoritas probat quod non habent eundem actum quem hic habet poenitentia. Et hoc concedimus.
B: (Wis 5:3)[b:Wis 5:3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod Christus non potuit peccare. Et ideo materia huius virtutis non competit sibi nec actu nec potentia. Et propter hoc non est simile de ipso et de aliis.
Ad secundum dicendum quod Christus non potuit peccare. Et ideo materia huius virtutis non competit sibi nec actu nec potentia. Et propter hoc non est simile de ipso et de aliis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod poenitere, proprie loquendo, prout dicit actum poenitentiae qui nunc est, non erit in patria. Nec tamen habitus frustra erit: quia alium actum habebit.
Ad tertium dicendum quod poenitere, proprie loquendo, prout dicit actum poenitentiae qui nunc est, non erit in patria. Nec tamen habitus frustra erit: quia alium actum habebit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 2 ad 4
Quartum concedimus.
Quartum concedimus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 2 ad 5
Sed quia quinta ratio probat quod etiam idem actus poenitentiae erit in patria qui modo est: ideo dicendum ad quintum quod voluntas nostra in patria omnino erit conformis voluntati Dei. Unde, sicut Deus voluntate antecedente vult omnia esse bona et per consequens nihil esse mali, non autem voluntate consequente; ita etiam est de beatis. Et talis voluntas improprie dicitur ab illo sancto patre poenitentia.
Sed quia quinta ratio probat quod etiam idem actus poenitentiae erit in patria qui modo est: ideo dicendum ad quintum quod voluntas nostra in patria omnino erit conformis voluntati Dei. Unde, sicut Deus voluntate antecedente vult omnia esse bona et per consequens nihil esse mali, non autem voluntate consequente; ita etiam est de beatis. Et talis voluntas improprie dicitur ab illo sancto patre poenitentia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum etiam angelus, bonus seu malus, sit susceptivus poenitentiae
Suppl q. 16 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam angelus, bonus seu malus, sit susceptivus poenitentiae. Quia timor est initium poenitentiae. Sed in eis est timor: Iac. 2, daemones credunt et contremiscunt. Ergo in eis potest esse poenitentia.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam angelus, bonus seu malus, sit susceptivus poenitentiae. Quia timor est initium poenitentiae. Sed in eis est timor: Iac. 2, daemones credunt et contremiscunt. Ergo in eis potest esse poenitentia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 3 arg. 2
Praeterea, Philosophus dicit, IX Ethic., quod poenitudine replentur mali, et haec est maxima poena eis. Sed daemones maxime sunt pravi, nec aliqua poena eis deest. Ergo daemones possunt poenitere.
Praeterea, Philosophus dicit, IX Ethic., quod poenitudine replentur mali, et haec est maxima poena eis. Sed daemones maxime sunt pravi, nec aliqua poena eis deest. Ergo daemones possunt poenitere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 3 arg. 3
Praeterea, facilius movetur aliquid in id quod est secundum naturam, quam in id quod est contra naturam: sicut aqua quae per violentiam calefacta est, etiam per seipsam ad naturalem proprietatem redit. Sed angelus potest mutari in peccatum, quod est contra omnem naturam eorum. Ergo multo fortius potest revocari in id quod est secundum naturam. Sed hoc facit poenitentia. Ergo sunt susceptibiles poenitentiae.
Praeterea, facilius movetur aliquid in id quod est secundum naturam, quam in id quod est contra naturam: sicut aqua quae per violentiam calefacta est, etiam per seipsam ad naturalem proprietatem redit. Sed angelus potest mutari in peccatum, quod est contra omnem naturam eorum. Ergo multo fortius potest revocari in id quod est secundum naturam. Sed hoc facit poenitentia. Ergo sunt susceptibiles poenitentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 3 arg. 4
Praeterea, idem iudicium est, secundum Damascenum, de angelis et de animabus separatis. Sed in animabus separatis potest esse poenitentia, ut quidam dicunt: sicut in animabus beatis quae sunt in patria. Ergo et in angelis potest esse poenitentia.
Praeterea, idem iudicium est, secundum Damascenum, de angelis et de animabus separatis. Sed in animabus separatis potest esse poenitentia, ut quidam dicunt: sicut in animabus beatis quae sunt in patria. Ergo et in angelis potest esse poenitentia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Per poenitentiam homo reparatur ad vitam, peccato dimisso. Sed hoc est impossibile in angelis. Ergo non sunt susceptibiles poenitentiae.
Sed contra: Per poenitentiam homo reparatur ad vitam, peccato dimisso. Sed hoc est impossibile in angelis. Ergo non sunt susceptibiles poenitentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 3 arg. 5
Praeterea, Damascenus dicit quod homo fungitur poenitentia propter corporis infirmitatem. Sed angeli sunt incorporei. Ergo in eis non potest esse poenitentia.
Praeterea, Damascenus dicit quod homo fungitur poenitentia propter corporis infirmitatem. Sed angeli sunt incorporei. Ergo in eis non potest esse poenitentia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod poenitentia in nobis dupliciter accipitur. Uno modo, secundum quod est passio: sic enim nihil aliud est quam dolor vel tristitia de malo commisso. Et quamvis, secundum quod est passio, non sit nisi in concupiscibili, tamen aliquis actus voluntatis similitudinarie poenitentia dicitur, quo quis detestatur quod facit: sicut amor et aliae passiones dicuntur in intellectivo appetitu.
Alio modo accipitur secundum quod est virtus. Et hoc modo detestari malum commissum cum emendationis proposito et intentione expiandi, vel Deum placandi de offensa commissa, est actus eius. Detestatio autem competit alicui secundum quod habet: ordinem naturalem ad bonum. Et quia in nulla creatura talis ordinatio totaliter tollitur, ideo etiam in damnatis talis detestatio manet: et per consequens poenitentiae passio, vel simile ei, ut dicitur Sap. 5: intra se poenitentiam agentes. Et haec quidem poenitentia, cum non sit habitus, sed passio vel actus, nullo modo in beatis angelis esse potest, in quibus peccata commissa non praecesserunt: sed in malis angelis est, cum sit eadem ratio de his et de animabus damnatis, quia, secundum Damascenum, quod homini est mors, est angelis casus. Sed peccatum angeli est irremissibile. Et quia peccatum ut remissibile est vel expiabile, est propria materia ipsius virtutis quae poenitentia dicitur; ideo, cum materia non possit eis competere, non adest eis potentia exeundi in actum. Et ideo nec habitus eis convenit. Et ideo angeli susceptivi virtutis poenitentiae esse non possunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ex timore in eis generatur aliquis poenitentiae motus, sed non quae sit virtus.
Ad primum ergo dicendum quod ex timore in eis generatur aliquis poenitentiae motus, sed non quae sit virtus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 3 ad 2
Et similiter dicendum ad secundum.
Et similiter dicendum ad secundum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod quidquid in eis est naturale, totum est bonum et ad bonum inclinans: sed liberum arbitrium est in eis in malitia obstinatum. Et quia motus virtutis et vitii non sequitur inclinationem naturae, sed magis motum liberi arbitrii; ideo non oportet quod, quamvis naturaliter inclinentur ad bonum, quod motus virtutis in eis sit vel esse possit.
Ad tertium dicendum quod quidquid in eis est naturale, totum est bonum et ad bonum inclinans: sed liberum arbitrium est in eis in malitia obstinatum. Et quia motus virtutis et vitii non sequitur inclinationem naturae, sed magis motum liberi arbitrii; ideo non oportet quod, quamvis naturaliter inclinentur ad bonum, quod motus virtutis in eis sit vel esse possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 16 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod non est eadem ratio de angelis sanctis et de animabus sanctis: quia in animabus sanctis praecessit, vel praecedere potuit peccatum remissibile; non autem in angelis. Et ita, quamvis sint similes quantum ad statum praesentem, non tamen quantum ad statum praeteritum, quem poenitentia respicit directe.
Ad quartum dicendum quod non est eadem ratio de angelis sanctis et de animabus sanctis: quia in animabus sanctis praecessit, vel praecedere potuit peccatum remissibile; non autem in angelis. Et ita, quamvis sint similes quantum ad statum praesentem, non tamen quantum ad statum praeteritum, quem poenitentia respicit directe.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 17: De clavibus ecclesiae
Suppl q. 17 pr.
Consequenter considerandum est de potestate ministrorum huius sacramenti, quae ad claves pertinet. Circa quod, primo videndum est de clavibus; secundo, de excommunicatione; tertio, de indulgentia; haec enim duo sunt annexa potestati clavium.
Circa primum consideranda sunt quattuor: primo, de entitate et quidditate clavium; secundo, de effectu earum; tertio, de ministris clavium; quarto, de his in quibus potest exerceri usus clavium.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum claves in Ecclesia esse debeant.
Secundo: utrum clavis sit potestas ligandi atque solvendi.
Tertio: utrum sint duae claves vel una.
Consequenter considerandum est de potestate ministrorum huius sacramenti, quae ad claves pertinet. Circa quod, primo videndum est de clavibus; secundo, de excommunicatione; tertio, de indulgentia; haec enim duo sunt annexa potestati clavium.
Circa primum consideranda sunt quattuor: primo, de entitate et quidditate clavium; secundo, de effectu earum; tertio, de ministris clavium; quarto, de his in quibus potest exerceri usus clavium.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum claves in Ecclesia esse debeant.
Secundo: utrum clavis sit potestas ligandi atque solvendi.
Tertio: utrum sint duae claves vel una.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum claves in Ecclesia esse debeant
Suppl q. 17 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod claves in Ecclesia esse non debeant. Non enim requiruntur claves ad intrandum domum cuius ostium est apertum. Sed Apoc. 4 dicitur: vidi, et ecce in caelo ostium apertum: quod Christus est, qui de seipso dicit: ego sum ostium. Ergo ad introitum caeli Ecclesia clavibus non indiget.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod claves in Ecclesia esse non debeant. Non enim requiruntur claves ad intrandum domum cuius ostium est apertum. Sed Apoc. 4 dicitur: vidi, et ecce in caelo ostium apertum: quod Christus est, qui de seipso dicit: ego sum ostium. Ergo ad introitum caeli Ecclesia clavibus non indiget.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 1 arg. 2
Praeterea, clavis est ad aperiendum et claudendum. Sed hoc solius Christi est, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, Apoc. 3. Ergo Ecclesia in ministris suis claves non habet.
Praeterea, clavis est ad aperiendum et claudendum. Sed hoc solius Christi est, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, Apoc. 3. Ergo Ecclesia in ministris suis claves non habet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 1 arg. 3
Praeterea, cuicumque clauditur caelum, aperitur infernus, et e contrario. Ergo quicumque habet claves caeli, habet claves inferni. Sed Ecclesia non dicitur habere claves inferni. Ergo nec claves caeli habet.
Praeterea, cuicumque clauditur caelum, aperitur infernus, et e contrario. Ergo quicumque habet claves caeli, habet claves inferni. Sed Ecclesia non dicitur habere claves inferni. Ergo nec claves caeli habet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 16: tibi dabo claves, regni caelorum.
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 16: tibi dabo claves, regni caelorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 1 arg. 4
Praeterea, omnis dispensator debet habere claves eorum quae dispensat. Sed ministri Ecclesiae sunt dispensatores divinorum mysteriorum, ut patet I Cor. 4. Ergo debent habere claves.
Praeterea, omnis dispensator debet habere claves eorum quae dispensat. Sed ministri Ecclesiae sunt dispensatores divinorum mysteriorum, ut patet I Cor. 4. Ergo debent habere claves.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in corporalibus dicitur clavis instrumentum quo ostium aperitur. Regni autem ostium nobis per peccatum clauditur, et quantum ad maculam, et quantum ad reatum poenae. Et ideo, potestas qua tale obstaculum Regni removetur, dicitur clavis.
Haec autem potestas est in divina Trinitate per auctoritatem. Et ideo dicitur a quibusdam quod habet clavem auctoritatis.
Sed in Christo homine fuit haec potestas ad removendum praedictum obstaculum per meritum passionis, quae etiam dicitur ianuam aperire. Et ideo dicitur habere, secundum quosdam, claves excellentiae.
Sed quia ex latere dormientis in cruce sacramenta fluxerunt, quibus Ecclesia fabricatur, ideo in sacramentis Ecclesiae efficacia passionis manet. Et propter hoc etiam ministris Ecclesiae, qui sunt dispensatores sacramentorum, potestas aliqua ad praedictum obstaculum removendum est collata, non propria, sed virtute divina et passionis Christi. Et haec potestas metaphorice clavis Ecclesiae dicitur, quae est clavis ministerii.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ostium caeli, quantum est de se, semper est apertum: sed alicui clausum dicitur propter impedimentum intrandi in caelum quod in ipso est. Impedimentum autem totius humanae naturae, ex peccato primi hominis consecutum, per passionem Christi amotum est. Et ideo Ioannes post passionem vidit in caelo ostium apertum. Sed adhuc quotidie alicui manet clausum propter peccatum originale, quod contrahit vel actuale, quod committit. Et propter hoc indigemus sacramentis et clavibus Ecclesiae.
Ad primum ergo dicendum quod ostium caeli, quantum est de se, semper est apertum: sed alicui clausum dicitur propter impedimentum intrandi in caelum quod in ipso est. Impedimentum autem totius humanae naturae, ex peccato primi hominis consecutum, per passionem Christi amotum est. Et ideo Ioannes post passionem vidit in caelo ostium apertum. Sed adhuc quotidie alicui manet clausum propter peccatum originale, quod contrahit vel actuale, quod committit. Et propter hoc indigemus sacramentis et clavibus Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod hoc intelligitur de clausione qua limbum clausit, ne aliquis ultra in illum descendat; et de apertione qua paradisum aperuit, remoto impedimento naturae per suam passionem.
Ad secundum dicendum quod hoc intelligitur de clausione qua limbum clausit, ne aliquis ultra in illum descendat; et de apertione qua paradisum aperuit, remoto impedimento naturae per suam passionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod clavis inferni, qua aperitur et clauditur, est potestas gratiam conferendi, per quam homini aperitur infernus, ut de peccato educatur, quod est inferni porta; et clauditur, ne ultra homo in peccatum labatur, gratia sustentatus. Gratiam autem conferre solius Dei est. Et ideo clavem inferni sibi soli retinuit. Sed clavis regni est potestas etiam dimittendi reatum poenae, per quem homo a regno prohibetur. Et ideo magis potest dari homini clavis regni quam clavis inferni: non enim idem sunt, ut ex dictis patet. Aliquis enim de inferno educitur per remissionem aeternae poenae, qui non in instanti in regnum introducitur, propter reatum temporalis poenae, qui manet.
Vel dicendum est, ut quidam dicunt, quod eadem est clavis inferni et caeli, quia ex hoc ipso quod alicui aperitur unum, clauditur alterum: sed denominatur a digniori.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum clavis sit potestas ligandi et solvendi
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 19 a. 3 arg. 1
suppl q. 19 a. 6 co.
suppl q. 20 a. 2 s. c. 1
suppl q. 21 a. 3 co.[t:suppl q. 19 a. 3 arg. 1][t:suppl q. 19 a. 6 co.][t:suppl q. 20 a. 2 s. c. 1][t:suppl q. 21 a. 3 co.]
Suppl q. 17 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod clavis non sit potestas ligandi et solvendi, qua ecclesiasticus iudex dignos recipere, indignos excludere debet a regno: ut ex littera habetur, et ex Glossa Hieronymi, Matth. 16. Potestas enim spiritualis in sacramento collata est idem quod character. Sed clavis et character non videntur idem esse: quia per characterem homo Deo comparatur, per claves autem ad subditos. Ergo clavis non est potestas.
suppl q. 19 a. 3 arg. 1
suppl q. 19 a. 6 co.
suppl q. 20 a. 2 s. c. 1
suppl q. 21 a. 3 co.[t:suppl q. 19 a. 3 arg. 1][t:suppl q. 19 a. 6 co.][t:suppl q. 20 a. 2 s. c. 1][t:suppl q. 21 a. 3 co.]
Suppl q. 17 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod clavis non sit potestas ligandi et solvendi, qua ecclesiasticus iudex dignos recipere, indignos excludere debet a regno: ut ex littera habetur, et ex Glossa Hieronymi, Matth. 16. Potestas enim spiritualis in sacramento collata est idem quod character. Sed clavis et character non videntur idem esse: quia per characterem homo Deo comparatur, per claves autem ad subditos. Ergo clavis non est potestas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 2 arg. 2
Praeterea, iudex ecclesiasticus non dicitur nisi ille qui habet iurisdictionem: quae simul cum ordine non datur. Sed claves in ordinis susceptione conferuntur. Ergo non debuit de ecclesiastico iudice in definitione clavium mentio fieri.
Praeterea, iudex ecclesiasticus non dicitur nisi ille qui habet iurisdictionem: quae simul cum ordine non datur. Sed claves in ordinis susceptione conferuntur. Ergo non debuit de ecclesiastico iudice in definitione clavium mentio fieri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 2 arg. 3
Praeterea, ad id quod aliquis habet ex seipso, non indiget aliqua potestate activa per quam inducatur ad actum. Sed eo ipso quod aliquis est dignus, ad regnum admittitur. Ergo non pertinet ad potestatem clavium dignos ad regnum admittere.
Praeterea, ad id quod aliquis habet ex seipso, non indiget aliqua potestate activa per quam inducatur ad actum. Sed eo ipso quod aliquis est dignus, ad regnum admittitur. Ergo non pertinet ad potestatem clavium dignos ad regnum admittere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 2 arg. 4
Praeterea, peccatores indigni sunt regno. Sed Ecclesia pro peccatoribus orat ut ad regnum perveniant. Ergo non excludit indignos, sed magis admittit, quantum in se est.
Praeterea, peccatores indigni sunt regno. Sed Ecclesia pro peccatoribus orat ut ad regnum perveniant. Ergo non excludit indignos, sed magis admittit, quantum in se est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 2 arg. 5
Praeterea, in omnibus agentibus ordinatis ultimus finis pertinet ad principale agens, non ad agens instrumentale. Sed principale agens ad salutem hominis est Deus. Ergo ad eum pertinet ad regnum admittere, quod est ultimus finis; et non ad habentem claves, qui est sicut instrumentum vel minister.
Praeterea, in omnibus agentibus ordinatis ultimus finis pertinet ad principale agens, non ad agens instrumentale. Sed principale agens ad salutem hominis est Deus. Ergo ad eum pertinet ad regnum admittere, quod est ultimus finis; et non ad habentem claves, qui est sicut instrumentum vel minister.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, secundum Philosophum, in II de Anima, potentiae per actus definiuntur. Unde, cum clavis sit potentia quaedam, oportet quod per actum vel per usum suum definiatur; et quod in actu obiectum exprimatur, a quo speciem recipit actus et modus agendi, ex quo apparet potentia ordinata. Actus autem potestatis spiritualis non est ut caelum aperiat absolute, quia iam apertum est, ut dictum est: sed ut quantum ad hunc aperiat. Quod quidem ordinate fieri non potest nisi idoneitate eius cui aperiendum est caelum pensata. Et ideo in praedicta definitione clavis ponitur genus, scilicet potestas; et subiectum potestatis, scilicet iudex ecclesiasticus; et actus, scilicet excludere et recipere, secundum duos actus materialis clavis, aperire et claudere; cuius obiectum tangit in hoc quod dicit a regno; modum autem in hoc quod dignitas et indignitas in illis in quos actus exercetur pensatur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ad duo quorum unum est causa alterius, una potestas ordinatur: sicut in igne calor ad calefaciendum et dissolvendum. Et quia omnis gratia et remissio in corpore mystico ex capite suo provenit, ideo eadem potestas videtur esse per essentiam qua sacerdos conficere potest, et qua potest solvere et ligare si iurisdictio adsit: nec differt nisi ratione, secundum quod ad diversos effectus comparatur; sicut etiam ignis dicitur secundum aliam rationem calefactivus, et liquefactivus. Et quia nihil est aliud character ordinis sacerdotalis quam potestas exercendi illud ad quod principaliter ordo sacerdotii ordinatur (sustinendo quod sit idem quod spiritualis potestas), ideo character et potestas conficiendi et potestas clavium est unum et idem per essentiam, sed differt ratione.
Ad primum ergo dicendum quod ad duo quorum unum est causa alterius, una potestas ordinatur: sicut in igne calor ad calefaciendum et dissolvendum. Et quia omnis gratia et remissio in corpore mystico ex capite suo provenit, ideo eadem potestas videtur esse per essentiam qua sacerdos conficere potest, et qua potest solvere et ligare si iurisdictio adsit: nec differt nisi ratione, secundum quod ad diversos effectus comparatur; sicut etiam ignis dicitur secundum aliam rationem calefactivus, et liquefactivus. Et quia nihil est aliud character ordinis sacerdotalis quam potestas exercendi illud ad quod principaliter ordo sacerdotii ordinatur (sustinendo quod sit idem quod spiritualis potestas), ideo character et potestas conficiendi et potestas clavium est unum et idem per essentiam, sed differt ratione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod omnis potestas spiritualis datur cum aliqua consecratione. Et ideo clavis cum ordine datur. Sed executio clavis indiget materia debita, quae est plebs subdita per iurisdictionem. Et ideo, antequam iurisdictionem habeat, habet claves, sed non habet actum clavium. Et quia clavis per actum definitur, ideo in definitione clavis ponitur aliquid ad iurisdictionem pertinens.
Ad secundum dicendum quod omnis potestas spiritualis datur cum aliqua consecratione. Et ideo clavis cum ordine datur. Sed executio clavis indiget materia debita, quae est plebs subdita per iurisdictionem. Et ideo, antequam iurisdictionem habeat, habet claves, sed non habet actum clavium. Et quia clavis per actum definitur, ideo in definitione clavis ponitur aliquid ad iurisdictionem pertinens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod aliquis potest esse dignus aliquo dupliciter. Aut ita quod ipsum habendi ius habeat. Et sic quilibet dignus iam habet caelum apertum. Aut ita quod insit ei congruitas ad hoc quod ei detur. Et sic dignos quibus nondum totaliter apertum est caelum, potestas clavium respicit.
Ad tertium dicendum quod aliquis potest esse dignus aliquo dupliciter. Aut ita quod ipsum habendi ius habeat. Et sic quilibet dignus iam habet caelum apertum. Aut ita quod insit ei congruitas ad hoc quod ei detur. Et sic dignos quibus nondum totaliter apertum est caelum, potestas clavium respicit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut Deus non obdurat impertiendo malitiam, sed non conferendo gratiam, ita sacerdos dicitur excludere, non quod impedimentum ad intrandum ponat, sed quia impedimentum positum non amovet, quia ipse amovere non potest nisi prius Deus amoverit. Et ideo rogatur Deus ut ipse absolvat, ut sic sacerdotis absolutio locum habeat.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19]
Ad quartum dicendum quod, sicut Deus non obdurat impertiendo malitiam, sed non conferendo gratiam, ita sacerdos dicitur excludere, non quod impedimentum ad intrandum ponat, sed quia impedimentum positum non amovet, quia ipse amovere non potest nisi prius Deus amoverit. Et ideo rogatur Deus ut ipse absolvat, ut sic sacerdotis absolutio locum habeat.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod actus sacerdotis non est immediate super regnum, sed super sacramenta, quibus homo ad regnum pervenit.
Ad quintum dicendum quod actus sacerdotis non est immediate super regnum, sed super sacramenta, quibus homo ad regnum pervenit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum sint duae claves, vel tantum una
Suppl q. 17 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sint duae claves, sed tantum una. Ad unam enim seram non requiritur nisi una clavis. Sed sera ad quam amovendam ordinantur Ecclesiae claves est peccatum. Ergo contra unum peccatum non indiget Ecclesia duabus clavibus.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sint duae claves, sed tantum una. Ad unam enim seram non requiritur nisi una clavis. Sed sera ad quam amovendam ordinantur Ecclesiae claves est peccatum. Ergo contra unum peccatum non indiget Ecclesia duabus clavibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 3 arg. 2
Praeterea, claves in collatione ordinis conferuntur. Sed scientia non est ex infusione semper, sed quandoque ex acquisitione: nec ab omnibus ordinatis habetur, sed a quibusdam non ordinatis. Ergo scientia non est clavis. Et sic est una tantum clavis, scilicet potestas iudicandi.
Praeterea, claves in collatione ordinis conferuntur. Sed scientia non est ex infusione semper, sed quandoque ex acquisitione: nec ab omnibus ordinatis habetur, sed a quibusdam non ordinatis. Ergo scientia non est clavis. Et sic est una tantum clavis, scilicet potestas iudicandi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 3 arg. 3
Praeterea, potestas quam habet sacerdos super corpus mysticum, dependet ex potestate quam habet super corpus Christi verum. Sed potestas ad conficiendum corpus Christi verum est una tantum. Ergo clavis, quae est potestas respiciens corpus Christi mysticum, est una tantum.
Praeterea, potestas quam habet sacerdos super corpus mysticum, dependet ex potestate quam habet super corpus Christi verum. Sed potestas ad conficiendum corpus Christi verum est una tantum. Ergo clavis, quae est potestas respiciens corpus Christi mysticum, est una tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Videtur quod sint plures quam duae. Quia sicut ad actum hominis requiritur scientia et potentia, ita et voluntas. Sed scientia discernendi ponitur clavis, et similiter potentia iudicandi. Ergo et voluntas absolvendi deberet dici clavis.
Sed contra: Videtur quod sint plures quam duae. Quia sicut ad actum hominis requiritur scientia et potentia, ita et voluntas. Sed scientia discernendi ponitur clavis, et similiter potentia iudicandi. Ergo et voluntas absolvendi deberet dici clavis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 3 arg. 4
Praeterea, tota Trinitas peccatum remittit. Sed sacerdos per claves est minister remissionis peccatorum. Ergo debet habere tres claves, ut Trinitati configuretur.
Praeterea, tota Trinitas peccatum remittit. Sed sacerdos per claves est minister remissionis peccatorum. Ergo debet habere tres claves, ut Trinitati configuretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in omni actu qui requirit idoneitatem ex parte recipientis, duo sunt necessaria ei qui debet actum illum exercere: scilicet iudicium de idoneitate recipientis; et expletio actus. Et ideo etiam in actu iustitiae per quem redditur alicui hoc quo dignus est, oportet esse iudicium quo discernatur an iste sit dignus, et ipsa redditio. Et ad utrumque horum auctoritas, sive potestas quaedam exigitur: non enim dare possumus nisi quod in potestate nostra habemus; nec iudicium dici potest nisi vim coactivam habeat, eo quod iudicium ad unum iam terminatur; quae quidem determinatio in speculativis fit per virtutem priorum principiorum, quibus resisti non potest, et in rebus practicis per vim imperativam in iudicante existentem. Et quia actus clavis requirit idoneitatem in eo in quem exercetur, quia recipit per clavem iudex ecclesiasticus dignos et excludit indignos, ut ex dicta definitione patet; ideo indiget iudicio discretionis, quo idoneitatem indicat, et ipso receptionis actu, et ad utrumque potestas quaedam sive auctoritas requiritur. Et secundum hoc, sunt duae claves: quarum una pertinet ad iudicium de idoneitate eius qui absolvendus est; et alia ad ipsam absolutionem. Et hae duae claves non distinguuntur in essentia auctoritatis qua utrumque ex officio sibi competit: sed ex comparatione ad actus, quorum unus alium praesupponit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ad unam seram aperiendam una clavis immediate ordinatur: sed non est inconveniens quod una ad actum alterius ordinetur. Et sic est in proposito. Secunda enim clavis, quae dicitur potestas ligandi et solvendi, est quae immediate seram aperit peccati: sed clavis quae dicitur scientia, ostendit cui aperienda sit sera illa.
Ad primum ergo dicendum quod ad unam seram aperiendam una clavis immediate ordinatur: sed non est inconveniens quod una ad actum alterius ordinetur. Et sic est in proposito. Secunda enim clavis, quae dicitur potestas ligandi et solvendi, est quae immediate seram aperit peccati: sed clavis quae dicitur scientia, ostendit cui aperienda sit sera illa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod circa clavem scientiae duplex est opinio. Quidam enim dixerunt quod scientia secundum quod est habitus acquisitus vel infusus, dicitur hic clavis; et quod non est principalis clavis, sed in ordine ad aliam clavem clavis dicitur; et ideo, quando est sine alia clavi, non dicitur clavis, sicut in viro litterato qui non est sacerdos. Et similiter etiam quandoque hac clavi aliqui sacerdotes carent, quia non habent scientiam acquisitam neque infusam, qua absolvere et ligare possint: sed quandoque industria naturali ad hoc utuntur, quae secundum eos claviola dicitur. Et sic clavis scientiae quamvis cum ordine non tradatur, traditur tamen cum ordine quod sit clavis quod prius non erat. Et haec videtur opinio Magistri fuisse.
Sed hoc non videtur verbis Evangelii concordare, quae claves Petro dandas promittunt: et ita non solum una, sed duae in ordine dantur.
Et propter hoc alia opinio est quod scientia quae est habitus, non est clavis: sed auctoritas actum scientiae exercendi. Quae quandoque sine scientia est: quandoque autem scientia sine ipsa. Sicut patet etiam in iudiciis saecularibus: aliquis enim est iudex habens auctoritatem iudicandi qui non habet iuris scientiam; et aliquis e converso habet iuris scientiam qui non habet auctoritatem iudicandi. Et quia actus iudicii, ad quos quis ex auctoritate suscepta ordinatur, non autem ex scientia habita, sine utroque bene fieri non potest; ideo auctoritas iudicandi, quae clavis est, sine scientia non potest sine peccato accipi; sed scientia sine auctoritate sine peccato haberi potest.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod potestas conficiendi est ad unum tantum actum alterius generis. Et ideo non connumeratur clavibus: nec multiplicatur sicut potestas clavium, quae est ad diversos actus. Quamvis secundum auctoritatis essentiam sit una, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod potestas conficiendi est ad unum tantum actum alterius generis. Et ideo non connumeratur clavibus: nec multiplicatur sicut potestas clavium, quae est ad diversos actus. Quamvis secundum auctoritatis essentiam sit una, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod velle unicuique est liberum. Et ideo ad volendum non exigitur auctoritas. Et propter hoc voluntas non ponitur clavis.
Ad quartum dicendum quod velle unicuique est liberum. Et ideo ad volendum non exigitur auctoritas. Et propter hoc voluntas non ponitur clavis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 17 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod tota Trinitas eodem modo remittit peccata sicut una Persona. Et ideo non oportet quod sacerdos, qui minister est Trinitatis, tres claves habeat. Et praecipue cum voluntas, quae Spiritui Sancto appropriatur, clavem non requirat, ut dictum est.
Ad quintum dicendum quod tota Trinitas eodem modo remittit peccata sicut una Persona. Et ideo non oportet quod sacerdos, qui minister est Trinitatis, tres claves habeat. Et praecipue cum voluntas, quae Spiritui Sancto appropriatur, clavem non requirat, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 18: De effectu clavium
Suppl q. 18 pr.
Deinde considerandum est de effectu clavium.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum potestas clavium se extendat ad remissionem culpae.
Secundo: utrum sacerdos possit remittere peccatum quoad poenam.
Tertio: utrum sacerdos per potestatem clavium ligare possit.
Quarto: utrum possit etiam ligare et solvere secundum proprium arbitrium.
Deinde considerandum est de effectu clavium.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum potestas clavium se extendat ad remissionem culpae.
Secundo: utrum sacerdos possit remittere peccatum quoad poenam.
Tertio: utrum sacerdos per potestatem clavium ligare possit.
Quarto: utrum possit etiam ligare et solvere secundum proprium arbitrium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum potestas clavium se extendat ad remissionem culpae
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 18 a. 3 co.[t:suppl q. 18 a. 3 co.]
Suppl q. 18 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod potestas clavium se extendat ad remissionem culpae. Ioan. 20 dicitur discipulis: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Sed hoc non dicitur quantum ad manifestationem tantum, ut Magister in littera dicit: quia sic sacerdos novi Testamenti non haberet maiorem potestatem quam sacerdos veteris. Ergo exercet potestatem in culpae remissionem.
suppl q. 18 a. 3 co.[t:suppl q. 18 a. 3 co.]
Suppl q. 18 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod potestas clavium se extendat ad remissionem culpae. Ioan. 20 dicitur discipulis: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Sed hoc non dicitur quantum ad manifestationem tantum, ut Magister in littera dicit: quia sic sacerdos novi Testamenti non haberet maiorem potestatem quam sacerdos veteris. Ergo exercet potestatem in culpae remissionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 1 arg. 2
Praeterea, in poenitentia datur gratia ad remissionem peccati. Sed huius sacramenti dispensator est sacerdos ex vi clavium. Ergo, cum gratia non opponatur peccato ex parte poenae, sed ex parte culpae, videtur quod sacerdos ad remissionem culpae operetur ex vi clavium.
Praeterea, in poenitentia datur gratia ad remissionem peccati. Sed huius sacramenti dispensator est sacerdos ex vi clavium. Ergo, cum gratia non opponatur peccato ex parte poenae, sed ex parte culpae, videtur quod sacerdos ad remissionem culpae operetur ex vi clavium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 1 arg. 3
Praeterea, maiorem virtutem recipit sacerdos ex sua consecratione quam aqua baptismi ex sua sanctificatione. Sed aqua baptismi vim accipit ut corpus tangat et cor abluat, secundum Augustinum. Ergo multo fortius sacerdos in sui consecratione hanc potestatem accipit ut cor a culpae macula abluere possit.
Praeterea, maiorem virtutem recipit sacerdos ex sua consecratione quam aqua baptismi ex sua sanctificatione. Sed aqua baptismi vim accipit ut corpus tangat et cor abluat, secundum Augustinum. Ergo multo fortius sacerdos in sui consecratione hanc potestatem accipit ut cor a culpae macula abluere possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Supra Magister dixit quod Deus hanc potestatem non contulit ministro quod ad interiorem mundationem cooperaretur ei. Sed, si peccata quoad culpam remittat, cooperaretur ei in mundatione interiori. Ergo potestas clavium non extendit se ad culpae dimissionem.
Sed contra: Supra Magister dixit quod Deus hanc potestatem non contulit ministro quod ad interiorem mundationem cooperaretur ei. Sed, si peccata quoad culpam remittat, cooperaretur ei in mundatione interiori. Ergo potestas clavium non extendit se ad culpae dimissionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 1 arg. 4
Praeterea, peccatum non remittitur nisi per Spiritum Sanctum. Sed dare Spiritum Sanctum non est alicuius hominis: ut in Libro Primo Magister dixit. Ergo nec peccata remittere quoad culpam.
Praeterea, peccatum non remittitur nisi per Spiritum Sanctum. Sed dare Spiritum Sanctum non est alicuius hominis: ut in Libro Primo Magister dixit. Ergo nec peccata remittere quoad culpam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod sacramenta, secundum Hugonem, ex sanctificatione invisibilem gratiam continent. Sed haec sanctificatio quandoque ad necessitatem sacramenti requiritur tam in materia quam in ministro, sicut patet in confirmatione: et tunc vis sacramentalis est in utroque coniunctim. Quandoque autem ex necessitate sacramenti non requiritur nisi sanctificatio materiae, sicut est in baptismo, quia non habet ministrum determinatum, quantum ad sui necessitatem: et tunc tota vis sacramentalis consistit in materia. Quandoque vero de necessitate sacramenti requiritur consecratio vel sanctificatio ministri sine aliqua sanctificatione materiae: et tunc tota vis sacramentalis consistit in ministro, sicut est in poenitentia. Unde eodem modo se habet potestas clavium quae est in sacerdote ad effectum sacramenti poenitentiae, sicut se habet virtus quae est in aqua baptismi ad effectum baptismi. Baptismus autem et sacramentum poenitentiae conveniunt quodammodo in effectu: quia utrumque contra culpam ordinatur directe, quod non est de aliis sacramentis.
Sed in hoc differunt, quia sacramentum poenitentiae, eo quod habet actus suscipientis quasi materiales, non potest dari nisi adultis, in quibus requiritur praeparatio ad suscipiendum effectum sacramentorum. Sed baptismus quandoque datur adultis, et quandoque pueris et aliis carentibus usu rationis: et ideo per baptismum datur gratia et remissio peccatorum pueris sine aliqua sui praeparatione praecedente; non autem adultis, in quibus praeexigitur praeparatio removens fictionem. Quae quidem praeparatio quandoque praecedit sufficieris ad gratiae susceptionem antequam baptismus actu percipiatur, sed non ante votum baptismi, post tempus propalatae veritatis. Quandoque autem talis praeparatio tempore non praecedit, sed est simul cum baptismi susceptione: et tunc per baptismi susceptionem gratia remissionis culpae confertur. Sed per poenitentiae sacramentum nunquam datur gratia nisi praeparatio adsit, vel prius fuerit. Unde virtus clavium operatur ad culpae remissionem, vel in voto existens vel in actu se exercens, sicut et aqua baptismi.
Sed, sicut baptismus non agit sicut principale agens, sed sicut instrumentum, non quidem pertingeris ad ipsam gratiae susceptionem creandam, etiam instrumentaliter, sed disponens ad gratiam, per quam fit remissio culpae, ita est de potestate clavium. Unde solus Deus remittit per se culpam; et in virtute eius agit instrumentaliter et baptismus ut instrumentum inanimatum, et sacerdos ut instrumentum animatum, quod dicitur servus, secundum Philosophum, in VIII Ethic. 6. Et ideo sacerdos agit ut minister.
Et sic patet quod potestas clavium ordinatur aliquo modo ad remissionem culpae, non sicut causans, sed sicut disponens ad eam. Unde, si ante absolutionem aliquis non fuisset perfecte dispositus ad gratiam suscipiendam, in ipsa confessione et absolutione sacramentali gratiam consequeretur, si obicem non poneret. Si enim clavis nullo modo ad culpae remissionem ordinaretur, sed ad dimissionem poenae tantum ut quidam dicunt, non exigeretur votum recipiendi effectum clavium ad culpae remissionem: sicut non exigitur votum suscipiendi alia sacramenta, quae non ordinantur ad culpam sed contra poenam. Sed hoc facit videri quod non ordinantur ad culpae dimissionem: quia semper usus clavium, ad hoc quod effectum habeat, requirit praeparationem ex parte recipientis sacramentum. Et similiter videretur de baptismo, si nunquam daretur nisi adultis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Magister dicit in littera, sacerdotibus commissa est potestas remittendi peccata, non ut propria virtute remittant, quia hoc Dei est; sed ut operationem Dei remittentis ostendant tanquam ministri. Sed hoc contingit tribus modis. Uno modo, ut ostendant eam non praesentem, sed promittant eam futuram, sine hoc quod aliquid operentur ad ipsam. Et sic sacramenta veteris legis operationem Dei significabant. Unde et sacerdos veteris legis ostendebat tantum, et nihil operabatur.
Alio modo, ut significent praesentem, et nihil ad eam operentur. Et sic quidam dicunt quod sacramenta novae legis significant collationem gratiae, quam Deus in ipsa sacramentorum collatione dat, sine hoc quod in sacramentis sit aliqua virtus operans ad gratiam. Et secundum hanc opinionem etiam potestas clavium esset tantum ostendens divinam operationem in culpae remissione in ipsa sacramentali collatione facta.
Tertio modo, ut significent divinam operationem in remissionem culpae praesentem, et ad ipsam aliquid dispositive et instrumentaliter operentur. Et sic, secundum aliam opinionem, quae sustinetur communius, sacramenta novae legis emundationem ostendunt divinitus factam. Et hoc modo etiam sacerdos novi Testamenti ostendit absolutos a culpa: quia proportionaliter oportet loqui de sacramentis, et potestate ministrorum. Nec obstat quin claves Ecclesiae ad remissionem culpae disponant quia culpa iam est remissa: sicut nec quod baptismus disponat, quantum in se est, in eo qui iam sanctificatus est.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod neque sacramentum poenitentiae, neque sacramentum baptismi, operando pertingit directe ad gratiam nec ad culpae remissionem: sed dispositive.
Ad secundum dicendum quod neque sacramentum poenitentiae, neque sacramentum baptismi, operando pertingit directe ad gratiam nec ad culpae remissionem: sed dispositive.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 1 ad 3
Unde etiam patet responsio ad tertium.
Aliae rationes ostendunt quod ad remissionem culpae directe clavium potestas non operetur. Quod concedendum est.
Unde etiam patet responsio ad tertium.
Aliae rationes ostendunt quod ad remissionem culpae directe clavium potestas non operetur. Quod concedendum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum sacerdos possit remittere peccatum quoad poenam
Suppl q. 18 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacerdos non possit remittere peccatum quoad poenam. Peccato enim debetur poena aeterna et temporalis. Sed adhuc post absolutionem sacerdotis manet poenitens obligatus ad poenam temporalem, in purgatorio vel in hoc mundo faciendam. Ergo non dimittit aliquo modo poenam.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacerdos non possit remittere peccatum quoad poenam. Peccato enim debetur poena aeterna et temporalis. Sed adhuc post absolutionem sacerdotis manet poenitens obligatus ad poenam temporalem, in purgatorio vel in hoc mundo faciendam. Ergo non dimittit aliquo modo poenam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 2 arg. 2
Praeterea, sacerdos non potest praeiudicare iustitiae divinae. Sed ex divina iustitia taxata est poenitentibus poena quam debent subire. Ergo sacerdos non potest de ea aliquid remittere.
Praeterea, sacerdos non potest praeiudicare iustitiae divinae. Sed ex divina iustitia taxata est poenitentibus poena quam debent subire. Ergo sacerdos non potest de ea aliquid remittere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 2 arg. 3
Praeterea, ille qui parvum peccatum commisit, non est minus susceptivus effectus clavium quam ille qui commisit maius peccatum. Sed si aliquid de poena per officium sacerdotis de maiori peccato dimittitur, possibile est esse adeo parvum peccatum cui non debeatur plus de poena quam illud quod de maiori peccato dimissum est. Ergo poterit totam poenam illius peccati parvi dimittere. Quod falsum est.
Praeterea, ille qui parvum peccatum commisit, non est minus susceptivus effectus clavium quam ille qui commisit maius peccatum. Sed si aliquid de poena per officium sacerdotis de maiori peccato dimittitur, possibile est esse adeo parvum peccatum cui non debeatur plus de poena quam illud quod de maiori peccato dimissum est. Ergo poterit totam poenam illius peccati parvi dimittere. Quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 2 arg. 4
Praeterea, tota poena temporalis peccato debita est unius rationis. Si ergo per primam absolutionem dimittatur aliquid de poena, et per secundam ab eodem peccato absolutionem poterit aliquid remitti. Et sic tantum poterit multiplicari absolutio quod vi clavium tota poena tolletur: cum secunda absolutio non sit minoris efficaciae quam prima. Et sic peccatum remanebit omnino impunitum. Quod est inconveniens.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19]
Praeterea, tota poena temporalis peccato debita est unius rationis. Si ergo per primam absolutionem dimittatur aliquid de poena, et per secundam ab eodem peccato absolutionem poterit aliquid remitti. Et sic tantum poterit multiplicari absolutio quod vi clavium tota poena tolletur: cum secunda absolutio non sit minoris efficaciae quam prima. Et sic peccatum remanebit omnino impunitum. Quod est inconveniens.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Clavis est potestas ligandi et solvendi. Sed potest sacerdos iniungere poenam temporalem. Ergo et potest absolvere a poena.
Sed contra: Clavis est potestas ligandi et solvendi. Sed potest sacerdos iniungere poenam temporalem. Ergo et potest absolvere a poena.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 2 arg. 5
Praeterea, sacerdos non potest dimittere peccatum quantum ad culpam, ut in littera dicitur: nec quantum ad poenam aeternam, pari ratione. Si ergo non potest remittere quantum ad poenam temporalem, nullo modo remittere poterit. Quod est omnino contrarium dictis Evangelii.
Praeterea, sacerdos non potest dimittere peccatum quantum ad culpam, ut in littera dicitur: nec quantum ad poenam aeternam, pari ratione. Si ergo non potest remittere quantum ad poenam temporalem, nullo modo remittere poterit. Quod est omnino contrarium dictis Evangelii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod idem iudicium est de effectu quem potestas clavium actualiter exercita complet in eo in quo contritio tempore praecessit, et effectu baptismi qui iam habenti gratiam datur. Aliquis enim per fidem et contritionem praecedentem baptismum gratiam remissionis peccatorum quantum ad culpam consecutus est: sed quando actualiter postea baptismum suscipit, gratia augetur, et a reatu poenae totaliter absolvitur, eo quod fit particeps passionis Christi.
Et similiter illi qui per contritionem consecutus est remissionem peccatorum quantum ad culpam, et per consequens quantum ad reatum poenae aeternae, quae simul cum culpa dimittitur, ex vi clavium, ex passione Christi efficaciam habentium, augetur gratia et remittitur temporalis poena, cuius reatus adhuc remanserat post culpae remissionem. Non tamen totus, sicut in baptismo: sed pars eius. Quia in baptismo regeneratus homo configuratur passioni Christi totaliter efficaciam passionis Christi, quae sufficit ad omnem poenam delendam, in se suscipiens, ut nihil de prioris peccati actualis poena remaneat: quia non debet alicui imputari ad poenam nisi quod ipsemet fecit; in baptismo autem homo, novam vitam suscipieris, fit per gratiam baptismalem novus homo; et ideo nullus reatus poenae in eo remanet pro praecedenti peccato.
Sed in poenitentia non mutatur homo in aliam vitam: quia non est regeneratio, sed sanatio quaedam. Ideo ex vi clavium, quae operatur in sacramento poenitentiae, non tota poena remittitur, sed aliquid de poena temporali, cuius reatus post absolutionem a poena aeterna remanere potuit. Nec solum a poena illa quam habet vel suscipit ab ea poenitens in confitendo, ut quidam dicunt: quia sic confessio et sacramentalis absolutio non esset nisi in onus, quod non competit sacramentis novae legis. Sed etiam de illa poena quae in purgatorio debetur remittitur, ut minus in purgatorio puniatur absolutus ante satisfactionem decedens, quam si ante absolutionem decederet.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sacerdos non remittit totam poenam temporalem, sed partem. Et ideo adhuc manet obligatus ad poenam satisfactoriam.
Ad primum ergo dicendum quod sacerdos non remittit totam poenam temporalem, sed partem. Et ideo adhuc manet obligatus ad poenam satisfactoriam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod passio Christi sufficienter satisfecit pro peccatis totius mundi. Et ideo sine praeiudicio divinae iustitiae aliquid de poena sibi debita remitti potest, secundum quod effectus passionis ad ipsum per sacramenta Ecclesiae pertingit.
Ad secundum dicendum quod passio Christi sufficienter satisfecit pro peccatis totius mundi. Et ideo sine praeiudicio divinae iustitiae aliquid de poena sibi debita remitti potest, secundum quod effectus passionis ad ipsum per sacramenta Ecclesiae pertingit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod pro quolibet peccato oportet aliquam poenam satisfactoriam remanere, et per quam medicina contra ipsum praestetur. Et ideo, quamvis virtute absolutionis dimittatur aliqua quantitas poenae debitae pro aliquo magno peccato, non oportet quod tanta quantitas poenae dimittatur respectu cuiuslibet peccati, quia secundum hoc aliquod peccatum remaneret omnino sine poena: sed virtute clavium de poenis singulorum peccatorum proportionaliter dimittitur.
Ad tertium dicendum quod pro quolibet peccato oportet aliquam poenam satisfactoriam remanere, et per quam medicina contra ipsum praestetur. Et ideo, quamvis virtute absolutionis dimittatur aliqua quantitas poenae debitae pro aliquo magno peccato, non oportet quod tanta quantitas poenae dimittatur respectu cuiuslibet peccati, quia secundum hoc aliquod peccatum remaneret omnino sine poena: sed virtute clavium de poenis singulorum peccatorum proportionaliter dimittitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod quidam dicunt quod in prima absolutione tantum dimittitur vi clavium quantum dimitti potest: sed tamen valet iterata confessio, tum propter instructionem; tum propter maiorem certitudinem; tum propter intercessionem confessoris; tum propter verecundiae meritum.
Sed hoc non videtur verum. Quia, si haec esset ratio confessionem iterandi, non tamen esset ratio iterandi absolutionem: praecipue in eo qui non habet aliquam causam dubitationis de praecedenti absolutione; ita enim poterit dubitare post secundam absolutionem sicut post primam. Sicut videmus quod sacramentum extremae unctionis non iteratur super eundem morbum, eo quod totum quod per sacramentum fieri potuit, semel factum est. Et praeterea in secunda confessione non requireretur quod haberet claves ille cui fit confessio, si nihil ibi vis clavium operatur.
Et ideo dicunt alii quod etiam in secunda absolutione vi clavium dimittitur de poena. Quia in secunda absolutione gratiae confertur augmentum: et quanto maior gratia recipitur, minus de impuritate praecedentis peccati manet; et ideo minor poena purgans debetur. Unde etiam in prima absolutione alicui plus et minus dimittitur de poena secundum quod plus se ad gratiam disponit. Et potest esse tanta dispositio quod etiam ex vi contritionis tota poena tollitur, ut praedictum est. Unde etiam non est inconveniens si per frequentem confessionem etiam tota poena tollatur, ut peccatum omnino remaneat impunitum, pro quo poena Christi satisfecit.
R: Q.. 5 A. 2[t:suppl q. 5 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum sacerdos per potestatem clavium ligare possit
Suppl q. 18 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacerdos per potestatem clavium ligare non possit. Virtutes enim sacramentales ordinantur contra peccatum ut medicina. Sed ligare non est medicina peccati, sed magis aggravatio morbi, ut videtur. Ergo sacerdos per vim clavium, quae est vis sacramentalis, non potest ligare.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacerdos per potestatem clavium ligare non possit. Virtutes enim sacramentales ordinantur contra peccatum ut medicina. Sed ligare non est medicina peccati, sed magis aggravatio morbi, ut videtur. Ergo sacerdos per vim clavium, quae est vis sacramentalis, non potest ligare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 3 arg. 2
Praeterea, sicut absolvere vel aperire est amovere obstaculum, ita ligare est obstaculum ponere. Sed obstaculum regni peccatum est, quod nobis ex alio imponi non potest: quia non nisi voluntate peccatur. Ergo sacerdos ligare non potest.
B: (Luke 16:5)[b:Luke 16:5]
Praeterea, sicut absolvere vel aperire est amovere obstaculum, ita ligare est obstaculum ponere. Sed obstaculum regni peccatum est, quod nobis ex alio imponi non potest: quia non nisi voluntate peccatur. Ergo sacerdos ligare non potest.
B: (Luke 16:5)[b:Luke 16:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 3 arg. 3
Praeterea, claves ex passione Christi efficaciam habent. Sed ligare non est effectus passionis. Ergo ex clavium potestate non potest sacerdos ligare.
B: (John 8)[b:John 8]
Praeterea, claves ex passione Christi efficaciam habent. Sed ligare non est effectus passionis. Ergo ex clavium potestate non potest sacerdos ligare.
B: (John 8)[b:John 8]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 16: quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis.
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 16: quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 3 arg. 4
Praeterea, potestates rationales sunt ad opposita. Sed potestas clavium est potestas rationalis: cum habeat discretionem adiunctam. Ergo habet se ad opposita. Ergo, si potest solvere, potest et ligare.
Praeterea, potestates rationales sunt ad opposita. Sed potestas clavium est potestas rationalis: cum habeat discretionem adiunctam. Ergo habet se ad opposita. Ergo, si potest solvere, potest et ligare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod operatio sacerdotis in usu clavium est conformis Dei operationi, cuius minister est. Deus autem habet operationem et in culpam et in poenam. Sed in culpam ad absolvendum quidem directe, ad ligandum autem indirecte, inquantum obdurare dicitur dum gratiam non largitur. Sed in poenam habet operationem directe quantum ad utrumque: quia et poenam parcit, et poenam infligit. Similiter ergo et sacerdos, etsi in absolvendo ex vi clavium habeat aliquam operationem ordinatam ad culpae dimissionem modo iam dicto, non tamen ligando aliquam operationem habet in culpam: nisi ligare dicatur inquantum non absolvit sed ligatos ostendit. Sed in poenam habet potestatem et ligandi et solvendi. Solvit enim a poena quam dimittit, sed ligat ad poenam quae remanet. Sed ad hanc ligare dupliciter dicitur. Uno modo, considerando ipsam quantitatem poenae in communi: et sic non ligat, nisi inquantum non solvit sed ligatum ostendit. Alio modo, considerando poenam hanc vel illam determinate: et sic ligat ad poenam imponendo eam.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19] (Rom 8:14)[b:Rom 8:14]
R: Q.. 18 A. 1[t:suppl q. 18 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illud residuum poenae ad quod obligat, est medicina purgans peccati impuritatem.
Ad primum ergo dicendum quod illud residuum poenae ad quod obligat, est medicina purgans peccati impuritatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod obstaculum regni non solum est peccatum, sed etiam poena: quam qualiter sacerdos imponat, dictum est.
Ad secundum dicendum quod obstaculum regni non solum est peccatum, sed etiam poena: quam qualiter sacerdos imponat, dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod etiam passio Christi obligat nos ad poenam aliquam, per quam ei conformemur.
Ad tertium dicendum quod etiam passio Christi obligat nos ad poenam aliquam, per quam ei conformemur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum sacerdos possit ligare et solvere secundum proprium arbitrium
Suppl q. 18 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sacerdos possit ligare et solvere secundum proprium arbitrium. Hieronymus enim dicit: mensuram temporis in agendo poenitentiam non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicat qualiter unumquodque sit emendandum, sed magis arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt. Ergo videtur quod ipse secundum suum arbitrium possit ligare et solvere.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sacerdos possit ligare et solvere secundum proprium arbitrium. Hieronymus enim dicit: mensuram temporis in agendo poenitentiam non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicat qualiter unumquodque sit emendandum, sed magis arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt. Ergo videtur quod ipse secundum suum arbitrium possit ligare et solvere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 4 arg. 2
Praeterea, Dominus laudavit villicum iniquitatis, quod prudenter fecisset, quia debitoribus domini sui remisisset largiter. Sed Deus magis pronus est ad miserendum quam aliquis dominus temporalis. Ergo videtur quod laudabilior sit quantum plus de poena dimiserit.
Praeterea, Dominus laudavit villicum iniquitatis, quod prudenter fecisset, quia debitoribus domini sui remisisset largiter. Sed Deus magis pronus est ad miserendum quam aliquis dominus temporalis. Ergo videtur quod laudabilior sit quantum plus de poena dimiserit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 4 arg. 3
Praeterea, omnis actio Christi nostra est instructio. Sed ipse quibusdam peccantibus nullam poenam imposuit, sed solum emendationem vitae: ut patet de adultera, Ioan. 8. Ergo videtur quod ad arbitrium suum possit etiam sacerdos, qui est vicarius Christi, dimittere totam poenam vel partem.
Praeterea, omnis actio Christi nostra est instructio. Sed ipse quibusdam peccantibus nullam poenam imposuit, sed solum emendationem vitae: ut patet de adultera, Ioan. 8. Ergo videtur quod ad arbitrium suum possit etiam sacerdos, qui est vicarius Christi, dimittere totam poenam vel partem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Gregorius dicit: falsam poenitentiam dicimus quae non secundum auctoritatem sanctorum Patrum pro qualitate criminis imponitur. Ergo videtur quod non omnino sit in arbitrio sacerdotis.
Sed contra: Gregorius dicit: falsam poenitentiam dicimus quae non secundum auctoritatem sanctorum Patrum pro qualitate criminis imponitur. Ergo videtur quod non omnino sit in arbitrio sacerdotis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 4 arg. 4
Praeterea, ad actum clavium requiritur discretio. Sed, si esset omnino in voluntate sacerdotis dimittere et imponere de poena quantum vellet, non esset ibi necessaria discretio: quia nunquam ibi indiscretio posset accidere. Ergo non est omnino in arbitrio sacerdotis.
Praeterea, ad actum clavium requiritur discretio. Sed, si esset omnino in voluntate sacerdotis dimittere et imponere de poena quantum vellet, non esset ibi necessaria discretio: quia nunquam ibi indiscretio posset accidere. Ergo non est omnino in arbitrio sacerdotis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod sacerdos operatur in usu clavium sicut instrumentum et minister Dei. Nullum autem instrumentum habet efficacem actum nisi secundum quod movetur a principali agente. Et ideo dicit Dionysius, in fine Eccles. Hier., quod sacerdotibus utendum est virtutibus hierarchicis quando divinitas eos moverit. In cuius signum, Matth. 16, ante potestatem clavium Petro traditam fit mentio de revelatione divinitatis ei facta; et Ioan. 20 praemittitur potestati remissionis Apostolis datae Spiritus Sancti donum, quo filii Dei aguntur. Unde, si praeter illum motum divinum uti sua potestate praesumpserit, non consequeretur effectum, ut Dionysius dicit. Et praeter hoc, a divino ordine averteretur, et sic culpam incurreret.
Et quia poenae satisfactoriae infligendae ut medicinae sunt, sicut medicinae in arte determinatae non omnibus competunt, sed variandae sunt secundum arbitrium medici non propriam voluntatem sequentis, sed scientiam medicinae; ita poenae satisfactoriae in canone determinatae non omnibus competunt, sed variandae sunt secundum arbitrium sacerdotis divino instinctu regulatum. Sicut ergo medicus aliquando prudenter non dat medicinam efficacem, quae ad morbi curationem sufficiat, ne propter debilitatem naturae maius periculum oriatur; ita sacerdos, divino instinctu motus, non semper totam poenam quae uni peccato debetur iniungit, ne infirmus aliquis ex magnitudine poenae desperet, et a poenitentia totaliter recedat.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod arbitrium istud debet esse divino instinctu regulatum.
Ad primum ergo dicendum quod arbitrium istud debet esse divino instinctu regulatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod etiam de hoc laudatur villicus quod prudenter fecit. Et ideo in remissione poenae debitae discretio adhibenda est.
Ad secundum dicendum quod etiam de hoc laudatur villicus quod prudenter fecit. Et ideo in remissione poenae debitae discretio adhibenda est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 18 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod Christus habuit potestatem excellentiae in sacramentis. Unde ipse ex auctoritate poenam totam vel partem poterat dimittere sicut volebat. Nec est simile de his qui operantur tantum ut ministri.
Ad tertium dicendum quod Christus habuit potestatem excellentiae in sacramentis. Unde ipse ex auctoritate poenam totam vel partem poterat dimittere sicut volebat. Nec est simile de his qui operantur tantum ut ministri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 19: De ministris clavium et usu earum
Suppl q. 19 pr.
Deinde considerandum est de ministris clavium et usu earum.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum sacerdos legalis claves habuerit.
Secundo: utrum Christus claves habuerit.
Tertio: utrum soli sacerdotes claves habeant.
Quarto: utrum sancti homines non sacerdotes usum clavium habeant.
Quinto: utrum mali sacerdotes usum clavium habeant efficacem.
Sexto: utrum schismatici et haeretici, excommunicati et suspensi et degradati, usum clavium habeant.
Deinde considerandum est de ministris clavium et usu earum.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum sacerdos legalis claves habuerit.
Secundo: utrum Christus claves habuerit.
Tertio: utrum soli sacerdotes claves habeant.
Quarto: utrum sancti homines non sacerdotes usum clavium habeant.
Quinto: utrum mali sacerdotes usum clavium habeant efficacem.
Sexto: utrum schismatici et haeretici, excommunicati et suspensi et degradati, usum clavium habeant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum sacerdos legalis claves habuerit
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 34 a. 3 arg. 3[t:suppl q. 34 a. 3 arg. 3]
Suppl q. 19 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacerdos legalis claves habuerit. Clavis enim est sequela ordinis. Sed ipsi habuerunt ordinem, ex quo sacerdotes dicebantur. Ergo etiam habuerunt clavem sacerdotes legales.
suppl q. 34 a. 3 arg. 3[t:suppl q. 34 a. 3 arg. 3]
Suppl q. 19 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacerdos legalis claves habuerit. Clavis enim est sequela ordinis. Sed ipsi habuerunt ordinem, ex quo sacerdotes dicebantur. Ergo etiam habuerunt clavem sacerdotes legales.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 1 arg. 2
Praeterea, sicut supra Magister dicit, claves sunt duae, scilicet scientia discernendi et potentia iudicandi. Sed ad utramque sacerdotes legales habuerunt auctoritatem. Ergo habebant claves.
Praeterea, sicut supra Magister dicit, claves sunt duae, scilicet scientia discernendi et potentia iudicandi. Sed ad utramque sacerdotes legales habuerunt auctoritatem. Ergo habebant claves.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 1 arg. 3
Praeterea, sacerdos legalis habebat aliquam potestatem super reliquum populum. Non temporalem: quia sic potestas regia non fuisset distincta a sacerdotali. Ergo spiritualem. Et haec est clavis. Ergo habebat clavem.
B: (Rev 3:7)[b:Rev 3:7]
Praeterea, sacerdos legalis habebat aliquam potestatem super reliquum populum. Non temporalem: quia sic potestas regia non fuisset distincta a sacerdotali. Ergo spiritualem. Et haec est clavis. Ergo habebat clavem.
B: (Rev 3:7)[b:Rev 3:7]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Claves ordinantur ad aperiendum regnum caelorum, quod aperiri non potest ante Christi passionem. Ergo sacerdos legalis clavem non habuit.
Sed contra: Claves ordinantur ad aperiendum regnum caelorum, quod aperiri non potest ante Christi passionem. Ergo sacerdos legalis clavem non habuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 1 arg. 4
Praeterea, sacramenta veteris legis gratiam non conferebant. Sed aditus regni caelestis aperiri non potuit nisi per gratiam. Ergo per illa sacramenta non poterat aperiri. Et sic etiam sacerdos, qui minister eorum erat, claves regni caelestis non habebat.
Praeterea, sacramenta veteris legis gratiam non conferebant. Sed aditus regni caelestis aperiri non potuit nisi per gratiam. Ergo per illa sacramenta non poterat aperiri. Et sic etiam sacerdos, qui minister eorum erat, claves regni caelestis non habebat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod in veteri lege erant claves apud sacerdotes, quia eis erat commissum imponere poenam pro delicto, ut dicitur Levit. 5, quod ad claves pertinere videtur: sed fuerunt tunc incompletae, nunc autem per Christum in sacerdotibus novae legis perfectae sunt.
Sed hoc videtur esse contra intentionem Apostoli, in Epistola ad Heb. 9. Ibi enim sacerdotium Christi praefertur sacerdotio legali per hoc quod Christus assistit Pontifex futurorum bonorum, ad tabernaculum caeleste introducens per proprium sanguinem: non manufactum, in quod introducebat sacerdotium veteris legis per sanguinem hircorum et taurorum. Unde patet quod sacerdotii illius potestas non se extendebat ad caelestia, sed ad figuras caelestium. Et ideo, secundum alios, dicendum quod non habebant claves, sed in eis clavium figura praecessit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod clavis regni caelestis consequitur ad sacerdotium quo homo in caelestia introducitur. Non autem talis erat ordo sacerdotii Levitici. Et ideo elaves caeli non habuerunt, sed claves terreni tabernaculi.
Ad primum ergo dicendum quod clavis regni caelestis consequitur ad sacerdotium quo homo in caelestia introducitur. Non autem talis erat ordo sacerdotii Levitici. Et ideo elaves caeli non habuerunt, sed claves terreni tabernaculi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod sacerdotes veteris legis habebant auctoritatem discernendi et iudicandi, sed non ut admitteretur homo ab eis iudicatus in caelestia, sed in figuras caelestium.
Ad secundum dicendum quod sacerdotes veteris legis habebant auctoritatem discernendi et iudicandi, sed non ut admitteretur homo ab eis iudicatus in caelestia, sed in figuras caelestium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod habebant spiritualem potestatem, quia per sacramenta legalia non a culpis, sed ab irregularitatibus purgabant homines, ut ad manufactum tabernaculum aditus purgatis per eos pateret.
Ad tertium dicendum quod habebant spiritualem potestatem, quia per sacramenta legalia non a culpis, sed ab irregularitatibus purgabant homines, ut ad manufactum tabernaculum aditus purgatis per eos pateret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum Christus habuerit elavem
Suppl q. 19 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non habuerit clavem. Clavis enim characterem ordinis consequitur. Sed Christus non habuit characterem. Ergo non habuit clavem.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non habuerit clavem. Clavis enim characterem ordinis consequitur. Sed Christus non habuit characterem. Ergo non habuit clavem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 2 arg. 2
Praeterea, Christus habuit in sacramentis potestatem excellentiae, ut effectum sacramenti sine sacramentalibus posset conferre. Sed clavis est sacramentale quoddam. Ergo non indigebat clavi. Et sic frustra eam habuisset.
Praeterea, Christus habuit in sacramentis potestatem excellentiae, ut effectum sacramenti sine sacramentalibus posset conferre. Sed clavis est sacramentale quoddam. Ergo non indigebat clavi. Et sic frustra eam habuisset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur Apoc. 3: haec dicit qui habet clavem David, etc.
Sed contra est quod dicitur Apoc. 3: haec dicit qui habet clavem David, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod virtus aliquid agendi est in instrumento et in per se agente non eodem modo, sed in per se agente perfectius. Potestas autem clavium quam nos habemus, et aliorum sacramentorum virtus est instrumentalis: sed in Christo est ut in per se agente ad salutem nostram, per auctoritatem quidem inquantum est Deus, sed per meritum inquantum est homo. Clavis autem de ratione sua exprimit potestatem aperiendi et claudendi, sive aliquis aperiat quasi principale agens, sive quasi minister. Et ideo in Christo oportet ponere clavem, sed altero modo quam sit in eius ministris. Et ideo dicitur quod habet clavem excellentiae.
B: (1Cor 14:34)[b:1Cor 14:34]
Respondeo dicendum quod virtus aliquid agendi est in instrumento et in per se agente non eodem modo, sed in per se agente perfectius. Potestas autem clavium quam nos habemus, et aliorum sacramentorum virtus est instrumentalis: sed in Christo est ut in per se agente ad salutem nostram, per auctoritatem quidem inquantum est Deus, sed per meritum inquantum est homo. Clavis autem de ratione sua exprimit potestatem aperiendi et claudendi, sive aliquis aperiat quasi principale agens, sive quasi minister. Et ideo in Christo oportet ponere clavem, sed altero modo quam sit in eius ministris. Et ideo dicitur quod habet clavem excellentiae.
B: (1Cor 14:34)[b:1Cor 14:34]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod character de sua ratione dicit aliquid ab aliquo derivatum. Et ideo potestas clavium quae est in nobis a Christo derivata, sequitur characterem quo Christo conformamur. Sed in Christo non consequitur characterem, sed principalem formam.
Ad primum ergo dicendum quod character de sua ratione dicit aliquid ab aliquo derivatum. Et ideo potestas clavium quae est in nobis a Christo derivata, sequitur characterem quo Christo conformamur. Sed in Christo non consequitur characterem, sed principalem formam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod clavis illa quam Christus habuit, non erat sacramentalis, sed sacramentalis clavis principium.
B: (Heb 5:1)[b:Heb 5:1]
Ad secundum dicendum quod clavis illa quam Christus habuit, non erat sacramentalis, sed sacramentalis clavis principium.
B: (Heb 5:1)[b:Heb 5:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum soli sacerdotes claves habeant
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 25 a. 2 ad 1[t:suppl q. 25 a. 2 ad 1]
Suppl q. 19 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non soli sacerdotes claves habeant. Dicit enim Isidorus quod ostiarii inter bonos et malos habent iudicium: dignos recipiunt, indignos reiiciunt. Sed haec est definitio clavium, ut ex dictis patet. Ergo non solum sacerdotes, sed etiam ostiarii clavem habent.
R: Q.. 17 A. 2[t:suppl q. 17 a. 2]
suppl q. 25 a. 2 ad 1[t:suppl q. 25 a. 2 ad 1]
Suppl q. 19 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non soli sacerdotes claves habeant. Dicit enim Isidorus quod ostiarii inter bonos et malos habent iudicium: dignos recipiunt, indignos reiiciunt. Sed haec est definitio clavium, ut ex dictis patet. Ergo non solum sacerdotes, sed etiam ostiarii clavem habent.
R: Q.. 17 A. 2[t:suppl q. 17 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 3 arg. 2
Praeterea, claves sacerdotibus dantur dum per unctionem potestatem divinitus accipiunt. Sed reges etiam potestatem in populum fidelem divinitus habent, et unctione sanctificantur. Ergo non soli sacerdotes habent claves.
B: (Heb 7:7)[b:Heb 7:7]
Praeterea, claves sacerdotibus dantur dum per unctionem potestatem divinitus accipiunt. Sed reges etiam potestatem in populum fidelem divinitus habent, et unctione sanctificantur. Ergo non soli sacerdotes habent claves.
B: (Heb 7:7)[b:Heb 7:7]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 3 arg. 3
Praeterea, sacerdotium est ordo uni singulari personae conveniens. Sed clavem aliquando videtur habere tota una congregatio: quia quaedam capitula excommunicationem inferre possunt, quod ad potestatem clavium pertinet. Ergo non soli sacerdotes clavem habent.
Praeterea, sacerdotium est ordo uni singulari personae conveniens. Sed clavem aliquando videtur habere tota una congregatio: quia quaedam capitula excommunicationem inferre possunt, quod ad potestatem clavium pertinet. Ergo non soli sacerdotes clavem habent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 3 arg. 4
Praeterea, mulier non est sacerdotalis, ordinis susceptiva: quia ei docere non competit, secundum Apostolum, I Cor. 14. Sed aliquae mulieres videntur habere claves: sicut abbatissae, quae habent spiritualem potestatem in subditas. Ergo non soli sacerdotes habent clavem.
Praeterea, mulier non est sacerdotalis, ordinis susceptiva: quia ei docere non competit, secundum Apostolum, I Cor. 14. Sed aliquae mulieres videntur habere claves: sicut abbatissae, quae habent spiritualem potestatem in subditas. Ergo non soli sacerdotes habent clavem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod Ambrosius dicit: hoc ius, scilicet ligandi et solvendi, solum sacerdotibus est concessum.
Sed contra: Est quod Ambrosius dicit: hoc ius, scilicet ligandi et solvendi, solum sacerdotibus est concessum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 3 arg. 5
Praeterea, per potestatem clavium efficitur aliquis medius inter populum et Deum. Sed hoc tantum sacerdotibus competit, qui constituuntur in his quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis, ut dicitur Heb. 5. Ergo soli sacerdotes claves habent.
Praeterea, per potestatem clavium efficitur aliquis medius inter populum et Deum. Sed hoc tantum sacerdotibus competit, qui constituuntur in his quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis, ut dicitur Heb. 5. Ergo soli sacerdotes claves habent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod clavis est duplex. Una quae se extendit ad ipsum caelum immediate, removendo impedimenta introitus in caelum per remissionem peccati. Et haec vocatur clavis ordinis. Et hanc soli sacerdotes habent: quia ipsi soli ordinantur populo in his quae directe sunt ad Deum.
Alia clavis est quae non directe se extendit ad ipsum caelum, sed mediante, militante Ecclesia, per quam aliquis ad caelum vadit: dum per eam aliquis excluditur vel admittitur ad consortium Ecclesiae militantis per excommunicationem et absolutionem. Et haec vocatur clavis iurisdictionis in foro causarum. Et ideo non-sacerdotes etiam hanc habere possunt: sicut archidiaconi, et electi, et alii qui excommunicare possunt. Sed non proprie dicitur clavis caeli, sed quaedam dispositio ad ipsam.
Respondeo dicendum quod clavis est duplex. Una quae se extendit ad ipsum caelum immediate, removendo impedimenta introitus in caelum per remissionem peccati. Et haec vocatur clavis ordinis. Et hanc soli sacerdotes habent: quia ipsi soli ordinantur populo in his quae directe sunt ad Deum.
Alia clavis est quae non directe se extendit ad ipsum caelum, sed mediante, militante Ecclesia, per quam aliquis ad caelum vadit: dum per eam aliquis excluditur vel admittitur ad consortium Ecclesiae militantis per excommunicationem et absolutionem. Et haec vocatur clavis iurisdictionis in foro causarum. Et ideo non-sacerdotes etiam hanc habere possunt: sicut archidiaconi, et electi, et alii qui excommunicare possunt. Sed non proprie dicitur clavis caeli, sed quaedam dispositio ad ipsam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ostiarii habent Clavem custodiendi ea quae in templo materiali continentur; et habent iudicium a tali templo excludendi et admittendi, non quidem sua auctoritate iudicantes qui sint digni vel indigni, sed iudicium sacerdotum exequentes; ut sic quodammodo executores potestatis sacerdotis videantur.
Ad primum ergo dicendum quod ostiarii habent Clavem custodiendi ea quae in templo materiali continentur; et habent iudicium a tali templo excludendi et admittendi, non quidem sua auctoritate iudicantes qui sint digni vel indigni, sed iudicium sacerdotum exequentes; ut sic quodammodo executores potestatis sacerdotis videantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod reges non habent aliquam potestatem in spiritualibus, et ideo clavem regni caelestis non accipiunt: sed solum in temporalibus, quae etiam non nisi a Deo esse potest, ut patet Rom. 13. Nec per unctionem in aliquo ordine consecrantur: sed excellentia potestatis ipsorum a Christo descendere significatur, et ut ipsi sub Christo in populo Christiano regnent.
Ad secundum dicendum quod reges non habent aliquam potestatem in spiritualibus, et ideo clavem regni caelestis non accipiunt: sed solum in temporalibus, quae etiam non nisi a Deo esse potest, ut patet Rom. 13. Nec per unctionem in aliquo ordine consecrantur: sed excellentia potestatis ipsorum a Christo descendere significatur, et ut ipsi sub Christo in populo Christiano regnent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut in politicis quandoque iudex habet totam potestatem, sicut est in regno; quandoque autem multi in diversis officiis constituti, vel etiam ex aequo, ut dicitur VIII Ethic.: ita etiam spiritualis iurisdictio potest haberi ab uno solo, sicut ab episcopo; et pluribus simul, sicut a capitulo. Et sic habent clavem iurisdictionis, non tamen clavem ordinis, simul omnes.
Ad tertium dicendum quod, sicut in politicis quandoque iudex habet totam potestatem, sicut est in regno; quandoque autem multi in diversis officiis constituti, vel etiam ex aequo, ut dicitur VIII Ethic.: ita etiam spiritualis iurisdictio potest haberi ab uno solo, sicut ab episcopo; et pluribus simul, sicut a capitulo. Et sic habent clavem iurisdictionis, non tamen clavem ordinis, simul omnes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod mulier, secundum Apostolum, est in statu subiectionis, et ideo non potest habere aliquam spiritualem iurisdictionem: quia etiam secundum Philosophum, in VIII Ethic. corruptio urbanitatis est quando ad mulierem dominium pervenit. Unde mulier non habet neque clavem ordinis neque clavem iurisdictionis. Sed committitur mulieri aliquis usus clavium: sicut habere correctionem in subditas mulieres, propter periculum quod imminere posset si viri mulieribus cohabitarent.
Ad quartum dicendum quod mulier, secundum Apostolum, est in statu subiectionis, et ideo non potest habere aliquam spiritualem iurisdictionem: quia etiam secundum Philosophum, in VIII Ethic. corruptio urbanitatis est quando ad mulierem dominium pervenit. Unde mulier non habet neque clavem ordinis neque clavem iurisdictionis. Sed committitur mulieri aliquis usus clavium: sicut habere correctionem in subditas mulieres, propter periculum quod imminere posset si viri mulieribus cohabitarent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum sancti homines non sacerdotes usum clavium habeant
Suppl q. 19 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod etiam sancti homines non sacerdotes usum clavium habeant. Absolutio enim et ligatio, quae fit per claves, efficaciam habet ex merito passionis Christi. Sed illi maxime passioni Christi conformantur qui per patientiam et alias virtutes Christum passum sequuntur. Ergo videtur quod, etiam si non habeant sacerdotalem ordinem, quod possint ligare et solvere.
B: (John 20:22) (John 20:23)
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod etiam sancti homines non sacerdotes usum clavium habeant. Absolutio enim et ligatio, quae fit per claves, efficaciam habet ex merito passionis Christi. Sed illi maxime passioni Christi conformantur qui per patientiam et alias virtutes Christum passum sequuntur. Ergo videtur quod, etiam si non habeant sacerdotalem ordinem, quod possint ligare et solvere.
B: (John 20:22) (John 20:23)
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 4 arg. 2
Praeterea, Heb. 7 dicitur: sine ulla contradictione, quod minus est a maiori benedicitur. Sed in spiritualibus, secundum Augustinum, hoc est maius esse quod melius. Ergo meliores, qui scilicet plus de caritate habent, possunt alios benedicere absolvendo. Et sic idem quod prius.
Praeterea, Heb. 7 dicitur: sine ulla contradictione, quod minus est a maiori benedicitur. Sed in spiritualibus, secundum Augustinum, hoc est maius esse quod melius. Ergo meliores, qui scilicet plus de caritate habent, possunt alios benedicere absolvendo. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 4 s. c. 1
Sed contra, cuius est potentia, eius est actio, secundum Philosophum. Sed clavis, quae est potestas spiritualis, est tantum sacerdotum. Ergo et usus eius non nisi sacerdotibus convenire potest.
Sed contra, cuius est potentia, eius est actio, secundum Philosophum. Sed clavis, quae est potestas spiritualis, est tantum sacerdotum. Ergo et usus eius non nisi sacerdotibus convenire potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod agens per se et agens instrumentale in hoc differunt quod agens instrumentale non inducit in effectu similitudinem suam, sed similitudinem principalis agentis; principale autem agens inducit similitudinem suam. Et ideo ex hoc aliquid constituitur principale agens quod habet aliquam formam quam in alterum transfundere potest: non autem ex hoc constituitur agens instrumentale, sed ex hoc quod est applicatum a principali agente ad effectum aliquem inducendum. Cum ergo in actu clavium principale ageris sit Christus, ut Deus per auctoritatem et ut homo per meritum, ex ipsa plenitudine divinae bonitatis in eo et ex perfectione gratiae consequitur quod possit in actum clavium. Sed homo alius non potest in actum clavium sicut per se agens: quia nec ipse alteri gratiam, qua remittuntur peccata, dare potest, nec sufficienter mereri. Et ideo non est nisi sicut agens instrumentale. Unde ille qui effectum clavium consequitur, non assimilatur utenti clavibus, sed Christo. Et propter hoc, quantumcumque aliquis habeat de gratia, non potest pertingere ad effectum clavium nisi applicetur ad hoc quasi minister per ordinis susceptionem.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut inter instrumentum et effectum non exigitur similitudo secundum convenientiam in forma, sed secundum proportionem instrumenti ad effectum; ita etiam nec inter instrumentum et principale agens. Et talis similitudo est in sanctis hominibus ad Christum passum. Et talis similitudo eis usum clavium non confert.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut inter instrumentum et effectum non exigitur similitudo secundum convenientiam in forma, sed secundum proportionem instrumenti ad effectum; ita etiam nec inter instrumentum et principale agens. Et talis similitudo est in sanctis hominibus ad Christum passum. Et talis similitudo eis usum clavium non confert.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis purus homo non possit alteri ex condigno mereri gratiam, tamen unius meritum potest cooperari ad salutem alterius. Ideo duplex est benedictio. Una quae est ab ipso homine puro sicut merente per proprium actum. Et talis potest fieri a quolibet sancto, in quo Christus habitat per gratiam. Et hoc requirit maioritatem bonitatis ad minus inquantum huiusmodi. Alia est benedictio qua homo benedicit ut benedictionem quae est ex merito Christi instrumentaliter alicui applicans. Et quantum ad hanc requiritur maioritas ordinis, et non virtutis.
Ad secundum dicendum quod, quamvis purus homo non possit alteri ex condigno mereri gratiam, tamen unius meritum potest cooperari ad salutem alterius. Ideo duplex est benedictio. Una quae est ab ipso homine puro sicut merente per proprium actum. Et talis potest fieri a quolibet sancto, in quo Christus habitat per gratiam. Et hoc requirit maioritatem bonitatis ad minus inquantum huiusmodi. Alia est benedictio qua homo benedicit ut benedictionem quae est ex merito Christi instrumentaliter alicui applicans. Et quantum ad hanc requiritur maioritas ordinis, et non virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum mali sacerdotes usum clavium habeant
Suppl q. 19 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod mali sacerdotes usum clavium non habeant. Ioan. 20, ubi usus clavium Apostolis traditur, Spiritus Sancti donum promittitur. Sed mali non habent Spiritum Sanctum. Ergo non habent usum clavium.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod mali sacerdotes usum clavium non habeant. Ioan. 20, ubi usus clavium Apostolis traditur, Spiritus Sancti donum promittitur. Sed mali non habent Spiritum Sanctum. Ergo non habent usum clavium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 5 arg. 2
Praeterea, nullus sapiens rex dispensationem sui thesauri suo inimico committit. Sed usus clavium in dispensatione consistit thesauri caelestis Regis, qui est ipsa Sapientia. Ergo mali, qui per peccata sunt eius hostes, non habent usum clavium.
Praeterea, nullus sapiens rex dispensationem sui thesauri suo inimico committit. Sed usus clavium in dispensatione consistit thesauri caelestis Regis, qui est ipsa Sapientia. Ergo mali, qui per peccata sunt eius hostes, non habent usum clavium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 5 arg. 3
Praeterea, Augustinus dicit quod sacramentum gratiae, dat Deus etiam per malos, ipsam vero gratiam non nisi per seipsum vel per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum per seipsum facit, vel per ipsius Columbae membra. Sed remissio peccatorum est usus clavium. Ergo peccatores, qui non sunt Columbae membra, usum clavium non habent.
Praeterea, Augustinus dicit quod sacramentum gratiae, dat Deus etiam per malos, ipsam vero gratiam non nisi per seipsum vel per sanctos suos. Et ideo remissionem peccatorum per seipsum facit, vel per ipsius Columbae membra. Sed remissio peccatorum est usus clavium. Ergo peccatores, qui non sunt Columbae membra, usum clavium non habent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 5 arg. 4
Praeterea, intercessio mali sacerdotis non habet aliquam efficaciam ad reconciliandum: quia, secundum Gregorium, cum is qui displicet ad interpellandum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Sed usus clavium fit per quandam intercessionem: ut patet in forma absolutionis. Ergo non habent efficacem clavium usum.
Praeterea, intercessio mali sacerdotis non habet aliquam efficaciam ad reconciliandum: quia, secundum Gregorium, cum is qui displicet ad interpellandum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Sed usus clavium fit per quandam intercessionem: ut patet in forma absolutionis. Ergo non habent efficacem clavium usum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Nullus potest scire de alio an sit in statu salutis. Si ergo nullus posset uti clavibus in absolvendo nisi existens in statu salutis, nullus sciret se esse absolutum. Quod est valde inconveniens.
Sed contra: Nullus potest scire de alio an sit in statu salutis. Si ergo nullus posset uti clavibus in absolvendo nisi existens in statu salutis, nullus sciret se esse absolutum. Quod est valde inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 5 arg. 5
Praeterea, iniquitas ministri non potest auferre liberalitatem domini. Sed sacerdos est solum minister. Ergo non potest sua malitia donum a Deo transmissum per eum nobis auferre.
Praeterea, iniquitas ministri non potest auferre liberalitatem domini. Sed sacerdos est solum minister. Ergo non potest sua malitia donum a Deo transmissum per eum nobis auferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut participatio formae quae est inducenda in effectum, non facit instrumentum; ita nec subtractio talis formae tollit usum instrumenti. Et ideo, cum homo sit tantum instrumentaliter agens in usu clavium, quantumcumque sit per peccatum gratia privatus, per quam fit remissio peccatorum, nullo modo privatur usu clavium.
Respondeo dicendum quod, sicut participatio formae quae est inducenda in effectum, non facit instrumentum; ita nec subtractio talis formae tollit usum instrumenti. Et ideo, cum homo sit tantum instrumentaliter agens in usu clavium, quantumcumque sit per peccatum gratia privatus, per quam fit remissio peccatorum, nullo modo privatur usu clavium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod donum Spiritus Sancti exigitur ad usum clavium non ut sine quo fieri non possit, sed quia sine eo incongrue fit ex parte utentis: quamvis subiiciens se clavibus effectum clavium consequatur.
Ad primum ergo dicendum quod donum Spiritus Sancti exigitur ad usum clavium non ut sine quo fieri non possit, sed quia sine eo incongrue fit ex parte utentis: quamvis subiiciens se clavibus effectum clavium consequatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod rex terrenus in thesauro suo defraudari et decipi potest: et ideo hosti eius dispensationem non committit. Sed Rex caelestis defraudari non potest: quia totum ad ipsius honorem cedit, etiam quod aliqui clavibus male utuntur; quia novit ex malis elicere bona, et per malos etiam multa bona facere. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum quod rex terrenus in thesauro suo defraudari et decipi potest: et ideo hosti eius dispensationem non committit. Sed Rex caelestis defraudari non potest: quia totum ad ipsius honorem cedit, etiam quod aliqui clavibus male utuntur; quia novit ex malis elicere bona, et per malos etiam multa bona facere. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod Augustinus loquitur de remissione peccatorum secundum quod sancti homines cooperantur ad ipsam, non ex vi clavium, sed ex merito congrui. Et ideo dicit quod etiam per malos sacramenta ministrat. Et inter alia sacramenta etiam absolutio, quae est usus clavium, computari debet. Sed per membra Columbae, idest per sanctos homines, facit remissionem peccatorum inquantum eorum intercessionibus peccata remittit.
Vel potest dici quod membra Columbae nominat omnes ab Ecclesia non praecisos. Qui enim ab eis sacramenta recipiunt, gratiam consequuntur: non autem qui recipiunt ab illis qui sunt ab Ecclesia praecisi, quia hoc ipso peccant; excepto baptismo, quem in casu necessitatis licet ab excommunicato recipere.
Ad tertium dicendum quod Augustinus loquitur de remissione peccatorum secundum quod sancti homines cooperantur ad ipsam, non ex vi clavium, sed ex merito congrui. Et ideo dicit quod etiam per malos sacramenta ministrat. Et inter alia sacramenta etiam absolutio, quae est usus clavium, computari debet. Sed per membra Columbae, idest per sanctos homines, facit remissionem peccatorum inquantum eorum intercessionibus peccata remittit.
Vel potest dici quod membra Columbae nominat omnes ab Ecclesia non praecisos. Qui enim ab eis sacramenta recipiunt, gratiam consequuntur: non autem qui recipiunt ab illis qui sunt ab Ecclesia praecisi, quia hoc ipso peccant; excepto baptismo, quem in casu necessitatis licet ab excommunicato recipere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod intercessio quam sacerdos malus ex propria persona facit, non habet efficaciam: sed illa quam facit ut minister Ecclesiae, habet efficaciam ex merito Christi. Utroque tamen modo debet intercessio sacerdotis populo subiecto prodesse.
Ad quartum dicendum quod intercessio quam sacerdos malus ex propria persona facit, non habet efficaciam: sed illa quam facit ut minister Ecclesiae, habet efficaciam ex merito Christi. Utroque tamen modo debet intercessio sacerdotis populo subiecto prodesse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum schismatici et haeretici, excommunicati et suspensi et degradati, usum clavium habeant
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 20 a. 3 arg. 1[t:suppl q. 20 a. 3 arg. 1]
Suppl q. 19 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod schismatici et haeretici, excommunicati et suspensi et degradati, usum clavium habeant. Sicut enim potestas clavium dependet ab ordine, ita et potestas conficiendi. Sed non possunt amittere usum potestatis conficiendi: quia, si conficiunt, confectum est, quamvis peccent conficientes. Ergo etiam non possunt amittere usum clavium.
suppl q. 20 a. 3 arg. 1[t:suppl q. 20 a. 3 arg. 1]
Suppl q. 19 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod schismatici et haeretici, excommunicati et suspensi et degradati, usum clavium habeant. Sicut enim potestas clavium dependet ab ordine, ita et potestas conficiendi. Sed non possunt amittere usum potestatis conficiendi: quia, si conficiunt, confectum est, quamvis peccent conficientes. Ergo etiam non possunt amittere usum clavium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 6 arg. 2
Praeterea, omnis potestas spiritualis activa, in eo qui habet usum liberi arbitrii, exit in actum quando vult. Sed potestas clavium adhuc manet in praedictis: quia, cum non detur nisi in ordine, oporteret reordinari eos quando ad Ecclesiam redeunt. Ergo, cum sit potentia activa, possunt in actum eius exire cum voluerint.
Praeterea, omnis potestas spiritualis activa, in eo qui habet usum liberi arbitrii, exit in actum quando vult. Sed potestas clavium adhuc manet in praedictis: quia, cum non detur nisi in ordine, oporteret reordinari eos quando ad Ecclesiam redeunt. Ergo, cum sit potentia activa, possunt in actum eius exire cum voluerint.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 6 arg. 3
Praeterea, spiritualis gratia magis impeditur per culpam quam per poenam. Sed excommunicatio et suspensio et degradatio sunt poenae quaedam. Cum ergo propter culpam non amittat aliquis usum clavium, videtur quod nec propter ista.
Praeterea, spiritualis gratia magis impeditur per culpam quam per poenam. Sed excommunicatio et suspensio et degradatio sunt poenae quaedam. Cum ergo propter culpam non amittat aliquis usum clavium, videtur quod nec propter ista.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Augustinus dicit quod Ecclesiae caritas peccata dimittit. Caritas autem est quae facit Ecclesiae unionem. Cum ergo praedicti sint ab Ecclesiae unione divisi, videtur quod usum clavium non habent in remittendis peccatis.
Sed contra: Augustinus dicit quod Ecclesiae caritas peccata dimittit. Caritas autem est quae facit Ecclesiae unionem. Cum ergo praedicti sint ab Ecclesiae unione divisi, videtur quod usum clavium non habent in remittendis peccatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 6 arg. 4
Praeterea, nullus absolvitur a peccato secundum hoc quod peccat. Sed aliquis a praedictis absolutionem petens peccat, contra praeceptum Ecclesiae faciens. Ergo per eos a peccato absolvi non potest. Et sic idem quod prius.
Praeterea, nullus absolvitur a peccato secundum hoc quod peccat. Sed aliquis a praedictis absolutionem petens peccat, contra praeceptum Ecclesiae faciens. Ergo per eos a peccato absolvi non potest. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod in omnibus praedictis manet clavium potestas quantum ad essentiam, sed usus impeditur ex defectu materiae. Cum enim usus clavium in utente praelationem requirat respectu eius in quem utitur, ut dictum est, propria materia in quam exercetur usus clavium, est homo subditus. Et quia per ordinationem Ecclesiae subditur unus alteri, ideo etiam per Ecclesiae praelatos potest subtrahi alicui ille qui erat ei subiectus. Unde, cum Ecclesia haereticos et schismaticos, et alios huiusmodi, privet subtrahendo subditos, vel simpliciter vel quantum ad aliquid, quantum ad hoc quo privati sunt, non possunt usum clavium habere.
R: Q.. 17 A. 2[t:suppl q. 17 a. 2]
Respondeo dicendum quod in omnibus praedictis manet clavium potestas quantum ad essentiam, sed usus impeditur ex defectu materiae. Cum enim usus clavium in utente praelationem requirat respectu eius in quem utitur, ut dictum est, propria materia in quam exercetur usus clavium, est homo subditus. Et quia per ordinationem Ecclesiae subditur unus alteri, ideo etiam per Ecclesiae praelatos potest subtrahi alicui ille qui erat ei subiectus. Unde, cum Ecclesia haereticos et schismaticos, et alios huiusmodi, privet subtrahendo subditos, vel simpliciter vel quantum ad aliquid, quantum ad hoc quo privati sunt, non possunt usum clavium habere.
R: Q.. 17 A. 2[t:suppl q. 17 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod materia sacramenti Eucharistiae, in quam suam potestatem exercet sacerdos, non est homo, sed panis triticeus; et in baptismo homo simpliciter. Unde, sicut si subtraheretur haeretico panis triticeus, conficere non posset; ita, si subtrahatur praelato praelatio, nec absolvere poterit. Potest tamen baptizare et conficere: quamvis ad sui damnationem.
Ad primum ergo dicendum quod materia sacramenti Eucharistiae, in quam suam potestatem exercet sacerdos, non est homo, sed panis triticeus; et in baptismo homo simpliciter. Unde, sicut si subtraheretur haeretico panis triticeus, conficere non posset; ita, si subtrahatur praelato praelatio, nec absolvere poterit. Potest tamen baptizare et conficere: quamvis ad sui damnationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod propositio habet veritatem quando non deest materia, sicut est in proposito.
Ad secundum dicendum quod propositio habet veritatem quando non deest materia, sicut est in proposito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 19 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod ex ipsa culpa non subtrahitur materia, sicut per aliquam poenam. Unde poena non impedit per contrarietatem ad effectum inducendum, sed ratione praedicta.
Ad tertium dicendum quod ex ipsa culpa non subtrahitur materia, sicut per aliquam poenam. Unde poena non impedit per contrarietatem ad effectum inducendum, sed ratione praedicta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 20: De his in quos usus clavium exerceri potest
Suppl q. 20 pr.
Deinde considerandum est de his in quos usus clavium exerceri potest.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum sacerdos possit in quemlibet hominem uti clave quam habet.
Secundo: utrum sacerdos possit semper suum subditum absolvere.
Tertio: utrum aliquis possit uti clavibus in suum superiorem.
Deinde considerandum est de his in quos usus clavium exerceri potest.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum sacerdos possit in quemlibet hominem uti clave quam habet.
Secundo: utrum sacerdos possit semper suum subditum absolvere.
Tertio: utrum aliquis possit uti clavibus in suum superiorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum sacerdos possit uti clave quam habet in quemlibet hominem
Suppl q. 20 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacerdos possit uti clave quam habet in quemlibet hominem. Potestas enim clavium in sacerdote descendit ex illa Domini auctoritate quae dicit: accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Sed illud indeterminate dixit de omnibus. Ergo habens clavem indeterminate potest ea uti in quoslibet.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sacerdos possit uti clave quam habet in quemlibet hominem. Potestas enim clavium in sacerdote descendit ex illa Domini auctoritate quae dicit: accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Sed illud indeterminate dixit de omnibus. Ergo habens clavem indeterminate potest ea uti in quoslibet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 1 arg. 2
Praeterea, clavis corporalis quae aperit unam seram, aperit omnes alias eiusdem modi. Sed omne peccatum cuiuslibet hominis est eiusdem rationis obstaculum respectu introitus caeli. Ergo, si potest unum hominem sacerdos per clavem quam habet absolvere, poterit et quoscumque alios.
Praeterea, clavis corporalis quae aperit unam seram, aperit omnes alias eiusdem modi. Sed omne peccatum cuiuslibet hominis est eiusdem rationis obstaculum respectu introitus caeli. Ergo, si potest unum hominem sacerdos per clavem quam habet absolvere, poterit et quoscumque alios.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 1 arg. 3
Praeterea, sacerdotium novi Testamenti est perfectius quam veteris. Sed sacerdos veteris Testamenti poterat uti sua potestate quam habebat discernendi inter lepram et lepram, indifferenter in omnes. Ergo multo fortius sacerdos Evangelicus potest uti potestate sua in omnes.
B: (Exod 24:14)[b:Exod 24:14]
Praeterea, sacerdotium novi Testamenti est perfectius quam veteris. Sed sacerdos veteris Testamenti poterat uti sua potestate quam habebat discernendi inter lepram et lepram, indifferenter in omnes. Ergo multo fortius sacerdos Evangelicus potest uti potestate sua in omnes.
B: (Exod 24:14)[b:Exod 24:14]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur XVI, qu. i: nulli, sacerdotum liceat parochianum alterius absolvere aut ligare. Ergo non quilibet potest quemlibet absolvere.
Sed contra: Est quod dicitur XVI, qu. i: nulli, sacerdotum liceat parochianum alterius absolvere aut ligare. Ergo non quilibet potest quemlibet absolvere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 1 arg. 4
Praeterea, iudicium spirituale debet esse ordinatius quam temporale. Sed in iudicio temporali non potest quilibet iudex quemlibet iudicare. Ergo, cum usus clavium sit iudicium quoddam, non potest sacerdos sua clavi uti in quemlibet.
Praeterea, iudicium spirituale debet esse ordinatius quam temporale. Sed in iudicio temporali non potest quilibet iudex quemlibet iudicare. Ergo, cum usus clavium sit iudicium quoddam, non potest sacerdos sua clavi uti in quemlibet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod ea quae circa singularia operari oportet, non eodem modo omnibus competunt. Unde sicut, post generalia medicinae praecepta, oportet adhiberi medicos, quibus praecepta universalia medicinae singulis infirmis secundum quod debent aptentur; ita in quolibet principatu, praeter illum qui universaliter praecepta legis tradit, oportet esse aliquos qui ea singulis secundum quod debent adaptent. Et propter hoc in caelesti hierarchia sub Potestatibus, qui indistincte praesunt, ponuntur Principatus, qui singulis provinciis distribuuntur, et sub his Angeli, qui singulis hominibus in custodiam deputantur: ut patet ex his quae dicta sunt in Secundo Libro. Unde et ita esse debet in praelatione Ecclesiae militantis: ut apud aliquem esset praelatio indistincte in omnes; et sub hoc essent alii qui super diversos distinctam potestatem acciperent. Et quia usus clavium requirit aliquam praelationis potestatem per quam ille in quem usus clavium communicatur, efficitur materia propria illius actus: ideo ille qui habet indistinctam potestatem super omnes, potest uti clavibus in omnes; illi autem qui sub eo distinctas potestates acceperunt, non in quoslibet uti possunt clavibus, sed in eos tantum qui eis in sortem venerunt; nisi in necessitatis articulo, ubi nemini sacramenta sunt deneganda.
R: I Q. 113 A. 1[t:ia q. 113 a. 1] I Q. 113 A. 2[t:ia q. 113 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ad absolutionem a peccato requiritur duplex potestas: scilicet potestas ordinis, et potestas iurisdictionis. Prima quidem potestas aequaliter est in omnibus sacerdotibus, non autem secunda. Et ideo ubi Dominus, Ioan. 20, dedit omnibus Apostolis communiter potestatem remittendi peccata, intelligitur de potestate quae consequitur ordinem. Unde et sacerdotibus, quando ordinantur, illa verba dicuntur. Sed Petro singulariter dedit potestatem dimittendi peccata, Matth. 16: ut intelligatur quod ipse prae aliis habet potestatem iurisdictionis. Potestas autem ordinis, quantum est de se, se extendit ad omnes absolvendos: et ideo indeterminate Dominus dixit, quorum remiseritis peccata; intelligens tamen quod usus illius potestatis esse deberet praesupposita potestate Petro collata secundum ipsius ordinationem.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod etiam clavis materialis non potest aperire nisi seram propriam: nec aliqua virtus activa potest agere nisi in propriam materiam. Materia autem propria potestatis ordinis efficitur aliquis per iurisdictionem. Et ideo non potest aliquis clave uti in eum in quem iurisdictio non datur.
Ad secundum dicendum quod etiam clavis materialis non potest aperire nisi seram propriam: nec aliqua virtus activa potest agere nisi in propriam materiam. Materia autem propria potestatis ordinis efficitur aliquis per iurisdictionem. Et ideo non potest aliquis clave uti in eum in quem iurisdictio non datur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod populus Israel unus populus erat, et unum tantummodo templum habebat. Unde non oportebat sacerdotum iurisdictiones distingui sicut in Ecclesia, in qua congregantur diversi populi et nationes.
Ad tertium dicendum quod populus Israel unus populus erat, et unum tantummodo templum habebat. Unde non oportebat sacerdotum iurisdictiones distingui sicut in Ecclesia, in qua congregantur diversi populi et nationes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum sacerdos possit semper suum subditum absolvere
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 20 a. 3 co.[t:suppl q. 20 a. 3 co.]
Suppl q. 20 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacerdos non possit semper suum subditum absolvere. Sicut enim Augustinus in littera dicit, nullus officio sacerdotis uti debet nisi immunis ab illis sit quae in aliis iudicat. Sed quandoque contingit quod sacerdos est particeps criminis quod subditus suus commisit: sicut cum mulierem subditam cognovit. Ergo videtur quod non semper possit in suos subditos potestate clavium uti.
suppl q. 20 a. 3 co.[t:suppl q. 20 a. 3 co.]
Suppl q. 20 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacerdos non possit semper suum subditum absolvere. Sicut enim Augustinus in littera dicit, nullus officio sacerdotis uti debet nisi immunis ab illis sit quae in aliis iudicat. Sed quandoque contingit quod sacerdos est particeps criminis quod subditus suus commisit: sicut cum mulierem subditam cognovit. Ergo videtur quod non semper possit in suos subditos potestate clavium uti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 2 arg. 2
Praeterea, per potestatem clavium homo ab omnibus defectibus curatur. Sed quandoque alicui peccato annexus est irregularitatis defectus, vel excommunicationis sententia, a qua simplex sacerdos liberare non potest. Ergo videtur quod non possit uti clavium potestate in illos qui talibus irretiti sunt.
Praeterea, per potestatem clavium homo ab omnibus defectibus curatur. Sed quandoque alicui peccato annexus est irregularitatis defectus, vel excommunicationis sententia, a qua simplex sacerdos liberare non potest. Ergo videtur quod non possit uti clavium potestate in illos qui talibus irretiti sunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 2 arg. 3
Praeterea, sacerdotii nostri iudicium et potestas per iudicium veteris sacerdotii figuratur. Sed minoribus iudicibus secundum legem non omnia competebat discutere, sed ad superiores recurrebant: ut dicitur Exod. 24: si quid natum fueri quaestionis inter vos, etc. Ergo videtur quod nec sacerdos de gravibus peccatis possit subditum suum absolvere, sed debeat ad superiorem remittere.
Praeterea, sacerdotii nostri iudicium et potestas per iudicium veteris sacerdotii figuratur. Sed minoribus iudicibus secundum legem non omnia competebat discutere, sed ad superiores recurrebant: ut dicitur Exod. 24: si quid natum fueri quaestionis inter vos, etc. Ergo videtur quod nec sacerdos de gravibus peccatis possit subditum suum absolvere, sed debeat ad superiorem remittere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Cuicumque committitur principale, committitur et accessorium. Sed sacerdotibus committitur quod subditis suis Eucharistiam dispensent, ad quam ordinatur absolutio a peccatis quibuscumque. Ergo secerdos ab omnibus peccatis potest absolvere quantum est de clavium potestate.
R: Q.. 17 A. 2[t:suppl q. 17 a. 2]
Sed contra: Cuicumque committitur principale, committitur et accessorium. Sed sacerdotibus committitur quod subditis suis Eucharistiam dispensent, ad quam ordinatur absolutio a peccatis quibuscumque. Ergo secerdos ab omnibus peccatis potest absolvere quantum est de clavium potestate.
R: Q.. 17 A. 2[t:suppl q. 17 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 2 arg. 4
Praeterea, gratia omne peccatum tollit, quantumcumque sit parva. Sed sacerdos sacramenta dispensat, quibus gratia datur. Ergo, quantum est de potestate clavium, de omnibus peccatis absolvere potest.
Praeterea, gratia omne peccatum tollit, quantumcumque sit parva. Sed sacerdos sacramenta dispensat, quibus gratia datur. Ergo, quantum est de potestate clavium, de omnibus peccatis absolvere potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod potestas ordinis, quantum est de se, extendit se ad omnia peccata remittenda: sed quia ad usum huius potestis requiritur iurisdictio, quae a maioribus in inferiores descendit, ideo potest superior aliqua sibi reservare, in quibus iudicium inferiori non committat. Alias de quolibet potest simplex sacerdos iurisdictionem habens absolvere.
Sunt autem quinque casus in quibus oportet quod simplex sacerdos poenitentem as superiorem remittat. Primus est quando est solemnis poenitentia imponenda: quia eius minister proprius est episcopus. Secundus est de excommunicatis, quando inferior sacerdos non potest absolvere. Tertius, quando invenit irregularitatem contractum, pro cuius dispensatione debet ad superiorem remittere. Quartus de incendiariis. Quintus, quando est consuetudo in aliquo episcopatu quod enormia crimina, ad terrorem, reservantur episcopo. Quia consuetudo dat vel aufert in talibus potestatem.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in tali casu nec sacerdos deberet audire confessionem mulieris cum qua peccavit de illo peccato, sed deberet ad alium mittere. Nec illa deberet ei confiteri, sed deberet petere licentiam ad alium eundi; vel ad superiorem recurrere, si ille licentiam denegaret. Tum propter periculum. Tum quia est minor verecundia. Si tamen absolveret, absoluta esset. Quod enim Augustinus dicit, quod non debet esse in eodem crimine, intelligendum est secundum congruitatem, non secundum necessitatem sacramenti.
Ad primum ergo dicendum quod in tali casu nec sacerdos deberet audire confessionem mulieris cum qua peccavit de illo peccato, sed deberet ad alium mittere. Nec illa deberet ei confiteri, sed deberet petere licentiam ad alium eundi; vel ad superiorem recurrere, si ille licentiam denegaret. Tum propter periculum. Tum quia est minor verecundia. Si tamen absolveret, absoluta esset. Quod enim Augustinus dicit, quod non debet esse in eodem crimine, intelligendum est secundum congruitatem, non secundum necessitatem sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod poenitentia ab omnibus defectibus culpae liberat, non autem ab omnibus defectibus poenae: quia adhuc post peractam poenitentiam de homicidio aliquis remanet irregularis. Unde sacerdos potest de crimine absolvere, et pro poena amovenda debet ad superiorem remittere: nisi in excommunicatione, quia absolutio ab ipsa debet praecedere absolutionem a peccato, quia, quandiu aliquis est excommunicatus, non potest recipere aliquod Ecclesiae sacramentum.
Ad secundum dicendum quod poenitentia ab omnibus defectibus culpae liberat, non autem ab omnibus defectibus poenae: quia adhuc post peractam poenitentiam de homicidio aliquis remanet irregularis. Unde sacerdos potest de crimine absolvere, et pro poena amovenda debet ad superiorem remittere: nisi in excommunicatione, quia absolutio ab ipsa debet praecedere absolutionem a peccato, quia, quandiu aliquis est excommunicatus, non potest recipere aliquod Ecclesiae sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit quantum ad haec in quibus sibi superiores potestates iurisdictionem reservant.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit quantum ad haec in quibus sibi superiores potestates iurisdictionem reservant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum aliquis possit uti clavibus in suum superiorem
Suppl q. 20 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis non possit uti clavibus in suum superiorem. Actus enim sacramentalis quilibet requirit propriam materiam. Sed propria materia usus clavium est persona subiecta, ut dictum est. Ergo in eo qui non est subditus, non potest clavibus sacerdos uti.
R: Q.. 19 A. 6[t:suppl q. 19 a. 6]
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis non possit uti clavibus in suum superiorem. Actus enim sacramentalis quilibet requirit propriam materiam. Sed propria materia usus clavium est persona subiecta, ut dictum est. Ergo in eo qui non est subditus, non potest clavibus sacerdos uti.
R: Q.. 19 A. 6[t:suppl q. 19 a. 6]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 3 arg. 2
Praeterea, Ecclesia militans imitatur triumphantem. Sed in caelesti Ecclesia inferior angelus nunquam purgat aut illuminat aut perficit superiorem. Ergo nec aliquis inferior sacerdos potest uti actione hierarchica, quae est per absolutionem, in superiorem.
Praeterea, Ecclesia militans imitatur triumphantem. Sed in caelesti Ecclesia inferior angelus nunquam purgat aut illuminat aut perficit superiorem. Ergo nec aliquis inferior sacerdos potest uti actione hierarchica, quae est per absolutionem, in superiorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 3 arg. 3
Praeterea, iudicium conscientiae debet esse ordinatius quam iudicium exterioris fori. Sed in exteriori foro inferior non potest excommunicare aut absolvere superiorem. Ergo videtur quod nec in foro poenitentiali.
Praeterea, iudicium conscientiae debet esse ordinatius quam iudicium exterioris fori. Sed in exteriori foro inferior non potest excommunicare aut absolvere superiorem. Ergo videtur quod nec in foro poenitentiali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Superior praelatus etiam circumdatus est infirmitate, et contingit ipsum peccare. Sed remedium contra peccatum est potestas clavium. Ergo, cum ipse non possit in seipsum clave uti, quia non potest esse simul iudex et reus, videtur quod possit inferior in ipsum clavis potestate uti.
Sed contra: Superior praelatus etiam circumdatus est infirmitate, et contingit ipsum peccare. Sed remedium contra peccatum est potestas clavium. Ergo, cum ipse non possit in seipsum clave uti, quia non potest esse simul iudex et reus, videtur quod possit inferior in ipsum clavis potestate uti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 3 arg. 4
Praeterea, absolutio, quae fit per virtutem clavium, ordinatur ad perceptionem Eucharistiae. Sed inferior potest superiori Eucharistiam dispensare, si petat. Ergo et clavium potestate in ipsum uti, si se ei subiecerit.
Praeterea, absolutio, quae fit per virtutem clavium, ordinatur ad perceptionem Eucharistiae. Sed inferior potest superiori Eucharistiam dispensare, si petat. Ergo et clavium potestate in ipsum uti, si se ei subiecerit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod potestas clavium quantum est de se, extendit se ad omnes, ut dictum est: sed quod in aliquem sacerdos non possit potestate clavium uti, contingit ex hoc quod eius potestas est ad aliquos speciaiter limitata. Unde ille qui limitavit, potest extendere in quem voluerit. Et propter hoc etiam potestatem sibi dare potest in seipsum quamvis ipse in seipsum uti clavium potestate non possit, quia potestas clavium requirit pro materia aliquem subiectum, et ita alium; sibi ipsi enim aliquis subiectus esse non potest.
R: Q.. 20 A. 2[t:suppl q. 20 a. 2]
Respondeo dicendum quod potestas clavium quantum est de se, extendit se ad omnes, ut dictum est: sed quod in aliquem sacerdos non possit potestate clavium uti, contingit ex hoc quod eius potestas est ad aliquos speciaiter limitata. Unde ille qui limitavit, potest extendere in quem voluerit. Et propter hoc etiam potestatem sibi dare potest in seipsum quamvis ipse in seipsum uti clavium potestate non possit, quia potestas clavium requirit pro materia aliquem subiectum, et ita alium; sibi ipsi enim aliquis subiectus esse non potest.
R: Q.. 20 A. 2[t:suppl q. 20 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis episcopus quem simplex sacerdos absolvit, sil superior eo simpliciter, est tamen inferior eo inquantum ei se ut peccatorem subiicit.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis episcopus quem simplex sacerdos absolvit, sil superior eo simpliciter, est tamen inferior eo inquantum ei se ut peccatorem subiicit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod in angelis non potest accidere aliquis defectus ratione cuius inferioribus suis superiores subdantur, sicut accidit in hominibus. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum quod in angelis non potest accidere aliquis defectus ratione cuius inferioribus suis superiores subdantur, sicut accidit in hominibus. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 20 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod iudicium exterius est secundum homines: sed iudicium confessionis est quoad Deum, apud quem aliquis redditur minor ex hoc quod peccat, non autem apud hominum praelationes. Et ideo in exteriori iudicio, sicut nullus in seipsum sententiam dare potest excommunicationis, ita nec alteri committere, nec se excommunicare. Sed in foro conscientiae potest alteri committere suam absolutionem: qua ipse uti non possit.
Ad tertium dicendum quod iudicium exterius est secundum homines: sed iudicium confessionis est quoad Deum, apud quem aliquis redditur minor ex hoc quod peccat, non autem apud hominum praelationes. Et ideo in exteriori iudicio, sicut nullus in seipsum sententiam dare potest excommunicationis, ita nec alteri committere, nec se excommunicare. Sed in foro conscientiae potest alteri committere suam absolutionem: qua ipse uti non possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 21: De excommunicatione
Suppl q. 21 pr.
Consequenter videndum est de excommunicatione. De qua primo considerandum est de definitione excommunicationis, et congruitate, et causa; secundo, de eo qui potest excommunicare et excommunicari; tertio, de participatione cum excommunicatis; quarto, de absolutione ab excommunicatione.
Circa primum quaeruntur quattuor.
Primo: utrum convenienter excommunicatio definiatur.
Secundo: utrum Ecclesia debeat aliquem excommunicare.
Tertio: utrum aliquis pro aliquo temporali damno sit excommunicandus.
Quarto: utrum excommunicatio iniuste lata aliquem effectum habeat.
Consequenter videndum est de excommunicatione. De qua primo considerandum est de definitione excommunicationis, et congruitate, et causa; secundo, de eo qui potest excommunicare et excommunicari; tertio, de participatione cum excommunicatis; quarto, de absolutione ab excommunicatione.
Circa primum quaeruntur quattuor.
Primo: utrum convenienter excommunicatio definiatur.
Secundo: utrum Ecclesia debeat aliquem excommunicare.
Tertio: utrum aliquis pro aliquo temporali damno sit excommunicandus.
Quarto: utrum excommunicatio iniuste lata aliquem effectum habeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum competens sit haec definitio excommunicationis: excommunicatio est separatio a communione Ecclesiae quoad fructum et suffragia generalia
Suppl q. 21 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod incompetens sit haec definitio excommunicationis a quibusdam posita: excommunicatio est separatio a communione Ecclesiae quoad fructum et suffragia generalia. Suffragia enim Ecclesiae valent eis pro quibus fiunt. Sed Ecclesia orat pro eis qui extra Ecclesiam sunt: sicut pro haereticis et paganis. Ergo etiam pro excommunicatis, qui extra Ecclesiam sunt. Et sic eis suffragia Ecclesiae valent.
B: (Rom 12:14)[b:Rom 12:14]
Ad primum sic proceditur. Videtur quod incompetens sit haec definitio excommunicationis a quibusdam posita: excommunicatio est separatio a communione Ecclesiae quoad fructum et suffragia generalia. Suffragia enim Ecclesiae valent eis pro quibus fiunt. Sed Ecclesia orat pro eis qui extra Ecclesiam sunt: sicut pro haereticis et paganis. Ergo etiam pro excommunicatis, qui extra Ecclesiam sunt. Et sic eis suffragia Ecclesiae valent.
B: (Rom 12:14)[b:Rom 12:14]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 1 arg. 2
Praeterea, nullus amittit suffragia Ecclesiae nisi per culpam. Sed excommunicatio non est culpa, sed poena. Ergo per excommunicationem non separatur aliquis a suffragiis Ecclesiae communibus.
Praeterea, nullus amittit suffragia Ecclesiae nisi per culpam. Sed excommunicatio non est culpa, sed poena. Ergo per excommunicationem non separatur aliquis a suffragiis Ecclesiae communibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 1 arg. 3
Praeterea, fructus Ecclesiae non videtur esse aliud quam suffragia: non enim potest intelligi de fructu bonorum temporalium, quia haec excommunicatis non auferuntur. Ergo inconvenienter utrumque ponitur.
B: (1Cor 5:5)[b:1Cor 5:5]
Praeterea, fructus Ecclesiae non videtur esse aliud quam suffragia: non enim potest intelligi de fructu bonorum temporalium, quia haec excommunicatis non auferuntur. Ergo inconvenienter utrumque ponitur.
B: (1Cor 5:5)[b:1Cor 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 1 arg. 4
Praeterea, excommunicatio minor quaedam excommunicatio est. Sed per eam homo non perdit suffragia Ecclesiae. Ergo definitio non est conveniens.
B: (1Cor 5:5)[b:1Cor 5:5]
Praeterea, excommunicatio minor quaedam excommunicatio est. Sed per eam homo non perdit suffragia Ecclesiae. Ergo definitio non est conveniens.
B: (1Cor 5:5)[b:1Cor 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod ille qui per baptismum in Ecclesia ponitur, ad duo adscribitur: scilicet ad coetum fidelium; et ad participationem sacramentorum. Et hoc secundum praesupponit primum: quia in sacramentis participandis etiam fideles communicant. Et ideo aliquis potest extra Ecclesiam fieri per excommunicationem dupliciter. Uno modo, ita quod separaretur tantum a participatione sacramentorum. Et haec erit excommunicatio minor. Alio modo, ita quod excludatur ab utroque. Et sic erit excommunicatio maior, quae hic definitur. Non autem potest esse tertium, scilicet quod excludatur a communione fidelium et non a participatione sacramentorum, ratione iam dicta: quia scilicet fideles in sacramentis communicant. Sed communicatio fidelium est duplex: quaedam in spiritualibus, sicut mutuae orationes, et conventus ad sacra percipienda; quaedam in corporalibus actibus legitimis. Qui quidem legitimi actus et licita communio his versibus continentur: Si pro delictis anathema quis efficiatur: Os, orare, vale, communio, mensa negatur. Os scilicet, ne osculum detur; orare, ne cum excommunicatis oremus; vale, ne salutentur; communio, ne scilicet in sacramentis cum ipsis aliquis communicet; mensa negatur, ne aliquis cum eis comedat.
Praemissa ergo definitio importat separationem a sacramentis, in hoc quod dicit, quantum ad fructum; et a communione fidelium quantum ad spiritualia, in hoc quod dicit, et suffragia Ecclesiae communia.
Alia autem definitio invenitur quae datur secundum separationem ab utrisque actibus, quae talis est: excommunicatio est a qualibet licita communione vel legitimo actu separatio.
B: (Matt 18:17)[b:Matt 18:17]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod pro infidelibus oratur, sed ipsi orationis fructum non percipiunt nisi ad fidem convertantur. Similiter et pro excommunicatis orari potest: quamvis non inter orationes quae pro membris Ecclesiae fiunt. Et tamen fructum non percipiunt quandiu in excommunicatione manent: sed oratur ut detur eis spiritus poenitentiae, ut ab excommunicatione solvantur.
Ad primum ergo dicendum quod pro infidelibus oratur, sed ipsi orationis fructum non percipiunt nisi ad fidem convertantur. Similiter et pro excommunicatis orari potest: quamvis non inter orationes quae pro membris Ecclesiae fiunt. Et tamen fructum non percipiunt quandiu in excommunicatione manent: sed oratur ut detur eis spiritus poenitentiae, ut ab excommunicatione solvantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod suffragia alicuius valent alicui secundum quod ei continuantur. Potest tamen actio unius alteri continuari dupliciter. Uno modo, ex vi caritatis, quae omnes fideles connectit ut sint unum in Deo: sicut dicitur in Psalmo 118: particeps ego sum, etc. Et hanc continuationem excommunicatio non intercipit. Quia iuste quis excommunicari non potest nisi pro culpa mortali, per quam a caritate iam divisus est, etiam si non excommunicetur. Iniusta autem excommunicatio caritatem alicui auferte non potest: cum sit de maximis bonis, quae non possunt alicui invito auferri.
Alio modo, per intentionem suffragia facientis, quae in aliquem fertur pro quo fiunt. Et hanc continuationem excommunicatio intercipit: quia Ecclesia per excommunicationis sententiam separat excommunicatos ab universitate fidelium, pro quibus suffragia facit; unde suffragia Ecclesiae ei non prosunt, quae pro tota Ecclesia fiunt. Nec ex persona Ecclesiae, oratio pro eis inter membra Ecclesiae fieri potest: quamvis aliqua persona privata possit ad eius conversionem aliquod suffragium per intentionem dirigere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod fructus spiritualis Ecclesiae non solum est ex suffragiis, sed etiam ex perceptione sacramentorum et ex convictu fidelium.
Ad tertium dicendum quod fructus spiritualis Ecclesiae non solum est ex suffragiis, sed etiam ex perceptione sacramentorum et ex convictu fidelium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod minor excommunicatio non habet perfectam rationem excommunicationis, sed aliquid ipsius participat. Et ideo non oportet quod, totaliter ei excommunicationis definitio conveniat, sed solum quoad aliquid.
Ad quartum dicendum quod minor excommunicatio non habet perfectam rationem excommunicationis, sed aliquid ipsius participat. Et ideo non oportet quod, totaliter ei excommunicationis definitio conveniat, sed solum quoad aliquid.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum Ecclesia aliquem debeat excommunicare
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 21 a. 4 ad 1[t:suppl q. 21 a. 4 ad 1]
Suppl q. 21 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Ecclesia nullum debeat excommunicare. Quia excommunicatio maledictio quaedam est. Sed Rom. 12 prohibemur maledicere. Ergo Ecclesia excommunicare non debet.
suppl q. 21 a. 4 ad 1[t:suppl q. 21 a. 4 ad 1]
Suppl q. 21 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Ecclesia nullum debeat excommunicare. Quia excommunicatio maledictio quaedam est. Sed Rom. 12 prohibemur maledicere. Ergo Ecclesia excommunicare non debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 2 arg. 2
Praeterea, Ecclesia, militans debet imitari triumphantem. Sed, ut in Epistola Iudae legitur, Michael, cum altercaretur cum diabolo de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed ait: Imperet tibi Deus. Ergo nec Ecclesia militans debet alicui iudicium maledictionis et excommunicationis inferre.
B: (Rom 12:17)[b:Rom 12:17]
Praeterea, Ecclesia, militans debet imitari triumphantem. Sed, ut in Epistola Iudae legitur, Michael, cum altercaretur cum diabolo de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed ait: Imperet tibi Deus. Ergo nec Ecclesia militans debet alicui iudicium maledictionis et excommunicationis inferre.
B: (Rom 12:17)[b:Rom 12:17]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 2 arg. 3
Praeterea, nullus est in manum hostis tradendus nisi omnino desperatus. Sed per excommunicationem traditur aliquis in manum Satanae: ut patet I Cor. 5. Cum ergo de nemine sit desperandum in vita ista, Ecclesia nullum debet excommunicare.
B: (Acts 5:1-10)[b:Acts 5:1-10]
Praeterea, nullus est in manum hostis tradendus nisi omnino desperatus. Sed per excommunicationem traditur aliquis in manum Satanae: ut patet I Cor. 5. Cum ergo de nemine sit desperandum in vita ista, Ecclesia nullum debet excommunicare.
B: (Acts 5:1-10)[b:Acts 5:1-10]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod Apostolus, I Cor. 5, mandat quendam excommunicari.
Sed contra: Est quod Apostolus, I Cor. 5, mandat quendam excommunicari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 2 arg. 4
Praeterea, Matth. 18 dicitur, de illo qui Ecclesiam audire contemnit: sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Sed ethnici sunt extra Ecclesiam. Ergo illi qui Ecclesiam audire contemnunt per excommunicationem extra Ecclesiam sunt ponendi.
Praeterea, Matth. 18 dicitur, de illo qui Ecclesiam audire contemnit: sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Sed ethnici sunt extra Ecclesiam. Ergo illi qui Ecclesiam audire contemnunt per excommunicationem extra Ecclesiam sunt ponendi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod iudicium Ecclesiae conforme debet esse iudicio Dei. Deus autem peccatores multipliciter punit, ut ad bonum eos trahat: uno modo, flagellis castigando; alio modo, hominem sibi relinquendo, ut, auxiliis subtractis quibus a malo praepediebatur, suam infirmitatem cognoscat, et humilis ad Deum redeat, a quo superbus discesserat. Et quantum ad utrumque Ecclesia in excommunicationis sententia imitatur divinum iudicium. Inquantum enim eum a communione fidelium separat ut erubescat, imitatur divinum iudicium quo per flagella castigat. Inquantum autem a suffragiis et aliis spiritualibus separat, imitatur divinum iudicium quo hominem sibi relinquit, ut per humilitatem seipsum cognoscens ad Deum redeat.
Respondeo dicendum quod iudicium Ecclesiae conforme debet esse iudicio Dei. Deus autem peccatores multipliciter punit, ut ad bonum eos trahat: uno modo, flagellis castigando; alio modo, hominem sibi relinquendo, ut, auxiliis subtractis quibus a malo praepediebatur, suam infirmitatem cognoscat, et humilis ad Deum redeat, a quo superbus discesserat. Et quantum ad utrumque Ecclesia in excommunicationis sententia imitatur divinum iudicium. Inquantum enim eum a communione fidelium separat ut erubescat, imitatur divinum iudicium quo per flagella castigat. Inquantum autem a suffragiis et aliis spiritualibus separat, imitatur divinum iudicium quo hominem sibi relinquit, ut per humilitatem seipsum cognoscens ad Deum redeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod maledictio potest esse dupliciter. Uno modo, ita quod in malo quod irrogat vel dicit, per intentionem sistat. Et sic maledictio omnibus modis est prohibita. Alio modo, ita quod malum, quod quidem maledicendo imprecatur, ad bonum illius ordinet qui maledicitur. Et sic maledictio quandoque est licita et salutifera: sicut etiam medicus quandoque nocumentum infert infirmo, ut sectionem, per quam ab infirmitate liberetur.
Ad primum ergo dicendum quod maledictio potest esse dupliciter. Uno modo, ita quod in malo quod irrogat vel dicit, per intentionem sistat. Et sic maledictio omnibus modis est prohibita. Alio modo, ita quod malum, quod quidem maledicendo imprecatur, ad bonum illius ordinet qui maledicitur. Et sic maledictio quandoque est licita et salutifera: sicut etiam medicus quandoque nocumentum infert infirmo, ut sectionem, per quam ab infirmitate liberetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod diabolus incorrigibilis est: et ideo non susceptibilis alicuius boni per excommunicationis poenam.
Ad secundum dicendum quod diabolus incorrigibilis est: et ideo non susceptibilis alicuius boni per excommunicationis poenam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ex hoc ipso quod aliquis suffragiis Ecclesiae privatur, triplex incommodum incurrit, per tria quae quis ex suffragiis Ecclesiae consequitur. Valent enim ad augmentum gratiae eis qui habent, vel ad merendum eis qui non habent. Et quantum ad hoc Magister Sententiarum dicit quod gratia Dei per excommunicationem subtrahitur.
Valent etiam ad custodiam virtutis. Et quantum ad hoc dicit quod protectio subtrahitur: non quod omnino a Dei providentia excludantur, sed ab illa protectione qua filios Ecclesiae specialiori modo custodit. Valent etiam ad defendendum ab hoste. Et quantum ad hoc dicit quod diabolo maior potestas faciendi in ipsum datur, et spiritualiter et corporaliter.
Unde in primitiva Ecclesia, quando oportebat per signa homines ad fidem invitare, sicut Spiritus Sancti donum visibili signo manifestabatur, ita et excommunicatio corporali vexatione a diabolo innotescebat. Nec est inconveniens si ille qui non est desperatus hosti datur: quia non datur ei quasi damnandus, sed quasi corrigendus; cum in potestate Ecclesiae sit ex eius manu ipsum cum voluerit eripere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum aliquis pro temporali damno debeat excommunicari
Suppl q. 21 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nullus pro temporali damno debeat excommunicari. Quia poena non debet excedere culpam. Sed poena excommunicationis est privatio alicuius boni spiritualis, quod omnibus bonis temporalibus praeeminet. Ergo pro temporalibus nullus est excommunicandus.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nullus pro temporali damno debeat excommunicari. Quia poena non debet excedere culpam. Sed poena excommunicationis est privatio alicuius boni spiritualis, quod omnibus bonis temporalibus praeeminet. Ergo pro temporalibus nullus est excommunicandus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 3 arg. 2
Praeterea, nulli malum pro malo reddere debemus, secundum Apostoli praeceptum. Sed hoc esset malum pro malo reddere, si pro tali damno quis excommunicatur. Ergo nullo modo hoc debet fieri.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19]
Praeterea, nulli malum pro malo reddere debemus, secundum Apostoli praeceptum. Sed hoc esset malum pro malo reddere, si pro tali damno quis excommunicatur. Ergo nullo modo hoc debet fieri.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 3 s. c. 1
Sed contra est quod Petrus Ananiam et Saphiram pro defraudatione pretii agri sententia mortis damnavit. Ergo et Ecclesiae licet pro temporalibus damnis excommunicare.
Sed contra est quod Petrus Ananiam et Saphiram pro defraudatione pretii agri sententia mortis damnavit. Ergo et Ecclesiae licet pro temporalibus damnis excommunicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod per excommunicationem iudex ecclesiasticus excommunicatos excludit a regno quodammodo. Unde, cum non debeat a regno excludere nisi indignos, ut ex definitione clavis patuit; nec aliquis reddatur indignus nisi per peccatum mortale caritatem amiserit, quae est via ducens ad regnum: ideo nullus excommunicari debet nisi pro peccato mortali. Et quia in damnificando aliquem corporaliter vel in rebus temporalibus aliquis mortaliter peccat; et contra caritatem facit, ideo pro damno temporali illato Ecclesiae aliquem excommunicare potest.
Sed quia excommunicatio est gravissima poenarum; poenae autem medicinae sunt, secundum Philosophum, in II Ethic.; sapientis autem medici est a levioribus incipere medicinis et minus periculosis: ideo excommunicatio infligi non debet, etiam pro peccato mortali, nisi contumax fuerit, vel non veniendo ad iudicium, vel ante terminationem iudicii sine licentia recedendo, vel determinationi non parendo. Tunc enim, post quam monitus fuerit, si obedire contempserit, contumax reputatur; et excommunicari debet a iudice, iam non habente quod contra ipsum faciat amplius.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod culpae quantitas non mensuratur ex nocumento quod quis facit, sed ex voluntate qua quis facit, contra caritatem agens. Et ideo, quamvis poena excommunicationis excedat nocumentum, non tamen excedit quantitatem culpae.
Ad primum ergo dicendum quod culpae quantitas non mensuratur ex nocumento quod quis facit, sed ex voluntate qua quis facit, contra caritatem agens. Et ideo, quamvis poena excommunicationis excedat nocumentum, non tamen excedit quantitatem culpae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, cum aliquis per poenam aliquam corrigitur, non redditur ei malum, sed bonum: quia poenae medicinae sunt, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod, cum aliquis per poenam aliquam corrigitur, non redditur ei malum, sed bonum: quia poenae medicinae sunt, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum excommunicatio iniuste lata aliquo modo effectum habeat
Suppl q. 21 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod excommunicatio iniuste lata nullo modo effectum habeat. Quia per excommunicationem protectio et gratia Dei subtrahitur, quae non iniuste subtrahi potest. Ergo excommunicatio iniuste lata non habet effectum.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod excommunicatio iniuste lata nullo modo effectum habeat. Quia per excommunicationem protectio et gratia Dei subtrahitur, quae non iniuste subtrahi potest. Ergo excommunicatio iniuste lata non habet effectum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 4 arg. 2
Praeterea, Hieronymus dicit quod est de supercilio Pharisaeorum aestimare esse ligatum vel solutum qui ligatur vel solvitur iniuste. Sed eorum supercilium erat superbum et erroneum. Ergo excommunicatio iniusta nullum habet effectum.
Praeterea, Hieronymus dicit quod est de supercilio Pharisaeorum aestimare esse ligatum vel solutum qui ligatur vel solvitur iniuste. Sed eorum supercilium erat superbum et erroneum. Ergo excommunicatio iniusta nullum habet effectum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Secundum Gregorium, praecepta pastoris, sive iusta sive iniusta, timenda sunt. Non autem essent timenda nisi aliquid nocerent etiam iniusta. Ergo, etc.
Sed contra: Secundum Gregorium, praecepta pastoris, sive iusta sive iniusta, timenda sunt. Non autem essent timenda nisi aliquid nocerent etiam iniusta. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod excommunicatio potest dici iniusta dupliciter. Uno modo, ex parte excommunicantis: sicut cum ex odio vel ex ira aliquis excommunicat. Et tunc excommunicatio nihilominus habet effectum suum, quaevis ille qui excommunicat peccet: quia iste iuste patitur, quamvis ille iniuste faciat.
Alio modo, ex parte excommunicationis ipsius: vel quia causa excommunicationis est indebita; vel quia infertur sententia iuris ordine praetermisso. Et tunc, si sit talis error ex parte sententiae qui sententiam nullam esse faciat, non habet effectum: quia non est excommunicatio. Si autem non annullet sententiam, habet effectum suum. Et debet excommunicatus humiliter obedire, et erit ei ad meritum; vel absolutionem petere debet ab excommunicante; vel ad superiorem iudicem recurrere. Si autem contemneret, eo ipso mortaliter peccaret.
Contingit autem quandoque quod est debita causa ex parte excommunicantis quae non est debita ex parte excommunicati: sicut cum quis pro falso crimine in iudicio probato excommunicatur. Et tunc, si humiliter sustinet, humilitatis mentum recompensat excommunicationis damnum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis homo gratiam Dei iniuste amittere non possit, potest tamen iniuste amittere illa quae ex parte nostra sunt quae ad gratiam Dei disponunt: sicut patet si subtrahatur alicui doctrinae verbum quod ei debetur. Et hoc modo excommunicatio gratiam Dei subtrahere dicitur, ut in praedictis patet.
R: Q.. 21 A. 2[t:suppl q. 21 a. 2]
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis homo gratiam Dei iniuste amittere non possit, potest tamen iniuste amittere illa quae ex parte nostra sunt quae ad gratiam Dei disponunt: sicut patet si subtrahatur alicui doctrinae verbum quod ei debetur. Et hoc modo excommunicatio gratiam Dei subtrahere dicitur, ut in praedictis patet.
R: Q.. 21 A. 2[t:suppl q. 21 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 21 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod Hieronymus loquitur quantum ad culpas, et non quantum ad poenas: quae possunt etiam iniuste infligi a rectoribus ecclesiarum.
Ad secundum dicendum quod Hieronymus loquitur quantum ad culpas, et non quantum ad poenas: quae possunt etiam iniuste infligi a rectoribus ecclesiarum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 22: De his qui possunt excommunicare et excommunicari
Suppl q. 22 pr.
Deinde considerandum est de his qui possunt excommunicare et excommunicari.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum quilibet sacerdos possit excommunicare.
Secundo: utrum non-sacerdos excommunicare possit.
Tertio: utrum excommunicatus vel suspensus possit excommunicare.
Quarto: utrum aliquis seipsum, vel aequalem vel superiorem possit excommunicare.
Quinto: utrum aliqua universitas excommunicari poscit.
Sexto: utrum semel excommunicatus excommunicari possit ulterius.
Deinde considerandum est de his qui possunt excommunicare et excommunicari.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum quilibet sacerdos possit excommunicare.
Secundo: utrum non-sacerdos excommunicare possit.
Tertio: utrum excommunicatus vel suspensus possit excommunicare.
Quarto: utrum aliquis seipsum, vel aequalem vel superiorem possit excommunicare.
Quinto: utrum aliqua universitas excommunicari poscit.
Sexto: utrum semel excommunicatus excommunicari possit ulterius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum quilibet sacerdos possit excommunicare
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 22 a. 2 ad 2[t:suppl q. 22 a. 2 ad 2]
Suppl q. 22 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod quilibet sacerdos possit excommunicare. Excommunicatio enim est actus clavium. Sed quilibet sacerdos habet claves. Ergo quilibet potest excommunicare.
suppl q. 22 a. 2 ad 2[t:suppl q. 22 a. 2 ad 2]
Suppl q. 22 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod quilibet sacerdos possit excommunicare. Excommunicatio enim est actus clavium. Sed quilibet sacerdos habet claves. Ergo quilibet potest excommunicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 1 arg. 2
Praeterea, maius est solvere et ligare in foro poenitentiae: quam in foro iudicii. Sed quilibet sacerdos potest sibi subditos in foro poenitentiali absolvere et ligare. Ergo etiam potest sibi subditos quilibet sacerdos excommunicare.
Praeterea, maius est solvere et ligare in foro poenitentiae: quam in foro iudicii. Sed quilibet sacerdos potest sibi subditos in foro poenitentiali absolvere et ligare. Ergo etiam potest sibi subditos quilibet sacerdos excommunicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 1 s. c. 1
Sed contra, ea in quibus imminet periculum, sunt maioribus reservanda. Sed poena excommunicationis est valde periculosa, nisi cum moderamine fiat. Ergo non debet cuilibet sacerdoti committi.
Sed contra, ea in quibus imminet periculum, sunt maioribus reservanda. Sed poena excommunicationis est valde periculosa, nisi cum moderamine fiat. Ergo non debet cuilibet sacerdoti committi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in foro conscientiae causa agitur inter hominem et Deum: in foro autem exterioris iudicii causa agitur hominis ad hominem. Et ideo absolutio vel ligatio quae unum hominem obligat quoad Deum tantum, pertinet ad forum poenitentiae; sed illa quae hominem obligat in comparatione ad alios homines, ad forum publicum exterioris iudicii pertinet. Et quia homo per excommunicationem a communione fidelium separatur, ideo excommunicatio ad forum exterius pertinet. Et ideo illi soli possunt excommunicare qui habent iurisdictionem in foro iudiciali. Et propter hoc soli episcopi propria auctoritate at maiores praelati, secundum communiorem opinionem, possunt excommunicare: sed presbyteri parochiales non nisi ex commissione eis facta, vel in certis casibus, sicut in furto et rapina et huiusmodi, in quibus est eis a iure concessum quod excommunicare possint.
Alii autem dixerunt quod etiam sacerdotes parochiales possunt excommunicare. Sed praedicta opinio est rationabilior.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod excommunicatio non est actus clavis directe, sed magis respectu exterioris iudicii. Sed sententia excommunicationis, quamvis in exteriori iudicio promulgetur, quia tamen aliquo modo pertinet ad aditum regni, secundum quod Ecclesia militans est via ad triumphantem; ideo etiam talis iurisdictio per quam homo excommunicare potest, clavis potest dici. Et secundum hoc a quibusdam distinguitur quod est clavis ordinis, quam omnes sacerdotes habent; et clavis iurisdictionis in foro iudiciali, quam habent soli iudices exterioris fori. Utramque tamen Deus Petro contulit, Matth. 16: et ab ipso in alios descendit qui utramque habent.
Ad primum ergo dicendum quod excommunicatio non est actus clavis directe, sed magis respectu exterioris iudicii. Sed sententia excommunicationis, quamvis in exteriori iudicio promulgetur, quia tamen aliquo modo pertinet ad aditum regni, secundum quod Ecclesia militans est via ad triumphantem; ideo etiam talis iurisdictio per quam homo excommunicare potest, clavis potest dici. Et secundum hoc a quibusdam distinguitur quod est clavis ordinis, quam omnes sacerdotes habent; et clavis iurisdictionis in foro iudiciali, quam habent soli iudices exterioris fori. Utramque tamen Deus Petro contulit, Matth. 16: et ab ipso in alios descendit qui utramque habent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod sacerdotes parochiales habent quidem iurisdictionem in subditos suos quantum ad forum conscientiae, sed non quantum ad forum iudiciale: quia non possunt conveniri coram eis in causis contentiosis. Et ideo excommunicare non possunt: sed absolvere possunt in foro poenitentiali. Et quamvis forum poenitentiale sit dignius, tamen in foro iudiciali maior solemnitas requiritur; quia iri eo oportet quod non solum Deo, sed etiam homini satisfiat.
Ad secundum dicendum quod sacerdotes parochiales habent quidem iurisdictionem in subditos suos quantum ad forum conscientiae, sed non quantum ad forum iudiciale: quia non possunt conveniri coram eis in causis contentiosis. Et ideo excommunicare non possunt: sed absolvere possunt in foro poenitentiali. Et quamvis forum poenitentiale sit dignius, tamen in foro iudiciali maior solemnitas requiritur; quia iri eo oportet quod non solum Deo, sed etiam homini satisfiat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum non-sacerdotes excommunicare possint
Suppl q. 22 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non-sacerdotes excommunicare non possint. Quia excommunicatio est actus clavium, ut in IV Sententiarum dicitur. Sed non-sacerdotes non habent claves. Ergo excommunicare non possunt.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non-sacerdotes excommunicare non possint. Quia excommunicatio est actus clavium, ut in IV Sententiarum dicitur. Sed non-sacerdotes non habent claves. Ergo excommunicare non possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 2 arg. 2
Praeterea, plus requiritur ad excommunicationem quam ad absolutionem in foro poenitentiae. Sed non-sacerdos in foro poenitentiae absolvere non potest. Ergo nec excommunicationem inferre.
Praeterea, plus requiritur ad excommunicationem quam ad absolutionem in foro poenitentiae. Sed non-sacerdos in foro poenitentiae absolvere non potest. Ergo nec excommunicationem inferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod archidiaconi legati et electi excommunicant, qui quandoque non sunt sacerdotes. Ergo non solum sacerdotes excommunicare possunt.
Sed contra est quod archidiaconi legati et electi excommunicant, qui quandoque non sunt sacerdotes. Ergo non solum sacerdotes excommunicare possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod sacramenta, in quibus gratia confertur, dispensare ad solos sacerdotes pertinet. Et ideo ipsi soli possunt absolvere et ligare in foro poenitentiali. Sed excommunicatio non directe respicit gratiam, sed ex consequenti, inquantum homo suffragiis Ecclesiae privatur, quae ad gratiam disponunt vel in gratia conservant. Et ideo etiam non-sacerdotes, dummodo iurisdictionem habeant in foro contentioso, possunt excommunicare.
Respondeo dicendum quod sacramenta, in quibus gratia confertur, dispensare ad solos sacerdotes pertinet. Et ideo ipsi soli possunt absolvere et ligare in foro poenitentiali. Sed excommunicatio non directe respicit gratiam, sed ex consequenti, inquantum homo suffragiis Ecclesiae privatur, quae ad gratiam disponunt vel in gratia conservant. Et ideo etiam non-sacerdotes, dummodo iurisdictionem habeant in foro contentioso, possunt excommunicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis non habeant clavem ordinis, habent tamen clavem iurisdictionis.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis non habeant clavem ordinis, habent tamen clavem iurisdictionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod ista duo se habent sicut excedentia et excessa. Et ideo alicui competit unum cui non competit aliud.
R: Q.. 22 A. 1[t:suppl q. 22 a. 1] Q.. 24 A. 1[t:suppl q. 24 a. 1]
Ad secundum dicendum quod ista duo se habent sicut excedentia et excessa. Et ideo alicui competit unum cui non competit aliud.
R: Q.. 22 A. 1[t:suppl q. 22 a. 1] Q.. 24 A. 1[t:suppl q. 24 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum excommunicatus vel suspensus excommunicare possit
Suppl q. 22 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod excommunicatus vel suspensus excommunicare possit. Ille enim qui est excommunicatus vel suspensus, neque ordinem neque iurisdictionem amittit: quia neque reordinatur cum absolvitur, neque cura iterum ei committitur. Sed excommunicatio non requirit nisi ordinem vel iurisdictionem. Ergo etiam excommunicatus vel suspensus excommunicare possunt.
B: (Matt 11:11)[b:Matt 11:11] (Gal 1:8)[b:Gal 1:8]
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod excommunicatus vel suspensus excommunicare possit. Ille enim qui est excommunicatus vel suspensus, neque ordinem neque iurisdictionem amittit: quia neque reordinatur cum absolvitur, neque cura iterum ei committitur. Sed excommunicatio non requirit nisi ordinem vel iurisdictionem. Ergo etiam excommunicatus vel suspensus excommunicare possunt.
B: (Matt 11:11)[b:Matt 11:11] (Gal 1:8)[b:Gal 1:8]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 3 arg. 2
Praeterea, maius est conficere corpus Christi quam excommunicare. Sed excommunicati conficere possunt. Ergo et excommunicare possunt.
Praeterea, maius est conficere corpus Christi quam excommunicare. Sed excommunicati conficere possunt. Ergo et excommunicare possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 3 s. c. 1
Sed contra, ligatus corporaliter non potest alium ligare. Sed vinculum spirituale est fortius quam corporale. Ergo excommunicatus non potest alium excommunicare: cum excommunicatio sit vinculum spirituale.
Sed contra, ligatus corporaliter non potest alium ligare. Sed vinculum spirituale est fortius quam corporale. Ergo excommunicatus non potest alium excommunicare: cum excommunicatio sit vinculum spirituale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod usus iurisdictionis est in comparatione ad alium hominem. Et ideo, cum omnis excommunicatus a communione fidelium separetur, quilibet excommunicatus usu iurisdictionis privatur. Et quia excommunicatio est iurisdictionis, ideo excommunicatus excommunicare non potest.
Et eadem ratio est de suspenso a iurisdictione. Si enim sit suspensus ab ordine tantum, tunc non potest ea quae sunt ordinis, sed potest ea quae sunt iurisdictionis. Et e converso si sit suspensus a iurisdictione et non ab ordine. Si autem ab utroque, tunc neutrum potest.
Respondeo dicendum quod usus iurisdictionis est in comparatione ad alium hominem. Et ideo, cum omnis excommunicatus a communione fidelium separetur, quilibet excommunicatus usu iurisdictionis privatur. Et quia excommunicatio est iurisdictionis, ideo excommunicatus excommunicare non potest.
Et eadem ratio est de suspenso a iurisdictione. Si enim sit suspensus ab ordine tantum, tunc non potest ea quae sunt ordinis, sed potest ea quae sunt iurisdictionis. Et e converso si sit suspensus a iurisdictione et non ab ordine. Si autem ab utroque, tunc neutrum potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis non amittat iurisdictionem, amittit tamen iurisdictionis usum.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis non amittat iurisdictionem, amittit tamen iurisdictionis usum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod conficere consequitur potestatem characteris, qui indelebilis est. Et ideo homo, ex quo characterem ordinis habet, semper potest conficere licet non semper ei liceat. Secus autem est de excommunicatione, quae iurisdictionem sequitur, quae auferri potest et ligari.
Ad secundum dicendum quod conficere consequitur potestatem characteris, qui indelebilis est. Et ideo homo, ex quo characterem ordinis habet, semper potest conficere licet non semper ei liceat. Secus autem est de excommunicatione, quae iurisdictionem sequitur, quae auferri potest et ligari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum aliquis possit seipsum, vel aequalem vel superiorem excommunicare
Suppl q. 22 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis possit seipsum, vel aequalem vel superiorem excommunicare. Quia angelus Dei maior erat Paulo: Matth. 11. Qui minor est in regno caelorum, maior est eo quo nemo inter natos mulierum maior. Sed Paulus excommunicavit angelum de caelo: ut patet Galat. i. Ergo homo potest superiorem excommunicare.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis possit seipsum, vel aequalem vel superiorem excommunicare. Quia angelus Dei maior erat Paulo: Matth. 11. Qui minor est in regno caelorum, maior est eo quo nemo inter natos mulierum maior. Sed Paulus excommunicavit angelum de caelo: ut patet Galat. i. Ergo homo potest superiorem excommunicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 4 arg. 2
Praeterea, sacerdos aliquando excommunicat in generali pro furto, vel pro aliquo huiusmodi. Sed potest contingere quod ipsemet fecit, vel superior aut aequalis. Ergo aliquis potest se, vel aequalem vel superiorem excommunicare.
Praeterea, sacerdos aliquando excommunicat in generali pro furto, vel pro aliquo huiusmodi. Sed potest contingere quod ipsemet fecit, vel superior aut aequalis. Ergo aliquis potest se, vel aequalem vel superiorem excommunicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 4 arg. 3
Praeterea, aliquis potest superiorem absolvere in foro poenitentiali, vel aequalem: sicut cum episcopi suis subditis confitentur, et cum unus sacerdos alteri venialia confitetur. Ergo videtur quod etiam excommunicare aliquis superiorem vel aequalem possit.
B: (Matt 12)[b:Matt 12]
Praeterea, aliquis potest superiorem absolvere in foro poenitentiali, vel aequalem: sicut cum episcopi suis subditis confitentur, et cum unus sacerdos alteri venialia confitetur. Ergo videtur quod etiam excommunicare aliquis superiorem vel aequalem possit.
B: (Matt 12)[b:Matt 12]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 4 s. c. 1
Sed contra, excommunicatio est actus iurisdictionis. Sed aliquis non habet in se iurisdictionem quia in eadem causa non potest quis esse reus et iudex. Nec iterum in superiorem vel aequalem. Ergo non potest aliquis superiorem vel aequalem, aut se excommunicare.
B: (Gen 18:25)[b:Gen 18:25]
Sed contra, excommunicatio est actus iurisdictionis. Sed aliquis non habet in se iurisdictionem quia in eadem causa non potest quis esse reus et iudex. Nec iterum in superiorem vel aequalem. Ergo non potest aliquis superiorem vel aequalem, aut se excommunicare.
B: (Gen 18:25)[b:Gen 18:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, cum per iurisdictionem aliquis constituatur in gradu superioritatis respectu eius in quem habet iurisdictionem, quia iudex est eius; ideo nullus habet in seipsum, vel in superiorem vel aequalem iurisdictionem. Et per consequens nullus potest seipsum excommunicare, vel superiorem aut aequalem.
Respondeo dicendum quod, cum per iurisdictionem aliquis constituatur in gradu superioritatis respectu eius in quem habet iurisdictionem, quia iudex est eius; ideo nullus habet in seipsum, vel in superiorem vel aequalem iurisdictionem. Et per consequens nullus potest seipsum excommunicare, vel superiorem aut aequalem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Apostolus loquitur sub hypothesi, idest, si poneretur angelus peccare: sic enim non esset Apostolo superior, sed inferior. Nec est inconveniens quod in conditionalibus quarum antecedentia impossibilia sunt, et consequentia impossibilia sint.
Ad primum ergo dicendum quod Apostolus loquitur sub hypothesi, idest, si poneretur angelus peccare: sic enim non esset Apostolo superior, sed inferior. Nec est inconveniens quod in conditionalibus quarum antecedentia impossibilia sunt, et consequentia impossibilia sint.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod in tali casu nullus excommunicatur: quia par in parem non habet imperium.
Ad secundum dicendum quod in tali casu nullus excommunicatur: quia par in parem non habet imperium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quoad absolutio et ligatio in foro confessionis est quoad Deum tantum, apud quem aliquis alio superior redditur inferior per peccatum. Sed excommunicatio est in iudicio exteriori, in quo aliquis non amittit superioritatem ex hoc ipso quod peccat. Unde non est similis ratio de utroque.
Et tamen etiam in foro confessionis aliquis non potest seipsum absolvere; nec superiorem aut aequalem, nisi ex commissione sibi facta. De venialibus autem potest: quia venialia ex quibuslibet sacramentis gratiam conferentibus remittuntur; unde remissio venialium sequitur potestatem ordinis.
Ad tertium dicendum quoad absolutio et ligatio in foro confessionis est quoad Deum tantum, apud quem aliquis alio superior redditur inferior per peccatum. Sed excommunicatio est in iudicio exteriori, in quo aliquis non amittit superioritatem ex hoc ipso quod peccat. Unde non est similis ratio de utroque.
Et tamen etiam in foro confessionis aliquis non potest seipsum absolvere; nec superiorem aut aequalem, nisi ex commissione sibi facta. De venialibus autem potest: quia venialia ex quibuslibet sacramentis gratiam conferentibus remittuntur; unde remissio venialium sequitur potestatem ordinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum in aliquam universitatem sententia excommunicationis ferri possit
Suppl q. 22 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in aliquam universitatem sententia excommunicationis ferri possit. Contingit enim quod aliqua universitas sibi in malitia colligatur. Sed pro malitia in qua quis contumax exstitit, debet excommunicatio ferri. Ergo potest in aliquam universitatem ferri excommunicatio.
B: (1Cor 5:12)[b:1Cor 5:12]
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in aliquam universitatem sententia excommunicationis ferri possit. Contingit enim quod aliqua universitas sibi in malitia colligatur. Sed pro malitia in qua quis contumax exstitit, debet excommunicatio ferri. Ergo potest in aliquam universitatem ferri excommunicatio.
B: (1Cor 5:12)[b:1Cor 5:12]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 5 arg. 2
Praeterea, illud quod est gravissimum in excommunicatione, est separatio a sacramentis Ecclesiae. Sed aliquando tota civitas interdicitur a divinis. Ergo et excommunicari universitas aliqua potest.
Praeterea, illud quod est gravissimum in excommunicatione, est separatio a sacramentis Ecclesiae. Sed aliquando tota civitas interdicitur a divinis. Ergo et excommunicari universitas aliqua potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 5 s. c. 1
Sed contra est Glossa Augustini, Matth. 13, quae dicit quod princeps et multitudo non est excommunicanda.
Sed contra est Glossa Augustini, Matth. 13, quae dicit quod princeps et multitudo non est excommunicanda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod excommunicari non debet aliquis nisi pro peccato mortali. Peccatum autem in actu consistit. Actus autem non est communitatis, sed singularium personarum, ut frequenter. Et ideo singuli de communitate excommunicari possunt, non autem ipsa communitas.
Et si sit quandoque etiam actus alicuius totius multitudinis, ut quando multi navem trahunt quam nullus trahere posset, tamen non est probabile quod aliqua communitas ita tota ad malum consentiat quin aliqui sint dissentientes. Et quia non est Dei, qui iudicat omnem terram, ut condemnet iustum cum impio, ut dicitur Gen. 18; ideo Ecclesia, quae Dei iudicium imitari debet, satis provide statuit ut communitas non excommunicetur, ne, collectis zizaniis, simul eradicetur et triticum.
Respondeo dicendum quod excommunicari non debet aliquis nisi pro peccato mortali. Peccatum autem in actu consistit. Actus autem non est communitatis, sed singularium personarum, ut frequenter. Et ideo singuli de communitate excommunicari possunt, non autem ipsa communitas.
Et si sit quandoque etiam actus alicuius totius multitudinis, ut quando multi navem trahunt quam nullus trahere posset, tamen non est probabile quod aliqua communitas ita tota ad malum consentiat quin aliqui sint dissentientes. Et quia non est Dei, qui iudicat omnem terram, ut condemnet iustum cum impio, ut dicitur Gen. 18; ideo Ecclesia, quae Dei iudicium imitari debet, satis provide statuit ut communitas non excommunicetur, ne, collectis zizaniis, simul eradicetur et triticum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 5 ad 1
Ad primum ergo patet solutio ex dictis.
Ad primum ergo patet solutio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod suspensio non tanta poena est quanta excommunicatio: quia suspensi non fraudantur Ecclesiae suffragiis, sicut excommunicati. Unde etiam aliquis sine peccato proprio suspenditur: sicut et totum regnum ponitur sub interdicto pro peccato regis. Et ideo non est simile de excommunicatione et suspensione.
Ad secundum dicendum quod suspensio non tanta poena est quanta excommunicatio: quia suspensi non fraudantur Ecclesiae suffragiis, sicut excommunicati. Unde etiam aliquis sine peccato proprio suspenditur: sicut et totum regnum ponitur sub interdicto pro peccato regis. Et ideo non est simile de excommunicatione et suspensione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum ille qui semel est excommunicatus, ulterius excommunicari possit
Suppl q. 22 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ille qui semel est excommunicatus, ulterius excommunicari non possit. I Cor. 5 dicit Apostolus: quid mihi est de his qui foris sunt iudicare? Sed excommunicati iam sunt extra Ecclesiam. Ergo super eos Ecclesia iudicium non habet, ut possit eos iterum excommunicare.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ille qui semel est excommunicatus, ulterius excommunicari non possit. I Cor. 5 dicit Apostolus: quid mihi est de his qui foris sunt iudicare? Sed excommunicati iam sunt extra Ecclesiam. Ergo super eos Ecclesia iudicium non habet, ut possit eos iterum excommunicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 6 arg. 2
Praeterea, excommunicatio est separatio quaedam a divinis et a communione fidelium. Sed postquam est aliquis privatus aliquo, non potest iterum illo privari. Ergo unus excommunicatus non debet iterum excommunicari.
Praeterea, excommunicatio est separatio quaedam a divinis et a communione fidelium. Sed postquam est aliquis privatus aliquo, non potest iterum illo privari. Ergo unus excommunicatus non debet iterum excommunicari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 6 s. c. 1
Sed contra, excommunicatio quaedam poena est et medicinale remedium. Sed poenae omnes et medicinae iterantur cum causa exigit. Ergo excommunicatio iterari potest.
Sed contra, excommunicatio quaedam poena est et medicinale remedium. Sed poenae omnes et medicinae iterantur cum causa exigit. Ergo excommunicatio iterari potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod ille qui excommunicatus est una excommunicatione, potest iterum excommunicari: vel per eiusdem excommunicationis iterationem, ad maiorem sui confusionem, ut vel sic a peccato resiliat; vel propter alias causas. Et tunc tot sunt principales excommunicationes quot causae pro quibus quis excommunicatur.
Respondeo dicendum quod ille qui excommunicatus est una excommunicatione, potest iterum excommunicari: vel per eiusdem excommunicationis iterationem, ad maiorem sui confusionem, ut vel sic a peccato resiliat; vel propter alias causas. Et tunc tot sunt principales excommunicationes quot causae pro quibus quis excommunicatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Apostolus loquitur de paganis et aliis infidelibus, qui non habent characterem, per quem annumerati sint populo Dei. Sed quia character baptismalis, quo quis populo Dei annumeratur, est indelebilis, ideo semper remanet aliquo modo de Ecclesia baptizatus. Et sic semper Ecclesia de illo iudicare potest.
Ad primum ergo dicendum quod Apostolus loquitur de paganis et aliis infidelibus, qui non habent characterem, per quem annumerati sint populo Dei. Sed quia character baptismalis, quo quis populo Dei annumeratur, est indelebilis, ideo semper remanet aliquo modo de Ecclesia baptizatus. Et sic semper Ecclesia de illo iudicare potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 22 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod privatio, quamvis non recipiat maius et minus secundum se, recipit tamen secundum causam suam. Et secundum hoc, excommunicatio potest iterari. Et magis est elongatus a suffragiis Ecclesiae qui pluries est excommunicatus, quam qui semel tantum.
Ad secundum dicendum quod privatio, quamvis non recipiat maius et minus secundum se, recipit tamen secundum causam suam. Et secundum hoc, excommunicatio potest iterari. Et magis est elongatus a suffragiis Ecclesiae qui pluries est excommunicatus, quam qui semel tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 23: De participatione cum excommunicatis
Suppl q. 23 pr.
Deinde considerandum est de participatione cum excommunicatis.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum liceat excommunicato participare in puris corporalibus.
Secundo: utrum participans excommunicato sit excommunicatus.
Tertio: utrum participare excommunicato in casibus non concessis semper sit peccatum mortale.
Deinde considerandum est de participatione cum excommunicatis.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum liceat excommunicato participare in puris corporalibus.
Secundo: utrum participans excommunicato sit excommunicatus.
Tertio: utrum participare excommunicato in casibus non concessis semper sit peccatum mortale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum liceat excommunicato communicare in pure corporalibus
Suppl q. 23 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod liceat excommunicato communicare in pure corporalibus. Excommunicatio enim est actus clavium. Sed potestas clavium se extendit ad spiritualia tantum. Ergo per excommunicationem non prohibetur quin unus alii in corporalibus communicare possit.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod liceat excommunicato communicare in pure corporalibus. Excommunicatio enim est actus clavium. Sed potestas clavium se extendit ad spiritualia tantum. Ergo per excommunicationem non prohibetur quin unus alii in corporalibus communicare possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 1 arg. 2
Praeterea, quod est institutum pro caritate, contra caritatem non militat. Sed ex praecepto caritatis tenemur inimicis subvenire, quod sine aliqua communicatione fieri non potest. Ergo licet alicui excommunicato in corporalibus communicare.
Praeterea, quod est institutum pro caritate, contra caritatem non militat. Sed ex praecepto caritatis tenemur inimicis subvenire, quod sine aliqua communicatione fieri non potest. Ergo licet alicui excommunicato in corporalibus communicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 1 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur I Cor. 5: cum eiusmodi nec cibum sumere.
Sed contra est quod dicitur I Cor. 5: cum eiusmodi nec cibum sumere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod duplex est excommunicatio. Una est minor, quae separat tantum a participatione sacramentorum, sed non a communione fidelium. Et ideo tali excommunicato licet communicare, sed non licet ei sacramenta conferre.
Alia est maior excommunicatio: et haec separat hominem a sacramentis Ecclesiae et a communione fidelium. Et ideo tali excommunicato communicare non licet. Sed quia Ecclesia excommunicationem ad medelam, et non ad interitum inducit, excipiuntur ab hac generalitate quaedam in quibus communicare licet, scilicet in his quae pertinent ad salutem. Quia in talibus homo licite cum excommunicato loqui potest: et etiam alia verba interserere, ut facilius salutis verba ex familiaritate recipiantur.
Excipiuntur etiam quaedam personae, ad quas specialiter pertinet provisio excommunicati: ut uxor, filius, servus rusticus et serviens. Sed hoc intelligendum est de filiis non emancipatis: alias tenentur vitare patrem. De aliis autem intelligitur quod licet excommunicato communicare si ante excommunicationem se ei subdiderunt: non autem si post. Quidam autem intelligunt e converso, scilicet quod superiores possunt licite communicare inferioribus. Alii vero contradicunt. Sed ad minus in his communicare eis debent in quibus sunt eis obligati: quia, sicut inferiores obligantur ad absequium superiorum, ita superiores ad providentiam inferiorum.
Sunt etiam quidam casiis excepti: sicut quando ignoratur excommunicatio; et quando aliqui sunt peregrini et viatores in terra excommunicatorum, qui licite possunt ab eis emere, vel etiam accipere eleemosynam. Et similiter etiam si aliquis videat excommunicatum in necessitate: quia tunc ex praecepto caritatis tenetur ei providere.
Et ista hoc versu continentur: utile, lex, humile, res ignorata, necesse: ut utile referatur ad verba salutis, lex ad matrimonium, humile ad subiectionem. Cetera patent.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod corporalia ad spiritualia, ordinantur. Et ideo potestas quae se extendit ad spiritualia, etiam ad corporalia, se extendere potest: sicut ars quae est de fine, imperat de his quae sunt ad finem.
Ad primum ergo dicendum quod corporalia ad spiritualia, ordinantur. Et ideo potestas quae se extendit ad spiritualia, etiam ad corporalia, se extendere potest: sicut ars quae est de fine, imperat de his quae sunt ad finem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod in illo casu in quo aliquis ex praecepto caritatis communicare tenetur, non prohibetur communio, ut ex dictis patet.
Ad secundum dicendum quod in illo casu in quo aliquis ex praecepto caritatis communicare tenetur, non prohibetur communio, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum participans excommunicato sit excommunicatus
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 23 a. 3 co.[t:suppl q. 23 a. 3 co.]
Suppl q. 23 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod participans excommunicato non sit excommunicatus. Plus enim separatus est ab Ecclesia gentilis quam excommunicatus. Sed ille qui participat gentili aut Iudaeo, non est excommunicatus. Ergo nec ille qui participat Christiano excommunicato.
suppl q. 23 a. 3 co.[t:suppl q. 23 a. 3 co.]
Suppl q. 23 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod participans excommunicato non sit excommunicatus. Plus enim separatus est ab Ecclesia gentilis quam excommunicatus. Sed ille qui participat gentili aut Iudaeo, non est excommunicatus. Ergo nec ille qui participat Christiano excommunicato.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 2 arg. 2
Praeterea, si ille qui participat excommunicato est excommunicatus, eadem ratione qui participat participanti erit excommunicatus: et sic in infinitum procedet. Quod videtur absurdum. Ergo non est excommunicatus qui excommunicato participat.
Praeterea, si ille qui participat excommunicato est excommunicatus, eadem ratione qui participat participanti erit excommunicatus: et sic in infinitum procedet. Quod videtur absurdum. Ergo non est excommunicatus qui excommunicato participat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod excommunicatus est positus extra communionem. Ergo qui ei communicat, a communione Ecclesiae recedit. Et sic videtur quod sit excommunicatus.
Sed contra est quod excommunicatus est positus extra communionem. Ergo qui ei communicat, a communione Ecclesiae recedit. Et sic videtur quod sit excommunicatus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod excommunicatio potest in aliquem ferri dupliciter. Aut ita quod ipse sit excommunicatus cum omnibus ei participantibus. Et tunc non est dubium quod quicumque participat ei, est excommunicatus maiori excommunicatione. Aut est excommunicatus simpliciter. Et tunc aut participat aliquis in crimine, ei praebendo consilium, auxilium aut favorem: et sic iterum est excommunicatus maiori excommunicatione. Aut in aliis, sicut in verbo vel in osculo vel in mensa: et sic est excommunicatus minori excommunicatione.
Respondeo dicendum quod excommunicatio potest in aliquem ferri dupliciter. Aut ita quod ipse sit excommunicatus cum omnibus ei participantibus. Et tunc non est dubium quod quicumque participat ei, est excommunicatus maiori excommunicatione. Aut est excommunicatus simpliciter. Et tunc aut participat aliquis in crimine, ei praebendo consilium, auxilium aut favorem: et sic iterum est excommunicatus maiori excommunicatione. Aut in aliis, sicut in verbo vel in osculo vel in mensa: et sic est excommunicatus minori excommunicatione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Ecclesia non ita intendit corrigere infideles sicut fideles, quorum cura sibi incumbit. Et ideo non arcet a communione infidelium, sicut a communione fidelium illorum quos excommunicat, super quos habet aliquam potestatem.
Ad primum ergo dicendum quod Ecclesia non ita intendit corrigere infideles sicut fideles, quorum cura sibi incumbit. Et ideo non arcet a communione infidelium, sicut a communione fidelium illorum quos excommunicat, super quos habet aliquam potestatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod excommunicato minori excommunicatione licet communicare. Et sic excommunicatio non transit in tertiam personam.
B: (Deut 25:3)[b:Deut 25:3]
Ad secundum dicendum quod excommunicato minori excommunicatione licet communicare. Et sic excommunicatio non transit in tertiam personam.
B: (Deut 25:3)[b:Deut 25:3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum participare cum excommunicato in casibus non concessis semper sit peccatum mortale
Suppl q. 23 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod participare cum excommunicato in casibus non concessis semper sit peccatum mortale. Quia Decretalis quaedam respondet quod propter metum mortis non debet aliquis excommunicato communicare, quia aliquis debet prius subire mortem quam mortaliter peccet. Sed haec ratio nulla esset nisi participare excommunicato esset peccatum mortale. Ergo, etc.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod participare cum excommunicato in casibus non concessis semper sit peccatum mortale. Quia Decretalis quaedam respondet quod propter metum mortis non debet aliquis excommunicato communicare, quia aliquis debet prius subire mortem quam mortaliter peccet. Sed haec ratio nulla esset nisi participare excommunicato esset peccatum mortale. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 3 arg. 2
Praeterea, facere contra praeceptum Ecclesiae est peccatum mortale. Sed Ecclesia praecipit quod excommunicato nullus communicet. Ergo participare excommunicato est peccatum mortale.
Praeterea, facere contra praeceptum Ecclesiae est peccatum mortale. Sed Ecclesia praecipit quod excommunicato nullus communicet. Ergo participare excommunicato est peccatum mortale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 3 arg. 3
Praeterea, nullus arcetur a perceptione Eucharistiae pro peccato veniali. Sed ille qui participat excommunicato in casibus non concessis arcetur a perceptione Eucharistiae: quia incurrit minorem excommunicationem. Ergo participans excommunicato in casibus non concessis peccat mortaliter.
Praeterea, nullus arcetur a perceptione Eucharistiae pro peccato veniali. Sed ille qui participat excommunicato in casibus non concessis arcetur a perceptione Eucharistiae: quia incurrit minorem excommunicationem. Ergo participans excommunicato in casibus non concessis peccat mortaliter.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 3 arg. 4
Praeterea, nullus debet excommunicari maiori excommunicatione nisi pro peccato mortali. Sed aliquis, secundum iura, potest excommunicari maiori excommunicatione propter hoc quod excommunicato participat. Ergo excommunicato participare est peccatum mortale.
Praeterea, nullus debet excommunicari maiori excommunicatione nisi pro peccato mortali. Sed aliquis, secundum iura, potest excommunicari maiori excommunicatione propter hoc quod excommunicato participat. Ergo excommunicato participare est peccatum mortale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 3 s. c. 1
Sed contra: A peccato mortali nullus potest absolvere nisi super eum habeat iurisdictionem. Sed potest absolvere a participatione cum excommunicatis quilibet sacerdos. Ergo non est peccatum mortale.
Sed contra: A peccato mortali nullus potest absolvere nisi super eum habeat iurisdictionem. Sed potest absolvere a participatione cum excommunicatis quilibet sacerdos. Ergo non est peccatum mortale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 3 arg. 5
Praeterea, pro mensura peccati debet esse poenitentiae modus. Sed pro participatione excommunicationis secundum communem consuetudinem non imponitur poena debita mortali peccato, sed magis debita veniali. Ergo non est peccatum mortale.
Praeterea, pro mensura peccati debet esse poenitentiae modus. Sed pro participatione excommunicationis secundum communem consuetudinem non imponitur poena debita mortali peccato, sed magis debita veniali. Ergo non est peccatum mortale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod, quandocumque aliquis participat excommunicato vel verbo vel quocumque dictorum modorum secundum quos ei communicare non licet, peccat mortaliter, nisi in casibus exceptis a iure. Sed quia hoc videtur valde grave, quod homo pro uno verbo levi, quo excommunicatum alloquitur, mortaliter peccet; et multis excommunicantes laqueum damnationis inficerent, quod in eos retorqueretur: ideo aliis probabilius videtur quod non semper peccat mortaliter, sed solum quando in crimine sibi participat, vel in divinis, vel in contemptum Ecclesiae.
R: Q.. 23 A. 2[t:suppl q. 23 a. 2]
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod, quandocumque aliquis participat excommunicato vel verbo vel quocumque dictorum modorum secundum quos ei communicare non licet, peccat mortaliter, nisi in casibus exceptis a iure. Sed quia hoc videtur valde grave, quod homo pro uno verbo levi, quo excommunicatum alloquitur, mortaliter peccet; et multis excommunicantes laqueum damnationis inficerent, quod in eos retorqueretur: ideo aliis probabilius videtur quod non semper peccat mortaliter, sed solum quando in crimine sibi participat, vel in divinis, vel in contemptum Ecclesiae.
R: Q.. 23 A. 2[t:suppl q. 23 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Decretalis illa loquitur de participatione in divinis.
Vel dicendum quod similis ratio est de peccato mortali et de veniali quantum ad hoc quod, sicut peccatum mortale non potest bene fieri, ita nec veniale. Et ideo, sicut homo debet prius sustinere mortem quam peccet mortaliter, ita etiam quam peccet venialiter: illo modo debiti quo debet venialia vitare.
Ad primum ergo dicendum quod Decretalis illa loquitur de participatione in divinis.
Vel dicendum quod similis ratio est de peccato mortali et de veniali quantum ad hoc quod, sicut peccatum mortale non potest bene fieri, ita nec veniale. Et ideo, sicut homo debet prius sustinere mortem quam peccet mortaliter, ita etiam quam peccet venialiter: illo modo debiti quo debet venialia vitare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod praeceptum Ecclesiae directe respicit spiritualia, et ex consequenti legitimos actus. Et ideo qui communicat eis in divinis, facit contra praeceptum, et mortaliter peccat: qui autem participat eis in aliis, facit praeter praeceptum, et venialiter peccat.
Ad secundum dicendum quod praeceptum Ecclesiae directe respicit spiritualia, et ex consequenti legitimos actus. Et ideo qui communicat eis in divinis, facit contra praeceptum, et mortaliter peccat: qui autem participat eis in aliis, facit praeter praeceptum, et venialiter peccat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod aliquis etiam sine aliqua culpa quandoque ab Eucharistia arctatur, sicut patet in suspensis vel interdictis: quia tales poenae quandoque alicui pro culpa alterius, quae in eis punitur, inferuntur.
Ad tertium dicendum quod aliquis etiam sine aliqua culpa quandoque ab Eucharistia arctatur, sicut patet in suspensis vel interdictis: quia tales poenae quandoque alicui pro culpa alterius, quae in eis punitur, inferuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 23 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis, participare excommunicato sit peccatum veniale, tamen participare pertinaciter est peccatum mortale. Et propter hoc potest aliquis excommunicari secundum iura.
Ad quartum dicendum quod, quamvis, participare excommunicato sit peccatum veniale, tamen participare pertinaciter est peccatum mortale. Et propter hoc potest aliquis excommunicari secundum iura.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 24: De absolutione ab excommunicatione
Suppl q. 24 pr.
Deinde considerandum est de absolutione ab excommunicatione.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum quilibet sacerdos possit subditum suum ab excommunicatione absolvere.
Secundo: utrum aliquis possit invitus ab excommunicatione absolvi.
Tertio: utrum aliquis possit absolvi ab una excommunicatione et non ab alia.
Deinde considerandum est de absolutione ab excommunicatione.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum quilibet sacerdos possit subditum suum ab excommunicatione absolvere.
Secundo: utrum aliquis possit invitus ab excommunicatione absolvi.
Tertio: utrum aliquis possit absolvi ab una excommunicatione et non ab alia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum quilibet sacerdos subditum suum possit ab excommunicatione absolvere
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 22 a. 2 ad 2[t:suppl q. 22 a. 2 ad 2]
Suppl q. 24 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod quilibet sacerdos subditum suum possit ab excommunicatione absolvere. Maius enim est vinculum peccati quam excommunicationis. Sed quilibet sacerdos potest suum subditum a peccato absolvere. Ergo multo fortius ab excommunicatione.
suppl q. 22 a. 2 ad 2[t:suppl q. 22 a. 2 ad 2]
Suppl q. 24 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod quilibet sacerdos subditum suum possit ab excommunicatione absolvere. Maius enim est vinculum peccati quam excommunicationis. Sed quilibet sacerdos potest suum subditum a peccato absolvere. Ergo multo fortius ab excommunicatione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 1 arg. 2
Praeterea, remota causa removetur effectus. Sed excommunicationis causa est peccatum mortale. Ergo, cum possit quilibet sacerdos a peccato illo mortali absolvere, poterit ab excommunicatione similiter.
Praeterea, remota causa removetur effectus. Sed excommunicationis causa est peccatum mortale. Ergo, cum possit quilibet sacerdos a peccato illo mortali absolvere, poterit ab excommunicatione similiter.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 1 s. c. 1
Sed contra, eiusdem potestatis est excommunicare et excommunicatum absolvere. Sed sacerdotes inferiores non possunt suos subditos excommunicare. Ergo nec absolvere.
Sed contra, eiusdem potestatis est excommunicare et excommunicatum absolvere. Sed sacerdotes inferiores non possunt suos subditos excommunicare. Ergo nec absolvere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod a minori excommunicatione quilibet potest absolvere qui potest a peccato participationis absolvere. Si autem est maior aut est lata a iudice: et sic ille qui tulit, vel eius superior, potest absolvere. Vel est lata a iure: et tunc episcopus, vel etiam sacerdos potest absolvere, exceptis sex casibus quos sibi iuris conditor, scilicet Papa, reservavit.
Primus est quando aliquis iniicit manus in clericum vel religiosum; secundus est de illo qui incendit ecclesiam, et est denuntiatus; tertius est de illo qui frangit ecclesiam, et denuntiatus est; quartus est de illo qui in divinis communicat scienter excommunicatis nominaliter a Papa; quintus, de illo qui falsificat litteras Sedis Apostolicae; sextus de illo qui excommunicatis in crimine communicat.
Non enim debet absolvi nisi ab eo qui excommunicavit, etiam si non sit eius subditus: nisi, propter difficultatem accedendi ad ipsum, absolveretur ab episcopo, vel a sacerdote proprio, praestita iuratoria cautione quod parebit mandato illius iudicis qui sententiam tulit.
A primo autem casu octo excipiuntur. Primus est in articulo mortis, in quo a qualibet excommunicatione potest quis a quolibet sacerdote absolvi; secundus, si sit ostiarius alicuius potentis et non ex odio vel proposito percussit; tertius, si percutiens sit mulier; quartus, si sit servus, et dominus laederetur de eius absentia, qui non est in culpa; quintus, si regularis regularem, et non sit enormis excessus; sextus, si sit pauper; septimus, si sit impubes, vel senex, vel valetudinarius; octavus, si habeat inimicitias capitales.
Sunt etiam alii casus in quibus percutiens clericum excommunicationem non incurrit. Primo, si causa disciplinae, ut magister vel praelatus, percusserit; secundo, si iocosa levitate; tertio, si invenerit eum turpiter agentem cum uxore vel matre vel sorore vel filia; quarto, si statim vim vi repellat; quinto, si ignoret eum esse clericum; sexto, si inveniat eum in apostasia post tertiam admonitionem; septimo, si transfert se clericus ad actum penitus contrarium, ut si fiat miles, vel ad bigamiam transeat.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis vinculum peccati sit maius simpliciter quam, excommunicatio, tamen quoad aliquid vinculum excommunicationis est maius, inquantum non solum obligat quoad Deum, sed etiam in facie Ecclesiae. Et ideo in absolvendo ab excommunicatione requiritur iurisdictio in exteriori foro: non autem in absolutione a peccato; nec exigitur cautio iuramenti, sicut exigitur in absolutione ab excommunicatione; per iuramentum enim controversiae quae sunt inter homines terminantur, secundum Apostolum.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis vinculum peccati sit maius simpliciter quam, excommunicatio, tamen quoad aliquid vinculum excommunicationis est maius, inquantum non solum obligat quoad Deum, sed etiam in facie Ecclesiae. Et ideo in absolvendo ab excommunicatione requiritur iurisdictio in exteriori foro: non autem in absolutione a peccato; nec exigitur cautio iuramenti, sicut exigitur in absolutione ab excommunicatione; per iuramentum enim controversiae quae sunt inter homines terminantur, secundum Apostolum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, cum excommunicatus non sit particeps sacramentorum Ecclesiae, sacerdos non potest absolvere excommunicatum a culpa nisi sit prius absolutus ab excommunicatione.
Ad secundum dicendum quod, cum excommunicatus non sit particeps sacramentorum Ecclesiae, sacerdos non potest absolvere excommunicatum a culpa nisi sit prius absolutus ab excommunicatione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum aliquis possit absolvi invitus
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 24 a. 3 ad 1[t:suppl q. 24 a. 3 ad 1]
Suppl q. 24 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nullus possit absolvi invitus. Spiritualia enim non conferuntur invito alicui. Sed absolutio ab excommunicatione est beneficium spirituale. Ergo non potest praestari invito.
suppl q. 24 a. 3 ad 1[t:suppl q. 24 a. 3 ad 1]
Suppl q. 24 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nullus possit absolvi invitus. Spiritualia enim non conferuntur invito alicui. Sed absolutio ab excommunicatione est beneficium spirituale. Ergo non potest praestari invito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 2 arg. 2
Praeterea, excommunicationis causa est contumacia. Sed quando aliquis non vult absolvi, excommunicationem contemnens, tunc est maxime contumax. Ergo non potest absolvi.
Praeterea, excommunicationis causa est contumacia. Sed quando aliquis non vult absolvi, excommunicationem contemnens, tunc est maxime contumax. Ergo non potest absolvi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 2 s. c. 1
Sed contra, excommunicatio contra voluntatem alicui potest inferri. Sed quae contra voluntatem eveniunt, etiam contra voluntatem amoveri possunt: sicut patet de bonis fortunae. Ergo excommunicatio potest tolli ab aliquo invito.
Sed contra, excommunicatio contra voluntatem alicui potest inferri. Sed quae contra voluntatem eveniunt, etiam contra voluntatem amoveri possunt: sicut patet de bonis fortunae. Ergo excommunicatio potest tolli ab aliquo invito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod malum culpae et poenae in hoc differunt quod culpae principium est in nobis, quia omne peccatum voluntarium est; poenae autem principium quandoque extra nos est. Non enim requiritur ad poenam quod sit voluntaria: immo est magis de ratione poenae quod sit contra voluntatem. Et ideo, sicut peccata non committuntur nisi voluntate, ita non remittuntur alicui invito: sed excommunicatio sicut in aliquem invitum ferri potest, ita et invitus ab ea absolvi poterit.
Respondeo dicendum quod malum culpae et poenae in hoc differunt quod culpae principium est in nobis, quia omne peccatum voluntarium est; poenae autem principium quandoque extra nos est. Non enim requiritur ad poenam quod sit voluntaria: immo est magis de ratione poenae quod sit contra voluntatem. Et ideo, sicut peccata non committuntur nisi voluntate, ita non remittuntur alicui invito: sed excommunicatio sicut in aliquem invitum ferri potest, ita et invitus ab ea absolvi poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod propositio habet veritatem de illis bonis spiritualibus quae in voluntate nostra consistunt: sicut sunt virtutes, quae non possunt a nolentibus perdi. Scientia enim, quamvis sit spirituale bonum, tamen potest a nolente per infirmitatem amitti. Et ideo ratio non est ad propositum.
Ad primum ergo dicendum quod propositio habet veritatem de illis bonis spiritualibus quae in voluntate nostra consistunt: sicut sunt virtutes, quae non possunt a nolentibus perdi. Scientia enim, quamvis sit spirituale bonum, tamen potest a nolente per infirmitatem amitti. Et ideo ratio non est ad propositum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, etiam manente contumacia, potest aliquis discrete excommunicationem iuste latam remittere, si videat saluti illius expedire in cuius medicinam excommunicatio lata est.
Ad secundum dicendum quod, etiam manente contumacia, potest aliquis discrete excommunicationem iuste latam remittere, si videat saluti illius expedire in cuius medicinam excommunicatio lata est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum aliquis possit absolvi ab una excommunicatione sine hoc quod absolvatur ab omnibus
Suppl q. 24 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis non possit absolvi ab una excommunicatione nisi absolvatur ab omnibus. Effectus enim debet proportionari suae causae. Sed causa excommunicationis est peccatum. Cum ergo aliquis non possit absolvi ab uno peccato nisi absolvatur ab omnibus, nec in excommunicatione hoc esse poterit.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis non possit absolvi ab una excommunicatione nisi absolvatur ab omnibus. Effectus enim debet proportionari suae causae. Sed causa excommunicationis est peccatum. Cum ergo aliquis non possit absolvi ab uno peccato nisi absolvatur ab omnibus, nec in excommunicatione hoc esse poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 3 arg. 2
Praeterea, excommunicationis absolutio in Ecclesia fit. Sed ille qui una excommunicatione est irretitus, extra Ecclesiam est. Ergo, quandiu una manet, ab alia absolvi non potest.
Praeterea, excommunicationis absolutio in Ecclesia fit. Sed ille qui una excommunicatione est irretitus, extra Ecclesiam est. Ergo, quandiu una manet, ab alia absolvi non potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 3 s. c. 1
Sed contra, excommunicatio quaedam poena est. Sed ab una poena aliquis liberatur alia remanente. Ergo ab una excommunicatione, alia remanente, quis absolvi potest.
Sed contra, excommunicatio quaedam poena est. Sed ab una poena aliquis liberatur alia remanente. Ergo ab una excommunicatione, alia remanente, quis absolvi potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod excommunicationes non habent connexionem in aliquo. Et ideo possibile est quod aliquis ab una absolvatur, et in altera remaneat.
Sed circa hoc sciendum est quod aliquis quandoque est excommunicatus pluribus excommunicationibus ab uno iudice. Et tunc, quando absolvitur ab una, intelligitur ab omnibus absolvi: nisi contrarium exprimatur; vel nisi in causa qua quis absolutionem impetrat de uno tantum casu excommunicationis, cum pluribus excommunicatus sit. Quandoque est excommunicatus a diversis iudicibus. Et tunc absolutus ab una excommunicatione, non propter hoc est absolutus ab altera: nisi omnes alii, ad petitionem eius, absolutionem eius confirmaverint; vel nisi omnes demandent uni absolutionem.
Respondeo dicendum quod excommunicationes non habent connexionem in aliquo. Et ideo possibile est quod aliquis ab una absolvatur, et in altera remaneat.
Sed circa hoc sciendum est quod aliquis quandoque est excommunicatus pluribus excommunicationibus ab uno iudice. Et tunc, quando absolvitur ab una, intelligitur ab omnibus absolvi: nisi contrarium exprimatur; vel nisi in causa qua quis absolutionem impetrat de uno tantum casu excommunicationis, cum pluribus excommunicatus sit. Quandoque est excommunicatus a diversis iudicibus. Et tunc absolutus ab una excommunicatione, non propter hoc est absolutus ab altera: nisi omnes alii, ad petitionem eius, absolutionem eius confirmaverint; vel nisi omnes demandent uni absolutionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod omnia peccata habent connexionem in aversione voluntatis a Deo, cum quo non potest esse peccatorum remissio: et ideo unum peccatum sine altero remitti non potest. Sed excommunicationes non habent aliquam talem connexionem. Nec iterum absolutio ab excommunicatione impeditur propter voluntatis contrarietatem. Et ideo ratio non sequitur.
R: Q.. 24 A. 2[t:suppl q. 24 a. 2]
Ad primum ergo dicendum quod omnia peccata habent connexionem in aversione voluntatis a Deo, cum quo non potest esse peccatorum remissio: et ideo unum peccatum sine altero remitti non potest. Sed excommunicationes non habent aliquam talem connexionem. Nec iterum absolutio ab excommunicatione impeditur propter voluntatis contrarietatem. Et ideo ratio non sequitur.
R: Q.. 24 A. 2[t:suppl q. 24 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 24 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut pluribus de causis erat aliquis extra Ecclesiam, ita possibile est quod ista separatio removeatur quantum ad unam causam, et maneat quantum ad alteram.
Ad secundum dicendum quod, sicut pluribus de causis erat aliquis extra Ecclesiam, ita possibile est quod ista separatio removeatur quantum ad unam causam, et maneat quantum ad alteram.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 25: De indulgentia
Suppl q. 25 pr.
Consequenter considerandum est de indulgentia. Et primo, de ea secundum se; secundo, de facientibus indulgentiam; tertio, de recipientibus eam.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum per indulgentiam possit aliquid remitti de poena satisfactoria.
Secundo: utrum indulgentiae tantum valeant quantum pronuntiantur.
Tertio: utrum pro temporali subsidio sit indulgentia facienda.
Consequenter considerandum est de indulgentia. Et primo, de ea secundum se; secundo, de facientibus indulgentiam; tertio, de recipientibus eam.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum per indulgentiam possit aliquid remitti de poena satisfactoria.
Secundo: utrum indulgentiae tantum valeant quantum pronuntiantur.
Tertio: utrum pro temporali subsidio sit indulgentia facienda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum per indulgentiam possit aliquid remitti de poena satisfactoria
Suppl q. 25 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod per indulgentiam non possit aliquid remitti de poena satisfactoria. Quia super illud II Tim. 2, negare seipsum non potest, dicit Glossa: quod faceret si dicta sua non impleret. Sed ipse dicit, Deut. 25: secundum mensuram delicti erit et plagarum modus. Ergo non potest aliquid remitti de poena satisfactionis taxata secundum quantitatem culpae.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod per indulgentiam non possit aliquid remitti de poena satisfactoria. Quia super illud II Tim. 2, negare seipsum non potest, dicit Glossa: quod faceret si dicta sua non impleret. Sed ipse dicit, Deut. 25: secundum mensuram delicti erit et plagarum modus. Ergo non potest aliquid remitti de poena satisfactionis taxata secundum quantitatem culpae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 1 arg. 2
Praeterea, inferior non potest, absolvere ab eo ad quod superior obligavit. Sed Deus, absolvendo a culpa, obligat ad poenam temporalem: ut dicit Hugo de Sancto Victore. Ergo nullus homo potest absolvere a poena illa aliquid dimittendo.
Praeterea, inferior non potest, absolvere ab eo ad quod superior obligavit. Sed Deus, absolvendo a culpa, obligat ad poenam temporalem: ut dicit Hugo de Sancto Victore. Ergo nullus homo potest absolvere a poena illa aliquid dimittendo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 1 arg. 3
Praeterea, hoc ad potestatem excellentiae pertinet ut sine sacramentis effectus sacramentorum tradatur. Sed nullus habet potestatem excellentiae in sacramentis nisi Christus. Cum ergo satisfactio sit pars sacramenti, operans ad dimissionem poenae debitae, videtur quod nullus homo purus possit dimittere debitum poenae sine satisfactione.
Praeterea, hoc ad potestatem excellentiae pertinet ut sine sacramentis effectus sacramentorum tradatur. Sed nullus habet potestatem excellentiae in sacramentis nisi Christus. Cum ergo satisfactio sit pars sacramenti, operans ad dimissionem poenae debitae, videtur quod nullus homo purus possit dimittere debitum poenae sine satisfactione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 1 arg. 4
Praeterea, potestas ministris Ecclesiae non est tradita in destructionem, sed in aedificationem. Sed hoc ad destructionem pertinet, si satisfactio, quae est ad utilitatem nostram, inquantum remedium praebet, tolleretur. Ergo potestas ministrorum Ecclesiae ad hoc se non extendit.
Praeterea, potestas ministris Ecclesiae non est tradita in destructionem, sed in aedificationem. Sed hoc ad destructionem pertinet, si satisfactio, quae est ad utilitatem nostram, inquantum remedium praebet, tolleretur. Ergo potestas ministrorum Ecclesiae ad hoc se non extendit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 1 s. c. 1
Sed contra: II Cor. 2: nam et ego quod donavi, si quid, propter vos donavi in persona Christi: Glossa, idest, ac si Christus donasset. Sed Christus poterat relaxare absque omni satisfactione poenam peccati: ut patet Ioan. 8 de muliere adultera. Ergo et Paulus potuit. Ergo et Papa, qui non est minoris potestatis in Ecclesia quam Paulus fuerit.
Sed contra: II Cor. 2: nam et ego quod donavi, si quid, propter vos donavi in persona Christi: Glossa, idest, ac si Christus donasset. Sed Christus poterat relaxare absque omni satisfactione poenam peccati: ut patet Ioan. 8 de muliere adultera. Ergo et Paulus potuit. Ergo et Papa, qui non est minoris potestatis in Ecclesia quam Paulus fuerit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 1 arg. 5
Praeterea, Ecclesia generalis non potest errare: quia ille qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia, dixit Petro, super cuius confessione Ecclesia fundata est: ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, Luc. 22. Sed Ecclesia generalis indulgentias approbat et facit. Ergo indulgentiae aliquid valent.
B: (Job 13:7)[b:Job 13:7]
Praeterea, Ecclesia generalis non potest errare: quia ille qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia, dixit Petro, super cuius confessione Ecclesia fundata est: ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua, Luc. 22. Sed Ecclesia generalis indulgentias approbat et facit. Ergo indulgentiae aliquid valent.
B: (Job 13:7)[b:Job 13:7]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod ab omnibus conceditur indulgentias aliquid valere: quia impium esset dicere quod Ecclesia aliquid vanum faceret. Sed quidam dicunt quod non valent ad absolvendum a reatu poenae quam quis in purgatorio secundum iudicium Dei meretur, sed valent ad absolvendum ab obligatione qua sacerdos obligavit poenitentem ad poenam aliquam, vel ad quam etiam ordinatur ex canonum statutis.
Sed haec opinio non videtur vera. Primo, quia est expresse contra privilegium Petro datum, ut quod in terra remitteret, in caelo remitteretur. Unde remissio quae fit quantum ad forum Ecclesiae, valet etiam quantum ad forum Dei. Et praeterea, Ecclesia, huiusmodi indulgentias faciens, magis damnificaret quam adiuvaret: quia remitteret ad graviores poenas, scilicet purgatorii, absolvendo a poenitentiis iniunctis.
Et ideo aliter dicendum est, quod valent, et quantum ad forum Ecclesiae et quantum ad iudicium Dei, ad remissionem poenae residuae post contritionem et absolutionem et confessionem, sive sit iniuncta sive non. Ratio autem quare valere possunt, est unitas corporis mystici: in qua multi in operibus poenitentiae supererogaverunt ad mensuram debitorum suorum; et multas etiam tribulationes iniustas sustinuerunt patienter, per quas multitudo poenarum poterat expiari, si eis deberetur; quorum meritorum tanta est copia quod omnem poenam debitam nunc viventibus excedunt. Et praecipue propter meritum Christi: quod etsi in sacramentis operatur, non tamen efficacia eius in sacramentis includitur, sed sua infinitate excedit efficaciam sacramentorum.
Dictum est autem supra quod unus pro alio satisfacere potest. Sancti autem, in quibus superabundantia operum satisfactionis invenitur, non determinate pro isto qui remissione indiget, huiusmodi opera fecerunt, alias absque omni indulgentia consequerentur remissionem: sed communiter pro tota Ecclesia, sicut Apostolus ait se implere ea quae desunt passionum Christi in corpore suo pro Ecclesia, ad quam scribit, Coloss. I.
Et sic praedicta merita sunt communia toti Ecclesiae. Ea autem quae sunt communia multitudinis alicuius, distribuuntur singulis de multitudine secundum arbitrium eius qui multitudini praeest. Unde, sicut aliquis consequeretur remissionem poenae si alius pro eo satisfecisset, ita si satisfactio alterius sibi per eum qui potest distribuatur.
B: (1Cor 15:14)[b:1Cor 15:14]
R: Q.. 13 A. 2[t:suppl q. 13 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod remissio, quae per indulgentias fit, non tollit quantitatem poenae ad culpam: quia pro culpa unius alius sponte poenam sustinuit.
Ad primum ergo dicendum quod remissio, quae per indulgentias fit, non tollit quantitatem poenae ad culpam: quia pro culpa unius alius sponte poenam sustinuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod iste qui indulgentias suscipit, non absolvitur, simpliciter loquendo, a debito poenae: sed datur sibi unde debitum solvat.
Ad secundum dicendum quod iste qui indulgentias suscipit, non absolvitur, simpliciter loquendo, a debito poenae: sed datur sibi unde debitum solvat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod effectus sacramentalis absolutionis est diminutio reatus. Et hic effectus non inducitur per indulgentias: sed pro eo faciens indulgentias solvit poenam quam debuit, de bonis Ecclesiae communibus, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum quod effectus sacramentalis absolutionis est diminutio reatus. Et hic effectus non inducitur per indulgentias: sed pro eo faciens indulgentias solvit poenam quam debuit, de bonis Ecclesiae communibus, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod maius remedium praebetur contra peccata vitanda ex gratia quam ex assuetudine nostrorum operum. Et quia ex affectu quem accipiens indulgentias concipit ad causam pro qua indulgentia datur, ad gratiam disponitur; ideo etiam per indulgentias remedium ad peccata vitanda datur. Et ideo non est in destructionem indulgentias dare, nisi inordinate dentur.
Tamen consulendum est eis qui indulgentias consequuntur, ne propter hoc ab operibus poenitentiae iniunctis abstineant: ut etiam ex his remedium consequantur, quamvis a debito poenae essent immunes; et praecipue quia quandoque sunt plurium debitores quam credant.
Ad quartum dicendum quod maius remedium praebetur contra peccata vitanda ex gratia quam ex assuetudine nostrorum operum. Et quia ex affectu quem accipiens indulgentias concipit ad causam pro qua indulgentia datur, ad gratiam disponitur; ideo etiam per indulgentias remedium ad peccata vitanda datur. Et ideo non est in destructionem indulgentias dare, nisi inordinate dentur.
Tamen consulendum est eis qui indulgentias consequuntur, ne propter hoc ab operibus poenitentiae iniunctis abstineant: ut etiam ex his remedium consequantur, quamvis a debito poenae essent immunes; et praecipue quia quandoque sunt plurium debitores quam credant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum indulgentiae valeant tantum quantum pronuntiantur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 26 a. 2 co.[t:suppl q. 26 a. 2 co.]
Suppl q. 25 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod indulgentiae non valeant tantum quantum pronuntiantur. Indulgentiae enim non habent effectum nisi ex vi clavium. Sed ex vi clavium non potest habens clavem dimittere de poena peccati nisi aliquid determinatum, considerata quantitate peccati et contritionis poenitentis. Ergo, cum indulgentiae fiant pro libito instituentis indulgentiam, videtur quod non valeant tantum quantum pronuntiantur.
suppl q. 26 a. 2 co.[t:suppl q. 26 a. 2 co.]
Suppl q. 25 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod indulgentiae non valeant tantum quantum pronuntiantur. Indulgentiae enim non habent effectum nisi ex vi clavium. Sed ex vi clavium non potest habens clavem dimittere de poena peccati nisi aliquid determinatum, considerata quantitate peccati et contritionis poenitentis. Ergo, cum indulgentiae fiant pro libito instituentis indulgentiam, videtur quod non valeant tantum quantum pronuntiantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 arg. 2
Praeterea, per debitum poenae homo a gloriae adeptione retardatur, quam summe appetere debet. Sed si indulgentiae tantum valent quantum pronuntiantur, in brevi homo, per indulgentias discurrens, posset ab omni reatu temporalis poenae immunis reddi. Ergo videtur quod deberet his acquirendis, omnibus aliis operibus dimissis, homo vacare.
Praeterea, per debitum poenae homo a gloriae adeptione retardatur, quam summe appetere debet. Sed si indulgentiae tantum valent quantum pronuntiantur, in brevi homo, per indulgentias discurrens, posset ab omni reatu temporalis poenae immunis reddi. Ergo videtur quod deberet his acquirendis, omnibus aliis operibus dimissis, homo vacare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 arg. 3
Praeterea, aliquando datur indulgentia quod qui dat auxilium ad aliquam fabricam erigendam, tertiam partem remissionis peccatorum consequatur. Si ergo indulgentiae tantum valent quantum praedicantur, tunc qui dat unum denarium, et secundo unum, et iterum tertium, plenam absolutionem ab omni peccatorum poena consequentur. Quod videtur absurdum.
Praeterea, aliquando datur indulgentia quod qui dat auxilium ad aliquam fabricam erigendam, tertiam partem remissionis peccatorum consequatur. Si ergo indulgentiae tantum valent quantum praedicantur, tunc qui dat unum denarium, et secundo unum, et iterum tertium, plenam absolutionem ab omni peccatorum poena consequentur. Quod videtur absurdum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 arg. 4
Praeterea, quandoque datur hoc modo indulgentia quod qui vadit ad aliquam ecclesiam septem annos remissionis consequatur. Si ergo tantum valet indulgentia quantum praedicatur, ille qui habet domum iuxta ecclesiam illam, vel clerici ecclesiae, qui quotidie vadunt, consequuntur tantum quantum ille qui a remotis partibus venit: quod videtur iniustum. Et iterum, ut videtur, pluries indulgentiam consequetur in die, cum pluries vadat.
Praeterea, quandoque datur hoc modo indulgentia quod qui vadit ad aliquam ecclesiam septem annos remissionis consequatur. Si ergo tantum valet indulgentia quantum praedicatur, ille qui habet domum iuxta ecclesiam illam, vel clerici ecclesiae, qui quotidie vadunt, consequuntur tantum quantum ille qui a remotis partibus venit: quod videtur iniustum. Et iterum, ut videtur, pluries indulgentiam consequetur in die, cum pluries vadat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 arg. 5
Praeterea, idem videtur remittere alicui poenam ultra iustam aestimationem, quam remittere absque causa: quia quantum ad hoc quod excedit, non recompensatur. Sed ille qui facit indulgentiam, non posset remittere absque causa poenam in toto vel in parte alicui: ut sidiceret Papa alicui: ego remitto tibi omnem poenam debitam pro peccato. Ergo videtur quod nec possit aliquid dimittere ultra iustam aestimationem. Sed indulgentiae plerumque praedicantur ultra iustam aestimationem. Ergo non tantum valent quantum praedicantur.
Praeterea, idem videtur remittere alicui poenam ultra iustam aestimationem, quam remittere absque causa: quia quantum ad hoc quod excedit, non recompensatur. Sed ille qui facit indulgentiam, non posset remittere absque causa poenam in toto vel in parte alicui: ut sidiceret Papa alicui: ego remitto tibi omnem poenam debitam pro peccato. Ergo videtur quod nec possit aliquid dimittere ultra iustam aestimationem. Sed indulgentiae plerumque praedicantur ultra iustam aestimationem. Ergo non tantum valent quantum praedicantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Iob 13: numquid Deus indiget mendacio nostro, ut pro eo loquamur dolos? Ergo Ecclesia, praedicando indulgentias, non mentitur. Et ita tantum valent quantum praedicantur.
Sed contra: Iob 13: numquid Deus indiget mendacio nostro, ut pro eo loquamur dolos? Ergo Ecclesia, praedicando indulgentias, non mentitur. Et ita tantum valent quantum praedicantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 arg. 6
Praeterea, I Cor. 15 dicit Apostolus: si inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides nostra. Ergo quicumque in praedicatione falsum dicit, fidem, quantum est in se, evacuat, et ita mortaliter peccat. Si ergo non tantum valent indulgentiae quantum praedicantur, omnes mortaliter peccant indulgentiam praedicantes. Quod est absurdum.
Praeterea, I Cor. 15 dicit Apostolus: si inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides nostra. Ergo quicumque in praedicatione falsum dicit, fidem, quantum est in se, evacuat, et ita mortaliter peccat. Si ergo non tantum valent indulgentiae quantum praedicantur, omnes mortaliter peccant indulgentiam praedicantes. Quod est absurdum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam enim dicunt quod huiusmodi indulgentiae non tantum valent quantum praedicantur, sed unicuique tantum valent quantum fides et devotio sua exigit. Sed dicunt quod Ecclesia ad hoc ita pronuntiat ut quadam pia fraude homines ad bene faciendum alliciat: sicut mater quae, promittens filio pomum, ipsum ad ambulandum provocat.
Sed hoc videtur valde periculosum dicere. Sicut enim dicit Augustinus, in Epistola ad Hieronymum, si in sacra Scriptura deprehenditur aliquid falsitatis, iam robur auctoritatis sacrae Scripturae perit. Et similiter, si in praedicatione Ecclesiae aliqua falsitas deprehenderetur, non essent documenta Ecclesiae alicuius auctoritatis ad roborandam fidem.
Et ideo alii dixerunt quod valent tantum quantum pronuntiantur, secundum iustam aestimationem: non tamen dantis indulgentiam, qui minus forte aestimat quod dat; aut secundum aestimationem recipientis, qui nimis parum aestimare posset quod datur; sed secundum aestimationem quae iusta est secundum iudicium bonorum, pensata conditione personae et utilitate et necessitate Ecclesiae; quia uno tempore Ecclesia plus indiget quam alio.
Sed haec etiam opinio stare non potest, ut videtur. Primo, quia secundum hoc indulgentiae non valerent ad remissionem, sed magis ad commutationem quandam. Et praeterea, praedicatio Ecclesiae a mendacio non excusaretur: cum quandoque indulgentia praedicetur longe maior quam iusta aestimatio possit requirere, omnibus praedictis conditionibus pensatis; sicut quando dat Papa indulgentiam quod pergens ad unam ecclesiam habeat septem annos indulgentiae; cuiusmodi etiam indulgentiae a beato Gregorio in stationibus Romae institutae sunt.
Et ideo alii dicunt quod quantitas remissionis in indulgentiis non est mensuranda secundum devotionem tantum suscipientis, ut prima opinio dicebat; neque secundum quantitatem eius quod datur, sicut dicebat secunda; sed secundum causam pro qua indulgentia datur, ex qua reputatur dignus ut talem indulgentiam consequatur. Unde secundum quod accedit ad illam causam, secundum hoc consequitur remissionem indulgentiae vel in toto vel in parte.
Sed hoc iterum non potest salvare consuetudinem Ecclesiae, quae interdum pro eadem causa maiorem indulgentiam ponit: sicut, rebus eodem modo se habentibus, quandoque datur unus annus visitantibus ecclesiam unam, quandoque quadraginta dies, prout gratiam Papa facere voluerit indulgentiam constituens. Unde quantitas remissionis non est mensuranda ex causa quae facit indulgentia dignum.
Et ideo aliter dicendum est quod quantitas effectus sequitur quantitatem suae causae. Causa autem remissionis poenae in indulgentiis non est nisi abundantia meritorum Ecclesiae, quae se habet sufficienter ad totam poenam expiandam: non autem causa remissionis effectiva est vel devotio aut labor aut datum recipientis indulgentiam, aut causa pro qua fit indulgentia. Unde non oportet ad aliquid horum proportionare quantitatem remissionis, sed ad merita Ecclesiae, quae semper superabundant: et ideo, secundum quod applicantur ad istum, secundum hoc remissionem consequitur. Ad hoc autem quod applicentur isti requiritur auctoritas dispensandi huiusmodi thesaurum; et unio eius cui dispensatur ad eum qui merebatur, quod est per caritatem; et ratio dispensationis secundum quam salvetur intentio illorum qui opera meritoria fecerunt; fecerunt enim ad honorem Dei et utilitatem Ecclesiae in generali. Unde quaecumque causa adsit quae in utilitatem Ecclesiae et honorem Dei vergat, sufficiens est ratio indulgentias faciendi.
Et ideo, secundum alios, dicendum quod indulgentiae simpliciter tantum valent quantum praedicantur: dummodo ex parte dantis sit auctoritas, et ex parte recipientis caritas, et ex parte causae pietas, quae comprehendit honorem Dei et proximi utilitatem. Nec in hoc fit nimio magnum forum de misericordia Dei, ut quidam dicunt, nec divinae iustitiae derogatur: quia nihil de poena dimittitur, sed unius poena alteri computatur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod clavis est duplex: scilicet ordinis, et iurisdictionis. Clavis ordinis sacramentale quoddam est. Et quia sacramentorum effectus non sunt determinati ab homine sed a Deo, non potest taxare sacerdos quantum per clavem ordinis in foro confessionis de poena debita dimittat, sed tantum dimittitur quantum Deus ordinavit. Sed clavis iurisdictionis non est quid sacramentale, et effectus eius arbitrio hominis subiacet. Et huius clavis effectus est remissio quae est per indulgentias: cum non pertineat ad dispensationem sacramentorum talis dimissio, sed ad dispensationem bonorum communium Ecclesiae. Et ideo etiam legati non sacerdotes indulgentias facere possunt. Unde in arbitrio dantis indulgentiam est taxare quantum per indulgentiam de poena dimittatur. Si tamen inordinate remittat, ita quod homines quasi pro nihilo ab operibus poenitentiae revocentur, peccat faciens tales indulgentias, nihilominus quis plenam indulgentiam consequitur.
R: Q.. 19 A. 3[t:suppl q. 19 a. 3]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis huiusmodi indulgentiae multum valeant ad remissionem poenae, tamen alia opera satisfactionis sunt magis meritoria respectu praemii essentialis: quod in infinitum melius est quam dimissio poenae temporalis.
Ad secundum dicendum quod, quamvis huiusmodi indulgentiae multum valeant ad remissionem poenae, tamen alia opera satisfactionis sunt magis meritoria respectu praemii essentialis: quod in infinitum melius est quam dimissio poenae temporalis.
Referenties naar deze alinea: 1
Indulgentiarum Doctrina ->=geentekst=Extra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quando datur indulgentia indeterminate, qui dant auxilium ad fabricam ecclesiae, intelligitur tale auxilium quod sit conveniens ei qui auxilium dat: et secundum quod accedit ad hoc, secundum hoc plus vel minus de indulgentia consequitur. Unde etiam aliquis pauper dans unum denarium consequitur totam indulgentiam: non autem dives, quem non decet ad opus tam pium ita parum dare; sicut non diceretur rex alicui homini auxilium facere si ei obolum daret.
Ad tertium dicendum quod, quando datur indulgentia indeterminate, qui dant auxilium ad fabricam ecclesiae, intelligitur tale auxilium quod sit conveniens ei qui auxilium dat: et secundum quod accedit ad hoc, secundum hoc plus vel minus de indulgentia consequitur. Unde etiam aliquis pauper dans unum denarium consequitur totam indulgentiam: non autem dives, quem non decet ad opus tam pium ita parum dare; sicut non diceretur rex alicui homini auxilium facere si ei obolum daret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod ille qui est vicinus ecclesiae, et ecclesiae sacerdotes et clerici consequuntur tantam indulgentiam sicut illi qui venirent a mille diaetis: quia remissio non proportionatur labori, ut dictum est, sed meritis quae dispensantur. Sed ille qui plus laboraret, acquireret plus de merito.
Sed hoc intelligendum quando indistincte indulgentia datur. Quandoque enim distinguitur. Sicut Papa, in generalibus absolutionibus, illis qui transeunt mare, dat quinque annos; aliis, qui transeunt montes, tres; aliis unum.
Nec tamen quotiescumque vadit infra tempus indulgentiae, toties eam consequitur. Quandoque autem ad determinatum tempus datur, ut cum dicitur, quicumque vadit ad ecclesiam talem usque ad tale tempus, habeat tantum de indulgentia: intelligitur semel tantum. Sed si in aliqua Ecclesia sit indulgentia perennis, sicut in ecclesia beati Petri quadraginta dierum, tunc, quoties aliquis vadit, toties indulgentiam consequitur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod causa non requiritur ad hoc quod secundum eam mensurari debeat remissio poenae: sed ad hoc quod intentio illorum quorum merita communicantur, ad ipsum pervenire possint. Bonum autem unius continuatur alteri dupliciter. Uno modo, per caritatem: et sic etiam sine indulgentiis aliquis est omnium bonorum particeps quae fiunt, si in caritate sit. Alio modo, per intentionem facientis. Et sic per indulgentias, si causa legitima adsit, potest intentio illius qui pro utilitate Ecclesia operatus est, ad istum continuari.
Ad quintum dicendum quod causa non requiritur ad hoc quod secundum eam mensurari debeat remissio poenae: sed ad hoc quod intentio illorum quorum merita communicantur, ad ipsum pervenire possint. Bonum autem unius continuatur alteri dupliciter. Uno modo, per caritatem: et sic etiam sine indulgentiis aliquis est omnium bonorum particeps quae fiunt, si in caritate sit. Alio modo, per intentionem facientis. Et sic per indulgentias, si causa legitima adsit, potest intentio illius qui pro utilitate Ecclesia operatus est, ad istum continuari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum pro temporali subsidio debeat fieri indulgentia
Suppl q. 25 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod pro temporali subsidio non debeat fieri indulgentia. Quia remissio peccatorum est quoddam spirituale; sed dare spirituale pro temporali est simonia. Ergo hoc fieri non debet.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod pro temporali subsidio non debeat fieri indulgentia. Quia remissio peccatorum est quoddam spirituale; sed dare spirituale pro temporali est simonia. Ergo hoc fieri non debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 3 arg. 2
Praeterea, spiritualia subsidia sunt magis necessaria quam temporalia. Sed pro spiritualibus subsidiis non videntur fieri indulgentiae. Ergo multo minus pro temporalibus fieri debent.
Praeterea, spiritualia subsidia sunt magis necessaria quam temporalia. Sed pro spiritualibus subsidiis non videntur fieri indulgentiae. Ergo multo minus pro temporalibus fieri debent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 3 s. c. 1
Sed contra est communis Ecclesiae consuetudo, quae pro peregrinationibus et eleemosynis faciendis indulgentias facit.
Sed contra est communis Ecclesiae consuetudo, quae pro peregrinationibus et eleemosynis faciendis indulgentias facit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod temporalia ad spiritualia ordinantur: quia propter spiritualia debemus uti temporalibus. Et ideo pro temporalibus simpliciter non potest fieri indulgentia: sed pro temporalibus ordinatis ad spiritualia; sicut repressio inimicorum Ecclesiae, qui pacem Ecclesiae perturbant, sicut constructio ecclesiarum et pontium, et aliarum eleemosynarum. Et per hoc patet quod non fit ibi simonia: quia non datur spirituale pro temporali.
Respondeo dicendum quod temporalia ad spiritualia ordinantur: quia propter spiritualia debemus uti temporalibus. Et ideo pro temporalibus simpliciter non potest fieri indulgentia: sed pro temporalibus ordinatis ad spiritualia; sicut repressio inimicorum Ecclesiae, qui pacem Ecclesiae perturbant, sicut constructio ecclesiarum et pontium, et aliarum eleemosynarum. Et per hoc patet quod non fit ibi simonia: quia non datur spirituale pro temporali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 3 ad 1
Unde patet solutio ad primum.
Unde patet solutio ad primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 25 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod etiam pro pure spiritualibus potest fieri indulgentia, et fit quandoque: sicut quicumque orat pro rege Franciae, habet decem dies pro indulgentia a Papa Innocentio IV. Et similiter crucem praedicantibus datur quandoque eadem indulgentia quae crucem accipientibus.
Ad secundum dicendum quod etiam pro pure spiritualibus potest fieri indulgentia, et fit quandoque: sicut quicumque orat pro rege Franciae, habet decem dies pro indulgentia a Papa Innocentio IV. Et similiter crucem praedicantibus datur quandoque eadem indulgentia quae crucem accipientibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 26: De his qui possunt indulgentias facere
Suppl q. 26 pr.
Deinde considerandum est de his qui possunt indulgentias facere.
Circa quod quattuor quaeruntur:
Primo: utrum quilibet sacerdos parochialis possit indulgentias facere.
Secundo: utrum diaconus vel non-sacerdos possit eas facere.
Tertio: utrum episcopus possit eas facere.
Quarto: utrum existens in peccato mortali possit eas facere.
Deinde considerandum est de his qui possunt indulgentias facere.
Circa quod quattuor quaeruntur:
Primo: utrum quilibet sacerdos parochialis possit indulgentias facere.
Secundo: utrum diaconus vel non-sacerdos possit eas facere.
Tertio: utrum episcopus possit eas facere.
Quarto: utrum existens in peccato mortali possit eas facere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum quilibet sacerdos parochialis possit indulgentias facere
Suppl q. 26 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod quilibet sacerdos parochialis possit indulgentias facere. Indulgentia enim habet efficaciam ex abundantia meritorum Ecclesiae. Sed non est aliqua congregatio in qua non sit aliqua meritorum abundantia. Ergo quilibet sacerdos potest facere indulgentiam si habet plebem subiectam: et similiter quilibet praelatus.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod quilibet sacerdos parochialis possit indulgentias facere. Indulgentia enim habet efficaciam ex abundantia meritorum Ecclesiae. Sed non est aliqua congregatio in qua non sit aliqua meritorum abundantia. Ergo quilibet sacerdos potest facere indulgentiam si habet plebem subiectam: et similiter quilibet praelatus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 1 arg. 2
Praeterea, praelatus quilibet gerit personam totius multitudinis sicut unus homo gerit personam suam. Sed quilibet potest alteri communicare bona sua pro altero satisfaciendo. Ergo et praelatus potest communicare bona multitudinis sibi commissae. Et sic videtur quod possit indulgentias facere.
Praeterea, praelatus quilibet gerit personam totius multitudinis sicut unus homo gerit personam suam. Sed quilibet potest alteri communicare bona sua pro altero satisfaciendo. Ergo et praelatus potest communicare bona multitudinis sibi commissae. Et sic videtur quod possit indulgentias facere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 1 s. c. 1
Sed contra, minus est excommunicare quam indulgentias facere. Sed hoc non potest sacerdos parochialis. Ergo nec illud.
Sed contra, minus est excommunicare quam indulgentias facere. Sed hoc non potest sacerdos parochialis. Ergo nec illud.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod indulgentiae effectum habent secundum quod opera satisfactoria unius alteri computantur, non solum ex vi caritatis, sed ex intentione operantis aliquo modo directa ad ipsum. Sed intentio alicuius potest ad alterum dirigi tripliciter: aut in speciali, aut in generali, aut in singulari. In singulari quidem, sicut cum quis pro alio satisfacit determinate. Et sic quilibet potest alteri sua opera communicare. In speciali autem, sicut cum quis orat pro congregatione sua et familiaribus et benefactoribus, et ad hoc etiam ordinat sua opera satisfactoria. Et sic ille qui congregationi praeest, potest opera illa alii communicare, applicando intentionem illorum qui sunt de congregatione sua ad hunc determinate. Sed in generali, sicut cum quis opera sua ordinat ad bonum commune in generali. Et sic ille qui praeest Ecclesiae generaliter, potest opera illa communicare, applicando incentionem suam ad hunc vel ad illum.
Et quia homo est pars congregationis, et congregatio est pars Ecclesiae, ideo in intentione privati boni intentio boni congregationis includitur, et boni totius Ecclesiae. Et ideo ille qui praeest Ecclesiae potest communicare ea quae sunt congregationis, et huius hominis; et ille qui praeest congregationi, ea quae sunt huius hominis; sed non convertitur.
Sed neque prima communicatio neque secunda indulgentia dicitur, sed solum tertia: propter duo. Primo, quia per illas communicationes, quamvis homo solvatur a reatu poenae quantum ad Deum, tamen non solvitur a debito faciendi satisfactionem iniunctam ad quam obligatus est ex praecepto Ecclesiae. Sed per tertiam communicationem homo etiam ab hoc debito solvitur. Secundo, quia in una persona, vel in una congregatione, non est indeficientia meritorum, ut sibi et omnibus aliis valere possint. Unde iste non absolvitur a poena debita pro toto, nisi tantum determinate pro eo fiat quantum debebatur. Sed in Ecclesia tota est indeficientia meritorum: praecipue propter meritum Christi. Et ideo solus ille qui praeficitur Ecclesiae, potest indulgentias facere.
Sed, cum Ecclesia sit congregatio fidelium; congregatio autem hominum sit duplex, scilicet oeconomica, ut illi qui sunt de una familia, et politica, sicut illi qui sunt de uno populo: Ecclesia assimilatur congregationi politicae, quia ipse populus Ecclesia dicitur; sed conventus diversi vel parochia in una dioecesi, assimilantur congregationi in diversis familiis vel in diversis officiis. Et ideo solus episcopus proprie praelatus Ecclesiae dicitur: et ideo ipse solus, quasi sponsus, anulum Ecclesiae recipit. Et ideo ipse solus habet potestatem plenam in dispensatione sacramentorum, et iurisdictionem in foro causarum, quasi persona publica: alii autem secundum quod ab eis committitur. Sed sacerdotes qui plebibus praeficiuntur, non sunt simpliciter praelati, sed quasi coadiutores: unde in consecratione sacerdotum episcopus dicit, quanto fragiliores sumus, tanto magis auxiliis his indigemus. Et propter hoc etiam non omnia sacramenta dispensant. Unde sacerdotes parochiales, vel abbates, aut alii huiusmodi praelati, non possunt indulgentias facere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 1 ad 1
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum diaconus possit indulgentias facere, vel alius non-sacerdos
Suppl q. 26 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod diaconus non possit indulgentias facere, vel alius non-sacerdos. Quia remissio peccatorum est effectus clavium. Sed non habet claves nisi solus sacerdos. Ergo ipse solus potest indulgentias facere.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod diaconus non possit indulgentias facere, vel alius non-sacerdos. Quia remissio peccatorum est effectus clavium. Sed non habet claves nisi solus sacerdos. Ergo ipse solus potest indulgentias facere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 2 arg. 2
Praeterea, plenior remissio poenae est in indulgentiis quam in foro poenitentiali. Sed hoc non potest nisi sacerdos. Ergo nec illud.
Praeterea, plenior remissio poenae est in indulgentiis quam in foro poenitentiali. Sed hoc non potest nisi sacerdos. Ergo nec illud.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 2 s. c. 1
Sed contra, eidem confertur dispensatio thesauri Ecclesiae cui committitur regimen Ecclesiae. Sed hoc committitur quandoque non-sacerdoti. Ergo potest indulgentias facere: nam ex dispensatione thesauri Ecclesiae efficaciam habent.
Sed contra, eidem confertur dispensatio thesauri Ecclesiae cui committitur regimen Ecclesiae. Sed hoc committitur quandoque non-sacerdoti. Ergo potest indulgentias facere: nam ex dispensatione thesauri Ecclesiae efficaciam habent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod potestas faciendi indulgentias sequitur iurisdictionem, ut supra dictum est. Et quia diaconi et alii non-sacerdotes possunt habere iurisdictionem, vel commissam, sicut legati, vel ordinariam, sicut electi; ideo possunt indulgentias facere etiam non-sacerdotes; quamvis non possunt absolvere in foro poenitentiali, quod est ordinis.
R: Q.. 25 A. 2[t:suppl q. 25 a. 2]
Respondeo dicendum quod potestas faciendi indulgentias sequitur iurisdictionem, ut supra dictum est. Et quia diaconi et alii non-sacerdotes possunt habere iurisdictionem, vel commissam, sicut legati, vel ordinariam, sicut electi; ideo possunt indulgentias facere etiam non-sacerdotes; quamvis non possunt absolvere in foro poenitentiali, quod est ordinis.
R: Q.. 25 A. 2[t:suppl q. 25 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 2 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta. Indulgentias enim facere pertinet ad clavem iurisdictionis, et non ad clavem ordinis.
Et per hoc patet solutio ad obiecta. Indulgentias enim facere pertinet ad clavem iurisdictionis, et non ad clavem ordinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum episcopus possit indulgentias facere
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 71 a. 10 co.[t:suppl q. 71 a. 10 co.]
Suppl q. 26 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam episcopus non possit indulgentias facere. Quia thesaurus Ecclesiae est communis toti Ecclesiae. Sed id quod est commune toti Ecclesiae, non potest dispensari nisi per illum qui toti Ecclesiae praeest. Ergo solus Papa potest indulgentias facere.
suppl q. 71 a. 10 co.[t:suppl q. 71 a. 10 co.]
Suppl q. 26 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam episcopus non possit indulgentias facere. Quia thesaurus Ecclesiae est communis toti Ecclesiae. Sed id quod est commune toti Ecclesiae, non potest dispensari nisi per illum qui toti Ecclesiae praeest. Ergo solus Papa potest indulgentias facere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 3 arg. 2
Praeterea, nullus potest remittere poenas a iure determinatas nisi ille qui habet potestatem ius condendi. Sed poenae satisfactoriae sunt pro peccatis determinatae in iure. Ergo remittere huiusmodi poenas potest solus Papa, qui est conditor iuris.
Praeterea, nullus potest remittere poenas a iure determinatas nisi ille qui habet potestatem ius condendi. Sed poenae satisfactoriae sunt pro peccatis determinatae in iure. Ergo remittere huiusmodi poenas potest solus Papa, qui est conditor iuris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 3 s. c. 1
Sed contra est consuetudo Ecclesiae, secundum quam episcopi dant indulgentias.
Sed contra est consuetudo Ecclesiae, secundum quam episcopi dant indulgentias.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod Papa habet plenitudinem pontificialis potestatis, quasi rex in regno. Sed episcopi assumuntur in partem sollicitudinis, quasi iudices singulis civitatibus praepositi: propter quod eos solos in suis litteris Papa fratres vocat, reliquos autem omnes vocat filios. Et ideo potestas faciendi indulgentias plene residet in Papa: quia potest facere prout vult, causa tamen existente legitima. Sed in episcopis est taxata secundum ordinationem Papae. Et ideo possunt facere secundum quod eis est taxatum, et non amplius.
Respondeo dicendum quod Papa habet plenitudinem pontificialis potestatis, quasi rex in regno. Sed episcopi assumuntur in partem sollicitudinis, quasi iudices singulis civitatibus praepositi: propter quod eos solos in suis litteris Papa fratres vocat, reliquos autem omnes vocat filios. Et ideo potestas faciendi indulgentias plene residet in Papa: quia potest facere prout vult, causa tamen existente legitima. Sed in episcopis est taxata secundum ordinationem Papae. Et ideo possunt facere secundum quod eis est taxatum, et non amplius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 3 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum ille qui est in peccato mortali possit facere indulgentias
Suppl q. 26 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ille qui est in peccato mortali, non possit facere indulgentias. Quia rivus cui fons non influit, nihil profluere potest. Sed praelato in peccato mortali existenti non influit fons gratiae, scilicet Spiritus Sanctus. Ergo non potest in alios profluere faciendo indulgentias.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ille qui est in peccato mortali, non possit facere indulgentias. Quia rivus cui fons non influit, nihil profluere potest. Sed praelato in peccato mortali existenti non influit fons gratiae, scilicet Spiritus Sanctus. Ergo non potest in alios profluere faciendo indulgentias.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 4 arg. 2
Praeterea, maius est facere indulgentiam quam recipere. Sed ille qui est in peccato mortali non recipit, ut dicetur. Ergo nec facere potest.
R: Q.. 27 A. 1[t:suppl q. 27 a. 1]
Praeterea, maius est facere indulgentiam quam recipere. Sed ille qui est in peccato mortali non recipit, ut dicetur. Ergo nec facere potest.
R: Q.. 27 A. 1[t:suppl q. 27 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 4 s. c. 1
Sed contra, indulgentiae fiunt per potestatem praelatis Ecclesiae traditam. Sed peccatum mortale non tollit potestatem, sed bonitatem. Ergo potest aliquis in peccato mortali existens indulgentias facere.
Sed contra, indulgentiae fiunt per potestatem praelatis Ecclesiae traditam. Sed peccatum mortale non tollit potestatem, sed bonitatem. Ergo potest aliquis in peccato mortali existens indulgentias facere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod facere indulgentias pertinet ad iurisdictionem. Sed per peccatum homo non amittit iurisdictionem. Et ideo indulgentiae aeque valent si fiant ab eo qui est in peccato mortali, sicut si fierent ab eo qui est sanctissimus: cum non remittat poenam ex vi meritorum suorum, sed ex vi meritorum reconditorum in thesauris Ecclesiae.
Respondeo dicendum quod facere indulgentias pertinet ad iurisdictionem. Sed per peccatum homo non amittit iurisdictionem. Et ideo indulgentiae aeque valent si fiant ab eo qui est in peccato mortali, sicut si fierent ab eo qui est sanctissimus: cum non remittat poenam ex vi meritorum suorum, sed ex vi meritorum reconditorum in thesauris Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod iste praelatus in peccato mortali indulgentias faciens non profluit de suo aliquid. Et ideo non requiritur quod influxum recipiat a fonte ad hoc quod eius indulgentiae valeant.
Ad primum ergo dicendum quod iste praelatus in peccato mortali indulgentias faciens non profluit de suo aliquid. Et ideo non requiritur quod influxum recipiat a fonte ad hoc quod eius indulgentiae valeant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 26 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod maius est facere indulgentias quam recipere quantum, ad potestatem: sed est minus quantum ad propriam utilitatem.
Ad secundum dicendum quod maius est facere indulgentias quam recipere quantum, ad potestatem: sed est minus quantum ad propriam utilitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 27: De his quibus valet indulgentia
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 71 a. 10 co.[t:suppl q. 71 a. 10 co.]
Suppl q. 27 pr.
Deinde considerandum est de his quibus valet indulgentia.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum indulgentia valeat existentibus in mortali peccato.
Secundo: utrum valeat religiosis.
Tertio: utrum valeat non facienti illud pro quo indulgentia datur.
Quarto: utrum valeat ei qui indulgentiam facit.
suppl q. 71 a. 10 co.[t:suppl q. 71 a. 10 co.]
Suppl q. 27 pr.
Deinde considerandum est de his quibus valet indulgentia.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum indulgentia valeat existentibus in mortali peccato.
Secundo: utrum valeat religiosis.
Tertio: utrum valeat non facienti illud pro quo indulgentia datur.
Quarto: utrum valeat ei qui indulgentiam facit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum indulgentia valeat existentibus in peccato mortali
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 26 a. 4 arg. 2[t:suppl q. 26 a. 4 arg. 2]
Suppl q. 27 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod indulgentia valeat existentibus in peccato mortali. Quia aliquis potest alteri mereri, etiam in peccato mortali existenti, gratiam et multa alia bona. Sed indulgentiae habent efficaciam ex hoc quod merita sanctorum applicantur ad istum. Ergo habent effectum in illis qui sunt in peccato mortali.
suppl q. 26 a. 4 arg. 2[t:suppl q. 26 a. 4 arg. 2]
Suppl q. 27 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod indulgentia valeat existentibus in peccato mortali. Quia aliquis potest alteri mereri, etiam in peccato mortali existenti, gratiam et multa alia bona. Sed indulgentiae habent efficaciam ex hoc quod merita sanctorum applicantur ad istum. Ergo habent effectum in illis qui sunt in peccato mortali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 1 arg. 2
Praeterea, ubi est maior indigentia, magis habet locum misericordia. Sed ille qui est in peccato mortali maxime indiget. Erigo ei maxime debet fieri misericordia per indulgentias.
Praeterea, ubi est maior indigentia, magis habet locum misericordia. Sed ille qui est in peccato mortali maxime indiget. Erigo ei maxime debet fieri misericordia per indulgentias.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 1 s. c. 1
Sed contra, membrum mortuum non suscipit influentiam ab aliis vivis. Sed ille qui est in peccato mortali est quasi membrum mortuum. Ergo per indulgentias non suscipit influentiam ex meritis vivorum membrorum.
Sed contra, membrum mortuum non suscipit influentiam ab aliis vivis. Sed ille qui est in peccato mortali est quasi membrum mortuum. Ergo per indulgentias non suscipit influentiam ex meritis vivorum membrorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt indulgentias valere etiam existentibus in mortali peccato. Non quidem ad dimissionem poenae, quia nulli potest dimitti poena nisi cui dimissa est culpa; qui enim non est consecutus operationem Dei in remissionem culpae, non potest consequi remissionem poenae a ministro Ecclesiae, neque in indulgentiis neque in foro poenitentiali: valent tamen eis ad acquirendum gratiam.
Sed hoc non videtur verum. Quia, quamvis merita illa quae per indulgentiam communicantur, possunt valere ad merendum gratiam, non tamen propter hoc dispensantur, sed determinate ad remissionem poenae. Et ideo non valent existentibus in mortali. Et ideo in omnibus indulgentiis fit mentio de vere contritis et confessis.
Si autem fieret communicatio per hunc modum, facio te participem meritorum totius Ecclesiae, vel unius congregationis, vel unius specialis personae, sic posset valere ad merendum aliquid illi qui est in peccato mortali, ut praedicta opinio dicit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 1 ad 1
Et per hoc patet solutio ad primum.
B: (Gal 6:2)[b:Gal 6:2]
Et per hoc patet solutio ad primum.
B: (Gal 6:2)[b:Gal 6:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis sit magis indigens qui est in peccato mortali, tamen est minus capax.
Ad secundum dicendum quod, quamvis sit magis indigens qui est in peccato mortali, tamen est minus capax.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum indulgentiae valeant religiosis
Suppl q. 27 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod indulgentiae non valeant religiosis. Non enim competit eis suppleri ex quorum abundantia aliis suppletur. Sed ex superabundantia operum satisfactionis quae sunt in religiosis, aliis suppletur per indulgentias. Ergo eis non competit per indulgentiam suppleri.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod indulgentiae non valeant religiosis. Non enim competit eis suppleri ex quorum abundantia aliis suppletur. Sed ex superabundantia operum satisfactionis quae sunt in religiosis, aliis suppletur per indulgentias. Ergo eis non competit per indulgentiam suppleri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 2 arg. 2
Praeterea, in Ecclesia non debet aliquid fieri quod inducat religionis dissolutionem. Sed si religiosis indulgentiae prodessent, esset occasio dissolutionis disciplinae regularis: quia religiosi nimis vagarentur per huiusmodi indulgentias, et poenas impositas in capitulo sibi negligerent. Ergo religiosis non prosunt.
Praeterea, in Ecclesia non debet aliquid fieri quod inducat religionis dissolutionem. Sed si religiosis indulgentiae prodessent, esset occasio dissolutionis disciplinae regularis: quia religiosi nimis vagarentur per huiusmodi indulgentias, et poenas impositas in capitulo sibi negligerent. Ergo religiosis non prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 2 s. c. 1
Sed contra, nullus ex bono reportat damnum. Sed religio bonum est. Ergo religiosi non consequuntur hoc damnum, ut eis indulgentiae non valeant.
Sed contra, nullus ex bono reportat damnum. Sed religio bonum est. Ergo religiosi non consequuntur hoc damnum, ut eis indulgentiae non valeant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod tam saecularibus quam religiosis valent indulgentiae, dummodo sint in caritate, et servent ea quae pro indulgentiis indicuntur: non enim religiosi sunt minus adiuvabiles meritis aliorum quam saeculares.
Respondeo dicendum quod tam saecularibus quam religiosis valent indulgentiae, dummodo sint in caritate, et servent ea quae pro indulgentiis indicuntur: non enim religiosi sunt minus adiuvabiles meritis aliorum quam saeculares.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis religiosus sit in statu perfectionis, tamen ipse sine peccato vivere non potest. Et ideo, si aliquando propter peccatum aliquod commissum fit reus poenae, potest per indulgentiam ab hoc expiari. Non enim est inconveniens si ille qui est simpliciter superabundans, aliquo tempore indigeat et quantum ad aliquid, et sic indiget supplemento quo sublevetur. Unde dicitur Galat. 6: alter alterius onera portate.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis religiosus sit in statu perfectionis, tamen ipse sine peccato vivere non potest. Et ideo, si aliquando propter peccatum aliquod commissum fit reus poenae, potest per indulgentiam ab hoc expiari. Non enim est inconveniens si ille qui est simpliciter superabundans, aliquo tempore indigeat et quantum ad aliquid, et sic indiget supplemento quo sublevetur. Unde dicitur Galat. 6: alter alterius onera portate.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod propter indulgentias non debet dissolvi regularis observantia: quia religiosi magis merentur religionem suam servando, quantum ad praemium vitae aeternae, quam indulgentias exquirendo; quamvis minus quantum ad dimissionem poenae, quod est minus bonum. Nec iterum par indulgentias dimittuntur poenae iniunctae in capitulo: quia in capitulo agitur quasi forum iudiciale magis quam poenitentiale; unde etiam non-sacerdotes capitulum tenent. Sed absolvitur a poena iniuncta vel debita pro peccato in foro poenitentiali.
Ad secundum dicendum quod propter indulgentias non debet dissolvi regularis observantia: quia religiosi magis merentur religionem suam servando, quantum ad praemium vitae aeternae, quam indulgentias exquirendo; quamvis minus quantum ad dimissionem poenae, quod est minus bonum. Nec iterum par indulgentias dimittuntur poenae iniunctae in capitulo: quia in capitulo agitur quasi forum iudiciale magis quam poenitentiale; unde etiam non-sacerdotes capitulum tenent. Sed absolvitur a poena iniuncta vel debita pro peccato in foro poenitentiali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum ei qui non facit hoc pro quo indulgentia datur, possit quandoque indulgentia dari
Suppl q. 27 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ei qui non facit hoc pro quo indulgentia datur, possit quandoque indulgentia dari. Quia ei qui non potest operari, voluntas pro facto reputatur. Sed aliquando fit indulgentia pro aliqua eleemosyna facienda, quam aliquis pauper facere non potest, et tamen libenter faceret. Ergo indulgentia ei valet.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ei qui non facit hoc pro quo indulgentia datur, possit quandoque indulgentia dari. Quia ei qui non potest operari, voluntas pro facto reputatur. Sed aliquando fit indulgentia pro aliqua eleemosyna facienda, quam aliquis pauper facere non potest, et tamen libenter faceret. Ergo indulgentia ei valet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 3 arg. 2
Praeterea, unus potest pro alio satisfacere. Sed indulgentia ad remissionem poenae operatur sicut et satisfactio. Ergo unus pro alio potest indulgentiam accipere. Et sic ille consequetur indulgentiam qui non facit hoc pro quo indulgentia datur.
Praeterea, unus potest pro alio satisfacere. Sed indulgentia ad remissionem poenae operatur sicut et satisfactio. Ergo unus pro alio potest indulgentiam accipere. Et sic ille consequetur indulgentiam qui non facit hoc pro quo indulgentia datur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 3 s. c. 1
Sed contra, remota causa removetur effectus. Si ergo aliquis non facit hoc pro quo indulgentia datur, quod est indulgentiae causa, indulgentiam non consequitur.
Sed contra, remota causa removetur effectus. Si ergo aliquis non facit hoc pro quo indulgentia datur, quod est indulgentiae causa, indulgentiam non consequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, non existente conditione non consequitur illud quod sub conditione datur. Unde, cum indulgentia detur sub hac conditione quod aliquis aliquid faciat vel det, si illud non exerceat, indulgentiam non consequitur.
Respondeo dicendum quod, non existente conditione non consequitur illud quod sub conditione datur. Unde, cum indulgentia detur sub hac conditione quod aliquis aliquid faciat vel det, si illud non exerceat, indulgentiam non consequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod hoc intelligitur quantum ad praemium essentiale: sed non quantum ad accidentalia aliqua praemia, sicut est dimissio poenae, vel aliquid huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod hoc intelligitur quantum ad praemium essentiale: sed non quantum ad accidentalia aliqua praemia, sicut est dimissio poenae, vel aliquid huiusmodi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod opus proprium potest quis applicare per intentionem cuicumque voluerit: et ideo potest pro quocumque vult satisfacere. Sed; indulgentia non potest applicari ad alterum nisi ex intentione eius qui dat indulgentiam. Et ideo, cum ipse applicet ad facientem vel dantem hoc aut illud, non potest ille qui hoc facit ad alterum hanc intentionem transferre. Si tamen sic fieret indulgentia, ille qui facit, vel pro quo hoc fit, habeat tantam indulgentiam, valeret ei pro quo fit. Nec tamen iste qui facit hoc opus, daret alteri indulgentiam: sed ille qui indulgentiam sub tali forma facit.
Ad secundum dicendum quod opus proprium potest quis applicare per intentionem cuicumque voluerit: et ideo potest pro quocumque vult satisfacere. Sed; indulgentia non potest applicari ad alterum nisi ex intentione eius qui dat indulgentiam. Et ideo, cum ipse applicet ad facientem vel dantem hoc aut illud, non potest ille qui hoc facit ad alterum hanc intentionem transferre. Si tamen sic fieret indulgentia, ille qui facit, vel pro quo hoc fit, habeat tantam indulgentiam, valeret ei pro quo fit. Nec tamen iste qui facit hoc opus, daret alteri indulgentiam: sed ille qui indulgentiam sub tali forma facit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum indulgentia valeat ei qui facit
Suppl q. 27 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod indulgentia non valeat ei qui facit. Quia facere indulgentias est iurisdictionis. Sed nullus in seipsum potest exercere eu quae sunt iurisdictionis. Ergo nullus potest indulgentiae a se factae particeps esse.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod indulgentia non valeat ei qui facit. Quia facere indulgentias est iurisdictionis. Sed nullus in seipsum potest exercere eu quae sunt iurisdictionis. Ergo nullus potest indulgentiae a se factae particeps esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 4 arg. 2
Praeterea, secundum hoc, ille qui facit indulgentiam posset pro aliquo modico facto sibi poenam remittere omnium peccatorum, et ita impune peccare. Quod videtur absonum.
Praeterea, secundum hoc, ille qui facit indulgentiam posset pro aliquo modico facto sibi poenam remittere omnium peccatorum, et ita impune peccare. Quod videtur absonum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 4 arg. 3
Praeterea, eiusdem potestatis est facere indulgentias et excommunicare. Sed aliquis non potest excommunicare seipsum. Ergo nec indulgentiae quam facit particeps esse potest.
Praeterea, eiusdem potestatis est facere indulgentias et excommunicare. Sed aliquis non potest excommunicare seipsum. Ergo nec indulgentiae quam facit particeps esse potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 4 s. c. 1
Sed contra est quia tunc esset ipse peioris conditionis quam alii, si ipse non posset uti thesauro Ecclesiae, quem aliis dispensat.
Sed contra est quia tunc esset ipse peioris conditionis quam alii, si ipse non posset uti thesauro Ecclesiae, quem aliis dispensat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, indulgentia debet ex aliqua causa dari, ad hoc quod aliquis per indulgentiam ad actum aliquem provocetur qui in utilitatem Ecclesiae et in honorem Dei vergat. Praelatus autem, cui cura Ecclesiae utilitatis et honoris divini propagandi est commissa, non habet causam, ut seipsum ad hoc provocet. Et ideo non potest facere sibi indulgentiam. Sed potest uti indulgentia quam pro aliis facit, quia aliis subesi causa faciendi.
Respondeo dicendum quod, indulgentia debet ex aliqua causa dari, ad hoc quod aliquis per indulgentiam ad actum aliquem provocetur qui in utilitatem Ecclesiae et in honorem Dei vergat. Praelatus autem, cui cura Ecclesiae utilitatis et honoris divini propagandi est commissa, non habet causam, ut seipsum ad hoc provocet. Et ideo non potest facere sibi indulgentiam. Sed potest uti indulgentia quam pro aliis facit, quia aliis subesi causa faciendi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod actus iurisdictionis non potest aliquis in seipsum exercere. Sed eis quae auctoritate iurisdictionis dantur aliis, potest etiam praelatus uti, tam in temporalibus quam in spiritualibus; sicut etiam sacerdos sibi Eucharistiam accipit, quam aliis dat. Et ita etiam episcopus potest accipere sibi suffragia Ecclesiae, quae aliis dispensat, quorum effectus immediatus est remissio poenae per indulgentias, et non iurisdictionis.
Ad primum ergo dicendum quod actus iurisdictionis non potest aliquis in seipsum exercere. Sed eis quae auctoritate iurisdictionis dantur aliis, potest etiam praelatus uti, tam in temporalibus quam in spiritualibus; sicut etiam sacerdos sibi Eucharistiam accipit, quam aliis dat. Et ita etiam episcopus potest accipere sibi suffragia Ecclesiae, quae aliis dispensat, quorum effectus immediatus est remissio poenae per indulgentias, et non iurisdictionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 4 ad 2
Ad secundum patet solutio ex dictis.
Ad secundum patet solutio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 27 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod excommunicatio profertur per modum sententiae, quam nullus in seipsum ferre potest: eo quod in iudicio non potest idem esse iudex et reus. Indulgentia autem datur non per modum sententiae, sed per modum dispensationis cuiusdam: quam homo potest facere ad seipsum.
Ad tertium dicendum quod excommunicatio profertur per modum sententiae, quam nullus in seipsum ferre potest: eo quod in iudicio non potest idem esse iudex et reus. Indulgentia autem datur non per modum sententiae, sed per modum dispensationis cuiusdam: quam homo potest facere ad seipsum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 28: De solemnitate poenitentiae
Suppl q. 28 pr.
Consequenter considerandum est de solemnitate poenitentiae.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum aliqua poenitentia possit publicari vel solemnizari.
Secundo: utrum solemnis poenitentia possit iterari.
Tertio: de ritu solemnis poenitentiae.
Consequenter considerandum est de solemnitate poenitentiae.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum aliqua poenitentia possit publicari vel solemnizari.
Secundo: utrum solemnis poenitentia possit iterari.
Tertio: de ritu solemnis poenitentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum debeat aliqua poenitentia publicari vel solemnizari
Suppl q. 28 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeat aliqua poenitentia publicari vel solemnizari. Quia non licet sacerdoti, etiam metu, peccatum alicuius confiteri, quantumcumque publicum. Sed per poenitentiam solemnem publicatur peccatum. Ergo non debet solemnizari.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeat aliqua poenitentia publicari vel solemnizari. Quia non licet sacerdoti, etiam metu, peccatum alicuius confiteri, quantumcumque publicum. Sed per poenitentiam solemnem publicatur peccatum. Ergo non debet solemnizari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 1 arg. 2
Praeterea, iudicium debet esse secundum conditionem fori. Sed poenitentia est quoddam iudicium quod in foro occulto agitur. Ergo non debet publicari vel solemnizari.
Praeterea, iudicium debet esse secundum conditionem fori. Sed poenitentia est quoddam iudicium quod in foro occulto agitur. Ergo non debet publicari vel solemnizari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 1 arg. 3
Praeterea, poenitentia omnes defectus revocat ad perfectum: ut Ambrosius dicit. Sed solemnizatio facit contrarium, quia poenitentem multis defectibus innectit: non enim laicus potest post solemnem poenitentiam ad clericatum promoveri, nec clericus ad superiores ordines. Ergo poenitentia non est solemnizanda.
Praeterea, poenitentia omnes defectus revocat ad perfectum: ut Ambrosius dicit. Sed solemnizatio facit contrarium, quia poenitentem multis defectibus innectit: non enim laicus potest post solemnem poenitentiam ad clericatum promoveri, nec clericus ad superiores ordines. Ergo poenitentia non est solemnizanda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Poenitentia est quoddam sacramentum. Sed in quolibet sacramento solemnitas quaedam adhibetur. Ergo et in poenitentia adhiberi debet.
Sed contra: Poenitentia est quoddam sacramentum. Sed in quolibet sacramento solemnitas quaedam adhibetur. Ergo et in poenitentia adhiberi debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 1 arg. 4
Praeterea, medicina debet respondere morbo. Sed peccatum quandoque est publicum, quod multos ad exemplum peccandi trahit. Ergo et poenitentia, quae est medicina eius, debet esse publica et solemnis, qua multi aedificentur.
Praeterea, medicina debet respondere morbo. Sed peccatum quandoque est publicum, quod multos ad exemplum peccandi trahit. Ergo et poenitentia, quae est medicina eius, debet esse publica et solemnis, qua multi aedificentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod aliqua poenitentia debet esse publica et solemnis, propter quattuor. Primo, ut peccatum publicum publicam habeat medicinam. Secundo, quia maxima confusione in hoc mundo etiam est dignus qui gravissimum scelus commisit. Tertio, ut aliis sit ad terrorem. Quarto, ut sit ad exemplum poenitendi: ne desperent qui in gravibus peccatis detinentur.
Respondeo dicendum quod aliqua poenitentia debet esse publica et solemnis, propter quattuor. Primo, ut peccatum publicum publicam habeat medicinam. Secundo, quia maxima confusione in hoc mundo etiam est dignus qui gravissimum scelus commisit. Tertio, ut aliis sit ad terrorem. Quarto, ut sit ad exemplum poenitendi: ne desperent qui in gravibus peccatis detinentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sacerdos non revelat confessionem talem poenitentiam iniungendo, quamvis suspicio oriatur illum aliquod enorme peccatum commisisse. Non enim culpa pro certo scitur ex poena, quia quandoque aliquis poenitentiam pro alio facit: sicut legitur in Vitis Patrum de quodam qui, ut socium suum ad poenitentiam provocaret, ipse cum eo poenitentiam egit. Si autem sit peccatum publicum, ipse poenitens, exequendo poenitentiam, confessionem a se factam manifestat.
Ad primum ergo dicendum quod sacerdos non revelat confessionem talem poenitentiam iniungendo, quamvis suspicio oriatur illum aliquod enorme peccatum commisisse. Non enim culpa pro certo scitur ex poena, quia quandoque aliquis poenitentiam pro alio facit: sicut legitur in Vitis Patrum de quodam qui, ut socium suum ad poenitentiam provocaret, ipse cum eo poenitentiam egit. Si autem sit peccatum publicum, ipse poenitens, exequendo poenitentiam, confessionem a se factam manifestat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod poenitentia solemnis, quantum ad iniunctionem, non exit forum occultum: quia, sicut occulte quis confitetur, ita occulte ei poenitentia iniungitur. Sed executio exit forum occultum. Et hoc non est inconveniens.
Ad secundum dicendum quod poenitentia solemnis, quantum ad iniunctionem, non exit forum occultum: quia, sicut occulte quis confitetur, ita occulte ei poenitentia iniungitur. Sed executio exit forum occultum. Et hoc non est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod poenitentia, quamvis revocet omnes defectus restituendo in pristinam gratiam, non tamen restituit in pristinam dignitatem. Et ideo etiam mulieres post peractam poenitentiam de fornicatione non velantur, quia dignitatem virginitatis non recuperant. Et similiter post publicam poenitentiam peccator non redit ad hanc dignitatem ut possit ad clericatum assumi, et episcopus talem ordinans potestate ordinandi privari debet: nisi forte necessitas ecclesiae id exposcat, aut consuetudo; tunc enim dispensative recipitur ad minores ordines, non autem ad sacros ordines. Primo, propter dignitatem ordinum istorum. Secundo, propter timorem recidivi. Tertio, propter scandalum vitandum, quod posset in populo oriri ex memoria praecedentium peccatorum. Quarto, quia non haberet frontem alios corrigendi, cum peccatum eius fuerit publicum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum solemnis poenitentia iterari possit
Suppl q. 28 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod solemnis poenitentia iterari possit. Sacramenta enim quae characterem non imprimunt, cum sua solemnitate iterantur: sicut Eucharistia et extrema unctio et huiusmodi. Sed poenitentia non imprimit characterem. Ergo cum sua solemnitate iterari debet.
B: (1Cor 11:15)[b:1Cor 11:15]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod solemnis poenitentia iterari possit. Sacramenta enim quae characterem non imprimunt, cum sua solemnitate iterantur: sicut Eucharistia et extrema unctio et huiusmodi. Sed poenitentia non imprimit characterem. Ergo cum sua solemnitate iterari debet.
B: (1Cor 11:15)[b:1Cor 11:15]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 2 arg. 2
Praeterea, poenitentia solemnizatur propter gravitatem et manifestationem peccati. Sed post peractam poenitentiam contingit similia peccata committere, vel etiam graviora. Ergo solemnis poenitentia iterum debet adhiberi.
Praeterea, poenitentia solemnizatur propter gravitatem et manifestationem peccati. Sed post peractam poenitentiam contingit similia peccata committere, vel etiam graviora. Ergo solemnis poenitentia iterum debet adhiberi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 2 s. c. 1
Sed contra, solemnis poenitentia significat electionem primi hominis de paradiso. Sed haec tantum semel est facta. Ergo et poenitentia solemnis tantum semel debet fieri.
Sed contra, solemnis poenitentia significat electionem primi hominis de paradiso. Sed haec tantum semel est facta. Ergo et poenitentia solemnis tantum semel debet fieri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod solemnis poenitentia iterari non debet, propter tria: primo, ne ex iteratione vilescat. Secundo, propter significationem. Tertio, quia solemnizatio est quasi quaedam professio perpetuo poenitentiam conservandi: et ideo iteratio solemnitati resistit.
Si tamen postmodum peccaverit, non clauditur ei locus poenitentiae: sed poenitentia solemnis iterum ei iniungenda non est.
Respondeo dicendum quod solemnis poenitentia iterari non debet, propter tria: primo, ne ex iteratione vilescat. Secundo, propter significationem. Tertio, quia solemnizatio est quasi quaedam professio perpetuo poenitentiam conservandi: et ideo iteratio solemnitati resistit.
Si tamen postmodum peccaverit, non clauditur ei locus poenitentiae: sed poenitentia solemnis iterum ei iniungenda non est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in illis sacramentis in quibus, solemnitas iteratur, iteratio solemnitati non repugnat, ut est in proposito. Et ideo non est simile.
Ad primum ergo dicendum quod in illis sacramentis in quibus, solemnitas iteratur, iteratio solemnitati non repugnat, ut est in proposito. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis ratione criminis deberetur sibi eadem poenitentia, tamen solemnitatis iteratio non competit, propter praedictas causas.
Ad secundum dicendum quod, quamvis ratione criminis deberetur sibi eadem poenitentia, tamen solemnitatis iteratio non competit, propter praedictas causas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum sit conveniens ritus solemnis poenitentiae imponenda mulieribus et clericis, et a quolibet sacerdote possit imponi
Suppl q. 28 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod mulieribus non sit imponenda. Quia vir cui imponitur solemnis poenitentia, debet comam abiicere. Sed hoc non competit mulieri: ut patet I Cor. 11. Ergo non debet agere solemnem poenitentiam.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod mulieribus non sit imponenda. Quia vir cui imponitur solemnis poenitentia, debet comam abiicere. Sed hoc non competit mulieri: ut patet I Cor. 11. Ergo non debet agere solemnem poenitentiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 3 arg. 2
Item, videtur quod clericis sit imponenda. Quia imponitur propter gravitatem delicti. Sed idem peccatum gravius est in clerico quam in laico. Ergo magis debet imponi clerico quam laico.
Item, videtur quod clericis sit imponenda. Quia imponitur propter gravitatem delicti. Sed idem peccatum gravius est in clerico quam in laico. Ergo magis debet imponi clerico quam laico.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 3 arg. 3
Item, videtur quod a quolibet sacerdote possit imponi. Quia absolvere in foro poenitentiali est eius qui habet claves. Sed simplex sacerdos habet claves. Ergo potest esse minister huius poenitentiae.
Item, videtur quod a quolibet sacerdote possit imponi. Quia absolvere in foro poenitentiali est eius qui habet claves. Sed simplex sacerdos habet claves. Ergo potest esse minister huius poenitentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod omnis solemnis poenitentia est publica, sed non convertitur. Poenitentia enim solemnis hoc modo fit. In capite quadragesimae tales poenitentes praesentant se cum presbyteris suis episcopis civitatum ante fores ecclesiae sacco induti, nudis pedibus, vultibus demissis, coma deposita; et eis in ecclesia deductis, episcopus cum omni clero septem psalmos poenitentiales dicit, et postmodum eis manum imponit aqua benedicta aspersa, et cinerem capitibus imponit, cilicio: colla eorum operit, et denuntiat eis lacrimabiliter quod, sicut Adam eiectus est; de paradiso, ita ipsi de ecclesia eiiciuntur; et iubet ministris ut eos ab ecclesia pellant, clero eos prosequente cum hoc responsorio, in sudore vultus tui, etc. In Cena autem Domini quolibet anno a suis presbyteris m ecclesia reducuntur, et erunt ibi usque ad octavas Paschae: ita tamen quod non communicabunt nec pacem accipient. Et sic fiet quolibet anno quousque aditus ecclesiae est eis interdictus. Ultima autem reconciliatio reservatur episcopo, ad quem solum spectat solemnis poenitentiae impositio.
Potest autem imponi viris et mulieribus: sed non clericis, propter scandalum. Non autem talis poenitentia debet imponi nisi pro peccato quod totam commoverit urbem.
Publica autem et non solemnis, quae in facie Ecclesiae fit sed non cum solemnitate praedicta, sicut peregrinatio per mundum cum baculo cubitali, haec potest iterari; et a simplici sacerdote iniungi; et potest etiam clerico imponi.
Quandoque tamen solemnis ponitur publica. Et secundum hoc, auctoritates quaedam varie loquuntur de solemni.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod mulier habet comam in signum subiectionis, non autem vir. Et ideo non competit ut in poenitentia mulieri coma deponatur, sicut viro.
Ad primum ergo dicendum quod mulier habet comam in signum subiectionis, non autem vir. Et ideo non competit ut in poenitentia mulieri coma deponatur, sicut viro.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis in eodem genere peccati clericus plus peccet quam laicus, tamen non iniungitur ei poenitentia solemnis, ne ordo veniat in contemptum. Unde defertur non personae, sed ordini.
Ad secundum dicendum quod, quamvis in eodem genere peccati clericus plus peccet quam laicus, tamen non iniungitur ei poenitentia solemnis, ne ordo veniat in contemptum. Unde defertur non personae, sed ordini.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 28 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod magna peccata indigent maiori cautela ad sui curationem. Et ideo iniunctio poenitentiae solemnis, quae non nisi pro gravissimis peccatis fit, soli episcopo reservatur.
Ad tertium dicendum quod magna peccata indigent maiori cautela ad sui curationem. Et ideo iniunctio poenitentiae solemnis, quae non nisi pro gravissimis peccatis fit, soli episcopo reservatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Extremae unctionis (29-33)
- Q 29: De sacramento extremae unctionis
Suppl q. 29 pr.
Post hoc considerandum est de sacramento extremae unctionis. De quo quinque videnda sunt: primo, de essentialibus ipsius, et de eius institutione; secundo, de effectu ipsius; tertio, de ministro ipsius; quarto, de eo cui conferri debet, et in qua parte; quinto, de eius iteratione.
Circa primum quaeruntur novem.
Primo: utrum extrema unctio sit aeramentum.
Secundo: utrum sit unum sacramentum.
Tertio: utrum hoc sacramentum fuerit a Christo institutum.
Quarto: utrum oleum olivae sit conveniens materia huius sacramenti.
Quinto: utrum oporteat oleum esse consecratum.
Sexto: utrum huius sacramenti materia debeat per episcopum consecrari.
Septimo: utrum hoc sacramentum habeat aliquam formam.
Octavo: utrum forma huius sacramenti debeat proferri per orationem deprecativam.
Nono: utrum praedicta oratio sit competens forma huius sacramenti.
Post hoc considerandum est de sacramento extremae unctionis. De quo quinque videnda sunt: primo, de essentialibus ipsius, et de eius institutione; secundo, de effectu ipsius; tertio, de ministro ipsius; quarto, de eo cui conferri debet, et in qua parte; quinto, de eius iteratione.
Circa primum quaeruntur novem.
Primo: utrum extrema unctio sit aeramentum.
Secundo: utrum sit unum sacramentum.
Tertio: utrum hoc sacramentum fuerit a Christo institutum.
Quarto: utrum oleum olivae sit conveniens materia huius sacramenti.
Quinto: utrum oporteat oleum esse consecratum.
Sexto: utrum huius sacramenti materia debeat per episcopum consecrari.
Septimo: utrum hoc sacramentum habeat aliquam formam.
Octavo: utrum forma huius sacramenti debeat proferri per orationem deprecativam.
Nono: utrum praedicta oratio sit competens forma huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum extrema unctio sit sacramentum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 34 a. 3 co.[t:suppl q. 34 a. 3 co.]
Suppl q. 29 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod extrema unctio non sit sacramentum. Quia sicut oleum assumitur ad infirmos, ita ad catechumenos. Sed unctio quae fit oleo ad catechumenos non est sacramentum. Ergo nec extrema unctio, quae fit oleo ad infirmos.
suppl q. 34 a. 3 co.[t:suppl q. 34 a. 3 co.]
Suppl q. 29 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod extrema unctio non sit sacramentum. Quia sicut oleum assumitur ad infirmos, ita ad catechumenos. Sed unctio quae fit oleo ad catechumenos non est sacramentum. Ergo nec extrema unctio, quae fit oleo ad infirmos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 1 arg. 2
Praeterea, sacramenta veteris legis fuerunt signa sacramentorum novae legis. Sed extrema unctio non habuit aliquam figuram in veteri lege. Ergo non est sacramentum novae legis.
Praeterea, sacramenta veteris legis fuerunt signa sacramentorum novae legis. Sed extrema unctio non habuit aliquam figuram in veteri lege. Ergo non est sacramentum novae legis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 1 arg. 3
Praeterea, secundum Dionysium, omne sacramentum vel ad purgandum est, vel ad illuminandum, vel ad perficiendum. Sed extrema unctio non ponitur nec ad purgandum nec ad illuminandum, quia hoc soli baptismo attribuitur: nec ad perficiendum, quia hoc, secundum ipsum Dionysium, pertinet ad chrisma et ad Eucharistiam. Ergo extrema unctio non est sacramentum.
Praeterea, secundum Dionysium, omne sacramentum vel ad purgandum est, vel ad illuminandum, vel ad perficiendum. Sed extrema unctio non ponitur nec ad purgandum nec ad illuminandum, quia hoc soli baptismo attribuitur: nec ad perficiendum, quia hoc, secundum ipsum Dionysium, pertinet ad chrisma et ad Eucharistiam. Ergo extrema unctio non est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Sacramenta Ecclesiae sufficienter subveniunt defectibus hominum secundum quemlibet statum. Sed exeuntibus non subvenit aliud quam extrema unctio. Ergo ipsa est sacramentum.
Sed contra: Sacramenta Ecclesiae sufficienter subveniunt defectibus hominum secundum quemlibet statum. Sed exeuntibus non subvenit aliud quam extrema unctio. Ergo ipsa est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 1 arg. 4
Praeterea, sacramenta nihil aliud sunt quam quaedam spirituales medicinae. Sed extrema unctio est quaedam spiritualis medicina: quia valet ad remissionem peccatorum, ut habetur Iac. 5. Ergo est sacramentum.
Praeterea, sacramenta nihil aliud sunt quam quaedam spirituales medicinae. Sed extrema unctio est quaedam spiritualis medicina: quia valet ad remissionem peccatorum, ut habetur Iac. 5. Ergo est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in his quae Ecclesia visibiliter, operatur, quaedam sunt sacramenta, ut baptismus; quaedam sacramentalia, ut exorcismus. Quorum est haec differentia, quia sacramentum dicitur illa actio Ecclesiae quae attingit ad effectum principaliter intentum in administratione sacramentorum: sed sacramentale dicitur illa actio quae, quamvis non pertingat ad illum effectum, tamen ordinatur aliquo modo ad illam actionem principalem. Effectus autem intentus in administratione sacramentorum est curatio morbi peccati: Isaiae 27, hic est omnis fructus, ut tollatur peccatum. Et ideo, cum ad hunc effectum pertingat extrema unctio, ut ex verbis Iacobi patet; nec ordinetur ad aliud sacramentum quasi ei annexum: constat quod extrema unctio non est sacramentale, sed sacramentum.
Respondeo dicendum quod in his quae Ecclesia visibiliter, operatur, quaedam sunt sacramenta, ut baptismus; quaedam sacramentalia, ut exorcismus. Quorum est haec differentia, quia sacramentum dicitur illa actio Ecclesiae quae attingit ad effectum principaliter intentum in administratione sacramentorum: sed sacramentale dicitur illa actio quae, quamvis non pertingat ad illum effectum, tamen ordinatur aliquo modo ad illam actionem principalem. Effectus autem intentus in administratione sacramentorum est curatio morbi peccati: Isaiae 27, hic est omnis fructus, ut tollatur peccatum. Et ideo, cum ad hunc effectum pertingat extrema unctio, ut ex verbis Iacobi patet; nec ordinetur ad aliud sacramentum quasi ei annexum: constat quod extrema unctio non est sacramentale, sed sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod oleum, quo catechumeni inunguntur, sua unctione non perducit ad peccati remissionem, quia hoc ad baptismum pertinet: sed aliquo modo ad baptismum disponit. Et ideo non est sacramentum illa unctio, sicut unctio extrema.
R: III Q. 71[t:iiia q. 71]
Ad primum ergo dicendum quod oleum, quo catechumeni inunguntur, sua unctione non perducit ad peccati remissionem, quia hoc ad baptismum pertinet: sed aliquo modo ad baptismum disponit. Et ideo non est sacramentum illa unctio, sicut unctio extrema.
R: III Q. 71[t:iiia q. 71]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum immediate hominem ad gloriam disponit, cum exeuntibus a corpore detur. Et quia in veteri lege non erat adhuc tempus perveniendi ad gloriam, quia neminem ad perfectum adduxit lex; ideo illud sacramentum ibi praefigurari non debuit per aliquod sacramentum sibi respondens, sicut per figuram eiusdem generis. Quamvis per figuras remotas aliquo modo figuratum sit in omnibus curationibus quae leguntur in veteri lege.
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum immediate hominem ad gloriam disponit, cum exeuntibus a corpore detur. Et quia in veteri lege non erat adhuc tempus perveniendi ad gloriam, quia neminem ad perfectum adduxit lex; ideo illud sacramentum ibi praefigurari non debuit per aliquod sacramentum sibi respondens, sicut per figuram eiusdem generis. Quamvis per figuras remotas aliquo modo figuratum sit in omnibus curationibus quae leguntur in veteri lege.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod Dionysius non facit aliquam mentionem de extrema unctione, sicut nec de poenitentia nec de matrimonio, quia ipse non intendit determinare de sacramentis nisi quatenus per ea innotescere potest ecclesiasticae hierarchiae ordinata dispositio quantum ad ministros et actiones ministrorum et recipientes. Tamen, cum per extremam unctionem aliquis consequatur gratiam et remissionem peccatorum, non est dubium quod habet vim illuminativam et purgativam, sicut baptismus: quamvis non ita plenam.
Ad tertium dicendum quod Dionysius non facit aliquam mentionem de extrema unctione, sicut nec de poenitentia nec de matrimonio, quia ipse non intendit determinare de sacramentis nisi quatenus per ea innotescere potest ecclesiasticae hierarchiae ordinata dispositio quantum ad ministros et actiones ministrorum et recipientes. Tamen, cum per extremam unctionem aliquis consequatur gratiam et remissionem peccatorum, non est dubium quod habet vim illuminativam et purgativam, sicut baptismus: quamvis non ita plenam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum extrema unctio sit unum sacramentum
Suppl q. 29 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod extrema unctio non sit unum sacramentum. Quia unitas rei est ex sua materia et ex sua forma: cum ex eodem habeat res esse et unitatem. Sed forma huius sacramenti frequenter iteratur, etiam eadem vice; et materia pluries inuncto adhibetur, secundum diversas partes. Ergo non est unum sacramentum.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod extrema unctio non sit unum sacramentum. Quia unitas rei est ex sua materia et ex sua forma: cum ex eodem habeat res esse et unitatem. Sed forma huius sacramenti frequenter iteratur, etiam eadem vice; et materia pluries inuncto adhibetur, secundum diversas partes. Ergo non est unum sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 2 arg. 2
Praeterea, ipsa unctio est sacramentum, ridiculum enim est dicere quod oleum sit sacramentum. Sed sunt plures unctiones. Ergo sunt plura sacramenta.
Praeterea, ipsa unctio est sacramentum, ridiculum enim est dicere quod oleum sit sacramentum. Sed sunt plures unctiones. Ergo sunt plura sacramenta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 2 arg. 3
Praeterea, unum sacramentum ab uno ministro perfici debet. Sed in aliquo casu extrema unctio non potest perfici ab uno ministro: sicut si post primam unctionem factam sacerdos moriatur; tunc enim alius sacerdos debet ulterius procedere. Ergo extrema unctio non est sacramentum unum.
Praeterea, unum sacramentum ab uno ministro perfici debet. Sed in aliquo casu extrema unctio non potest perfici ab uno ministro: sicut si post primam unctionem factam sacerdos moriatur; tunc enim alius sacerdos debet ulterius procedere. Ergo extrema unctio non est sacramentum unum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Sicut se habet immersio ad baptismum ita se habet unctio ad hoc sacramentum. Sed plures immersiones sunt unum sacramentum baptismi. Ergo et plures unctiones sunt unum sacramentum.
Sed contra: Sicut se habet immersio ad baptismum ita se habet unctio ad hoc sacramentum. Sed plures immersiones sunt unum sacramentum baptismi. Ergo et plures unctiones sunt unum sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 2 arg. 4
Praeterea, si non esset unum sacramentum, tunc, facta prima unctione, non oporteret ad perfectionem sacramenti quod fieret secunda: quia quodlibet sacramentum per se habet esse perfectum. Sed hoc falsum est. Ergo est unum sacramentum.
Praeterea, si non esset unum sacramentum, tunc, facta prima unctione, non oporteret ad perfectionem sacramenti quod fieret secunda: quia quodlibet sacramentum per se habet esse perfectum. Sed hoc falsum est. Ergo est unum sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod unum numero, per se loquendo, dicitur tripliciter. Uno modo, sicut indivisibile, quod nec actu nec potentia est plura: ut punctus et unitas. Alio modo, sicut continuum, quod quidem actu est unum, sed plura potentia: ut linea. Tertio modo, sicut perfectum aliquod quod ex pluribus partibus constituitur: ut domus, quae est multa quodammodo in actu, sed illa multa conveniunt in aliquo uno. Et hoc modo quodlibet sacramentum dicitur unum: inquantum multa quae sunt in uno sacramento, adunantur ad unum significandum vel causandum. Quia sacramentum significando causat. Et ideo, quando una actio sufficit ad perfectam significationem, unitas sacramenti consistit in illa actione tantum: sicut patet in confirmatione. Quando autem significatio sacramenti potest esse et in una et in multis actionibus, tunc sacramentum perfici potest et una actione et pluribus: sicut baptismus una immersione et tribus, quia ablutio, quae significatur in baptismo, potest esse per unam immersionem et per multas. Quando autem perfecta significatio non potest esse nisi per plures actiones, tunc plures actiones sunt de perfectione sacramenti: sicut patet in Eucharistia, quia refectio corporalis, quae significat spiritualem, non potest esse nisi per cibum et potum. Et similiter est in hoc sacramento: quia curatio interiorum vulnerum non potest perfecte significari nisi per appositionem medicinae ad diversas vulnerum radices. Et ideo plures actiones sunt de perfectione huius sacramenti.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod unitas totius perfecta non tollitur per diversitatem materiae aut formae quae est iri partibus totius. Sicut constat quod non est eadem materia carnis et ossis, ex quibus constituitur unus homo, nec eadem forma. Et similiter in sacramento Eucharistiae, et in hoc sacramento, pluralitas materiae et formae unitatem sacramenti non tollit.
Ad primum ergo dicendum quod unitas totius perfecta non tollitur per diversitatem materiae aut formae quae est iri partibus totius. Sicut constat quod non est eadem materia carnis et ossis, ex quibus constituitur unus homo, nec eadem forma. Et similiter in sacramento Eucharistiae, et in hoc sacramento, pluralitas materiae et formae unitatem sacramenti non tollit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis illae actiones sint plures simpliciter, tamen uniuntur in una perfecta actione, quae est unctio omnium exteriorum sensuum, quibus hauritur morbus interior.
Ad secundum dicendum quod, quamvis illae actiones sint plures simpliciter, tamen uniuntur in una perfecta actione, quae est unctio omnium exteriorum sensuum, quibus hauritur morbus interior.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis in Eucharistia, si post consecrationem panis moriatur sacerdos, alius sacerdos possit procedere ad consecrationem vini, incipiens ubi ille dimisit, vel etiam incipere a capite supra aliam materiam; tamen in extrema unctione non potest a capite incipere, sed debet semper procedere: quia unctio in eadem parte facta tantum valet ac si consecraretur bis eadem hostia, quod nullo modo faciendum est. Nec tamen ministrorum pluralitas tollit unitatem huius sacramenti: quia instrumentaliter tantum operantur; mutatio autem martellorum non tollit unitatem operationis fabri.
Ad tertium dicendum quod, quamvis in Eucharistia, si post consecrationem panis moriatur sacerdos, alius sacerdos possit procedere ad consecrationem vini, incipiens ubi ille dimisit, vel etiam incipere a capite supra aliam materiam; tamen in extrema unctione non potest a capite incipere, sed debet semper procedere: quia unctio in eadem parte facta tantum valet ac si consecraretur bis eadem hostia, quod nullo modo faciendum est. Nec tamen ministrorum pluralitas tollit unitatem huius sacramenti: quia instrumentaliter tantum operantur; mutatio autem martellorum non tollit unitatem operationis fabri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum hoc sacramentum institutum a Christo fuerit
Suppl q. 29 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non fuerit institutum a Christo. Quia de institutione: sacramentorum quae Christus instituit, fit mentio in Evangelio: sicut de Eucharistia et baptismo. Sed nulla fit mentio de extrema unctione. Ergo non est a Christo instituta.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non fuerit institutum a Christo. Quia de institutione: sacramentorum quae Christus instituit, fit mentio in Evangelio: sicut de Eucharistia et baptismo. Sed nulla fit mentio de extrema unctione. Ergo non est a Christo instituta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 3 arg. 2
Praeterea, Magister expresse dicit, in Quarto, 23 dist., quod est institutum ab Apostolis. Ergo ipse Christus per se non instituit.
Praeterea, Magister expresse dicit, in Quarto, 23 dist., quod est institutum ab Apostolis. Ergo ipse Christus per se non instituit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 3 arg. 3
Praeterea, sacramentum Eucharistiae, quod Christus instituit, etiam ipse per se exhibuit. Sed hoc sacramentum ipse nulli exhibuit. Ergo per se non instituit.
Praeterea, sacramentum Eucharistiae, quod Christus instituit, etiam ipse per se exhibuit. Sed hoc sacramentum ipse nulli exhibuit. Ergo per se non instituit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Sacramenta novae legis sunt digniora quam sacramenta veteris legis. Sed omnia sacramenta veteris legis sunt ab ipso Deo instituta. Ergo, multo fortius, omnia sacramenta novae legis habent institutionem ab ipso Christo.
Sed contra: Sacramenta novae legis sunt digniora quam sacramenta veteris legis. Sed omnia sacramenta veteris legis sunt ab ipso Deo instituta. Ergo, multo fortius, omnia sacramenta novae legis habent institutionem ab ipso Christo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 3 arg. 4
Praeterea, eiusdem est instituere, et statutum removere. Sed Ecclesia, quae iri successoribus Apostolorum habet eandem auctoritatem quam Apostoli habuerunt, non posset auferre sacramentum extremae unctionis. Ergo Apostoli non instituerunt, sed ipse Christus.
Praeterea, eiusdem est instituere, et statutum removere. Sed Ecclesia, quae iri successoribus Apostolorum habet eandem auctoritatem quam Apostoli habuerunt, non posset auferre sacramentum extremae unctionis. Ergo Apostoli non instituerunt, sed ipse Christus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est duplex opinio. Quidam dicunt quod sacramentum illud, et confirmationis, Christus non instituit per se, sed Apostolis instituendum dimisit: quia haec duo, propter plenitudinem gratiae quae in eis confertur, non potuerunt ante Spiritus Sancti missionem plenissimam institui. Unde sunt ita sacramenta novae legis quod in veteri figuram non habuerunt. Sed haec ratio non multum cogit: quia, sicut Christus ante passionem promisit plenam Spiritus Sancti missionem, ita potuit instituere huiusmodi sacramentum.
Et ideo alii dicunt quod omnia sacramenta Christus instituit per seipsum: sed quaedam per seipsum promulgavit, quae sunt maioris difficultatis ad credendum; quaedam autem Apostolis promulganda reservavit, sicut extremam unctionem et confirmationem. Et haec opinio pro tanto videtur probabilior, quia sacramenta ad fundamentum legis pertinent; et ideo ad legislatorem pertinet eorum institutio. Et iterum, quia ex institutione efficaciam habent: quae eis non nisi divinitus inest.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod multa Dominus fecit et dixit quae in Evangeliis non continentur. Illa enim praecipue curaverunt Evangelistae tradere quae ad necessitatem salutis et Ecclesiae dispositionem pertinent. Et ideo potius institutionem baptismi et poenitentiae et Eucharistiae et ordinis factam a Christo narraverunt quam sacramentum extremae unctionis, quae neque est de necessitate salutis, neque ad dispositionem sive distinctionem Ecclesiae pertinet. Tamen etiam de olei unctione fit mentio in Evangelio, Marc. 6, ubi dicitur quod Apostoli oleo ungebant infirmos.
Ad primum ergo dicendum quod multa Dominus fecit et dixit quae in Evangeliis non continentur. Illa enim praecipue curaverunt Evangelistae tradere quae ad necessitatem salutis et Ecclesiae dispositionem pertinent. Et ideo potius institutionem baptismi et poenitentiae et Eucharistiae et ordinis factam a Christo narraverunt quam sacramentum extremae unctionis, quae neque est de necessitate salutis, neque ad dispositionem sive distinctionem Ecclesiae pertinet. Tamen etiam de olei unctione fit mentio in Evangelio, Marc. 6, ubi dicitur quod Apostoli oleo ungebant infirmos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod Magister dicit ab Apostolis institutum, quia per doctrinam Apostolorum nobis promulgata est eius institutio.
Ad secundum dicendum quod Magister dicit ab Apostolis institutum, quia per doctrinam Apostolorum nobis promulgata est eius institutio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod Christus non exhibuit aliquod sacramentum nisi quod ipse accepit in exemplum. Accipere autem poenitentiam et extremam unctionem sibi non competebat: quia sine peccato erat. Et ideo ipse non exhibuit.
Ad tertium dicendum quod Christus non exhibuit aliquod sacramentum nisi quod ipse accepit in exemplum. Accipere autem poenitentiam et extremam unctionem sibi non competebat: quia sine peccato erat. Et ideo ipse non exhibuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum oleum olivae sit conveniens materia huius sacramenti
Suppl q. 29 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod oleum olivae non sit conveniens materia huius sacramenti. Quia hoc sacramentum immediate ad incorruptionem ordinat. Sed incorruptio significatur per balsamum, quod in chrismate ponitur. Ergo chrisma esset convenientior materia huius sacramenti.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod oleum olivae non sit conveniens materia huius sacramenti. Quia hoc sacramentum immediate ad incorruptionem ordinat. Sed incorruptio significatur per balsamum, quod in chrismate ponitur. Ergo chrisma esset convenientior materia huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 4 arg. 2
Praeterea, hoc sacramentum est spiritualis medicatio. Sed spiritualis medicatio per vini appositionem significatur: sicut patet Luc. 10, in parabola de sauciato. Ergo vinum esset convenientior materia huius sacramenti.
Praeterea, hoc sacramentum est spiritualis medicatio. Sed spiritualis medicatio per vini appositionem significatur: sicut patet Luc. 10, in parabola de sauciato. Ergo vinum esset convenientior materia huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 4 arg. 3
Praeterea, ubi est maius periculum, ibi debet esse commune remedium. Sed oleum non est commune remedium: quia non invenitur in qualibet terra. Ergo, cum hoc sacramentum detur exeuntibus, qui sunt in maximo periculo, videtur quod oleum olivae non sit materia conveniens,
Praeterea, ubi est maius periculum, ibi debet esse commune remedium. Sed oleum non est commune remedium: quia non invenitur in qualibet terra. Ergo, cum hoc sacramentum detur exeuntibus, qui sunt in maximo periculo, videtur quod oleum olivae non sit materia conveniens,
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod Iac. 5 oleum materia huius sacramenti determinatur. Sed oleum proprie non dicitur nisi oleum olivae. Ergo hoc est materia huius sacramenti.
Sed contra: Est quod Iac. 5 oleum materia huius sacramenti determinatur. Sed oleum proprie non dicitur nisi oleum olivae. Ergo hoc est materia huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 4 arg. 4
Praeterea, spiritualis sanatio per olei inunctionem significatur: ut patet Isaiae 1, ubi dicitur: plaga tumens non est curata medicamine neque fota oleo. Ergo conveniens materia huius sacramenti est oleum.
Praeterea, spiritualis sanatio per olei inunctionem significatur: ut patet Isaiae 1, ubi dicitur: plaga tumens non est curata medicamine neque fota oleo. Ergo conveniens materia huius sacramenti est oleum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod spiritualis curatio quae in fine adhibetur, debet esse perfecta, quia post eam alia non relinquitur; et lenis, ut spes, quae exeuntibus est maxime necessaria, non frangatur, sed foveatur. Oleum autem lenitivum est, et penetrativum usque ad intima, et etiam diffusivum. Et ideo quantum ad utrumque praedictorum est conveniens materia huius sacramenti. Et quia oleum principaliter nominatur olivae liquor, cum alii liquores ex similitudine ad ipsum olei nomen accipiant; ideo oleum olivae etiam debet esse quod assumitur in materia huius sacramenti.
Respondeo dicendum quod spiritualis curatio quae in fine adhibetur, debet esse perfecta, quia post eam alia non relinquitur; et lenis, ut spes, quae exeuntibus est maxime necessaria, non frangatur, sed foveatur. Oleum autem lenitivum est, et penetrativum usque ad intima, et etiam diffusivum. Et ideo quantum ad utrumque praedictorum est conveniens materia huius sacramenti. Et quia oleum principaliter nominatur olivae liquor, cum alii liquores ex similitudine ad ipsum olei nomen accipiant; ideo oleum olivae etiam debet esse quod assumitur in materia huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 4 ad 1
Ad primum ego dicendum quod incorruptio gloriae est res non contenta in hoc sacramento: nec oportet quod tali rei significatio materiae respondeat. Unde non oportet quod balsamum ponatur materia huius sacramenti: quia balsamum, propter odorem, pertinet ad bonitatem famae, qua de cetero non indigent, propter se, exeuntes; sed indigent tantum nitore conscientiae, qui in oleo significatur.
Ad primum ego dicendum quod incorruptio gloriae est res non contenta in hoc sacramento: nec oportet quod tali rei significatio materiae respondeat. Unde non oportet quod balsamum ponatur materia huius sacramenti: quia balsamum, propter odorem, pertinet ad bonitatem famae, qua de cetero non indigent, propter se, exeuntes; sed indigent tantum nitore conscientiae, qui in oleo significatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod vinum sanat mordicando: sed oleum leniendo. Et ideo curatio per vinum magis pertinet ad poenitentiam quam ad hoc sacramentum.
Ad secundum dicendum quod vinum sanat mordicando: sed oleum leniendo. Et ideo curatio per vinum magis pertinet ad poenitentiam quam ad hoc sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod oleum olivae, quamvis non ubique crescat, tamen de facili potest ad quemlibet locum transferri. Et praeterea hoc sacramentum non est tantae necessitatis quod exeuntes sine hoc sacramento non possint salutem consequi.
Ad tertium dicendum quod oleum olivae, quamvis non ubique crescat, tamen de facili potest ad quemlibet locum transferri. Et praeterea hoc sacramentum non est tantae necessitatis quod exeuntes sine hoc sacramento non possint salutem consequi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum oporteat esse oleum consecratum
Suppl q. 29 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non oporteat esse oleum consecratum. Quia hoc sacramentum habet unam sanctificationem in usu per formam verborum. Ergo superfluit alia sanctificatio, si ad materiam ipsius fiat.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non oporteat esse oleum consecratum. Quia hoc sacramentum habet unam sanctificationem in usu per formam verborum. Ergo superfluit alia sanctificatio, si ad materiam ipsius fiat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 5 arg. 2
Praeterea, sacramenta habent efficaciam et significationem in ipsa materia. Sed significatio effectus huius sacramenti competit oleo ex naturali proprietate, efficacia autem ex institutione divina. Ergo non est necessaria aliqua sanctificatio materiae.
Praeterea, sacramenta habent efficaciam et significationem in ipsa materia. Sed significatio effectus huius sacramenti competit oleo ex naturali proprietate, efficacia autem ex institutione divina. Ergo non est necessaria aliqua sanctificatio materiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 5 arg. 3
Praeterea, baptismus est perfectius sacramentum quam extrema unctio. Sed in baptismo non praeexigitur materiae sanctificatio, quantum est de necessitate sacramenti. Ergo nec in extrema unctione.
Praeterea, baptismus est perfectius sacramentum quam extrema unctio. Sed in baptismo non praeexigitur materiae sanctificatio, quantum est de necessitate sacramenti. Ergo nec in extrema unctione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 5 s. c. 1
Sed contra est, quia in omnibus aliis unctionibus est materia consecrata prius. Ergo, cum hoc sacramentum sit quaedam unctio, requirit materiam consecratam.
Sed contra est, quia in omnibus aliis unctionibus est materia consecrata prius. Ergo, cum hoc sacramentum sit quaedam unctio, requirit materiam consecratam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod oleum simplex est materia huius sacramenti; et in ipsa sanctificatione olei, quae est per episcopum, perficitur sacramentum. Sed hoc patet esse falsum ex his quae de Eucharistia dicta sunt, ubi ostensum est quod solum illud sacramentum consistit in consecratione materiae.
Et ideo dicendum quod hoc sacramentum consistit in ipsa unctione, sicut baptismus in ablutione: et materia huius sacramenti est oleum sanctificatum. Potest autem triplex ratio assignari quare exigitur materiae sanctificatio in hoc sacramento et in quibusdam aliis. Prima est, quia omnis efficacia sacramentorum a Christo descendit. Et ideo sacramenta illa quibus ipse est usus, habent efficaciam ex ipso usu suo: sicut tactu suae carnis vim regenerativam contulit aquis. Sed hoc sacramento non est usus, nec aliqua corporali unctione. Et ideo in omnibus unctionibus requiritur sanctificatio materiae.
Secunda causa est propter plenitudinem gratiae, quae confertur non solum ut tollat culpam, sed etiam reliquias et infirmitatem corporis.
Tertia est ex hoc quod effectus eius corporalis, scilicet sanatio, non causatur ex materiae naturali proprietate. Et ideo oportet quod haec efficacia sibi per sanctificationem detur.
R: Q.. 2 A. 1[t:suppl q. 2 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod prima sanctificatio est materiae secundum se: sed secunda magis pertinet ad usum ipsius, secundum quod est actu conferens effectum suum. Et ideo neuter superfluit: quia etiam instrumenta efficaciam accipiunt ab artifice et dum fiunt, et dum ad actum applicantur.
Ad primum ergo dicendum quod prima sanctificatio est materiae secundum se: sed secunda magis pertinet ad usum ipsius, secundum quod est actu conferens effectum suum. Et ideo neuter superfluit: quia etiam instrumenta efficaciam accipiunt ab artifice et dum fiunt, et dum ad actum applicantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod illa efficacia quae est ex institutione sacramenti, applicatur huic materiae per sanctificationem.
Ad secundum dicendum quod illa efficacia quae est ex institutione sacramenti, applicatur huic materiae per sanctificationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 5 ad 3
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum oporteat materiam huius sacramenti esse consecratam per episcopum
Suppl q. 29 a. 6 ad 1
Ad sextum proceditur. Videtur quod non oporteat materiam huius sacramenti esse consecratam per episcopum. Quia dignior est consecratio materiae in sacramento Eucharistiae quam in hoc sacramento. Sed in Eucharistia materiam sacerdos potest consecrare. Ergo et in hoc sacramento.
Ad sextum proceditur. Videtur quod non oporteat materiam huius sacramenti esse consecratam per episcopum. Quia dignior est consecratio materiae in sacramento Eucharistiae quam in hoc sacramento. Sed in Eucharistia materiam sacerdos potest consecrare. Ergo et in hoc sacramento.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 6 arg. 1
Praeterea, in operibus corporalibus ars dignior nunquam praeparat materiam inferiori: quia dignior est quae utitur quam quae materiam praeparat, ut dicitur II Physic. Sed episcopus est supra sacerdotem. Ergo non praeparat materiam in illo sacramento quo sacerdos utitur. Sed sacerdos dispensat hoc sacramentum, ut dicetur. Ergo consecratio materiae ad episcopum non pertinet.
R: Q.. 31[t:suppl q. 31]
Praeterea, in operibus corporalibus ars dignior nunquam praeparat materiam inferiori: quia dignior est quae utitur quam quae materiam praeparat, ut dicitur II Physic. Sed episcopus est supra sacerdotem. Ergo non praeparat materiam in illo sacramento quo sacerdos utitur. Sed sacerdos dispensat hoc sacramentum, ut dicetur. Ergo consecratio materiae ad episcopum non pertinet.
R: Q.. 31[t:suppl q. 31]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 6 s. c. 1
Sed contra est quia in aliis unctionibus etiam materia per episcopum consecratur. Ergo ita debet esse in ista.
Sed contra est quia in aliis unctionibus etiam materia per episcopum consecratur. Ergo ita debet esse in ista.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod minister sacramenti non propria virtute effectum sacramenti inducit ut principale agens, sed per efficaciam sacramenti quod dispensat. Quae quidem efficacia primo est a Christo, et ab ipso in alios descendit ordinate: scilicet in populum mediantibus ministris, qui sacramenta dispensant; et in ministros inferiores mediantibus superioribus qui materiam sanctificant. Et ideo in omnibus sacramentis quae indigent materia sanctificata, prima sanctificatio materiae fit per episcopum, et usus quandoque per sacerdotem, ut ostendatur sacerdotalis potestas ab episcopali derivata: secundum illud Psalmi: sicut unguentum in capite, quod prius descendit in barbam, deinde usque ad oram vestimenti.
Respondeo dicendum quod minister sacramenti non propria virtute effectum sacramenti inducit ut principale agens, sed per efficaciam sacramenti quod dispensat. Quae quidem efficacia primo est a Christo, et ab ipso in alios descendit ordinate: scilicet in populum mediantibus ministris, qui sacramenta dispensant; et in ministros inferiores mediantibus superioribus qui materiam sanctificant. Et ideo in omnibus sacramentis quae indigent materia sanctificata, prima sanctificatio materiae fit per episcopum, et usus quandoque per sacerdotem, ut ostendatur sacerdotalis potestas ab episcopali derivata: secundum illud Psalmi: sicut unguentum in capite, quod prius descendit in barbam, deinde usque ad oram vestimenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 6 ad 2
Ad primum ergo dicendum quod sacramentum Eucharistiae consistit in ipsa materiae sanctificatione, non autem in usu. Et ideo, proprie loquendo, illud quod est materia sacramenti, non est quid consecratum. Unde non praeexigitur aliqua sanctificatio circa materiam per episcopum facta. Sed exigitur sanctificatio altaris et huiusmodi, et etiam ipsius sacerdotis, quae non nisi per episcopum fieri potest. Unde in illo etiam sacramento ostenditur potestas sacerdotalis ab episcopo derivata: ut Dionysius dicit. Ideo autem illam consecrationem materiae potest facere sacerdos quae est in se sacramentum, et non illam quae ut sacramentale quoddam ordinatur ad sacramentum, quod consistit in usu fidelium, quia quantum ad corpus Christi verum nullus ordo est supra sacerdotium, sed quantum ad corpus Christi mysticum episcopalis: ordo est supra sacerdotalem, ut infra dicetur.
R: Q.. 40 A. 4[t:suppl q. 40 a. 4]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 6 ad 3
Ad secundum dicendum quod materia sacramenti non est talis materia ut in qua fiat aliquid per eum qui ea utitur, sicut est in artibus mechanicis: sed ut cuius virtute aliquid fiat, et sic percipiat aliquid de ratione causae agentis, inquantum est instrumentum quoddam divinae operationis. Et ideo oportet quod a superiori arte vel potestate talis virtus materiae acquiratur. Quia in causis agentibus, quanto aliquod agens est prius, tanto est perfectius: in causis autem pure materialibus, quanto materia est prior, tanto imperfectior.
Ad secundum dicendum quod materia sacramenti non est talis materia ut in qua fiat aliquid per eum qui ea utitur, sicut est in artibus mechanicis: sed ut cuius virtute aliquid fiat, et sic percipiat aliquid de ratione causae agentis, inquantum est instrumentum quoddam divinae operationis. Et ideo oportet quod a superiori arte vel potestate talis virtus materiae acquiratur. Quia in causis agentibus, quanto aliquod agens est prius, tanto est perfectius: in causis autem pure materialibus, quanto materia est prior, tanto imperfectior.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum hoc sacramentum habeat aliquam formam
Suppl q. 29 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quo hoc sacramentum non habeat aliquam formam cum enim efficacia sacramentorum sit a institutione et item a forma, oportet quo forma tradatur ab ipso qui sacramentum instituit. Sed forma huius sacramenti non inveniti tradita neque a Christo neque ab Apostoli. Ergo hoc sacramentum non habet aliqua formam.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quo hoc sacramentum non habeat aliquam formam cum enim efficacia sacramentorum sit a institutione et item a forma, oportet quo forma tradatur ab ipso qui sacramentum instituit. Sed forma huius sacramenti non inveniti tradita neque a Christo neque ab Apostoli. Ergo hoc sacramentum non habet aliqua formam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 7 arg. 2
Praeterea, ea quae sunt de necessita sacramenti, observantur eodem modo apud omnes. Sed nihil magis est de necessitate sacramenti habentis formam quam ipsa forma. Ergo cum non sit aliqua, forma communiter observata ab omnibus in hoc sacramento, quia diversi diversis verbis utuntur, videtur quod hoc sacramentum, non habeat aliquam formam.
Praeterea, ea quae sunt de necessita sacramenti, observantur eodem modo apud omnes. Sed nihil magis est de necessitate sacramenti habentis formam quam ipsa forma. Ergo cum non sit aliqua, forma communiter observata ab omnibus in hoc sacramento, quia diversi diversis verbis utuntur, videtur quod hoc sacramentum, non habeat aliquam formam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 7 arg. 3
Praeterea, in baptismo non requiritur forma nisi ad sanctificationem materiae, qua est aqua verbo vitae diluendis criminibus sanctificata. Sed hoc sacramentum habet materiam prius sanctificatam. Non ergo indiget aliqua forma verborum.
Praeterea, in baptismo non requiritur forma nisi ad sanctificationem materiae, qua est aqua verbo vitae diluendis criminibus sanctificata. Sed hoc sacramentum habet materiam prius sanctificatam. Non ergo indiget aliqua forma verborum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 7 s. c. 1
Sed contra: Est quod Magister dicit quod omne sacramentum novae legis consistit in rebus et in verbis. Verba autem sunt formi sacramenti. Cum ergo hoc sit sacramentum novae legis, videtur quod habeat formam.
Sed contra: Est quod Magister dicit quod omne sacramentum novae legis consistit in rebus et in verbis. Verba autem sunt formi sacramenti. Cum ergo hoc sit sacramentum novae legis, videtur quod habeat formam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 7 arg. 4
Praeterea, ad hoc est ritus universali Ecclesiae, quae quibusdam verbis utitur in collatione huius sacramenti.
Praeterea, ad hoc est ritus universali Ecclesiae, quae quibusdam verbis utitur in collatione huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod nulla forma est de necessitate huius sacramenti. Sed hoc videtur derogare effectu huius sacramenti. Quia omne sacramentum efficit significando. Significatio autem materiae non determinatur ad effectum determinatum cum ad multa se possit habere, nisi per formam verborum. Et ideo in omnibus sacramentis novae legis, quae efficiunt quod figurant, oportet esse et res et verba. Et praeterea Iacobus totam vim sacramenti huius videtur constituere in oratione, quae est forma huius sacramenti, ut dicetur. Et ideo praedicta opinio praesumptuosa videtur, et erronea. Et propter hoc dicendum, sicut communiter dicitur, quod habet formam determinatam, sicut et alia sacramenta.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod nulla forma est de necessitate huius sacramenti. Sed hoc videtur derogare effectu huius sacramenti. Quia omne sacramentum efficit significando. Significatio autem materiae non determinatur ad effectum determinatum cum ad multa se possit habere, nisi per formam verborum. Et ideo in omnibus sacramentis novae legis, quae efficiunt quod figurant, oportet esse et res et verba. Et praeterea Iacobus totam vim sacramenti huius videtur constituere in oratione, quae est forma huius sacramenti, ut dicetur. Et ideo praedicta opinio praesumptuosa videtur, et erronea. Et propter hoc dicendum, sicut communiter dicitur, quod habet formam determinatam, sicut et alia sacramenta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sacra Scriptura omnibus communiter proponitur. Et ideo forma baptismi, qui ab omnibus dari potest, debet in sacra Scriptura exprimi. Et similiter forma Eucharistiae, quae exprimit sacramenti illius fidem, quae est de necessitate salutis. Sed formae aliorum sacramentorum non inveniuntur in Scriptura traditae, sed Ecclesia ex traditione Apostolorum habet, qui a Domino acceperunt: ut dicit Apostolus, I Cor. ii: ego accepi a Domino quod, et tradidi vobis.
Ad primum ergo dicendum quod sacra Scriptura omnibus communiter proponitur. Et ideo forma baptismi, qui ab omnibus dari potest, debet in sacra Scriptura exprimi. Et similiter forma Eucharistiae, quae exprimit sacramenti illius fidem, quae est de necessitate salutis. Sed formae aliorum sacramentorum non inveniuntur in Scriptura traditae, sed Ecclesia ex traditione Apostolorum habet, qui a Domino acceperunt: ut dicit Apostolus, I Cor. ii: ego accepi a Domino quod, et tradidi vobis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod illa verba quae sunt de essentia formae, scilicet oratio deprecativa, ab omnibus dicuntur; sed alia, quae sunt de bene esse, non observantur ab omnibus.
Ad secundum dicendum quod illa verba quae sunt de essentia formae, scilicet oratio deprecativa, ab omnibus dicuntur; sed alia, quae sunt de bene esse, non observantur ab omnibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod materia baptismi habet quandam sanctificationem per se ex ipso tactu carnis Salvatoris: sed ex forma verborum accipit sanctificationem actu sanctificantem. Et similiter, post sanctificationem materiae huius sacramenti secundum se, requiritur sanctificatio in usu, per quam actu sanctificet.
Ad tertium dicendum quod materia baptismi habet quandam sanctificationem per se ex ipso tactu carnis Salvatoris: sed ex forma verborum accipit sanctificationem actu sanctificantem. Et similiter, post sanctificationem materiae huius sacramenti secundum se, requiritur sanctificatio in usu, per quam actu sanctificet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 8: Utrum forma huius sacramenti debeat proferri per orationem indicativam, et non deprecativam
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 29 a. 9 co.
suppl q. 30 a. 2 ad 3[t:suppl q. 29 a. 9 co.][t:suppl q. 30 a. 2 ad 3]
Suppl q. 29 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod forma huius sacramenti debeat proferri per orationem indicativam, et non deprecativam. Quia sacramenta novae legis habent certum effectum. Sed certitudo effectus non exprimitur in formis sacramentorum nisi per orationem indicativam, cum dicitur, hoc est corpus meum, vel, ego te baptizo. Ergo debet esse forma huius sacramenti oratio indicativa.
suppl q. 29 a. 9 co.
suppl q. 30 a. 2 ad 3[t:suppl q. 29 a. 9 co.][t:suppl q. 30 a. 2 ad 3]
Suppl q. 29 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod forma huius sacramenti debeat proferri per orationem indicativam, et non deprecativam. Quia sacramenta novae legis habent certum effectum. Sed certitudo effectus non exprimitur in formis sacramentorum nisi per orationem indicativam, cum dicitur, hoc est corpus meum, vel, ego te baptizo. Ergo debet esse forma huius sacramenti oratio indicativa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 8 arg. 2
Praeterea, in formis sacramentorum debet exprimi intentio ministri, quae requiritur ad sacramentum. Sed intentio conferendi sacramentum non exprimitur nisi per orationem indicativam. Ergo, etc.
Praeterea, in formis sacramentorum debet exprimi intentio ministri, quae requiritur ad sacramentum. Sed intentio conferendi sacramentum non exprimitur nisi per orationem indicativam. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 8 arg. 3
Praeterea, in quibusdam ecclesiis dicuntur huiusmodi verba in collatione huius sacramenti: ungo hos oculos oleo sanctificato in nomine Patris, etc.: et hoc est conforme aliis formis sacramentorum. Ergo videtur quod in hoc consistat forma huius sacramenti.
Praeterea, in quibusdam ecclesiis dicuntur huiusmodi verba in collatione huius sacramenti: ungo hos oculos oleo sanctificato in nomine Patris, etc.: et hoc est conforme aliis formis sacramentorum. Ergo videtur quod in hoc consistat forma huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 8 s. c. 1
Sed contra: Illud quod est forma sacramenti, ab omnibus oportet quod servetur. Sed verba praedicta non dicuntur secundum consuetudinem omnium ecclesiarum, sed tantum verba deprecativa, scilicet: per istam sanctam unctionem, et suam piis simam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti per visum, etc. Ergo forma huius sacramenti est oratio deprecativa.
Sed contra: Illud quod est forma sacramenti, ab omnibus oportet quod servetur. Sed verba praedicta non dicuntur secundum consuetudinem omnium ecclesiarum, sed tantum verba deprecativa, scilicet: per istam sanctam unctionem, et suam piis simam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti per visum, etc. Ergo forma huius sacramenti est oratio deprecativa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 8 arg. 4
Praeterea, hoc videtur ex verbis Iacobi, qui attribuit efficaciam huius sacramenti orationi: oratio fidei, inquit, sanabit infirmum. Ergo, cum efficacia sacramenti sit ex forma, videtur quod forma huius sacramenti sit praedicta oratio.
Praeterea, hoc videtur ex verbis Iacobi, qui attribuit efficaciam huius sacramenti orationi: oratio fidei, inquit, sanabit infirmum. Ergo, cum efficacia sacramenti sit ex forma, videtur quod forma huius sacramenti sit praedicta oratio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod oratio deprecativa est forma huius sacramenti: ut patet per verba Iacobi; et ex usu Romanae Ecclesiae quae solum verbis deprecativis utitur in collatione huius sacramenti. Cuius ratio multiplex assignatur.
Primo, quia suscipiens sacramentum hoc est viribus propriis destitutus. Unde indiget orationibus sublevari.
Secundo, quia datur exeuntibus, qui iam desinunt esse de foro Ecclesiae, et in solius Dei manu requiescunt. Unde ei per orationem committuntur.
Tertio, quia hoc sacramentum non habet aliquem effectum qui semper ex operatione ministri consequatur, omnibus quae sunt de essentia sacramenti rite peractis: sicut character in baptismo et confirmatione; et transubstantiatio in Eucharistia; et remissio peccati in poenitentia, existente contritione, quae est de essentia sacramenti poenitentiae, non autem de essentia huius sacramenti. Et ideo in hoc sacramento non potest esse forma indicativi modi, sicut in praedictis sacramentis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod hoc sacramentum, sicut et praedicta, quantum est de se habet certitudinem, sed potest impediri ex fictione recipientis, etiam si sacramento se subiiciat per intentionem, quod nullum effectum consequatur. Et propter hoc non est simile de hoc et de aliis sacramentis, in quibus semper aliquis effectus consequitur.
Ad primum ergo dicendum quod hoc sacramentum, sicut et praedicta, quantum est de se habet certitudinem, sed potest impediri ex fictione recipientis, etiam si sacramento se subiiciat per intentionem, quod nullum effectum consequatur. Et propter hoc non est simile de hoc et de aliis sacramentis, in quibus semper aliquis effectus consequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod per ipsum actum, qui ponitur in forma, scilicet, per istam sanctam unctionem, satis exprimitur intentio.
Ad secundum dicendum quod per ipsum actum, qui ponitur in forma, scilicet, per istam sanctam unctionem, satis exprimitur intentio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 8 ad 3
Ad tertium dicendum quod verba illa indicativi modi quae secundum morem quorundam praemittuntur orationi, non sunt forma huius sacramenti: sed sunt quaedam dispositio ad formam, inquantum intentio ministri determinatur ad actum illum per illa verba.
Ad tertium dicendum quod verba illa indicativi modi quae secundum morem quorundam praemittuntur orationi, non sunt forma huius sacramenti: sed sunt quaedam dispositio ad formam, inquantum intentio ministri determinatur ad actum illum per illa verba.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 9: Utrum praedicta oratio sit competetis forma huius sacramenti
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 30 a. 2 ad 3[t:suppl q. 30 a. 2 ad 3]
Suppl q. 29 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod praedicta oratio non sit competens forma huius sacramenti. Quia in formis aliorum sacramentorum fit mentio de materia: sicut patet in confirmatione. Quae non fit in verbis praedictis. Ergo non est conveniens forma.
suppl q. 30 a. 2 ad 3[t:suppl q. 30 a. 2 ad 3]
Suppl q. 29 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod praedicta oratio non sit competens forma huius sacramenti. Quia in formis aliorum sacramentorum fit mentio de materia: sicut patet in confirmatione. Quae non fit in verbis praedictis. Ergo non est conveniens forma.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 9 arg. 2
Praeterea, sicut effectus huius sacramenti provenit in nos per misericordiam divinam, ita et aliorum sacramentorum. Sed in formis aliorum sacramentorum non fit mentio de misericordia divina, sed magis de Trinitate et de passione. Ergo similiter debet esse hic.
Praeterea, sicut effectus huius sacramenti provenit in nos per misericordiam divinam, ita et aliorum sacramentorum. Sed in formis aliorum sacramentorum non fit mentio de misericordia divina, sed magis de Trinitate et de passione. Ergo similiter debet esse hic.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 9 arg. 3
Praeterea, duplex effectus huius sacramenti in littera ponitur. Sed in verbis praedictis non fit mentio nisi de uno, scilicet de remissione peccatorum: non autem de corporali sanatione, ad quam Iacobus ordinat orationem fidei, dicens: oratio fidei sanabit infirmum. Ergo forma praedicta est incompetens.
Praeterea, duplex effectus huius sacramenti in littera ponitur. Sed in verbis praedictis non fit mentio nisi de uno, scilicet de remissione peccatorum: non autem de corporali sanatione, ad quam Iacobus ordinat orationem fidei, dicens: oratio fidei sanabit infirmum. Ergo forma praedicta est incompetens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod praedicta oratio est competens forma huius sacramenti. Quia tangit sacramentum, in hoc quod dicitur, per istam sanctam unctionem; et illud quod operatur in sacramento, scilicet divinam misericordiam; et effectum, scilicet remissionem peccatorum.
R: Q.. 29 A. 8[t:suppl q. 29 a. 8]
Respondeo dicendum quod praedicta oratio est competens forma huius sacramenti. Quia tangit sacramentum, in hoc quod dicitur, per istam sanctam unctionem; et illud quod operatur in sacramento, scilicet divinam misericordiam; et effectum, scilicet remissionem peccatorum.
R: Q.. 29 A. 8[t:suppl q. 29 a. 8]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod materia huius sacramenti potest intelligi per actum unctionis: non autem materia confirmationis per actum in forma expressum. Et ideo non est simile.
Ad primum ergo dicendum quod materia huius sacramenti potest intelligi per actum unctionis: non autem materia confirmationis per actum in forma expressum. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod misericordia respicit miseriam. Et quia hoc sacramentum datur in statu miseriae, scilicet infirmitatis, ideo potius hic quam in aliis fit mentio de misericordia.
Ad secundum dicendum quod misericordia respicit miseriam. Et quia hoc sacramentum datur in statu miseriae, scilicet infirmitatis, ideo potius hic quam in aliis fit mentio de misericordia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 29 a. 9 ad 3
Ad tertium dicendum quod in forma debet exprimi effectus principalis, et qui semper inducitur ex sacramento nisi sit defectus ex parte recipientis. Non autem talis effectus est corporalis sanitas, ut ex dictis patet, quamvis quandoque sequatur. Ratione cuius Iacobus hunc effectum attribuit orationi, quae est forma huius sacramenti.
R: Q.. 30 A. 1[t:suppl q. 30 a. 1] Q.. 30 A. 2[t:suppl q. 30 a. 2]
Ad tertium dicendum quod in forma debet exprimi effectus principalis, et qui semper inducitur ex sacramento nisi sit defectus ex parte recipientis. Non autem talis effectus est corporalis sanitas, ut ex dictis patet, quamvis quandoque sequatur. Ratione cuius Iacobus hunc effectum attribuit orationi, quae est forma huius sacramenti.
R: Q.. 30 A. 1[t:suppl q. 30 a. 1] Q.. 30 A. 2[t:suppl q. 30 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 30: De effectu sacramenti extremae unctionis
Suppl q. 30 pr.
Deinde considerandum est de effectu huius sacramenti.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum extrema unctio valeat ad remissionem peccatorum.
Secundo: utrum sanitas corporalis sit effectus huius sacramenti.
Tertio: utrum hoc sacramentum characterem imprimat.
Deinde considerandum est de effectu huius sacramenti.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum extrema unctio valeat ad remissionem peccatorum.
Secundo: utrum sanitas corporalis sit effectus huius sacramenti.
Tertio: utrum hoc sacramentum characterem imprimat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum extrema unctio valeat ad remissionem peccatorum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 29 a. 9 ad 3
suppl q. 32 a. 1 co.
suppl q. 32 a. 4 arg. 2[t:suppl q. 29 a. 9 ad 3][t:suppl q. 32 a. 1 co.][t:suppl q. 32 a. 4 arg. 2]
Suppl q. 30 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod extrema unctio non valeat ad remissionem peccatorum. Ad hoc enim quod per unum potest effici, aliud non exigitur. Sed in eo qui extremam unctionem accipit, requiritur poenitentia ad peccatorum remissionem. Ergo per extremam unctionem non dimittuntur peccata.
suppl q. 29 a. 9 ad 3
suppl q. 32 a. 1 co.
suppl q. 32 a. 4 arg. 2[t:suppl q. 29 a. 9 ad 3][t:suppl q. 32 a. 1 co.][t:suppl q. 32 a. 4 arg. 2]
Suppl q. 30 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod extrema unctio non valeat ad remissionem peccatorum. Ad hoc enim quod per unum potest effici, aliud non exigitur. Sed in eo qui extremam unctionem accipit, requiritur poenitentia ad peccatorum remissionem. Ergo per extremam unctionem non dimittuntur peccata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 1 arg. 2
Praeterea, in peccato non sunt nisi tria: macula, reatus poenae, et reliquiae peccati. Sed per extremam unctionem non remittitur peccatum quoad maculam sine contritione: quae etiam sine unctione remittit. Nec iterum quoad poenarii: quia adhuc, si convalescat, tenetur perficere satisfactionem iniunctam. Nec quoad reliquias culpae: quia adhuc remanent dispositiones ex actibus praecedentibus relictae, ut patet post convalescentiam. Ergo nullo modo per extremam unctionem fit peccatorum remissio.
Praeterea, in peccato non sunt nisi tria: macula, reatus poenae, et reliquiae peccati. Sed per extremam unctionem non remittitur peccatum quoad maculam sine contritione: quae etiam sine unctione remittit. Nec iterum quoad poenarii: quia adhuc, si convalescat, tenetur perficere satisfactionem iniunctam. Nec quoad reliquias culpae: quia adhuc remanent dispositiones ex actibus praecedentibus relictae, ut patet post convalescentiam. Ergo nullo modo per extremam unctionem fit peccatorum remissio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 1 arg. 3
Praeterea, remissio peccatorum non fit successive, sed in instanti. Sed extrema unctio non fit tota simul: quia plures unctiones requiruntur. Ergo eius effectus non est remissio peccatorum.
Praeterea, remissio peccatorum non fit successive, sed in instanti. Sed extrema unctio non fit tota simul: quia plures unctiones requiruntur. Ergo eius effectus non est remissio peccatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Iac. 5: si in peccatis est, dimittentur ei.
Sed contra: Est quod dicitur Iac. 5: si in peccatis est, dimittentur ei.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 1 arg. 4
Praeterea, omne sacramentum novae legis gratiam confert. Sed per gratiam fit remissio peccatorum. Ergo extrema unctio, cum sit sacramentum novae legis, operatur ad remissionem peccati.
Praeterea, omne sacramentum novae legis gratiam confert. Sed per gratiam fit remissio peccatorum. Ergo extrema unctio, cum sit sacramentum novae legis, operatur ad remissionem peccati.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod quodlibet sacramentum est institutum principaliter ad unum effectum, quamvis etiam alios ex consequenti inducere possit. Et quia sacramentum efficit quod figurat, ideo ex ipsa significatione sacramenti debet accipi eius principalis effectus. Adhibetur autem hoc sacramentum secundum modum cuiusdam medicationis: sicut baptismus per modum ablutionis. Medicina autem est ad pellendum infirmitatem. Unde principaliter hoc sacramentum est institutum ad sanandum infirmitatem peccati: ut sicut baptismus est quaedam spiritualis regeneratio, et poenitentia quaedam spiritualis suscitatio, ita et extrema unctio est quaedam spiritualis sanatio vel medicatio. Sicut autem corporalis medicatio praesupponit corporalem vitam in medicato, ita spiritualis spiritualem. Et ideo hoc sacramentum non datur contra defectus quibus spiritualis vita tollitur, scilicet contra peccatum originale et mortale: sed contra illos defectus quibus homo spiritualiter infirmatur, ut non habeat perfectum vigorem ad actus vitae gratiae vel gloriae. Et hic defectus nihil est aliud quam quaedam debilitas et ineptitudo quae in nobis relinquitur ex peccato actuali vel originali. Et contra hanc debilitatem homo roboratur per hoc sacramentum.
Sed quia hoc robur gratia facit, quae secum non compatitur peccatum, ideo ex consequenti, si invenit peccatum aliquod, vel mortale vel veniale, quoad culpam, tollit ipsum, dummodo non ponatur obex ex parte recipientis: sicut etiam de Eucharistia et confirmatione supra dictum est. Et ideo etiam Iacobus de remissione peccati conditionaliter loquitur, dicens: si in peccatis sit, dimittentur ei quoad culpam. Non enim semper delet peccatum, quia non semper invenit; sed semper remittit quoad debilitatem praedictam, quam quidam reliquias peccati dicunt.
Quidam vero dicunt quod principaliter est institutum contra veniale: quod quidem non potest, dum haec vita agitur, perfecte curari; et ideo sacramentum exeuntium, specialiter contra veniale ordinatur. Sed hoc non videtur verum. Quia poenitentia sufficienter, etiam in vita, delet venialia quoad culpam. Quod autem non potest evitari post peractam poenitentiam, non aufert praecedenti poenitentiae suum effectum. Et iterum hoc pertinet ad debilitatem praedictam.
Unde dicendum quod principalis effectus huius sacramenti est remissio peccatorum quoad reliquias peccati; et ex consequenti etiam quoad culpam, si eam inveniat.
R: III Q. 73[t:iiia q. 73] III Q. 79 A. 3[t:iiia q. 79 a. 3]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis effectus principalis alicuius sacramenti possit haberi sine actuali perceptione illius sacramenti, vel sine sacramento, vel per aliud sacramentum ex consequenti; nunquam tamen haberi potest sine proposito illius sacramenti. Et ideo, quia poenitentia est principaliter instituta contra actualem culpam, quodcumque aliud sacramentum actualem culpam deleat ex consequenti, non excludit necessitatem poenitentiae.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis effectus principalis alicuius sacramenti possit haberi sine actuali perceptione illius sacramenti, vel sine sacramento, vel per aliud sacramentum ex consequenti; nunquam tamen haberi potest sine proposito illius sacramenti. Et ideo, quia poenitentia est principaliter instituta contra actualem culpam, quodcumque aliud sacramentum actualem culpam deleat ex consequenti, non excludit necessitatem poenitentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod extrema unctio aliquo modo quantum ad illa tria remittit peccatum. Quamvis enim culpa quoad maculam sine contritione non dimittatur, tamen hoc sacramentum per gratiam quam infundit, facit quod ille motus liberi arbitrii in peccatum sit contritio: sicut etiam in Eucharistia et confirmatione potest accidere. Similiter etiam et reatum poenae temporalis diminuit: sed ex consequenti, inquantum debilitatem tollit, quia eandem poenam levius portat fortis quam debilis. Unde non oportet quod propter hoc minuatur satisfactionis mensura. Reliquiae autem peccati non dicuntur hic dispositiones ex actibus relictae, quae sunt quidam habitus inchoati: sed quaedam spiritualis debilitas in ipsa mente existens, qua sublata, et eisdem habitibus vel dispositionibus manentibus, non ita potest inclinari mens ad peccatum.
Ad secundum dicendum quod extrema unctio aliquo modo quantum ad illa tria remittit peccatum. Quamvis enim culpa quoad maculam sine contritione non dimittatur, tamen hoc sacramentum per gratiam quam infundit, facit quod ille motus liberi arbitrii in peccatum sit contritio: sicut etiam in Eucharistia et confirmatione potest accidere. Similiter etiam et reatum poenae temporalis diminuit: sed ex consequenti, inquantum debilitatem tollit, quia eandem poenam levius portat fortis quam debilis. Unde non oportet quod propter hoc minuatur satisfactionis mensura. Reliquiae autem peccati non dicuntur hic dispositiones ex actibus relictae, quae sunt quidam habitus inchoati: sed quaedam spiritualis debilitas in ipsa mente existens, qua sublata, et eisdem habitibus vel dispositionibus manentibus, non ita potest inclinari mens ad peccatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quando sunt multae actiones ordinatae ad unum effectum, ultima est formalis respectu omnium praecedentium, et agit in virtute earum. Et ideo in ultima unctione gratia infunditur, quae effectum sacramento praebet.
Ad tertium dicendum quod, quando sunt multae actiones ordinatae ad unum effectum, ultima est formalis respectu omnium praecedentium, et agit in virtute earum. Et ideo in ultima unctione gratia infunditur, quae effectum sacramento praebet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum sanitas corporalis sit effectus huius sacramenti
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 29 a. 9 ad 3
suppl q. 32 a. 1 arg. 1
suppl q. 32 a. 1 co.[t:suppl q. 29 a. 9 ad 3][t:suppl q. 32 a. 1 arg. 1][t:suppl q. 32 a. 1 co.]
Suppl q. 30 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sanitas corporalis non sit effectus huius sacramenti. Omne enim sacramentum est medicina spiritualis. Sed spiritualis medicina ad spiritualem sanitatem ordinatur, sicut corporalis ad corporalem. Ergo sanitas corporalis non est effectus huius sacramenti.
suppl q. 29 a. 9 ad 3
suppl q. 32 a. 1 arg. 1
suppl q. 32 a. 1 co.[t:suppl q. 29 a. 9 ad 3][t:suppl q. 32 a. 1 arg. 1][t:suppl q. 32 a. 1 co.]
Suppl q. 30 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sanitas corporalis non sit effectus huius sacramenti. Omne enim sacramentum est medicina spiritualis. Sed spiritualis medicina ad spiritualem sanitatem ordinatur, sicut corporalis ad corporalem. Ergo sanitas corporalis non est effectus huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 2 arg. 2
Praeterea, sacramentum semper habet effectum suum in eo qui non fictus accedit. Sed quandoque non sanatur corporaliter suscipiens hoc sacramentum, quantumcumque devotus accipiat. Ergo sanitas corporalis non est effectus eius.
Praeterea, sacramentum semper habet effectum suum in eo qui non fictus accedit. Sed quandoque non sanatur corporaliter suscipiens hoc sacramentum, quantumcumque devotus accipiat. Ergo sanitas corporalis non est effectus eius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 2 arg. 3
Praeterea, efficacia huius sacramenti nobis ostenditur Iac. 5. Sed ibi non attribuitur sanatio effectus unctioni, sed orationi: dicit enim: oratio fidei, sanabit infirmum. Ergo corporalis sanatio non est effectus huius sacramenti.
Praeterea, efficacia huius sacramenti nobis ostenditur Iac. 5. Sed ibi non attribuitur sanatio effectus unctioni, sed orationi: dicit enim: oratio fidei, sanabit infirmum. Ergo corporalis sanatio non est effectus huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Operatio Ecclesiae habet maiorem efficaciam post Christi passionem quam ante. Sed ante oleo inuncti per Apostolos sanabantur: ut patet Marc. 6. Ergo et nunc habet effectum in corporali sanatione.
Sed contra: Operatio Ecclesiae habet maiorem efficaciam post Christi passionem quam ante. Sed ante oleo inuncti per Apostolos sanabantur: ut patet Marc. 6. Ergo et nunc habet effectum in corporali sanatione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 2 arg. 4
Praeterea, sacramenta significando efficiunt. Sed baptismus per ablutionem corporalem, quam exterius facit, significat et efficit spiritualem. Ergo et extrema unctio per sanationem corporalem, quam exterius efficit, significat et causat spiritualem.
Praeterea, sacramenta significando efficiunt. Sed baptismus per ablutionem corporalem, quam exterius facit, significat et efficit spiritualem. Ergo et extrema unctio per sanationem corporalem, quam exterius efficit, significat et causat spiritualem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut baptismus per ablutionem corporalem facit spiritualem emundationem a maculis spiritualibus, ita hoc sacramentum per medicationem sacramentalem exteriorem facit sanationem interiorem: et sicut ablutio baptismi habet effectum corporalis ablutionis, quia etiam corporalem mundationem habet; ita extrema unctio habet effectum corporalis medicationis, scilicet corporalem sanationem. Sed haec est differentia, quia corporalis ablutio ex ipsa naturali proprietate elementi facit corporalem mundationem: et ideo semper eam facit. Sed extrema unctio non facit corporalem sanationem ex proprietate naturali materiae, sed virtute divina, quae rationabiliter operatur. Et quia ratio operans nunquam inducit secundarium effectum nisi secundum quod expedit ad principalem, ideo ex hoc sacramento non sequitur corporalis sanatio semper, sed quando expedit ad spiritualem sanationem. Et tunc semper eam inducit: dummodo non sit impedimentum ex parte recipientis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa probat quod corporalis sanitas non sit effectus principalis huius sacramenti; et hoc verum est.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa probat quod corporalis sanitas non sit effectus principalis huius sacramenti; et hoc verum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 2 ad 2
Ad secundum patet solutio ex dictis.
Ad secundum patet solutio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod oratio illa est forma huius sacramenti, ut dicetur. Et ideo hoc sacramentum, et sua forma, habet efficaciam, quantum est de se, ad sanationem corporalem.
R: Q.. 29 A. 8[t:suppl q. 29 a. 8] Q.. 29 A. 9[t:suppl q. 29 a. 9]
Ad tertium dicendum quod oratio illa est forma huius sacramenti, ut dicetur. Et ideo hoc sacramentum, et sua forma, habet efficaciam, quantum est de se, ad sanationem corporalem.
R: Q.. 29 A. 8[t:suppl q. 29 a. 8] Q.. 29 A. 9[t:suppl q. 29 a. 9]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum hoc sacramentum imprimat characterem
Suppl q. 30 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum imprimat characterem. Character enim signum distinctivum est. Sed, sicut baptizatus distinguitur a non baptizato, ita unctus a non uncto. Ergo, sicut baptismus imprimit characterem, ita et extrema unctio.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum imprimat characterem. Character enim signum distinctivum est. Sed, sicut baptizatus distinguitur a non baptizato, ita unctus a non uncto. Ergo, sicut baptismus imprimit characterem, ita et extrema unctio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 3 arg. 2
Praeterea, in ordinis et confirmationis sacramentis est unctio, sicut in hoc sacramento. Sed in illis imprimitur character. Ergo et in isto.
Praeterea, in ordinis et confirmationis sacramentis est unctio, sicut in hoc sacramento. Sed in illis imprimitur character. Ergo et in isto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 3 arg. 3
Praeterea, in omni sacramento est aliquid quod est res tantum, et aliquid quod est sacramentum tantum, et aliquid quod est res et sacramentum. Sed non potest aliquid assignari in hoc sacramento quod sit res et sacramentum nisi character. Ergo in hoc sacramento imprimitur character.
Praeterea, in omni sacramento est aliquid quod est res tantum, et aliquid quod est sacramentum tantum, et aliquid quod est res et sacramentum. Sed non potest aliquid assignari in hoc sacramento quod sit res et sacramentum nisi character. Ergo in hoc sacramento imprimitur character.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Nullum sacramentum imprimens characterem iteratur. Hoc autem iteratur, ut dicetur. Ergo non imprimit characterem.
R: Q.. 33[t:suppl q. 33]
Sed contra: Nullum sacramentum imprimens characterem iteratur. Hoc autem iteratur, ut dicetur. Ergo non imprimit characterem.
R: Q.. 33[t:suppl q. 33]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 3 arg. 4
Praeterea, distinctio quae fit secundum characterem sacramentalem, est distinctio eorum qui sunt in praesenti Ecclesia. Sed extrema unctio confertur ei qui exit de praesenti Ecclesia. Ergo non decet quod in eo character conferatur.
Praeterea, distinctio quae fit secundum characterem sacramentalem, est distinctio eorum qui sunt in praesenti Ecclesia. Sed extrema unctio confertur ei qui exit de praesenti Ecclesia. Ergo non decet quod in eo character conferatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod character non imprimitur nisi in illis sacramentis in quibus homo ad aliquod sacrum deputatur. Sed hoc sacramentum est solum in remedium, et non deputatur per ipsum homo ad aliquod sacrum agendum vel suscipiendum. Et ideo non imprimitur in eo character.
Respondeo dicendum quod character non imprimitur nisi in illis sacramentis in quibus homo ad aliquod sacrum deputatur. Sed hoc sacramentum est solum in remedium, et non deputatur per ipsum homo ad aliquod sacrum agendum vel suscipiendum. Et ideo non imprimitur in eo character.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod character facit distinctionem statuum quantum ad ea quae in Ecclesia sunt agenda; et talem distinctionem homo non habet ab aliis per hoc quod ipse est inunctus.
Ad primum ergo dicendum quod character facit distinctionem statuum quantum ad ea quae in Ecclesia sunt agenda; et talem distinctionem homo non habet ab aliis per hoc quod ipse est inunctus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod unctio quae fit in ordine et confirmatione, est unctio consecrationis, qua homo deputatur ad aliquod sacrum. Sed haec unctio est unctio medicationis. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum quod unctio quae fit in ordine et confirmatione, est unctio consecrationis, qua homo deputatur ad aliquod sacrum. Sed haec unctio est unctio medicationis. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 30 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod in hoc sacramento res et sacramentum non est character, sed quaedam interior devotio, quae est spiritualis unctio.
Ad tertium dicendum quod in hoc sacramento res et sacramentum non est character, sed quaedam interior devotio, quae est spiritualis unctio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 31: De ministro sacramenti extremae unctionis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 29 a. 6 arg. 1[t:suppl q. 29 a. 6 arg. 1]
Suppl q. 31 pr.
Deinde considerandum est de administratione huius sacramenti.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum laicus possit hoc sacramentum conferre.
Secundo: utrum diaconus.
Tertio: utrum solus episcopus.
suppl q. 29 a. 6 arg. 1[t:suppl q. 29 a. 6 arg. 1]
Suppl q. 31 pr.
Deinde considerandum est de administratione huius sacramenti.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum laicus possit hoc sacramentum conferre.
Secundo: utrum diaconus.
Tertio: utrum solus episcopus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum etiam laicus possit hoc sacramentum conferre
Suppl q. 31 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod etiam laicus possit hoc sacramentum conferre. Quia hoc sacramentum habet efficaciam ex oratione, ut Iacobus dicit. Sed oratio laici quandoque est a Deo accepta sicut sacerdotis. Ergo potest hoc sacramentum conferre.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod etiam laicus possit hoc sacramentum conferre. Quia hoc sacramentum habet efficaciam ex oratione, ut Iacobus dicit. Sed oratio laici quandoque est a Deo accepta sicut sacerdotis. Ergo potest hoc sacramentum conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 1 arg. 2
Praeterea, de quibusdam Patribus in Aegypto legitur quod oleum ad infirmos transmittebant et sanabantur. Et similiter de beata Genovefa quod oleo infirmos ungebat. Ergo hoc sacramentum potest conferri etiam a laicis.
Praeterea, de quibusdam Patribus in Aegypto legitur quod oleum ad infirmos transmittebant et sanabantur. Et similiter de beata Genovefa quod oleo infirmos ungebat. Ergo hoc sacramentum potest conferri etiam a laicis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 1 s. c. 1
Sed contra est quia in hoc sacramento fit remissio peccatorum. Sed laici non habent potestatem dimittendi peccata. Ergo, etc.
Sed contra est quia in hoc sacramento fit remissio peccatorum. Sed laici non habent potestatem dimittendi peccata. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, secundum Dionysium, in Eccles. Hier., sunt quidam exercentes actiones hierarchicas, et quidam recipientes tantum, qui sunt laici. Et ideo nullius sacramenti dispensatio laico ex officio competit: sed quod baptizare possunt in causa necessitatis est divina dispensatione factum, ut nulli regenerationis spiritualis facultas desit.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Respondeo dicendum quod, secundum Dionysium, in Eccles. Hier., sunt quidam exercentes actiones hierarchicas, et quidam recipientes tantum, qui sunt laici. Et ideo nullius sacramenti dispensatio laico ex officio competit: sed quod baptizare possunt in causa necessitatis est divina dispensatione factum, ut nulli regenerationis spiritualis facultas desit.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod oratio illa non fit a sacerdote in persona sua, quia, cum sit quandoque peccator, non esset exaudibilis: sed fit in persona totius Ecclesiae, in cuius persona orare potest quasi persona publica; non autem laicus, qui persona privata est.
Ad primum ergo dicendum quod oratio illa non fit a sacerdote in persona sua, quia, cum sit quandoque peccator, non esset exaudibilis: sed fit in persona totius Ecclesiae, in cuius persona orare potest quasi persona publica; non autem laicus, qui persona privata est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod illae unctiones non erant sacramentales: sed ex quadam devotione recipientium talem unctionem, et meritis unguentium vel oleum mittentium, consequebatur effectus sanitatis corporalis per gratiam sanitatum, non per gratiam sacramentalem.
Ad secundum dicendum quod illae unctiones non erant sacramentales: sed ex quadam devotione recipientium talem unctionem, et meritis unguentium vel oleum mittentium, consequebatur effectus sanitatis corporalis per gratiam sanitatum, non per gratiam sacramentalem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum diaconi possint hoc sacramentum conferre
Suppl q. 31 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod diaconi possint hoc sacramentum conferre. Quia secundum Dionysium, diaconi habent virtutem purgativam. Sed hoc sacramentum est institutum ad purgandum tantum ab infirmitate mentis et corporis. Ergo diaconi possunt conferre.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod diaconi possint hoc sacramentum conferre. Quia secundum Dionysium, diaconi habent virtutem purgativam. Sed hoc sacramentum est institutum ad purgandum tantum ab infirmitate mentis et corporis. Ergo diaconi possunt conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 2 arg. 2
Praeterea, dignius sacramentum est baptismus quam hoc de quo hic agimus. Sed diaconi possunt baptizare: ut patet de beato Laurentio. Ergo possunt hoc sacramentum conferre.
Praeterea, dignius sacramentum est baptismus quam hoc de quo hic agimus. Sed diaconi possunt baptizare: ut patet de beato Laurentio. Ergo possunt hoc sacramentum conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur Iac. 5: inducat presbyteros Ecclesiae.
Sed contra est quod dicitur Iac. 5: inducat presbyteros Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod diaconus habet vim purgativam tantum, non illuminativam. Unde, cum illuminatio fiat per gratiam, nullum sacramentum in quo gratia confertur, diaconus potest dare ex officio. Et ideo nec hoc: cum in eo gratia conferatur.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Respondeo dicendum quod diaconus habet vim purgativam tantum, non illuminativam. Unde, cum illuminatio fiat per gratiam, nullum sacramentum in quo gratia confertur, diaconus potest dare ex officio. Et ideo nec hoc: cum in eo gratia conferatur.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod hoc sacramentum illuminando per gratiae collationem purgat. Et ideo diacono eius collatio non competit.
Ad primum ergo dicendum quod hoc sacramentum illuminando per gratiae collationem purgat. Et ideo diacono eius collatio non competit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum non est necessitatis, sicut baptismus. Unde non ita committitur dispensatio eius omnibus in articulo necessitatis, sed solum illis quibus ex officio competit. Diaconis autem etiam baptizare non competit ex officio.
Ad secundum dicendum quod hoc sacramentum non est necessitatis, sicut baptismus. Unde non ita committitur dispensatio eius omnibus in articulo necessitatis, sed solum illis quibus ex officio competit. Diaconis autem etiam baptizare non competit ex officio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum solus episcopus possit hoc sacramentum conferre
Suppl q. 31 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod solus episcopus possit hoc sacramentum conferre. Quia hoc sacramentum unctione perficitur, sicut et confirmatio. Sed solus Episcopus potest confirmare. Ergo solus potest hoc sacramentum conferre.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod solus episcopus possit hoc sacramentum conferre. Quia hoc sacramentum unctione perficitur, sicut et confirmatio. Sed solus Episcopus potest confirmare. Ergo solus potest hoc sacramentum conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 3 arg. 2
Praeterea, qui non potest quod minus est, non potest quod est maius. Sed maior est usus materiae sanctificatae quam sanctificatio eius: quia est finis ipsius. Ergo, cum sacerdos non possit sanctificare materiam, non potest materia sanctificata uti.
Praeterea, qui non potest quod minus est, non potest quod est maius. Sed maior est usus materiae sanctificatae quam sanctificatio eius: quia est finis ipsius. Ergo, cum sacerdos non possit sanctificare materiam, non potest materia sanctificata uti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 3 s. c. 1
Sed contra, huius sacramenti minister inducendus est ad eum qui suscipit sacramentum; ut patet Iac. 5. Sed episcopus non posset accedere ad omnes infirmos suae dioecesis. Ergo non solus episcopus potest hoc sacrat mentum conferre.
Sed contra, huius sacramenti minister inducendus est ad eum qui suscipit sacramentum; ut patet Iac. 5. Sed episcopus non posset accedere ad omnes infirmos suae dioecesis. Ergo non solus episcopus potest hoc sacrat mentum conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, secundum Dionysium, episcopus proprie habet perficiendi officium, sicut sacerdos illuminandi. Unde illa sacramenta dispensanda solis episcopis reservantur quae suscipientem in aliquo statu perfectionis super alios ponunt. Hoc autem non est in hoc sacramento, cum omnibus detur. Et ideo per simplices sacerdotes potest administrari.
Respondeo dicendum quod, secundum Dionysium, episcopus proprie habet perficiendi officium, sicut sacerdos illuminandi. Unde illa sacramenta dispensanda solis episcopis reservantur quae suscipientem in aliquo statu perfectionis super alios ponunt. Hoc autem non est in hoc sacramento, cum omnibus detur. Et ideo per simplices sacerdotes potest administrari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod confirmatio imprimit characterem, quo collocatur homo in statu perfectionis, ut supra dictum est. Non autem hoc est in hoc sacramento. Et ideo non est simile.
R: III Q. 63 A. 1[t:iiia q. 63 a. 1] III Q. 63 A. 2[t:iiia q. 63 a. 2] III Q. 63 A. 6[t:iiia q. 63 a. 6]
Ad primum ergo dicendum quod confirmatio imprimit characterem, quo collocatur homo in statu perfectionis, ut supra dictum est. Non autem hoc est in hoc sacramento. Et ideo non est simile.
R: III Q. 63 A. 1[t:iiia q. 63 a. 1] III Q. 63 A. 2[t:iiia q. 63 a. 2] III Q. 63 A. 6[t:iiia q. 63 a. 6]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 31 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis in genere causae finalis usus materiae sanctificatae sit potior quam sanctificatio materiae, tamen in genere causae efficientis sanctificatio materiae est potior: quia ab eodem pendet usus sicut ab activa causa. Et ideo sanctificatio requirit altiorem virtutem activam quam usus.
Ad secundum dicendum quod, quamvis in genere causae finalis usus materiae sanctificatae sit potior quam sanctificatio materiae, tamen in genere causae efficientis sanctificatio materiae est potior: quia ab eodem pendet usus sicut ab activa causa. Et ideo sanctificatio requirit altiorem virtutem activam quam usus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 32: De his quibus sacramentum extremae unctionis conferri debeat, et in qua parte corporis
Suppl q. 32 pr.
Deinde considerandum est de his quibus hoc sacramentum conferri debet, et in qua parte corporis.
Circaquod septem quaeruntur.
Primo: utrum sanis debeat hoc sacramentum conferri.
Secundo: utrum debeat conferri in qualibet infirmitate.
Tertio: utrum debeat conferri furiosis et amentibus.
Quarto: utrum pueris.
Quinto: utrum totum corpus hoc sacramento inungi debeat.
Sexto: utrum convenienter determinentur partes in quibus inungitur.
Septimo: utrum mutilati in praedictis partibus inungi debeant.
Deinde considerandum est de his quibus hoc sacramentum conferri debet, et in qua parte corporis.
Circaquod septem quaeruntur.
Primo: utrum sanis debeat hoc sacramentum conferri.
Secundo: utrum debeat conferri in qualibet infirmitate.
Tertio: utrum debeat conferri furiosis et amentibus.
Quarto: utrum pueris.
Quinto: utrum totum corpus hoc sacramento inungi debeat.
Sexto: utrum convenienter determinentur partes in quibus inungitur.
Septimo: utrum mutilati in praedictis partibus inungi debeant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum sanis conferri debeat hoc sacramentum
Suppl q. 32 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod etiam sanis conferri debeat hoc sacramentum. Quia principalior effectus huius sacramenti est sanatio mentis quam sanatio corporis, ut dictum est. Sed etiam sani corpore indigent sanatione mentis. Ergo eis etiam debet hoc sacramentum conferri.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
R: Q.. 30 A. 2[t:suppl q. 30 a. 2]
Ad primum sic proceditur. Videtur quod etiam sanis conferri debeat hoc sacramentum. Quia principalior effectus huius sacramenti est sanatio mentis quam sanatio corporis, ut dictum est. Sed etiam sani corpore indigent sanatione mentis. Ergo eis etiam debet hoc sacramentum conferri.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
R: Q.. 30 A. 2[t:suppl q. 30 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 1 arg. 2
Praeterea, hoc sacramentum est exeuntium, sicut baptismus intrantium. Sed omnibus intrantibus baptismus datur. Ergo omnibus exeuntibus debet dari hoc sacramentum. Sed quandoque illi qui sunt in propinquo exitu, sani sunt: sicut illi qui decapitandi sunt. Ergo talibus debet hoc sacramentum dari.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Praeterea, hoc sacramentum est exeuntium, sicut baptismus intrantium. Sed omnibus intrantibus baptismus datur. Ergo omnibus exeuntibus debet dari hoc sacramentum. Sed quandoque illi qui sunt in propinquo exitu, sani sunt: sicut illi qui decapitandi sunt. Ergo talibus debet hoc sacramentum dari.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 1 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur Iac. 5: infirmatur quis in vobis, etc. Ergo solum infirmis competit.
Sed contra est quod dicitur Iac. 5: infirmatur quis in vobis, etc. Ergo solum infirmis competit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum est quaedam spiritualis curatio, ut dictum est, quae quidem per quendam corporalis curationis modum significatur. Et ideo illis quibus corporalis curatio non competit, scilicet sanis, non debet hoc sacramentum conferri.
R: Q.. 30 A. 1[t:suppl q. 30 a. 1] Q.. 30 A. 2[t:suppl q. 30 a. 2]
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum est quaedam spiritualis curatio, ut dictum est, quae quidem per quendam corporalis curationis modum significatur. Et ideo illis quibus corporalis curatio non competit, scilicet sanis, non debet hoc sacramentum conferri.
R: Q.. 30 A. 1[t:suppl q. 30 a. 1] Q.. 30 A. 2[t:suppl q. 30 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis spiritualis sanitas sit principalis effectus huius sacramenti, tamen oportet quod per curationem corporalem significetur curatio spiritualis, etiam si corporalis sanatio non sequatur. Et ideo solum illis hoc sacramento sanitas spirir tualis dari potest quibus corporalis curatio competit, scilicet infirmis: sicut ille solus potest baptismum suscipere qui potest corporalis ablutionis esse particeps, non autem puer in ventre matris existens.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis spiritualis sanitas sit principalis effectus huius sacramenti, tamen oportet quod per curationem corporalem significetur curatio spiritualis, etiam si corporalis sanatio non sequatur. Et ideo solum illis hoc sacramento sanitas spirir tualis dari potest quibus corporalis curatio competit, scilicet infirmis: sicut ille solus potest baptismum suscipere qui potest corporalis ablutionis esse particeps, non autem puer in ventre matris existens.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod baptismus etiam non est nisi illorum intrantium qui corporali ablutioni subiici possunt. Et ideo hoc sacramentum illorum tantum exeuntium est quibus corporalis curatio competit.
Ad secundum dicendum quod baptismus etiam non est nisi illorum intrantium qui corporali ablutioni subiici possunt. Et ideo hoc sacramentum illorum tantum exeuntium est quibus corporalis curatio competit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum hoc sacramentum dari debeat in qualibet infirmitate
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 39 a. 1 co.[t:suppl q. 39 a. 1 co.]
Suppl q. 32 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum dari debeat in qualibet infirmitate. Quia Iac. 5, ubi hoc sacramentum traditur, nulla infirmitas determinatur. Ergo omnibus infirmantibus debet hoc sacramentum conferri.
suppl q. 39 a. 1 co.[t:suppl q. 39 a. 1 co.]
Suppl q. 32 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum dari debeat in qualibet infirmitate. Quia Iac. 5, ubi hoc sacramentum traditur, nulla infirmitas determinatur. Ergo omnibus infirmantibus debet hoc sacramentum conferri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 2 arg. 2
Praeterea, quanto remedium est dignius, tanto debet esse generalius. Sed hoc sacramentum est dignius quam medicina corporalis. Cum ergo medicina corporalis omnibus infirmis detur, videtur quod etiam hoc sacramentum.
Praeterea, quanto remedium est dignius, tanto debet esse generalius. Sed hoc sacramentum est dignius quam medicina corporalis. Cum ergo medicina corporalis omnibus infirmis detur, videtur quod etiam hoc sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 2 s. c. 1
Sed contra, hoc sacramentum dicitur ab omnibus extremae unctionis. Sed non omnis infirmitas ad extremum vitae perducit: cum quaedam aegritudines sint causa longioris vitae, ut dicit Philosophus. Ergo non omnibus infirmantibus debet hoc sacramentum dari.
Sed contra, hoc sacramentum dicitur ab omnibus extremae unctionis. Sed non omnis infirmitas ad extremum vitae perducit: cum quaedam aegritudines sint causa longioris vitae, ut dicit Philosophus. Ergo non omnibus infirmantibus debet hoc sacramentum dari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum est ultimum remedium quod Ecclesia potest conferre, immediate quasi disponens ad gloriam. Et ideo illis tantum infirmantibus debet exhiberi qui sunt in statu exeuntium, propter hoc quod aegritudo nata est inducere mortem, et de periculo timetur.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum est ultimum remedium quod Ecclesia potest conferre, immediate quasi disponens ad gloriam. Et ideo illis tantum infirmantibus debet exhiberi qui sunt in statu exeuntium, propter hoc quod aegritudo nata est inducere mortem, et de periculo timetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod quaelibet infirmitas augmentata potest mortem inducere. Et ideo, si genera infirmitatum pensentur, in qualibet aegritudine potest dari hoc sacramentum: quia Apostolus non determinat infirmitatem aliquam. Sed si pensetur infirmitatis modus et status, non semper debet infirmantibus hoc sacramentum dari.
Ad primum ergo dicendum quod quaelibet infirmitas augmentata potest mortem inducere. Et ideo, si genera infirmitatum pensentur, in qualibet aegritudine potest dari hoc sacramentum: quia Apostolus non determinat infirmitatem aliquam. Sed si pensetur infirmitatis modus et status, non semper debet infirmantibus hoc sacramentum dari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod medicina corporalis habet pro principali effectu sanitatem corporalem, qua omnes infirmi in quolibet statu indigent. Sed hoc sacramentum habet pro principali effectu illam sospitatem quae exeuntibus et iter ad gloriam agentibus est necessaria. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum quod medicina corporalis habet pro principali effectu sanitatem corporalem, qua omnes infirmi in quolibet statu indigent. Sed hoc sacramentum habet pro principali effectu illam sospitatem quae exeuntibus et iter ad gloriam agentibus est necessaria. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum furiosis et amentibus hoc sacramentum dari debeat
Suppl q. 32 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod furiosis et amentibus hoc sacramentum dari debeat. Quia tales aegritudines sunt periculosissimae, et cito ad mortem disponunt. Sed periculo debet adhiberi remedium. Ergo hoc sacramentum, quod est in remedium infirmitatis humanae, debet talibus conferri.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod furiosis et amentibus hoc sacramentum dari debeat. Quia tales aegritudines sunt periculosissimae, et cito ad mortem disponunt. Sed periculo debet adhiberi remedium. Ergo hoc sacramentum, quod est in remedium infirmitatis humanae, debet talibus conferri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 3 arg. 2
Praeterea, dignius sacramentum est baptismus quam istud. Sed baptismus datur furiosis, ut supra dictum est. Ergo et hoc sacramentum eis debet dari.
R: III Q. 68 A. 12[t:iiia q. 68 a. 12]
Praeterea, dignius sacramentum est baptismus quam istud. Sed baptismus datur furiosis, ut supra dictum est. Ergo et hoc sacramentum eis debet dari.
R: III Q. 68 A. 12[t:iiia q. 68 a. 12]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 3 s. c. 1
Sed contra, hoc sacramentum non est dandum nisi recognoscentibus ipsum. Sed tales non sunt furiosi et amentes. Ergo eis dari non debet.
Sed contra, hoc sacramentum non est dandum nisi recognoscentibus ipsum. Sed tales non sunt furiosi et amentes. Ergo eis dari non debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod ad effectum huius sacramenti percipiendum plurimum valet devotio suscipientis, et personale meritum conferentium, et generale totius ecclesiae: quod patet ex hoc quod per modum deprecationis forma huius sacramenti confertur. Et ideo illis qui non possunt recognoscere et cum devotione suscipere hoc sacramentum, dari non debet: et praecipue furiosis et amentibus, qui possent irreverentiam sacramento per aliquam immunditiam facere; nisi haberent lucida intervalla, quibus sacramenta recognoscerent, et sic eis conferri in statu illo possent.
Respondeo dicendum quod ad effectum huius sacramenti percipiendum plurimum valet devotio suscipientis, et personale meritum conferentium, et generale totius ecclesiae: quod patet ex hoc quod per modum deprecationis forma huius sacramenti confertur. Et ideo illis qui non possunt recognoscere et cum devotione suscipere hoc sacramentum, dari non debet: et praecipue furiosis et amentibus, qui possent irreverentiam sacramento per aliquam immunditiam facere; nisi haberent lucida intervalla, quibus sacramenta recognoscerent, et sic eis conferri in statu illo possent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis in periculo mortis tales quandoque sint, tamen remedium per devotionem propriam non potest eis applicari. Et ideo non debet eis conferri.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis in periculo mortis tales quandoque sint, tamen remedium per devotionem propriam non potest eis applicari. Et ideo non debet eis conferri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod baptismus non requirit motum liberi arbitrii, quia datur contra originale principaliter, quod non curatur in nobis ex nostro libero arbitrio. Sed in hoc sacramento requiritur motus liberi arbitrii. Et ideo non est simile. Et praeterea baptismus est sacramentum necessitatis: non extrema unctio.
Ad secundum dicendum quod baptismus non requirit motum liberi arbitrii, quia datur contra originale principaliter, quod non curatur in nobis ex nostro libero arbitrio. Sed in hoc sacramento requiritur motus liberi arbitrii. Et ideo non est simile. Et praeterea baptismus est sacramentum necessitatis: non extrema unctio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum hoc sacramentum debeat dari pueris
Suppl q. 32 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod dedeat dari pueris. Quia eisdem infirmitatibus quandoque laborant pueri et adulti. Sed eidem morbo debet adhiberi idem remedium. Ergo, sicut adultis, ita et pueris debet hoc sacramentum dari.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod dedeat dari pueris. Quia eisdem infirmitatibus quandoque laborant pueri et adulti. Sed eidem morbo debet adhiberi idem remedium. Ergo, sicut adultis, ita et pueris debet hoc sacramentum dari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 4 arg. 2
Praeterea, hoc sacramentum datur ad purgandum reliquias peccati, ut supra dictum est, tam originalis quam actualis. Sed in pueris sunt reliquiae originalis peccati. Ergo eis debet hoc sacramentum dari.
R: Q.. 30 A. 1[t:suppl q. 30 a. 1]
Praeterea, hoc sacramentum datur ad purgandum reliquias peccati, ut supra dictum est, tam originalis quam actualis. Sed in pueris sunt reliquiae originalis peccati. Ergo eis debet hoc sacramentum dari.
R: Q.. 30 A. 1[t:suppl q. 30 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 4 s. c. 1
Sed contra est quod nulli debet dari hoc sacramentum cui non competit forma sacramenti. Sed forma huius sacramenti non competit pueris: quia non peccaverunt per visum et auditum, ut in forma exprimitur. Ergo eis dari non debet hoc sacramentum.
Sed contra est quod nulli debet dari hoc sacramentum cui non competit forma sacramenti. Sed forma huius sacramenti non competit pueris: quia non peccaverunt per visum et auditum, ut in forma exprimitur. Ergo eis dari non debet hoc sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum exigit actualem devotionem in suscipiente, sicut et Eucharistia. Unde, sicut Eucharistia non debet dari pueris, ita nec hoc sacramentum.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum exigit actualem devotionem in suscipiente, sicut et Eucharistia. Unde, sicut Eucharistia non debet dari pueris, ita nec hoc sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod infirmitates in pueris non sunt ex peccato actuali causatae, sicut in adultis. Et contra illas praecipue infirmitates hoc sacramentum datur quae sunt ex peccato causatae quasi peccati reliquiae.
Ad primum ergo dicendum quod infirmitates in pueris non sunt ex peccato actuali causatae, sicut in adultis. Et contra illas praecipue infirmitates hoc sacramentum datur quae sunt ex peccato causatae quasi peccati reliquiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod non datur contra reliquias originalis peccati nisi secundum quod sunt per actualia peccata quodammodo confortatae. Unde principaliter contra actualia peccata datur, ut ex ipsa forma patet: quae non sunt in pueris.
Ad secundum dicendum quod non datur contra reliquias originalis peccati nisi secundum quod sunt per actualia peccata quodammodo confortatae. Unde principaliter contra actualia peccata datur, ut ex ipsa forma patet: quae non sunt in pueris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum hoc sacramento totum corpus inungi debeat
Suppl q. 32 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramento totum corpus inungi debeat. Quia secundum Augustinum, tota anima est in toto corpore. Sed praecipue datur hoc sacramentum ad sanandum animam. Ergo in corpore toto debet inunctio fieri.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramento totum corpus inungi debeat. Quia secundum Augustinum, tota anima est in toto corpore. Sed praecipue datur hoc sacramentum ad sanandum animam. Ergo in corpore toto debet inunctio fieri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 5 arg. 2
Praeterea, ubi est morbus, ibi debet apponi medicina. Sed quandoque morbus est universalis et in toto corpore, sicut febris. Ergo totum corpus debet inungi.
Praeterea, ubi est morbus, ibi debet apponi medicina. Sed quandoque morbus est universalis et in toto corpore, sicut febris. Ergo totum corpus debet inungi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 5 arg. 3
Praeterea, in baptismo totum corpus immergitur. Ergo et hic totum deberet inungi.
Praeterea, in baptismo totum corpus immergitur. Ergo et hic totum deberet inungi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 5 s. c. 1
Sed contra est universalis Ecclesiae ritus, secundum quem non inungitur infirmus nisi in determinatis partibus corporis.
Sed contra est universalis Ecclesiae ritus, secundum quem non inungitur infirmus nisi in determinatis partibus corporis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum per modum curationis exhibetur. Curatio autem corporalis non oportet quod fiat per medicinam toti corpori appositam, sed illis partibus ubi est radix morbi. Et ideo etiam unctio sacramentalis debet fieri in illis partibus tantum in quibus est radix spiritualis infirmitatis.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum per modum curationis exhibetur. Curatio autem corporalis non oportet quod fiat per medicinam toti corpori appositam, sed illis partibus ubi est radix morbi. Et ideo etiam unctio sacramentalis debet fieri in illis partibus tantum in quibus est radix spiritualis infirmitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod anima, quamvis sit tota in qualibet parte corporis quantum ad essentiam, non tamen quantum ad potentias, quae sunt radices actuum peccati. Et ideo oportet quod in determinatis partibus fiant, in quibus illae potentiae habent esse.
Ad primum ergo dicendum quod anima, quamvis sit tota in qualibet parte corporis quantum ad essentiam, non tamen quantum ad potentias, quae sunt radices actuum peccati. Et ideo oportet quod in determinatis partibus fiant, in quibus illae potentiae habent esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod non semper apponitur medicina ubi est morbus: sed congruentius ubi est radix morbi.
Ad secundum dicendum quod non semper apponitur medicina ubi est morbus: sed congruentius ubi est radix morbi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod baptismus fit per modum ablutionis. Ablutio autem corporalis non purgat maculam ab aliqua parte nisi cui apponitur. Et ideo baptismus toti corpori adhibetur. Secus autem est de extrema unctione, ratione iam dicta.
Ad tertium dicendum quod baptismus fit per modum ablutionis. Ablutio autem corporalis non purgat maculam ab aliqua parte nisi cui apponitur. Et ideo baptismus toti corpori adhibetur. Secus autem est de extrema unctione, ratione iam dicta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum convenienter determinentur partes ungendae
Suppl q. 32 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter determinentur istae partes: ut scilicet infirmans inungatur in oculis, in naribus, in auribus, in labiis, in manibus et pedibus. Quia sapiens medicus curat morbum in radice. Sed de corde exeunt cogitationes, quae coinquinant hominem, ut dicitur Matth. 15. Ergo in pectore debet fieri inunctio.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter determinentur istae partes: ut scilicet infirmans inungatur in oculis, in naribus, in auribus, in labiis, in manibus et pedibus. Quia sapiens medicus curat morbum in radice. Sed de corde exeunt cogitationes, quae coinquinant hominem, ut dicitur Matth. 15. Ergo in pectore debet fieri inunctio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 6 arg. 2
Praeterea, puritas mentis non minus est necessaria exeuntibus quam intrantibus. Sed intrantes unguntur chrismate in vertice a sacerdote ad significandum mentis puritatem. Ergo et exeuntes hoc sacramento ungi debent in vertice.
Praeterea, puritas mentis non minus est necessaria exeuntibus quam intrantibus. Sed intrantes unguntur chrismate in vertice a sacerdote ad significandum mentis puritatem. Ergo et exeuntes hoc sacramento ungi debent in vertice.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 6 arg. 3
Praeterea, ibi debet adhiberi remedium ubi est maior vis morbi. Sed spiritualis morbus praecipue viget in renibus viris, et mulieribus in umbilico: ut dicitur Iob 40, potestas eius in lumbis eius, secundum expositionem Gregorii. Ergo ibi debet fieri inunctio.
Praeterea, ibi debet adhiberi remedium ubi est maior vis morbi. Sed spiritualis morbus praecipue viget in renibus viris, et mulieribus in umbilico: ut dicitur Iob 40, potestas eius in lumbis eius, secundum expositionem Gregorii. Ergo ibi debet fieri inunctio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 6 arg. 4
Praeterea, sicut per pedes peccatur, ita et per alia membra corporis. Ergo, sicut inunguntur pedes, ita et alia corporis membra inungi debent.
Praeterea, sicut per pedes peccatur, ita et per alia membra corporis. Ergo, sicut inunguntur pedes, ita et alia corporis membra inungi debent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod principia peccandi iri nobis sunt eadem quae et principia agendi, quia peccatum consistit iri actu. Principia autem agendi in nobis sunt tria: primum est dirigens, scilicet vis cognoscitiva; secundum est imperans, scilicet vis appetitiva; tertium est exequens, scilicet vis motiva. Omnis autem nostra cognitio a sensu ortum habet. Et quia ubi est in nobis prima origo peccati, ibi debet unctio adhiberi, ideo inunguntur loca quinque sensuum: scilicet oculi, propter visum; aures, propter auditum; nares, propter odoratum; os, propter gustum; manus, propter tactum, qui in pulpis digitorum praecipue viget. Sed propter appetitivam unguntur a quibusdam renes. Propter motivam unguntur pedes, qui surit principalius eius instrumentum. Et quia primum principium est cognoscitiva, ideo illa unctio ab omnibus observatur quae fit ad quinque sensus, quasi de necessitate sacramenti. Sed quidam non servant alias, quidam vero servant illam quae ad pedes et non quae ad renes: quia appetitiva et motiva sunt secundaria principia.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod cognitio a corde non exit nisi per aliquam imaginationem, quae est motus a sensu factus, ut dicitur in II de Anima. Et ideo cor non est prima radix cogitationis, sed organa sensuum: nisi quatenus cor est principium totius corporis. Sed hoc principium est radix remota.
Ad primum ergo dicendum quod cognitio a corde non exit nisi per aliquam imaginationem, quae est motus a sensu factus, ut dicitur in II de Anima. Et ideo cor non est prima radix cogitationis, sed organa sensuum: nisi quatenus cor est principium totius corporis. Sed hoc principium est radix remota.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod intrantes debent acquirere puritatem: sed exeuntes debent eam purgare. Et ideo exeuntes debent inungi in illis partibus quibus contingit puritatem mentis inquinari.
Ad secundum dicendum quod intrantes debent acquirere puritatem: sed exeuntes debent eam purgare. Et ideo exeuntes debent inungi in illis partibus quibus contingit puritatem mentis inquinari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod secundum quorumdam consuetudinem fit in renibus, propter hoc quod ibi maxime viget appetitus concupiscibilis. Sed appetitiva non est prima radix, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod secundum quorumdam consuetudinem fit in renibus, propter hoc quod ibi maxime viget appetitus concupiscibilis. Sed appetitiva non est prima radix, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 6 ad 4
Ad quartum dicendum quod organa corporis quibus actus peccati exercentur, sunt pedes, manus et lingua, quibus etiam exhibetur unctio; et membra genitalia, quibus, propter immunditiam illarum partium et honestatem sacramenti, non debet unctio adhiberi.
Ad quartum dicendum quod organa corporis quibus actus peccati exercentur, sunt pedes, manus et lingua, quibus etiam exhibetur unctio; et membra genitalia, quibus, propter immunditiam illarum partium et honestatem sacramenti, non debet unctio adhiberi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum mutilati sint ungendi illis unctionibus quae partibus illis competunt
Suppl q. 32 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod mutilati non sunt ungendi illis unctionibus quae partibus illis competunt. Quia sicut hoc sacramentum exigit determinatam dispositionem in suscipiente, ut scilicet sit infirmus, ita et determinatam partem. Sed ille qui non habet infirmitatem, non potest inungi. Ergo nec ille qui non habet partem illam in qua debet fieri unctio.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod mutilati non sunt ungendi illis unctionibus quae partibus illis competunt. Quia sicut hoc sacramentum exigit determinatam dispositionem in suscipiente, ut scilicet sit infirmus, ita et determinatam partem. Sed ille qui non habet infirmitatem, non potest inungi. Ergo nec ille qui non habet partem illam in qua debet fieri unctio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 7 arg. 2
Praeterea, ille qui est caecus a nativitate, non delinquit per visum. Sed in unctione quae fit ad oculos, fit mentio de delicto per visum. Ergo talis unctio caeco nato non deberet fieri. Et sic de aliis.
Praeterea, ille qui est caecus a nativitate, non delinquit per visum. Sed in unctione quae fit ad oculos, fit mentio de delicto per visum. Ergo talis unctio caeco nato non deberet fieri. Et sic de aliis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 7 s. c. 1
Sed contra est quod defectus corporis non impedit aliquod aliud sacramentum. Ergo nec istud impedire debet. Sed de necessitate istius sacramenti est quaelibet unctionum. Ergo omnes debent fieri mutilatis.
Sed contra est quod defectus corporis non impedit aliquod aliud sacramentum. Ergo nec istud impedire debet. Sed de necessitate istius sacramenti est quaelibet unctionum. Ergo omnes debent fieri mutilatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod mutilati inungi debent quam propinquius esse potest ad partes illas: in quibus unctio fieri debuerat. Quia, quamvis non habeant membra, habent tamen potentias animae quae illis membris debentur, saltem in radice: et interius peccare possunt per ea quae ad partes illas pertinent, quamvis non exterius.
Respondeo dicendum quod mutilati inungi debent quam propinquius esse potest ad partes illas: in quibus unctio fieri debuerat. Quia, quamvis non habeant membra, habent tamen potentias animae quae illis membris debentur, saltem in radice: et interius peccare possunt per ea quae ad partes illas pertinent, quamvis non exterius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 32 a. 7 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 33: De iteratione sacramenti extremae unctionis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 30 a. 3 s. c. 1[t:suppl q. 30 a. 3 s. c. 1]
Suppl q. 33 pr.
Deinde considerandum est de iteratione huius sacramenti.
Circa quod duo quaeruntur.
Primo: utrum hoc sacramentum debeat iterari.
Secundo: utrum in eadem infirmitate debeat iterari.
suppl q. 30 a. 3 s. c. 1[t:suppl q. 30 a. 3 s. c. 1]
Suppl q. 33 pr.
Deinde considerandum est de iteratione huius sacramenti.
Circa quod duo quaeruntur.
Primo: utrum hoc sacramentum debeat iterari.
Secundo: utrum in eadem infirmitate debeat iterari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum hoc sacramentum debeat iterari
Suppl q. 33 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non debeat iterari. Quia dignior est unctio quae fit homini, quam quae fit lapidi. Sed unctio altaris non iteratur, nisi altare illud fractum fuerit. Ergo nec unctio extrema, quae adhibetur homini, debet iterari.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non debeat iterari. Quia dignior est unctio quae fit homini, quam quae fit lapidi. Sed unctio altaris non iteratur, nisi altare illud fractum fuerit. Ergo nec unctio extrema, quae adhibetur homini, debet iterari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 33 a. 1 arg. 2
Praeterea, post ultimum nihil est. Sed haec unctio dicitur extrema. Ergo non debet iterari.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Praeterea, post ultimum nihil est. Sed haec unctio dicitur extrema. Ergo non debet iterari.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 33 a. 1 s. c. 1
Sed contra, hoc sacramentum est quaedam spiritualis curatio per modum curationis corporalis exhibita. Sed curatio corporis iteratur. Ergo et hoc sacramentum iterari debet.
Sed contra, hoc sacramentum est quaedam spiritualis curatio per modum curationis corporalis exhibita. Sed curatio corporis iteratur. Ergo et hoc sacramentum iterari debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 33 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod nullum sacramentum quod habet effectum perpetuum, debet iterari: quia ostenderetur sacramentum non fuisse efficax ad faciendum illum effectum, et sic fieret iniuria illi sacramento. Sacramentum autem quod habet effectum non perpetuum, potest iterari sine iniuria, ut effectus deperditus iterato recuperetur. Et quia sanitas corporis et mentis, quae sunt effectus huius sacramenti, possunt amitti postquam fuerint per sacramentum effecta, ideo hoc sacramentum sine sui iniuria potest iterari.
Respondeo dicendum quod nullum sacramentum quod habet effectum perpetuum, debet iterari: quia ostenderetur sacramentum non fuisse efficax ad faciendum illum effectum, et sic fieret iniuria illi sacramento. Sacramentum autem quod habet effectum non perpetuum, potest iterari sine iniuria, ut effectus deperditus iterato recuperetur. Et quia sanitas corporis et mentis, quae sunt effectus huius sacramenti, possunt amitti postquam fuerint per sacramentum effecta, ideo hoc sacramentum sine sui iniuria potest iterari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 33 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod unctio lapidis fit ad ipsius altaris consecrationem, quae est perpetuo in lapide quandiu altare manet: et ideo non potest iterari. Sed haec unctio non fit ad consecrationem hominis: cum non imprimatur character. Et ideo non est simile.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Ad primum ergo dicendum quod unctio lapidis fit ad ipsius altaris consecrationem, quae est perpetuo in lapide quandiu altare manet: et ideo non potest iterari. Sed haec unctio non fit ad consecrationem hominis: cum non imprimatur character. Et ideo non est simile.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 33 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod illud quod secundum aestimationem hominum est extremum, quandoque secundum rei veritatem non est extremum. Et sic dicitur hoc sacramentum extrema unctio, quia non debet dari nisi illis quorum mors est propinqua secundum aestimationem hominum.
Ad secundum dicendum quod illud quod secundum aestimationem hominum est extremum, quandoque secundum rei veritatem non est extremum. Et sic dicitur hoc sacramentum extrema unctio, quia non debet dari nisi illis quorum mors est propinqua secundum aestimationem hominum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum in eadem infirmitate debeat iterari
Suppl q. 33 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in eadem infirmitate non debeat iterari. Quia uni morbo non debetur nisi una medicina. Sed hoc sacramentum est quaedam spiritualis medicina. Ergo contra unum morbum non debet iterari.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in eadem infirmitate non debeat iterari. Quia uni morbo non debetur nisi una medicina. Sed hoc sacramentum est quaedam spiritualis medicina. Ergo contra unum morbum non debet iterari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 33 a. 2 arg. 2
Praeterea, secundum hoc posset aliquis infirmus tota die inungi, si in eodem morbo posset iterari unctio. Quod est absurdum.
Praeterea, secundum hoc posset aliquis infirmus tota die inungi, si in eodem morbo posset iterari unctio. Quod est absurdum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 33 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod aliquando morbus diu durat post sacramenti perceptionem: et sic reliquiae peccatorum contrahuntur, contra quas principaliter hoc sacramentum datur. Ergo iterato debet inungi.
Sed contra est quod aliquando morbus diu durat post sacramenti perceptionem: et sic reliquiae peccatorum contrahuntur, contra quas principaliter hoc sacramentum datur. Ergo iterato debet inungi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 33 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum non respicit tantum infirmitatem, sed etiam infirmitatis statum: quia non debet dari nisi infirmis qui, secundum humanam aestimationem, videntur morti appropinquare. Quaedam autem infirmitates non sunt diuturnae. Unde, si in eis datur hoc sacramentum tunc eum homo ad statum illum perveniat quod sit in periculo mortis, non recedit a statu illo nisi infirmitate curata, et ita iterum non debet inungi: sed, si recidivum patiatur, erit alia infirmitas, et poterit alia fieri inunctio. Quaedam vero sunt aegritudines diuturnae: ut ethica et hydropisis, et huiusmodi. Et in talibus non debet fieri unctio, nisi quando videntur perducere ad periculum mortis. Et si homo illum articulum evadat, eadem infirmitate durante, et iterum ad similem statum per illam aegritudinem reducatur, iterum potest inungi: quia iam quasi est alius status infirmitatis, quamvis non sit alia infirmitas simpliciter.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 33 a. 2 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Ordinis (34-40)
- Q 34: De sacramento ordinis
Suppl q. 34 pr.
Post hoc considerandum est de sacramento ordinis. Et primo, de ordine in communi; secundo, de distinctione ordinum; tertio, de conferentibus ordinem; quarto, de impedimentis ordinandorum; quinto, de his quae sunt ordinibus annexa.
De ipso autem ordine in communi tria videnda sunt: primo, de eius entitate et quidditate, et partibus eius; secundo, de eius effectu; tertio, de suscipientibus ipsum.
Circa primum quaeruntur quinque.
Primo: utrum in Ecclesia esse debeat.
Secundo: utrum convenienter definiatur.
Tertio: utrum sit sacramentum.
Quarto: utrum eius forma exprimatur convenienter.
Quinto: utrum hoc sacramentum materiam habeat.
Post hoc considerandum est de sacramento ordinis. Et primo, de ordine in communi; secundo, de distinctione ordinum; tertio, de conferentibus ordinem; quarto, de impedimentis ordinandorum; quinto, de his quae sunt ordinibus annexa.
De ipso autem ordine in communi tria videnda sunt: primo, de eius entitate et quidditate, et partibus eius; secundo, de eius effectu; tertio, de suscipientibus ipsum.
Circa primum quaeruntur quinque.
Primo: utrum in Ecclesia esse debeat.
Secundo: utrum convenienter definiatur.
Tertio: utrum sit sacramentum.
Quarto: utrum eius forma exprimatur convenienter.
Quinto: utrum hoc sacramentum materiam habeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum ordo in Ecclesia esse debeat
Suppl q. 34 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordo in Ecclesia esse non debeat. Ordo enim requirit subiectionem et praelationem. Sed subiectio videtur repugnare libertati in quam vocati sumus per Christum. Ergo ordo in Ecclesia esse non debet.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordo in Ecclesia esse non debeat. Ordo enim requirit subiectionem et praelationem. Sed subiectio videtur repugnare libertati in quam vocati sumus per Christum. Ergo ordo in Ecclesia esse non debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 1 arg. 2
Praeterea, ille qui in ordine constituitur, alio superior fit. Sed in Ecclesia quilibet debet se altero inferiorem reputare: Philipp. 2, superiores invicem arbitrantes. Ergo non debet in Ecclesia esse ordo.
Praeterea, ille qui in ordine constituitur, alio superior fit. Sed in Ecclesia quilibet debet se altero inferiorem reputare: Philipp. 2, superiores invicem arbitrantes. Ergo non debet in Ecclesia esse ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 1 arg. 3
Praeterea, ordo invenitur in angelis propter distinctionem eorum in naturalibus et gratuitis. Sed omnes homines sunt in natura unum: gratiarum etiam dona quis eminentius habeat, ignotum est. Ergo ordo in Ecclesia esse non potest.
Praeterea, ordo invenitur in angelis propter distinctionem eorum in naturalibus et gratuitis. Sed omnes homines sunt in natura unum: gratiarum etiam dona quis eminentius habeat, ignotum est. Ergo ordo in Ecclesia esse non potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Rom. 13: quae a Deo sunt, ordinata sunt. Sed Ecclesia a Deo est: quia ipse eam aedificavit sanguine suo. Ergo ordo in Ecclesia esse debet.
Sed contra: Rom. 13: quae a Deo sunt, ordinata sunt. Sed Ecclesia a Deo est: quia ipse eam aedificavit sanguine suo. Ergo ordo in Ecclesia esse debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 1 arg. 4
Praeterea, status Ecclesiae est medius inter statum naturae et gloriae. Sed in natura invenitur ordo, quo quaedam aliis superiora sunt: et similiter in gloria, ut patet in angelis. Ergo in Ecclesia debet esse ordo.
Praeterea, status Ecclesiae est medius inter statum naturae et gloriae. Sed in natura invenitur ordo, quo quaedam aliis superiora sunt: et similiter in gloria, ut patet in angelis. Ergo in Ecclesia debet esse ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod Deus sua opera in sui similitudinem producere voluit quantum possibile fuit, ut perfecta essent, et per ea cognosci posset. Et ideo, ut in suis operibus repraesentaretur non solum secundum quod in se est, sed etiam secundum quod aliis influit, hanc legem naturalem imposuit omnibus, ut ultima per media perficerentur et media per prima, ut Dionysius dicit. Et ideo, ut ista pulchritudo Ecclesiae non deesset, posuit ordinem in ea, ut quidam aliis sacramenta traderet, suo modo Deo in hoc assimilati, quasi Deo cooperantes: sicut et in corpore naturali quaedam membra aliis influunt.
Respondeo dicendum quod Deus sua opera in sui similitudinem producere voluit quantum possibile fuit, ut perfecta essent, et per ea cognosci posset. Et ideo, ut in suis operibus repraesentaretur non solum secundum quod in se est, sed etiam secundum quod aliis influit, hanc legem naturalem imposuit omnibus, ut ultima per media perficerentur et media per prima, ut Dionysius dicit. Et ideo, ut ista pulchritudo Ecclesiae non deesset, posuit ordinem in ea, ut quidam aliis sacramenta traderet, suo modo Deo in hoc assimilati, quasi Deo cooperantes: sicut et in corpore naturali quaedam membra aliis influunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod subiectio servitutis repugnat libertati: quae servitus est cum aliquis dominatur ad sui utilitatem subiectis utens. Talis autem subiectio non requiritur in ordine, per quem qui praesunt salutem subditorum quaerere debent, non propriam utilitatem.
Ad primum ergo dicendum quod subiectio servitutis repugnat libertati: quae servitus est cum aliquis dominatur ad sui utilitatem subiectis utens. Talis autem subiectio non requiritur in ordine, per quem qui praesunt salutem subditorum quaerere debent, non propriam utilitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod quilibet debet se reputare inferiorem merito, sed non officio. Ordines autem officia quaedam sunt.
Ad secundum dicendum quod quilibet debet se reputare inferiorem merito, sed non officio. Ordines autem officia quaedam sunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ordo in angelis non attenditur secundum distinctionem naturae nisi per accidens, inquantum ad distinctionem naturae sequitur in eis distinctio gratiae. Attenditur autem per se secundum distinctionem in gratia: quia eorum ordines respiciunt participationem divinorum, et communicationem in statu gloriae, quae est secundum mensuram gratiae, quasi gratiae finis et effectus quodammodo. Sed ordines Ecclesiae militantis respiciunt participationem sacramentorum et communicationem, quae sunt causa gratiae, et quodammodo gratiam praecedunt. Et sic non est de necessitate nostrorum ordinum gratia gratum faciens, sed solum potestas dispensandi sacramenta. Et propter hoc ordo non attenditur per distinctionem gratiae gratum facientis, sed per distinctionem potestatis.
Ad tertium dicendum quod ordo in angelis non attenditur secundum distinctionem naturae nisi per accidens, inquantum ad distinctionem naturae sequitur in eis distinctio gratiae. Attenditur autem per se secundum distinctionem in gratia: quia eorum ordines respiciunt participationem divinorum, et communicationem in statu gloriae, quae est secundum mensuram gratiae, quasi gratiae finis et effectus quodammodo. Sed ordines Ecclesiae militantis respiciunt participationem sacramentorum et communicationem, quae sunt causa gratiae, et quodammodo gratiam praecedunt. Et sic non est de necessitate nostrorum ordinum gratia gratum faciens, sed solum potestas dispensandi sacramenta. Et propter hoc ordo non attenditur per distinctionem gratiae gratum facientis, sed per distinctionem potestatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum convenienter ordo a Magistro Sententiarum definiatur
Suppl q. 34 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ordo a Magistro Sententiarum, 24 distinctione, definiatur, ubi dicitur: ordo est signaculum quoddam Ecclesiae, per quod spiritualis potestas traditur ordinato. Pars enim non debet poni genus totius. Sed character, qui per signaculum exponitur in consequenti definitione, est pars ordinis: quia dividitur contra id quod est res tantum, vel sacramentum tantum, cum sit res et sacramentum. Ergo signaculum non debet poni quasi genus ordinis.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ordo a Magistro Sententiarum, 24 distinctione, definiatur, ubi dicitur: ordo est signaculum quoddam Ecclesiae, per quod spiritualis potestas traditur ordinato. Pars enim non debet poni genus totius. Sed character, qui per signaculum exponitur in consequenti definitione, est pars ordinis: quia dividitur contra id quod est res tantum, vel sacramentum tantum, cum sit res et sacramentum. Ergo signaculum non debet poni quasi genus ordinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 2 arg. 2
Praeterea, sicut in sacramento ordinis imprimitur character, ita in sacramento baptismi. Sed in definitione baptismi non ponebatur character. Ergo nec in definitione ordinis debet poni.
Praeterea, sicut in sacramento ordinis imprimitur character, ita in sacramento baptismi. Sed in definitione baptismi non ponebatur character. Ergo nec in definitione ordinis debet poni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 2 arg. 3
Praeterea, in baptismo etiam quaedam spiritualis datur potestas accedendi ad sacramenta: et iterum est quoddam signaculum, cum sit sacramentum. Ergo haec definitio convenit baptismo. Et sic inconvenienter assignatur de ordine.
Praeterea, in baptismo etiam quaedam spiritualis datur potestas accedendi ad sacramenta: et iterum est quoddam signaculum, cum sit sacramentum. Ergo haec definitio convenit baptismo. Et sic inconvenienter assignatur de ordine.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 2 arg. 4
Praeterea, ordo relatio quaedam est quae in utroque extremorum salvatur. Extrema autem huius relationis sunt superior et inferior. Ergo inferiores habent ordinem sicut et superiores. Sed in eis non est aliqua potestas praeeminentiae, qualis ponitur hic in definitione ordinis, ut patet per expositionem sequentem, ubi ponitur promotio potestatis. Ergo inconvenienter definitur hic ordo.
Praeterea, ordo relatio quaedam est quae in utroque extremorum salvatur. Extrema autem huius relationis sunt superior et inferior. Ergo inferiores habent ordinem sicut et superiores. Sed in eis non est aliqua potestas praeeminentiae, qualis ponitur hic in definitione ordinis, ut patet per expositionem sequentem, ubi ponitur promotio potestatis. Ergo inconvenienter definitur hic ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod definitio quam Magister de ordine ponit, convenit ordini secundum quod est Ecclesiae sacramentum. Et ideo duo ponit: signum exterius, ibi, signaculum quoddam etc., idest, signum quoddam; et effectum interiorem, ibi, quo spiritualis potestas etc.
Respondeo dicendum quod definitio quam Magister de ordine ponit, convenit ordini secundum quod est Ecclesiae sacramentum. Et ideo duo ponit: signum exterius, ibi, signaculum quoddam etc., idest, signum quoddam; et effectum interiorem, ibi, quo spiritualis potestas etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod signaculum non ponitur hic pro charactere interiori: sed pro eo quod exterius geritur, quod est signum interioris potestatis et causa. Et sic etiam sumitur character in alia definitione.
Si tamen pro interiori charactere sumeretur, non esset inconveniens. Quia divisio sacramenti in illa tria non est in partes integrales, proprie loquendo. Quia illud quod est res tantum, non est de essentia sacramenti. Quod est etiam sacramentum tantum, transit: et sacramentum manere dicitur. Unde relinquitur quod ipse character interior sit essentialiter et principaliter ipsum sacramentum ordinis.
Ad primum ergo dicendum quod signaculum non ponitur hic pro charactere interiori: sed pro eo quod exterius geritur, quod est signum interioris potestatis et causa. Et sic etiam sumitur character in alia definitione.
Si tamen pro interiori charactere sumeretur, non esset inconveniens. Quia divisio sacramenti in illa tria non est in partes integrales, proprie loquendo. Quia illud quod est res tantum, non est de essentia sacramenti. Quod est etiam sacramentum tantum, transit: et sacramentum manere dicitur. Unde relinquitur quod ipse character interior sit essentialiter et principaliter ipsum sacramentum ordinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod baptismus, quamvis in eo conferatur aliqua spiritualis potestas recipiendi alia sacramenta, ratione cuius characterem imprimit, non tamen hic est principalis effectus eius: sed ablutio interior, propter quam baptismus fieret etiam priori causa non existente. Sed ordo potestatem principaliter importat. Et ideo character, qui est spiritualis potestas, in definitione ordinis ponitur, non autem in definitione baptismi.
Ad secundum dicendum quod baptismus, quamvis in eo conferatur aliqua spiritualis potestas recipiendi alia sacramenta, ratione cuius characterem imprimit, non tamen hic est principalis effectus eius: sed ablutio interior, propter quam baptismus fieret etiam priori causa non existente. Sed ordo potestatem principaliter importat. Et ideo character, qui est spiritualis potestas, in definitione ordinis ponitur, non autem in definitione baptismi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod in baptismo datur quaedam potentia spiritualis ad recipiendum, et ita quodammodo passiva. Potestas autem proprie nominat potentiam activam cum aliqua praeeminentia. Et ideo haec definitio baptismo non competit.
Ad tertium dicendum quod in baptismo datur quaedam potentia spiritualis ad recipiendum, et ita quodammodo passiva. Potestas autem proprie nominat potentiam activam cum aliqua praeeminentia. Et ideo haec definitio baptismo non competit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod nomen ordinis dupliciter accipitur. Quandoque enim significat ipsam relationem. Et sic est tam in inferiori quam in superiori, ut obiectio tangit. Et sic non accipitur hic. Aliquando autem accipitur pro ipso gradu qui ordinem primo modo acceptum facit. Et quia ratio ordinis prout est relatio, invenitur ubi primo aliquid superius alteri occurrit, ideo hic gradus eminens per potestatem spiritualem ordo nominatur.
Ad quartum dicendum quod nomen ordinis dupliciter accipitur. Quandoque enim significat ipsam relationem. Et sic est tam in inferiori quam in superiori, ut obiectio tangit. Et sic non accipitur hic. Aliquando autem accipitur pro ipso gradu qui ordinem primo modo acceptum facit. Et quia ratio ordinis prout est relatio, invenitur ubi primo aliquid superius alteri occurrit, ideo hic gradus eminens per potestatem spiritualem ordo nominatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum ordo sit sacramentum
Suppl q. 34 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ordo non sit sacramentum. Sacramentum enim, ut dicit Hugo de Sancto Victore, est materiale elementum. Sed ordo non nominat aliquid huiusmodi, sed magis relationem vel potestatem: quia ordo est pars potestatis, secundum Isidorum. Ergo non est sacramentum.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ordo non sit sacramentum. Sacramentum enim, ut dicit Hugo de Sancto Victore, est materiale elementum. Sed ordo non nominat aliquid huiusmodi, sed magis relationem vel potestatem: quia ordo est pars potestatis, secundum Isidorum. Ergo non est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 3 arg. 2
Praeterea, sacramenta non sunt de Ecclesia triumphante. Sed ordo est ibi: ut patet de angelis. Ergo ordo non est sacramentum.
Praeterea, sacramenta non sunt de Ecclesia triumphante. Sed ordo est ibi: ut patet de angelis. Ergo ordo non est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 3 arg. 3
Praeterea, sicut praelatio spiritualis, quae est ordo, datur cum quadam consecratione, ita et praelatio saecularis: quia et reges inunguntur, ut dictum est. Sed regia dignitas non est sacramentum. Ergo nec ordo de quo loquimur.
R: Q.. 19 A. 1[t:suppl q. 19 a. 1]
Praeterea, sicut praelatio spiritualis, quae est ordo, datur cum quadam consecratione, ita et praelatio saecularis: quia et reges inunguntur, ut dictum est. Sed regia dignitas non est sacramentum. Ergo nec ordo de quo loquimur.
R: Q.. 19 A. 1[t:suppl q. 19 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 3 s. c. 1
Sed contra est quia ab omnibus enumeratur inter septem Ecclesiae sacramenta.
Sed contra est quia ab omnibus enumeratur inter septem Ecclesiae sacramenta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 3 arg. 4
Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed propter ordinem fit homo dispensator aliorum sacramentorum. Ergo ordo habet magis rationem quod sit sacramentum quam etiam alia.
Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis. Sed propter ordinem fit homo dispensator aliorum sacramentorum. Ergo ordo habet magis rationem quod sit sacramentum quam etiam alia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod sacramentum, ut ex dictis patet, nihil est aliud quam quaedam sanctificatio homini exhibita cum aliquo signo visibili. Unde, cum in susceptione ordinis quaedam consecratio homini exhibeatur per visibilia signa, constat ordinem esse sacramentum.
R: Q.. 29 A. 1[t:suppl q. 29 a. 1] III Q. 60[t:iiia q. 60]
Respondeo dicendum quod sacramentum, ut ex dictis patet, nihil est aliud quam quaedam sanctificatio homini exhibita cum aliquo signo visibili. Unde, cum in susceptione ordinis quaedam consecratio homini exhibeatur per visibilia signa, constat ordinem esse sacramentum.
R: Q.. 29 A. 1[t:suppl q. 29 a. 1] III Q. 60[t:iiia q. 60]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis ordo in suo nomine non exprimat aliquod materiale elementum, tamen ordo non confertur sine aliquo elemento materiali.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis ordo in suo nomine non exprimat aliquod materiale elementum, tamen ordo non confertur sine aliquo elemento materiali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod potestates proportionari debent illis ad quae sunt. Communicatio autem divinorum, ad quam datur spiritualis potestas, non fit angelis per aliqua sensibilia signa, sicut in hominibus contingit. Et ideo potestas spiritualis, quae est ordo, non adhibetur angelis cum aliquibus signis visibilibus sicut hominibus. Et ideo in hominibus est ordo sacramentum, sed non in angelis.
Ad secundum dicendum quod potestates proportionari debent illis ad quae sunt. Communicatio autem divinorum, ad quam datur spiritualis potestas, non fit angelis per aliqua sensibilia signa, sicut in hominibus contingit. Et ideo potestas spiritualis, quae est ordo, non adhibetur angelis cum aliquibus signis visibilibus sicut hominibus. Et ideo in hominibus est ordo sacramentum, sed non in angelis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod non omnis benedictio quae hominibus adhibetur, vel consecratio, est sacramentum. Quia et monachi et abbates benedicuntur: tamen illae benedictiones non sunt sacramenta. Et similiter nec regalis unctio. Quia per huiusmodi benedictiones non ordinantur aliqui ad dispensationem divinorum sacramentorum, sicut per benedictiones ordinis.
Ad tertium dicendum quod non omnis benedictio quae hominibus adhibetur, vel consecratio, est sacramentum. Quia et monachi et abbates benedicuntur: tamen illae benedictiones non sunt sacramenta. Et similiter nec regalis unctio. Quia per huiusmodi benedictiones non ordinantur aliqui ad dispensationem divinorum sacramentorum, sicut per benedictiones ordinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum forma huius sacramenti convenienter in littera exprimatur
Suppl q. 34 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod forma huius sacramenti inconvenienter in littera exprimatur. Quia sacramenta efficaciam habent ex forma. Sed efficacia sacramentorum est ex virtute divina, quae in eis secretius operatur salutem. Ergo in forma huius sacramenti deberet fieri mentio de virtute divina per invocationem Trinitatis: sicut in aliis sacramentis.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod forma huius sacramenti inconvenienter in littera exprimatur. Quia sacramenta efficaciam habent ex forma. Sed efficacia sacramentorum est ex virtute divina, quae in eis secretius operatur salutem. Ergo in forma huius sacramenti deberet fieri mentio de virtute divina per invocationem Trinitatis: sicut in aliis sacramentis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 4 arg. 2
Praeterea, imperare est eius qui habet auctoritatem. Sed auctoritas non residet apud eum qui sacramenta dispensat, sed ministerium tantum. Ergo non deberet uti imperativo modo, ut diceret sic: agite vel accipite hoc vel illud, vel aliquid huiusmodi.
Praeterea, imperare est eius qui habet auctoritatem. Sed auctoritas non residet apud eum qui sacramenta dispensat, sed ministerium tantum. Ergo non deberet uti imperativo modo, ut diceret sic: agite vel accipite hoc vel illud, vel aliquid huiusmodi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 4 arg. 3
Praeterea, in forma sacramenti non debet fieri mentio nisi de illis quae sunt de essentia sacramenti. Sed usus potestatis acceptae non est de essentia huius sacramenti, sed consequitur ad ipsum. Ergo non debet de eo fieri mentio in forma huius sacramenti.
Praeterea, in forma sacramenti non debet fieri mentio nisi de illis quae sunt de essentia sacramenti. Sed usus potestatis acceptae non est de essentia huius sacramenti, sed consequitur ad ipsum. Ergo non debet de eo fieri mentio in forma huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 4 arg. 4
Praeterea, omnia sacramenta ordinant ad aeternam remunerationem. Sed in formis aliorum sacramentorum non fit mentio de remuneratione. Ergo nec in forma huius sacramenti deberet de ea fieri mentio, sicut fit cum dicitur: habiturus partem si fideliter, etc.
Praeterea, omnia sacramenta ordinant ad aeternam remunerationem. Sed in formis aliorum sacramentorum non fit mentio de remuneratione. Ergo nec in forma huius sacramenti deberet de ea fieri mentio, sicut fit cum dicitur: habiturus partem si fideliter, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum principaliter consistit in potestate tradita. Potestas autem a potestate traducitur sicut simile ex simili. Et iterum potestas per usum innotescit: quia potentiae notificantur per actus. Et ideo in forma ordinis exprimitur usus ordinis per actum qui imperatur; et exprimitur traductio potestatis per imperativum modum.
Respondeo dicendum quod hoc sacramentum principaliter consistit in potestate tradita. Potestas autem a potestate traducitur sicut simile ex simili. Et iterum potestas per usum innotescit: quia potentiae notificantur per actus. Et ideo in forma ordinis exprimitur usus ordinis per actum qui imperatur; et exprimitur traductio potestatis per imperativum modum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod alia sacramenta non ordinantur principaliter ad effectus similes potestati per quam sacramenta dispensantur, sicut hoc sacramentum. Et ideo in hoc sacramento est quasi quaedam communicatio univoca unde in aliis sacramentis exprimitur aliquid ex parte divinae virtutis, cui effectus sacramenti assimilatur: non autem in hoc sacramento.
Ad primum ergo dicendum quod alia sacramenta non ordinantur principaliter ad effectus similes potestati per quam sacramenta dispensantur, sicut hoc sacramentum. Et ideo in hoc sacramento est quasi quaedam communicatio univoca unde in aliis sacramentis exprimitur aliquid ex parte divinae virtutis, cui effectus sacramenti assimilatur: non autem in hoc sacramento.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis in episcopo, qui est minister huius sacramenti, non sit auctoritas respectu collationis huius sacramenti, tamen habet aliquam potestatem respectu potestatis ordinis quae confertur per ipsum, inquantum a sua potestate derivatur.
Ad secundum dicendum quod, quamvis in episcopo, qui est minister huius sacramenti, non sit auctoritas respectu collationis huius sacramenti, tamen habet aliquam potestatem respectu potestatis ordinis quae confertur per ipsum, inquantum a sua potestate derivatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod usus potestatis est effectus potestatis in genere causae efficientis: et sic non habet quod in definitione ordinis ponatur. Sed est quodammodo causa in genere causae finalis. Et ideo secundum hanc rationem poni potest in definitione ordinis.
Ad tertium dicendum quod usus potestatis est effectus potestatis in genere causae efficientis: et sic non habet quod in definitione ordinis ponatur. Sed est quodammodo causa in genere causae finalis. Et ideo secundum hanc rationem poni potest in definitione ordinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum, quod aliter se habet in hoc, et in aliis sacramentis; nam per hoc sacramentum confertur officium aliquod, vel potestas aliquid faciendi, et ideo convenienter fit mentio remunerationis acquirendae, si fideliter administretur: sed in aliis non confertur simile officium, vel similis potestas ad agendum, et ideo in illis nulla remunerationis mentio fit. Ad alia igitur sacramenta velut passive quodammodo se habet suscipiens, quia recipit ea propter proprium statum perficiendum tantum: sed ad hoc sacramentum se habet quodammodo active, quia illud suscipit propter hierarchicas functiones in Ecclesia exercendas: unde quamvis alia eo ipso quod gratiam conferunt, ordinent ad salutem, proprie tamen ad remunerationem non ordinant, sicut hoc sacramentum.
Ad quartum dicendum, quod aliter se habet in hoc, et in aliis sacramentis; nam per hoc sacramentum confertur officium aliquod, vel potestas aliquid faciendi, et ideo convenienter fit mentio remunerationis acquirendae, si fideliter administretur: sed in aliis non confertur simile officium, vel similis potestas ad agendum, et ideo in illis nulla remunerationis mentio fit. Ad alia igitur sacramenta velut passive quodammodo se habet suscipiens, quia recipit ea propter proprium statum perficiendum tantum: sed ad hoc sacramentum se habet quodammodo active, quia illud suscipit propter hierarchicas functiones in Ecclesia exercendas: unde quamvis alia eo ipso quod gratiam conferunt, ordinent ad salutem, proprie tamen ad remunerationem non ordinant, sicut hoc sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum hoc sacramentum habeat materiam
Suppl q. 34 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non habeat materiam. Quia in omni sacramento quod habet materiam, virtus operans in sacramento est in materia. Sed in rebus materialibus quae hic adhibentur, sicut sunt claves et candelabra et huiusmodi, non videtur esse aliqua virtus sanctificandi. Ergo non habet materiam.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod hoc sacramentum non habeat materiam. Quia in omni sacramento quod habet materiam, virtus operans in sacramento est in materia. Sed in rebus materialibus quae hic adhibentur, sicut sunt claves et candelabra et huiusmodi, non videtur esse aliqua virtus sanctificandi. Ergo non habet materiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 5 arg. 2
Praeterea, in isto sacramento confertur plenitudo gratiae septiformis, ut in littera dicitur sicut in confirmatione. Sed materia confirmationis praeexigit sanctificationem. Cum ergo ea quae in hoc sacramento videntur esse materialia, non sint praesanctificata, videtur quod non sint materia huius sacramenti.
Praeterea, in isto sacramento confertur plenitudo gratiae septiformis, ut in littera dicitur sicut in confirmatione. Sed materia confirmationis praeexigit sanctificationem. Cum ergo ea quae in hoc sacramento videntur esse materialia, non sint praesanctificata, videtur quod non sint materia huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 5 arg. 3
Praeterea, in quolibet sacramento habente materiam requiritur contactus materiae ad eum qui suscipit sacramentum. Sed, ut a quibusdam dicitur, contactus dictorum materialium ab eo qui suscipit sacramentum, non est de necessitate sacramenti, sed solum porrectio. Ergo praedictae res materiales non sunt materia huius sacramenti.
Praeterea, in quolibet sacramento habente materiam requiritur contactus materiae ad eum qui suscipit sacramentum. Sed, ut a quibusdam dicitur, contactus dictorum materialium ab eo qui suscipit sacramentum, non est de necessitate sacramenti, sed solum porrectio. Ergo praedictae res materiales non sunt materia huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 5 s. c. 1
Sed contra est quia omne sacramentum consistit in rebus et verbis. Sed res in quolibet sacramento sunt materia ipsius. Ergo et res quae in hoc sacramento adhibentur, sunt materia huius sacramenti.
Sed contra est quia omne sacramentum consistit in rebus et verbis. Sed res in quolibet sacramento sunt materia ipsius. Ergo et res quae in hoc sacramento adhibentur, sunt materia huius sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 5 arg. 4
Praeterea, plus requiritur ad dispensandum sacramenta quam ad suscipiendum sacramenta. Sed baptismus, in quo datur potestas ad suscipiendum sacramenta, indiget materia. Ergo et ordo, in quo datur potestas ad ea dispensanda.
Praeterea, plus requiritur ad dispensandum sacramenta quam ad suscipiendum sacramenta. Sed baptismus, in quo datur potestas ad suscipiendum sacramenta, indiget materia. Ergo et ordo, in quo datur potestas ad ea dispensanda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod materia in sacramentis exterius adhibita significat virtutem in sacramentis agentem ex extrinseco omnino advenire. Unde, cum effectus proprius huius sacramenti, scilicet character, non percipiatur ex aliqua operatione ipsius qui ad sacramentum accedit, sicut erat in poenitentia, sed omnino ex extrinseco adveniat, competit ei materiam habere. Tamen diversimode ab aliis sacramentis quae materiam habent. Quia hoc quod in sacramento confertur, in aliis sacramentis derivatur tantum a Deo, non a ministro, qui sacramentum dispensat: sed illud quod in hoc sacramento traditur, scilicet spiritualis potestas, derivatur etiam ab eo qui sacramentum dat, sicut potestas imperfecta a perfecta. Et ideo efficacia aliorum sacramentorum principaliter consistit in materia, quae virtutem divinam significat et continet ex sanctificatione per ministerium adhibita: sed efficacia huius sacramenti principaliter residet penes eum qui sacramentum dispensat: materia autem adhibetur magis ad determinandum potestatem, quae traditur particulariter ab habente eam complete, quam ad potestatem causandam. Quod patet ex hoc quod materia competit usui potestatis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 5 ad 1
Et per hoc patet solutio ad primum.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod materiam in aliis sacramentis oportet sanctificari propter virtutem quam continet. Sed non est ita in proposito.
Ad secundum dicendum quod materiam in aliis sacramentis oportet sanctificari propter virtutem quam continet. Sed non est ita in proposito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 34 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sustinendo illud dictum, ex dictis apparet causa eius. Quia enim potestas ordinis non accipitur a materia sed a ministro, ideo porrectio materiae magis est de essentia sacramenti quam tactus. Tamen ipsa verba formae videntur ostendere quod tactus materiae sit de essentia sacramenti: quia dicitur, accipe hoc vel illud.
Ad tertium dicendum quod, sustinendo illud dictum, ex dictis apparet causa eius. Quia enim potestas ordinis non accipitur a materia sed a ministro, ideo porrectio materiae magis est de essentia sacramenti quam tactus. Tamen ipsa verba formae videntur ostendere quod tactus materiae sit de essentia sacramenti: quia dicitur, accipe hoc vel illud.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 35: De effectu sacramenti ordinis
Suppl q. 35 pr.
Deinde considerandum est de effectu Huius sacramenti.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum in sacramento ordinis gratia conferatur.
Secundo: utrum imprimatur character.
Tertio: utrum character ordinis praesupponat characterem baptismalem.
Quarto: utrum praesupponat characterem confirmationis.
Quinto: utrum character unius ordinis praesupponat characterem alterius.
Deinde considerandum est de effectu Huius sacramenti.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum in sacramento ordinis gratia conferatur.
Secundo: utrum imprimatur character.
Tertio: utrum character ordinis praesupponat characterem baptismalem.
Quarto: utrum praesupponat characterem confirmationis.
Quinto: utrum character unius ordinis praesupponat characterem alterius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum in sacramento ordinis conferatur gratia gratum facietis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 42 a. 3 co.[t:suppl q. 42 a. 3 co.]
Suppl q. 35 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in sacramento ordinis non conferatur gratia gratum faciens. Quia communiter dicitur quod sacramentum ordinis ordinatur contra defectum ignorantiae. Sed contra ignorantiam non datur gratia gratum faciens, sed gratia gratis data: quia gratia gratum faciens magis respicit affectum. Ergo in hoc sacramento ordinis non datur gratia gratum faciens.
suppl q. 42 a. 3 co.[t:suppl q. 42 a. 3 co.]
Suppl q. 35 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in sacramento ordinis non conferatur gratia gratum faciens. Quia communiter dicitur quod sacramentum ordinis ordinatur contra defectum ignorantiae. Sed contra ignorantiam non datur gratia gratum faciens, sed gratia gratis data: quia gratia gratum faciens magis respicit affectum. Ergo in hoc sacramento ordinis non datur gratia gratum faciens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 1 arg. 2
Praeterea, ordo distinctionem importat. Sed membra Ecclesiae non distinguuntur per gratiam gratum facientem, sed secundum gratiam gratis datam, de qua dicitur, I Cor. 12: divisiones gratiarum sunt. Ergo in ordine non datur gratia gratum faciens.
Praeterea, ordo distinctionem importat. Sed membra Ecclesiae non distinguuntur per gratiam gratum facientem, sed secundum gratiam gratis datam, de qua dicitur, I Cor. 12: divisiones gratiarum sunt. Ergo in ordine non datur gratia gratum faciens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 1 arg. 3
Praeterea, nulla causa praesupponit effectum suum. Sed in eo qui accedit ad ordines praesupponitur gratia, per quam fit idoneus ad exacutionem ordinis. Ergo talis gratia non confertur in ordinis collatione.
Praeterea, nulla causa praesupponit effectum suum. Sed in eo qui accedit ad ordines praesupponitur gratia, per quam fit idoneus ad exacutionem ordinis. Ergo talis gratia non confertur in ordinis collatione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Sacramenta novae legis efficiunt quod figurant. Sed ordo per numerum septenarium significat septem dona Spiritus Sancti, ut in littera dicitur. Ergo dona Spiritus Sancti, quae non sunt sine gratia gratum faciente, in ordine dantur.
Sed contra: Sacramenta novae legis efficiunt quod figurant. Sed ordo per numerum septenarium significat septem dona Spiritus Sancti, ut in littera dicitur. Ergo dona Spiritus Sancti, quae non sunt sine gratia gratum faciente, in ordine dantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 1 arg. 4
Praeterea, ordo est sacramentum novae legis. Sed in definitione talis sacramenti ponitur ut causa gratiae existat. Ergo causat gratiam in suscipiente.
Praeterea, ordo est sacramentum novae legis. Sed in definitione talis sacramenti ponitur ut causa gratiae existat. Ergo causat gratiam in suscipiente.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod Dei perfecta sunt opera, ut dicitur Deut. 32. Et ideo cuicumque datur potentia aliqua divinitus, dantur ea per quae executio illius potentiae potest congrue fieri. Et hoc etiam in naturalibus patet: quia animalibus dantur membra quibus potentiae animae possunt exire in actus suos, nisi sit defectus ex parte materiae. Sicut autem gratia gratum faciens est necessaria ad hoc quod homo digne sacramenta recipiat, ita etiam ad hoc quod homo digne sacramenta dispenset. Et ideo, sicut in baptismo, per quem fit homo susceptivus aliorum sacramentorum, datur gratia gratum faciens; ita in sacramento ordinis, per quod homo ordinatur ad aliorum sacramentorum dispensationem.
Respondeo dicendum quod Dei perfecta sunt opera, ut dicitur Deut. 32. Et ideo cuicumque datur potentia aliqua divinitus, dantur ea per quae executio illius potentiae potest congrue fieri. Et hoc etiam in naturalibus patet: quia animalibus dantur membra quibus potentiae animae possunt exire in actus suos, nisi sit defectus ex parte materiae. Sicut autem gratia gratum faciens est necessaria ad hoc quod homo digne sacramenta recipiat, ita etiam ad hoc quod homo digne sacramenta dispenset. Et ideo, sicut in baptismo, per quem fit homo susceptivus aliorum sacramentorum, datur gratia gratum faciens; ita in sacramento ordinis, per quod homo ordinatur ad aliorum sacramentorum dispensationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ordo datur non in remedium unius personae, sed totius Ecclesiae. Unde quod dicitur contra ignorantiam dari, non est intelligendum ita quod per susceptionem ordinis pellatur ignorantia in suscipiente: sed quia suscipiens ordinem praeficitur ad pellendam ignorantiam in plebe.
Ad primum ergo dicendum quod ordo datur non in remedium unius personae, sed totius Ecclesiae. Unde quod dicitur contra ignorantiam dari, non est intelligendum ita quod per susceptionem ordinis pellatur ignorantia in suscipiente: sed quia suscipiens ordinem praeficitur ad pellendam ignorantiam in plebe.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis dona gratiae gratum facientis communia sint omnibus membris Ecclesiae, tamen illorum actus donorum secundum quae attenditur distinctio in membris Ecclesiae idoneus susceptor aliquis esse non potest nisi caritas adsit: quae quidem sine gratia gratum faciente esse non potest.
Ad secundum dicendum quod, quamvis dona gratiae gratum facientis communia sint omnibus membris Ecclesiae, tamen illorum actus donorum secundum quae attenditur distinctio in membris Ecclesiae idoneus susceptor aliquis esse non potest nisi caritas adsit: quae quidem sine gratia gratum faciente esse non potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ad idoneam executionem ordinum non sufficit bonitas qualiscumque, sed requiritur bonitas excellens: ut sicut illi qui ordinem suscipiunt super plebem constituuntur gradu ordinis, ita et superiores sint merito sanctitatis. Et ideo praeexigitur gratia quae sufficiebat ad hoc quod digne connumerentur in plebe Christi: sed confertur in ipsa susceptione ordinis amplius gratiae munus, per quod ad maiora reddantur idonei.

Ad Catholici Sacerdotii fastigium ->=geentekst=Extra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum in sacramento ordinis imprimatur character quantum ad omnes ordines
Suppl q. 35 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in sacramento ordinis non imprimatur character quantum ad omnes ordines. Quia ordinis character est quaedam spiritualis potestas. Sed quidam ordines non ordinantur nisi ad quosdam actus corporales, scilicet ostiarii vel acolythi. Ergo in eis non imprimitur character.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in sacramento ordinis non imprimatur character quantum ad omnes ordines. Quia ordinis character est quaedam spiritualis potestas. Sed quidam ordines non ordinantur nisi ad quosdam actus corporales, scilicet ostiarii vel acolythi. Ergo in eis non imprimitur character.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 2 arg. 2
Praeterea, omnis character est indelebilis. Ergo per characterem homo ponitur in tali statu a quo non possit recedere. Sed illi qui habent aliquos ordines, possunt licite redire ad laicatum. Ergo non imprimitur character in omnibus ordinibus.
Praeterea, omnis character est indelebilis. Ergo per characterem homo ponitur in tali statu a quo non possit recedere. Sed illi qui habent aliquos ordines, possunt licite redire ad laicatum. Ergo non imprimitur character in omnibus ordinibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 2 arg. 3
Praeterea, per characterem homo adscribitur ad aliquid sacrum dandum vel accipiendum. Sed ad susceptionem sacramentorum homo sufficienter ordinatur per characterem baptismalem. Dispensator autem sacramentorum non constituitur aliquis nisi in ordine sacerdotali. Ergo in aliis ordinibus non imprimitur character.
Praeterea, per characterem homo adscribitur ad aliquid sacrum dandum vel accipiendum. Sed ad susceptionem sacramentorum homo sufficienter ordinatur per characterem baptismalem. Dispensator autem sacramentorum non constituitur aliquis nisi in ordine sacerdotali. Ergo in aliis ordinibus non imprimitur character.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Omne sacramentum in quo non imprimitur character, est iterabile. Sed nullus ordo est iterabilis. Ergo in quolibet ordine imprimitur character.
Sed contra: Omne sacramentum in quo non imprimitur character, est iterabile. Sed nullus ordo est iterabilis. Ergo in quolibet ordine imprimitur character.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 2 arg. 4
Praeterea, character est signum distinctivum. Sed in quolibet ordine est aliqua distinctio. Ergo quilibet ordo imprimit characterem.
Praeterea, character est signum distinctivum. Sed in quolibet ordine est aliqua distinctio. Ergo quilibet ordo imprimit characterem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuit triplex opinio. Quidam enim dixerunt quod in solo ordine sacerdotali character imprimitur. Sed hoc non est verum. Quia actum diaconi nullus potest exercere licite nisi diaconus. Et ita patet quod habet aliquam specialem potestatem in dispensatione sacramentorum, quam alii non habent.
Et propter hoc alii dixerunt quod in sacris ordinibus imprimitur character, non autem in minoribus. Sed hoc iterum nihil est. Quia per quemlibet ordinem aliquis constituitur supra plebem in aliquo gradu potestatis ordinatae ad sacramentorum dispensationem.
Unde, cum character sit signum distinctivum ab aliis, oportet quod in omnibus character imprimatur. Cuius etiam signum est quod perpetuo manent, et nunquam iterantur. Et haec est tertia opinio: quae communior est.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuit triplex opinio. Quidam enim dixerunt quod in solo ordine sacerdotali character imprimitur. Sed hoc non est verum. Quia actum diaconi nullus potest exercere licite nisi diaconus. Et ita patet quod habet aliquam specialem potestatem in dispensatione sacramentorum, quam alii non habent.
Et propter hoc alii dixerunt quod in sacris ordinibus imprimitur character, non autem in minoribus. Sed hoc iterum nihil est. Quia per quemlibet ordinem aliquis constituitur supra plebem in aliquo gradu potestatis ordinatae ad sacramentorum dispensationem.
Unde, cum character sit signum distinctivum ab aliis, oportet quod in omnibus character imprimatur. Cuius etiam signum est quod perpetuo manent, et nunquam iterantur. Et haec est tertia opinio: quae communior est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod quilibet ordo vel habet actum circa ipsum sacramentum, vel ordinatum ad sacramentorum dispensationem: sicut ostiarii habent actum admittendi homines ad divinorum sacramentorum inspectionem, et sic de aliis. Et ideo in omnibus requiritur spiritualis potestas.
Ad primum ergo dicendum quod quilibet ordo vel habet actum circa ipsum sacramentum, vel ordinatum ad sacramentorum dispensationem: sicut ostiarii habent actum admittendi homines ad divinorum sacramentorum inspectionem, et sic de aliis. Et ideo in omnibus requiritur spiritualis potestas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quantumcumque homo ad laicatum se transferat, semper tamen manet in eo character. Quod patet ex hoc quod, si ad clericatum revertatur, non iterum ordinem quem habuerat, suscipit.
Ad secundum dicendum quod, quantumcumque homo ad laicatum se transferat, semper tamen manet in eo character. Quod patet ex hoc quod, si ad clericatum revertatur, non iterum ordinem quem habuerat, suscipit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum sicut ad primum.
Ad tertium dicendum sicut ad primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum character ordinis praesupponat characterem baptismalem
Suppl q. 35 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod character ordinis non praesupponat characterem baptismalem. Quia per characterem ordinis homo efficitur dispensator sacramentorum: per characterem baptismalem susceptivus eorundem. Sed potestas activa non praesupponit de necessitate passivam: quia potest esse sine ea, sicut patet in Deo. Ergo character ordinis non praesupponit de necessitate characterem baptismalem.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod character ordinis non praesupponat characterem baptismalem. Quia per characterem ordinis homo efficitur dispensator sacramentorum: per characterem baptismalem susceptivus eorundem. Sed potestas activa non praesupponit de necessitate passivam: quia potest esse sine ea, sicut patet in Deo. Ergo character ordinis non praesupponit de necessitate characterem baptismalem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 3 arg. 2
Praeterea, potest contingere quod aliquis non sit baptizatus qui se baptizatum existimat probabiliter. Si ergo talis ad ordines accedat, non consequetur characterem ordinis, si character ordinis praesupponit characterem baptismalem. Et sic ea quae faciet vel in consecratione vel in absolutione, nihil erunt, et in hoc Ecclesia decipietur. Quod est inconveniens.
Praeterea, potest contingere quod aliquis non sit baptizatus qui se baptizatum existimat probabiliter. Si ergo talis ad ordines accedat, non consequetur characterem ordinis, si character ordinis praesupponit characterem baptismalem. Et sic ea quae faciet vel in consecratione vel in absolutione, nihil erunt, et in hoc Ecclesia decipietur. Quod est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 3 s. c. 1
Sed contra, baptismus est ianua sacramentorum. Ergo, cum ordo sit quoddam sacramentum, praesupponit baptismum.
Sed contra, baptismus est ianua sacramentorum. Ergo, cum ordo sit quoddam sacramentum, praesupponit baptismum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod nihil potest aliquis accipere cuius receptivam potentiam non habet. Per characterem autem baptismalem efficitur homo receptivus aliorum sacramentorum. Unde qui characterem baptismalem non habet, mullum alterum sacramentum recipere potest. Et character ordinis baptismalem characterem praesupponit.
Respondeo dicendum quod nihil potest aliquis accipere cuius receptivam potentiam non habet. Per characterem autem baptismalem efficitur homo receptivus aliorum sacramentorum. Unde qui characterem baptismalem non habet, mullum alterum sacramentum recipere potest. Et character ordinis baptismalem characterem praesupponit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in eo qui habet potentiam activam a se, potentia activa non praesupponit passivam. Sed in eo qui habet potentiam activam ab altero, praeexigitur ad potentiam activam potentia passiva, quae recipere possit potentiam activam.
Ad primum ergo dicendum quod in eo qui habet potentiam activam a se, potentia activa non praesupponit passivam. Sed in eo qui habet potentiam activam ab altero, praeexigitur ad potentiam activam potentia passiva, quae recipere possit potentiam activam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod talis, si ad sacerdotium promoveatur, non est sacerdos, nec conficere potest, nec absolvere in foro poenitentiali. Unde secundum canones debet iterato baptizari et ordinari. Et si etiam in episcopum promoveatur, illi quos ordinat non habent ordinem. Sed tamen pie credi potest quod, quantum ad ultimos effectus sacramentorum, Summus Sacerdos suppleret defectum; et quod non permitteret hoc ita latere quod Ecclesiae posset periculum imminere.
Ad secundum dicendum quod talis, si ad sacerdotium promoveatur, non est sacerdos, nec conficere potest, nec absolvere in foro poenitentiali. Unde secundum canones debet iterato baptizari et ordinari. Et si etiam in episcopum promoveatur, illi quos ordinat non habent ordinem. Sed tamen pie credi potest quod, quantum ad ultimos effectus sacramentorum, Summus Sacerdos suppleret defectum; et quod non permitteret hoc ita latere quod Ecclesiae posset periculum imminere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum character ordinis praesupponat de necessitate characterem confirmationis
Suppl q. 35 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praesupponat de necessitate characterem confirmationis. Quia in his quae sunt ordinata ad invicem, sicut medium praesupponit primum, ita ultimum praesupponit medium. Sed character confirmationis praesupponit baptismalem quasi primum. Ergo character ordinis praesupponit characterem confirmationis quasi medium.
B: (Ps 18:13)[b:Ps 18:13]
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praesupponat de necessitate characterem confirmationis. Quia in his quae sunt ordinata ad invicem, sicut medium praesupponit primum, ita ultimum praesupponit medium. Sed character confirmationis praesupponit baptismalem quasi primum. Ergo character ordinis praesupponit characterem confirmationis quasi medium.
B: (Ps 18:13)[b:Ps 18:13]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 4 arg. 2
Praeterea, qui ad alios confirmandos ponuntur, maxime debent esse firmi. Sed illi qui sacramentum ordinis suscipiunt sunt aliorum confirmatores. Ergo ipsi maxime debent habere sacramentum confirmationis.
Praeterea, qui ad alios confirmandos ponuntur, maxime debent esse firmi. Sed illi qui sacramentum ordinis suscipiunt sunt aliorum confirmatores. Ergo ipsi maxime debent habere sacramentum confirmationis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 4 s. c. 1
Sed contra, Apostoli receperunt potestatem ordinis ante Ascensionem, Ioan. 20, ubi dictum est: accipite Spiritum Sanctum. Sed confirmati sunt post Ascensionem per adventum Spiritus Sancti. Ergo ordo non praesupponit confirmationem.
Sed contra, Apostoli receperunt potestatem ordinis ante Ascensionem, Ioan. 20, ubi dictum est: accipite Spiritum Sanctum. Sed confirmati sunt post Ascensionem per adventum Spiritus Sancti. Ergo ordo non praesupponit confirmationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod ad susceptionem ordinis praeexigitur aliquid quasi de necessitate sacramenti, et aliquid de congruitate. De necessitate enim sacramenti exigitur quod ille qui accedit ad ordines sit susceptivus, quod competit ei per baptismum. Et ideo character baptismalis praesupponitur de necessitate sacramenti, ita quod sine eo sacramentum ordinis conferri non potest. Sed de congruitate requiritur omnis perfectio per quam aliquis reddatur idoneus ad executionem ordinis: et unum de istis est ut sit confirmatus. Et ideo de congruitate character ordinis characterem confirmationis praesupponit, et non de necessitate.
Respondeo dicendum quod ad susceptionem ordinis praeexigitur aliquid quasi de necessitate sacramenti, et aliquid de congruitate. De necessitate enim sacramenti exigitur quod ille qui accedit ad ordines sit susceptivus, quod competit ei per baptismum. Et ideo character baptismalis praesupponitur de necessitate sacramenti, ita quod sine eo sacramentum ordinis conferri non potest. Sed de congruitate requiritur omnis perfectio per quam aliquis reddatur idoneus ad executionem ordinis: et unum de istis est ut sit confirmatus. Et ideo de congruitate character ordinis characterem confirmationis praesupponit, et non de necessitate.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod non est similis habitudo huius medii ad ultimum, et primi ad medium: quia per characterem baptismalem fit homo susceptivus sacramenti confirmationis, non autem per sacramentum confirmationis fit susceptivus sacramenti ordinis. Et ideo non est similis ratio.
B: (Ps 17:27)
Ad primum ergo dicendum quod non est similis habitudo huius medii ad ultimum, et primi ad medium: quia per characterem baptismalem fit homo susceptivus sacramenti confirmationis, non autem per sacramentum confirmationis fit susceptivus sacramenti ordinis. Et ideo non est similis ratio.
B: (Ps 17:27)
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod illa ratio procedit de idoneitate quantum ad congruitatem.
Ad secundum dicendum quod illa ratio procedit de idoneitate quantum ad congruitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum character unius ordinis praesupponat de necessitate characterem alterius ordinis
Suppl q. 35 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod character unius ordinis praesupponat de necessitate characterem alterius ordinis. Quia maior est convenientia ordinis ad ordinem quam ordinis ad aliud sacramentum. Sed character ordinis praesupponit characterem alterius sacramenti, scilicet baptismi. Ergo multo fortius character unius ordinis praesupponit characterem alterius.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod character unius ordinis praesupponat de necessitate characterem alterius ordinis. Quia maior est convenientia ordinis ad ordinem quam ordinis ad aliud sacramentum. Sed character ordinis praesupponit characterem alterius sacramenti, scilicet baptismi. Ergo multo fortius character unius ordinis praesupponit characterem alterius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 5 arg. 2
Praeterea, ordines sunt quidam gradus. Sed nullus potest pervenire ad posteriorem gradum nisi priorem ascenderit. Ergo nullus potest accipere characterem ordinis sequentis nisi prius accipiat ordinem praecedentem.
Praeterea, ordines sunt quidam gradus. Sed nullus potest pervenire ad posteriorem gradum nisi priorem ascenderit. Ergo nullus potest accipere characterem ordinis sequentis nisi prius accipiat ordinem praecedentem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 5 s. c. 1
Sed contra, si omittatur aliquid in sacramento quod sit de necessitate sacramenti, oportet quod sacramentum iteretur. Sed si aliquis accipiat sequentem ordinem praetermisso primo, non reordinabitur, sed confertur sibi quod deerat, secundum statuta canonum. Ergo praecederis ordo non est de necessitate sequentis.
Sed contra, si omittatur aliquid in sacramento quod sit de necessitate sacramenti, oportet quod sacramentum iteretur. Sed si aliquis accipiat sequentem ordinem praetermisso primo, non reordinabitur, sed confertur sibi quod deerat, secundum statuta canonum. Ergo praecederis ordo non est de necessitate sequentis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod non est de necessitate superiorum ordinum quod aliquis minores ordines prius habeat: quia potestates sunt distinctae; et una, quantum est de sui ratione, non requirit aliam in eodem subiecto. Et ideo etiam in primitiva Ecclesia aliqui ordinabantur in presbyteros qui prius inferiores ordines non susceperant: et tamen poterant omnia quae inferiores ordines possunt; quia inferior potestas comprehenditur in superiori virtute, sicut sensus in intellectu et ducatus in regno. Sed postea per constitutionem Ecclesiae determinatum est quod ad maiores ordines se non ingerat qui prius in minoribus officiis se non humiliavit. Et inde est quod qui ordinantur per saltum, secundum canones, non reordinantur, sed id quod omissum fuerat de praecedentibus ordinibus eis confertur.
Respondeo dicendum quod non est de necessitate superiorum ordinum quod aliquis minores ordines prius habeat: quia potestates sunt distinctae; et una, quantum est de sui ratione, non requirit aliam in eodem subiecto. Et ideo etiam in primitiva Ecclesia aliqui ordinabantur in presbyteros qui prius inferiores ordines non susceperant: et tamen poterant omnia quae inferiores ordines possunt; quia inferior potestas comprehenditur in superiori virtute, sicut sensus in intellectu et ducatus in regno. Sed postea per constitutionem Ecclesiae determinatum est quod ad maiores ordines se non ingerat qui prius in minoribus officiis se non humiliavit. Et inde est quod qui ordinantur per saltum, secundum canones, non reordinantur, sed id quod omissum fuerat de praecedentibus ordinibus eis confertur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod magis conveniunt ordines ad invicem secundum similitudinem speciei quam ordo cum baptismo: sed secundum proportionem potentiae ad actum magis convenit baptismus cum ordine quam ordo cum ordine. Quia per baptismum acquirit homo potentiam passivam recipiendi ordines: non autem per ordinem inferiorem datur potentia passiva recipiendi maiores ordines.
Ad primum ergo dicendum quod magis conveniunt ordines ad invicem secundum similitudinem speciei quam ordo cum baptismo: sed secundum proportionem potentiae ad actum magis convenit baptismus cum ordine quam ordo cum ordine. Quia per baptismum acquirit homo potentiam passivam recipiendi ordines: non autem per ordinem inferiorem datur potentia passiva recipiendi maiores ordines.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 35 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod ordines non sunt gradus qui occurrant in actione una vel in uno motu, ut oporteat ad ultimum per primum devenire: sed sunt sicut gradus in diversis rebus constituti. Sicut est gradus inter hominem et angelum: nec oportet quod ille qui sit angelus, prius fuerit homo. Similiter etiam est gradus inter caput et omnia membra corporis: nec oportet quod illud quod est caput, prius fuerit pes. Et similiter est in proposito.
Ad secundum dicendum quod ordines non sunt gradus qui occurrant in actione una vel in uno motu, ut oporteat ad ultimum per primum devenire: sed sunt sicut gradus in diversis rebus constituti. Sicut est gradus inter hominem et angelum: nec oportet quod ille qui sit angelus, prius fuerit homo. Similiter etiam est gradus inter caput et omnia membra corporis: nec oportet quod illud quod est caput, prius fuerit pes. Et similiter est in proposito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 36: De qualitate suscipientium hoc sacramentum
Suppl q. 36 pr.
Deinde considerandum est de qualitate suscipientium hoc sacramentum.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum in suscipientibus hoc sacramentum requiratur bonitas vitae.
Secundo: utrum requiratur scientia totius sacrae Scripturae.
Tertio: utrum ex ipso merito vitae aliquis ordinis gradus consequatur.
Quarto: utrum promovens indignos ad ordines peccet.
Quinto: utrum aliquis in peccato existens possit sine peccato ordine suscepto uti.
Deinde considerandum est de qualitate suscipientium hoc sacramentum.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum in suscipientibus hoc sacramentum requiratur bonitas vitae.
Secundo: utrum requiratur scientia totius sacrae Scripturae.
Tertio: utrum ex ipso merito vitae aliquis ordinis gradus consequatur.
Quarto: utrum promovens indignos ad ordines peccet.
Quinto: utrum aliquis in peccato existens possit sine peccato ordine suscepto uti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum in suscipientibus ordines requiratur bonitas vitae
Suppl q. 36 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in suscipientibus ordines non requiratur bonitas vitae. Quia per ordinem aliquis ordinatur ad dispensationem sacramentorum. Sed sacramenta possunt dispensari a bonis et malis. Ergo non requiritur bona vita.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in suscipientibus ordines non requiratur bonitas vitae. Quia per ordinem aliquis ordinatur ad dispensationem sacramentorum. Sed sacramenta possunt dispensari a bonis et malis. Ergo non requiritur bona vita.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 1 arg. 2
Praeterea, non est maius ministerium quod Deo in sacramentis exhibetur, quam quod ipsi corporaliter exhibetur. Sed a ministerio ipsius corporali non repulit Dominus mulierem peccatricem et infamem: ut patet Luc. 7. Ergo nec a ministerio eius in sacramentis tales sunt amovendi.
Praeterea, non est maius ministerium quod Deo in sacramentis exhibetur, quam quod ipsi corporaliter exhibetur. Sed a ministerio ipsius corporali non repulit Dominus mulierem peccatricem et infamem: ut patet Luc. 7. Ergo nec a ministerio eius in sacramentis tales sunt amovendi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 1 arg. 3
Praeterea, per omnem gratiam datur aliquod remedium contra peccatum. Sed illis qui habent peccatum, non debet aliquod remedium denegari quod eis valere possit. Cum ergo in sacramento ordinis gratia conferatur, videtur quod debeat etiam peccatoribus hoc sacramentum dari.
Praeterea, per omnem gratiam datur aliquod remedium contra peccatum. Sed illis qui habent peccatum, non debet aliquod remedium denegari quod eis valere possit. Cum ergo in sacramento ordinis gratia conferatur, videtur quod debeat etiam peccatoribus hoc sacramentum dari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Levit. 21: homo de semine Aaron qui habuerit maculam, non offerat panes coram Domino, nec accedat ad ministerium eius. Sed per maculam, ut dicit Glossa, omne vitium intelligitur. Ergo ille qui est aliquo vitio irretitus, non debet ad ministerium ordinis adhiberi.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Sed contra: Levit. 21: homo de semine Aaron qui habuerit maculam, non offerat panes coram Domino, nec accedat ad ministerium eius. Sed per maculam, ut dicit Glossa, omne vitium intelligitur. Ergo ille qui est aliquo vitio irretitus, non debet ad ministerium ordinis adhiberi.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 1 arg. 4
Praeterea, Hieronymus dicit quod non solum episcopi, presbyteri et diaconi debent magnopere providere ut cunctum populum cui praesident sermone et conversatione praecedant, verum etiam inferiores gradus, et omnes qui Domini oraculo deserviunt: quia vehementer Ecclesiam Dei destruit meliores: esse laicos quam clericos. Ergo in omnibus ordinibus requiritur sanctitas vitae.
Praeterea, Hieronymus dicit quod non solum episcopi, presbyteri et diaconi debent magnopere providere ut cunctum populum cui praesident sermone et conversatione praecedant, verum etiam inferiores gradus, et omnes qui Domini oraculo deserviunt: quia vehementer Ecclesiam Dei destruit meliores: esse laicos quam clericos. Ergo in omnibus ordinibus requiritur sanctitas vitae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, 3 cap. Eccles. Hier.: ut subtiliores et clariores essentiae, repletae influxu solarium splendorum, lumen in eis supereminens, ad similitudinem solis, ad alia corpora invehunt; sic in omni divino non est audendum aliis dux esse, nisi secundum omnem habitum suum factus deiformissimus et Deo simillimus. Unde, cum in quolibet ordine aliquis constituatur dux aliis in rebus divinis, quasi praesumptuosus mortaliter peccat qui cum conscientia peccati mortalis ad ordines accedit. Et ideo sanctitas vitae requiritur ad ordinem de necessitate praecepti. Sed non de necessitate sacramenti. Unde, si malus ordinatur, nihilominus ordinem habet: tamen cum peccato.
Respondeo dicendum quod, sicut Dionysius dicit, 3 cap. Eccles. Hier.: ut subtiliores et clariores essentiae, repletae influxu solarium splendorum, lumen in eis supereminens, ad similitudinem solis, ad alia corpora invehunt; sic in omni divino non est audendum aliis dux esse, nisi secundum omnem habitum suum factus deiformissimus et Deo simillimus. Unde, cum in quolibet ordine aliquis constituatur dux aliis in rebus divinis, quasi praesumptuosus mortaliter peccat qui cum conscientia peccati mortalis ad ordines accedit. Et ideo sanctitas vitae requiritur ad ordinem de necessitate praecepti. Sed non de necessitate sacramenti. Unde, si malus ordinatur, nihilominus ordinem habet: tamen cum peccato.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut vera sacramenta sunt quae peccator dispensat, ita verum sacramentum ordinis recipit: et sicut indigne dispensat, ita indigne recipit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut vera sacramenta sunt quae peccator dispensat, ita verum sacramentum ordinis recipit: et sicut indigne dispensat, ita indigne recipit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod illud ministerium erat tantum in executione corporalis obsequii: quod etiam licite peccatores facere possunt. Secus autem est de ministerio spirituali, ad quod applicantur ordinati: quia per ipsum efficiuntur medii inter Deum et plebem; et ideo debent de bona conscientia nitere quoad Deum, et bona fama quoad homines.
Ad secundum dicendum quod illud ministerium erat tantum in executione corporalis obsequii: quod etiam licite peccatores facere possunt. Secus autem est de ministerio spirituali, ad quod applicantur ordinati: quia per ipsum efficiuntur medii inter Deum et plebem; et ideo debent de bona conscientia nitere quoad Deum, et bona fama quoad homines.
Referenties naar deze alinea: 1
Ad Catholici Sacerdotii fastigium ->=geentekst=Extra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod aliquae medicinae sunt quae exigunt robur naturae, alias cum periculo mortis assumuntur: et aliae sunt quae debilibus dari possunt. Ita etiam in spiritualibus quaedam sacramenta sunt ordinata ad remedium peccati: et talia peccatoribus sunt exhibenda, sicut baptismus et poenitentia. Illa vero quae perfectionem gratiae conferunt, requirunt hominem per gratiam confortatum.
Ad tertium dicendum quod aliquae medicinae sunt quae exigunt robur naturae, alias cum periculo mortis assumuntur: et aliae sunt quae debilibus dari possunt. Ita etiam in spiritualibus quaedam sacramenta sunt ordinata ad remedium peccati: et talia peccatoribus sunt exhibenda, sicut baptismus et poenitentia. Illa vero quae perfectionem gratiae conferunt, requirunt hominem per gratiam confortatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum in suscipientibus ordines requiratur scientia totius sacrae Scripturae
Suppl q. 36 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod requiratur scientia totius Sacrae Scripturae. Quia ille debet habere legis scientiam a cuius ore lex requiritur. Sed legem requirunt de ore sacerdotis, ut patet Malach. 2. Ergo ipse debet legis totius habere scientiam.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod requiratur scientia totius Sacrae Scripturae. Quia ille debet habere legis scientiam a cuius ore lex requiritur. Sed legem requirunt de ore sacerdotis, ut patet Malach. 2. Ergo ipse debet legis totius habere scientiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 2 arg. 2
Praeterea, I Petr. 3: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe. Sed reddere rationem de his quae sunt fidei et spei, est illorum qui perfectam scientiam sacrarum Scripturarum habent. Ergo talem scientiam debent habere illi qui ponuntur in ordinibus, quibus verba praedicta dicuntur.
Praeterea, I Petr. 3: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide et spe. Sed reddere rationem de his quae sunt fidei et spei, est illorum qui perfectam scientiam sacrarum Scripturarum habent. Ergo talem scientiam debent habere illi qui ponuntur in ordinibus, quibus verba praedicta dicuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 2 arg. 3
Praeterea, nullus congrue legit qui non intelligit quod legit: quia legere et non intelligere negligere est, ut dicit Cato. Sed ad lectores, qui est quasi infimus ordo, pertinet legere Vetus Testamentum, ut in littera dicitur. Ergo ad eos pertinet habere totius veteris Testamenti intellectum. Et multo fortius ad alios superiores ordines.
Praeterea, nullus congrue legit qui non intelligit quod legit: quia legere et non intelligere negligere est, ut dicit Cato. Sed ad lectores, qui est quasi infimus ordo, pertinet legere Vetus Testamentum, ut in littera dicitur. Ergo ad eos pertinet habere totius veteris Testamenti intellectum. Et multo fortius ad alios superiores ordines.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod multi promoventur ad sacerdotium qui penitus de talibus nihil sciunt, etiam in religionibus multis. Ergo videtur quod talis scientia non requiratur.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Sed contra est quod multi promoventur ad sacerdotium qui penitus de talibus nihil sciunt, etiam in religionibus multis. Ergo videtur quod talis scientia non requiratur.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 2 arg. 4
Praeterea, in Vitis Patrum legitur aliquos simplices monachos ad sacerdotium promotos, qui erant sanctissimae vitae. Ergo non requiritur praedicta scientia in ordinandis.
Praeterea, in Vitis Patrum legitur aliquos simplices monachos ad sacerdotium promotos, qui erant sanctissimae vitae. Ergo non requiritur praedicta scientia in ordinandis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod in quolibet actu hominis, si debeat esse ordinatus, oportet quod adsit directio rationis. Unde ad hoc quod ordinis officium exequatur, oportet quod habeat tantam de scientia quae sufficiat ad hoc quod dirigatur in actum ordinis illius. Et ideo etiam talis scientia requiritur in eo qui debet ad ordines promoveri: et non quod universaliter in tota Scriptura sit instructus, sed plus vel minus secundum quod ad plura vel pauciora se eius officium extendit; ut scilicet illi qui aliis praeponuntur curam animarum suscipientes, sciant ea quae ad doctrinam fidei et morum pertinent, et alii sciant ea quae ad executionem sui ordinis spectant.
Respondeo dicendum quod in quolibet actu hominis, si debeat esse ordinatus, oportet quod adsit directio rationis. Unde ad hoc quod ordinis officium exequatur, oportet quod habeat tantam de scientia quae sufficiat ad hoc quod dirigatur in actum ordinis illius. Et ideo etiam talis scientia requiritur in eo qui debet ad ordines promoveri: et non quod universaliter in tota Scriptura sit instructus, sed plus vel minus secundum quod ad plura vel pauciora se eius officium extendit; ut scilicet illi qui aliis praeponuntur curam animarum suscipientes, sciant ea quae ad doctrinam fidei et morum pertinent, et alii sciant ea quae ad executionem sui ordinis spectant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sacerdos habet duos actus: unum principalem, supra corpus Christi verum; et alium secundarium, supra corpus Christi mysticum. Secundus autem actus dependet a primo, sed non convertitur. Et ideo aliqui ad sacerdotium promoventur quibus committitur primus actus tantum: sicut religiosi quibus cura animarum non committitur. Et a talium ore lex non requiritur, sed solum quod sacramenta conficiant. Et ideo talibus sufficit si tantum de scientia habeant quod ea quae ad sacramentum perficiendum spectant, rite servare possint.
Alii autem promoventur ad alium actum, qui est supra corpus Christi mysticum. Et a talium ore populus legem requirit. Unde scientia legis in eis debet esse: non quidem ut sciant omnes difficiles quaestiones legis, quia in his debet ad superiores recursus haberi; sed sciant ea quae populus debet credere et observare de lege. Sed ad superiores sacerdotes, scilicet episcopos, pertinet ut etiam ea quae difficultatem in lege facere possunt, sciant: et tanto magis quanto in maiori gradu collocantur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod ratio reddenda de fide et spe non est intelligenda talis quae sufficiat ad probandum quae fidei vel spei sunt, cum utrumque de invisibilibus sit: sed ut sciant in communi probabilitatem utriusque ostendere. Ad quod non requiritur multum magna scientia.
Ad secundum dicendum quod ratio reddenda de fide et spe non est intelligenda talis quae sufficiat ad probandum quae fidei vel spei sunt, cum utrumque de invisibilibus sit: sed ut sciant in communi probabilitatem utriusque ostendere. Ad quod non requiritur multum magna scientia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ad lectorem non pertinet tradere intellectum sacrae Scripturae populo, quia hoc est superiorum ordinum: sed solum pronuntiare. Et ideo ab eo non exigitur quod habeat tantum de scientia quod sacram Scripturam intelligat: sed solum quod recte pronuntiare sciat. Et quia talis scientia de facili addiscitur et a multis, ideo probabiliter aestimari potest quod ordinatus talem scientiam acquiret, si etiam tunc eam non habeat: maxime si in via ad hoc esse videatur.
Ad tertium dicendum quod ad lectorem non pertinet tradere intellectum sacrae Scripturae populo, quia hoc est superiorum ordinum: sed solum pronuntiare. Et ideo ab eo non exigitur quod habeat tantum de scientia quod sacram Scripturam intelligat: sed solum quod recte pronuntiare sciat. Et quia talis scientia de facili addiscitur et a multis, ideo probabiliter aestimari potest quod ordinatus talem scientiam acquiret, si etiam tunc eam non habeat: maxime si in via ad hoc esse videatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum ex ipso merito vitae aliquis ordinis gradus consequatur
Suppl q. 36 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ex ipso merito vitae aliquis ordinis gradus consequatur. Quia, sicut dicit Chrysostomus, non omnis sacerdos sanctus est, sed omnis sanctus sacerdos est. Sed ex merito vitae aliquis efficitur sanctus. Ergo et sacerdos. Et multo fortius alios ordines habens.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ex ipso merito vitae aliquis ordinis gradus consequatur. Quia, sicut dicit Chrysostomus, non omnis sacerdos sanctus est, sed omnis sanctus sacerdos est. Sed ex merito vitae aliquis efficitur sanctus. Ergo et sacerdos. Et multo fortius alios ordines habens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 3 arg. 2
Praeterea, in rebus naturalibus ex hoc ipso aliqua in gradu superiori collocantur quod Deo appropinquant, et magis de eius bonitatibus participant: ut Dionysius dicit, 4 cap. Eccles. Hier. Sed ex merito sanctitatis et scientiae aliquis efficitur Deo propinquior, et plus de eius bonitatibus recipiens: ergo ex hoc ipso in gradu ordinis collocatur.
Praeterea, in rebus naturalibus ex hoc ipso aliqua in gradu superiori collocantur quod Deo appropinquant, et magis de eius bonitatibus participant: ut Dionysius dicit, 4 cap. Eccles. Hier. Sed ex merito sanctitatis et scientiae aliquis efficitur Deo propinquior, et plus de eius bonitatibus recipiens: ergo ex hoc ipso in gradu ordinis collocatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 3 s. c. 1
Sed contra, sanctitas semel habita potest amitti. Sed ordo semel habitus nunquam amittitur. Ergo ordo non consistit in ipso merito sanctitatis.
Sed contra, sanctitas semel habita potest amitti. Sed ordo semel habitus nunquam amittitur. Ergo ordo non consistit in ipso merito sanctitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod causa debet esse proportionata suo effectui. Et ideo, sicut in Christo, a quo descendit gratia in omnes homines, oportet quod sit gratiae plenitudo; ita in ministris Ecclesiae, quorum non est dare gratiam, sed gratiae sacramenta, non constituitur gradus ordinis ex hoc quod habeat gratiam, sed ex hoc quod percipit aliquod gratiae sacramentum.
Respondeo dicendum quod causa debet esse proportionata suo effectui. Et ideo, sicut in Christo, a quo descendit gratia in omnes homines, oportet quod sit gratiae plenitudo; ita in ministris Ecclesiae, quorum non est dare gratiam, sed gratiae sacramenta, non constituitur gradus ordinis ex hoc quod habeat gratiam, sed ex hoc quod percipit aliquod gratiae sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Chrysostomus accipit sacerdotis nomen quantum ad rationem interpretationis, secundum quod sacerdos idem est quod sacra dans: sic enim quilibet iustus, inquantum sacra merita alicui in auxilium dat, sacerdotis interpretationem habet. Non autem loquitur secundum nominis significationem. Est enim hoc nomen sacerdos institutum ad significandum eum qui sacra dat in sacramentorum dispensatione.
Ad primum ergo dicendum quod Chrysostomus accipit sacerdotis nomen quantum ad rationem interpretationis, secundum quod sacerdos idem est quod sacra dans: sic enim quilibet iustus, inquantum sacra merita alicui in auxilium dat, sacerdotis interpretationem habet. Non autem loquitur secundum nominis significationem. Est enim hoc nomen sacerdos institutum ad significandum eum qui sacra dat in sacramentorum dispensatione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod res naturales efficiuntur in gradu super alia secundum quod in ea agere possunt ex forma sua: et ideo ex hoc ipso quod formam nobiliorem habent, in altiori gradu constituuntur. Sed ministri Ecclesiae non proponuntur aliis ut eis ex propriae sanctitatis virtute aliquid attribuant, quia hoc solius Dei est: sed sicut ministri et quodammodo instrumenta illius effluxus qui fit a capite in membra. Et ideo non est simile quantum ad dignitatem ordinis; quamvis sit simile quantum ad congruitatem.
Ad secundum dicendum quod res naturales efficiuntur in gradu super alia secundum quod in ea agere possunt ex forma sua: et ideo ex hoc ipso quod formam nobiliorem habent, in altiori gradu constituuntur. Sed ministri Ecclesiae non proponuntur aliis ut eis ex propriae sanctitatis virtute aliquid attribuant, quia hoc solius Dei est: sed sicut ministri et quodammodo instrumenta illius effluxus qui fit a capite in membra. Et ideo non est simile quantum ad dignitatem ordinis; quamvis sit simile quantum ad congruitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum promovens indignos ad ordines peccet
Suppl q. 36 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod promovens indignos ad ordines non peccet. Quia episcopus indiget coadiutoribus in minoribus officiis constitutis. Sed non posset eos invenire in sufficienti numero si talem idoneitatem requireret in eis qualis a sanctis describitur. Ergo, si aliquos non idoneos promovet, videtur quod sit excusabilis.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod promovens indignos ad ordines non peccet. Quia episcopus indiget coadiutoribus in minoribus officiis constitutis. Sed non posset eos invenire in sufficienti numero si talem idoneitatem requireret in eis qualis a sanctis describitur. Ergo, si aliquos non idoneos promovet, videtur quod sit excusabilis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 4 arg. 2
Praeterea, Ecclesia non solum indiget ministris ad dispensationem spiritualium, sed ad gubernationem temporalium. Sed quandoque illi qui non habent scientiam vel sanctitatem vitae, possunt esse utiles ad gubernationem temporalium: vel propter potentiam saecularem, vel propter industriam naturalem. Ergo videtur quod tales sine peccato possent promoveri.
Praeterea, Ecclesia non solum indiget ministris ad dispensationem spiritualium, sed ad gubernationem temporalium. Sed quandoque illi qui non habent scientiam vel sanctitatem vitae, possunt esse utiles ad gubernationem temporalium: vel propter potentiam saecularem, vel propter industriam naturalem. Ergo videtur quod tales sine peccato possent promoveri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 4 arg. 3
Praeterea, quilibet tenetur vitare peccatum quantum potest. Si ergo episcopus peccat indignos promovens debet adhibere maximam, diligentiam ad sciendum an illi qui accedunt ad ordines sint digni, ut fieret diligens inquisitio de moribus et scientia eorum. Quod non videtur alicubi observari.
Praeterea, quilibet tenetur vitare peccatum quantum potest. Si ergo episcopus peccat indignos promovens debet adhibere maximam, diligentiam ad sciendum an illi qui accedunt ad ordines sint digni, ut fieret diligens inquisitio de moribus et scientia eorum. Quod non videtur alicubi observari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Peius est promovere malos ad sacra mysteria quam iam promotos non corrigere. Sed Heli mortaliter peccavit non corrigens filios suos de malitia sua: unde, retrorsum cadens mortuus est, ut dicitur I Regum 4. Ergo non sine peccato evadit si indignos promovet.
Sed contra: Peius est promovere malos ad sacra mysteria quam iam promotos non corrigere. Sed Heli mortaliter peccavit non corrigens filios suos de malitia sua: unde, retrorsum cadens mortuus est, ut dicitur I Regum 4. Ergo non sine peccato evadit si indignos promovet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 4 arg. 4
Praeterea, spiritualia temporalibus sunt praeponenda in Ecclesia. Sed mortaliter peccaret qui res Ecclesiae temporales scienter sub periculo poneret. Ergo multo fortius qui poneret res spirituales sub periculo. Sed sub periculo ponit res spirituales quicumque indignos promovet: quia cuius vita despicitur, ut dicit Gregorius, restat ut eius praedicatio contemnatur, et eadem ratione omnia spiritualia ab eis exhibita. Ergo indignos promovens mortaliter peccat.
Praeterea, spiritualia temporalibus sunt praeponenda in Ecclesia. Sed mortaliter peccaret qui res Ecclesiae temporales scienter sub periculo poneret. Ergo multo fortius qui poneret res spirituales sub periculo. Sed sub periculo ponit res spirituales quicumque indignos promovet: quia cuius vita despicitur, ut dicit Gregorius, restat ut eius praedicatio contemnatur, et eadem ratione omnia spiritualia ab eis exhibita. Ergo indignos promovens mortaliter peccat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod a Domino describitur fidelis servus, qui est constitutus supra familiam, ut det illis tritici mensuram. Et ideo infidelitatis reus est qui alicui supra mensuram eius divina tradit. Hoc autem facit quicumque indignos promovet. Et ideo crimen mortale committit, quasi summo Domino infidelis: et praecipue cum hoc in detrimentum Ecclesiae vergat et honoris divini, qui per bonos ministros promovetur. Esset enim infidelis terreno domino qui in eius officio aliquos inutiles poneret.
Respondeo dicendum quod a Domino describitur fidelis servus, qui est constitutus supra familiam, ut det illis tritici mensuram. Et ideo infidelitatis reus est qui alicui supra mensuram eius divina tradit. Hoc autem facit quicumque indignos promovet. Et ideo crimen mortale committit, quasi summo Domino infidelis: et praecipue cum hoc in detrimentum Ecclesiae vergat et honoris divini, qui per bonos ministros promovetur. Esset enim infidelis terreno domino qui in eius officio aliquos inutiles poneret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Deus nunquam ita deserit Ecclesiam suam quin inveniantur idonei ministri sufficientes ad necessitatem plebis si digni promoverentur et indigni repellerentur. Et, si non possunt tot ministri inveniri quot modo sunt, melius esset habere paucos ministros bonos quam multos malos, ut dicit beatus Clemens.
Ad primum ergo dicendum quod Deus nunquam ita deserit Ecclesiam suam quin inveniantur idonei ministri sufficientes ad necessitatem plebis si digni promoverentur et indigni repellerentur. Et, si non possunt tot ministri inveniri quot modo sunt, melius esset habere paucos ministros bonos quam multos malos, ut dicit beatus Clemens.
Referenties naar deze alinea: 1
Ad Catholici Sacerdotii fastigium ->=geentekst=Extra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod temporalia non sunt quaerenda nisi propter spiritualia. Unde omne incommodum temporale deberet eligi, et omne lucrum sperni, propter spirituale bonum promovendum.
Ad secundum dicendum quod temporalia non sunt quaerenda nisi propter spiritualia. Unde omne incommodum temporale deberet eligi, et omne lucrum sperni, propter spirituale bonum promovendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod ad minus hoc requiritur quod nesciat ordinans aliquid contrarium sanctitati in ordinando esse. Sed etiam exigitur amplius ut, secundum mensuram ordinis vel officii iniungendi, diligentior cura apponatur ut habeatur certitudo de qualitate promovendorum, saltem ex testimonio aliorum. Et hoc est quod Apostolus dicit, I Tim. 5: nemini cito manum imposueris.
Ad tertium dicendum quod ad minus hoc requiritur quod nesciat ordinans aliquid contrarium sanctitati in ordinando esse. Sed etiam exigitur amplius ut, secundum mensuram ordinis vel officii iniungendi, diligentior cura apponatur ut habeatur certitudo de qualitate promovendorum, saltem ex testimonio aliorum. Et hoc est quod Apostolus dicit, I Tim. 5: nemini cito manum imposueris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum aliquis in peccato existens possit sine peccato ordine suscepto uti
Suppl q. 36 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliquis in peccato existens possit sine peccato ordine suscepto uti. Quia peccat si non utatur, cum ex officio tenetur. Si ergo utendo peccat, non potest peccatum vitare. Quod est inconveniens.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliquis in peccato existens possit sine peccato ordine suscepto uti. Quia peccat si non utatur, cum ex officio tenetur. Si ergo utendo peccat, non potest peccatum vitare. Quod est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 5 arg. 2
Praeterea, dispensatio est iuris relaxatio. Ergo, quamvis de iure esset ei illicitum uti ordine suscepto, tamen ex dispensatione ei liceret.
Praeterea, dispensatio est iuris relaxatio. Ergo, quamvis de iure esset ei illicitum uti ordine suscepto, tamen ex dispensatione ei liceret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 5 arg. 3
Praeterea, quicumque communicat alicui in peccato mortali, peccat mortaliter. Si ergo peccator in usu ordinis peccat mortaliter, tunc etiam peccat mortaliter qui ab eo aliquid divinorum accipit, vel ab eo exigit. Quod videtur absurdum.
Praeterea, quicumque communicat alicui in peccato mortali, peccat mortaliter. Si ergo peccator in usu ordinis peccat mortaliter, tunc etiam peccat mortaliter qui ab eo aliquid divinorum accipit, vel ab eo exigit. Quod videtur absurdum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 5 arg. 4
Praeterea, si utendo ordine sub peccat, ergo quilibet actus ordinis quem facit, est peccatum mortale. Et ita, cum in una executione ordinis multi actus concurrant, videtur quod multa peccata mortalia committat. Quod valde durum videtur.
Praeterea, si utendo ordine sub peccat, ergo quilibet actus ordinis quem facit, est peccatum mortale. Et ita, cum in una executione ordinis multi actus concurrant, videtur quod multa peccata mortalia committat. Quod valde durum videtur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicit Dionysius, in Epistola ad Demophilum. Talis, scilicet qui non est illuminatus, audax videtur sacerdotalibus manum apponens; et non timet neque verecundatur divina praeter dignitatem exequens, et putans Deum ignorare quae ipse in seipso cognovit; et decipere existimat falso nomine Patrem ab ipso appellatum: et audet ipsius immundas infamias, non enim dicam orationes, super divina signa Christiformiter enuntiare. Ergo sacerdos est quasi blasphemus et deceptor qui indigne suum ordinem exequitur. Et sic mortaliter peccat. Et eadem ratione quilibet alius ordinatus.
Sed contra: Est quod dicit Dionysius, in Epistola ad Demophilum. Talis, scilicet qui non est illuminatus, audax videtur sacerdotalibus manum apponens; et non timet neque verecundatur divina praeter dignitatem exequens, et putans Deum ignorare quae ipse in seipso cognovit; et decipere existimat falso nomine Patrem ab ipso appellatum: et audet ipsius immundas infamias, non enim dicam orationes, super divina signa Christiformiter enuntiare. Ergo sacerdos est quasi blasphemus et deceptor qui indigne suum ordinem exequitur. Et sic mortaliter peccat. Et eadem ratione quilibet alius ordinatus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 5 arg. 5
Praeterea, sanctitas requiritur in susceptione ordinis ut sit idoneus ad exequendum. Sed peccat mortaliter qui cum peccato mortali ad ordines accedit. Ergo multo fortius peccat mortaliter in qualibet executione sui ordinis.
Praeterea, sanctitas requiritur in susceptione ordinis ut sit idoneus ad exequendum. Sed peccat mortaliter qui cum peccato mortali ad ordines accedit. Ergo multo fortius peccat mortaliter in qualibet executione sui ordinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod lex praecipit ut homo iuste, ea quae sunt iusta exequatur. Et ideo quicumque hoc quod sibi competit ex ordine facit indigne, quod iustum est iniuste exequitur, et contra praeceptum legis facit, ac per hoc mortaliter peccat. Quicumque autem cum peccato mortali aliquod sacrum officium pertractat, non est dubium quin indigne illud facit. Unde patet quod mortaliter peccat.
Respondeo dicendum quod lex praecipit ut homo iuste, ea quae sunt iusta exequatur. Et ideo quicumque hoc quod sibi competit ex ordine facit indigne, quod iustum est iniuste exequitur, et contra praeceptum legis facit, ac per hoc mortaliter peccat. Quicumque autem cum peccato mortali aliquod sacrum officium pertractat, non est dubium quin indigne illud facit. Unde patet quod mortaliter peccat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod non est perplexus, ut necessitatem peccandi habeat: quia potest peccatum dimittere, vel officio resignare ex quo obligabatur ad ordinis executionem.
Ad primum ergo dicendum quod non est perplexus, ut necessitatem peccandi habeat: quia potest peccatum dimittere, vel officio resignare ex quo obligabatur ad ordinis executionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod ius naturale est indispensabile. Hoc autem est de iure naturali, ut homo sancta sancte pertractet. Unde contra hoc nullus potest dispensare.
Ad secundum dicendum quod ius naturale est indispensabile. Hoc autem est de iure naturali, ut homo sancta sancte pertractet. Unde contra hoc nullus potest dispensare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quandiu minister Ecclesiae qui est in peccato mortali ab Ecclesia sustinetur, ab eo sacramenta eius subditus recipere debet: quia ad hoc est ei obligatus. Sed tamen, praeter necessitatis articulum, non esset tutum quod eum induceret ad aliquid sui ordinis exequendum durante tali conscientia quod ille in peccato mortali esset. Quam tamen deponere posset: quia iri instanti homo a divina gratia emundatur.
Ad tertium dicendum quod, quandiu minister Ecclesiae qui est in peccato mortali ab Ecclesia sustinetur, ab eo sacramenta eius subditus recipere debet: quia ad hoc est ei obligatus. Sed tamen, praeter necessitatis articulum, non esset tutum quod eum induceret ad aliquid sui ordinis exequendum durante tali conscientia quod ille in peccato mortali esset. Quam tamen deponere posset: quia iri instanti homo a divina gratia emundatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 36 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quandocumque exhibet se in aliquo actu ut minister Ecclesiae, mortaliter peccat, et toties quoties huiusmodi actum facit: quia, ut Dionysius dicit, 1 cap. Eccles. Hier., immundis nec symbola, idest sacramentalia signa, tangere fas est. Unde, quando tangunt res sacras quasi suo officio utentes, peccant mortaliter.
Ad quartum dicendum quod, quandocumque exhibet se in aliquo actu ut minister Ecclesiae, mortaliter peccat, et toties quoties huiusmodi actum facit: quia, ut Dionysius dicit, 1 cap. Eccles. Hier., immundis nec symbola, idest sacramentalia signa, tangere fas est. Unde, quando tangunt res sacras quasi suo officio utentes, peccant mortaliter.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 37: De distinctione ordinum, et eorum actibus, et characteris impressione
Suppl q. 37 pr.
Consequenter agendum est de distinctione ordinum, et eorum actibus, et characteris impressione.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum ordo debeat in plures distingui.
Secundo: quot sint.
Tertio: utrum debeant distingui per sacros et non sacros.
Quarto: utrum actus ordinum convenienter assignentur.
Quinto: quando ordinum characteres imprimuntur.
Consequenter agendum est de distinctione ordinum, et eorum actibus, et characteris impressione.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum ordo debeat in plures distingui.
Secundo: quot sint.
Tertio: utrum debeant distingui per sacros et non sacros.
Quarto: utrum actus ordinum convenienter assignentur.
Quinto: quando ordinum characteres imprimuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum debeant plures ordines distingui
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 38 a. 1 co.[t:suppl q. 38 a. 1 co.]
Suppl q. 37 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeant plures ordines distingui. Quanto enim aliqua virtus est maior, tanto minus est multiplicata. Sed hoc sacramentum est dignius aliis sacramentis: in quantum constituit suscipientes in aliquo gradu super alios. Cum ergo alia sacramenta non distinguantur in plura quae recipiant praedicationem totius, nec hoc sacramentum debet in plures ordines distingui.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
suppl q. 38 a. 1 co.[t:suppl q. 38 a. 1 co.]
Suppl q. 37 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non debeant plures ordines distingui. Quanto enim aliqua virtus est maior, tanto minus est multiplicata. Sed hoc sacramentum est dignius aliis sacramentis: in quantum constituit suscipientes in aliquo gradu super alios. Cum ergo alia sacramenta non distinguantur in plura quae recipiant praedicationem totius, nec hoc sacramentum debet in plures ordines distingui.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 1 arg. 2
Praeterea, si dividitur, aut est divisio totius in partes integrales, aut in partes subiectivas. Non autem in partes integrales: quia sic non reciperent praedicationem totius. Ergo est divisio in partes subiectivas. Sed partes subiectivae recipiunt in plurali praedicationem generis remoti sicut generis proximi: sicut homo et asinus sunt plura animalia, et plura corpora animata. Ergo et sacerdotium et diaconatus, sicut sunt plures ordines, ita sunt plura sacramenta: cum sacramentum sit quasi genus ad ordines.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Praeterea, si dividitur, aut est divisio totius in partes integrales, aut in partes subiectivas. Non autem in partes integrales: quia sic non reciperent praedicationem totius. Ergo est divisio in partes subiectivas. Sed partes subiectivae recipiunt in plurali praedicationem generis remoti sicut generis proximi: sicut homo et asinus sunt plura animalia, et plura corpora animata. Ergo et sacerdotium et diaconatus, sicut sunt plures ordines, ita sunt plura sacramenta: cum sacramentum sit quasi genus ad ordines.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 1 arg. 3
Praeterea, secundum Philosophum, VIII Ethic., regimen in quo unus tantum principatur, est nobilius regimen communitatis quam aristocratia, qua diversi in diversis officiis constituuntur. Sed regimen Ecclesiae debet esse nobilissimum. Ergo non deberet esse in Ecclesia distinctio ordinum ad diversos actus, sed tota potestas deberet apud unum residere. Et sic deberet esse tantum unus ordo.
Praeterea, secundum Philosophum, VIII Ethic., regimen in quo unus tantum principatur, est nobilius regimen communitatis quam aristocratia, qua diversi in diversis officiis constituuntur. Sed regimen Ecclesiae debet esse nobilissimum. Ergo non deberet esse in Ecclesia distinctio ordinum ad diversos actus, sed tota potestas deberet apud unum residere. Et sic deberet esse tantum unus ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Ecclesia est corpus Christi mysticum, simile corpori naturali, secundum Apostolum. Sed in corpore naturali sunt diversa membrorum officia. Ergo et in Ecclesia debent esse diversi ordines.
Sed contra: Ecclesia est corpus Christi mysticum, simile corpori naturali, secundum Apostolum. Sed in corpore naturali sunt diversa membrorum officia. Ergo et in Ecclesia debent esse diversi ordines.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 1 arg. 4
Praeterea, ministerium novi Testamenti est dignius quam veteris: ut patet II Cor. 3. Sed in veteri Testamento non solum sacerdotes, sed etiam ministri eorum, levitae, sanctificabantur. Ergo et in novo Testamento debent consecrari per ordinis sacramentum non solum sacerdotes, sed ministri eorum. Et ita oportet quod sint plures ordines.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Praeterea, ministerium novi Testamenti est dignius quam veteris: ut patet II Cor. 3. Sed in veteri Testamento non solum sacerdotes, sed etiam ministri eorum, levitae, sanctificabantur. Ergo et in novo Testamento debent consecrari per ordinis sacramentum non solum sacerdotes, sed ministri eorum. Et ita oportet quod sint plures ordines.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod ordinum multitudo est inducta in Ecclesia propter tria. Primo quidem, propter Dei sapientiam commendandam, quae in distinctione ordinata rerum maxime relucet, tam in naturalibus quam in spiritualibus. Quod significatur in hoc quod regina Saba, videns ordinem ministrorum Salomonis, non habebat ultra spiritum, deficiens in admiratione sapientiae illius.
Secundo, ad subveniendum humanae infirmitati: quia per unum non poterant omnia quae ad divina mysteria pertinebant expleri sine magno gravamine. Et ideo distinguuntur ordines diversi ad diversa officia: et hoc patet per hoc quod Dominus, Num. 11, dedit Moysi septuaginta senes populi in adiutorium.
Tertio, ut via proficiendi hominibus amplior detur, dum plures in diversis officiis distribuuntur, ut omnes sint Dei cooperatores: quo nihil est divinius, ut Dionysius dicit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illa sacramenta dantur ad effectus aliquos percipiendos: sed hoc sacramentum datur principaliter ad actus aliquos agendos. Et ideo secundum diversitatem actuum oportet quod ordinis sacramentum distinguatur: sicut potentiae distinguuntur per actus.
Ad primum ergo dicendum quod illa sacramenta dantur ad effectus aliquos percipiendos: sed hoc sacramentum datur principaliter ad actus aliquos agendos. Et ideo secundum diversitatem actuum oportet quod ordinis sacramentum distinguatur: sicut potentiae distinguuntur per actus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod distinctio ordinis non est totius integralis in partes, neque totius universalis, sed totius potestativi. Cuius haec est natura, quod totum secundum completam rationem est in uno, in aliis autem est aliqua participatio ipsius. Et ita est hic. Tota enim plenitudo huius sacramenti est in uno ordine, scilicet sacerdotio: sed in aliis est quaedam participatio ordinis. Et hoc significatum est in hoc quod Dominus dixit, Num. 11, Moysi: auferam de spiritu tuo et tradam eis, ut sustentent tecum onus populi. Et ideo omnes ordines sunt unum sacramentum.
Ad secundum dicendum quod distinctio ordinis non est totius integralis in partes, neque totius universalis, sed totius potestativi. Cuius haec est natura, quod totum secundum completam rationem est in uno, in aliis autem est aliqua participatio ipsius. Et ita est hic. Tota enim plenitudo huius sacramenti est in uno ordine, scilicet sacerdotio: sed in aliis est quaedam participatio ordinis. Et hoc significatum est in hoc quod Dominus dixit, Num. 11, Moysi: auferam de spiritu tuo et tradam eis, ut sustentent tecum onus populi. Et ideo omnes ordines sunt unum sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod in regno, quamvis tota potestatis plenitudo resideat penes regem, non tamen excluduntur ministrorum potestates, quae sunt participationes quaedam regiae potestatis. Et similiter est in ordine. In aristocratia autem apud nullum residet plenitudo potestatis, sed apud omnes.
Ad tertium dicendum quod in regno, quamvis tota potestatis plenitudo resideat penes regem, non tamen excluduntur ministrorum potestates, quae sunt participationes quaedam regiae potestatis. Et similiter est in ordine. In aristocratia autem apud nullum residet plenitudo potestatis, sed apud omnes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum sint septem ordines
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 37 a. 4 co.
suppl q. 40 a. 4 co.
suppl q. 40 a. 5 co.
suppl q. 53 a. 3 ad 3[t:suppl q. 37 a. 4 co.][t:suppl q. 40 a. 4 co.][t:suppl q. 40 a. 5 co.][t:suppl q. 53 a. 3 ad 3]
Suppl q. 37 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sint septem ordines. Ordines enim Ecclesiae ordinantur ad actus hierarchicos. Sed tres sunt tantum actus hierarchici, scilicet purgare, illuminare et perficere. Secundum quos Dionysius distinguit tres ordines, in 5 cap. Eccles. Hier. Ergo non sunt septem.
suppl q. 37 a. 4 co.
suppl q. 40 a. 4 co.
suppl q. 40 a. 5 co.
suppl q. 53 a. 3 ad 3[t:suppl q. 37 a. 4 co.][t:suppl q. 40 a. 4 co.][t:suppl q. 40 a. 5 co.][t:suppl q. 53 a. 3 ad 3]
Suppl q. 37 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sint septem ordines. Ordines enim Ecclesiae ordinantur ad actus hierarchicos. Sed tres sunt tantum actus hierarchici, scilicet purgare, illuminare et perficere. Secundum quos Dionysius distinguit tres ordines, in 5 cap. Eccles. Hier. Ergo non sunt septem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 2 arg. 2
Praeterea, omnia sacramenta habent efficaciam et auctoritatem ex institutione Christi, vel saltem Apostolorum eius. Sed in doctrina Christi et Apostolorum non fit mentio nisi de presbyteris et diaconibus. Ergo videtur quod non sint alii ordines.
Praeterea, omnia sacramenta habent efficaciam et auctoritatem ex institutione Christi, vel saltem Apostolorum eius. Sed in doctrina Christi et Apostolorum non fit mentio nisi de presbyteris et diaconibus. Ergo videtur quod non sint alii ordines.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 2 arg. 3
Praeterea, per sacramentum ordinis constituitur aliquis dispensator aliorum sacramentorum. Sed alia sacramenta sunt sex. Ergo debent esse tantum sex ordines.
Praeterea, per sacramentum ordinis constituitur aliquis dispensator aliorum sacramentorum. Sed alia sacramenta sunt sex. Ergo debent esse tantum sex ordines.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Videtur quod debeant esse plures. Quia, quanto aliqua virtus est altior, tanto est minus multiplicabilis. Sed potestas hierarchica est altiori modo in angelis quam in nobis: ut Dionysius dicit. Cum ergo in hierarchia angelica sint novem ordines, totidem deberent esse in Ecclesia, vel plures.
Sed contra: Videtur quod debeant esse plures. Quia, quanto aliqua virtus est altior, tanto est minus multiplicabilis. Sed potestas hierarchica est altiori modo in angelis quam in nobis: ut Dionysius dicit. Cum ergo in hierarchia angelica sint novem ordines, totidem deberent esse in Ecclesia, vel plures.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 2 arg. 4
Praeterea, prophetia psalmorum est nobilior inter omnes alias prophetias. Sed ad pronuntiandum in Ecclesia alias prophetias est unus ordo, scilicet lectorum. Ergo et ad pronuntiandum psalmos deberet esse alius ordo: et praecipue cum in Decretis, dist. 21, psalmista secundus ab ostiario inter ordines ponatur.
Praeterea, prophetia psalmorum est nobilior inter omnes alias prophetias. Sed ad pronuntiandum in Ecclesia alias prophetias est unus ordo, scilicet lectorum. Ergo et ad pronuntiandum psalmos deberet esse alius ordo: et praecipue cum in Decretis, dist. 21, psalmista secundus ab ostiario inter ordines ponatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod quidam sufficientiam ordinum assumunt per quandam adaptationem ad gratias gratis datas, de quibus habetur I Cor. 12. Dicunt enim quod sermo sapientiae competit episcopo, quia ipse aliorum ordinator est, quod ad sapientiam pertinet; sermo scientiae sacerdoti, quia debet habere clavem scientiae; fides diacono, qui praedicat Evangelium; opera virtutum subdiacono, qui se ad opera perfectionis extendit per votum continentiae; interpretatio sermonum acolytho, quod significatur in lumine quod defert; gratia sanitatum exorcistae; gratia linguarum psalmistae; prophetia lectori; discretio spirituum ostiario, qui quosdam repellit et quosdam admittit.
Sed hoc nihil est. Quia gratiae gratis datae non dantur eidem, sicut omnes ordines dantur eidem: dicitur enim I Cor. 12: Divisiones gratiarum sunt. Et iterum ponuntur quaedam quae ordines non dicuntur: scilicet episcopatus et psalmistatus.
Et ideo alii assignant secundum quandam assimilationem ad caelestem hierarchiam, in quibus ordines distinguuntur secundum purgationem, illuminationem et perfectionem. Dicunt enim quod ostiarius purgat exterius, segregando bonos a malis etiam corporaliter; interius vero acolythus, quia per lumen quod portat significat se interiores tenebras pellere; sed utroque modo exorcista, quia diabolum, quem expellit, utroque modo perturbat. Sed illuminatio, quae fit per doctrinam, quantum ad doctrinam propheticam fit per lectores; quantum ad Apostolicam fit per subdiaconos; quantum ad Evangelicam fit per diaconos. Sed perfectio communis, utpote quae est poenitentiae et baptismi et huiusmodi, fit per sacerdotem; excellens vero per episcopum, ut consecratio sacerdotum et virginum; sed excellentissima per Summum Pontificem, in quo est plenitudo auctoritatis.
Sed hoc nihil est. Tum quia ordines caelestis hierarchiae non distinguuntur per praedictas actiones hierarchicas: cum quaelibet cuilibet ordinum conveniat. Tum quia, secundum Dionysium, solis episcopis convenit perficere, illuminare autem sacerdotibus, purgare autem ministris omnibus.
Et ideo alii appropriant ordines septem donis: ut sacerdotio respondeat donum sapientiae, quae nos pane vitae et intellectus cibat, sicut sacerdos nos pane caelesti reficit; sed timor ostiario, quia nos separat a malis; et sic intermedii ordines respondent mediis donis.
Sed hoc iterum nihil est. Quia in quolibet ordine septiformis gratia datur.
Et ideo aliter dicendum quod ordinis sacramentum ad sacramentum Eucharistiae ordinatur, quod est sacramentum sacramentorum, ut Dionysius dicit. Sicut enim templum et altare, et vasa et vestes, ita et ministeria quae ad Eucharistiam ordinantur, consecratione indigent: et haec consecratio est ordinis sacramentum. Et ideo distinctio ordinis est accipienda secundum relationem ad Eucharistiam.
Quia potestas ordinis aut est ad consecrationem Eucharistiae ipsius, aut ad aliquod ministerium ordinandum ad hoc. Si primo inodo, sic est ordo sacerdotum. Et ideo, cum ordinantur, accipiunt calicem cum vino et patenam cum pane, potestatem accipientes consecrandi corpus et sanguinem Christi.
Cooperatio autem ministrorum est vel in ordine ad ipsum sacramentum, vel in ordine ad suscipientes. Si primo modo, sic tripliciter. Primo enim est ministerium quo minister cooperatur sacerdoti in ipso sacramento, quantum ad dispensationem, sed non quantum ad consecrationem, quam solus sacerdos facit. Et hoc pertinet ad diaconum. Unde in littera dicitur quod ad diaconum pertinet ministrare sacerdotibus in omnibus quae aguntur in sacramentis Christi. Unde et ipsi sanguinem dispensant. Secundo est ministerium ordinatum ad materiam sacramenti ordinandam in sacris vasis ipsius sacramenti. Et hoc pertinet ad subdiaconum. Unde dicitur in littera quod corporis et sanguinis Domini vasa portant, et oblationes in altari ponunt. Et ideo accipiunt calicem de manu episcopi, sed vacuum, cum ordinantur. Tertio est ministerium ordinatum ad praesentandum materiam sacramenti. Et hoc competit acolytho. Ipse enim, ut in littera dicitur, urceolum cum vino et aqua praeparat. Unde accipiunt urceolum vacuum.
Sed ministerium ad praeparationem recipientium ordinatum non potest esse nisi super immundos: quia qui mundi sunt, iam sunt ad sacramenta percipienda idonei. Triplex autem est genus immundorum, secundum Dionysium. Quidam enim sunt omnino infideles, credere nolentes. Et hi totaliter etiam a visione divinorum et a coetu fidelium arcendi sunt. Et hoc pertinet ad ostiarios. Quidam autem sunt volentes credere, sed non instructi, scilicet catechumeni. Et ad horum instructionem ordinatur ordo lectorum. Et ideo prima rudimenta doctrinae fidei, scilicet vetus Testamentum, eis legendum committitur. Quidam vero sunt fideles et instructi, sed impedimentum habentes ex daemonis potestate, scilicet energumeni. Et ad hoc habet ministerium ordo exorcistarum.
Et sic patet ratio numeri et gradus ordinum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius loquitur de ordinibus non secundum quod sunt sacramenta, sed secundum quod ad hierarchicas actiones ordinantur. Et ideo secundum actiones illas tres ordines distinguit. Quorum primus habet omnes tres, scilicet episcopus; secundus habet duas, scilicet sacerdos; sed tertius habet unam, scilicet purgare, scilicet diaconus, qui minister dicitur; et sub hoc omnes inferiores ordines comprehenduntur. Sed ordines habent quod sint sacramenta ex relatione ad maximum sacramentorum. Et ideo secundum hoc debet numerus ordinum accipi.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius loquitur de ordinibus non secundum quod sunt sacramenta, sed secundum quod ad hierarchicas actiones ordinantur. Et ideo secundum actiones illas tres ordines distinguit. Quorum primus habet omnes tres, scilicet episcopus; secundus habet duas, scilicet sacerdos; sed tertius habet unam, scilicet purgare, scilicet diaconus, qui minister dicitur; et sub hoc omnes inferiores ordines comprehenduntur. Sed ordines habent quod sint sacramenta ex relatione ad maximum sacramentorum. Et ideo secundum hoc debet numerus ordinum accipi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod in primitiva Ecclesia, propter paucitatem ministrorum, omnia inferiora ministeria diaconibus committebantur: ut patet per Dionysium, 3 cap. Eccles. Hier., ubi dicit: ministrorum alii stant ad portas templi clausas, alii aliud quid proprii ordinis operantur, alii autem sacerdotibus proponunt super altare sacrum panem et benedictionis calicem. Nihilominus erant omnes praedictae potestates, sed implicite, in una diaconi potestate. Sed postea ampliatus est cultus divinus, et Ecclesia quod implicite habebat in uno ordine, explicite tradidit in diversis. Et secundum hoc dicit Magister in littera quod Ecclesia alios ordines sibi instituit.
Ad secundum dicendum quod in primitiva Ecclesia, propter paucitatem ministrorum, omnia inferiora ministeria diaconibus committebantur: ut patet per Dionysium, 3 cap. Eccles. Hier., ubi dicit: ministrorum alii stant ad portas templi clausas, alii aliud quid proprii ordinis operantur, alii autem sacerdotibus proponunt super altare sacrum panem et benedictionis calicem. Nihilominus erant omnes praedictae potestates, sed implicite, in una diaconi potestate. Sed postea ampliatus est cultus divinus, et Ecclesia quod implicite habebat in uno ordine, explicite tradidit in diversis. Et secundum hoc dicit Magister in littera quod Ecclesia alios ordines sibi instituit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ordines ordinantur principaliter ad sacramentum Eucharistiae, ad alia autem per consequens: quia etiam alia sacramenta ab eo quod in sacramento continetur, derivantur. Unde non oportet quod distinguantur ordines secundum sacramenta.
Ad tertium dicendum quod ordines ordinantur principaliter ad sacramentum Eucharistiae, ad alia autem per consequens: quia etiam alia sacramenta ab eo quod in sacramento continetur, derivantur. Unde non oportet quod distinguantur ordines secundum sacramenta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod angeli differunt specie: et propter hoc in eis potest esse modus diversus recipiendi divina. Et ideo etiam diversae hierarchiae in eis distinguuntur. Sed in ordinibus tantum est una hierarchia, propter imum modum accipiendi divina, qui consequitur humanam speciem, scilicet per similitudinem rerum sensibilium. Et ideo distinctio ordinum in angelis non potest esse per comparationem ad aliquod sacramentum, sicut est apud nos: sed solum per comparationem ad hierarchicas actiones quas in inferiores exercet quilibet ordo in eis. Et secundum hoc nostri ordines eis respondent: quia in nostra hierarchia sunt tres ordines secundum hierarchicas actiones distincti, sicut in qualibet hierarchia una angelorum.
Ad quartum dicendum quod angeli differunt specie: et propter hoc in eis potest esse modus diversus recipiendi divina. Et ideo etiam diversae hierarchiae in eis distinguuntur. Sed in ordinibus tantum est una hierarchia, propter imum modum accipiendi divina, qui consequitur humanam speciem, scilicet per similitudinem rerum sensibilium. Et ideo distinctio ordinum in angelis non potest esse per comparationem ad aliquod sacramentum, sicut est apud nos: sed solum per comparationem ad hierarchicas actiones quas in inferiores exercet quilibet ordo in eis. Et secundum hoc nostri ordines eis respondent: quia in nostra hierarchia sunt tres ordines secundum hierarchicas actiones distincti, sicut in qualibet hierarchia una angelorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod psalmistatus non est ordo, sed officium ordini annexum: quia enim psalmi cum cantu pronuntiantur, ideo dicitur psalmista cantor. Cantor autem non est nomen ordinis specialis. Tum quia cantare pertinet ad totum chorum. Tum quia non habet aliquam specialem relationem ad Eucharistiae sacramentum. Tum quia officium quoddam est: quod inter ordines largo modo acceptos computatur quandoque.
Ad quintum dicendum quod psalmistatus non est ordo, sed officium ordini annexum: quia enim psalmi cum cantu pronuntiantur, ideo dicitur psalmista cantor. Cantor autem non est nomen ordinis specialis. Tum quia cantare pertinet ad totum chorum. Tum quia non habet aliquam specialem relationem ad Eucharistiae sacramentum. Tum quia officium quoddam est: quod inter ordines largo modo acceptos computatur quandoque.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum ordines debeant distingui per sacros et non sacros
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 53 a. 3 co.[t:suppl q. 53 a. 3 co.]
Suppl q. 37 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ordines non debeant distingui per sacros et non sacros. Omnes enim ordines sacramenta quaedam sunt. Sed omnia sacramenta sunt sacra. Ergo omnes ordines sunt sacri.
suppl q. 53 a. 3 co.[t:suppl q. 53 a. 3 co.]
Suppl q. 37 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ordines non debeant distingui per sacros et non sacros. Omnes enim ordines sacramenta quaedam sunt. Sed omnia sacramenta sunt sacra. Ergo omnes ordines sunt sacri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 3 arg. 2
Praeterea, secundum ordines Ecclesiae non deputatur aliquis, nisi ad divina officia. Sed omnia talia sunt sacra. Ergo omnes ordines sunt sacri.
Praeterea, secundum ordines Ecclesiae non deputatur aliquis, nisi ad divina officia. Sed omnia talia sunt sacra. Ergo omnes ordines sunt sacri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 3 s. c. 1
Sed contra est quod ordines sacri impediunt matrimonium contrahendum et dirimunt iam contractum. Sed quattuor inferiores ordines non impediunt contrahendum nec dirimunt contractum. Ergo non sunt sacri ordines.
Sed contra est quod ordines sacri impediunt matrimonium contrahendum et dirimunt iam contractum. Sed quattuor inferiores ordines non impediunt contrahendum nec dirimunt contractum. Ergo non sunt sacri ordines.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod ordo sacer dicitur dupliciter. Uno modo, secundum se. Et sic quilibet ordo est sacer: cum sit sacramentum quoddam. Alio modo, ratione materiae circa quam habet aliquem actum. Et sic ordo sacer dicitur qui habet aliquem actum circa rem aliquam consecratam. Et sic sunt tantum tres ordines sacri: scilicet sacerdos; et diaconus, qui habet actum circa corpus Christi et sanguinem consecratum; et subdiaconus, qui habet actum circa vasa consecrata. Et ideo etiam eis continentia indicitur, ut mundi sint qui sancta tractant.
Respondeo dicendum quod ordo sacer dicitur dupliciter. Uno modo, secundum se. Et sic quilibet ordo est sacer: cum sit sacramentum quoddam. Alio modo, ratione materiae circa quam habet aliquem actum. Et sic ordo sacer dicitur qui habet aliquem actum circa rem aliquam consecratam. Et sic sunt tantum tres ordines sacri: scilicet sacerdos; et diaconus, qui habet actum circa corpus Christi et sanguinem consecratum; et subdiaconus, qui habet actum circa vasa consecrata. Et ideo etiam eis continentia indicitur, ut mundi sint qui sancta tractant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 3 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum actus ordinum convenienter in littera assignentur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 37 a. 5 co.
suppl q. 40 a. 4 co.
suppl q. 40 a. 5 co.
suppl q. 53 a. 3 ad 3[t:suppl q. 37 a. 5 co.][t:suppl q. 40 a. 4 co.][t:suppl q. 40 a. 5 co.][t:suppl q. 53 a. 3 ad 3]
Suppl q. 37 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus ordinum inconvenienter in littera assignentur. Quia per absolutionem praeparatur aliquis ad corpus Christi sumendum. Sed praeparatio suscipientium sacramentum pertinet ad inferiores ordines. Ergo inconvenienter absolutio a peccatis inter actus ponitur sacerdotis.
suppl q. 37 a. 5 co.
suppl q. 40 a. 4 co.
suppl q. 40 a. 5 co.
suppl q. 53 a. 3 ad 3[t:suppl q. 37 a. 5 co.][t:suppl q. 40 a. 4 co.][t:suppl q. 40 a. 5 co.][t:suppl q. 53 a. 3 ad 3]
Suppl q. 37 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus ordinum inconvenienter in littera assignentur. Quia per absolutionem praeparatur aliquis ad corpus Christi sumendum. Sed praeparatio suscipientium sacramentum pertinet ad inferiores ordines. Ergo inconvenienter absolutio a peccatis inter actus ponitur sacerdotis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 arg. 2
Praeterea, homo per baptismum est immediate Deo configuratus, characterem configurantem suscipiens. Sed orare et offerre oblationes sunt actus immediate ad Deum ordinati. Ergo quilibet baptizatus potest hos actus facere, et non soli sacerdotes.
Praeterea, homo per baptismum est immediate Deo configuratus, characterem configurantem suscipiens. Sed orare et offerre oblationes sunt actus immediate ad Deum ordinati. Ergo quilibet baptizatus potest hos actus facere, et non soli sacerdotes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 arg. 3
Praeterea, diversorum ordinum diversi sunt actus. Sed oblationes in altari ponere et epistolam legere ad subdiaconum pertinet. Crucem etiam ferunt subdiaconi coram Papa. Ergo hi non debent poni actus diaconi.
Praeterea, diversorum ordinum diversi sunt actus. Sed oblationes in altari ponere et epistolam legere ad subdiaconum pertinet. Crucem etiam ferunt subdiaconi coram Papa. Ergo hi non debent poni actus diaconi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 arg. 4
Praeterea, eadem veritas continetur in novo et in veteri Testamento. Sed legere vetus Testamentum est lectorum. Ergo, eadem ratione, et legere novum: et non diaconorum.
Praeterea, eadem veritas continetur in novo et in veteri Testamento. Sed legere vetus Testamentum est lectorum. Ergo, eadem ratione, et legere novum: et non diaconorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 arg. 5
Praeterea, Apostoli nihil aliud praedicaverunt quam Evangelium Christi, ut patet Rom. 1. Sed doctrina Apostolorum committitur subdiaconibus enuntianda. Ergo et doctrina Evangelii.
Praeterea, Apostoli nihil aliud praedicaverunt quam Evangelium Christi, ut patet Rom. 1. Sed doctrina Apostolorum committitur subdiaconibus enuntianda. Ergo et doctrina Evangelii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 arg. 6
Praeterea, secundum Dionysium, quod est superioris ordinis, non debet inferiori convenire. Sed ministrare cum urceolo est actus subdiaconorum. Ergo non debet acolythis attribui.
Praeterea, secundum Dionysium, quod est superioris ordinis, non debet inferiori convenire. Sed ministrare cum urceolo est actus subdiaconorum. Ergo non debet acolythis attribui.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 arg. 7
Praeterea, actus spirituales debent corporalibus praeeminere. Sed acolythus non habet nisi actum corporalem. Ergo exorcista non habet actum spiritualem pellendi daemones: cum sit inferior.
Praeterea, actus spirituales debent corporalibus praeeminere. Sed acolythus non habet nisi actum corporalem. Ergo exorcista non habet actum spiritualem pellendi daemones: cum sit inferior.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 arg. 8
Praeterea, quae magis conveniunt, iuxta se ponenda sunt. Sed legere vetus Testamentum maxime debet convenire cum lectore novi Testamenti, quod competit superioribus ministris. Ergo legere vetus Testamentum non debet poni actus lectoris, sed magis acolythi: et praecipue cum lumen corporale quod acolythi deferunt, significet lumen spirituale doctrinae.
Praeterea, quae magis conveniunt, iuxta se ponenda sunt. Sed legere vetus Testamentum maxime debet convenire cum lectore novi Testamenti, quod competit superioribus ministris. Ergo legere vetus Testamentum non debet poni actus lectoris, sed magis acolythi: et praecipue cum lumen corporale quod acolythi deferunt, significet lumen spirituale doctrinae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 arg. 9
Praeterea, in quolibet actu ordinis spiritualis debet esse aliqua vis spiritualis quam habeant ordinati prae aliis. Sed in apertione et clausione ostiorum non habent aliam potestatem ostiarii quam alii homines. Ergo non debet poni actus ipsorum.
Praeterea, in quolibet actu ordinis spiritualis debet esse aliqua vis spiritualis quam habeant ordinati prae aliis. Sed in apertione et clausione ostiorum non habent aliam potestatem ostiarii quam alii homines. Ergo non debet poni actus ipsorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, cum consecratio quae fit in ordinis sacramento, ordinetur ad sacramentum Eucharistiae, ut dictum est; ille est principalis actus uniuscuiusque ordinis secundum quem magis proxime ordinatur ad Eucharistiae sacramentum. Et secundum hoc etiam unus ordo est alio eminentior, secundum quod unus actus magis de proximo ad praedictum sacramentum ordinatur. Sed quia ad Eucharistiae sacramentum, quasi dignissimum, multa ordinantur; ideo non est inconveniens ut, praeter principalem actum, etiam multos actus unus ordo habeat; et tanto plures quanto est eminentior, quia virtus, quanto est superior, tanto ad plura se extendit.
R: Q.. 37 A. 2[t:suppl q. 37 a. 2]
Respondeo dicendum quod, cum consecratio quae fit in ordinis sacramento, ordinetur ad sacramentum Eucharistiae, ut dictum est; ille est principalis actus uniuscuiusque ordinis secundum quem magis proxime ordinatur ad Eucharistiae sacramentum. Et secundum hoc etiam unus ordo est alio eminentior, secundum quod unus actus magis de proximo ad praedictum sacramentum ordinatur. Sed quia ad Eucharistiae sacramentum, quasi dignissimum, multa ordinantur; ideo non est inconveniens ut, praeter principalem actum, etiam multos actus unus ordo habeat; et tanto plures quanto est eminentior, quia virtus, quanto est superior, tanto ad plura se extendit.
R: Q.. 37 A. 2[t:suppl q. 37 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod duplex est praeparatio suscipientium sacramentum. Quaedam remota: et haec per ministros efficitur. Quaedam proxima, qua statim efficiuntur idonei ad sacramentorum susceptionem. Et haec pertinet ad sacerdotes. Quia etiam in naturalibus ab eodem agente fit materia in ultima dispositione ad formam, et recipit formam. Et quia in proxima dispositione ad Eucharistiam fit aliquis per hoc quod a peccatis purgatur, ideo omnium sacramentorum quae sunt instituta principaliter ad purgationem peccatorum, est minister proprius sacerdos: scilicet baptismi, poenitentiae et extremae unctionis.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est praeparatio suscipientium sacramentum. Quaedam remota: et haec per ministros efficitur. Quaedam proxima, qua statim efficiuntur idonei ad sacramentorum susceptionem. Et haec pertinet ad sacerdotes. Quia etiam in naturalibus ab eodem agente fit materia in ultima dispositione ad formam, et recipit formam. Et quia in proxima dispositione ad Eucharistiam fit aliquis per hoc quod a peccatis purgatur, ideo omnium sacramentorum quae sunt instituta principaliter ad purgationem peccatorum, est minister proprius sacerdos: scilicet baptismi, poenitentiae et extremae unctionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod actus aliqui immediate ad Deum ordinantur dupliciter. Uno modo, ex parte unius personae tantum, sicut facere orationes singulares, et vovere, et huiusmodi. Et talis actus competit cuilibet baptizato. Alio modo, ex parte totius Ecclesiae. Et sic solus sacerdos habet actus immediate ad Deum ordinatos: quia ipse solus potest gerere personam totius Ecclesiae qui consecrat Eucharistiam, quae est sacramentum universalis Ecclesiae.
Ad secundum dicendum quod actus aliqui immediate ad Deum ordinantur dupliciter. Uno modo, ex parte unius personae tantum, sicut facere orationes singulares, et vovere, et huiusmodi. Et talis actus competit cuilibet baptizato. Alio modo, ex parte totius Ecclesiae. Et sic solus sacerdos habet actus immediate ad Deum ordinatos: quia ipse solus potest gerere personam totius Ecclesiae qui consecrat Eucharistiam, quae est sacramentum universalis Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod oblationes a populo oblatae per sacerdotem offeruntur. Et ideo duplex ministerium circa oblationes est necessarium. Unum ex parte populi: et hoc est subdiaconi, qui accipit oblationes a populo et altari imponit, vel offert diacono. Aliud ex parte sacerdotis: et hoc diaconi est, qui oblationes ministrat ipsi sacerdoti. Et in hoc est actus principalis utriusque ordinis. Et propter hoc ordo diaconi est superior. Legere autem epistolam non est actus diaconi: nisi secundum quod actus inferiorum ordinum superioribus attribuuntur. Similiter etiam crucem ferre. Et hoc secundum consuetudinem aliquarum ecclesiarum. Quia in actibus secundariis non est inconveniens diversas consuetudines esse.
Ad tertium dicendum quod oblationes a populo oblatae per sacerdotem offeruntur. Et ideo duplex ministerium circa oblationes est necessarium. Unum ex parte populi: et hoc est subdiaconi, qui accipit oblationes a populo et altari imponit, vel offert diacono. Aliud ex parte sacerdotis: et hoc diaconi est, qui oblationes ministrat ipsi sacerdoti. Et in hoc est actus principalis utriusque ordinis. Et propter hoc ordo diaconi est superior. Legere autem epistolam non est actus diaconi: nisi secundum quod actus inferiorum ordinum superioribus attribuuntur. Similiter etiam crucem ferre. Et hoc secundum consuetudinem aliquarum ecclesiarum. Quia in actibus secundariis non est inconveniens diversas consuetudines esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod doctrina est remota praeparatio ad sacramentum suscipiendum: et ideo pronuntiatio doctrinae ministris committitur. Sed doctrina veteris Testamenti adhuc est magis remota quam doctrina novi: quia non instruit de hoc sacramento nisi in figuris. Et ideo novum Testamentum superioribus ministris pronuntiandum committitur, vetus autem inferioribus. Doctrina etiam novi Testamenti perfectior est quam Dominus per seipsum tradidit, quam ipsius manifestatio per Apostolos. Et ideo Evangelium diaconis, epistola subdiaconis committuntur.
Ad quartum dicendum quod doctrina est remota praeparatio ad sacramentum suscipiendum: et ideo pronuntiatio doctrinae ministris committitur. Sed doctrina veteris Testamenti adhuc est magis remota quam doctrina novi: quia non instruit de hoc sacramento nisi in figuris. Et ideo novum Testamentum superioribus ministris pronuntiandum committitur, vetus autem inferioribus. Doctrina etiam novi Testamenti perfectior est quam Dominus per seipsum tradidit, quam ipsius manifestatio per Apostolos. Et ideo Evangelium diaconis, epistola subdiaconis committuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 ad 5
Et secundum hoc patet solutio ad quintum.
Et secundum hoc patet solutio ad quintum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 ad 6
Ad sextum dicendum quod acolythi habent actum super urceolum tantum, non super ea quae in urceolo continentur. Sed subdiaconus habet actum super contentis in urceolo: quia utitur aqua et vino ad ponendum in calice, et aquam iterum manibus sacerdotis praebet. Et diaconus, sicut et subdiaconus, solum actum habet super calicem, non super contenta: sed sacerdos super contenta. Et ideo, sicut subdiaconus in sui ordinatione accipit calicem vacuum, sacerdos plenum; ita acolythus urceolum vacuum, sed subdiaconus plenum. Et sic est quaedam connexio in ordinibus.
Ad sextum dicendum quod acolythi habent actum super urceolum tantum, non super ea quae in urceolo continentur. Sed subdiaconus habet actum super contentis in urceolo: quia utitur aqua et vino ad ponendum in calice, et aquam iterum manibus sacerdotis praebet. Et diaconus, sicut et subdiaconus, solum actum habet super calicem, non super contenta: sed sacerdos super contenta. Et ideo, sicut subdiaconus in sui ordinatione accipit calicem vacuum, sacerdos plenum; ita acolythus urceolum vacuum, sed subdiaconus plenum. Et sic est quaedam connexio in ordinibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 ad 7
Ad septimum dicendum quod corporales actus acolythi magis de proximo ordinantur ad actum sacrorum ordinum quam actus exorcistarum, quamvis sit aliquo modo spiritualis: quia acolythi habent ministerium super vasa in quibus materia sacramenti continetur, quantum ad vinum, quod vase continente indiget propter sui humiditatem. Et ideo inter minores ordines ordo acolythorum superior est.
Ad septimum dicendum quod corporales actus acolythi magis de proximo ordinantur ad actum sacrorum ordinum quam actus exorcistarum, quamvis sit aliquo modo spiritualis: quia acolythi habent ministerium super vasa in quibus materia sacramenti continetur, quantum ad vinum, quod vase continente indiget propter sui humiditatem. Et ideo inter minores ordines ordo acolythorum superior est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 ad 8
Ad octavum dicendum quod actus acolythorum se habet propinquius ad actus principales superiorum ministrorum quam actus aliorum minorum ordinum, ut per se patet. Et similiter etiam quantum ad actus secundarios, quibus populum per doctrinam disponunt: quia acolythus doctrinam novi Testamenti visibiliter figurat lumen portans, sed lector recitando figuras alias. Ideo acolythus est superior. Similiter etiam exorcista. Quia, sicut se habet actus lectorum ad actum secundarium diaconi et subdiaconi, ita se habet actus exorcistae ad secundarium actum sacerdotis, scilicet ligare et solvere, per quem totaliter homo a servitute diaboli liberatur.
Et in hoc patet ordinatissimus ordinis progressus. Quia sacerdoti, quantum ad actum eius principalem, scilicet consecrare corpus Christi, cooperantur tantum tres superiores ordines. Sed quantum ad actum eius secundarium, qui est absolvere et ligare, cooperantur superiores et inferiores.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 4 ad 9
Ad nonum dicendum quod quidam dicunt quod in susceptione ordinis ostiario datur quaedam vis divina ut arcere possit aliquos ab introitu templi, sicut in Christo: fuit quando eiecit vendentes de Templo. Sed hoc magis pertinet ad gratiam gratis datam quam ad gratiam sacramenti.
Et ideo dicendum quod suscipit potestatem ut ex officio hoc agere possit: quamvis etiam et hoc ab aliis fieri possit, sed non ex officio. Et ita est in omnibus actibus minorum ordinum, quod possunt per alios licite fieri, quamvis illi ad hoc non habeant officium. Sicut etiam in domo non consecrata potest dici missa, quamvis consecratio ecclesiae ad hoc ordinetur ut in ea missa dicatur.
Ad nonum dicendum quod quidam dicunt quod in susceptione ordinis ostiario datur quaedam vis divina ut arcere possit aliquos ab introitu templi, sicut in Christo: fuit quando eiecit vendentes de Templo. Sed hoc magis pertinet ad gratiam gratis datam quam ad gratiam sacramenti.
Et ideo dicendum quod suscipit potestatem ut ex officio hoc agere possit: quamvis etiam et hoc ab aliis fieri possit, sed non ex officio. Et ita est in omnibus actibus minorum ordinum, quod possunt per alios licite fieri, quamvis illi ad hoc non habeant officium. Sicut etiam in domo non consecrata potest dici missa, quamvis consecratio ecclesiae ad hoc ordinetur ut in ea missa dicatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum sacerdoti character imprimatur in ipsa calicis porrectione
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 38 a. 1 ad 1[t:suppl q. 38 a. 1 ad 1]
Suppl q. 37 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacerdoti character non imprimatur in ipsa calicis porrectione. Quia consecratio sacerdotis fit cum quadam unctione, sicut et confirmatio. Sed in confirmatione in ipsa unctione imprimitur character. Ergo et in sacerdotio: et non in calicis porrectione.
suppl q. 38 a. 1 ad 1[t:suppl q. 38 a. 1 ad 1]
Suppl q. 37 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacerdoti character non imprimatur in ipsa calicis porrectione. Quia consecratio sacerdotis fit cum quadam unctione, sicut et confirmatio. Sed in confirmatione in ipsa unctione imprimitur character. Ergo et in sacerdotio: et non in calicis porrectione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 arg. 2
Praeterea, Dominus dedit discipulis sacerdotalem potestatem quando dixit: accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, etc., Ioan. 20. Sed Spiritus datur per manus impositionem. Ergo in ipsa manus impositione imprimitur character ordinis.
Praeterea, Dominus dedit discipulis sacerdotalem potestatem quando dixit: accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, etc., Ioan. 20. Sed Spiritus datur per manus impositionem. Ergo in ipsa manus impositione imprimitur character ordinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 arg. 3
Praeterea, sicut consecrantur ministri, ita et vestes ministrorum: sed vestes sola benedictio consecrat. Ergo in ipsa benedictione episcopi consecratio sacerdotis efficitur.
Praeterea, sicut consecrantur ministri, ita et vestes ministrorum: sed vestes sola benedictio consecrat. Ergo in ipsa benedictione episcopi consecratio sacerdotis efficitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 arg. 4
Praeterea, sicut sacerdoti datur calix, ita et vestis sacerdotalis. Ergo, si in datione calicis imprimitur character, eadem ratione et in datione casulae. Et sic haberet duos characteres: quod falsum est.
Praeterea, sicut sacerdoti datur calix, ita et vestis sacerdotalis. Ergo, si in datione calicis imprimitur character, eadem ratione et in datione casulae. Et sic haberet duos characteres: quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 arg. 5
Praeterea, ordo diaconi conformior est ordini sacerdotis quam ordo subdiaconi. Sed, si character imprimeretur sacerdoti in ipsa calicis porrectione, subdiaconus conformior esset sacerdoti quam diaconus: quia subdiaconus characterem, recipit in ipsa calicis porrectione, non autem diaconus. Ergo character sacer dotalis non imprimitur iri ipsa calicis porrectione.
Praeterea, ordo diaconi conformior est ordini sacerdotis quam ordo subdiaconi. Sed, si character imprimeretur sacerdoti in ipsa calicis porrectione, subdiaconus conformior esset sacerdoti quam diaconus: quia subdiaconus characterem, recipit in ipsa calicis porrectione, non autem diaconus. Ergo character sacer dotalis non imprimitur iri ipsa calicis porrectione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 arg. 6
Praeterea, acolythorum ordo magis appropinquat ad actum sacerdotis per hoc quod habet actum super urceolum, quam per hoc quod habet actum super candelabrum. Sed magis imprimitur character in acolythatu quando accipiunt candelabrum, quam quando accipiunt urceum: quia nomen acolythi cerei portationem significat. Ergo et in sacerdotio non imprimitur character quando calicem accipit.
Praeterea, acolythorum ordo magis appropinquat ad actum sacerdotis per hoc quod habet actum super urceolum, quam per hoc quod habet actum super candelabrum. Sed magis imprimitur character in acolythatu quando accipiunt candelabrum, quam quando accipiunt urceum: quia nomen acolythi cerei portationem significat. Ergo et in sacerdotio non imprimitur character quando calicem accipit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 s. c. 1
Sed contra, principalis actus ordinis sacerdotis est consecrare corpus Christi. Sed ad hoc datur sibi potestas in acceptione calicis. Ergo tunc imprimitur character.
Sed contra, principalis actus ordinis sacerdotis est consecrare corpus Christi. Sed ad hoc datur sibi potestas in acceptione calicis. Ergo tunc imprimitur character.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, eiusdem est formam aliquam inducere, et materiam de proximo praeparare ad formam. Unde episcopus in collatione ordinum duo facit: praeparat enim ordinandos ad ordinis susceptionem; et ordinis potestatem tradit.
Praeparat quidem et instruendo eos de proprio officio; et aliquid circa eos operando ut idonei sint potestatem accipiendi. Quae quidem operatio in tribus consistit: scilicet benedictione, manus impositione, et unctione. Per benedictionem divinis obsequiis mancipantur. Et ideo benedictio omnibus datur. Sed per manus impositionem datur plenitudo gratiae, per quam ad magna officia sunt idonei. Et ideo solis diaconibus et sacerdotibus fit manus impositio, quia eis competit dispensatio sacramentorum: quamvis uni sicut principali, alteri sicut ministro. Sed unctione ad aliquod sacramentum tractandum consecrantur. Et ideo unctio solis sacerdotibus fit, qui propriis manibus corpus Christi tangunt: sicut etiam calix inungitur, qui tenet sanguinem, et patena, quae continet corpus.
Sed potestatis collatio fit per hoc quod datur eis aliquid quod ad proprium actum pertinet. Et quia principalis actus sacerdotis est consecrare corpus et sanguinem Christi, ideo in ipsa datione calicis, sub forma verborum determinata, character sacerdotalis imprimitur.
R: Q.. 37 A. 4[t:suppl q. 37 a. 4]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in confirmatione non datur officium operandi super aliquam materiam exteriorem. Et ideo character ibi non imprimitur in aliqua exhibitione alicuius rei, sed in sola manus impositione et unctione. Sed in ordine sacerdotali aliter est. Et ideo non est simile.
Ad primum ergo dicendum quod in confirmatione non datur officium operandi super aliquam materiam exteriorem. Et ideo character ibi non imprimitur in aliqua exhibitione alicuius rei, sed in sola manus impositione et unctione. Sed in ordine sacerdotali aliter est. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod Dominus discipulis dedit potestatem sacerdotalem quantum ad principalem actum, ante passionem in Cena, quando dixit: accipite et manducate. Unde subiunxit: hoc facite in meam commemorationem. Sed post resurrectionem dedit eis potestatem sacerdotalem quantum ad actum secundarium, qui est ligare et solvere.
Ad secundum dicendum quod Dominus discipulis dedit potestatem sacerdotalem quantum ad principalem actum, ante passionem in Cena, quando dixit: accipite et manducate. Unde subiunxit: hoc facite in meam commemorationem. Sed post resurrectionem dedit eis potestatem sacerdotalem quantum ad actum secundarium, qui est ligare et solvere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod in vestibus non requiritur alia consecratio nisi quod divino cultui mancipentur. Et ideo sufficit eis pro consecratione benedictio. Sed aliter est de ordinatis, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum quod in vestibus non requiritur alia consecratio nisi quod divino cultui mancipentur. Et ideo sufficit eis pro consecratione benedictio. Sed aliter est de ordinatis, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod vestis sacerdotalis non significat potestatem sacerdoti datam, sed idoneitatem quae in eo requiritur ad actum potestatis exequendum. Et ideo nec sacerdoti nec alicui alii imprimitur character in alicuius vestis datione.
Ad quartum dicendum quod vestis sacerdotalis non significat potestatem sacerdoti datam, sed idoneitatem quae in eo requiritur ad actum potestatis exequendum. Et ideo nec sacerdoti nec alicui alii imprimitur character in alicuius vestis datione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 ad 5
Ad quintum dicendum quod potestas diaconi est media inter potestatem subdiaconi et sacerdotis: sacerdos enim directe habet potestatem super corpus Christi, subdiaconus autem super vasa tantum, sed diaconus super corpus in vase contentum. Unde eius non est tangere corpus Christi, sed portare corpus in patena, et dispensare sanguinem cum calice. Et ideo eius potestas ad actum principalem non potuit exprimi nec per dationem vasis tantum, nec per dationem materiae. Sed exprimitur potestas eius ad actum secundarium, in hoc quod datur ei liber Evangeliorum: et in hac potestate intelligitur alia. Et ideo in ipsa libri datione imprimitur character.
Ad quintum dicendum quod potestas diaconi est media inter potestatem subdiaconi et sacerdotis: sacerdos enim directe habet potestatem super corpus Christi, subdiaconus autem super vasa tantum, sed diaconus super corpus in vase contentum. Unde eius non est tangere corpus Christi, sed portare corpus in patena, et dispensare sanguinem cum calice. Et ideo eius potestas ad actum principalem non potuit exprimi nec per dationem vasis tantum, nec per dationem materiae. Sed exprimitur potestas eius ad actum secundarium, in hoc quod datur ei liber Evangeliorum: et in hac potestate intelligitur alia. Et ideo in ipsa libri datione imprimitur character.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 37 a. 5 ad 6
Ad sextum dicendum quod principalior actus acolythi est quo ministrat in urceolo quam quo ministrat in candelabro: quamvis denominetur ab actu secundario, propter hoc quod est magis notus et magis proprius ei. Et ideo in datione urceoli imprimitur acolytho character, virtute verborum ab episcopo prolatorum.
Ad sextum dicendum quod principalior actus acolythi est quo ministrat in urceolo quam quo ministrat in candelabro: quamvis denominetur ab actu secundario, propter hoc quod est magis notus et magis proprius ei. Et ideo in datione urceoli imprimitur acolytho character, virtute verborum ab episcopo prolatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 38: De conferentibus hoc sacramentum
Suppl q. 38 pr.
Deinde considerandum est de conferentibus hoc sacramentum.
Circa quod quaeruntur duo.
Primo: utrum solus episcopus possit; hoc sacramentum conferre.
Secundo: utrum haereticus, vel quicumque ab Ecclesia praecisus, possit hoc sacramentum conferre.
Deinde considerandum est de conferentibus hoc sacramentum.
Circa quod quaeruntur duo.
Primo: utrum solus episcopus possit; hoc sacramentum conferre.
Secundo: utrum haereticus, vel quicumque ab Ecclesia praecisus, possit hoc sacramentum conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum tantum episcopus ordinis sacramentum conferat
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 60 a. 2 ad 4[t:suppl q. 60 a. 2 ad 4]
Suppl q. 38 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non tantum episcopus ordinis sacramentum conferat. Quia manus impositio ad consecrationem aliquid facit. Sed sacerdotibus qui ordinantur non solum episcopus manus imponit, sed etiam sacerdotes adstantes. Ergo non solus episcopus confert ordinis sacramentum.
suppl q. 60 a. 2 ad 4[t:suppl q. 60 a. 2 ad 4]
Suppl q. 38 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non tantum episcopus ordinis sacramentum conferat. Quia manus impositio ad consecrationem aliquid facit. Sed sacerdotibus qui ordinantur non solum episcopus manus imponit, sed etiam sacerdotes adstantes. Ergo non solus episcopus confert ordinis sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 arg. 2
Praeterea, tunc unicuique datur potestas ordinis quando ei exhibetur quod ad actum sui ordinis pertinet. Sed subdiacono datur urceolus cum aqua, bacili et manutergio, ab archidiacono: similiter acolythis candelabrum cum cereo et urceolus vacuus. Ergo non solus episcopus confert ordinis sacramentum.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Praeterea, tunc unicuique datur potestas ordinis quando ei exhibetur quod ad actum sui ordinis pertinet. Sed subdiacono datur urceolus cum aqua, bacili et manutergio, ab archidiacono: similiter acolythis candelabrum cum cereo et urceolus vacuus. Ergo non solus episcopus confert ordinis sacramentum.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 arg. 3
Praeterea, illa quae ordinis sunt, non possunt alicui committi qui non habet ordinem. Sed conferre ordines minores committitur aliquibus qui non sunt episcopi, sicut presbyteris cardinalibus. Ergo conferre ordines non est episcopalis ordinis.
Praeterea, illa quae ordinis sunt, non possunt alicui committi qui non habet ordinem. Sed conferre ordines minores committitur aliquibus qui non sunt episcopi, sicut presbyteris cardinalibus. Ergo conferre ordines non est episcopalis ordinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 arg. 4
Praeterea, cuicumque committitur principale, et accessorium. Sed ordinis sacramentum ordinatur ad Eucharistiam sicut accessorium ad principale. Cum ergo sacerdos consecret Eucharistiam, ipse etiam poterit ordines conferre.
Praeterea, cuicumque committitur principale, et accessorium. Sed ordinis sacramentum ordinatur ad Eucharistiam sicut accessorium ad principale. Cum ergo sacerdos consecret Eucharistiam, ipse etiam poterit ordines conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 arg. 5
Praeterea, plus distat sacerdos a diacono quam episcopus ab episcopo. Sed episcopus potest consecrare episcopum. Ergo et sacerdos potest promovere diaconum.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Praeterea, plus distat sacerdos a diacono quam episcopus ab episcopo. Sed episcopus potest consecrare episcopum. Ergo et sacerdos potest promovere diaconum.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Nobiliori modo applicantur ad divinum cultum ministri per ordines quam vasa sacra. Sed consecratio vasorum pertinet ad solum episcopum. Ergo multo fortius consecratio ministrorum.
Sed contra: Nobiliori modo applicantur ad divinum cultum ministri per ordines quam vasa sacra. Sed consecratio vasorum pertinet ad solum episcopum. Ergo multo fortius consecratio ministrorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 arg. 6
Praeterea, sacramentum ordinis est excellentius quam confirmationis. Sed solus episcopus confirmat. Ergo multo magis solus confert ordinis sacramentum.
Praeterea, sacramentum ordinis est excellentius quam confirmationis. Sed solus episcopus confirmat. Ergo multo magis solus confert ordinis sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 arg. 7
Praeterea, virgines per benedictionem non constituuntur in aliquo gradu spiritualis potestatis, sicut ordinati constituuntur. Sed virgines benedicere est solius episcopi. Ergo multo magis solus ipse potest aliquos ordinare.
Praeterea, virgines per benedictionem non constituuntur in aliquo gradu spiritualis potestatis, sicut ordinati constituuntur. Sed virgines benedicere est solius episcopi. Ergo multo magis solus ipse potest aliquos ordinare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod potestas episcopalis habet se ad potestatem ordinum inferiorum sicut politica, quae coniectat bonum commune, ad inferiores artes et virtutes, quae coniectant aliquod bonum speciale, ut ex dictis patet. Politica autem, ut dicitur in I Ethic., ponit legem inferioribus artibus: scilicet, quis quam debeat exercere, et quantum et qualiter. Et ideo ad episcopum pertinet in omnibus divinis ministeriis alios collocare. Unde ipse solus confirmat: quia confirmati in quodam officio confitendi fidem constituuntur. Ideo etiam solus ipse virgines benedicit, quae figuram gerunt Ecclesiae Christo desponsatae, cuius cura ipsi principaliter committitur. Ipse etiam in ministeriis ordinum ordinandos consecrat, et vasa quibus debent uti eis determinat sua consecratione: sicut et officia saecularia in civitatibus distribuuntur ab eo qui habet excellentiorem potestatem, sicut a rege.
B: (Prov 17:22)[b:Prov 17:22]
R: Q.. 37 A. 1[t:suppl q. 37 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in impositione manuum non datur character sacerdotalis ordinis, ut ex dictis patet, sed gratia secundum quam, ad exequendum ordinem sint idonei. Et quia indigent amplissima gratia, ideo sacerdotes manus cum episcopo imponunt eis qui in sacerdotes promoventur: sed diaconis solus episcopus.
R: Q.. 37 A. 5[t:suppl q. 37 a. 5]
Ad primum ergo dicendum quod in impositione manuum non datur character sacerdotalis ordinis, ut ex dictis patet, sed gratia secundum quam, ad exequendum ordinem sint idonei. Et quia indigent amplissima gratia, ideo sacerdotes manus cum episcopo imponunt eis qui in sacerdotes promoventur: sed diaconis solus episcopus.
R: Q.. 37 A. 5[t:suppl q. 37 a. 5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quia archidiaconus est quasi princeps ministerii, ideo omnia quae ad ministerium pertinent ipse tradit: sicut cereum, quo acolythus diacono servit ante Evangelium ipsum portando, et urceum, quo servit subdiacono; et similiter dat subdiacono ea quibus superioribus ordinibus servit. Sed tamen in illis non consistit principalis actus subdiaconi, sed in hoc quod cooperatur circa materiam sacramenti. Et ideo characterem accipit in eo quod datur ei calix ab episcopo. Sed acolythus accipit characterem ex verbis episcopi in hoc quod accipit praedicta ab archidiacono: et magis in acceptione urcei quam candelabri. Unde non sequitur quod archidiaconus ordinem conferat.
Ad secundum dicendum quod, quia archidiaconus est quasi princeps ministerii, ideo omnia quae ad ministerium pertinent ipse tradit: sicut cereum, quo acolythus diacono servit ante Evangelium ipsum portando, et urceum, quo servit subdiacono; et similiter dat subdiacono ea quibus superioribus ordinibus servit. Sed tamen in illis non consistit principalis actus subdiaconi, sed in hoc quod cooperatur circa materiam sacramenti. Et ideo characterem accipit in eo quod datur ei calix ab episcopo. Sed acolythus accipit characterem ex verbis episcopi in hoc quod accipit praedicta ab archidiacono: et magis in acceptione urcei quam candelabri. Unde non sequitur quod archidiaconus ordinem conferat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod Papa, qui habet plenitudinem potestatis pontificalis, potest committere non-episcopo ea quae ad episcopalem dignitatem pertinent, dummodo illa non habeant immediatam relationem ad verum corpus Christi. Et ideo ex eius commissione aliquis sacerdos simplex potest conferre minores ordines et confirmare: non autem aliquis non sacerdos. Nec iterum sacerdos maiores ordines, qui habent immediatam relationem ad corpus Christi, supra quod consecrandum Papa non habet maiorem potestatem quam simplex sacerdos.
Ad tertium dicendum quod Papa, qui habet plenitudinem potestatis pontificalis, potest committere non-episcopo ea quae ad episcopalem dignitatem pertinent, dummodo illa non habeant immediatam relationem ad verum corpus Christi. Et ideo ex eius commissione aliquis sacerdos simplex potest conferre minores ordines et confirmare: non autem aliquis non sacerdos. Nec iterum sacerdos maiores ordines, qui habent immediatam relationem ad corpus Christi, supra quod consecrandum Papa non habet maiorem potestatem quam simplex sacerdos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis sacramentum Eucharistiae sit maximum sacramentum in se, tamen non collocat in aliquo officio, sicut ordinis sacramentum. Et ideo non est similis ratio.
Ad quartum dicendum quod, quamvis sacramentum Eucharistiae sit maximum sacramentum in se, tamen non collocat in aliquo officio, sicut ordinis sacramentum. Et ideo non est similis ratio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod ad communicandum alteri quod quis habet, non exigitur solum propinquitas, sed completio potestatis. Et quia sacerdos non habet completam potestatem in hierarchicis officiis, sicut episcopus, ideo non sequitur quod possit diaconos facere, quamvis ille ordo sit sibi propinquus.
Ad quintum dicendum quod ad communicandum alteri quod quis habet, non exigitur solum propinquitas, sed completio potestatis. Et quia sacerdos non habet completam potestatem in hierarchicis officiis, sicut episcopus, ideo non sequitur quod possit diaconos facere, quamvis ille ordo sit sibi propinquus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum haeretici et ab Ecclesia praecisi possint ordines conferre
Suppl q. 38 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haeretici et ab Ecclesia praecisi non possint ordines conferre. Maius est enim conferre ordines quam aliquem absolvere vel ligare. Sed haereticus non potest absolvere aut ligare. Ergo nec ordines conferre.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haeretici et ab Ecclesia praecisi non possint ordines conferre. Maius est enim conferre ordines quam aliquem absolvere vel ligare. Sed haereticus non potest absolvere aut ligare. Ergo nec ordines conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 arg. 2
Praeterea, sacerdos ab Ecclesia separatus conficere potest quia in eo character indelebiliter manet, per quem hoc potest. Sed episcopus non accipit aliquem characterem in sui promotione. Ergo non est necesse quod episcopalis potestas remaneat in eo post separationem eius ab Ecclesia.
Praeterea, sacerdos ab Ecclesia separatus conficere potest quia in eo character indelebiliter manet, per quem hoc potest. Sed episcopus non accipit aliquem characterem in sui promotione. Ergo non est necesse quod episcopalis potestas remaneat in eo post separationem eius ab Ecclesia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 arg. 3
Praeterea, in nulla communitate ille qui a communitate expellitur potest officia communitatis disponere. Sed ordines sunt quaedam officia Ecclesiae. Ergo ille qui extra Ecclesiam ponitur non potest ordines conferre.
Praeterea, in nulla communitate ille qui a communitate expellitur potest officia communitatis disponere. Sed ordines sunt quaedam officia Ecclesiae. Ergo ille qui extra Ecclesiam ponitur non potest ordines conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 arg. 4
Praeterea, sacramenta habent efficaciam ex passione Christi. Sed haereticus non continuatur, passioni Christi: neque per propriam fidem, cum sit infidelis; neque per fidem Ecclesiae, cum sit ab Ecclesia separatus. Ergo non potest sacramentum ordinis conferre.
Praeterea, sacramenta habent efficaciam ex passione Christi. Sed haereticus non continuatur, passioni Christi: neque per propriam fidem, cum sit infidelis; neque per fidem Ecclesiae, cum sit ab Ecclesia separatus. Ergo non potest sacramentum ordinis conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 arg. 5
Praeterea, in ordinis collatione exigitur benedictio. Sed haereticus non potest benedicere: quinimmo benedictio sua in maledictionem convertitur, ut patet per auctoritates in littera inductas. Ergo non potest ordines conferre.
Praeterea, in ordinis collatione exigitur benedictio. Sed haereticus non potest benedicere: quinimmo benedictio sua in maledictionem convertitur, ut patet per auctoritates in littera inductas. Ergo non potest ordines conferre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod aliquis episcopus in haeresim lapsus, quando reconciliatur, non iterum consecratur. Ergo non amisit potestatem quam habebat ordines conferendi.
Sed contra: Est quod aliquis episcopus in haeresim lapsus, quando reconciliatur, non iterum consecratur. Ergo non amisit potestatem quam habebat ordines conferendi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 arg. 6
Praeterea, maior est potestas conferendi ordines quam potestas ordinum. Sed potestas ordinum non amittitur propter haeresim vel aliquod huiusmodi. Ergo nec potestas conferendi ordines.
Praeterea, maior est potestas conferendi ordines quam potestas ordinum. Sed potestas ordinum non amittitur propter haeresim vel aliquod huiusmodi. Ergo nec potestas conferendi ordines.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 arg. 7
Praeterea, sicut baptizans exhibet tantum ministerium exterius, ita et conferens ordines, Deo interius operante. Sed nulla ratione aliquis ab Ecclesia praecisus amittit baptizandi potestatem. Ergo nec ordines conferendi.
Praeterea, sicut baptizans exhibet tantum ministerium exterius, ita et conferens ordines, Deo interius operante. Sed nulla ratione aliquis ab Ecclesia praecisus amittit baptizandi potestatem. Ergo nec ordines conferendi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc ponuntur in littera quattuor opiniones. Quidam enim dixerunt quod haeretici, quandiu ab Ecclesia tolerantur, habent potestatem ordines conferendi, non autem postquam fuerunt praecisi: similiter nec degradati et alii huiusmodi. Et haec est prima opinio.
Sed hoc non potest esse. Quia omnis potestas quae datur cum aliqua consecratione, nullo casu contingente tolli potest, sicut nec ipsa consecratio annullari: quia etiam altare vel chrisma semel consecrata perpetuo consecrata manent. Unde, cum episcopalis potestas cum quadam consecratione detur, oportet quod perpetuo maneat, quantumcumque aliquis peccet, vel ab Ecclesia praecidatur.
Et ideo alii dixerunt quod praecisi ab Ecclesia qui in Ecclesia episcopalem potestatem habuerunt, retinent potestatem alios ordinandi et promovendi, sed promoti ab eis hoc non habent. Et haec est quarta opinio.
Sed hoc non potest esse. Quia si illi qui fuerunt in Ecclesia promoti, retinent potestatem quam acceperunt, patet quod, exequendo suam potestatem veram consecrationem faciunt. Et ideo vere tribuunt omnem potestatem quae cum consecratione datur. Et sic ordinati ab eis, vel promoti, habent eandem potestatem quam et ipsi.
Et ideo alii dixerunt quod etiam praecisi ab Ecclesia possunt ordines conferre et alia sacramenta, dummodo formam debitam et intentionem servent, et quantum ad primum effectum, qui est collatio sacramenti, et quantum ad ultimum, qui est collatio gratiae. Et haec est secunda opinio.
Sed hoc etiam non potest stare. Quia ex hoc ipso quod aliquis haeretico praeciso ab Ecclesia, in sacramentis communicat, peccat. Et ita fictus accedit, et gratiam consequi non potest: nisi forte in baptismo in articulo necessitatis.
Et ideo alii dicunt quod vera sacramenta conferunt, sed cum eis gratiam non dant: non propter inefficaciam sacramentorum, sed propter peccata recipientium ab eis sacramenta contra prohibitionem Ecclesiae. Et haec est tertia opinio, quae vera est.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod effectus absolutionis non est aliud quam remissio peccatorum, quae per gratiam fit. Et ideo haereticus non potest absolvere: sicut nec gratiam in sacramentis conferre. Et iterum ad absolutionem requiritur iurisdictio, quam non habet ab Ecclesia praecisus.
Ad primum ergo dicendum quod effectus absolutionis non est aliud quam remissio peccatorum, quae per gratiam fit. Et ideo haereticus non potest absolvere: sicut nec gratiam in sacramentis conferre. Et iterum ad absolutionem requiritur iurisdictio, quam non habet ab Ecclesia praecisus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod in promotione episcopi datur sibi potestas quae perpetuo manet in eo: quamvis dici non possit character, quia per eam non ordinatur homo directe ad Deum, sed ad corpus Christi mysticum. Et tamen indelebilitem manet sicut character, et per consecrationem datur.
Ad secundum dicendum quod in promotione episcopi datur sibi potestas quae perpetuo manet in eo: quamvis dici non possit character, quia per eam non ordinatur homo directe ad Deum, sed ad corpus Christi mysticum. Et tamen indelebilitem manet sicut character, et per consecrationem datur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod illi qui promoventur ab haereticis, quamvis accipiant ordinem, non tamen recipiunt executionem, ut licite possint in suis ordinibus ministrare, ratione illa quam obiectio tangit.
Ad tertium dicendum quod illi qui promoventur ab haereticis, quamvis accipiant ordinem, non tamen recipiunt executionem, ut licite possint in suis ordinibus ministrare, ratione illa quam obiectio tangit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod per fidem Ecclesiae continuatur passioni Christi. Quia, quamvis in ea non sint secundum se, sunt tamen in ea secundum formam Ecclesiae, quam servant.
Ad quartum dicendum quod per fidem Ecclesiae continuatur passioni Christi. Quia, quamvis in ea non sint secundum se, sunt tamen in ea secundum formam Ecclesiae, quam servant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 38 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod hoc est referendum ad ultimum effectum sacramentorum, ut tertia opinio dicit.
Ad quintum dicendum quod hoc est referendum ad ultimum effectum sacramentorum, ut tertia opinio dicit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 39: De impedimentis huius sacramenti
Suppl q. 39 pr.
Deinde considerandum est de impedimentis huius sacramenti.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum sexus femineus impediat huius sacramenti susceptionem.
Secundo: utrum carentia usus rationis.
Tertio: utrum servitus.
Quarto: utrum homicidium.
Quinto: utrum illegitima nativitas.
Sexto: utrum defectus membrorum.
Deinde considerandum est de impedimentis huius sacramenti.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum sexus femineus impediat huius sacramenti susceptionem.
Secundo: utrum carentia usus rationis.
Tertio: utrum servitus.
Quarto: utrum homicidium.
Quinto: utrum illegitima nativitas.
Sexto: utrum defectus membrorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum sexus femineus impediat ordinis susceptionem
Suppl q. 39 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sexus femineus non impediat ordinis susceptionem. Quia officium prophetiae est maius quam officium sacerdotis: quia propheta est medium inter Deum et sacerdotes, sicut sacerdos est inter Deum et populum. Sed prophetiae officium aliquando mulieribus est concessum: ut patet IV Reg. Ergo et sacerdotii officium eis competere potest.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sexus femineus non impediat ordinis susceptionem. Quia officium prophetiae est maius quam officium sacerdotis: quia propheta est medium inter Deum et sacerdotes, sicut sacerdos est inter Deum et populum. Sed prophetiae officium aliquando mulieribus est concessum: ut patet IV Reg. Ergo et sacerdotii officium eis competere potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 1 arg. 2
Praeterea, sicut ordo ad quandam perfectionem pertinet, ita et praelationis officium, et martyrium, et religionis status. Sed praelatio committitur mulieribus in novo Testamento, ut patet de abbatissis: et in veteri, ut patet de Debbora, quae iudicavit Israel, Iudic. 4. Competit etiam eis martyrium, et religionis status. Ergo et ordo Ecclesiae.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Praeterea, sicut ordo ad quandam perfectionem pertinet, ita et praelationis officium, et martyrium, et religionis status. Sed praelatio committitur mulieribus in novo Testamento, ut patet de abbatissis: et in veteri, ut patet de Debbora, quae iudicavit Israel, Iudic. 4. Competit etiam eis martyrium, et religionis status. Ergo et ordo Ecclesiae.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 1 arg. 3
Praeterea, ordinum potestas in anima fundatur. Sed sexus non est in anima. Ergo diversitas sexus non facit distinctionem in receptione ordinum.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Praeterea, ordinum potestas in anima fundatur. Sed sexus non est in anima. Ergo diversitas sexus non facit distinctionem in receptione ordinum.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Tim. 2: mulierem in Ecclesia docere non permitto, nec dominari in virum.
Sed contra: Est quod dicitur I Tim. 2: mulierem in Ecclesia docere non permitto, nec dominari in virum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 1 arg. 4
Praeterea, in ordinandis praeexigitur corona: quamvis non de necessitate sacramenti. Sed corona et tonsura non competunt mulieribus: ut patet I Cor. ii. Ergo nec ordinum susceptio.
Praeterea, in ordinandis praeexigitur corona: quamvis non de necessitate sacramenti. Sed corona et tonsura non competunt mulieribus: ut patet I Cor. ii. Ergo nec ordinum susceptio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod quaedam requiruntur in recipiente sacramentum quasi de necessitate sacramenti: quae si desunt, non potest aliquis suscipere neque sacramentum neque rem sacramenti, quaedam vero requiruntur non de necessitate sacramenti, sed de necessitate praecepti, propter congruitatem ad sacramentum. Et sine talibus aliquis suscipit sacramentum, sed non rem sacramenti. Dicendum ergo quod sexus virilis requiritur ad susceptionem ordinum non solum secundo modo, sed etiam primo. Unde, etsi mulieri exhibeantur omnia quae in ordinibus fiunt, ordinem non suscipit. Quia, cum sacramentum sit signum, in his quae in sacramento aguntur requiritur non solum res, sed signum rei: sicut dictum est quod in extrema unctione exigitur quod sit infirmus ut significetur curatione indigens. Cum igitur in sexu femineo non possit significari aliqua eminentia gradus, quia mulier statum subiectionis, habet; ideo non potest ordinis sacramentum suscipere.
Quidam autem dixerunt quod sexus virilis est de necessitate praecepti, sed non de necessitate sacramenti, quia etiam in Decretis fit mentio de diaconissa et presbytera. Sed diaconissa dicitur quae in aliquo actu diaconi participat, sicut quae legit homiliam in ecclesia. Presbytera autem dicitur vidua, quia presbyter idem est quod senior.
R: Q.. 32 A. 2[t:suppl q. 32 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod prophetia non est sacramentum, sed Dei donum. Unde ibi non exigitur significatio, sed solum res. Et quia secundum rem in his quae sunt animae mulier non differt a viro, cum quandoque mulier inveniatur melior quantum ad animam viris multis; ideo donum prophetiae et alia huiusmodi potest recipere, sed non ordinis sacramentum.
Ad primum ergo dicendum quod prophetia non est sacramentum, sed Dei donum. Unde ibi non exigitur significatio, sed solum res. Et quia secundum rem in his quae sunt animae mulier non differt a viro, cum quandoque mulier inveniatur melior quantum ad animam viris multis; ideo donum prophetiae et alia huiusmodi potest recipere, sed non ordinis sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 1 ad 2
Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium.
De abbatissis tamen dicitur quod non habent praelationem ordinariam, sed quasi ex commissione, propter periculum cohabitationis virorum ad mulieres. Debbora autem in temporalibus praefuit, non in sacerdotalibus: sicut et nunc possunt mulieres temporaliter dominari.
Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium.
De abbatissis tamen dicitur quod non habent praelationem ordinariam, sed quasi ex commissione, propter periculum cohabitationis virorum ad mulieres. Debbora autem in temporalibus praefuit, non in sacerdotalibus: sicut et nunc possunt mulieres temporaliter dominari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum pueri, et qui carent usu rationis, possint ordines suscipere
Suppl q. 39 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pueri, et qui carent usu rationis, non possint ordines suscipere. Quia, ut in littera dicitur, sacri canones in suscipientibus ordines certum et determinatum tempus statuerunt aetatis. Sed hoc non esset si pueri recipere possent ordinis sacramentum. Ergo, etc.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pueri, et qui carent usu rationis, non possint ordines suscipere. Quia, ut in littera dicitur, sacri canones in suscipientibus ordines certum et determinatum tempus statuerunt aetatis. Sed hoc non esset si pueri recipere possent ordinis sacramentum. Ergo, etc.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 2 arg. 2
Praeterea, ordinis sacramentum est dignius quam matrimonium. Sed pueri, et alii carentes usu rationis, non possunt contrahere matrimonium. Ergo nec ordines suscipere.
Praeterea, ordinis sacramentum est dignius quam matrimonium. Sed pueri, et alii carentes usu rationis, non possunt contrahere matrimonium. Ergo nec ordines suscipere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 2 arg. 3
Praeterea, cuius est potentia, eius est actus: secundum Philosophum, in libro de Somno et Vigilia. Sed actus ordinis requirit usum rationis. Ergo et ordinum potestas.
Praeterea, cuius est potentia, eius est actus: secundum Philosophum, in libro de Somno et Vigilia. Sed actus ordinis requirit usum rationis. Ergo et ordinum potestas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Ille qui est ante annos discretionis promotus ad ordines, sine iteratione ipsorum quandoque in eis conceditur ministrare: ut patet, Extra de Clerico per saltum promoto. Hoc autem non esset si ordinem non suscepisset. Ergo puer potest ordines suscipere.
Sed contra: Ille qui est ante annos discretionis promotus ad ordines, sine iteratione ipsorum quandoque in eis conceditur ministrare: ut patet, Extra de Clerico per saltum promoto. Hoc autem non esset si ordinem non suscepisset. Ergo puer potest ordines suscipere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 2 arg. 4
Praeterea, alia sacramenta in quibus character imprimitur, possunt pueri suscipere, ut baptismum et confirmationem. Ergo pari ratione et ordines.
Praeterea, alia sacramenta in quibus character imprimitur, possunt pueri suscipere, ut baptismum et confirmationem. Ergo pari ratione et ordines.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod per pueritiam et alios defectus quibus tollitur usus rationis, praestatur impedimentum actui. Et ideo omnia illa sacramenta quae actum requirunt suscipientis sacramentum, talibus non competunt: sicut poenitentia, matrimonium et huiusmodi. Sed quia potestates infusae sunt priores actibus, sicut et naturales, quamvis acquisitae sunt posteriores; remoto autem posteriori non tollitur prius: ideo omnia sacramenta in quibus non requiritur actus suscipientis de necessitate sacramenti, sed potestas aliqua spiritualis divinitus datur, possunt pueri suscipere, et alii qui usu rationis carent; hac tamen distinctione habita, quod in minoribus ordinibus requiritur discretionis tempus de honestate, propter dignitatem sacramenti, sed non de necessitate praecepti neque de necessitate sacramenti. Unde aliqui, si necessitas adsit et spes profectus, ad minores ordines possunt ante annos discretionis promoveri sine peccato, et suscipient ordinem: quia, quamvis tunc non sint idonei ad officia quae eis committuntur, tamen per assuefactionem idonei reddentur. Sed ad maiores ordines requiritur usus rationis et de honestate et necessitate praecepti: propter votum continentiae, quod habent annexum et quia etiam eis sacramenta tractanda committuntur. Sed ad episcopatum, ubi in corpus mysticum accipitur potestas, requiritur actus suscipientis curam pastoralem. Et ideo est etiam de necessitate consecrationis episcopalis quod usum rationis habeat.
Quidam autem dicunt quod ad omnes ordines requiritur usus rationis de necessitate sacramenti. Sed eorum dictum ratione vel auctoritate non confirmatur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod non omne quod est de necessitate praecepti, est de necessitate sacramenti, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod non omne quod est de necessitate praecepti, est de necessitate sacramenti, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod matrimonium causat consensus, qui sine usu rationis esse non potest. Sed in receptione ordinis non requiritur aliquis actus ex parte recipientis. Quod patet ex hoc quod nullus actus ex parte eorum exprimitur in eorum consecratione. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum quod matrimonium causat consensus, qui sine usu rationis esse non potest. Sed in receptione ordinis non requiritur aliquis actus ex parte recipientis. Quod patet ex hoc quod nullus actus ex parte eorum exprimitur in eorum consecratione. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod eiusdem est actus et potentia: sed tamen aliquando potentia praecedit, sicut liberum arbitrium usum suum. Et sic est in proposito.
Ad tertium dicendum quod eiusdem est actus et potentia: sed tamen aliquando potentia praecedit, sicut liberum arbitrium usum suum. Et sic est in proposito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum servitus impediat aliquem a susceptione ordinum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 39 a. 6 co.[t:suppl q. 39 a. 6 co.]
Suppl q. 39 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod servitus non impediat aliquem a susceptione ordinum. Subiectio enim corporalis non repugnat praelationi spirituali. Sed in servo est subiectio corporalis. Ergo non impeditur quin debeat suscipere praelationem spiritualem, quae in ordine datur.
suppl q. 39 a. 6 co.[t:suppl q. 39 a. 6 co.]
Suppl q. 39 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod servitus non impediat aliquem a susceptione ordinum. Subiectio enim corporalis non repugnat praelationi spirituali. Sed in servo est subiectio corporalis. Ergo non impeditur quin debeat suscipere praelationem spiritualem, quae in ordine datur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 3 arg. 2
Praeterea, illud quod est occasio humilitatis, non debet impedire susceptionem alicuius sacramenti. Sed servitus est huiusmodi: unde Apostolus consuluit quod, si aliquis possit, magis utatur servitute, I Cor. 7. Ergo non debet impedire a promotione ordinis.
Praeterea, illud quod est occasio humilitatis, non debet impedire susceptionem alicuius sacramenti. Sed servitus est huiusmodi: unde Apostolus consuluit quod, si aliquis possit, magis utatur servitute, I Cor. 7. Ergo non debet impedire a promotione ordinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 3 arg. 3
Praeterea, magis est turpe clericum in servum vendi, quam servum in clericum promoveri. Sed licite clericus in servum vendi potest: quia episcopus Nolanus, scilicet beatus Paulinus, seipsum in servum vendidit, ut in Dialogis legitur. Ergo multo fortius potest servus in clericum promoveri.
Praeterea, magis est turpe clericum in servum vendi, quam servum in clericum promoveri. Sed licite clericus in servum vendi potest: quia episcopus Nolanus, scilicet beatus Paulinus, seipsum in servum vendidit, ut in Dialogis legitur. Ergo multo fortius potest servus in clericum promoveri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Videtur quod impediat quantum ad necessitatem sacramenti. Quia mulier non potest suscipere sacramentum ratione subiectionis. Sed maior subiectio est in servo: quia mulier non datur viro in ancillam; propter quod, non est de pedibus sumpta. Ergo et servus sacramentum non suscipit.
Sed contra: Videtur quod impediat quantum ad necessitatem sacramenti. Quia mulier non potest suscipere sacramentum ratione subiectionis. Sed maior subiectio est in servo: quia mulier non datur viro in ancillam; propter quod, non est de pedibus sumpta. Ergo et servus sacramentum non suscipit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 3 arg. 4
Praeterea, aliquis ex quo suscipit ordinem, tenetur in ordine ministrare. Sed non potest simul ministrare domino suo carnali, et in spirituali ministerio. Ergo videtur quod non possit ordinem suscipere: quia dominus debet conservari indemnis.
Praeterea, aliquis ex quo suscipit ordinem, tenetur in ordine ministrare. Sed non potest simul ministrare domino suo carnali, et in spirituali ministerio. Ergo videtur quod non possit ordinem suscipere: quia dominus debet conservari indemnis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in susceptione ordinis mancipatur homo divinis officiis. Et quia nullus potest dare quod suum non est, ideo servus, qui non habet potestatem sui, non potest ad ordines promoveri. Si tamen promovetur, ordinem suscipit: quia libertas non est de necessitate sacramenti, sed de necessitate praecepti; cum non impediat potestatem, sed actum tantum. Et similis ratio est de omnibus qui sunt aliis obligati: ut ratiociniis detenti, et huiusmodi personae.
Respondeo dicendum quod in susceptione ordinis mancipatur homo divinis officiis. Et quia nullus potest dare quod suum non est, ideo servus, qui non habet potestatem sui, non potest ad ordines promoveri. Si tamen promovetur, ordinem suscipit: quia libertas non est de necessitate sacramenti, sed de necessitate praecepti; cum non impediat potestatem, sed actum tantum. Et similis ratio est de omnibus qui sunt aliis obligati: ut ratiociniis detenti, et huiusmodi personae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in susceptione spiritualis potestatis est aliqua obligatio ad aliqua etiam corporaliter agenda. Et ideo per corporalem subiectionem impeditur.
Ad primum ergo dicendum quod in susceptione spiritualis potestatis est aliqua obligatio ad aliqua etiam corporaliter agenda. Et ideo per corporalem subiectionem impeditur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod ex multis aliis, quae non praestant impedimentum executioni ordinum, potest aliquis occasionem humilitatis accipere. Et ideo ratio non sequitur.
B: (Job 9:28)[b:Job 9:28]
Ad secundum dicendum quod ex multis aliis, quae non praestant impedimentum executioni ordinum, potest aliquis occasionem humilitatis accipere. Et ideo ratio non sequitur.
B: (Job 9:28)[b:Job 9:28]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod beatus Paulinus ex abundantia caritatis, Spiritu Dei ductus, hoc fecit. Quod rei eventus probat: quia per eius servitutem multi de grege suo sunt de servitute liberati. Et ideo non est ad consequentiam trahendum: quia, ubi Spiritus Domini, ibi libertas, II Cor. 3.
Ad tertium dicendum quod beatus Paulinus ex abundantia caritatis, Spiritu Dei ductus, hoc fecit. Quod rei eventus probat: quia per eius servitutem multi de grege suo sunt de servitute liberati. Et ideo non est ad consequentiam trahendum: quia, ubi Spiritus Domini, ibi libertas, II Cor. 3.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod signa sacramentalia ex naturali similitudine repraesentant. Mulier autem habet subiectionem a natura, sed non servus. Et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum quod signa sacramentalia ex naturali similitudine repraesentant. Mulier autem habet subiectionem a natura, sed non servus. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod, si est promotus sciente domino et non reclamante, ex hoc ipso efficitur ingenuus. Si autem eo nesciente, tunc episcopus et ille qui praesentavit tenentur domino in duplum quam sit pretium servi, si sciverunt ipsum esse servum. Alias, si servus habeat peculium, debet seipsum redimere: alioquin redigetur in servitutem domini sui, non obstante quod ordinem suum exequi non potest.
Ad quintum dicendum quod, si est promotus sciente domino et non reclamante, ex hoc ipso efficitur ingenuus. Si autem eo nesciente, tunc episcopus et ille qui praesentavit tenentur domino in duplum quam sit pretium servi, si sciverunt ipsum esse servum. Alias, si servus habeat peculium, debet seipsum redimere: alioquin redigetur in servitutem domini sui, non obstante quod ordinem suum exequi non potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum propter homicidium aliquis debeat prohiberi a sacris ordinibus
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 39 a. 6 co.[t:suppl q. 39 a. 6 co.]
Suppl q. 39 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod propter homicidium aliquis non debeat prohiberi a sacris ordinibus. Quia ordines nostri sumpserunt initium a levitarum officio: ut in praecedenti distinctione dictum est. Sed levitae consecraverunt manus suas in sanguinis effusione fratrum suorum, ut patet Exod. 32. Ergo et in novo Testamento non debent aliqui ab assumptione ordinum prohiberi propter sanguinis effusionem.
suppl q. 39 a. 6 co.[t:suppl q. 39 a. 6 co.]
Suppl q. 39 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod propter homicidium aliquis non debeat prohiberi a sacris ordinibus. Quia ordines nostri sumpserunt initium a levitarum officio: ut in praecedenti distinctione dictum est. Sed levitae consecraverunt manus suas in sanguinis effusione fratrum suorum, ut patet Exod. 32. Ergo et in novo Testamento non debent aliqui ab assumptione ordinum prohiberi propter sanguinis effusionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 4 arg. 2
Praeterea, propter actum virtutis nullus debet impediri ab aliquo sacramento. Sed aliquando sanguis effunditur per iustitiam, sicut a iudice: et peccaret habens officium si non effunderet. Ergo non impeditur propter hoc a sacramenti susceptione.
Praeterea, propter actum virtutis nullus debet impediri ab aliquo sacramento. Sed aliquando sanguis effunditur per iustitiam, sicut a iudice: et peccaret habens officium si non effunderet. Ergo non impeditur propter hoc a sacramenti susceptione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 4 arg. 3
Praeterea, poena non debetur nisi culpae. Sed aliquis sine culpa quandoque homicidium committit: sicut se defendendo, vel etiam casualiter. Ergo non debet incurrere irregularitatis poenam.
Praeterea, poena non debetur nisi culpae. Sed aliquis sine culpa quandoque homicidium committit: sicut se defendendo, vel etiam casualiter. Ergo non debet incurrere irregularitatis poenam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 4 s. c. 1
Sed contra hoc sunt plura canonum statuta, et Ecclesiae consuetudo.
Sed contra hoc sunt plura canonum statuta, et Ecclesiae consuetudo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod omnes ordines referuntur ad Eucharistiae sacramentum, quod est sacramentum pacis nobis factae per effusionem sanguinis Christi. Et quia homicidium maxime contrariatur paci; et homicidae magis conformantur occidentibus Christum quam ipsi Christo occiso, cui omnes ministri praedicti sacramenti debent conformari: ideo de necessitate praecepti est quod non sit homicida qui ad ordines promovetur; quamvis non sit de necessitate sacramenti.
Respondeo dicendum quod omnes ordines referuntur ad Eucharistiae sacramentum, quod est sacramentum pacis nobis factae per effusionem sanguinis Christi. Et quia homicidium maxime contrariatur paci; et homicidae magis conformantur occidentibus Christum quam ipsi Christo occiso, cui omnes ministri praedicti sacramenti debent conformari: ideo de necessitate praecepti est quod non sit homicida qui ad ordines promovetur; quamvis non sit de necessitate sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod vetus lex inferebat poenam sanguinis, non autem nova lex. Et ideo non est simile de ministris veteris et novae legis, quae est iugum suave et onus leve.
Ad primum ergo dicendum quod vetus lex inferebat poenam sanguinis, non autem nova lex. Et ideo non est simile de ministris veteris et novae legis, quae est iugum suave et onus leve.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod irregularitas non incurritur propter peccatum tantum, sed principaliter propter ineptitudinem personae ad sacramentum Eucharistiae ministrandum. Et ideo iudex, et omnes qui in causa sanguinis ei participant, sunt irregulares, propter hoc quod effusio sanguinis non decet ministros dicti sacramenti.
Ad secundum dicendum quod irregularitas non incurritur propter peccatum tantum, sed principaliter propter ineptitudinem personae ad sacramentum Eucharistiae ministrandum. Et ideo iudex, et omnes qui in causa sanguinis ei participant, sunt irregulares, propter hoc quod effusio sanguinis non decet ministros dicti sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod nullus facit nisi illud cuius est causa, quod est voluntarium in homine. Et ideo ille qui ignorans hominem occidit homicidio casuali, non dicitur homicida, nec irregularitatem incurrit: nisi operam dederit illicitae rei, vel nisi omiserit debitam diligentiam, quia iam quodammodo efficitur voluntarium. Nec hoc est propter hoc quod culpa careat: quia etiam sine culpa incurritur irregularitas. Et ideo etiam ille qui se defendendo in aliquo casu non peccat; homicidium committendo, nihilominus irregularis est.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14] (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Ad tertium dicendum quod nullus facit nisi illud cuius est causa, quod est voluntarium in homine. Et ideo ille qui ignorans hominem occidit homicidio casuali, non dicitur homicida, nec irregularitatem incurrit: nisi operam dederit illicitae rei, vel nisi omiserit debitam diligentiam, quia iam quodammodo efficitur voluntarium. Nec hoc est propter hoc quod culpa careat: quia etiam sine culpa incurritur irregularitas. Et ideo etiam ille qui se defendendo in aliquo casu non peccat; homicidium committendo, nihilominus irregularis est.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14] (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum illegitime nati debeant impediri a susceptione ordinum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 39 a. 6 co.[t:suppl q. 39 a. 6 co.]
Suppl q. 39 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod illegitime nati non debeant impediri a susceptione ordinum. Quia filius non debet portare iniquitatem patris. Portaret autem si propter hoc impediretur ab ordinibus suscipiendis. Ergo, etc.
suppl q. 39 a. 6 co.[t:suppl q. 39 a. 6 co.]
Suppl q. 39 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod illegitime nati non debeant impediri a susceptione ordinum. Quia filius non debet portare iniquitatem patris. Portaret autem si propter hoc impediretur ab ordinibus suscipiendis. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 5 arg. 2
Praeterea, magis impeditur aliquis propter defectum proprium quam alienum. Sed a susceptione ordinum propter illicitum concubitum suum non semper aliquis impeditur. Ergo nec propter illicitum concubitum patris sui.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Praeterea, magis impeditur aliquis propter defectum proprium quam alienum. Sed a susceptione ordinum propter illicitum concubitum suum non semper aliquis impeditur. Ergo nec propter illicitum concubitum patris sui.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 5 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur Deut. 23; non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, ecclesiam Dei, usque in decimam generationem. Ergo multo minus debet promoveri ad ordines.
Sed contra est quod dicitur Deut. 23; non ingredietur mamzer, hoc est de scorto natus, ecclesiam Dei, usque in decimam generationem. Ergo multo minus debet promoveri ad ordines.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod ordinati in quadam dignitate prae aliis constituuntur. Ideo ex quadam honestate requiritur in eis claritas quaedam, non de necessitate sacramenti, sed de necessitate praecepti: ut scilicet sint bonae famae, bonis moribus ornati, non publice poenitentes. Et quia obscuratur hominis claritas ex vitiosa origine, ideo etiam ex illegitimo toro nati a susceptione ordinum repelluntur, nisi cum eis dispensetur: et tanto est difficilior eorum dispensatio quanto eorum origo est turpior.
Respondeo dicendum quod ordinati in quadam dignitate prae aliis constituuntur. Ideo ex quadam honestate requiritur in eis claritas quaedam, non de necessitate sacramenti, sed de necessitate praecepti: ut scilicet sint bonae famae, bonis moribus ornati, non publice poenitentes. Et quia obscuratur hominis claritas ex vitiosa origine, ideo etiam ex illegitimo toro nati a susceptione ordinum repelluntur, nisi cum eis dispensetur: et tanto est difficilior eorum dispensatio quanto eorum origo est turpior.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod irregularitas non est poena iniquitati debita. Et ideo patet quod illegitime nati non portant iniquitatem patris ex hoc quod irregulares sunt.
Ad primum ergo dicendum quod irregularitas non est poena iniquitati debita. Et ideo patet quod illegitime nati non portant iniquitatem patris ex hoc quod irregulares sunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod ea quae per actum committuntur, possunt per poenitentiam et actum contrarium aboleri: non autem ea quae ex natura sunt. Et ideo non est simile de vitioso actu et de vitiosa origine.
Ad secundum dicendum quod ea quae per actum committuntur, possunt per poenitentiam et actum contrarium aboleri: non autem ea quae ex natura sunt. Et ideo non est simile de vitioso actu et de vitiosa origine.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum propter defectum membrorum debeat aliquis impediri
Suppl q. 39 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod propter defectum membrorum non debeat aliquis impediri. Quia afflictio, non debet addi afflicto. Ergo non debet privari ordinis gradu propter poenam corporalis defectus.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod propter defectum membrorum non debeat aliquis impediri. Quia afflictio, non debet addi afflicto. Ergo non debet privari ordinis gradu propter poenam corporalis defectus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 6 arg. 2
Praeterea, plus exigitur ad actum ordinis integritas discretionis quam integritas corporis. Sed aliqui possunt promoveri ante annos discretionis. Ergo et cum corporis defectu.
Praeterea, plus exigitur ad actum ordinis integritas discretionis quam integritas corporis. Sed aliqui possunt promoveri ante annos discretionis. Ergo et cum corporis defectu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 6 s. c. 1
Sed contra, tales prohibebantur a ministerio veteris legis. Ergo multo fortius debent in nova prohiberi.
De bigamia vero dicetur in tractatu de matrimonio.
R: Q.. 66[t:suppl q. 66]
Sed contra, tales prohibebantur a ministerio veteris legis. Ergo multo fortius debent in nova prohiberi.
De bigamia vero dicetur in tractatu de matrimonio.
R: Q.. 66[t:suppl q. 66]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, aliquis efficitur ineptus ad susceptionem ordinum vel propter impedimentum actus, vel propter impedimentum claritatis personae. Et ideo patientes defectum iri membris impediuntur a susceptione ordinis si sit talis defectus qui maculam notabilem inferat, per quem obscuretur personae claritas, ut abscissio nasi; vel periculum in executione facere possit. Alias non impeditur. Haec autem integritas exigitur de necessitate praecepti, sed non de necessitate sacramenti.
R: Q.. 39 A. 3[t:suppl q. 39 a. 3] Q.. 39 A. 4[t:suppl q. 39 a. 4] Q.. 39 A. 5[t:suppl q. 39 a. 5]
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, aliquis efficitur ineptus ad susceptionem ordinum vel propter impedimentum actus, vel propter impedimentum claritatis personae. Et ideo patientes defectum iri membris impediuntur a susceptione ordinis si sit talis defectus qui maculam notabilem inferat, per quem obscuretur personae claritas, ut abscissio nasi; vel periculum in executione facere possit. Alias non impeditur. Haec autem integritas exigitur de necessitate praecepti, sed non de necessitate sacramenti.
R: Q.. 39 A. 3[t:suppl q. 39 a. 3] Q.. 39 A. 4[t:suppl q. 39 a. 4] Q.. 39 A. 5[t:suppl q. 39 a. 5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 39 a. 6 ad arg. 1
Et per haec patet solutio ad obiecta.
Et per haec patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 40: De his quae sunt annexa sacramento ordinis
Suppl q. 40 pr.
Deinde considerandum est de his quae sunt annexa sacramento ordinis.
Et circa hoc quaeruntur septem.
Primo: utrum ordinati debeant habere coronae rasuram et tonsuram.
Secundo: utrum corona sit ordo.
Tertio: utrum per acceptionem coronae aliquis abrenuntiet corporalibus bonis.
Quarto: utrum supra sacerdotalem debet esse potestas episcopalis.
Quinto: utrum episcopatus sit ordo.
Sexto: utrum supra episcopos possit esse aliqua potestas superior.
Septimo: utrum vestes ministrorum convenienter sint institutae.
Deinde considerandum est de his quae sunt annexa sacramento ordinis.
Et circa hoc quaeruntur septem.
Primo: utrum ordinati debeant habere coronae rasuram et tonsuram.
Secundo: utrum corona sit ordo.
Tertio: utrum per acceptionem coronae aliquis abrenuntiet corporalibus bonis.
Quarto: utrum supra sacerdotalem debet esse potestas episcopalis.
Quinto: utrum episcopatus sit ordo.
Sexto: utrum supra episcopos possit esse aliqua potestas superior.
Septimo: utrum vestes ministrorum convenienter sint institutae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum ordinati debeant coronae rasuram deferre
Suppl q. 40 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordinati non debeant coronae rasuram habere. Quia Dominus comminatur captivitatem et dispersionem his qui sic attonduntur: ut patet Deut. 32, de captivitate inimicorum denudati capitis; et Ierem. 49, dispergam in omnem ventum eos qui attonsi sunt in comam. Sed ministris Christi non debetur captivitas, sed libertas. Ergo coronae rasura et tonsura eis non competit.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordinati non debeant coronae rasuram habere. Quia Dominus comminatur captivitatem et dispersionem his qui sic attonduntur: ut patet Deut. 32, de captivitate inimicorum denudati capitis; et Ierem. 49, dispergam in omnem ventum eos qui attonsi sunt in comam. Sed ministris Christi non debetur captivitas, sed libertas. Ergo coronae rasura et tonsura eis non competit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 1 arg. 2
Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed figura coronae praecessit in veteri lege in tonsura Nazaraeorum, sicut in littera dicitur. Ergo, cum Nazaraei non essent ordinati ad ministerium divinum, videtur quod ministris Ecclesiae non debeatur tonsura vel rasura coronae. Et hoc etiam videtur per hoc quod conversi, qui non sunt ministri Ecclesiae, tonduntur in religionibus.
Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed figura coronae praecessit in veteri lege in tonsura Nazaraeorum, sicut in littera dicitur. Ergo, cum Nazaraei non essent ordinati ad ministerium divinum, videtur quod ministris Ecclesiae non debeatur tonsura vel rasura coronae. Et hoc etiam videtur per hoc quod conversi, qui non sunt ministri Ecclesiae, tonduntur in religionibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 1 arg. 3
Praeterea, per capillos superflua significantur: quia capilli ex superfluis generantur. Sed ministri altaris omnem superfluitatem a se debent expellere. Ergo totaliter debent caput radere, et non in modum coronae.
Praeterea, per capillos superflua significantur: quia capilli ex superfluis generantur. Sed ministri altaris omnem superfluitatem a se debent expellere. Ergo totaliter debent caput radere, et non in modum coronae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Quia, secundum Gregorium, servire Deo regnare est. Sed corona est signum regni. Ergo illis qui ad divinum ministerium applicantur, corona competit.
Sed contra: Quia, secundum Gregorium, servire Deo regnare est. Sed corona est signum regni. Ergo illis qui ad divinum ministerium applicantur, corona competit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 1 arg. 4
Praeterea, capilli in velamen dati sunt: ut patet I Cor, 11. Sed ministri altaris debent habere mentem revelatam. Ergo competit eis rasura coronae.
Praeterea, capilli in velamen dati sunt: ut patet I Cor, 11. Sed ministri altaris debent habere mentem revelatam. Ergo competit eis rasura coronae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod eis qui ad divina ministeria applicantur competit rasura et tonsura in modum coronae, ratione figurae. Quia corona est signum regni et perfectionis: cum sit circularis. Illi autem qui divinis ministeriis applicantur, adipiscuntur regiam dignitatem, et perfecti in virtute esse debent.
Competit etiam eis ratione subtractionis capillorum: et ex parte superiori per rasuram, ne mens eorum temporalibus occupationibus a contemplatione divinorum retardetur; et ex parte inferiori per tonsuram, ne eorum sensus temporalibus obvolvantur.
Respondeo dicendum quod eis qui ad divina ministeria applicantur competit rasura et tonsura in modum coronae, ratione figurae. Quia corona est signum regni et perfectionis: cum sit circularis. Illi autem qui divinis ministeriis applicantur, adipiscuntur regiam dignitatem, et perfecti in virtute esse debent.
Competit etiam eis ratione subtractionis capillorum: et ex parte superiori per rasuram, ne mens eorum temporalibus occupationibus a contemplatione divinorum retardetur; et ex parte inferiori per tonsuram, ne eorum sensus temporalibus obvolvantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Dominus comminatur illis qui hoc ad cultum daemonum faciebant.
Ad primum ergo dicendum quod Dominus comminatur illis qui hoc ad cultum daemonum faciebant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod ea quae fiebant in veteri Testamento imperfecte repraesentant ea quae sunt in novo. Et ideo ea quae pertinent ad ministros novi Testamenti non solum significabantur per officia levitarum, sed per omnes illos qui aliquam perfectionem profitebantur. Nazaraei autem profitebantur perfectionem quandam in depositione comae, significantes temporalium contemptum. Quamvis non in modum coronae deponerent, sed omnino totum: quia nondum erat tempus regalis et perfecti sacerdotii.
Et similiter etiam conversi tonduntur propter renuntiationem temporalium. Sed non raduntur: quia non occupantur divinis ministeriis, in quibus divina oporteat eos mente contemplari.
Ad secundum dicendum quod ea quae fiebant in veteri Testamento imperfecte repraesentant ea quae sunt in novo. Et ideo ea quae pertinent ad ministros novi Testamenti non solum significabantur per officia levitarum, sed per omnes illos qui aliquam perfectionem profitebantur. Nazaraei autem profitebantur perfectionem quandam in depositione comae, significantes temporalium contemptum. Quamvis non in modum coronae deponerent, sed omnino totum: quia nondum erat tempus regalis et perfecti sacerdotii.
Et similiter etiam conversi tonduntur propter renuntiationem temporalium. Sed non raduntur: quia non occupantur divinis ministeriis, in quibus divina oporteat eos mente contemplari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod non solum debet significari temporalium abiectio, sed etiam regalis dignitas in forma coronae. Et ideo non debet totaliter coma tolli. Et etiam ne indecens videatur.
Ad tertium dicendum quod non solum debet significari temporalium abiectio, sed etiam regalis dignitas in forma coronae. Et ideo non debet totaliter coma tolli. Et etiam ne indecens videatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum corona sit ordo
Suppl q. 40 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corona sit ordo. Quia in actibus Ecclesiae spiritualia corporalibus respondent. Sed corona est quoddam corporale signum quod Ecclesia adhibet. Ergo videtur quod significatum interius ei respondeat. Et ita in coronatione imprimetur character, et erit ordo.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corona sit ordo. Quia in actibus Ecclesiae spiritualia corporalibus respondent. Sed corona est quoddam corporale signum quod Ecclesia adhibet. Ergo videtur quod significatum interius ei respondeat. Et ita in coronatione imprimetur character, et erit ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 2 arg. 2
Praeterea, sicut ab episcopo solum datur confirmatio et alii ordines, ita et corona. Sed in confirmatione et aliis ordinibus imprimitur character. Ergo et in corona. Et sic idem quod prius.
Praeterea, sicut ab episcopo solum datur confirmatio et alii ordines, ita et corona. Sed in confirmatione et aliis ordinibus imprimitur character. Ergo et in corona. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 2 arg. 3
Praeterea, ordo importat quendam dignitatis gradum. Sed clericus, hoc ipso quod clericus est, in gradu supra populum constituitur. Ergo corona, per quam efficitur clericus, est aliquis ordo.
Praeterea, ordo importat quendam dignitatis gradum. Sed clericus, hoc ipso quod clericus est, in gradu supra populum constituitur. Ergo corona, per quam efficitur clericus, est aliquis ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Nullus ordo datur nisi in missae celebratione. Sed corona datur etiam absque officio missae. Ergo non est ordo.
Sed contra: Nullus ordo datur nisi in missae celebratione. Sed corona datur etiam absque officio missae. Ergo non est ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 2 arg. 4
Praeterea, in collatione cuiuslibet ordinis fit mentio de aliqua potestate data. Non autem in collatione coronae. Ergo non est ordo.
Praeterea, in collatione cuiuslibet ordinis fit mentio de aliqua potestate data. Non autem in collatione coronae. Ergo non est ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod ministri Ecclesiae a populo separantur ad vacandum divino cultui. In cultu autem divino quaedam sunt quae per potentias determinatas sunt exercenda: et ad hoc datur spiritualis potestas ordinis. Quaedam autem sunt quae communiter a toto ministrorum collegio fiunt: sicut dicere divinas laudes. Et ad hoc non praeexigitur aliqua potestas ordinis, sed solum quaedam deputatio ad tale officium. Et hoc fit per coronam. Et ideo non est ordo, sed praeambulum ad ordinem.
Respondeo dicendum quod ministri Ecclesiae a populo separantur ad vacandum divino cultui. In cultu autem divino quaedam sunt quae per potentias determinatas sunt exercenda: et ad hoc datur spiritualis potestas ordinis. Quaedam autem sunt quae communiter a toto ministrorum collegio fiunt: sicut dicere divinas laudes. Et ad hoc non praeexigitur aliqua potestas ordinis, sed solum quaedam deputatio ad tale officium. Et hoc fit per coronam. Et ideo non est ordo, sed praeambulum ad ordinem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod corona habet interius aliquod spirituale quod ei respondet sicut signum significato. Sed haec non est aliqua spiritualis potestas. Et ideo in corona non imprimitur character, nec est ordo.
Ad primum ergo dicendum quod corona habet interius aliquod spirituale quod ei respondet sicut signum significato. Sed haec non est aliqua spiritualis potestas. Et ideo in corona non imprimitur character, nec est ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis per coronam non imprimatur character, tamen deputatur homo ad divinum cultum. Et ideo talis deputatio debet fieri per summum ministrorum, scilicet per episcopum: qui etiam vestes benedicit et vasa et omnia quae ad divinum cultum applicantur.
Ad secundum dicendum quod, quamvis per coronam non imprimatur character, tamen deputatur homo ad divinum cultum. Et ideo talis deputatio debet fieri per summum ministrorum, scilicet per episcopum: qui etiam vestes benedicit et vasa et omnia quae ad divinum cultum applicantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod aliquid est clericus, est in altiori statu quam laicus: non tamen habet ampliorem potestatis gradum, quod ad ordinem requiritur.
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod aliquid est clericus, est in altiori statu quam laicus: non tamen habet ampliorem potestatis gradum, quod ad ordinem requiritur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum per acceptionem coronae aliquis renuntiet temporalibus bonis
Suppl q. 40 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per acceptionem coronae aliquis renuntiet temporalibus bonis. Ipsi enim dicunt, cum coronantur: Dominus pars hereditatis meae. Sed, sicut dicit Hieronymus, Dominus cum his temporalibus fieri dedignatur pars: ergo abrenuntiant temporalibus.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per acceptionem coronae aliquis renuntiet temporalibus bonis. Ipsi enim dicunt, cum coronantur: Dominus pars hereditatis meae. Sed, sicut dicit Hieronymus, Dominus cum his temporalibus fieri dedignatur pars: ergo abrenuntiant temporalibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 3 arg. 2
Praeterea, iustitia ministrorum novi Testamenti debet abundare super ministros veteris testamenti: ut patet Matth. 5. Sed ministri veteris Testamenti, scilicet levitae, non acceperunt partem hereditatis cum fratribus suis. Ergo nec ministri novi Testamenti habere debent.
Praeterea, iustitia ministrorum novi Testamenti debet abundare super ministros veteris testamenti: ut patet Matth. 5. Sed ministri veteris Testamenti, scilicet levitae, non acceperunt partem hereditatis cum fratribus suis. Ergo nec ministri novi Testamenti habere debent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 3 arg. 3
Praeterea, Hugo dicit quod postquam aliquis est factus clericus, deinceps debet stipendiis ecclesiae sustentari. Sed hoc non esset si patrimonium suum retineret. Ergo videtur quod abrenuntiet in hoc quod clericus fit.
Praeterea, Hugo dicit quod postquam aliquis est factus clericus, deinceps debet stipendiis ecclesiae sustentari. Sed hoc non esset si patrimonium suum retineret. Ergo videtur quod abrenuntiet in hoc quod clericus fit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod Ieremias fuit de ordine sacerdotali: ut patet Ierem. 1. Sed ipse habuit possessionem ex hereditatis iure: ut patet Ierem. 32. Ergo clerici possunt habere patrimonialia bona.
Sed contra: Est quod Ieremias fuit de ordine sacerdotali: ut patet Ierem. 1. Sed ipse habuit possessionem ex hereditatis iure: ut patet Ierem. 32. Ergo clerici possunt habere patrimonialia bona.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 3 arg. 4
Praeterea, si hoc non possent, non videretur tunc differentia inter religiosos et clericos saeculares.
Praeterea, si hoc non possent, non videretur tunc differentia inter religiosos et clericos saeculares.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod clerici, in hoc quod coronam accipiunt, non renuntiant patrimonio, nec aliis rebus temporalibus. Quia terrenorum possessio non contrariatur divino cultui, ad quem clerici deputantur, sed nimia eorum sollicitudo: quia, ut dicit Gregorius, affectus in crimine est.
Respondeo dicendum quod clerici, in hoc quod coronam accipiunt, non renuntiant patrimonio, nec aliis rebus temporalibus. Quia terrenorum possessio non contrariatur divino cultui, ad quem clerici deputantur, sed nimia eorum sollicitudo: quia, ut dicit Gregorius, affectus in crimine est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Dominus dedignatur pars fieri ut ex aequo cum aliis diligatur: ita scilicet quod aliquis ponat finem suum in Deo et in rebus mundi. Non tamen dedignatur fieri pars eorum qui res mundi ita possident quod per eas a cultu divino non retrahuntur.
Ad primum ergo dicendum quod Dominus dedignatur pars fieri ut ex aequo cum aliis diligatur: ita scilicet quod aliquis ponat finem suum in Deo et in rebus mundi. Non tamen dedignatur fieri pars eorum qui res mundi ita possident quod per eas a cultu divino non retrahuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod levitae in veteri Testamento habebant ius in hereditate paterna. Sed ideo non acceperunt partem cum aliis tribubus, quia erant per omnes tribus dispergendi: quod fieri non potuisset si unam determinatam partem cepissent, sicut aliae tribus.
Ad secundum dicendum quod levitae in veteri Testamento habebant ius in hereditate paterna. Sed ideo non acceperunt partem cum aliis tribubus, quia erant per omnes tribus dispergendi: quod fieri non potuisset si unam determinatam partem cepissent, sicut aliae tribus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, si sint indigentes clerici ad sacros ordines promoti, episcopus qui eos promovit tenetur eis providere: alias non tenetur. Ipsi autem ex ordine suscepto tenentur ecclesiae ministrare. Verbum autem Hugonis intelligitur de illis qui non habent unde sustententur.
Ad tertium dicendum quod, si sint indigentes clerici ad sacros ordines promoti, episcopus qui eos promovit tenetur eis providere: alias non tenetur. Ipsi autem ex ordine suscepto tenentur ecclesiae ministrare. Verbum autem Hugonis intelligitur de illis qui non habent unde sustententur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum supra sacerdotalem ordinem debeat esse aliqua potestas episcopalis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 29 a. 6 ad 2[t:suppl q. 29 a. 6 ad 2]
Suppl q. 40 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod supra sacerdotalem ordinem non debet esse aliqua potestas episcopalis. Sicut enim in littera dicitur, ordo sacerdotalis ab Aaron sumpsit exordium. Sed in veteri lege nullus erat supra Aaron. Ergo nec in nova lege debet aliqua potestas esse supra sacerdotalem.
suppl q. 29 a. 6 ad 2[t:suppl q. 29 a. 6 ad 2]
Suppl q. 40 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod supra sacerdotalem ordinem non debet esse aliqua potestas episcopalis. Sicut enim in littera dicitur, ordo sacerdotalis ab Aaron sumpsit exordium. Sed in veteri lege nullus erat supra Aaron. Ergo nec in nova lege debet aliqua potestas esse supra sacerdotalem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 4 arg. 2
Praeterea, potestas ordinatur secundum actus. Sed nullus actus sacer potest esse maior quam consecrare corpus Christi, ad quod est potestas sacerdotalis. Ergo supra sacerdotalem potestatem non debet esse episcopalis.
Praeterea, potestas ordinatur secundum actus. Sed nullus actus sacer potest esse maior quam consecrare corpus Christi, ad quod est potestas sacerdotalis. Ergo supra sacerdotalem potestatem non debet esse episcopalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 4 arg. 3
Praeterea, sacerdos in offerendo gerit figuram Christi in Ecclesia, qui se Patri pro nobis obtulit. Sed in Ecclesia nullus est maior Christo: quia ipse est caput Ecclesiae. Ergo nulla potestas debet esse supra sacerdotalem potestatem.
Praeterea, sacerdos in offerendo gerit figuram Christi in Ecclesia, qui se Patri pro nobis obtulit. Sed in Ecclesia nullus est maior Christo: quia ipse est caput Ecclesiae. Ergo nulla potestas debet esse supra sacerdotalem potestatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Potestas tanto est altior quanto ad plura se extendit. Sed potestas sacerdotalis, ut Dionysius dicit, extendit se ad purgandum et illuminandum tantum; episcopalis autem ad hoc et ad perficiendum. Ergo supra sacerdotalem potestatem debet esse episcopalis.
Sed contra: Potestas tanto est altior quanto ad plura se extendit. Sed potestas sacerdotalis, ut Dionysius dicit, extendit se ad purgandum et illuminandum tantum; episcopalis autem ad hoc et ad perficiendum. Ergo supra sacerdotalem potestatem debet esse episcopalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 4 arg. 4
Praeterea, divina ministeria debent esse magis ordinata quam humana. Sed humanorum officiorum ordo exigit ut in quolibet officio praeponatur unus qui sit princeps illius officii: sicut praeponitur, militibus dux. Ergo et sacerdotibus debet aliquis praeponi qui sit sacerdotum princeps. Et hic est episcopus. Ergo episcopalis potestas debet esse supra sacerdotalem.
Praeterea, divina ministeria debent esse magis ordinata quam humana. Sed humanorum officiorum ordo exigit ut in quolibet officio praeponatur unus qui sit princeps illius officii: sicut praeponitur, militibus dux. Ergo et sacerdotibus debet aliquis praeponi qui sit sacerdotum princeps. Et hic est episcopus. Ergo episcopalis potestas debet esse supra sacerdotalem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod sacerdos habet duos actus: principalem, scilicet consecrare verum corpus Christi; et secundarium, scilicet praeparare populum ad susceptionem huius sacramenti, ut prius dictum est. Quantum autem ad primum actum, actus sacerdotis non dependet ab aliqua superiori potestate nisi divina. Sed quantum ad secundum, dependet ab aliqua superiori potestate et humana. Omnis enim potestas quae non potest exire in actum nisi praesuppositis quibusdam ordinationibus, dependet ab illa potestate quae illas ordinationes facit. Sacerdos autem non potest absolvere, et ligare nisi praesupposita praelationis iurisdictione, qua sibi subdantur illi quos absolvit. Potest autem consecrare quamlibet materiam a Christo determinatam, nec aliud requiritur, quantum est de necessitate sacramenti: quamvis ex quadam congruitate praesupponatur actus episcopalis in consecratione altaris vel vestium et huiusmodi. Et ita patet quod oportet esse supra sacerdotalem potestatem episcopalem quantum ad actum secundarium sacerdotis, non quantum ad primum.
R: Q.. 37 A. 2[t:suppl q. 37 a. 2] Q.. 37 A. 4[t:suppl q. 37 a. 4]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Aaron sacerdos fuit et pontifex, idest sacerdotum princeps. Sumpsit ergo sacerdotalis potestas ab ipso exordium inquantum fuit sacerdos sacrificia offerens: quod etiam minoribus sacerdotibus licebat. Sed non ab eo inquantum fuit pontifex: per quam potestatem poterat aliqua facere, ut ingredi semel in anno sancta sanctorum, quod aliis non licebat.
Ad primum ergo dicendum quod Aaron sacerdos fuit et pontifex, idest sacerdotum princeps. Sumpsit ergo sacerdotalis potestas ab ipso exordium inquantum fuit sacerdos sacrificia offerens: quod etiam minoribus sacerdotibus licebat. Sed non ab eo inquantum fuit pontifex: per quam potestatem poterat aliqua facere, ut ingredi semel in anno sancta sanctorum, quod aliis non licebat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod quantum ad illum actum non est aliqua potestas superior, sed quantum ad alium, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod quantum ad illum actum non est aliqua potestas superior, sed quantum ad alium, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut omnium rerum naturalium perfectiones praeexistunt exemplariter in Deo, ita Christus fuit exemplar omnium officiorum ecclesiasticorum. Unde unusquisque minister Ecclesiae quantum ad aliquid gerit typum Christi, ut ex littera patet: et tamen ille est superior qui secundum maiorem perfectionem Christum repraesentat. Sacerdos autem repraesentat Christum, in hoc quod per seipsum aliquod ministerium implevit: sed episcopus in hoc quod alios ministros instituit et Ecclesiam fundavit. Unde ad episcopum pertinet mancipare aliquid divinis officiis, quasi cultum divinum ad similitudinem Christi statuens. Et propter hoc etiam episcopus specialiter sponsus dicitur ecclesiae, sicut et Christus.
Ad tertium dicendum quod, sicut omnium rerum naturalium perfectiones praeexistunt exemplariter in Deo, ita Christus fuit exemplar omnium officiorum ecclesiasticorum. Unde unusquisque minister Ecclesiae quantum ad aliquid gerit typum Christi, ut ex littera patet: et tamen ille est superior qui secundum maiorem perfectionem Christum repraesentat. Sacerdos autem repraesentat Christum, in hoc quod per seipsum aliquod ministerium implevit: sed episcopus in hoc quod alios ministros instituit et Ecclesiam fundavit. Unde ad episcopum pertinet mancipare aliquid divinis officiis, quasi cultum divinum ad similitudinem Christi statuens. Et propter hoc etiam episcopus specialiter sponsus dicitur ecclesiae, sicut et Christus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum episcopatus sit ordo
Suppl q. 40 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod episcopatus sit ordo. Primo, per hoc quod Dionysius assignat hos tres ordines ecclesiasticae hierarchiae, episcopum, sacerdotem et ministrum. In littera etiam dicitur quod est ordo episcoporum quadripartitus.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod episcopatus sit ordo. Primo, per hoc quod Dionysius assignat hos tres ordines ecclesiasticae hierarchiae, episcopum, sacerdotem et ministrum. In littera etiam dicitur quod est ordo episcoporum quadripartitus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 5 arg. 2
Praeterea, ordo nihil aliud est quam quidam potestatis gradus in spiritualibus dispensandis. Sed episcopi possunt dispensare aliqua sacramenta quae non possunt dispensare sacerdotes: sicut confirmationem et ordinem. Ergo episcopatus est ordo.
Praeterea, ordo nihil aliud est quam quidam potestatis gradus in spiritualibus dispensandis. Sed episcopi possunt dispensare aliqua sacramenta quae non possunt dispensare sacerdotes: sicut confirmationem et ordinem. Ergo episcopatus est ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 5 arg. 3
Praeterea, in Ecclesia non est aliqua spiritualis potestas nisi ordinis vel iurisdictionis. Sed ea quae pertinent ad episcopalem potestatem non sunt iurisdictionis: alias possent committi non-episcopo, quod falsum est. Ergo sunt potestatis ordinis. Ergo episcopus habet aliquem ordinem quem non habet sacerdos simplex. Et sic episcopatus est ordo.
Praeterea, in Ecclesia non est aliqua spiritualis potestas nisi ordinis vel iurisdictionis. Sed ea quae pertinent ad episcopalem potestatem non sunt iurisdictionis: alias possent committi non-episcopo, quod falsum est. Ergo sunt potestatis ordinis. Ergo episcopus habet aliquem ordinem quem non habet sacerdos simplex. Et sic episcopatus est ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Est quod unus ordo non dependet a praecedenti, quantum ad necessitatem sacramenti. Sed episcopalis potestas dependet a sacerdotali: quia nullus potest recipere episcopalem potestatem nisi prius habeat sacerdotalem. Ergo episcopatus non est ordo.
Sed contra: Est quod unus ordo non dependet a praecedenti, quantum ad necessitatem sacramenti. Sed episcopalis potestas dependet a sacerdotali: quia nullus potest recipere episcopalem potestatem nisi prius habeat sacerdotalem. Ergo episcopatus non est ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 5 arg. 4
Praeterea, maiores ordines non conferuntur nisi in sabbatis. Sed episcopalis potestas traditur in Dominicis. Ergo non est ordo.
Praeterea, maiores ordines non conferuntur nisi in sabbatis. Sed episcopalis potestas traditur in Dominicis. Ergo non est ordo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod ordo potest accipi dupliciter. Uno modo, secundum quod est sacramentum. Et sic, ut prius dictum est, ordinatur omnis ordo ad Eucharistiae sacramentum. Unde, cum episcopus non habeat potestatem superiorem sacerdote quantum ad hoc, episcopatus non erit ordo.
Alio modo potest considerari ordo secundum quod est officium quoddam respectu quarundam actionum sacrarum. Et sic, cum episcopus habeat potestatem in actionibus hierarchicis respectu corporis mystici supra sacerdotem, episcopatus erit ordo. Et secundum hoc loquuntur auctoritates inductae.
R: Q.. 37 A. 2[t:suppl q. 37 a. 2] Q.. 37 A. 4[t:suppl q. 37 a. 4]
Respondeo dicendum quod ordo potest accipi dupliciter. Uno modo, secundum quod est sacramentum. Et sic, ut prius dictum est, ordinatur omnis ordo ad Eucharistiae sacramentum. Unde, cum episcopus non habeat potestatem superiorem sacerdote quantum ad hoc, episcopatus non erit ordo.
Alio modo potest considerari ordo secundum quod est officium quoddam respectu quarundam actionum sacrarum. Et sic, cum episcopus habeat potestatem in actionibus hierarchicis respectu corporis mystici supra sacerdotem, episcopatus erit ordo. Et secundum hoc loquuntur auctoritates inductae.
R: Q.. 37 A. 2[t:suppl q. 37 a. 2] Q.. 37 A. 4[t:suppl q. 37 a. 4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 5 ad 1
Unde patet solutio ad primum.
Unde patet solutio ad primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod ordo, prout est sacramentum imprimens characterem, ordinatur specialiter ad sacramentum Eucharistiae, in quo ipse Christus continetur: quia per characterem ipsi Christo configuramur. Et ideo, licet detur aliqua potestas spiritualis episcopo in sui promotione respectu aliquorum sacramentorum, non tamen illa potestas habet rationem characteris. Et propter hoc episcopatus non est ordo, secundum quod ordo est sacramentum quoddam.
R: III Q. 63 A. 3[t:iiia q. 63 a. 3]
Ad secundum dicendum quod ordo, prout est sacramentum imprimens characterem, ordinatur specialiter ad sacramentum Eucharistiae, in quo ipse Christus continetur: quia per characterem ipsi Christo configuramur. Et ideo, licet detur aliqua potestas spiritualis episcopo in sui promotione respectu aliquorum sacramentorum, non tamen illa potestas habet rationem characteris. Et propter hoc episcopatus non est ordo, secundum quod ordo est sacramentum quoddam.
R: III Q. 63 A. 3[t:iiia q. 63 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod potestas episcopalis non est tantum iurisdictionis, sed etiam ordinis, ut ex dictis patet, secundum quod ordo communiter accipitur.
Ad tertium dicendum quod potestas episcopalis non est tantum iurisdictionis, sed etiam ordinis, ut ex dictis patet, secundum quod ordo communiter accipitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum supra episcopos possit esse aliquis superior in Ecclesia
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 40 a. 7 arg. 7[t:suppl q. 40 a. 7 arg. 7]
Suppl q. 40 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod supra episcopos non possit esse aliquis superior in Ecclesia. Quia omnes episcopi sunt Apostolorum successores. Sed potestas quae est data uni Apostolorum, scilicet Petro, Matth. 16, est data omnibus Apostolis Ioan. 20. Ergo episcopi sunt pares, et unus non est supra alium.
suppl q. 40 a. 7 arg. 7[t:suppl q. 40 a. 7 arg. 7]
Suppl q. 40 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod supra episcopos non possit esse aliquis superior in Ecclesia. Quia omnes episcopi sunt Apostolorum successores. Sed potestas quae est data uni Apostolorum, scilicet Petro, Matth. 16, est data omnibus Apostolis Ioan. 20. Ergo episcopi sunt pares, et unus non est supra alium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 6 arg. 2
Praeterea, ritus Ecclesiae magis debet esse conformis ritui Iudaeorum quam ritui gentilium. Sed distinctio episcopalis dignitatis, et ordinatio unius super alium, ut in littera dicitur, est a gentilibus introducta: in veteri autem lege non erat. Ergo nec in Ecclesia episcopus unus super alium esse debet.
Praeterea, ritus Ecclesiae magis debet esse conformis ritui Iudaeorum quam ritui gentilium. Sed distinctio episcopalis dignitatis, et ordinatio unius super alium, ut in littera dicitur, est a gentilibus introducta: in veteri autem lege non erat. Ergo nec in Ecclesia episcopus unus super alium esse debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 6 arg. 3
Praeterea, superior potestas non potest conferri per inferiorem, neque aequalis per aequalem: quia, sine ulla contradictione, quod minus est a maiori benedicitur, Heb. 7. Unde etiam sacerdos non promovet episcopum neque sacerdotem: sed episcopus sacerdotem. Sed episcopus potest quemlibet episcopum promovere: quia etiam Ostiensis episcopus consecrat Papam. Ergo episcopalis dignitas in omnibus est aequalis. Et sic unus episcopus non debet aliis subesse, ut in littera dicitur.
Praeterea, superior potestas non potest conferri per inferiorem, neque aequalis per aequalem: quia, sine ulla contradictione, quod minus est a maiori benedicitur, Heb. 7. Unde etiam sacerdos non promovet episcopum neque sacerdotem: sed episcopus sacerdotem. Sed episcopus potest quemlibet episcopum promovere: quia etiam Ostiensis episcopus consecrat Papam. Ergo episcopalis dignitas in omnibus est aequalis. Et sic unus episcopus non debet aliis subesse, ut in littera dicitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Est quod legitur in Concilio Constantinopolitano: veneramur, secundum Scripturas et secundum canonum definitiones, sanctissimum antiquae Romae Episcopum primum esse et maximum episcoporum, et post ipsum Constantinopolitanum episcopum. Ergo unus episcopus est super alium.
Sed contra: Est quod legitur in Concilio Constantinopolitano: veneramur, secundum Scripturas et secundum canonum definitiones, sanctissimum antiquae Romae Episcopum primum esse et maximum episcoporum, et post ipsum Constantinopolitanum episcopum. Ergo unus episcopus est super alium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 6 arg. 4
Praeterea, beatus Cyrillus, episcopus Alexandrinus, dicit: ut membra maneamus in capite nostro Apostolico throno Romanorum Pontificum, a quo nostrum est quaerere quid credere et quid tenere debeamus, ipsum venerantes, ipsum rogantes prae omnibus. Quoniam ipsius solius est reprehendere, corripere, statuere, disponere; solvere et ligare, loco illius qui ipsum aedificavit, et nulli alii quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit; cui omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi Domino Iesu Christo obediunt. Ergo episcopi alicui subsunt etiam de iure divino.
Praeterea, beatus Cyrillus, episcopus Alexandrinus, dicit: ut membra maneamus in capite nostro Apostolico throno Romanorum Pontificum, a quo nostrum est quaerere quid credere et quid tenere debeamus, ipsum venerantes, ipsum rogantes prae omnibus. Quoniam ipsius solius est reprehendere, corripere, statuere, disponere; solvere et ligare, loco illius qui ipsum aedificavit, et nulli alii quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit; cui omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi Domino Iesu Christo obediunt. Ergo episcopi alicui subsunt etiam de iure divino.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod, ubicumque sunt multa regimina ordinata in unum, oportet esse aliquod universale regimen super particularia regimina. Quia in omnibus virtutibus et actibus, ut dicitur in I Ethic., est ordo secundum ordinem finium. Bonum autem commune est divinius quam bonum speciale. Et ideo supra potestatem regitivam quae coniectat bonum speciale, oportet esse potestatem universalem respectu boni communis: alias non posset esse colligatio ad unum. Et ideo, cum tota Ecclesia sit unum corpus, oportet, si ista unitas debet conservari, quod sit aliqua potestas regitiva respectu totius Ecclesiae, supra potestatem episcopalem, qua unaquaeque specialis ecclesia regitur. Et haec est potestas Papae. Et ideo illi qui hanc potestatem negant, schismatici dicuntur, quasi divisores ecclesiasticae unitatis. Et inter episcopum simplicem et Papam sunt alii gradus dignitatum, correspondentes gradibus unionis, secundum quos una congregatio vel communitas includit aliam: sicut communitas provinciae includit communitatem civitatis, et communitas regni communitatem unius provinciae, et communitas totius mundi communitatem unius regni.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis omnibus Apostolis data sit communiter potestas ligandi et solvendi, tamen, ut in hac potestate ordo aliquis significaretur, primo soli Petro data est, ut ostendatur quod ab eo in alios ista potestas debeat descendere. Propter quod etiam ei dixit singulariter, confirma fratres tuos, et, pasce oves meas, idest: loco mei, ut dicit Chrysostomus, praepositus et caput esto fratrum: ut ipsi te in loco meo assumentes, ubique terrarum te in throno tuo sedentem praedicent et confirment.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis omnibus Apostolis data sit communiter potestas ligandi et solvendi, tamen, ut in hac potestate ordo aliquis significaretur, primo soli Petro data est, ut ostendatur quod ab eo in alios ista potestas debeat descendere. Propter quod etiam ei dixit singulariter, confirma fratres tuos, et, pasce oves meas, idest: loco mei, ut dicit Chrysostomus, praepositus et caput esto fratrum: ut ipsi te in loco meo assumentes, ubique terrarum te in throno tuo sedentem praedicent et confirment.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod ritus Iudaeorum non erat diffusus in diversis regnis et provinciis, sed tantum in una gente. Et ideo non oportebat quod sub eo qui habebat potestatem principalem alii pontifices distinguerentur. Sed Ecclesiae ritus, sicut et gentilium ritus, per diversas nationes diffunditur. Et ideo oportet quod, quantum ad hoc, magis gentilium ritui quam Iudaeorum status Ecclesiae conformetur.
Ad secundum dicendum quod ritus Iudaeorum non erat diffusus in diversis regnis et provinciis, sed tantum in una gente. Et ideo non oportebat quod sub eo qui habebat potestatem principalem alii pontifices distinguerentur. Sed Ecclesiae ritus, sicut et gentilium ritus, per diversas nationes diffunditur. Et ideo oportet quod, quantum ad hoc, magis gentilium ritui quam Iudaeorum status Ecclesiae conformetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod potestas sacerdotis exceditur a potestate episcopi quasi a potestate alterius generis. Sed potestas episcopi exceditur a potestate Papae quasi a potestate eiusdem generis. Et ideo omnem actum hierarchicum quem potest facere Papa in ministratione sacramentorum, potest facere episcopus: non autem omnem actum quem potest facere episcopus, potest facere sacerdos in sacramentorum collatione. Et ideo, quantum ad ea quae sunt episcopalis ordinis, omnes episcopi sunt aequales. Et propter hoc quilibet alium potest consecrare.
Ad tertium dicendum quod potestas sacerdotis exceditur a potestate episcopi quasi a potestate alterius generis. Sed potestas episcopi exceditur a potestate Papae quasi a potestate eiusdem generis. Et ideo omnem actum hierarchicum quem potest facere Papa in ministratione sacramentorum, potest facere episcopus: non autem omnem actum quem potest facere episcopus, potest facere sacerdos in sacramentorum collatione. Et ideo, quantum ad ea quae sunt episcopalis ordinis, omnes episcopi sunt aequales. Et propter hoc quilibet alium potest consecrare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum vestes ministrorum convenienter sint in Ecclesia institutae
Suppl q. 40 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod vestes ministrorum non convenienter sint in Ecclesia institutae. Ministri enim novi Testamenti magis tenentur ad castitatem quam ministri veteris. Sed inter alias vestes ministrorum veteris Testamenti erant feminalia, in signum castitatis. Ergo multo fortius nunc esse debent inter vestes ministrorum Ecclesiae.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod vestes ministrorum non convenienter sint in Ecclesia institutae. Ministri enim novi Testamenti magis tenentur ad castitatem quam ministri veteris. Sed inter alias vestes ministrorum veteris Testamenti erant feminalia, in signum castitatis. Ergo multo fortius nunc esse debent inter vestes ministrorum Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 arg. 2
Praeterea, sacerdotium novi Testamenti est dignius quam sacerdotium veteris. Sed veteres sacerdotes habebant mitras, quod est signum dignitatis. Ergo sacerdotes novae legis eas debent habere.
Praeterea, sacerdotium novi Testamenti est dignius quam sacerdotium veteris. Sed veteres sacerdotes habebant mitras, quod est signum dignitatis. Ergo sacerdotes novae legis eas debent habere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 arg. 3
Praeterea, sacerdos est propinquior ordinibus ministrorum quam ordo episcopalis. Sed episcopi utuntur vestibus ministrorum: scilicet dalmatica, quae est vestis diaconi; et tunica, quae est vestis subdiaconi. Ergo multo fortius debent uti eis simplices sacerdotes.
Praeterea, sacerdos est propinquior ordinibus ministrorum quam ordo episcopalis. Sed episcopi utuntur vestibus ministrorum: scilicet dalmatica, quae est vestis diaconi; et tunica, quae est vestis subdiaconi. Ergo multo fortius debent uti eis simplices sacerdotes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 arg. 4
Praeterea, in veteri lege pontifex deferebat superhumerale: quod significabat onus Evangelii, ut dicit Beda. Hoc autem maxime pontificibus nostris incumbit. Ergo debent habere superhumerale.
Praeterea, in veteri lege pontifex deferebat superhumerale: quod significabat onus Evangelii, ut dicit Beda. Hoc autem maxime pontificibus nostris incumbit. Ergo debent habere superhumerale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 arg. 5
Praeterea, in rationali, quo utebantur pontifices veteris legis, scribebatur doctrina et veritas. Sed veritas maxime in nova lege declarata est. Ergo pontificibus novae legis competit.
Praeterea, in rationali, quo utebantur pontifices veteris legis, scribebatur doctrina et veritas. Sed veritas maxime in nova lege declarata est. Ergo pontificibus novae legis competit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 arg. 6
Praeterea, lamina aurea, in qua scriptum erat dignissimum nomen Dei, erat dignissimum ornamentum legis veteris. Ergo illud maxime debuit transferri in novam legem.
Praeterea, lamina aurea, in qua scriptum erat dignissimum nomen Dei, erat dignissimum ornamentum legis veteris. Ergo illud maxime debuit transferri in novam legem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 arg. 7
Praeterea, ea quae exterius geruntur in ministris Ecclesiae, sunt signa interioris potestatis. Sed archiepiscopus non habet alterius generis potestatem quam episcopus, ut dictum est. Ergo non debet habere pallium, quod non habent episcopi.
R: Q.. 40 A. 6[t:suppl q. 40 a. 6]
Praeterea, ea quae exterius geruntur in ministris Ecclesiae, sunt signa interioris potestatis. Sed archiepiscopus non habet alterius generis potestatem quam episcopus, ut dictum est. Ergo non debet habere pallium, quod non habent episcopi.
R: Q.. 40 A. 6[t:suppl q. 40 a. 6]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 arg. 8
Praeterea, potestatis plenitudo residet penes Romanum Pontificem. Sed ipse non habet baculum. Ergo nec alii episcopi debent habere.
Praeterea, potestatis plenitudo residet penes Romanum Pontificem. Sed ipse non habet baculum. Ergo nec alii episcopi debent habere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod vestes ministrorum designant idoneitatem quae in eis requiritur ad tractandum divina. Et quia quaedam sunt quae in omnibus requiruntur, et quaedam requiruntur in superioribus quae non ita exiguntur in inferioribus; ideo quaedam vestes sunt omnibus ministris communes, quaedam autem superiorum tantum.
Et ideo omnibus ministris competit amictus humeros tegens, quo significatur fortitudo ad divina officia exequenda, quibus mancipatur; et similiter alba, quae significat puritatem vitae; et cingulum, quod significat repressionem carnis.
Sed subdiaconus ulterius habet manipulum, quo significatur extersio minimarum macularum, quia manipulus est quasi sudarium ad extergendum vultum: ipsi enim primo ad sacra tractanda admittuntur. Habent etiam tunicam strictam, per quam doctrina Christi significatur: unde et in veteri lege in ipsa tintinnabula pendebant. Subdiaconi enim primo admittuntur ad doctrinam novae legis annuntiandam.
Sed diaconus habet amplius stolam in sinistro humero: in signum quod applicatur ad ministerium in ipsis sacramentis. Et dalmaticam, quae est vestis larga, sic dicta quia in Dalmatiae partibus primo usus eius fuit: ad designandum quod ipse primo dispensator sacramentorum ponitur, ipse enim sanguinem dispensat; in dispensatione autem largitas requiritur.
Sed sacerdoti in utroque humero ponitur stola: ut ostendatur quod ei plena potestas dispensandi sacramenta datur, non ut ministro alterius; et ideo stola descendit usque ad inferiora. Habet etiam casulam, quae significat caritatem: quia sacramentum consecrat caritatis, scilicet Eucharistiam.
Sed episcopis adduntur novem ornamenta super sacerdotes, quae sunt caligae, sandalia, succinctorium, tunica, dalmatica, mitra, chirothecae, anulus et baculus: quia novem sunt quae supra sacerdotes possunt, scilicet clericos ordinare, virgines benedicere, basilicas dedicare, clericos deponere, synodos celebrare, chrisma conficere, vestes et vasa consecrare. Vel per caligas significatur rectitudo gressuum. Per sandalia, quae pedes tegunt, contemptus terrenorum. Per succinctorium, quo stola ligatur cum alba, amor honestatis. Per tunicam, perseverantia: quia Ioseph tunicam talarem dicitur habuisse, quasi descendentem usque ad talos, per quos significatur extremitas vitae. Per dalmaticam, largitas in operibus misericordiae. Per chirothecas, cautela in opere. Per mitram, scientia utriusque Testamenti: unde et duo cornua habet. Per baculum cura pastoralis, qua debet colligere vagos, quod significat curvitas in capite baculi; sustentare infirmos, quod ipse stipes significat baculi; sed pungere lentos, quod significat stimulus in pede baculi; unde versus: collige, sustenta, stimula, vaga, morbida, lenta. Per anulum, sacramenta fidei, qua Ecclesia desponsatur Christo: ipsi enim sunt Ecclesiae sponsi loco Christi.
Sed ulterius archiepiscopi pallium habent, in signum privilegiatae potestatis: significat enim torquem auream quam solebant legitime certantes accipere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sacerdotibus veteris legis indicebatur continentia illo tantum tempore quo ad suum ministerium accedebant. Et ideo, in signum castitatis tunc servandae, in sacrificiorum oblatione feminalibus utebantur. Sed ministris novi testamenti indicitur perpetua continentia. Et ideo non est simile.
Ad primum ergo dicendum quod sacerdotibus veteris legis indicebatur continentia illo tantum tempore quo ad suum ministerium accedebant. Et ideo, in signum castitatis tunc servandae, in sacrificiorum oblatione feminalibus utebantur. Sed ministris novi testamenti indicitur perpetua continentia. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod mitra illa non erat signum alicuius dignitatis: fuit enim sicut quoddam galerum, ut Hieronymus dicit. Sed cidaris, quae erat signum dignitatis, solum pontificibus dabatur: sicut et nunc mitra.
Ad secundum dicendum quod mitra illa non erat signum alicuius dignitatis: fuit enim sicut quoddam galerum, ut Hieronymus dicit. Sed cidaris, quae erat signum dignitatis, solum pontificibus dabatur: sicut et nunc mitra.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod potestas ministrorum est in episcopo sicut in origine: non autem in sacerdote, quia ipse non confert illos ordines. Et ideo magis episcopus quam sacerdos vestibus ministrorum utitur.
Ad tertium dicendum quod potestas ministrorum est in episcopo sicut in origine: non autem in sacerdote, quia ipse non confert illos ordines. Et ideo magis episcopus quam sacerdos vestibus ministrorum utitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 ad 4
Ad quartum dicendum quod loco superhumeralis utitur stola: quae ad idem significandum est ad quod erat superhumerale.
Ad quartum dicendum quod loco superhumeralis utitur stola: quae ad idem significandum est ad quod erat superhumerale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 ad 5
Ad quintum dicendum quod pallium succedit loco rationalis.
Ad quintum dicendum quod pallium succedit loco rationalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 ad 6
Ad sextum dicendum quod pro illa lamina habet pontifex noster crucem, ut Innocentius dicit: sicut pro feminalibus habet sandalia, pro linea albam, pro balteo cingulum, pro podere tunicam, et pro ephod amictum, pro rationali pallium, pro cidari mitram.
Ad sextum dicendum quod pro illa lamina habet pontifex noster crucem, ut Innocentius dicit: sicut pro feminalibus habet sandalia, pro linea albam, pro balteo cingulum, pro podere tunicam, et pro ephod amictum, pro rationali pallium, pro cidari mitram.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 ad 7
Ad septimum dicendum quod, quamvis non habeat alterius generis potestatem, tamen eandem habet ampliorem. Et ideo, ad hanc perfectionem designandam, sibi pallium datur, quo undique circumdatur.
Ad septimum dicendum quod, quamvis non habeat alterius generis potestatem, tamen eandem habet ampliorem. Et ideo, ad hanc perfectionem designandam, sibi pallium datur, quo undique circumdatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 40 a. 7 ad 8
Ad octavum dicendum quod Romanus Pontifex non utitur baculo, quia Petrus misit ipsum ad suscitandum quendam discipulum suum, qui postea factus est episcopus Treverensis. Et ideo in dioecesi Treverensi Papa baculum portat, et non in aliis locis. Vel etiam in signum quod non habet coarctatam potestatem, quod curvatio baculi significat.
Ad octavum dicendum quod Romanus Pontifex non utitur baculo, quia Petrus misit ipsum ad suscitandum quendam discipulum suum, qui postea factus est episcopus Treverensis. Et ideo in dioecesi Treverensi Papa baculum portat, et non in aliis locis. Vel etiam in signum quod non habet coarctatam potestatem, quod curvatio baculi significat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Matrimonio (41-68)
- Q 41: De matrimonio inquantum est in officium naturae
Suppl q. 41 pr.
Post haec considerandum est de matrimonio. Et primo agendum est de eo inquantum est in officium naturae; secundo, inquantum est sacramentum; tertio, inquantum absolute et secundum se consideratur.
Circa primum quaeruntur quattuor.
Primo: utrum sit de iure naturali.
Secundo: utrum nunc sit in praecepto.
Tertio: utrum eius actus sit licitus.
Quarto: utrum possit esse meritorius.
Post haec considerandum est de matrimonio. Et primo agendum est de eo inquantum est in officium naturae; secundo, inquantum est sacramentum; tertio, inquantum absolute et secundum se consideratur.
Circa primum quaeruntur quattuor.
Primo: utrum sit de iure naturali.
Secundo: utrum nunc sit in praecepto.
Tertio: utrum eius actus sit licitus.
Quarto: utrum possit esse meritorius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum matrimonium sit naturale
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 41 a. 2 arg. 2
suppl q. 42 a. 2 arg. 1
suppl q. 65 a. 1 co.
suppl q. 65 a. 3 arg. 6[t:suppl q. 41 a. 2 arg. 2][t:suppl q. 42 a. 2 arg. 1][t:suppl q. 65 a. 1 co.][t:suppl q. 65 a. 3 arg. 6]
Suppl q. 41 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non sit naturale. Quia ius naturale est quod natura omnia animalia docuit. Sed in aliis animalibus est coniunctio sexuum absque matrimonio. Ergo matrimonium non est de iure naturali.
suppl q. 41 a. 2 arg. 2
suppl q. 42 a. 2 arg. 1
suppl q. 65 a. 1 co.
suppl q. 65 a. 3 arg. 6[t:suppl q. 41 a. 2 arg. 2][t:suppl q. 42 a. 2 arg. 1][t:suppl q. 65 a. 1 co.][t:suppl q. 65 a. 3 arg. 6]
Suppl q. 41 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non sit naturale. Quia ius naturale est quod natura omnia animalia docuit. Sed in aliis animalibus est coniunctio sexuum absque matrimonio. Ergo matrimonium non est de iure naturali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 1 arg. 2
Praeterea, id quod est de iure naturali, invenitur in hominibus secundum quemlibet statum eorum. Sed matrimonium non fuit in quolibet statu hominum: quia, sicut dicit Tullius, in I Rhetoric., homines a principio sylvestres erant, et tunc nemo scivit proprios liberos nec certas nuptias, in quibus matrimonium consistit. Ergo non est naturale.
Praeterea, id quod est de iure naturali, invenitur in hominibus secundum quemlibet statum eorum. Sed matrimonium non fuit in quolibet statu hominum: quia, sicut dicit Tullius, in I Rhetoric., homines a principio sylvestres erant, et tunc nemo scivit proprios liberos nec certas nuptias, in quibus matrimonium consistit. Ergo non est naturale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 1 arg. 3
Praeterea, naturalia sunt eadem apud omnes. Sed non eodem modo est matrimonium apud omnes: cum pro diversis legibus diversimode matrimonium celebretur. Ergo non est naturale.
Praeterea, naturalia sunt eadem apud omnes. Sed non eodem modo est matrimonium apud omnes: cum pro diversis legibus diversimode matrimonium celebretur. Ergo non est naturale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 1 arg. 4
Praeterea, illa sine quibus potest salvari naturae intentio, non videntur esse naturalia. Sed natura intendit conservationem speciei per generationem, quae potest esse sine matrimonio, ut patet in fornicariis. Ergo matrimonium non est naturale.
Praeterea, illa sine quibus potest salvari naturae intentio, non videntur esse naturalia. Sed natura intendit conservationem speciei per generationem, quae potest esse sine matrimonio, ut patet in fornicariis. Ergo matrimonium non est naturale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod in principio Digestorum dicitur: ius naturale est maris et feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus.
Sed contra: Est quod in principio Digestorum dicitur: ius naturale est maris et feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 1 arg. 5
Praeterea, Philosophus, VIII Ethic., dicit quod homo est magis naturaliter coniugale animal quam politicum. Sed homo est naturaliter animal politicum et gregale, ut ipse dicit. Ergo est naturaliter coniugale. Et sic coniugium, sive matrimonium, est naturale.
Praeterea, Philosophus, VIII Ethic., dicit quod homo est magis naturaliter coniugale animal quam politicum. Sed homo est naturaliter animal politicum et gregale, ut ipse dicit. Ergo est naturaliter coniugale. Et sic coniugium, sive matrimonium, est naturale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur esse naturale dupliciter. Uno modo, sicut ex principiis naturae ex necessitate causatum: ut moveri sursum est naturale igni, etc. Et sic matrimonium non est naturale: nec aliquid eorum quae mediante libero arbitrio complentur.
Alio modo dicitur naturale ad quod natura inclinat, sed mediante libero arbitrio completur: sicut actus virtutum dicuntur naturales. Et hoc modo matrimonium est naturale: quia ratio naturalis ad ipsum inclinat dupliciter. Primo, quantum ad principalem eius finem, qui est bonum prolis. Non enim intendit natura solum generationem prolis, sed traductionem et promotionem usque ad perfectum statum hominis inquantum homo est, qui est status virtutis. Unde, secundum Philosophum, tria a parentibus habemus: scilicet esse, nutrimentum et disciplinam. Filius autem a parente educari et instrui non posset nisi determinatos et certos parentes haberet. Quod non esset nisi esset aliqua obligatio viri ad mulierem determinatam, quae matrimonium facit.
Secundo, quantum ad secundarium finem matrimonii, qui est mutuum obsequium sibi a coniugibus in rebus domesticis impensum. Sicut enim naturalis ratio dictat ut homines simul cohabitent, quia unus non sufficit sibi in omnibus quae ad vitam pertinent, ratione cuius dicitur homo naturaliter politicus; ita etiam eorum quibus indigetur ad humanam vitam, quaedam opera sunt competentia viris, quaedam mulieribus. Unde natura monet ut sit quaedam associatio viri ad mulierem, in qua est matrimonium. Et has duas causas ponit Philosophus in VIII Ethicorum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod natura hominis ad aliquid inclinat dupliciter. Uno modo, quia est conveniens naturae generis: et hoc est commune omnibus animalibus. Alio modo, quod est conveniens naturae differentiae, qua species humana abundat a genere, inquantum est rationalis: sicut est prudentiae actus vel temperantiae. Et sicut natura generis, quamvis sit una in omnibus animalibus, non tamen est eodem modo in omnibus, ita etiam non inclinat eodem modo in omnibus, sed secundum quod unicuique competit.
Ad matrimonium, ergo inclinat natura hominis ex parte differentiae, quantum ad rationem secundam assignatam. Unde Philosophus hanc rationem assignant hominibus supra alia animalia. Sed quantum ad rationem primam inclinat ex parte generis. Unde dicit quod filiorum procreatio communis est omnibus animalibus. Tamen ad hoc non inclinat eodem modo in omnibus. Quia quaedam animalia sunt quorum filii, statim nati, possunt sufficienter sibi victum quaerere, vel ad quorum sustentationem mater sufficit: et in his non est aliqua maris ad feminam determinatio. In illis autem quorum filii indigent utriusque sustentatione, sed ad parvum tempus, invenitur aliqua determinatio quantum ad tempus illud: sicut in avibus quibusdam patet. Sed in homine, quia indiget filius cura parentum usque ad magnum tempus, est maxima determinatio masculi ad feminam, ad quam etiam natura generis inclinat.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod verbum Tullii potest esse verum quantum ad aliquam gentem (si tamen accipiatur principium proximum illius gentis, per quod ab aliis gentibus est distincta): quia in omnibus producitur ad effectum hoc ad quod naturalis ratio inclinat. Non autem est verum universaliter: quia a principio humani generis sacra Scriptura recitat fuisse coniugia.
Ad secundum dicendum quod verbum Tullii potest esse verum quantum ad aliquam gentem (si tamen accipiatur principium proximum illius gentis, per quod ab aliis gentibus est distincta): quia in omnibus producitur ad effectum hoc ad quod naturalis ratio inclinat. Non autem est verum universaliter: quia a principio humani generis sacra Scriptura recitat fuisse coniugia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, secundum Philosophum, in VII Ethic., natura humana non est immobilis, sicut divina. Et ideo diversificantur ea quae sunt de iure naturali secundum diversos status et conditiones hominum: quamvis ea quae sunt in rebus divinis naturaliter nullo modo varientur.
Ad tertium dicendum quod, secundum Philosophum, in VII Ethic., natura humana non est immobilis, sicut divina. Et ideo diversificantur ea quae sunt de iure naturali secundum diversos status et conditiones hominum: quamvis ea quae sunt in rebus divinis naturaliter nullo modo varientur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod natura non tantum intendit esse in prole, sed esse perfectum. Ad quod exigitur matrimonium, ut ex dictis patet.
Ad quartum dicendum quod natura non tantum intendit esse in prole, sed esse perfectum. Ad quod exigitur matrimonium, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum matrimonium adhuc maneat sub praecepto
Suppl q. 41 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium adhuc maneat sub praecepto. Quia praeceptum obligat quandiu non revocatur. Sed prima institutio matrimonii fuit sub praecepto, ut in littera dicitur: nec unquam hoc praeceptum legitur revocatum; immo confirmatum, Matth. 19: quod Deus coniunxit homo non separet. Ergo adhuc est matrimonium sub praecepto.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium adhuc maneat sub praecepto. Quia praeceptum obligat quandiu non revocatur. Sed prima institutio matrimonii fuit sub praecepto, ut in littera dicitur: nec unquam hoc praeceptum legitur revocatum; immo confirmatum, Matth. 19: quod Deus coniunxit homo non separet. Ergo adhuc est matrimonium sub praecepto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 2 arg. 2
Praeterea, praecepta iuris naturalis secum dum omne tempus obligant. Sed matrimonium est de iure naturali, ut dictum est. Ergo, etc.
R: Q.. 41 A. 1[t:suppl q. 41 a. 1]
Praeterea, praecepta iuris naturalis secum dum omne tempus obligant. Sed matrimonium est de iure naturali, ut dictum est. Ergo, etc.
R: Q.. 41 A. 1[t:suppl q. 41 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 2 arg. 3
Praeterea, bonum speciei est melius quam bonum individui: quia bonum gentis est divinius quam bonum unius hominis, ut dicitur I Ethic. Sed praeceptum primo homini datum ad conservationem individui per actum nutritivae, adhuc obligat. Ergo multo magis praeceptum de matrimonio, quod pertinet ad conservationem speciei.
Praeterea, bonum speciei est melius quam bonum individui: quia bonum gentis est divinius quam bonum unius hominis, ut dicitur I Ethic. Sed praeceptum primo homini datum ad conservationem individui per actum nutritivae, adhuc obligat. Ergo multo magis praeceptum de matrimonio, quod pertinet ad conservationem speciei.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 2 arg. 4
Praeterea, ubi manet eadem ratio obligans, eadem obligatio manere debet. Sed propter hoc obligabantur homines ad matrimonium antiquo tempore, ne multiplicatio humani generis cessaret. Cum ergo hoc idem sequatur si quilibet libere potest a matrimonio abstinere, videtur quod matrimonium sit in praecepto.
Praeterea, ubi manet eadem ratio obligans, eadem obligatio manere debet. Sed propter hoc obligabantur homines ad matrimonium antiquo tempore, ne multiplicatio humani generis cessaret. Cum ergo hoc idem sequatur si quilibet libere potest a matrimonio abstinere, videtur quod matrimonium sit in praecepto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7: qui non iungit matrimonio virginem suam, melius facit, scilicet quam qui iungit. Ergo contractus matrimonii nunc non est sub praecepto.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7: qui non iungit matrimonio virginem suam, melius facit, scilicet quam qui iungit. Ergo contractus matrimonii nunc non est sub praecepto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 2 arg. 5
Praeterea, nulli debetur praemium pro transgressione praecepti. Sed virginibus debetur speciale praemium, scilicet aureola. Ergo matrimonium non est sub praecepto.
R: Q.. 96 A. 5[t:suppl q. 96 a. 5]
Praeterea, nulli debetur praemium pro transgressione praecepti. Sed virginibus debetur speciale praemium, scilicet aureola. Ergo matrimonium non est sub praecepto.
R: Q.. 96 A. 5[t:suppl q. 96 a. 5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod natura inclinat ad aliquid dupliciter. Uno modo, sicut ad id quod est necessarium ad perfectionem unius. Et talis inclinatio quemlibet obligat: quia naturales perfectiones omnibus sunt communes. Alio modo: inclinat ad aliquid quod est necessarium multitudini. Et cum multa sint huiusmodi, quorum unum impedit aliud, ex tali obligatione non obligatur quilibet homo per modum praecepti, alias quilibet homo obligaretur ad agriculturam et ad aedificatoriam et ad huiusmodi officia, quae sunt necessaria communitati humanae: sed inclinationi naturae satisfit cum per diversos diversa complentur de praedictis.
Cum ergo ad perfectionem humanae multitudinis sit necessarium aliquos contemplativae vitae inservire, quae maxime per matrimonium impeditur; inclinatio naturae ad matrimonium non obligat per modum praecepti, etiam secundum philosophos. Unde Theophrastus probat quod sapienti non expedit nubere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod praeceptum illud non est revocatum. Nec tamen obligat unumquemque, ratione iam dicta: nisi illo tempore quo paucitas hominum exigebat ut quilibet generationi vacaret.
Ad primum ergo dicendum quod praeceptum illud non est revocatum. Nec tamen obligat unumquemque, ratione iam dicta: nisi illo tempore quo paucitas hominum exigebat ut quilibet generationi vacaret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 2 ad 2
Ad secundum et tertium patet responsio ex dictis.
Ad secundum et tertium patet responsio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 2 ad 3
Ad quartum dicendum quod natura humana communiter ad diversa officia et actus inclinat, ut dictum est: sed quia est diversimode in diversis, secundum quod individuatur in hoc vel in illo, unum magis inclinat ad unum illorum officiorum, alium ad aliud. Et ex hac diversitate, simul cum divina providentia, quae omnia moderatur, contingit quod unus eligat unum officium, ut agriculturam, alius aliud. Et sic etiam contingit quod quidam eligunt matrimonialem vitam, et quidam contemplativam. Unde nullum periculum imminet.
Ad quartum dicendum quod natura humana communiter ad diversa officia et actus inclinat, ut dictum est: sed quia est diversimode in diversis, secundum quod individuatur in hoc vel in illo, unum magis inclinat ad unum illorum officiorum, alium ad aliud. Et ex hac diversitate, simul cum divina providentia, quae omnia moderatur, contingit quod unus eligat unum officium, ut agriculturam, alius aliud. Et sic etiam contingit quod quidam eligunt matrimonialem vitam, et quidam contemplativam. Unde nullum periculum imminet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum actus matrimonialis semper sit peccatum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 49 a. 4 s. c. 1[t:suppl q. 49 a. 4 s. c. 1]
Suppl q. 41 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actus matrimonialis, semper sit peccatum. I Cor. 7: qui nubunt, sint tanquam non nubentes. Sed non nubentes non habent actum matrimonialem. Ergo etiam nubentes peccant in actu illo.
suppl q. 49 a. 4 s. c. 1[t:suppl q. 49 a. 4 s. c. 1]
Suppl q. 41 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod actus matrimonialis, semper sit peccatum. I Cor. 7: qui nubunt, sint tanquam non nubentes. Sed non nubentes non habent actum matrimonialem. Ergo etiam nubentes peccant in actu illo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 arg. 2
Praeterea, Isaiae 59: iniquitates nostrae diviserunt inter nos et Deum nostrum. Sed actus matrimonialis dividit hominem a Deo: unde Exodi 19 praecipitur populo qui debebat Deum videre, quod non accederent ad uxores suas; et Hieronymus dicit quod in actu matrimoniali Spiritus Sanctus prophetarum corda non tangit. Ergo est iniquitas.
Praeterea, Isaiae 59: iniquitates nostrae diviserunt inter nos et Deum nostrum. Sed actus matrimonialis dividit hominem a Deo: unde Exodi 19 praecipitur populo qui debebat Deum videre, quod non accederent ad uxores suas; et Hieronymus dicit quod in actu matrimoniali Spiritus Sanctus prophetarum corda non tangit. Ergo est iniquitas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 arg. 3
Praeterea, illud quod secundum se est turpe, nullo modo potest bene fieri. Sed actus matrimonialis habet concupiscentiam adiunctam, quae semper est turpis. Ergo semper est peccatum.
Praeterea, illud quod secundum se est turpe, nullo modo potest bene fieri. Sed actus matrimonialis habet concupiscentiam adiunctam, quae semper est turpis. Ergo semper est peccatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 arg. 4
Praeterea, nihil excusatur nisi peccatum. Sed actus matrimonialis indiget excusari per bona matrimonii, ut Magister dicit. Ergo est peccatum.
Praeterea, nihil excusatur nisi peccatum. Sed actus matrimonialis indiget excusari per bona matrimonii, ut Magister dicit. Ergo est peccatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 arg. 5
Praeterea, de similibus specie idem est iudicium. Sed concubitus matrimonialis est eiusdem speciei cum actu adulterii: quia ad idem terminantur, scilicet speciem humanam. Ergo, cum actus adulterii sit peccatum, et actus matrimonii.
Praeterea, de similibus specie idem est iudicium. Sed concubitus matrimonialis est eiusdem speciei cum actu adulterii: quia ad idem terminantur, scilicet speciem humanam. Ergo, cum actus adulterii sit peccatum, et actus matrimonii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 arg. 6
Praeterea, superfluitas in passionibus corrumpit virtutem. Sed semper in actu matrimoniali est superfluitas delectationis: adeo quod absorbet rationem, quae est principale hominis bonum; unde Philosophus dicit, in VII Ethic., quod impossibile est hominem aliquid in ipsa intelligere. Ergo actus matrimonialis semper est peccatum.
Praeterea, superfluitas in passionibus corrumpit virtutem. Sed semper in actu matrimoniali est superfluitas delectationis: adeo quod absorbet rationem, quae est principale hominis bonum; unde Philosophus dicit, in VII Ethic., quod impossibile est hominem aliquid in ipsa intelligere. Ergo actus matrimonialis semper est peccatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 s. c. 1
Sed contra: I Cor. 7 dicitur: virgo, si nubat, non peccat; et I Tim. 5: volo iuvenculas nubere, procreare filios. Sed procreatio filiorum non potest esse sine carnali coniunctione. Ergo actus matrimonialis non est peccatum: alias Apostolus non voluisset illud.
Sed contra: I Cor. 7 dicitur: virgo, si nubat, non peccat; et I Tim. 5: volo iuvenculas nubere, procreare filios. Sed procreatio filiorum non potest esse sine carnali coniunctione. Ergo actus matrimonialis non est peccatum: alias Apostolus non voluisset illud.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 arg. 7
Praeterea, nullum peccatum est in praecepto. Sed actus matrimonialis est in praecepto: I Cor. 7, uxori vir debitum reddat. Ergo non est peccatum.
Praeterea, nullum peccatum est in praecepto. Sed actus matrimonialis est in praecepto: I Cor. 7, uxori vir debitum reddat. Ergo non est peccatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, supposito quod natura corporalis sit a Deo bona instituta, impossibile est dicere quod ea quae pertinent ad conservationem naturae corporalis, et ad quae natura inclinat, sint universaliter mala. Et ideo, cum inclinatio sit naturae ad prolis procreationem, per quam natura speciei conservatur, impossibile est dicere quod actus quo procreatur proles sit universaliter illicitus, ut in eo medium virtutis invenire non possit: nisi ponatur, secundum quorundam insaniam, quod res corruptibiles creatae sunt a malo deo. Ex quo forte ista opinio derivatur quae in littera tangitur. Et ideo est pessima haeresis.
Respondeo dicendum quod, supposito quod natura corporalis sit a Deo bona instituta, impossibile est dicere quod ea quae pertinent ad conservationem naturae corporalis, et ad quae natura inclinat, sint universaliter mala. Et ideo, cum inclinatio sit naturae ad prolis procreationem, per quam natura speciei conservatur, impossibile est dicere quod actus quo procreatur proles sit universaliter illicitus, ut in eo medium virtutis invenire non possit: nisi ponatur, secundum quorundam insaniam, quod res corruptibiles creatae sunt a malo deo. Ex quo forte ista opinio derivatur quae in littera tangitur. Et ideo est pessima haeresis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Apostolus in verbis illis non prohibuit matrimonii actum, sicut nec rerum possessionem cum dixit, qui utuntur hoc mundo, sint quasi non utentes: sed in utroque fruitionem prohibuit. Quod patet ex ipso modo loquendi. Non enim dixit, sint non utentes, vel non habentes: sed, quasi non utentes vel non habentes.
Ad primum ergo dicendum quod Apostolus in verbis illis non prohibuit matrimonii actum, sicut nec rerum possessionem cum dixit, qui utuntur hoc mundo, sint quasi non utentes: sed in utroque fruitionem prohibuit. Quod patet ex ipso modo loquendi. Non enim dixit, sint non utentes, vel non habentes: sed, quasi non utentes vel non habentes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod Deo coniungimur et secundum habitum gratiae, et secundum actum contemplationis et amoris. Quod ergo primam coniunctionem separat, semper est peccatum. Non autem quod separat secundam: quia aliqua occupatio licita circa res inferiores animum distrahit, ut actu Deo coniungi non sit idoneus. Et hoc praecipue accidit in carnali coniunctione, in qua detinetur mens propter delectationem intensam. Et propter hoc illis quibus competit divina contemplari aut sacra tractare, indicitur pro tempore; isto abstinentia ab uxoribus. Et secundum hoc etiam dicitur quod Spiritus Sanctus, quantum ad actum revelationis secretorum, non tangebat mentes prophetarum in usu matrimonii.
Ad secundum dicendum quod Deo coniungimur et secundum habitum gratiae, et secundum actum contemplationis et amoris. Quod ergo primam coniunctionem separat, semper est peccatum. Non autem quod separat secundam: quia aliqua occupatio licita circa res inferiores animum distrahit, ut actu Deo coniungi non sit idoneus. Et hoc praecipue accidit in carnali coniunctione, in qua detinetur mens propter delectationem intensam. Et propter hoc illis quibus competit divina contemplari aut sacra tractare, indicitur pro tempore; isto abstinentia ab uxoribus. Et secundum hoc etiam dicitur quod Spiritus Sanctus, quantum ad actum revelationis secretorum, non tangebat mentes prophetarum in usu matrimonii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod turpitudo illa concupiscentiae quae actum matrimonialem semper comitatur, non est turpitudo culpae, sed poenae, ex peccato primo proveniens: ut scilicet inferiores vires et membra corporis rationi non obediant. Et propter hoc ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod turpitudo illa concupiscentiae quae actum matrimonialem semper comitatur, non est turpitudo culpae, sed poenae, ex peccato primo proveniens: ut scilicet inferiores vires et membra corporis rationi non obediant. Et propter hoc ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod illud proprie excusari dicitur quod aliquam similitudinem mali habet et tamen non est malum, vel non tantum quantum apparet. Quorum quaedam excusantur a toto, quaedam a tanto. Et quia actus matrimonialis propter corruptionem concupiscentiae habet similitudinem actus inordinati, ideo pro bono matrimonii excusatur a toto, ut non sit peccatum.
Ad quartum dicendum quod illud proprie excusari dicitur quod aliquam similitudinem mali habet et tamen non est malum, vel non tantum quantum apparet. Quorum quaedam excusantur a toto, quaedam a tanto. Et quia actus matrimonialis propter corruptionem concupiscentiae habet similitudinem actus inordinati, ideo pro bono matrimonii excusatur a toto, ut non sit peccatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod, quamvis sint idem specie naturae, tamen differunt in specie moris, quam una circumstantia variat, scilicet accedere ad suam vel non suam. Sicut etiam occidere hominem per violentiam, vel per iustitiam, facit diversam speciem moris, quamvis sit una species naturae: et tamen unum est licitum, aliud illicitum.
Ad quintum dicendum quod, quamvis sint idem specie naturae, tamen differunt in specie moris, quam una circumstantia variat, scilicet accedere ad suam vel non suam. Sicut etiam occidere hominem per violentiam, vel per iustitiam, facit diversam speciem moris, quamvis sit una species naturae: et tamen unum est licitum, aliud illicitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 3 ad 6
Ad sextum dicendum quod superfluum passionis quod virtutem corrumpit, non solum impedit rationis actum, sed tollit rationis ordinem. Quod non facit delectationis intensio in actu matrimoniali: quia, etsi tunc non ordinetur homo, tamen a ratione est praeordinatus.
Ad sextum dicendum quod superfluum passionis quod virtutem corrumpit, non solum impedit rationis actum, sed tollit rationis ordinem. Quod non facit delectationis intensio in actu matrimoniali: quia, etsi tunc non ordinetur homo, tamen a ratione est praeordinatus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum actus matrimonialis sit meritorius
Suppl q. 41 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus matrimonialis non sit meritorius. Chrysostomus enim dicit, super Matth.1: matrimonium, etsi utentibus se poenam non inferat, mercedem tamen non praestat. Sed meritum respectu mercedis dicitur. Ergo actus matrimonialis non est meritorius.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus matrimonialis non sit meritorius. Chrysostomus enim dicit, super Matth.1: matrimonium, etsi utentibus se poenam non inferat, mercedem tamen non praestat. Sed meritum respectu mercedis dicitur. Ergo actus matrimonialis non est meritorius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 arg. 2
Praeterea, illud quod est meritorium dimittere non est laudabile. Sed laudabilis est virginitas, per quam matrimonium dimittitur. Ergo matrimonialis actus non est meritorius.
Praeterea, illud quod est meritorium dimittere non est laudabile. Sed laudabilis est virginitas, per quam matrimonium dimittitur. Ergo matrimonialis actus non est meritorius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 arg. 3
Praeterea, qui utitur indulgentia sibi facta, beneficio recepto utitur. Sed ex hoc quod alicui praestatur beneficium, non meretur. Ergo actus matrimonialis non est meritorius.
Praeterea, qui utitur indulgentia sibi facta, beneficio recepto utitur. Sed ex hoc quod alicui praestatur beneficium, non meretur. Ergo actus matrimonialis non est meritorius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 arg. 4
Praeterea, meritum in difficultate consistit: sicut et virtus. Sed actus matrimonialis non habet difficultatem, sed delectationem. Ergo non est meritorius.
Praeterea, meritum in difficultate consistit: sicut et virtus. Sed actus matrimonialis non habet difficultatem, sed delectationem. Ergo non est meritorius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 arg. 5
Praeterea, illud quod non potest fieri sine peccato veniali, non est meritorium: quia non potest homo simul mereri et demereri. Sed in actu matrimoniali semper est peccatum veniale: quia etiam primus motus in huiusmodi delectatione est peccatum veniale. Ergo actus praedictus non potest esse meritorius.
Praeterea, illud quod non potest fieri sine peccato veniali, non est meritorium: quia non potest homo simul mereri et demereri. Sed in actu matrimoniali semper est peccatum veniale: quia etiam primus motus in huiusmodi delectatione est peccatum veniale. Ergo actus praedictus non potest esse meritorius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Omnis actus in quo impletur praeceptum, est meritorius si ex caritate fiat. Sed actus matrimonialis est huiusmodi: quia dicitur I Cor. 7: uxori vir debitum reddat. Ergo, etc.
Sed contra: Omnis actus in quo impletur praeceptum, est meritorius si ex caritate fiat. Sed actus matrimonialis est huiusmodi: quia dicitur I Cor. 7: uxori vir debitum reddat. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 arg. 6
Praeterea, omnis actus virtutis est meritorius. Sed actus praedictus est actus iustitiae: quia dicitur redditio debiti. Ergo meritorius est.
Praeterea, omnis actus virtutis est meritorius. Sed actus praedictus est actus iustitiae: quia dicitur redditio debiti. Ergo meritorius est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, cum nullus actus ex deliberata voluntate procedens sit indifferens, ut in II libro dictum est; actus matrimonialis semper est peccatum vel meritorius, in eo qui gratiam habet. Si enim ad actum matrimonialem virtus inducat vel iustitiae, ut debitum reddat, vel religionis, ut proles ad cultum Dei procreetur, est meritorius. Si autem moveat libido sistens infra bona matrimonii, ut scilicet nullo modo ad aliam accedere vellet, est peccatum veniale. Si autem extra bona matrimonii efferatur, ut scilicet cum quacumque muliere id facere proponeret, est peccatum mortale. Natura autem movere non potest quin vel ordinetur ratione, et sic erit motus virtutis; vel non ordinetur, et sic erit motus libidinis.
Respondeo dicendum quod, cum nullus actus ex deliberata voluntate procedens sit indifferens, ut in II libro dictum est; actus matrimonialis semper est peccatum vel meritorius, in eo qui gratiam habet. Si enim ad actum matrimonialem virtus inducat vel iustitiae, ut debitum reddat, vel religionis, ut proles ad cultum Dei procreetur, est meritorius. Si autem moveat libido sistens infra bona matrimonii, ut scilicet nullo modo ad aliam accedere vellet, est peccatum veniale. Si autem extra bona matrimonii efferatur, ut scilicet cum quacumque muliere id facere proponeret, est peccatum mortale. Natura autem movere non potest quin vel ordinetur ratione, et sic erit motus virtutis; vel non ordinetur, et sic erit motus libidinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod radix merendi quantum ad praemium substantiale est ipsa caritas. Sed quantum ad aliquod accidentale praemium ratio meriti existit in difficultate actus. Et sic actus matrimonii non est meritorius, sed primo modo.
Ad primum ergo dicendum quod radix merendi quantum ad praemium substantiale est ipsa caritas. Sed quantum ad aliquod accidentale praemium ratio meriti existit in difficultate actus. Et sic actus matrimonii non est meritorius, sed primo modo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod homo potest mereri et in minoribus bonis et in maioribus. Unde, quando aliquis minora bona dimittit ut maiora faciat, laudandus est, a minus meritorio actu discedens.
Ad secundum dicendum quod homo potest mereri et in minoribus bonis et in maioribus. Unde, quando aliquis minora bona dimittit ut maiora faciat, laudandus est, a minus meritorio actu discedens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod indulgentia quandoque est de minoribus malis. Et sic indulgetur actus matrimonii prout ad ipsum movet libido infra terminos matrimonii consistens: sic enim est veniale peccatum. Sed prout ad ipsum movet virtus, ut est meritorius, non habet indulgentiam, nisi secundum quod est indulgentia de mirioribus bonis, quae idem est quod concessio. Nec est inconveniens quod ille qui tali concessione utitur, mereatur: quia bonus usus beneficiorum Dei meritorius est.
Ad tertium dicendum quod indulgentia quandoque est de minoribus malis. Et sic indulgetur actus matrimonii prout ad ipsum movet libido infra terminos matrimonii consistens: sic enim est veniale peccatum. Sed prout ad ipsum movet virtus, ut est meritorius, non habet indulgentiam, nisi secundum quod est indulgentia de mirioribus bonis, quae idem est quod concessio. Nec est inconveniens quod ille qui tali concessione utitur, mereatur: quia bonus usus beneficiorum Dei meritorius est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod difficultas, laboris requiritur ad meritum praemii accidentalis: sed ad meritum praemii essentialis requiritur difficultas consistens in ordinatione medii. Et hoc est etiam in actu matrimoniali.
Ad quartum dicendum quod difficultas, laboris requiritur ad meritum praemii accidentalis: sed ad meritum praemii essentialis requiritur difficultas consistens in ordinatione medii. Et hoc est etiam in actu matrimoniali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 41 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod primus motus, secundum quod dicitur peccatum veniale, est motus appetitus in aliquod inordinatum delectabile. Quod non est in actu matrimoniali. Et ideo ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum quod primus motus, secundum quod dicitur peccatum veniale, est motus appetitus in aliquod inordinatum delectabile. Quod non est in actu matrimoniali. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 42: De matrimonio inquantum est sacramentum
Suppl q. 42 pr.
Deinde considerandum est de matrimonio inquantum est sacramentum.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum sit sacramentum.
Secundo: utrum debuerit institui ante peccatum.
Tertio: utrum conferat gratiam.
Quarto: utrum carnalis commixtio sit de integritate matrimonii.
Deinde considerandum est de matrimonio inquantum est sacramentum.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum sit sacramentum.
Secundo: utrum debuerit institui ante peccatum.
Tertio: utrum conferat gratiam.
Quarto: utrum carnalis commixtio sit de integritate matrimonii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum matrimonium sit sacramentum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 42 a. 4 ad 2[t:suppl q. 42 a. 4 ad 2]
Suppl q. 42 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non sit sacramentum. Omne enim sacramentum novae legis habet aliquam formam, quae est de essentia sacramenti. Sed benedictio quae fit per sacerdotes in nuptiis, non est de essentia matrimonii. Ergo non est sacramentum.
suppl q. 42 a. 4 ad 2[t:suppl q. 42 a. 4 ad 2]
Suppl q. 42 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non sit sacramentum. Omne enim sacramentum novae legis habet aliquam formam, quae est de essentia sacramenti. Sed benedictio quae fit per sacerdotes in nuptiis, non est de essentia matrimonii. Ergo non est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 arg. 2
Praeterea, sacramentum, secundum Hugonem, est materiale elementum. Sed matrimonium non habet pro materia aliquod materiale elementum. Ergo non est sacramentum.
Praeterea, sacramentum, secundum Hugonem, est materiale elementum. Sed matrimonium non habet pro materia aliquod materiale elementum. Ergo non est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 arg. 3
Praeterea, sacramenta habent efficaciam ex passione Christi. Sed per matrimonium non conformatur homo passioni Christi, quae fuit poenalis: cum habeat delectationem adiunctam. Ergo non est sacramentum.
Praeterea, sacramenta habent efficaciam ex passione Christi. Sed per matrimonium non conformatur homo passioni Christi, quae fuit poenalis: cum habeat delectationem adiunctam. Ergo non est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 arg. 4
Praeterea, omne sacramentum novae legis efficit quod figurat. Sed matrimonium non efficit coniunctionem Christi et Ecclesiae, quam significat. Ergo matrimonium non est sacramentum.
Praeterea, omne sacramentum novae legis efficit quod figurat. Sed matrimonium non efficit coniunctionem Christi et Ecclesiae, quam significat. Ergo matrimonium non est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 arg. 5
Praeterea, in aliis sacramentis est aliquid quod est res et sacramentum. Sed hoc non potest inveniri in matrimonio: cum non imprimat characterem; alias non iteraretur. Ergo non est sacramentum.
Praeterea, in aliis sacramentis est aliquid quod est res et sacramentum. Sed hoc non potest inveniri in matrimonio: cum non imprimat characterem; alias non iteraretur. Ergo non est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Ephes. 5: sacramentum hoc magnum est. Ergo, etc.
Sed contra: Est quod dicitur Ephes. 5: sacramentum hoc magnum est. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 arg. 6
Praeterea, sacramentum est sacrae rei signum. Sed matrimonium est huiusmodi. Ergo, etc.
Praeterea, sacramentum est sacrae rei signum. Sed matrimonium est huiusmodi. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod sacramentum importat aliquod remedium sanctitatis homini contra peccatum exhibitum per sensibilia signa. Unde, cum hoc inveniatur in matrimonio, inter sacramenta computatur.
Respondeo dicendum quod sacramentum importat aliquod remedium sanctitatis homini contra peccatum exhibitum per sensibilia signa. Unde, cum hoc inveniatur in matrimonio, inter sacramenta computatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verba quibus consensus matrimonialis exprimitur, sunt forma huius sacramenti: non autem benedictio sacerdotis, quae est quoddam sacramentale.
Ad primum ergo dicendum quod verba quibus consensus matrimonialis exprimitur, sunt forma huius sacramenti: non autem benedictio sacerdotis, quae est quoddam sacramentale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod sacramentum matrimonii perficitur per actum eius qui sacramento illo utitur, sicut poenitentia. Et ideo, sicut poenitentia non habet aliam materiam nisi ipsos actus sensui subiectos, qui sunt loco materialis elementi, ita est de matrimonio.
Ad secundum dicendum quod sacramentum matrimonii perficitur per actum eius qui sacramento illo utitur, sicut poenitentia. Et ideo, sicut poenitentia non habet aliam materiam nisi ipsos actus sensui subiectos, qui sunt loco materialis elementi, ita est de matrimonio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis matrimonium non conformet passioni Christi quantum ad poenam, conformat tamen ei quantum ad caritatem, per quam pro Ecclesia sibi in sponsam coniungenda passus est.
Ad tertium dicendum quod, quamvis matrimonium non conformet passioni Christi quantum ad poenam, conformat tamen ei quantum ad caritatem, per quam pro Ecclesia sibi in sponsam coniungenda passus est.
Referenties naar deze alinea: 1
Haurietis aquas in gaudio ->=geentekst=Extra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod unio Christi ad Ecclesiam non est res contenta in hoc sacramento, sed res significata non contenta: et talem rem nullum sacramentum efficit. Sed habet aliam rem contentam et significatam, quam efficit, ut dicetur Magister autem ponit rem non contentam, quia erat huius opinionis quod non haberet rem aliquam contentam.
Ad quartum dicendum quod unio Christi ad Ecclesiam non est res contenta in hoc sacramento, sed res significata non contenta: et talem rem nullum sacramentum efficit. Sed habet aliam rem contentam et significatam, quam efficit, ut dicetur Magister autem ponit rem non contentam, quia erat huius opinionis quod non haberet rem aliquam contentam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod etiam in hoc sacramento sunt illa tria. Quia sacramenta tantum sunt actus exterius apparentes; sed res et sacramentum est obligatio quae innascitur viri ad mulierem ex talibus actibus; sed res ultima contenta est effectus huius sacramenti; non contenta autem est res quam Magister determinat.
R: III Q. 66 A. 1[t:iiia q. 66 a. 1]
Ad quintum dicendum quod etiam in hoc sacramento sunt illa tria. Quia sacramenta tantum sunt actus exterius apparentes; sed res et sacramentum est obligatio quae innascitur viri ad mulierem ex talibus actibus; sed res ultima contenta est effectus huius sacramenti; non contenta autem est res quam Magister determinat.
R: III Q. 66 A. 1[t:iiia q. 66 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum matrimonium debuerit institui ante peccatum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 42 a. 4 arg. 2
suppl q. 49 a. 1 arg. 3[t:suppl q. 42 a. 4 arg. 2][t:suppl q. 49 a. 1 arg. 3]
Suppl q. 42 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non debuit institui ante peccatum. Quia illud quod est de iure naturali, non indiget institutione. Sed matrimonium est huiusmodi, ut ex dictis patet. Ergo non debuit institui.
R: Q.. 41 A. 1[t:suppl q. 41 a. 1]
suppl q. 42 a. 4 arg. 2
suppl q. 49 a. 1 arg. 3[t:suppl q. 42 a. 4 arg. 2][t:suppl q. 49 a. 1 arg. 3]
Suppl q. 42 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non debuit institui ante peccatum. Quia illud quod est de iure naturali, non indiget institutione. Sed matrimonium est huiusmodi, ut ex dictis patet. Ergo non debuit institui.
R: Q.. 41 A. 1[t:suppl q. 41 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 arg. 2
Praeterea, sacramenta sunt quaedam medicinae contra morbum peccati. Sed medicina non praeparatur nisi morbo. Ergo ante peccatum non debuit institui.
Praeterea, sacramenta sunt quaedam medicinae contra morbum peccati. Sed medicina non praeparatur nisi morbo. Ergo ante peccatum non debuit institui.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 arg. 3
Praeterea, ad idem sufficit una institutio. Sed matrimonium fuit institutum etiam post peccatum, ut in littera dicitur. Ergo ante peccatum non fuit institutum.
Praeterea, ad idem sufficit una institutio. Sed matrimonium fuit institutum etiam post peccatum, ut in littera dicitur. Ergo ante peccatum non fuit institutum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 arg. 4
Praeterea, institutio sacramenti debet esse a Deo. Sed ante peccatum verba quae ad matrimonium pertinent determinate, non sunt dicta a Deo, sed ab Adam: illa autem verba quae Deus dixit crescite et multiplicamini, dicta sunt etiam brutis, in quibus non est matrimonium. Ergo matrimonium non fuit institutum ante peccatum.
Praeterea, institutio sacramenti debet esse a Deo. Sed ante peccatum verba quae ad matrimonium pertinent determinate, non sunt dicta a Deo, sed ab Adam: illa autem verba quae Deus dixit crescite et multiplicamini, dicta sunt etiam brutis, in quibus non est matrimonium. Ergo matrimonium non fuit institutum ante peccatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 arg. 5
Praeterea, matrimonium est sacramentum novae legis. Sed sacramenta novae legis a Christo initium sumpserunt. Ergo non debuit ante peccatum institui.
Praeterea, matrimonium est sacramentum novae legis. Sed sacramenta novae legis a Christo initium sumpserunt. Ergo non debuit ante peccatum institui.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 19: non legistis quod ab initio qui fecit homines, masculum et feminam fecit eos?
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 19: non legistis quod ab initio qui fecit homines, masculum et feminam fecit eos?
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 arg. 6
Praeterea, matrimonium est institutum ad procreationem prolis. Sed ante peccatum erat necessaria homini procreatio prolis. Ergo ante peccatum debuit matrimonium institui.
Praeterea, matrimonium est institutum ad procreationem prolis. Sed ante peccatum erat necessaria homini procreatio prolis. Ergo ante peccatum debuit matrimonium institui.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod natura inclinat ad matrimonium intendens aliquod bonum, quod quidem variatur secundum diversos hominum status. Et ideo oportet quod illud bonum diversimode in diversis statibus hominum instituatur. Et ideo matrimonium, secundum quod ordinatur ad procreationem prolis, quae erat necessaria etiam peccato non existente, institutum fuit ante peccatum. Secundum autem quod remedium praebet contra vulnus peccati, institutum fuit post peccatum tempore legis naturae. Secundum autem determinationem personarum, institutionem habuit in lege Moysi. Sed secundum quod repraesentat mysterium coniunctionis Christi et Ecclesiae, institutionem habuit in nova lege: et secundum hoc est sacramentum novae legis. Quantum autem ad alias utilitates quae ex matrimonio consequuntur, sicut est amicitia et mutuum obsequium sibi a coniugibus impensum, habet institutionem in lege civili.
Sed quia de ratione sacramenti est quod sit signum et remedium, ideo quantum ad medias institutiones competit ei ratio sacramenti; sed quantum ad primam institutionem, competit ei quod sit in officium naturae; quantum vero ad ultimam, quod sit in officium civilitatis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illa quae in communi sunt de iure naturali, indigent institutione quantum ad eorum determinationem, quae diversimode competit secundum diversos status: sicut de iure naturali est quod maleficia puniantur, sed quod talis poena tali culpae apponatur, per determinationem iuris positivi fit.
Ad primum ergo dicendum quod illa quae in communi sunt de iure naturali, indigent institutione quantum ad eorum determinationem, quae diversimode competit secundum diversos status: sicut de iure naturali est quod maleficia puniantur, sed quod talis poena tali culpae apponatur, per determinationem iuris positivi fit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod matrimonium non est tantum in remedium contra peccatum, sed principaliter est in officium naturae. Et sic institutum fuit ante peccatum, non autem prout est in remedium.
Ad secundum dicendum quod matrimonium non est tantum in remedium contra peccatum, sed principaliter est in officium naturae. Et sic institutum fuit ante peccatum, non autem prout est in remedium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, secundum diversa quae oportet in matrimonio determinari, non est inconveniens quod habuerit diversas institutiones. Et sic illa diversa institutio non est eiusdem secundum idem.
Ad tertium dicendum quod, secundum diversa quae oportet in matrimonio determinari, non est inconveniens quod habuerit diversas institutiones. Et sic illa diversa institutio non est eiusdem secundum idem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod matrimonium ante peccatum institutum fuit a Deo in hoc quod homini mulierem in adiutorium de costa formavit, et dixit eis, crescite et multiplicamini. Quod quamvis aliis animalibus dixerit, non tamen per ea eodem modo implendum sicut per homines. Adam vero verba illa protulit a Deo inspiratus ut intelligeret matrimoni institutionem a Deo factam.
Ad quartum dicendum quod matrimonium ante peccatum institutum fuit a Deo in hoc quod homini mulierem in adiutorium de costa formavit, et dixit eis, crescite et multiplicamini. Quod quamvis aliis animalibus dixerit, non tamen per ea eodem modo implendum sicut per homines. Adam vero verba illa protulit a Deo inspiratus ut intelligeret matrimoni institutionem a Deo factam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod, quantum ad hoc quod matrimonium est sacramentum novae legis, non fuit ante Christum institutum, ut ex dictis patet.
Ad quintum dicendum quod, quantum ad hoc quod matrimonium est sacramentum novae legis, non fuit ante Christum institutum, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum matrimonium conferat gratiam
Suppl q. 42 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod matrimonium non conferat gratiam. Quia secundum Hugonem, sacramenta ex sanctificatione invisibilem gratiam conferunt. Sed matrimonium non habet aliquam sanctificationem quae sit de essentia eius. Ergo non confertur gratia in ipso.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod matrimonium non conferat gratiam. Quia secundum Hugonem, sacramenta ex sanctificatione invisibilem gratiam conferunt. Sed matrimonium non habet aliquam sanctificationem quae sit de essentia eius. Ergo non confertur gratia in ipso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 3 arg. 2
Praeterea, omne sacramentum conferens gratiam confert ipsam ex materia et forma sua. Sed actus, qui sunt materia in hoc sacramento, non sunt causa gratiae: quia hoc esset Pelagiana haeresis, scilicet quod actus nostri sint causa gratiae. Verba etiam exprimentia consensum non sunt causa gratiae: nam ex eis non fit aliqua sanctificatio. Ergo in matrimonio nullo modo gratia datur.
Praeterea, omne sacramentum conferens gratiam confert ipsam ex materia et forma sua. Sed actus, qui sunt materia in hoc sacramento, non sunt causa gratiae: quia hoc esset Pelagiana haeresis, scilicet quod actus nostri sint causa gratiae. Verba etiam exprimentia consensum non sunt causa gratiae: nam ex eis non fit aliqua sanctificatio. Ergo in matrimonio nullo modo gratia datur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 3 arg. 3
Praeterea, gratia ordinata contra vulnus peccati es necessaria omnibus habentibus vulnus illud. Sed in omnibus invenitur concupiscentiae vulnus. Si ergo in matrimonio detur gratia contra vulnus concupiscentiae, debent omnes homines matrimonium contrahere. Et sic esset valde stultum a matrimonio abstinere.
Praeterea, gratia ordinata contra vulnus peccati es necessaria omnibus habentibus vulnus illud. Sed in omnibus invenitur concupiscentiae vulnus. Si ergo in matrimonio detur gratia contra vulnus concupiscentiae, debent omnes homines matrimonium contrahere. Et sic esset valde stultum a matrimonio abstinere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 3 arg. 4
Praeterea, infirmitas non accipit medicamentum ab eo a quo accipit intensionem. Sed per matrimonium concupiscentia accipit intensionem: quia, sicut dicit Philosophus, in III Ethic., insatiabilis est concupiscentiae appetitus, et per operationem congruam augetur. Ergo videtur quod in matrimonio non conferatur remedium gratiae contra concupiscentiam.
Praeterea, infirmitas non accipit medicamentum ab eo a quo accipit intensionem. Sed per matrimonium concupiscentia accipit intensionem: quia, sicut dicit Philosophus, in III Ethic., insatiabilis est concupiscentiae appetitus, et per operationem congruam augetur. Ergo videtur quod in matrimonio non conferatur remedium gratiae contra concupiscentiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Definitio et definitum debent converti. Sed in definitione sacramenti ponitur causalitas gratiae. Ergo, cum matrimonium sit sacramentum, erit gratiae causa.
Sed contra: Definitio et definitum debent converti. Sed in definitione sacramenti ponitur causalitas gratiae. Ergo, cum matrimonium sit sacramentum, erit gratiae causa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 3 arg. 5
Praeterea, Augustinus dicit quod matrimonium est aegrotis in remedium. Sed non est in remedium nisi inquantum aliquam efficaciam habet. Ergo habet aliquid efficaciae ad reprimendum concupiscentiam. Sed concupiscentia non reprimitor nisi per gratiam. Ergo in ipso confertur gratia.
Praeterea, Augustinus dicit quod matrimonium est aegrotis in remedium. Sed non est in remedium nisi inquantum aliquam efficaciam habet. Ergo habet aliquid efficaciae ad reprimendum concupiscentiam. Sed concupiscentia non reprimitor nisi per gratiam. Ergo in ipso confertur gratia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuit triplex opinio. Quidam enim dixerunt quod matrimonium nullo modo est causa gratiae, sed est tantum signum. Sed hoc non potest stare. Quia secundum hoc in nullo abundaret a sacramentis veteris legis: unde non esset aliqua ratio quare sacramentis novae legis annumeraretur. Quod enim remedium praebat satisfaciendo concupiscentiae, ne in praeceps ruat dum nimis arctatur, habuit etiam in veteri lege ex ipsa natura actus.
Et ideo alii dixerunt quod confertur ibi gratia in ordine ad recessum a malo, quia excusatur actus a peccato; qui sine matrimonio peccatum esset. Sed hoc esset nimis parum: quia hoc etiam in veteri lege habuit.
Et ideo dicunt quod facit recedere a malo inquantum constringit concupiscentiam ne extra bona matrimonii feratur: non autem per gratiam illam fit aliquod auxilium ad bene operandum. Sed hoc non potest stare. Quia eadem gratia est quae impedit peccatum, et quae ad bonum inclinat: sicut idem calor qui aufert frigus, et qui calefacit.
Unde alii dicunt quod matrimonium, inquantum in fide Christi contrahitur, habet ut conferat gratiam adiuvantem ad illa operanda quae in matrimonio requiruntur. Et hoc probabilius est. Quia ubicumque datur divinitus aliqua facultas, dantur etiam auxilia quibus homo convenienter uti possit facultate illa: sicut patet quod omnibus potentiis animae respondent aliqua membra corporis, quibus in actum exire possint. Unde, cum in matrimonio detur homini ex divina institutione facultas utendi uxore sua ad procreationem prolis, datur etiam gratia sine qua id convenienter facere non posset: sicut etiam de potestate ordinis supra dictum est. Et sic ista gratia data est ultima res contenta in hoc sacramento.
R: Q.. 35 A. 1[t:suppl q. 35 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut habet aqua baptismi quod corpus tangat et cor abluat ex tactu carnis Christi; ita matrimonium hoc habet ex hoc quod Christus sua passione illud repraesentavit; et non principaliter ex aliqua sanctificatione sacerdotis.
R: III Q. 66 A. 3[t:iiia q. 66 a. 3]
Ad primum ergo dicendum quod, sicut habet aqua baptismi quod corpus tangat et cor abluat ex tactu carnis Christi; ita matrimonium hoc habet ex hoc quod Christus sua passione illud repraesentavit; et non principaliter ex aliqua sanctificatione sacerdotis.
R: III Q. 66 A. 3[t:iiia q. 66 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut aqua baptismi cum forma verborum non operatur immediate ad gratiam, sed ad characterem; ita actus exteriores et verba exprimentia consensum directe faciunt nexum quendam, qui est sacramentum matrimonii; et huiusmodi nexus ex virtute divinae institutionis dispositive operatur ad gratiam.
Ad secundum dicendum quod, sicut aqua baptismi cum forma verborum non operatur immediate ad gratiam, sed ad characterem; ita actus exteriores et verba exprimentia consensum directe faciunt nexum quendam, qui est sacramentum matrimonii; et huiusmodi nexus ex virtute divinae institutionis dispositive operatur ad gratiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procederet nisi contra concupiscentiae morbum posset aliquod efficacius remedium adhiberi. Adhibetur autem maius remedium per opera spiritualia et carnis mortificationem ab illis qui matrimonio non utuntur.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procederet nisi contra concupiscentiae morbum posset aliquod efficacius remedium adhiberi. Adhibetur autem maius remedium per opera spiritualia et carnis mortificationem ab illis qui matrimonio non utuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod contra concupiscentiam potest praestari remedium dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius concupiscentiae, ut reprimatur in sua radice. Et sic remedium praestat matrimonium per gratiam quae in eo datur.
Alio modo, ex parte actus eius. Et hoc dupliciter. Uno modo, ut actus ad quem concupiscentia inclinat exterius, turpitudine careat. Et hoc fit per bona matrimonii, quae honestant carnalem concupiscentiam. Alio modo, ut actus turpitudinem habens impediatur. Quod fit ex ipsa natura actus: quia, dum concupiscentiae satisfit in actu coniugali, ad alias corruptelas non ita incitat. Propter quod dicit Apostolus: melius est nubere quam uri. Quamvis enim opera concupiscentiae congrua secundum se nata sint concupiscentiam augere, tamen secundum quod ratione ordinantur, ipsam reprimunt: quia ex similibus actibus similes relinquuntur dispositiones et habitus.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum carnalis commixtio sit de integritate matrimonii
Suppl q. 42 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod carnalis commixtio sit de integritate matrimonii. In ipsa enim institutione matrimonii dictum est: erunt duo in carne una. Sed hoc non fit nisi per carnalem commixtionem. Ergo est de integritate matrimonii.
B: (Ps 18:13)[b:Ps 18:13]
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod carnalis commixtio sit de integritate matrimonii. In ipsa enim institutione matrimonii dictum est: erunt duo in carne una. Sed hoc non fit nisi per carnalem commixtionem. Ergo est de integritate matrimonii.
B: (Ps 18:13)[b:Ps 18:13]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 4 arg. 2
Praeterea, illud quod pertinet ad sacramenti significationem, est de necessitate sacramenti, ut praedictum est. Sed carnalis commixtio pertinet ad significationem sacramenti, ut in littera dicitur. Ergo est de integritate sacramenti.
R: Q.. 42 A. 2[t:suppl q. 42 a. 2] Q.. 9 A. 1[t:suppl q. 9 a. 1]
Praeterea, illud quod pertinet ad sacramenti significationem, est de necessitate sacramenti, ut praedictum est. Sed carnalis commixtio pertinet ad significationem sacramenti, ut in littera dicitur. Ergo est de integritate sacramenti.
R: Q.. 42 A. 2[t:suppl q. 42 a. 2] Q.. 9 A. 1[t:suppl q. 9 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 4 arg. 3
Praeterea, huiusmodi sacramentum ordinatur ad conservationem speciei. Sed conservatio speciei non potest fieri sine carnali commixtione. Ergo est de integritate sacramenti.
Praeterea, huiusmodi sacramentum ordinatur ad conservationem speciei. Sed conservatio speciei non potest fieri sine carnali commixtione. Ergo est de integritate sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 4 arg. 4
Praeterea, matrimonium est sacramentum secundum quod remedium contra concupiscentiam praestat, de quo dicit Apostolus, I Cor. 7, quod melius est nubere quam uri. Sed hoc remedium non praestat his qui carnaliter non commiscentur. Ergo idem quod prius.
Praeterea, matrimonium est sacramentum secundum quod remedium contra concupiscentiam praestat, de quo dicit Apostolus, I Cor. 7, quod melius est nubere quam uri. Sed hoc remedium non praestat his qui carnaliter non commiscentur. Ergo idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 4 s. c. 1
Sed contra: In paradiso fuit matrimonium. Sed ibi non fuit carnalis copula. Ergo commixtio carnalis non est de integritate matrimonii.
B: (Ps 17:27)
Sed contra: In paradiso fuit matrimonium. Sed ibi non fuit carnalis copula. Ergo commixtio carnalis non est de integritate matrimonii.
B: (Ps 17:27)
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 4 arg. 5
Praeterea, sacramentum ex suo nomine sanctificationem importat. Sed sine carnali commixtione est matrimonium sanctius, ut in littera dicitur. Ergo carnalis commixtio non est de necessitate sacramenti.
Praeterea, sacramentum ex suo nomine sanctificationem importat. Sed sine carnali commixtione est matrimonium sanctius, ut in littera dicitur. Ergo carnalis commixtio non est de necessitate sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod duplex est integritas: una quae attenditur secundum perfectionem primam, quae consistit in ipso esse rei; alia quae attenditur secundum perfectionem secundam, quae consistit in operatione. Quia ergo carnalis commixtio est quaedam operatio sive usus matrimonii, per quod facultas ad hoc datur; ideo erit carnalis commixtio de secunda perfectione matrimonii, et non de prima.
R: III Q. 29 A. 2[t:iiia q. 29 a. 2]
Respondeo dicendum quod duplex est integritas: una quae attenditur secundum perfectionem primam, quae consistit in ipso esse rei; alia quae attenditur secundum perfectionem secundam, quae consistit in operatione. Quia ergo carnalis commixtio est quaedam operatio sive usus matrimonii, per quod facultas ad hoc datur; ideo erit carnalis commixtio de secunda perfectione matrimonii, et non de prima.
R: III Q. 29 A. 2[t:iiia q. 29 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Adam exposuit integritatem matrimonii quantum ad utramque perfectionem: quia res ex suo actu innotescit.
Ad primum ergo dicendum quod Adam exposuit integritatem matrimonii quantum ad utramque perfectionem: quia res ex suo actu innotescit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod significatio rei contentae est de necessitate sacramenti. Et ad hanc significationem non pertinet carnalis commixtio, sed ad rem non contentam: ut ex dictis patet.
R: Q.. 42 A. 1[t:suppl q. 42 a. 1]
Ad secundum dicendum quod significatio rei contentae est de necessitate sacramenti. Et ad hanc significationem non pertinet carnalis commixtio, sed ad rem non contentam: ut ex dictis patet.
R: Q.. 42 A. 1[t:suppl q. 42 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod res non pervenit ad finem suum nisi per actum proprium. Unde ex hoc quod finis matrimonii non habetur sine carnali commixtione, ostenditur quod sit de integritate secunda, et non de prima.
Ad tertium dicendum quod res non pervenit ad finem suum nisi per actum proprium. Unde ex hoc quod finis matrimonii non habetur sine carnali commixtione, ostenditur quod sit de integritate secunda, et non de prima.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 42 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod ante commixtionem carnalem est matrimonium in remedium ex gratia, quae in eo datur, quamvis non ex actu. Quod pertinet ad integritatem secundam.
Ad quartum dicendum quod ante commixtionem carnalem est matrimonium in remedium ex gratia, quae in eo datur, quamvis non ex actu. Quod pertinet ad integritatem secundam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 43: De sponsalibus
Suppl q. 43 pr.
Consequenter considerandum est de matrimonio absolute considerato. Ubi primo agendum est de sponsalibus; secundo, de matrimonii ratione; tertio, de eius causa efficiente, scilicet de consensu; quarto, de eius bonis; quinto, de impedimentis ipsius; sexto, de secundis nuptiis; septimo, de quibusdam matrimonio annexis.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: quid sint sponsalia.
Secundo: qui possunt contrahere sponsalia.
Tertio: utrum sponsalia dirimi possint.
Consequenter considerandum est de matrimonio absolute considerato. Ubi primo agendum est de sponsalibus; secundo, de matrimonii ratione; tertio, de eius causa efficiente, scilicet de consensu; quarto, de eius bonis; quinto, de impedimentis ipsius; sexto, de secundis nuptiis; septimo, de quibusdam matrimonio annexis.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: quid sint sponsalia.
Secundo: qui possunt contrahere sponsalia.
Tertio: utrum sponsalia dirimi possint.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum sponsalia convenienter dicantur futurarum nuptiarum promissio
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 43 a. 2 co.[t:suppl q. 43 a. 2 co.]
Suppl q. 43 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sponsalia non convenienter dicantur futurarum nuptiarum promissio, ut habetur ex verbis Nicolai Papae. Quia, sicut dicit Isidorus, est aliquis sponsus, non quia promittit, sed quia spondet et sponsores dat. Sed a sponsalibus dicitur aliquis sponsus. Ergo male dicitur promissio.
suppl q. 43 a. 2 co.[t:suppl q. 43 a. 2 co.]
Suppl q. 43 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sponsalia non convenienter dicantur futurarum nuptiarum promissio, ut habetur ex verbis Nicolai Papae. Quia, sicut dicit Isidorus, est aliquis sponsus, non quia promittit, sed quia spondet et sponsores dat. Sed a sponsalibus dicitur aliquis sponsus. Ergo male dicitur promissio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 arg. 2
Praeterea, quicumque promittit aliquid, debet compelli ad solvendum. Sed illi qui sponsalia contraxerunt, non compelluntur per Ecclesiam ad matrimonium contrahendum. Ergo sponsalia non sunt promissio.
Praeterea, quicumque promittit aliquid, debet compelli ad solvendum. Sed illi qui sponsalia contraxerunt, non compelluntur per Ecclesiam ad matrimonium contrahendum. Ergo sponsalia non sunt promissio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 arg. 3
Praeterea, in sponsalibus non est quandoque sola promissio, sed adiicitur iuramentum, et aliquae arrhae. Ergo videtur quod non debuerint solum per promissionem definiri.
Praeterea, in sponsalibus non est quandoque sola promissio, sed adiicitur iuramentum, et aliquae arrhae. Ergo videtur quod non debuerint solum per promissionem definiri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 arg. 4
Praeterea, matrimonia debent esse libera et absoluta. Sed sponsalia quandoque fiunt sub aliqua conditione, etiam accipiendae pecuniae. Ergo non convenienter dicuntur promissio nuptiarum.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Praeterea, matrimonia debent esse libera et absoluta. Sed sponsalia quandoque fiunt sub aliqua conditione, etiam accipiendae pecuniae. Ergo non convenienter dicuntur promissio nuptiarum.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 arg. 5
Praeterea, promissio, quae est de rebus futuris, vituperatur Iac. 4: Sed circa sacramenta non debet aliquid esse vituperabile. Non ergo debet fieri futurarum nuptiarum promissio.
Praeterea, promissio, quae est de rebus futuris, vituperatur Iac. 4: Sed circa sacramenta non debet aliquid esse vituperabile. Non ergo debet fieri futurarum nuptiarum promissio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 arg. 6
Praeterea, nullus dicitur sponsus nisi a sponsalibus. Sed aliquis dicitur sponsus ex praesentibus nuptiis, ut in littera dicitur. Ergo sponsalia non semper sunt futurarum nuptiarum promissio.
Praeterea, nullus dicitur sponsus nisi a sponsalibus. Sed aliquis dicitur sponsus ex praesentibus nuptiis, ut in littera dicitur. Ergo sponsalia non semper sunt futurarum nuptiarum promissio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod consensus in coniugalem copulam per verba de futuro non facit matrimonium, sed matrimonii promissionem. Et haec promissio dicitur sponsalia a spondendo, ut dicit Isidorus: nam, ante usum tabularum matrimonii, cautiones dabant, quibus spondebant se invicem consentire in iure matrimonii, et fideiussores dabant.
Fit autem ista promissio dupliciter: scilicet absolute, et sub conditione. Absolute quattuor modis. Primo, nuda promissione: ut cum dicitur, accipiam te in meam, et e converso. Secundo, datis arrhis sponsalitiis: ut pecunia, vel aliquid huiusmodi. Tertio, anuli subarrhatione. Quarto, interveniente iuramento.
Si autem fiat dicta promissio sub conditione, distinguendum est. Quia aut est conditio honesta, ut cum dicitur, accipiam te si parentibus placeat: et tunc, stante conditione stat promissio, et non stante non stat. Aut est inhonesta. Et hoc dupliciter. Quia aut est contraria bonis matrimonii, ut si dicam, accipiam te si venena sterilitatis procures: et tunc non contrahuntur sponsalia. Aut non est contraria bonis matrimonii, ut si dicam, accipiam te si furtis meis consentias: et tunc stat promissio, sed tollenda est conditio.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ipsa sponsalia et sponsorum datio est promissionis confirmatio. Et ideo ab hoc denominatur, quasi a perfectiori.
Ad primum ergo dicendum quod ipsa sponsalia et sponsorum datio est promissionis confirmatio. Et ideo ab hoc denominatur, quasi a perfectiori.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod ex tali promissione obligatur unus alteri ad matrimonium contrahendum: et peccat mortaliter non solvens promissum, nisi legitimum impedimentum interveniat. Et secundum hoc Ecclesia cogit, iniungendo poenitentiam pro peccato. Tamen in foro contentioso non compellitur: quia matrimonia coacta consueverunt malos exitus habere. Nisi forte iuramentum intervenerit. Quia tunc cogendus est, ut quidam dicunt. Quamvis aliis non videatur, propter causam praedictam: praecipue si de uxoricidio timeretur.
Ad secundum dicendum quod ex tali promissione obligatur unus alteri ad matrimonium contrahendum: et peccat mortaliter non solvens promissum, nisi legitimum impedimentum interveniat. Et secundum hoc Ecclesia cogit, iniungendo poenitentiam pro peccato. Tamen in foro contentioso non compellitur: quia matrimonia coacta consueverunt malos exitus habere. Nisi forte iuramentum intervenerit. Quia tunc cogendus est, ut quidam dicunt. Quamvis aliis non videatur, propter causam praedictam: praecipue si de uxoricidio timeretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod illa addita non sunt nisi ad confirmandam promissionem. Unde non sunt aliud quam promissio.
Ad tertium dicendum quod illa addita non sunt nisi ad confirmandam promissionem. Unde non sunt aliud quam promissio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod conditio illa quae apponitur, non tollit matrimonii libertatem. Quia, si est inhonesta, debet abiici. Si autem honesta, aut de bonis simpliciter, ut si dicatur, accipiam te si placet parentibus: et haec conditio non tollit libertatem sponsalium, sed auget ei honestatem. Aut est de utilibus, ut si dicat, contraham tecum si dabis mihi centum: et tunc hoc non ponitur quasi ad vendendum consensum matrimonii, sed intelligitur ut promissio dotis; unde matrimonium libertatem non perdit.
Quandoque autem apponitur conditio pecuniae per modum poenae. Et tunc, quia matrimonia debent esse libera, talis conditio non stat; nec potest exigi poena illa ab eo qui non vult matrimonium complere.
Ad quartum dicendum quod conditio illa quae apponitur, non tollit matrimonii libertatem. Quia, si est inhonesta, debet abiici. Si autem honesta, aut de bonis simpliciter, ut si dicatur, accipiam te si placet parentibus: et haec conditio non tollit libertatem sponsalium, sed auget ei honestatem. Aut est de utilibus, ut si dicat, contraham tecum si dabis mihi centum: et tunc hoc non ponitur quasi ad vendendum consensum matrimonii, sed intelligitur ut promissio dotis; unde matrimonium libertatem non perdit.
Quandoque autem apponitur conditio pecuniae per modum poenae. Et tunc, quia matrimonia debent esse libera, talis conditio non stat; nec potest exigi poena illa ab eo qui non vult matrimonium complere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod Iacobus non intendit prohibere quod omnino aliquis nullam promissionem faciat de futuris: sed quod non promittat quasi fiduciam habens de vita sua. Unde docet quod debet apponi conditio, si Deus voluerit. Quae etiam si verbis non exprimatur, corde tamen debet intelligi.
Ad quintum dicendum quod Iacobus non intendit prohibere quod omnino aliquis nullam promissionem faciat de futuris: sed quod non promittat quasi fiduciam habens de vita sua. Unde docet quod debet apponi conditio, si Deus voluerit. Quae etiam si verbis non exprimatur, corde tamen debet intelligi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 1 ad 6
Ad sextum dicendum quod in matrimonio potest considerari ipsa coniunctio matrimonialis, et actus eius. Et a sponsione primi in futurum dicitur sponsus a sponsalibus contractis per verba de futuro. Et a sponsione secundi dicitur aliquis sponsus etiam quando contractum est matrimonium per verba de praesenti: quia ex hoc ipso matrimonii spondet actum. Tamen a prima sponsione dicuntur sponsalia proprie, quae sunt quaedam sacramentalia matrimonii, sicut exorcismus baptismi.
Ad sextum dicendum quod in matrimonio potest considerari ipsa coniunctio matrimonialis, et actus eius. Et a sponsione primi in futurum dicitur sponsus a sponsalibus contractis per verba de futuro. Et a sponsione secundi dicitur aliquis sponsus etiam quando contractum est matrimonium per verba de praesenti: quia ex hoc ipso matrimonii spondet actum. Tamen a prima sponsione dicuntur sponsalia proprie, quae sunt quaedam sacramentalia matrimonii, sicut exorcismus baptismi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum tempus septennii sit competenter assignatum sponsalibus contrahendis
Suppl q. 43 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tempus septennii non sit competenter assignatum sponsaliibus contrahendis. Contractus enim qui per alios fieri potest, non requirit discretionem in illis ad quos pertinet. Sed sponsalia fieri possunt per parentes, utroque illorum ignorante quorum sunt sponsalia. Ergo ita possunt fieri ante septennium sicut post.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tempus septennii non sit competenter assignatum sponsaliibus contrahendis. Contractus enim qui per alios fieri potest, non requirit discretionem in illis ad quos pertinet. Sed sponsalia fieri possunt per parentes, utroque illorum ignorante quorum sunt sponsalia. Ergo ita possunt fieri ante septennium sicut post.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 arg. 2
Praeterea, sicut ad contractum sponsalium requiritur aliquis rationis usus, ita ad consentiendum in; peccatum mortale. Sed, sicut Gregorius narrat, in IV Dialog., quidam puer propter blasphemiae peccatum extinctus est. Ergo ante septennium possunt sponsalia contrahi.
Praeterea, sicut ad contractum sponsalium requiritur aliquis rationis usus, ita ad consentiendum in; peccatum mortale. Sed, sicut Gregorius narrat, in IV Dialog., quidam puer propter blasphemiae peccatum extinctus est. Ergo ante septennium possunt sponsalia contrahi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 arg. 3
Praeterea, sponsalia ad matrimonium ordinantur. Sed in matrimonio non assignatur unum tempus puellae et puero. Ergo nec in sponsalibus septennium utrique assignari debet.
Praeterea, sponsalia ad matrimonium ordinantur. Sed in matrimonio non assignatur unum tempus puellae et puero. Ergo nec in sponsalibus septennium utrique assignari debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 arg. 4
Praeterea, ex tunc aliqui possunt sponsalia contrahere ex quo eis possunt futurae nuptiae placere. Sed signa talis placentiae frequenter apparent in pueris ante septennium. Ergo ante illud tempus possunt contrahi sponsalia.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Praeterea, ex tunc aliqui possunt sponsalia contrahere ex quo eis possunt futurae nuptiae placere. Sed signa talis placentiae frequenter apparent in pueris ante septennium. Ergo ante illud tempus possunt contrahi sponsalia.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 arg. 5
Praeterea, si aliqui ante septimum annum contrahunt sponsalia, et postea, post septennium ante tempus pubertatis, contrahunt per verba de praesenti, reputantur inter eos esse sponsalia. Sed hoc non est ex secundo contractu: quia tunc non intendunt sponsalia, sed matrimonium contrahere. Ergo ex primo. Et sic ante septennium possunt sponsalia contrahi.
Praeterea, si aliqui ante septimum annum contrahunt sponsalia, et postea, post septennium ante tempus pubertatis, contrahunt per verba de praesenti, reputantur inter eos esse sponsalia. Sed hoc non est ex secundo contractu: quia tunc non intendunt sponsalia, sed matrimonium contrahere. Ergo ex primo. Et sic ante septennium possunt sponsalia contrahi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 arg. 6
Praeterea, in his quae communiter fiunt a pluribus, quod deest uni suppletur ab altero: sicut patet in trahentibus navem. Sed contractus sponsalium est quaedam actio communis inter contrahentes. Ergo, si unus sit pubes, potest contrahere cum puella quae non habet septem annos sponsalia: quia quod uni deficit de tempore, alteri superabundat.
Praeterea, in his quae communiter fiunt a pluribus, quod deest uni suppletur ab altero: sicut patet in trahentibus navem. Sed contractus sponsalium est quaedam actio communis inter contrahentes. Ergo, si unus sit pubes, potest contrahere cum puella quae non habet septem annos sponsalia: quia quod uni deficit de tempore, alteri superabundat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 arg. 7
Praeterea, si aliqui iuxta aetatem pubertatis, quamvis ante eam, contrahunt per verba de praesenti, reputatur inter eos matrimonium esse. Ergo, pari ratione, si ante septennium, dummodo sint propinqui, contrahunt per verba de futuro, reputabuntur inter eos esse sponsalia.
Praeterea, si aliqui iuxta aetatem pubertatis, quamvis ante eam, contrahunt per verba de praesenti, reputatur inter eos matrimonium esse. Ergo, pari ratione, si ante septennium, dummodo sint propinqui, contrahunt per verba de futuro, reputabuntur inter eos esse sponsalia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod septennium est tempus determinatum a iure sponsalibus contrahendis satis rationabiliter. Quia, cum sponsalia sint quaedam promissio futurorum, ut dictum est, oportet quod illorum sint qui aliquo modo promittere possunt. Quod non est nisi illorum qui habent aliquam prudentiam de futuris: quae usum rationis requirit. Respectu cuius triplex gradus notatur, secundum Philosophum, in I Ethic.: primus est cum quis neque intelligit per se, neque ab alio capere potest; secundus status est quo homo ab aliis capere potest, sed ipse per se non sufficit ad intelligendum; tertius est cum homo et ab alio iam capere potest, et per seipsum considerare. Et quia ratio paulatim in homine convalescit, secundum quod quietantur motus et fluxibilitates humorum, ideo primum statum rationis obtinet homo ante primum septennium: et propter hoc illo tempore nulli contractui aptus est, et ita nec sponsalibus. Sed ad secundum statum incipit pervenire in fine primi septennii: unde etiam tunc temporis pueri ad scholas ponuntur. Sed ad tertium statum incipit homo pervenire in fine secundi septennii, quantum ad ea quae ad personam ipsius pertinent, in qua ratio naturalis citius convalescit: sed quantum ad ea quae extra ipsum sunt, in fine tertii septennii.
Et ideo ante primum septennium nulli contractui homo aptus est. Sed in fine primi septennii incipit esse aptus ad aliqua promittendum in futurum, praecipue de his ad quae ratio naturalis inclinat magis: non autem ad obligandum se perpetuo vinculo, quia adhuc non firmam voluntatem habet. Et ideo tali tempore possunt contrahere sponsalia. Sed in fine secundi septennii, iam potest obligare se de his quae ad personam ipsius pertinent, vel ad religionem vel ad coniugium. Sed post tertium septennium etiam potest de aliis se obligare. Et secundum leges constituitur ei potestas de rebus suis disponendi post viginti quinque annos.
R: Q.. 43 A. 1[t:suppl q. 43 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, si ante annos pubertatis fiat contractus sponsalium per alium, ambo vel alter reclamare possunt. Unde nihil tunc actum est: adeo quod nec aliqua affinitas contrahatur ex hoc. Et ideo sponsalia quae inter aliquos per personas alias contrahuntur, robur habent inquantum illi inter quos contrahuntur, ad aetatem debitam venientes, non reclamant, ex quo intelliguntur consentire de his quae per alios facta sunt.
Ad primum ergo dicendum quod, si ante annos pubertatis fiat contractus sponsalium per alium, ambo vel alter reclamare possunt. Unde nihil tunc actum est: adeo quod nec aliqua affinitas contrahatur ex hoc. Et ideo sponsalia quae inter aliquos per personas alias contrahuntur, robur habent inquantum illi inter quos contrahuntur, ad aetatem debitam venientes, non reclamant, ex quo intelliguntur consentire de his quae per alios facta sunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod quidam dicunt quod ille puer de quo Gregorius narrat non fuit damnatus, nec mortaliter peccavit, sed visio illa ostensa fuit ad patrem contristandum, qui in puero illo peccaverat non corrigens eum. Sed hoc est expresse contra intentionem Gregorii dicentis quod pater pueri, animam parvuli filii negligens, non parvulum peccatorem gehennae ignibus nutrivit.
Et ideo dicendum quod ad peccatum mortale sufficit etiam consensus in praesens. Sed in sponsalibus est consensus in futurum. Maior autem discretio rationis requiritur ad providendum in futurum quam ad consentiendum in actum unum praesentem. Et ideo ante potest homo peccare mortaliter quam possit se obligare ad aliquid futurum.
Ad secundum dicendum quod quidam dicunt quod ille puer de quo Gregorius narrat non fuit damnatus, nec mortaliter peccavit, sed visio illa ostensa fuit ad patrem contristandum, qui in puero illo peccaverat non corrigens eum. Sed hoc est expresse contra intentionem Gregorii dicentis quod pater pueri, animam parvuli filii negligens, non parvulum peccatorem gehennae ignibus nutrivit.
Et ideo dicendum quod ad peccatum mortale sufficit etiam consensus in praesens. Sed in sponsalibus est consensus in futurum. Maior autem discretio rationis requiritur ad providendum in futurum quam ad consentiendum in actum unum praesentem. Et ideo ante potest homo peccare mortaliter quam possit se obligare ad aliquid futurum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod in tempore contractus matrimonii non solum requiritur dispositio ex parte usus rationis, sed etiam ex parte corporis, ut sit tempus generationi aptum. Et quia puella in duodecimo anno ad hoc venit ut possit esse actui generationis apta, puer autem in finem secundi septennii, ut Philosophus ait, in IX Animalium; simul autem usum discretionis accipiunt, qui tantum iri sponsalibus requiritur: ideo in sponsalibus determinatur unum tempus utrique, non autem in matrimonio.
Ad tertium dicendum quod in tempore contractus matrimonii non solum requiritur dispositio ex parte usus rationis, sed etiam ex parte corporis, ut sit tempus generationi aptum. Et quia puella in duodecimo anno ad hoc venit ut possit esse actui generationis apta, puer autem in finem secundi septennii, ut Philosophus ait, in IX Animalium; simul autem usum discretionis accipiunt, qui tantum iri sponsalibus requiritur: ideo in sponsalibus determinatur unum tempus utrique, non autem in matrimonio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod illa placentia quae est in pueris ante septennium, non procedit ex perfecto usu rationis, cum nondum sint plene susceptibiles disciplinae: sed magis contingit ex motu naturae quam ex aliqua ratione. Et ideo non sufficit talis placentia ad sponsalia contrahendum.
Ad quartum dicendum quod illa placentia quae est in pueris ante septennium, non procedit ex perfecto usu rationis, cum nondum sint plene susceptibiles disciplinae: sed magis contingit ex motu naturae quam ex aliqua ratione. Et ideo non sufficit talis placentia ad sponsalia contrahendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod, quamvis per secundum contractum in casu illo non faciunt matrimonium, tamen ostendunt se ratam habere priorem promissionem. Et ideo prior contractus accipit firmitatem.
Ad quintum dicendum quod, quamvis per secundum contractum in casu illo non faciunt matrimonium, tamen ostendunt se ratam habere priorem promissionem. Et ideo prior contractus accipit firmitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 ad 6
Ad sextum dicendum quod trahentes navem agunt per modum unius causae: et ideo quod deest urii potest suppleri ex altero. Sed sponsalia contrahentes agunt ut distinctae personae: quia sponsalia non nisi inter duos esse possunt. Unde in utroque requiritur quod sit sufficiens ad contrahendum. Et ideo defectus unius sponsalia impedit, nec ex altero potest suppleri.
Ad sextum dicendum quod trahentes navem agunt per modum unius causae: et ideo quod deest urii potest suppleri ex altero. Sed sponsalia contrahentes agunt ut distinctae personae: quia sponsalia non nisi inter duos esse possunt. Unde in utroque requiritur quod sit sufficiens ad contrahendum. Et ideo defectus unius sponsalia impedit, nec ex altero potest suppleri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 2 ad 7
Ad septimum dicendum quod iri sponsalibus etiam similiter, si appropinquant contrahentes ad tempus septennii, contractus sponsalium habet robur: quia, secundum Philosophum, in II Physic., quod parum deest, quasi nihil deesse videtur.
Haec autem propinquitas a quibusdam determinatur tempus sex mensium. Sed melius est quod determinetur secundum conditionem contrahentium: quia in quibusdam magis acceleratur usus rationis quam in aliis.
Ad septimum dicendum quod iri sponsalibus etiam similiter, si appropinquant contrahentes ad tempus septennii, contractus sponsalium habet robur: quia, secundum Philosophum, in II Physic., quod parum deest, quasi nihil deesse videtur.
Haec autem propinquitas a quibusdam determinatur tempus sex mensium. Sed melius est quod determinetur secundum conditionem contrahentium: quia in quibusdam magis acceleratur usus rationis quam in aliis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum sponsalia dirimi possint
Suppl q. 43 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sponsalia dirimi non possunt altero religionem intrante. Quia de pecunia quam alteri promisi, non possum alteri licite oblationem facere. Sed ille qui sponsalia contrahit, corpus suum promittit mulieri. Ergo non potest se offerre Deo ulterius in religionem.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sponsalia dirimi non possunt altero religionem intrante. Quia de pecunia quam alteri promisi, non possum alteri licite oblationem facere. Sed ille qui sponsalia contrahit, corpus suum promittit mulieri. Ergo non potest se offerre Deo ulterius in religionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 arg. 2
Item, videtur quod non debeant dirimi quando alter coniugum ad longinquam regionem se transfert. Quia in dubiis semper tutior pars est eligenda. Se tutius esset quod eum expectaret. Ergo tenetur eum expectare.
Item, videtur quod non debeant dirimi quando alter coniugum ad longinquam regionem se transfert. Quia in dubiis semper tutior pars est eligenda. Se tutius esset quod eum expectaret. Ergo tenetur eum expectare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 arg. 3
Item, videtur quod nec dirimantur per aegritudinem quam aliquis incurrit post contracta sponsalia. Quia pro poena nullus debet puniri. Sed vir qui infirmitatem incurrit, punitur in eo quod ei ius suum aufertur, quod in illa habebat quae sibi fuerat desponsata. Ergo propter corporalem infirmitatem non debent sponsalia dirimi.
Item, videtur quod nec dirimantur per aegritudinem quam aliquis incurrit post contracta sponsalia. Quia pro poena nullus debet puniri. Sed vir qui infirmitatem incurrit, punitur in eo quod ei ius suum aufertur, quod in illa habebat quae sibi fuerat desponsata. Ergo propter corporalem infirmitatem non debent sponsalia dirimi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 arg. 4
Item, videtur quod nec propter affinitatem intervenientem: utpote si sponsus consanguineam sponsae fornicario concubitu cognoscat. Quia secundum hoc sponsa puniretur pro peccato sponsi. Quod non est conveniens.
Item, videtur quod nec propter affinitatem intervenientem: utpote si sponsus consanguineam sponsae fornicario concubitu cognoscat. Quia secundum hoc sponsa puniretur pro peccato sponsi. Quod non est conveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 arg. 5
Item, videtur quod non possint se invicem absolvere. Quia hoc est maximae levitatis, ut primo contrahant et postmodum se absolvant. Sed talia non debent ab Ecclesia sustineri. Ergo etc.
Item, videtur quod non possint se invicem absolvere. Quia hoc est maximae levitatis, ut primo contrahant et postmodum se absolvant. Sed talia non debent ab Ecclesia sustineri. Ergo etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 arg. 6
Item, videtur quod nec propter alterius fornicationem. Quia adhuc per sponsalia unus non accipit potestatem in corpus alterius. Et ita videtur quod in nullo contra invicem peccent si interim fornicantur. Et sic sponsalia dirimi non debent per hoc.
Item, videtur quod nec propter alterius fornicationem. Quia adhuc per sponsalia unus non accipit potestatem in corpus alterius. Et ita videtur quod in nullo contra invicem peccent si interim fornicantur. Et sic sponsalia dirimi non debent per hoc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 arg. 7
Item, videtur quod nec per contractum cum alia per verba de praesenti. Quia venditio secunda non derogat venditioni primae. Ergo nec secundus contractus potest derogare primo.
Item, videtur quod nec per contractum cum alia per verba de praesenti. Quia venditio secunda non derogat venditioni primae. Ergo nec secundus contractus potest derogare primo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 arg. 8
Item, videtur quod nec per defectum aetatis possint dirimi. Quia quod non est, non potest dissolvi. Sed ante aetatem determinatam nulla fuerunt sponsalia. Ergo dirimi non possunt.
Item, videtur quod nec per defectum aetatis possint dirimi. Quia quod non est, non potest dissolvi. Sed ante aetatem determinatam nulla fuerunt sponsalia. Ergo dirimi non possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in omnibus praedictis casibus sponsalia contracta dirimuntur, sed diversimode. Quia in duobus, scilicet cum quis ad religionem confugit, et cum alter coniugum cum altero per verba de praesenti contrahit, ipso iure sponsalia dirimuntur. Sed iri aliis casibus dirimi debent secundum iudicium Ecclesiae.
Respondeo dicendum quod in omnibus praedictis casibus sponsalia contracta dirimuntur, sed diversimode. Quia in duobus, scilicet cum quis ad religionem confugit, et cum alter coniugum cum altero per verba de praesenti contrahit, ipso iure sponsalia dirimuntur. Sed iri aliis casibus dirimi debent secundum iudicium Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod talis promissio solvitur per mortem spiritualem: cum sit spiritualis tantum, ut dictum est.
R: Q.. 61 A. 2[t:suppl q. 61 a. 2]
Ad primum ergo dicendum quod talis promissio solvitur per mortem spiritualem: cum sit spiritualis tantum, ut dictum est.
R: Q.. 61 A. 2[t:suppl q. 61 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod dubium illud determinatur ex hoc quod alter non comparet tempore statuto ad rnatrimonium perficiendum. Unde, si ex parte eius non defuit quin matrimonium compleret, potest licite alteri nubere sine peccato aliquo. Si autem per eum stetit quod matrimonium non est completum, debet agere poenitentiam de peccato fractae promissionis, aut iuramenti, si iuramentum intervenit: et contrahere cum alia, si vult, iudicio Ecclesiae.
Ad secundum dicendum quod dubium illud determinatur ex hoc quod alter non comparet tempore statuto ad rnatrimonium perficiendum. Unde, si ex parte eius non defuit quin matrimonium compleret, potest licite alteri nubere sine peccato aliquo. Si autem per eum stetit quod matrimonium non est completum, debet agere poenitentiam de peccato fractae promissionis, aut iuramenti, si iuramentum intervenit: et contrahere cum alia, si vult, iudicio Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod si, ante contractum matrimonium, aliquam gravem infirmitatem incurrat alter eorum inter quos sunt contracta sponsalia, quae ipsum debilitet nimis, ut epilepsia aut paralysis; aut eum deformet, ut abscissio nasi vel orbitas oculorum aut aliquid huiusmodi; aut quae sunt contra bonum prolis, utpote lepra, quae solet prolem inficere: possunt sponsalia dirimere, ne sibi invicem displiceant, et matrimonium sic contractum malum exitum sortiatur. Nec pro poena punitur aliquis: sed ex poena damnum reportat. Quod non est inconveniens.
Ad tertium dicendum quod si, ante contractum matrimonium, aliquam gravem infirmitatem incurrat alter eorum inter quos sunt contracta sponsalia, quae ipsum debilitet nimis, ut epilepsia aut paralysis; aut eum deformet, ut abscissio nasi vel orbitas oculorum aut aliquid huiusmodi; aut quae sunt contra bonum prolis, utpote lepra, quae solet prolem inficere: possunt sponsalia dirimere, ne sibi invicem displiceant, et matrimonium sic contractum malum exitum sortiatur. Nec pro poena punitur aliquis: sed ex poena damnum reportat. Quod non est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, si sponsus cognovit consanguineam sponsae vel e converso, tunc dirimi debent sponsalia. Et ad hoc probandum sola fama sufficit, propter scandalum vitandum. Causae enim quae in futurum expectant effectus suos, impediuntur a suis effectibus non solum ex eo quod est, sed ex eo quod futurum est. Unde, sicut affinitas, si esset tempore contractus sponsalium, impedivisset contractum illum; ita, si interveniat ante matrimonium, quod est effectus quidam sponsalium, prior contractus ab effectu suo impeditur. Nec in hoc aliquid detrahitur alteri; immo ei confertur, quia absolvitur ab eo qui per fornicationem se Deo odiosum reddidit.
Ad quartum dicendum quod, si sponsus cognovit consanguineam sponsae vel e converso, tunc dirimi debent sponsalia. Et ad hoc probandum sola fama sufficit, propter scandalum vitandum. Causae enim quae in futurum expectant effectus suos, impediuntur a suis effectibus non solum ex eo quod est, sed ex eo quod futurum est. Unde, sicut affinitas, si esset tempore contractus sponsalium, impedivisset contractum illum; ita, si interveniat ante matrimonium, quod est effectus quidam sponsalium, prior contractus ab effectu suo impeditur. Nec in hoc aliquid detrahitur alteri; immo ei confertur, quia absolvitur ab eo qui per fornicationem se Deo odiosum reddidit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum, quod quidam non recipiunt istum casum. Sed contra eos est Decretalis, quae expresse dicit: ad instar, inquit, eorum qui societatem interpositione fidei contrahunt, et postea eandem remittunt, potest in patientia tolerari, si mutuo se absolvunt qui sponsalia contraxerunt.
Sed ad hoc dicunt quod Ecclesia magis hoc sustinet ne peius eveniat, quam hoc sit de iure. Sed hoc non videtur exemplo convenire quod decretalis adducit.
Et ideo dicendum quod non semper est levitatis retractare quae prius firmata sunt: quia incertae sunt providentiae nostrae, ut dicitur in libro Sapientiae.
Ad quintum dicendum, quod quidam non recipiunt istum casum. Sed contra eos est Decretalis, quae expresse dicit: ad instar, inquit, eorum qui societatem interpositione fidei contrahunt, et postea eandem remittunt, potest in patientia tolerari, si mutuo se absolvunt qui sponsalia contraxerunt.
Sed ad hoc dicunt quod Ecclesia magis hoc sustinet ne peius eveniat, quam hoc sit de iure. Sed hoc non videtur exemplo convenire quod decretalis adducit.
Et ideo dicendum quod non semper est levitatis retractare quae prius firmata sunt: quia incertae sunt providentiae nostrae, ut dicitur in libro Sapientiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 ad 6
Ad sextum dicendum quod, quamvis non dederint sibi mutuo potestatem corporis sponsalia contrahentes, tamen ex hoc efficiuntur sibi invicem suspecti de non servanda fide in futurum. Et ideo potest sibi praecavere unus contra alium, sponsalia dirimendo.
Ad sextum dicendum quod, quamvis non dederint sibi mutuo potestatem corporis sponsalia contrahentes, tamen ex hoc efficiuntur sibi invicem suspecti de non servanda fide in futurum. Et ideo potest sibi praecavere unus contra alium, sponsalia dirimendo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 ad 7
Ad septimum dicendum quod ratio illa teneret si esset unius rationis uterque contractus. Sed secundus contractus matrimonii est fortior primo. Et ideo solvit ipsum.
Ad septimum dicendum quod ratio illa teneret si esset unius rationis uterque contractus. Sed secundus contractus matrimonii est fortior primo. Et ideo solvit ipsum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 43 a. 3 ad 8
Ad octavum dicendum quod, quamvis non fuerint vera sponsalia, tamen fuit ibi quidam modus sponsalium. Et ideo, ne videatur approbare ad annos legitimos veniens, debet petere solutionem sponsalium iudicio Ecclesiae faciendam, propter bonum exemplum.
Ad octavum dicendum quod, quamvis non fuerint vera sponsalia, tamen fuit ibi quidam modus sponsalium. Et ideo, ne videatur approbare ad annos legitimos veniens, debet petere solutionem sponsalium iudicio Ecclesiae faciendam, propter bonum exemplum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 44: De matrimonii definitione
Suppl q. 44 pr.
Deinde considerandum est de ratione matrimonii.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum matrimonium sit in genere coniunctionis.
Secundo: utrum convenienter nominetur.
Tertio: utrum convenienter definiatur.
Deinde considerandum est de ratione matrimonii.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum matrimonium sit in genere coniunctionis.
Secundo: utrum convenienter nominetur.
Tertio: utrum convenienter definiatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum matrimonium sit in genere coniunctionis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 45 a. 1 arg. 3
suppl q. 45 a. 1 ad 2
suppl q. 45 a. 4 ad 2
suppl q. 48 a. 1 co.
suppl q. 64 a. 5 arg. 5[t:suppl q. 45 a. 1 arg. 3][t:suppl q. 45 a. 1 ad 2][t:suppl q. 45 a. 4 ad 2][t:suppl q. 48 a. 1 co.][t:suppl q. 64 a. 5 arg. 5]
Suppl q. 44 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non sit in genere coniunctionis. Quia vinculum quo aliqua ligantur, differt a coniunctione ipsa, sicut causa ab effectu. Sed matrimonium est vinculum quoddam quo iuncti matrimonio ligantur. Ergo non est in genere coniunctionis.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
suppl q. 45 a. 1 arg. 3
suppl q. 45 a. 1 ad 2
suppl q. 45 a. 4 ad 2
suppl q. 48 a. 1 co.
suppl q. 64 a. 5 arg. 5[t:suppl q. 45 a. 1 arg. 3][t:suppl q. 45 a. 1 ad 2][t:suppl q. 45 a. 4 ad 2][t:suppl q. 48 a. 1 co.][t:suppl q. 64 a. 5 arg. 5]
Suppl q. 44 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non sit in genere coniunctionis. Quia vinculum quo aliqua ligantur, differt a coniunctione ipsa, sicut causa ab effectu. Sed matrimonium est vinculum quoddam quo iuncti matrimonio ligantur. Ergo non est in genere coniunctionis.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 1 arg. 2
Praeterea, omne sacramentum est sensibile signum. Sed nulla relatio est accidens sensibile. Ergo matrimonium, cum sit sacramentum, non erit in genere relationis. Et ita nec in genere coniunctionis.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Praeterea, omne sacramentum est sensibile signum. Sed nulla relatio est accidens sensibile. Ergo matrimonium, cum sit sacramentum, non erit in genere relationis. Et ita nec in genere coniunctionis.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 1 arg. 3
Praeterea, coniunctio est relatio aequiparentiae, sicut aequalitas. Sed non est una numero aequalitatis relatio in utroque extremorum: ut Avicenna dicit. Ergo nec una coniunctio. Et sic, si matrimonium est in genere coniunctionis, non est unum tantum matrimonium inter duos coniuges.
Praeterea, coniunctio est relatio aequiparentiae, sicut aequalitas. Sed non est una numero aequalitatis relatio in utroque extremorum: ut Avicenna dicit. Ergo nec una coniunctio. Et sic, si matrimonium est in genere coniunctionis, non est unum tantum matrimonium inter duos coniuges.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Relatio est secundum quam aliqua ad invicem referuntur. Sed secundum matrimonium aliqua ad invicem referuntur: dicitur enim maritus vir uxoris, et uxor mariti uxor. Ergo matrimonium est in genere relationis. Nec est aliud quam coniunctio.
Sed contra: Relatio est secundum quam aliqua ad invicem referuntur. Sed secundum matrimonium aliqua ad invicem referuntur: dicitur enim maritus vir uxoris, et uxor mariti uxor. Ergo matrimonium est in genere relationis. Nec est aliud quam coniunctio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 1 arg. 4
Praeterea, unio duorum ad aliquid unum non fit nisi secundum coniunctionem. Hoc autem fit per matrimonium: ut patet Genes. 2, erunt duo in carne una. Ergo matrimonium est in genere coniunctionis.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Praeterea, unio duorum ad aliquid unum non fit nisi secundum coniunctionem. Hoc autem fit per matrimonium: ut patet Genes. 2, erunt duo in carne una. Ergo matrimonium est in genere coniunctionis.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod coniunctio adunationem quandam importat. Unde ubicumque est adunatio aliquorum, ibi est aliqua coniunctio. Ea autem quae ordinantur ad aliquid unum, dicuntur in ordine ad illud adunari: sicut multi homines adunantur ad unam militiam vel negotiationem exequendam, ex qua dicuntur commilitones ad invicem, vel socii negotiationis. Et ideo, cum per matrimonium ordinentur aliqui ad unam generationem et educationem prolis; et iterum ad unam vitam domesticam; constat quod in matrimonio est aliqua coniunctio secundum quam dicitur maritus et uxor. Et talis coniunctio, ex hoc quod ordinatur ad aliquod unum, est matrimonium. Coniunctio autem corporum vel animorum ad matrimonium consequitur.
Respondeo dicendum quod coniunctio adunationem quandam importat. Unde ubicumque est adunatio aliquorum, ibi est aliqua coniunctio. Ea autem quae ordinantur ad aliquid unum, dicuntur in ordine ad illud adunari: sicut multi homines adunantur ad unam militiam vel negotiationem exequendam, ex qua dicuntur commilitones ad invicem, vel socii negotiationis. Et ideo, cum per matrimonium ordinentur aliqui ad unam generationem et educationem prolis; et iterum ad unam vitam domesticam; constat quod in matrimonio est aliqua coniunctio secundum quam dicitur maritus et uxor. Et talis coniunctio, ex hoc quod ordinatur ad aliquod unum, est matrimonium. Coniunctio autem corporum vel animorum ad matrimonium consequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium est vinculum quo ligantur formaliter, non effective. Ideo non oportet quod sit aliud a coniunctione.
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium est vinculum quo ligantur formaliter, non effective. Ideo non oportet quod sit aliud a coniunctione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis ipsa relatio non sit sensibile accidens, tamen causae eius possunt esse sensibiles. Nec in sacramento requiritur quod sit sensibile illud quod est res et sacramentum: hoc enim modo se habet in hoc sacramento praedicta coniunctio. Sed verba exprimentia consensum, quae sunt sacramentum tantum, et causa praedictae coniunctionis, sunt sensibilia.
R: III Q. 66 A. 1[t:iiia q. 66 a. 1]
Ad secundum dicendum quod, quamvis ipsa relatio non sit sensibile accidens, tamen causae eius possunt esse sensibiles. Nec in sacramento requiritur quod sit sensibile illud quod est res et sacramentum: hoc enim modo se habet in hoc sacramento praedicta coniunctio. Sed verba exprimentia consensum, quae sunt sacramentum tantum, et causa praedictae coniunctionis, sunt sensibilia.
R: III Q. 66 A. 1[t:iiia q. 66 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod relatio fundatur in aliquo sicut in causa, ut similitudo in qualitate; et in aliquo sicut in subiecto, ut in ipsis similibus. Et ex utraque parte potest attendi unitas et diversitas ipsius. Quia ergo in similitudine non est eadem qualitas numero, sed specie, in utroque simili; et iterum subiecta similitudinis sunt duo numero; et similiter est de aequalitate: ideo et aequalitas et similitudo omnibus modis est alia numero in utroque similium et aequalium. Sed relatio quae est matrimonium, ex una parte habet unitatem in utroque extremorum, scilicet ex parte; causae, quia ad eandem numero generationem ordinatur: sed ex parte subiecti habet diversitatem secundum numerum. Et ideo haec relatio est una et multiplex. Et secundum quod est multiplex ex parte subiecti, significatur his nominibus, uxor et maritus: secundum autem quod est una, significatur hoc nomine, matrimonium.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum matrimonium congrue nominetur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 44 a. 3 co.
suppl q. 44 a. 3 ad 2
suppl q. 65 a. 3 co.[t:suppl q. 44 a. 3 co.][t:suppl q. 44 a. 3 ad 2][t:suppl q. 65 a. 3 co.]
Suppl q. 44 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium incongrue nominetur. Quia denominatio debet fieri a digniori. Sed pater dignior est matre. Ergo magis debet denominari a patre quam a matre coniunctio utriusque.
suppl q. 44 a. 3 co.
suppl q. 44 a. 3 ad 2
suppl q. 65 a. 3 co.[t:suppl q. 44 a. 3 co.][t:suppl q. 44 a. 3 ad 2][t:suppl q. 65 a. 3 co.]
Suppl q. 44 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium incongrue nominetur. Quia denominatio debet fieri a digniori. Sed pater dignior est matre. Ergo magis debet denominari a patre quam a matre coniunctio utriusque.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 2 arg. 2
Praeterea, res debet denominari ab eo quod est de essentia sua: quia ratio quam significat nomen, est definitio, ut dicitur in IV Metaphys. Sed nuptiae non sunt de essentia matrimonii. Ergo non debet matrimonium nuptiae appellari.
Praeterea, res debet denominari ab eo quod est de essentia sua: quia ratio quam significat nomen, est definitio, ut dicitur in IV Metaphys. Sed nuptiae non sunt de essentia matrimonii. Ergo non debet matrimonium nuptiae appellari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 2 arg. 3
Praeterea, species non potest proprio nomine nominari ab eo quod est generis. Sed coniunctio est genus ad matrimonium. Ergo non potest proprie coniugium nominari.
Praeterea, species non potest proprio nomine nominari ab eo quod est generis. Sed coniunctio est genus ad matrimonium. Ergo non potest proprie coniugium nominari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 2 s. c. 1
Sed in contrarium est communis usus loquentium.
Sed in contrarium est communis usus loquentium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod in matrimonio est tria considerare. Primo, essentiam ipsius, quae est coniunctio. Et secundum hoc vocatur coniugium.
Secundo, causam eius, quae est desponsatio. Et secundum hoc vocantur nuptiae a nubere: quia in ipsa solemnitate desponsationis, qua matrimonium perficitur, capita nubentium velantur.
Tertio, effectum, qui est proles. Et sic dicitur matrimonium: ut Augustinus dicit, contra Faustum, ob hoc quod mulier non debet ad aliud nubere nisi ut sit mater. Potest etiam dici matrimonium quasi matris munium, idest officium: quia feminis incumbit maxime educandae prolis officium. Vel dicitur matrimonium quasi matrem muniens: quia iam habet quo defendatur et muniatur, scilicet virum. Vel dicitur matrimonium quasi matrem monens, ne virum relinquat alteri adhaerens. Vel dicitur matrimonium quasi materia unius, quia in eo fit coniunctio ad unam prolem materialiter inducendam: ut dicatur matrimonium a monos et materia. Vel dicitur matrimonium, ut Isidorus dicit, a matre et nato: quia per matrimonium efficitur aliqua mater nati.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis pater sit dignior quam mater, tamen circa prolem mater magis est officiosa quam pater. Vel ideo quia mulier ad hoc principaliter facta est ut sit homini in adiutorium prolis. Non autem vir propter hoc factus est. Unde magis pertinet ad rationem matrimonii mater quam pater.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis pater sit dignior quam mater, tamen circa prolem mater magis est officiosa quam pater. Vel ideo quia mulier ad hoc principaliter facta est ut sit homini in adiutorium prolis. Non autem vir propter hoc factus est. Unde magis pertinet ad rationem matrimonii mater quam pater.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod aliquando essentialia cognoscuntur per accidentalia. Et ideo etiam per accidentalia aliqua nominari possunt: cum nomen detur causa rei innotescendae.
Ad secundum dicendum quod aliquando essentialia cognoscuntur per accidentalia. Et ideo etiam per accidentalia aliqua nominari possunt: cum nomen detur causa rei innotescendae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod aliquando species nominatur ab eo quod est generis propter imperfectionem speciei: quando scilicet complete habet generis rationem, nec tamen aliquid addit quod ad dignitatem pertineat; sicut proprium accidentale retinet nomen proprii communis. Aliquando autem propter perfectionem: quando in una specie complete invenitur ratio generis, et non in alia; sicut animal denominatur ab anima, quae competit animato corpori, quod est genus animalis, sed animatio non invenitur perfecte in animatis quae non sunt animalia. Et similiter est in proposito: quia coniunctio viri ad mulierem per matrimonium est maxima, cum sit et animarum et corporum. Et ideo coniugium nominatur.
Ad tertium dicendum quod aliquando species nominatur ab eo quod est generis propter imperfectionem speciei: quando scilicet complete habet generis rationem, nec tamen aliquid addit quod ad dignitatem pertineat; sicut proprium accidentale retinet nomen proprii communis. Aliquando autem propter perfectionem: quando in una specie complete invenitur ratio generis, et non in alia; sicut animal denominatur ab anima, quae competit animato corpori, quod est genus animalis, sed animatio non invenitur perfecte in animatis quae non sunt animalia. Et similiter est in proposito: quia coniunctio viri ad mulierem per matrimonium est maxima, cum sit et animarum et corporum. Et ideo coniugium nominatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum matrimonium convenienter definiatur in littera
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 49 a. 3 s. c. 1
suppl q. 64 a. 5 arg. 5[t:suppl q. 49 a. 3 s. c. 1][t:suppl q. 64 a. 5 arg. 5]
Suppl q. 44 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter definiatur in littera. Quia in mariti definitione oportet quod matrimonium ponatur: quia maritus est qui est mulieri matrimonio iunctus. Sed ipse ponit maritalem coniunctionem in definitione matrimonii. Ergo videtur quod sit circulatio in definitionibus istis.
suppl q. 49 a. 3 s. c. 1
suppl q. 64 a. 5 arg. 5[t:suppl q. 49 a. 3 s. c. 1][t:suppl q. 64 a. 5 arg. 5]
Suppl q. 44 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter definiatur in littera. Quia in mariti definitione oportet quod matrimonium ponatur: quia maritus est qui est mulieri matrimonio iunctus. Sed ipse ponit maritalem coniunctionem in definitione matrimonii. Ergo videtur quod sit circulatio in definitionibus istis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 3 arg. 2
Praeterea, per matrimonium, sicut vir efficitur maritus mulieris, ita mulier uxor viri. Ergo non debet magis dici coniunctio maritalis quam uxoria.
Praeterea, per matrimonium, sicut vir efficitur maritus mulieris, ita mulier uxor viri. Ergo non debet magis dici coniunctio maritalis quam uxoria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 3 arg. 3
Praeterea, consuetudo ad genus moris pertinet. Sed frequenter matrimonio iuncti sunt valde moribus diversi. Ergo non debet poni in definitione matrimonii, individuam vitae consuetudinem retinens.
Praeterea, consuetudo ad genus moris pertinet. Sed frequenter matrimonio iuncti sunt valde moribus diversi. Ergo non debet poni in definitione matrimonii, individuam vitae consuetudinem retinens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 3 arg. 4
Praeterea, inveniuntur aliae definitiones de matrimonio datae. Quia secundum Hugonem, matrimonium est duarum idonearum personarum legitimus de coniunctione consensus. Secundum quosdam autem matrimonium est consortium communis vitae et communicatio divini et humani iuris. Et quaeritur qualiter hae definitiones differant.
Praeterea, inveniuntur aliae definitiones de matrimonio datae. Quia secundum Hugonem, matrimonium est duarum idonearum personarum legitimus de coniunctione consensus. Secundum quosdam autem matrimonium est consortium communis vitae et communicatio divini et humani iuris. Et quaeritur qualiter hae definitiones differant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, in matrimonio tria considerantur: scilicet causa ipsius, et essentia eius, et effectus. Et secundum hoc tres definitiones inveniuntur de matrimonio datae. Nam definitio Hugonis tangit causam, scilicet consensum: et per se nota est.
Definitio autem in littera posita tangit essentiam matrimonii, scilicet coniunctionem: Et addit determinatum subiectum, in hoc quod dicit inter legitimas personas. Ponit etiam differentiam contrahentem ad speciem, in hoc quod dicit maritalis: quia, cum matrimonium sit coniunctio in ordine ad aliquid unum, talis coniunctio in speciem trahitur per illud ad quod ordinatur; et hoc est id quod ad maritum pertinet. Ponit etiam virtutem huius coniunctionis, quia indissolubilis est, in hoc quod dicit, individuam, etc.
Sed alia definitio tangit effectum ad quem ordinatur matrimonium, scilicet vita communis in rebus domesticis. Et quia omnis communicatio aliqua lege ordinatur, ideo ponitur ordinativum istius communionis, scilicet ius divinum et humanum. Aliae autem communicationes, ut negotiatorum et militantium, solo iure humano institutae sunt.
R: Q.. 44 A. 2[t:suppl q. 44 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod aliquando priora, ex quibus debet dari definitio, non sunt nominata; et ideo in definitione aliquorum poliuntur aliqua posteriora simpliciter quae sunt priora quoad nos; sicut in definitione qualitatis ponitur quale a Philosopho, cum dicit: qualitas est secundum quam quales dicimur. Et ita etiam hic in definitione matrimonii ponitur maritalis: ut sit sensus quod matrimonium est coniunctio ad ea quae mariti officium requirit, quae non poterant uno nominari nomine.
Ad primum ergo dicendum quod aliquando priora, ex quibus debet dari definitio, non sunt nominata; et ideo in definitione aliquorum poliuntur aliqua posteriora simpliciter quae sunt priora quoad nos; sicut in definitione qualitatis ponitur quale a Philosopho, cum dicit: qualitas est secundum quam quales dicimur. Et ita etiam hic in definitione matrimonii ponitur maritalis: ut sit sensus quod matrimonium est coniunctio ad ea quae mariti officium requirit, quae non poterant uno nominari nomine.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod per hanc differentiam tangitur finis coniunctionis, ut dictum est. Et quia, ut dicit Apostolus, vir non est propter mulierem, sed mulier propter virum, ideo haec differentia potius debet sumi a viro quam a muliere.
R: Q.. 44 A. 2[t:suppl q. 44 a. 2]
Ad secundum dicendum quod per hanc differentiam tangitur finis coniunctionis, ut dictum est. Et quia, ut dicit Apostolus, vir non est propter mulierem, sed mulier propter virum, ideo haec differentia potius debet sumi a viro quam a muliere.
R: Q.. 44 A. 2[t:suppl q. 44 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut vita civilis non importat actum singularem huius vel illius, sed ea quae ad communicationem civilem pertinent; ita vita coniugalis nihil aliud est quam conversatio ad communicationem talem pertinens. Et ideo quantum ad hanc vitam semper consuetudo est individua: quamvis sit diversa quantum ad actus singulares utriusque.
Ad tertium dicendum quod, sicut vita civilis non importat actum singularem huius vel illius, sed ea quae ad communicationem civilem pertinent; ita vita coniugalis nihil aliud est quam conversatio ad communicationem talem pertinens. Et ideo quantum ad hanc vitam semper consuetudo est individua: quamvis sit diversa quantum ad actus singulares utriusque.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 44 a. 3 ad 4
Ad quartum patet solutio ex dictis.
Ad quartum patet solutio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 45: De consensu matrimonii
Suppl q. 45 pr.
Consequenter considerandum est de consensu. Ubi primo agendum est de consensu secundum se considerato; secundo, de consensu iuramento vel carnali copula firmato; tertio, de consensu coacto et conditionato; quarto, de obiecto consensus.
Circa primum quaeruntur quinque.
Primo: utrum consensus sit causa efficiens matrimonii.
Secundo: utrum consensum oporteat per verba exprimi.
Tertio: utrum consensus expressus per verba de futuro faciat matrimonium.
Quarto: utrum consensus expressio per verba, si desit interior consensus, faciat matrimonium.
Quinto: utrum consensus in occulto factus per verba de praesenti faciat matrimonium.
Consequenter considerandum est de consensu. Ubi primo agendum est de consensu secundum se considerato; secundo, de consensu iuramento vel carnali copula firmato; tertio, de consensu coacto et conditionato; quarto, de obiecto consensus.
Circa primum quaeruntur quinque.
Primo: utrum consensus sit causa efficiens matrimonii.
Secundo: utrum consensum oporteat per verba exprimi.
Tertio: utrum consensus expressus per verba de futuro faciat matrimonium.
Quarto: utrum consensus expressio per verba, si desit interior consensus, faciat matrimonium.
Quinto: utrum consensus in occulto factus per verba de praesenti faciat matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum consensus sit causa efficiens matrimonii
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 45 a. 2 co.
suppl q. 48 a. 1 co.
suppl q. 51 a. 1 co.[t:suppl q. 45 a. 2 co.][t:suppl q. 48 a. 1 co.][t:suppl q. 51 a. 1 co.]
Suppl q. 45 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur: Videtur quod consensus non sit causa efficiens matrimonii. Sacramenta enim non sunt a voluntate humana, sed ab institutione divina. Sed consensus ad voluntatem pertinet. Ergo non est causa matrimonii, sicut nec aliorum sacramentorum.
suppl q. 45 a. 2 co.
suppl q. 48 a. 1 co.
suppl q. 51 a. 1 co.[t:suppl q. 45 a. 2 co.][t:suppl q. 48 a. 1 co.][t:suppl q. 51 a. 1 co.]
Suppl q. 45 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur: Videtur quod consensus non sit causa efficiens matrimonii. Sacramenta enim non sunt a voluntate humana, sed ab institutione divina. Sed consensus ad voluntatem pertinet. Ergo non est causa matrimonii, sicut nec aliorum sacramentorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 1 arg. 2
Praeterea, idem non est causa sui ipsius. Sed matrimonium nihil aliud videtur esse quam consensus: quia consensus ipse significat coniunctionem Christi ad Ecclesiam. Ergo consensus non est causa matrimonii.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Praeterea, idem non est causa sui ipsius. Sed matrimonium nihil aliud videtur esse quam consensus: quia consensus ipse significat coniunctionem Christi ad Ecclesiam. Ergo consensus non est causa matrimonii.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 1 arg. 3
Praeterea, unius debet esse una causa. Sed matrimonium inter duos est unum, ut dictum est. Consensus autem duorum sunt diversi, quia diversorum sunt, et in diversa: ab una enim parte est consensus in virum, ex alia in uxorem. Ergo mutuus consensus non est causa matrimonii.
R: Q.. 44 A. 1[t:suppl q. 44 a. 1]
Praeterea, unius debet esse una causa. Sed matrimonium inter duos est unum, ut dictum est. Consensus autem duorum sunt diversi, quia diversorum sunt, et in diversa: ab una enim parte est consensus in virum, ex alia in uxorem. Ergo mutuus consensus non est causa matrimonii.
R: Q.. 44 A. 1[t:suppl q. 44 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod Chrysostomus dicit: matrimonium non facit coitus, sed voluntas.
Sed contra: Est quod Chrysostomus dicit: matrimonium non facit coitus, sed voluntas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 1 arg. 4
Praeterea, unus non accipit potestatem in eo quod est libere alterius, nisi per eius consensum. Sed per matrimonium accipit uter que coniugum potestatem in corpus alterius, ut patet I Cor. 7, cum prius uterque liberam potestatem sui corporis haberet. Ergo consensus facit matrimonium.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Praeterea, unus non accipit potestatem in eo quod est libere alterius, nisi per eius consensum. Sed per matrimonium accipit uter que coniugum potestatem in corpus alterius, ut patet I Cor. 7, cum prius uterque liberam potestatem sui corporis haberet. Ergo consensus facit matrimonium.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in omnibus sacramentis est aliqua spiritualis operatio, mediante materiali operatione quae eam significat: sicut per ablutionem corporalem in baptismo fit ablutio interior spiritualis. Unde, cum in matrimonio sit quaedam spiritualis coniunctio, inquantum matrimonium est sacramentum; et aliqua materialis, secundum quod est in officium naturae et civilis vitae: oportet quod mediante materiali fiat spiritualis virtute divina. Unde, cum coniunctiones materialium contractuum fiant per mutuum consensum, oportet quod hoc modo etiam fiat matrimonialis coniunctio.
Respondeo dicendum quod in omnibus sacramentis est aliqua spiritualis operatio, mediante materiali operatione quae eam significat: sicut per ablutionem corporalem in baptismo fit ablutio interior spiritualis. Unde, cum in matrimonio sit quaedam spiritualis coniunctio, inquantum matrimonium est sacramentum; et aliqua materialis, secundum quod est in officium naturae et civilis vitae: oportet quod mediante materiali fiat spiritualis virtute divina. Unde, cum coniunctiones materialium contractuum fiant per mutuum consensum, oportet quod hoc modo etiam fiat matrimonialis coniunctio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sacramentorum prima causa est divina virtus, quae in eis operatur salutem: sed causae secundae instrumentales sunt materiales operationes ex divina institutione habentes efficaciam. Et sic consensus in matrimonio est causa.
Ad primum ergo dicendum quod sacramentorum prima causa est divina virtus, quae in eis operatur salutem: sed causae secundae instrumentales sunt materiales operationes ex divina institutione habentes efficaciam. Et sic consensus in matrimonio est causa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod matrimonium non est ipse consensus, sed quaedam unio ordinatorum ad unum, ut dictum est, quam consensus facit. Nec consensus, proprie loquendo, coniunctionem Christi ad Ecclesiam significat: sed voluntatem eius, qua factum est ut Ecclesiae coniungeretur.
R: Q.. 44 A. 1[t:suppl q. 44 a. 1]
Ad secundum dicendum quod matrimonium non est ipse consensus, sed quaedam unio ordinatorum ad unum, ut dictum est, quam consensus facit. Nec consensus, proprie loquendo, coniunctionem Christi ad Ecclesiam significat: sed voluntatem eius, qua factum est ut Ecclesiae coniungeretur.
R: Q.. 44 A. 1[t:suppl q. 44 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut matrimonium est unum ex parte eius in quod fit coniunctio, quamvis sit multiplex ex parte coniunctorum; ita etiam consensus est unus ex parte eius in quod consentitur, scilicet praedictae coniunctionis, quamvis multiplex ex parte consentientium. Nec est directe consensus in virum, sed in coniunctionem ad virum, ex parte uxoris; et similiter, ex parte viri, consensus in coniunctionem ad uxorem.
B: (Prov 17:22)[b:Prov 17:22]
Ad tertium dicendum quod, sicut matrimonium est unum ex parte eius in quod fit coniunctio, quamvis sit multiplex ex parte coniunctorum; ita etiam consensus est unus ex parte eius in quod consentitur, scilicet praedictae coniunctionis, quamvis multiplex ex parte consentientium. Nec est directe consensus in virum, sed in coniunctionem ad virum, ex parte uxoris; et similiter, ex parte viri, consensus in coniunctionem ad uxorem.
B: (Prov 17:22)[b:Prov 17:22]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum oporteat consensum per verba exprimi
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 45 a. 4 co.
suppl q. 48 a. 1 co.[t:suppl q. 45 a. 4 co.][t:suppl q. 48 a. 1 co.]
Suppl q. 45 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non oportet consensum per verba exprimi. Quia sicut per matrimonium redigitur homo in potestatem alterius, ita per votum. Sed votum obligat quoad Deum etiam si non exprimatur verbis. Ergo et consensus facit matrimonii obligationem etiam sine expressione verborum.
suppl q. 45 a. 4 co.
suppl q. 48 a. 1 co.[t:suppl q. 45 a. 4 co.][t:suppl q. 48 a. 1 co.]
Suppl q. 45 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non oportet consensum per verba exprimi. Quia sicut per matrimonium redigitur homo in potestatem alterius, ita per votum. Sed votum obligat quoad Deum etiam si non exprimatur verbis. Ergo et consensus facit matrimonii obligationem etiam sine expressione verborum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 2 arg. 2
Praeterea, matrimonium potest esse inter aliquos qui suum consensum sibi mutuo verbis exprimere non possunt, quia vel sunt muti, vel diversarum linguarum. Ergo expressio consensus per verba non requiritur ad matrimonium.
Praeterea, matrimonium potest esse inter aliquos qui suum consensum sibi mutuo verbis exprimere non possunt, quia vel sunt muti, vel diversarum linguarum. Ergo expressio consensus per verba non requiritur ad matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 2 arg. 3
Praeterea, si omittatur illud quod est de necessitate sacramenti quacumque ex causa, non est sacramentum. Sed in aliquo casu est matrimonium sine expressione verborum: sicut quando puella tacet prae verecundia, parentibus eam viro tradentibus. Ergo expressio verborum non est de necessitate matrimonii.
Praeterea, si omittatur illud quod est de necessitate sacramenti quacumque ex causa, non est sacramentum. Sed in aliquo casu est matrimonium sine expressione verborum: sicut quando puella tacet prae verecundia, parentibus eam viro tradentibus. Ergo expressio verborum non est de necessitate matrimonii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Matrimonium est sacramentum quoddam. Sed in omni sacramento requiritur aliquod sensibile signum. Ergo et in matrimonio. Et ita oportet ibi saltem esse verba exprimentia consensum sensibiliter.
Sed contra: Matrimonium est sacramentum quoddam. Sed in omni sacramento requiritur aliquod sensibile signum. Ergo et in matrimonio. Et ita oportet ibi saltem esse verba exprimentia consensum sensibiliter.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 2 arg. 4
Praeterea, in matrimonio fit contractus inter virum et mulierem. Sed in quolibet contractu oportet esse expressionem verborum, quibus se mutuo homines obligent. Ergo et in matrimonio oportet esse consensum per verba expressum.
Praeterea, in matrimonio fit contractus inter virum et mulierem. Sed in quolibet contractu oportet esse expressionem verborum, quibus se mutuo homines obligent. Ergo et in matrimonio oportet esse consensum per verba expressum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, coniunctio matrimonialis fit ad modum obligationis in contractibus materialibus. Et quia materiales contractus non possunt fieri nisi sibi, invicem voluntatem suam verbis promant qui contrahunt, ideo etiam oportet, quod consensus matrimonium faciens verbis exprimatur: ut expressio verborum se habeat ad matrimonium sicut ablutio exterior ad baptismum.
R: Q.. 45 A. 1[t:suppl q. 45 a. 1]
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, coniunctio matrimonialis fit ad modum obligationis in contractibus materialibus. Et quia materiales contractus non possunt fieri nisi sibi, invicem voluntatem suam verbis promant qui contrahunt, ideo etiam oportet, quod consensus matrimonium faciens verbis exprimatur: ut expressio verborum se habeat ad matrimonium sicut ablutio exterior ad baptismum.
R: Q.. 45 A. 1[t:suppl q. 45 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in voto non est aliqua sacramentalis obligatio, sed spiritualis tantum. Et ideo non oportet quod fiat ad modum materialium contractuum ad hoc quod obliget, sicut est de matrimonio.
Ad primum ergo dicendum quod in voto non est aliqua sacramentalis obligatio, sed spiritualis tantum. Et ideo non oportet quod fiat ad modum materialium contractuum ad hoc quod obliget, sicut est de matrimonio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis non possint vota, sua mutuo verbis tales exprimere, possunt tamen exprimere nutibus. Et tales nutus pro verbis computantur.
Ad secundum dicendum quod, quamvis non possint vota, sua mutuo verbis tales exprimere, possunt tamen exprimere nutibus. Et tales nutus pro verbis computantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut dicit Hugo de Sancto Victore, eos qui coniunguntur sic oportet consentire ut invicem se spontanee recipiant: quod iudicatur fieri si in desponsatione non contradicant. Unde verba parentum computantur in casu, illo ac si essent puellae: sunt enim sufficiens signum quod sunt eius, ex quo non contradicit.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicit Hugo de Sancto Victore, eos qui coniunguntur sic oportet consentire ut invicem se spontanee recipiant: quod iudicatur fieri si in desponsatione non contradicant. Unde verba parentum computantur in casu, illo ac si essent puellae: sunt enim sufficiens signum quod sunt eius, ex quo non contradicit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum consensus expressus per verba de futuro matrimonium faciat
Suppl q. 45 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consensus expressus per verba de futuro matrimonium faciat. Quia sicut se habet praesens ad praesens, ita futurum ad futurum. Sed consensus per verba de praesenti expressus facit matrimonium in praesenti. Ergo consensus expressus per verba de futuro facit matrimonium in futuro.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consensus expressus per verba de futuro matrimonium faciat. Quia sicut se habet praesens ad praesens, ita futurum ad futurum. Sed consensus per verba de praesenti expressus facit matrimonium in praesenti. Ergo consensus expressus per verba de futuro facit matrimonium in futuro.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 3 arg. 2
Praeterea, sicut in matrimonio fit quaedam obligatio, per verba exprimentia consensum, ita et in aliis civilibus contractibus. Sed in aliis contractibus non differt utrum per verba de praesenti vel de futuro obligatio fiat. Ergo nec in matrimonio differt.
Praeterea, sicut in matrimonio fit quaedam obligatio, per verba exprimentia consensum, ita et in aliis civilibus contractibus. Sed in aliis contractibus non differt utrum per verba de praesenti vel de futuro obligatio fiat. Ergo nec in matrimonio differt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 3 arg. 3
Praeterea, per votum religionis homo contrahit matrimonium spirituale cum Deo. Sed votum religionis fit per verba de futuro, et obligat. Ergo et similiter potest fieri matrimonium per verba de futuro.
Praeterea, per votum religionis homo contrahit matrimonium spirituale cum Deo. Sed votum religionis fit per verba de futuro, et obligat. Ergo et similiter potest fieri matrimonium per verba de futuro.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quia ille qui consentit in aliquam per verba de futuro, et postea cum alia per verba de praesenti, secundum iura debet habere secundam uxorem. Sed hoc non esset si consensus per verba de futuro faceret matrimonium: quia ex quo verum est; matrimonium cum una, ea vivente non potest contrahi cum alia. Ergo consensus per verba de futuro non facit matrimonium.
Sed contra: Est quia ille qui consentit in aliquam per verba de futuro, et postea cum alia per verba de praesenti, secundum iura debet habere secundam uxorem. Sed hoc non esset si consensus per verba de futuro faceret matrimonium: quia ex quo verum est; matrimonium cum una, ea vivente non potest contrahi cum alia. Ergo consensus per verba de futuro non facit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 3 arg. 4
Praeterea, qui promittit aliquid se facturum, nondum facit illud. Sed qui consentit per verba de futuro, promittit se cum aliqua contracturum matrimonium. Ergo non contrahit adhuc cum illa.
Praeterea, qui promittit aliquid se facturum, nondum facit illud. Sed qui consentit per verba de futuro, promittit se cum aliqua contracturum matrimonium. Ergo non contrahit adhuc cum illa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod causae sacramentales significando efficiunt: unde hoc efficiunt quod significant. Et quia, cum aliquis consensum suum per verba de futuro exprimit, non significat se facere matrimonium, sed promittit se facturum, ideo talis expressio consensus non facit matrimonium, sed sponsionem eius, quae sponsalia nominantur.
Respondeo dicendum quod causae sacramentales significando efficiunt: unde hoc efficiunt quod significant. Et quia, cum aliquis consensum suum per verba de futuro exprimit, non significat se facere matrimonium, sed promittit se facturum, ideo talis expressio consensus non facit matrimonium, sed sponsionem eius, quae sponsalia nominantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, cum consensus exprimitur per verba de praesenti, et verba sunt praesentia, et in praesens consentitur pro eodem tempore. Sed quando consensus fit per verba de futuro, verba sunt praesentia, sed consentitur in futurum. Et ideo non pro eodem tempore. Et propter hoc non est simile.
Ad primum ergo dicendum quod, cum consensus exprimitur per verba de praesenti, et verba sunt praesentia, et in praesens consentitur pro eodem tempore. Sed quando consensus fit per verba de futuro, verba sunt praesentia, sed consentitur in futurum. Et ideo non pro eodem tempore. Et propter hoc non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod etiam in aliis contractibus qui verbis futuris utitur non transfert potestatem rei suae in alterum, ut si dicat, dabo tibi: sed solum quando verbis praesentibus utitur.
Ad secundum dicendum quod etiam in aliis contractibus qui verbis futuris utitur non transfert potestatem rei suae in alterum, ut si dicat, dabo tibi: sed solum quando verbis praesentibus utitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod in voto professionis actus spiritualis matrimonii per verba de fututo exprimitur, scilicet obedientia vel observantia regulae: et non ipsum matrimonium spirituale. Si autem spirituale matrimonium in futurum voveatur, non est matrimonium spirituale: quia nondum ex hoc aliquis est monachus, sed se futurum monachum pollicetur.
Ad tertium dicendum quod in voto professionis actus spiritualis matrimonii per verba de fututo exprimitur, scilicet obedientia vel observantia regulae: et non ipsum matrimonium spirituale. Si autem spirituale matrimonium in futurum voveatur, non est matrimonium spirituale: quia nondum ex hoc aliquis est monachus, sed se futurum monachum pollicetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum consensus expressio, etiam per verba, si desit interior consensus, faciat matrimonium
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 46 a. 2 co.[t:suppl q. 46 a. 2 co.]
Suppl q. 45 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consensus expressio, etiam per verba, si desit interior consensus, faciat matrimonium. Quia fraus et dolus nemini patrocinari debet, secundum iura. Sed ille qui verbis exprimit Consensum quem in corde non habet, dolum committit. Ergo non debet sibi patrocinari, ut ab obligatione matrimonii liber reddatur.
suppl q. 46 a. 2 co.[t:suppl q. 46 a. 2 co.]
Suppl q. 45 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consensus expressio, etiam per verba, si desit interior consensus, faciat matrimonium. Quia fraus et dolus nemini patrocinari debet, secundum iura. Sed ille qui verbis exprimit Consensum quem in corde non habet, dolum committit. Ergo non debet sibi patrocinari, ut ab obligatione matrimonii liber reddatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 4 arg. 2
Praeterea, consensus mentalis alterius non potest esse alicui notus nisi quatenus per verba exprimitur. Si ergo expressio verborum non sufficit, sed consensus interior requiritur in utroque coniugum, tunc neuter poterit scire de altero an sit ei verus coniux. Et ita erit fornicator quandocumque matrimonio utetur.
Praeterea, consensus mentalis alterius non potest esse alicui notus nisi quatenus per verba exprimitur. Si ergo expressio verborum non sufficit, sed consensus interior requiritur in utroque coniugum, tunc neuter poterit scire de altero an sit ei verus coniux. Et ita erit fornicator quandocumque matrimonio utetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 4 arg. 3
Praeterea, si aliquis probatur per verba de praesenti in aliquam consensisse, cogitur per excommunicationis sententiam ut eam habeat iri uxorem, quamvis dicat consensum mentalem defuisse, etiam si postea cum alia contraxerit consensu mentali verbis expresso. Sed hoc non esset si requireretur consensus mentalis ad matrimonium. Ergo non requiritur.
Praeterea, si aliquis probatur per verba de praesenti in aliquam consensisse, cogitur per excommunicationis sententiam ut eam habeat iri uxorem, quamvis dicat consensum mentalem defuisse, etiam si postea cum alia contraxerit consensu mentali verbis expresso. Sed hoc non esset si requireretur consensus mentalis ad matrimonium. Ergo non requiritur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod Innocentius III dicit, in decretali quadam, in casu isto loqueris: sine consensu nequeunt cetera foedus perficere coniugale.
Sed contra: Est quod Innocentius III dicit, in decretali quadam, in casu isto loqueris: sine consensu nequeunt cetera foedus perficere coniugale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 4 arg. 4
Praeterea, intentio requiritur in omnibus sacramentis: Sed ille qui corde non consentit, non habet intentionem matrimonii contrahendi. Ergo non fit matrimonium.
Praeterea, intentio requiritur in omnibus sacramentis: Sed ille qui corde non consentit, non habet intentionem matrimonii contrahendi. Ergo non fit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut se habet ablutio exterior ad baptismum, ita se habet expressio verborum ad hoc sacramentum, ut dictum est. Unde sicut, si aliquis ablutionem exteriorem reciperet non intendens recipere sacramentum sed ludum et dolum facere, non esset baptizatus; ita expressio verborum sine interiori consensu matrimonium non facit.
R: Q.. 45 A. 2[t:suppl q. 45 a. 2]
Respondeo dicendum quod, sicut se habet ablutio exterior ad baptismum, ita se habet expressio verborum ad hoc sacramentum, ut dictum est. Unde sicut, si aliquis ablutionem exteriorem reciperet non intendens recipere sacramentum sed ludum et dolum facere, non esset baptizatus; ita expressio verborum sine interiori consensu matrimonium non facit.
R: Q.. 45 A. 2[t:suppl q. 45 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ibi sunt duo: scilicet defectus consensus, qui sibi patrocinatur in foro conscientiae, ut non adstringatur vinculo matrimonii, quamvis non in foro Ecclesiae, in quo iudicatur secundum allegata; et dolus verborum, et hic non patrocinatur nec in foro poenitentiae nec in foro Ecclesiae, quia in utroque pro hoc punitur.
Ad primum ergo dicendum quod ibi sunt duo: scilicet defectus consensus, qui sibi patrocinatur in foro conscientiae, ut non adstringatur vinculo matrimonii, quamvis non in foro Ecclesiae, in quo iudicatur secundum allegata; et dolus verborum, et hic non patrocinatur nec in foro poenitentiae nec in foro Ecclesiae, quia in utroque pro hoc punitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod, si desit consensus mentalis ex parte unius, ex neutra parte est matrimonium: quia matrimonium consistit in mutua coniunctione, ut dictum est. Tamen probabiliter potest credi dolus non esse, nisi signa evidentia doli appareant: quia de quolibet praesumendum est bonum nisi probetur contrarium. Unde ille ex cuius parte dolus non est, a peccato excusatur per ignorantiam.
R: Q.. 44 A. 1[t:suppl q. 44 a. 1]
Ad secundum dicendum quod, si desit consensus mentalis ex parte unius, ex neutra parte est matrimonium: quia matrimonium consistit in mutua coniunctione, ut dictum est. Tamen probabiliter potest credi dolus non esse, nisi signa evidentia doli appareant: quia de quolibet praesumendum est bonum nisi probetur contrarium. Unde ille ex cuius parte dolus non est, a peccato excusatur per ignorantiam.
R: Q.. 44 A. 1[t:suppl q. 44 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod in tali casu Ecclesia compellit eum ad standum cum prima uxore, quia secundum ea iudicat quae foris apparent: nec decipitur in iustitia, quamvis decipiatur in facto: Sed ille debet potius excommunicationem sustinere quam ad primam uxorem accedat; vel in alias regiones remotas fugere.
Ad tertium dicendum quod in tali casu Ecclesia compellit eum ad standum cum prima uxore, quia secundum ea iudicat quae foris apparent: nec decipitur in iustitia, quamvis decipiatur in facto: Sed ille debet potius excommunicationem sustinere quam ad primam uxorem accedat; vel in alias regiones remotas fugere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum consensus in occulto factus per verba de praesenti faciat matrimonium
Suppl q. 45 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod consensus in occulto factus per verba de praesenti non faciat matrimonium. Res enim in potestate alterius existens non transfertur in potestatem alterius nisi consentiente illo in cuius potestate erat. Sed puella erat in potestate patris. Ergo non potest per matrimonium transire in potestatem viri nisi patre consentiente. Et ita, si fiat in occulto consensus, etiam per verba de praesenti expressus, non erit matrimonium.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod consensus in occulto factus per verba de praesenti non faciat matrimonium. Res enim in potestate alterius existens non transfertur in potestatem alterius nisi consentiente illo in cuius potestate erat. Sed puella erat in potestate patris. Ergo non potest per matrimonium transire in potestatem viri nisi patre consentiente. Et ita, si fiat in occulto consensus, etiam per verba de praesenti expressus, non erit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 5 arg. 2
Praeterea, sicut in matrimonio est actus noster quasi de essentia sacramenti, ita in poenitentia. Sed sacramentum poenitentiae non perficitur nisi mediantibus Ecclesiae ministris, qui sunt sacramentorum dispensatores. Ergo nec matrimonium perfici potest in occulto, absque sacerdotali benedictione.
Praeterea, sicut in matrimonio est actus noster quasi de essentia sacramenti, ita in poenitentia. Sed sacramentum poenitentiae non perficitur nisi mediantibus Ecclesiae ministris, qui sunt sacramentorum dispensatores. Ergo nec matrimonium perfici potest in occulto, absque sacerdotali benedictione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 5 arg. 3
Praeterea, baptismus, quia potest in occulto et in aperto fieri, non prohibetur ab Ecclesia fieri in occulto. Sed Ecclesia prohibet clandestina matrimonia. Ergo non possunt fieri in occulto.
Praeterea, baptismus, quia potest in occulto et in aperto fieri, non prohibetur ab Ecclesia fieri in occulto. Sed Ecclesia prohibet clandestina matrimonia. Ergo non possunt fieri in occulto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 5 arg. 4
Praeterea, inter eos qui in secundo gradu sibi attinent, matrimonium contrahi non potest quia Ecclesia prohibuit. Sed similiter Ecclesia prohibuit clandestina matrimonia. Ergo non possunt esse vera matrimonia.
Praeterea, inter eos qui in secundo gradu sibi attinent, matrimonium contrahi non potest quia Ecclesia prohibuit. Sed similiter Ecclesia prohibuit clandestina matrimonia. Ergo non possunt esse vera matrimonia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Posita causa ponitur effectus. Sed causa efficiens matrimonii est consensus per verba de praesenti expressus. Ergo, sive fiat in publico sive in occulto, matrimonium sequetur.
Sed contra: Posita causa ponitur effectus. Sed causa efficiens matrimonii est consensus per verba de praesenti expressus. Ergo, sive fiat in publico sive in occulto, matrimonium sequetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 5 arg. 5
Praeterea, ubi est debita materia et debita forma, ibi est sacramentum. Sed in occulto, matrimonio servatur debita forma, quia sunt ibi verba de praesenti consensum exprimentia; et debita materia, quia sunt legitimae personae ad contrahendum. Ergo, est ibi verum matrimonium.
Praeterea, ubi est debita materia et debita forma, ibi est sacramentum. Sed in occulto, matrimonio servatur debita forma, quia sunt ibi verba de praesenti consensum exprimentia; et debita materia, quia sunt legitimae personae ad contrahendum. Ergo, est ibi verum matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut in aliis sacramentis quaedam sunt de essentia sacramenti, quibus omissis non est sacramentum; quaedam autem ad solemnitatem sacramenti pertinent, quibus omissis verum perficitur sacramentum, quamvis peccet qui omittit: ita etiam consensus expressus per verba de praesenti, inter personas legitimas ad contrahendum, matrimonium facit. Quia haec duo sunt de essentia sacramenti: alia autem omnia sunt de solemnitate sacramenti, quia ad hoc adhibentur ut matrimonium convenientius fiat. Unde, si omittantur, verum est matrimonium: quamvis peccent sic contrahentes, nisi per aliquam legitimam causam excusentur.
Respondeo dicendum quod, sicut in aliis sacramentis quaedam sunt de essentia sacramenti, quibus omissis non est sacramentum; quaedam autem ad solemnitatem sacramenti pertinent, quibus omissis verum perficitur sacramentum, quamvis peccet qui omittit: ita etiam consensus expressus per verba de praesenti, inter personas legitimas ad contrahendum, matrimonium facit. Quia haec duo sunt de essentia sacramenti: alia autem omnia sunt de solemnitate sacramenti, quia ad hoc adhibentur ut matrimonium convenientius fiat. Unde, si omittantur, verum est matrimonium: quamvis peccent sic contrahentes, nisi per aliquam legitimam causam excusentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod puella non est in potestate patris quasi ancilla, ut sui corporis potestatem non habeat, sed quasi filia ad educandum. Et ideo, secundum hoc quod libera est, potest se in potestate alterius absque consensu patris dare; sicut etiam potest aliquis vel aliqua intrare religionem absque consensu parentum, cum sit persona libera.
Ad primum ergo dicendum quod puella non est in potestate patris quasi ancilla, ut sui corporis potestatem non habeat, sed quasi filia ad educandum. Et ideo, secundum hoc quod libera est, potest se in potestate alterius absque consensu patris dare; sicut etiam potest aliquis vel aliqua intrare religionem absque consensu parentum, cum sit persona libera.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod actus noster in poenitentia, quamvis sit de essentia sacramenti, non est sufficiens ad inducendum proximum effectum, scilicet absolutionem a peccatis: et ideo oportet quod ad perfectionem sacramenti interveniat actus sacerdotis. Sed in matrimonio actus nostri sunt causa sufficiens ad inducendum proximum effectum, qui est obligatio: quia quicumque est sui iuris, potest se alteri obligare. Et ideo sacerdotis benedictio non requiritur in matrimonio quasi de essentia sacramenti.
Ad secundum dicendum quod actus noster in poenitentia, quamvis sit de essentia sacramenti, non est sufficiens ad inducendum proximum effectum, scilicet absolutionem a peccatis: et ideo oportet quod ad perfectionem sacramenti interveniat actus sacerdotis. Sed in matrimonio actus nostri sunt causa sufficiens ad inducendum proximum effectum, qui est obligatio: quia quicumque est sui iuris, potest se alteri obligare. Et ideo sacerdotis benedictio non requiritur in matrimonio quasi de essentia sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod etiam prohibitum est quod baptismum nullus accipiat nisi a sacerdote, nisi in articulo necessitatis. Matrimonium autem non est sacramentum necessitatis. Et ideo non est similis ratio.
Prohibentur autem clandestina matrimonia propter pericula quae inde evenire solent. Quia frequenter in talibus est aliqua fraus ex altera parte; frequenter etiam ad alia coniugia transeunt, dum poenitent de his quae subito facta surit; et multa alia mala inde accidunt. Et speciem turpitudinis praeter hoc habent.
Ad tertium dicendum quod etiam prohibitum est quod baptismum nullus accipiat nisi a sacerdote, nisi in articulo necessitatis. Matrimonium autem non est sacramentum necessitatis. Et ideo non est similis ratio.
Prohibentur autem clandestina matrimonia propter pericula quae inde evenire solent. Quia frequenter in talibus est aliqua fraus ex altera parte; frequenter etiam ad alia coniugia transeunt, dum poenitent de his quae subito facta surit; et multa alia mala inde accidunt. Et speciem turpitudinis praeter hoc habent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 45 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod non sunt prohibita clandestina matrimonia quasi contra essentialia matrimonii existentia, sicut sunt prohibita matrimonia illegitimarum personarum, quae sunt materia indebita huic sacramento. Et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum quod non sunt prohibita clandestina matrimonia quasi contra essentialia matrimonii existentia, sicut sunt prohibita matrimonia illegitimarum personarum, quae sunt materia indebita huic sacramento. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 46: De consensu cui advenit iuramentum vel copula carnalis
Suppl q. 46 pr.
Deinde considerandum est de consensu cui advenit iuramentum vel copula carnalis.
Circa quod quaeruntur duo.
Primo: utrum iuramentum adiunctum consensui per verba de fututor expresso, faciat matrimonium.
Secundo: utrum copula carnalis eidem consensui adveniens faciat matrimonium.
Deinde considerandum est de consensu cui advenit iuramentum vel copula carnalis.
Circa quod quaeruntur duo.
Primo: utrum iuramentum adiunctum consensui per verba de fututor expresso, faciat matrimonium.
Secundo: utrum copula carnalis eidem consensui adveniens faciat matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum iuramentum adiunctum consensui per verba de futuro expresso, faciat matrimonium
Suppl q. 46 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod iuramentum adiunctum consensui per verba de futuro expresso, faciat matrimonium. Nullus enim potest se obligare ut faciat contra ius divinum. Sed implere iuramentum est de iure divino: ut patet Matth. 5: reddes autem Domino iuramenta tua. Ergo per nullam obligationem sequentem potest evenire quod homo non debeat tenere iuramentum prius factum. Si ergo post consensum in aliquam per verba de futuro iuramento firmatum, aliquis alteri se obligat per verba de praesenti; videtur quod nihilominus debeat iuramentum primum servare. Sed hoc non esset nisi iuramento illo esset matrimonium illud perfectum. Ergo iuramentum adiunctum consensui per verba de futuro, facit matrimonium.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod iuramentum adiunctum consensui per verba de futuro expresso, faciat matrimonium. Nullus enim potest se obligare ut faciat contra ius divinum. Sed implere iuramentum est de iure divino: ut patet Matth. 5: reddes autem Domino iuramenta tua. Ergo per nullam obligationem sequentem potest evenire quod homo non debeat tenere iuramentum prius factum. Si ergo post consensum in aliquam per verba de futuro iuramento firmatum, aliquis alteri se obligat per verba de praesenti; videtur quod nihilominus debeat iuramentum primum servare. Sed hoc non esset nisi iuramento illo esset matrimonium illud perfectum. Ergo iuramentum adiunctum consensui per verba de futuro, facit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 1 arg. 2
Praeterea, veritas divina fortior est quam veritas humana. Sed per iuramentum veritate divina firmatur aliquid. Cum ergo verba exprimentia consensum de praesenti, in quibus est sola veritas humana, matrimonium perficiant; videtur quod multo amplius id efficere possint verba de futuro iuramento firmata.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Praeterea, veritas divina fortior est quam veritas humana. Sed per iuramentum veritate divina firmatur aliquid. Cum ergo verba exprimentia consensum de praesenti, in quibus est sola veritas humana, matrimonium perficiant; videtur quod multo amplius id efficere possint verba de futuro iuramento firmata.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 1 arg. 3
Praeterea, secundum Apostolum, ad Heb., omnis controversiae finis est iuramentum. Ergo, in iudicio saltem, plus standum est iuramento quam simplici verbo. Si ergo aliquis simplici verbo consentiat in aliquam per verba de praesenti postquam consenserit in aliam per verba de futuro iuramento firmata, videtur quod iudicio Ecclesiae debeat compelli stare cum prima, et non cum secunda.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Praeterea, secundum Apostolum, ad Heb., omnis controversiae finis est iuramentum. Ergo, in iudicio saltem, plus standum est iuramento quam simplici verbo. Si ergo aliquis simplici verbo consentiat in aliquam per verba de praesenti postquam consenserit in aliam per verba de futuro iuramento firmata, videtur quod iudicio Ecclesiae debeat compelli stare cum prima, et non cum secunda.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 1 arg. 4
Praeterea, verba de futuro simpliciter prolata faciunt sponsalia. Sed iuramentum ibi aliquid operatur. Ergo facit plus quam sponsalia. Sed ultra sponsalia non est nisi matrimonium. Ergo faciunt matrimonium.
Praeterea, verba de futuro simpliciter prolata faciunt sponsalia. Sed iuramentum ibi aliquid operatur. Ergo facit plus quam sponsalia. Sed ultra sponsalia non est nisi matrimonium. Ergo faciunt matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Quod futurum est, non est. Sed iuramentum additum non facit quin verba futuro significent consensum de futuro. Ergo adhuc matrimonium non est.
Sed contra: Quod futurum est, non est. Sed iuramentum additum non facit quin verba futuro significent consensum de futuro. Ergo adhuc matrimonium non est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 1 arg. 5
Praeterea, postquam perfectum est matrimonium, non oportet quod alius consensus interveniat ad matrimonium. Sed post iuramentum advehit alius consensus, qui matrimonium facit: alias frustra iuraretur illud esse futurum. Ergo non facit matrimonium.
Praeterea, postquam perfectum est matrimonium, non oportet quod alius consensus interveniat ad matrimonium. Sed post iuramentum advehit alius consensus, qui matrimonium facit: alias frustra iuraretur illud esse futurum. Ergo non facit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod iuramentum adhibetur ad confirmationem dictorum. Unde illud tantum confirmat quod in dictis significatur, nec significatum mutat. Et ideo, cum verba de futuro ex ipsa significatione sua habeant quod matrimonium non faciant, quia quod futurum promittitur nondum fit; etiam si iuramentum adveniat, nondum est matrimonium factum, sicut Magister in littera dicit.
Respondeo dicendum quod iuramentum adhibetur ad confirmationem dictorum. Unde illud tantum confirmat quod in dictis significatur, nec significatum mutat. Et ideo, cum verba de futuro ex ipsa significatione sua habeant quod matrimonium non faciant, quia quod futurum promittitur nondum fit; etiam si iuramentum adveniat, nondum est matrimonium factum, sicut Magister in littera dicit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod implere iuramentum licitum est de iure divino, non autem implere iuramentum illicitum. Unde, si aliqua obligatio sequens iuramentum faciat illud illicitum, cum prius fuisset licitum, non derogat iuri divino qui iuramentum prius factum non servat. Et ita est in proposito. Illicite enim iuratur quod illicite promittitur. Promissio autem de alieno est illicita. Unde consensus sequens per verba de praesenti, quo quis transfert dominium sui corporis in aliam, facit praecedens iuramentum esse illicitum, quod prius licitum erat.
Ad primum ergo dicendum quod implere iuramentum licitum est de iure divino, non autem implere iuramentum illicitum. Unde, si aliqua obligatio sequens iuramentum faciat illud illicitum, cum prius fuisset licitum, non derogat iuri divino qui iuramentum prius factum non servat. Et ita est in proposito. Illicite enim iuratur quod illicite promittitur. Promissio autem de alieno est illicita. Unde consensus sequens per verba de praesenti, quo quis transfert dominium sui corporis in aliam, facit praecedens iuramentum esse illicitum, quod prius licitum erat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod veritas divina efficacissima est ad firmandum illud cui adhibetur.
Ad secundum dicendum quod veritas divina efficacissima est ad firmandum illud cui adhibetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 1 ad 3
Unde patet solutio ad tertium.
Unde patet solutio ad tertium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod iuramentum aliquid operatur, non novam obligationem faciens, sed factam confirmans. Et sic gravius peccat qui eam violat.
Ad quartum dicendum quod iuramentum aliquid operatur, non novam obligationem faciens, sed factam confirmans. Et sic gravius peccat qui eam violat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum carnalis copula, post verba de futuro consensum exprimentia, faciat matrimonium
Suppl q. 46 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod carnalis copula, post verba de futuro consensum exprimentia, faciat matrimonium. Quia maius est consentire facto quam verbo. Sed ille qui carnaliter commiscetur, facto consentit promissioni quam prius fecit. Ergo videtur quod multo magis per hoc fiat matrimonium quam si solis verbis de praesenti consensus fieret.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod carnalis copula, post verba de futuro consensum exprimentia, faciat matrimonium. Quia maius est consentire facto quam verbo. Sed ille qui carnaliter commiscetur, facto consentit promissioni quam prius fecit. Ergo videtur quod multo magis per hoc fiat matrimonium quam si solis verbis de praesenti consensus fieret.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 2 arg. 2
Praeterea, consensus non solum expressus, sed etiam interpretativus, facit matrimonium. Sed nulla potest esse maior interpretatio consensus quam carnalis copula. Ergo perficitur matrimonium per hoc.
Praeterea, consensus non solum expressus, sed etiam interpretativus, facit matrimonium. Sed nulla potest esse maior interpretatio consensus quam carnalis copula. Ergo perficitur matrimonium per hoc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 2 arg. 3
Praeterea, omnis coniunctio carnalis praeter matrimonium facta est peccatum. Sed mulier non videtur peccare admittens sponsum ad carnalem copulam. Ergo per hoc fit matrimonium.
Praeterea, omnis coniunctio carnalis praeter matrimonium facta est peccatum. Sed mulier non videtur peccare admittens sponsum ad carnalem copulam. Ergo per hoc fit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 2 arg. 4
Praeterea, non remittitur peccatum nisi restituatur ablatum. Sed aliquis non potest mulieri quam defloravit sub specie matrimonii, restituere ablatum, nisi eam coniugio ducat. Ergo videtur quod si etiam, post carnalem copulam, cum alia contraxerit per verba de praesenti, quod teneatur ad primam redire. Quod non esset nisi inter eos esset matrimonium. Ergo carnalis copula, post consensum de futuro, facit matrimonium.
Praeterea, non remittitur peccatum nisi restituatur ablatum. Sed aliquis non potest mulieri quam defloravit sub specie matrimonii, restituere ablatum, nisi eam coniugio ducat. Ergo videtur quod si etiam, post carnalem copulam, cum alia contraxerit per verba de praesenti, quod teneatur ad primam redire. Quod non esset nisi inter eos esset matrimonium. Ergo carnalis copula, post consensum de futuro, facit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicit Nicolaus Papa 1: si consensus in nuptiis defuerit, cetera, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur.
Sed contra: Est quod dicit Nicolaus Papa 1: si consensus in nuptiis defuerit, cetera, etiam cum ipso coitu celebrata, frustrantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 2 arg. 5
Praeterea, quod consequitur ad aliquid, non facit ipsum. Sed carnalis copula sequitur ipsum matrimonium, sicut effectus causam. Ergo non potest facere matrimonium.
B: (Rom 3:23)[b:Rom 3:23]
Praeterea, quod consequitur ad aliquid, non facit ipsum. Sed carnalis copula sequitur ipsum matrimonium, sicut effectus causam. Ergo non potest facere matrimonium.
B: (Rom 3:23)[b:Rom 3:23]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod de matrimonio possumus loqui dupliciter. Uno modo, quantum ad forum conscientiae. Et sic in rei veritate carnalis copula non habet quod perficiat matrimonium cuius sponsalia praecesserunt per verba de futuro, si consensus interior desit: quia verba de praesenti etiam consensum exprimentia, si consensus mentalis deesset, non facerent matrimonium.
Alio modo, quantum ad iudicium Ecclesiae. Et quia in exteriori iudicio secundum ea quae foris patent iudicatur, cum nihil possit expressius significare consensum quam carnalis copula, secundum iudicium Ecclesiae carnalis copula consequens sponsalia matrimonium facere iudicatur, nisi aliqua signa expressa doli vel fraudis appareant.
R: Q.. 45 A. 4[t:suppl q. 45 a. 4]
Respondeo dicendum quod de matrimonio possumus loqui dupliciter. Uno modo, quantum ad forum conscientiae. Et sic in rei veritate carnalis copula non habet quod perficiat matrimonium cuius sponsalia praecesserunt per verba de futuro, si consensus interior desit: quia verba de praesenti etiam consensum exprimentia, si consensus mentalis deesset, non facerent matrimonium.
Alio modo, quantum ad iudicium Ecclesiae. Et quia in exteriori iudicio secundum ea quae foris patent iudicatur, cum nihil possit expressius significare consensum quam carnalis copula, secundum iudicium Ecclesiae carnalis copula consequens sponsalia matrimonium facere iudicatur, nisi aliqua signa expressa doli vel fraudis appareant.
R: Q.. 45 A. 4[t:suppl q. 45 a. 4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ille qui carnaliter commiscetur, facto consentit in carnalem copulam secundum rei veritatem: sed in matrimonium non consentit ex hoc ipso nisi secundum interpretationem iuris.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui carnaliter commiscetur, facto consentit in carnalem copulam secundum rei veritatem: sed in matrimonium non consentit ex hoc ipso nisi secundum interpretationem iuris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 2 ad 2
Ad secundum, dicendum quod interpretatio illa non mutat rei veritatem, sed iudicium quod de rebus exterius fit.
Ad secundum, dicendum quod interpretatio illa non mutat rei veritatem, sed iudicium quod de rebus exterius fit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, si sponsa sponsum admittat credens eum velle matrimonium consummare, excusatur a peccato: nisi aliqua signa expressa fraudis appareant, sicut si sunt multum distantis conditionis vel quantum ad nobilitatem vel quantum ad fortunam, vel aliud signum evidens appareat. Sed tamen sponsus peccat et fornicando; et, quod plus est, fraude quam facit.
Ad tertium dicendum quod, si sponsa sponsum admittat credens eum velle matrimonium consummare, excusatur a peccato: nisi aliqua signa expressa fraudis appareant, sicut si sunt multum distantis conditionis vel quantum ad nobilitatem vel quantum ad fortunam, vel aliud signum evidens appareat. Sed tamen sponsus peccat et fornicando; et, quod plus est, fraude quam facit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 46 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod in tali casu sponsus, antequam aliam duxerit, tenetur eam ducere in uxorem si sint aequalis conditionis, vel si sponsa sit melioris conditionis. Sed si aliam duxerit, factus est iam impotens ad solvendum illud ad quod tenebatur. Et ideo sufficit si ei de nuptiis provideat. Et ad hoc etiam non tenetur, ut quidam dicunt, si sponsus sit multo melioris conditionis, aut aliquod signum evidens fraudis fuerit: quia praesumi probabiliter potest quod sponsa non fuerit decepta, sed decipi se finxerit.
Ad quartum dicendum quod in tali casu sponsus, antequam aliam duxerit, tenetur eam ducere in uxorem si sint aequalis conditionis, vel si sponsa sit melioris conditionis. Sed si aliam duxerit, factus est iam impotens ad solvendum illud ad quod tenebatur. Et ideo sufficit si ei de nuptiis provideat. Et ad hoc etiam non tenetur, ut quidam dicunt, si sponsus sit multo melioris conditionis, aut aliquod signum evidens fraudis fuerit: quia praesumi probabiliter potest quod sponsa non fuerit decepta, sed decipi se finxerit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 47: De consensu coacto et conditionato
Suppl q. 47 pr.
Deinde considerandum est de consensu coacto et conditionato.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum aliquis consensus possit esse coactus.
Secundo: utrum aliqua coactio cadat in constantem virum.
Tertio: utrum consensus coactus faciat matrimonium.
Quarto: utrum consensus coactus faciat matrimonium ex parte cogentis.
Quinto: utrum consensus conditionatus matrimonium faciat.
Sexto: utrum aliquis possit cogi a patre ad matrimonium contrahendum.
Deinde considerandum est de consensu coacto et conditionato.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum aliquis consensus possit esse coactus.
Secundo: utrum aliqua coactio cadat in constantem virum.
Tertio: utrum consensus coactus faciat matrimonium.
Quarto: utrum consensus coactus faciat matrimonium ex parte cogentis.
Quinto: utrum consensus conditionatus matrimonium faciat.
Sexto: utrum aliquis possit cogi a patre ad matrimonium contrahendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum aliquis consensus possit esse coactus
Suppl q. 47 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullus consensus possit esse coactus. Coactio enim in libero arbitrio cadere non potest secundum aliquem, statum eius: ut in II libro, dist. 25 dictum est. Sed consensus est actus liberi arbitrii. Ergo non potest esse coactus.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullus consensus possit esse coactus. Coactio enim in libero arbitrio cadere non potest secundum aliquem, statum eius: ut in II libro, dist. 25 dictum est. Sed consensus est actus liberi arbitrii. Ergo non potest esse coactus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 1 arg. 2
Praeterea, violentum, quod est idem quod coactum, secundum Philosophum, est cuius principium est extra, nihil conferente vim passo. Sed omnis consensus principium est intra. Ergo nullus consensus potest esse coactus.
Praeterea, violentum, quod est idem quod coactum, secundum Philosophum, est cuius principium est extra, nihil conferente vim passo. Sed omnis consensus principium est intra. Ergo nullus consensus potest esse coactus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 1 arg. 3
Praeterea, omne peccatum consensu perficitur. Sed illud quo perficitur peccatum, cogi non potest: quia, secundum Augustinum, nullus peccat in eo quod vitare non potest. Cum ergo vis a iuristis definiatur esse maioris rei impetus qui repelli non potest, videtur quod consensus non possit esse coactus vel violentus.
Praeterea, omne peccatum consensu perficitur. Sed illud quo perficitur peccatum, cogi non potest: quia, secundum Augustinum, nullus peccat in eo quod vitare non potest. Cum ergo vis a iuristis definiatur esse maioris rei impetus qui repelli non potest, videtur quod consensus non possit esse coactus vel violentus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 1 arg. 4
Praeterea, dominium libertati opponitur. Sed coactio ad dominium pertinet, ut patet in quadam Tullii definitione: dicit enim quod vis est impetus dominantis retinens rem intra terminos alienos. Ergo vis in liberum arbitrium non cadit. Et ita nec in consensum, qui est actus eius.
Praeterea, dominium libertati opponitur. Sed coactio ad dominium pertinet, ut patet in quadam Tullii definitione: dicit enim quod vis est impetus dominantis retinens rem intra terminos alienos. Ergo vis in liberum arbitrium non cadit. Et ita nec in consensum, qui est actus eius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Illud quod esse non potest, non potest aliquid impedire. Sed coactio consensus impedit matrimonium, ut in littera dicitur. Ergo consensus cogi potest.
Sed contra: Illud quod esse non potest, non potest aliquid impedire. Sed coactio consensus impedit matrimonium, ut in littera dicitur. Ergo consensus cogi potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 1 arg. 5
Praeterea, in matrimonio est quidam contractus. Sed in contractibus potest esse voluntas coacta: unde legislator in integrum restitutionem adiudicat, ratum non habens quod vi metusve causa factum est. Ergo et in matrimonio potest esse consensus coactus.
Praeterea, in matrimonio est quidam contractus. Sed in contractibus potest esse voluntas coacta: unde legislator in integrum restitutionem adiudicat, ratum non habens quod vi metusve causa factum est. Ergo et in matrimonio potest esse consensus coactus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod duplex est coactio vel violentia. Una quae facit necessitatem absolutam. Et tale violentum dicitur a Philosopho violentum simpliciter: ut cum quis aliquem corporaliter impellit ad motum. Alia quae facit necessitatem conditionatam. Et hanc vocat Philosophus violentum mixtum: sicut cum quis proiicit merces in mare ne periclitetur. Et in isto violento, quamvis hoc quod fit non sit per se voluntarium, tamen, consideratis circumstantiis, hic et nunc voluntarium est. Et quia actus in particularibus sunt, ideo simpliciter voluntarium est, sed secundum quid involuntarium. Unde haec violentia vel coactio potest esse de consensu, qui est actus voluntatis: non autem prima. Et quia haec coactio fit ex hoc quod timetur aliquod periculum imminens, ideo ista vis idem est quod metus, qui voluntatem cogit quodammodo. Sed prima vis cadit et in corporalibus actibus.
Et quia Legislator considerat non solum interiores actus, sed magis exteriores, ideo per vim intelligit coactionem simpliciter: propter quod vim contra metum dividit. Sed nunc agitur de consensu interiori, in quem non cadit coactio seu vis quae a metu distinguitur. Et ideo, quantum ad propositum pertinet, idem est coactio quod metus. Est autem metus, secundum iuris-peritos, instantis vel futuri periculi causa mentis trepidatio.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 1 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta. Nam primae rationes procedunt de coactione prima; secundae de secunda.
Et per hoc patet solutio ad obiecta. Nam primae rationes procedunt de coactione prima; secundae de secunda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum coactio metus cadat in constantem virum
Suppl q. 47 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod coactio metus non cadat in constantem virum. Quia de ratione constantis est quod non trepidet in periculis. Cum ergo metus sit trepidatio mentis ratione periculi imminentis, videtur quod non cogatur metu.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod coactio metus non cadat in constantem virum. Quia de ratione constantis est quod non trepidet in periculis. Cum ergo metus sit trepidatio mentis ratione periculi imminentis, videtur quod non cogatur metu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 2 arg. 2
Praeterea, omnium terribilissimum est mors, secundum Philosophum, in III Ethic., quasi perfectissimum inter terribilia. Sed constantes non coguntur morte: quia fortis etiam pericula mortis sustinet. Ergo nullus metus cadit in constantem virum.
Praeterea, omnium terribilissimum est mors, secundum Philosophum, in III Ethic., quasi perfectissimum inter terribilia. Sed constantes non coguntur morte: quia fortis etiam pericula mortis sustinet. Ergo nullus metus cadit in constantem virum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 2 arg. 3
Praeterea, inter alia pericula praecipue timetur a bonis periculum famae. Sed timor infamiae non reputatur timor cadens in constantem virum: quia, ut dicit lex, timor infamiae non continetur illo edicto, Quod metus causa factum est. Ergo nec aliquis alius metus cadit in constantem virum.
Praeterea, inter alia pericula praecipue timetur a bonis periculum famae. Sed timor infamiae non reputatur timor cadens in constantem virum: quia, ut dicit lex, timor infamiae non continetur illo edicto, Quod metus causa factum est. Ergo nec aliquis alius metus cadit in constantem virum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 2 arg. 4
Praeterea, metus in eo qui metu cogitur peccatum relinquit: quia facit eum promittere quod non vult solvere, et sic facit eum mentiri. Sed non est constantis aliquod peccatum, etiam minimum, pro aliquo timore facere. Ergo nullus metus cadit in constantem virum.
Praeterea, metus in eo qui metu cogitur peccatum relinquit: quia facit eum promittere quod non vult solvere, et sic facit eum mentiri. Sed non est constantis aliquod peccatum, etiam minimum, pro aliquo timore facere. Ergo nullus metus cadit in constantem virum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Abraham et Isaac constantes fuerunt. Sed in eis cecidit metus: quia ratione metus dixerunt uxores suas sibi esse sorores. Ergo metus potest cadere in constantem virum.
Sed contra: Abraham et Isaac constantes fuerunt. Sed in eis cecidit metus: quia ratione metus dixerunt uxores suas sibi esse sorores. Ergo metus potest cadere in constantem virum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 2 arg. 5
Praeterea, ubicumque est violentum mixtum, est aliquis metus cogens. Sed aliquis quantumcumque constans potest pati tale violentum: quia, si sit in mari, merces proiiciet tempore naufragii. Ergo metus potest cadere in constantem virum.
Praeterea, ubicumque est violentum mixtum, est aliquis metus cogens. Sed aliquis quantumcumque constans potest pati tale violentum: quia, si sit in mari, merces proiiciet tempore naufragii. Ergo metus potest cadere in constantem virum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod cadere metum in aliquem est aliquem metu cogi. Cogitur autem aliquis metu quando aliquid facit quod alias non vellet, ad evitandum aliquid quod timet. In hoc autem constans ab inconstanti distinguitur quantum ad duo. Primo, quantum ad qualitatem periculi quod timetur. Quia constans sequitur rationem rectam, per quam scit quid pro quo dimittendum sit vel faciendum. Semper autem minus malum vel maius bonum eligendum est. Et ideo constans ad minus malum sustinendum cogitur metu maioris mali: non autem cogitur ad maius malum ut vitet minus malum. Sed inconstans cogitur ad maius malum propter metum minoris mali: sicut ad peccatum propter metum corporalis poenae. Sed pertinax e contra non potest cogi etiam ad minus malum sustinendum vel faciendum ut evitet maius malum. Unde constans est medius inter inconstantem et pertinacem.
Secundo differunt quantum ad aestimationem periculi imminentis. Quia fortis non nisi ex forti aestimatione et probabili cogitur: sed inconstans ex levi, Proverb. 28: fugit impius nemine per sequente.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod constans, sicut et de forti dicit Philosophus, est intrepidus, non quod omnino non timeat, sed quia non timet quae non oportet, vel nisi quando oportet.
Ad primum ergo dicendum quod constans, sicut et de forti dicit Philosophus, est intrepidus, non quod omnino non timeat, sed quia non timet quae non oportet, vel nisi quando oportet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod peccata sunt maxima malorum. Et ideo ad haec nullo modo potest homo constans cogi: immo magis debet homo mori quam talia sustinere, ut etiam Philosophus, III Ethic., dicit.
Sed quaedam damna corporalia sunt minora quibusdam aliis. Inter quae sunt praecipua quae ad personam pertinent, sicut mors, verbera, dehonestatio per stuprum, et servitus. Et ideo ex istis constans cogitur ad alia damna corporalia. Et haec continentur hoc versu: stupri sive status, verberis atque necis. Nec differt utrum haec pertineant ad personam propriam, vel uxoris, vel filiorum, vel aliorum huiusmodi.
Ad secundum dicendum quod peccata sunt maxima malorum. Et ideo ad haec nullo modo potest homo constans cogi: immo magis debet homo mori quam talia sustinere, ut etiam Philosophus, III Ethic., dicit.
Sed quaedam damna corporalia sunt minora quibusdam aliis. Inter quae sunt praecipua quae ad personam pertinent, sicut mors, verbera, dehonestatio per stuprum, et servitus. Et ideo ex istis constans cogitur ad alia damna corporalia. Et haec continentur hoc versu: stupri sive status, verberis atque necis. Nec differt utrum haec pertineant ad personam propriam, vel uxoris, vel filiorum, vel aliorum huiusmodi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod infamia quamvis sit magnum damnum, tamen ei de facili occurri potest. Et ideo non reputatur cadere in constantem virum metus infamiae, secundum iura.
Ad tertium dicendum quod infamia quamvis sit magnum damnum, tamen ei de facili occurri potest. Et ideo non reputatur cadere in constantem virum metus infamiae, secundum iura.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod constans non cogitur ad mentiendum, quia tunc vult dare: sed tamen postea vult petere restitutionem; vel saltem iudici denuntiare, si se promisit non petiturum restitutionem. Non potest autem promittere se non denuntiaturum: cum hoc sit contra bonum iustitiae, ad quod cogi non potest, ut scilicet contra iustitiam faciat.
Ad quartum dicendum quod constans non cogitur ad mentiendum, quia tunc vult dare: sed tamen postea vult petere restitutionem; vel saltem iudici denuntiare, si se promisit non petiturum restitutionem. Non potest autem promittere se non denuntiaturum: cum hoc sit contra bonum iustitiae, ad quod cogi non potest, ut scilicet contra iustitiam faciat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum consensus coactus tollat matrimonium
Suppl q. 47 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consensus coactus non tollat matrimonium. Quia sicut ad matrimonium requiritur consensus, ita ad baptismum requiritur intentio. Sed coactus timore ad recipiendum baptismum, recipit sacramentum. Ergo coactus ad consentiendum aliquo timore matrimonio obligatur.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consensus coactus non tollat matrimonium. Quia sicut ad matrimonium requiritur consensus, ita ad baptismum requiritur intentio. Sed coactus timore ad recipiendum baptismum, recipit sacramentum. Ergo coactus ad consentiendum aliquo timore matrimonio obligatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 3 arg. 2
Praeterea, violentum mixtum, secundum Philosophum, plus habet de voluntario quam de involuntario. Sed non potest aliter consensus esse coactus nisi per violentum mixtum. Ergo non omnino excluditur voluntarium. Et ita adhuc est matrimonium.
Praeterea, violentum mixtum, secundum Philosophum, plus habet de voluntario quam de involuntario. Sed non potest aliter consensus esse coactus nisi per violentum mixtum. Ergo non omnino excluditur voluntarium. Et ita adhuc est matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 3 arg. 3
Praeterea, ei qui consentit in matrimonium coactus, consulendum videtur quod in matrimonio illo stet: quia speciem mali habet promittere et non solvere, a quo Apostolus vult nos abstinere. Hoc autem non esset si consensus coactus omnino matrimonium tolleret. Ergo, etc.
Praeterea, ei qui consentit in matrimonium coactus, consulendum videtur quod in matrimonio illo stet: quia speciem mali habet promittere et non solvere, a quo Apostolus vult nos abstinere. Hoc autem non esset si consensus coactus omnino matrimonium tolleret. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod Decretalis dicit: cum consensus locum non habeat ubi metus vel Coactio intercidit, necesse est ut, ubi communis consensus requiritur, coactionis materia repellatur. Sed in matrimonio requiritur communis consensus. Ergo, etc.
Sed contra: Est quod Decretalis dicit: cum consensus locum non habeat ubi metus vel Coactio intercidit, necesse est ut, ubi communis consensus requiritur, coactionis materia repellatur. Sed in matrimonio requiritur communis consensus. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 3 arg. 4
Praeterea, matrimonium significat coniunctionem Christi ad Ecclesiam, quae fit secundum libertatem amoris. Ergo non potest fieri per consensum coactum.
Praeterea, matrimonium significat coniunctionem Christi ad Ecclesiam, quae fit secundum libertatem amoris. Ergo non potest fieri per consensum coactum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod vinculum matrimonii est perpetuum. Unde illud quod perpetuitati repugnat, matrimonium tollit. Metus autem qui cadit in constantem virum, perpetuitatem contractus tollit: quia potest peti restitutio in integrum. Et ideo haec coactio tollit matrimonium, et non alia. Constans autem vir iudicatur virtuosus, qui est mensura in omnibus operibus humanis, ut Philosophus dicit, in III Ethic.
Quidam autem dicunt quod, si adsit consensus, quamvis coactus, interius est matrimonium quantum ad Deum; sed non quantum ad statum Ecclesiae, quae praesumit ibi non fuisse consensum interiorem propter metum. Sed hoc nihil est. Quia Ecclesia non debet praesumere de aliquo peccatum quousque non probetur. Peccavit autem si dixit se consentire, et non consensit. Unde Ecclesia praesumit eum consensisse, sed iudicat consensum illum extortum non esse sufficientem ad faciendum matrimonium.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod intentio non est causa efficiens sacramenti in baptismo, sed solum eliciens actionem agentis. Sed consensus est causa efficiens in matrimonio. Et ideo non est simile.
Ad primum ergo dicendum quod intentio non est causa efficiens sacramenti in baptismo, sed solum eliciens actionem agentis. Sed consensus est causa efficiens in matrimonio. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod ad matrimonium non sufficit quodcumque voluntarium, sed Voluntarium complete: quia debet esse perpetuum. Et ideo per violentum mixtum impeditur.
Ad secundum dicendum quod ad matrimonium non sufficit quodcumque voluntarium, sed Voluntarium complete: quia debet esse perpetuum. Et ideo per violentum mixtum impeditur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 3 ad 3
Ad tertium quod in matrimonio illo stet, sed solum quando timetur periculum de dissolutione. Alias autem non peccat: quia non solvere promissa quae nolens facit, non est species mali.
Ad tertium quod in matrimonio illo stet, sed solum quando timetur periculum de dissolutione. Alias autem non peccat: quia non solvere promissa quae nolens facit, non est species mali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum consensus coactus saltem ex parte cogentis faciat matrimonium
Suppl q. 47 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consensus coactus saltem ex parte cogentis faciat matrimonium. Quia matrimonium est signum spiritualis coniunctionis. Sed spiritualis coniunctio, quae est per caritatem, potest esse ad eum qui non habet caritatem. Ergo et matrimonium est ad eum qui non vult.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consensus coactus saltem ex parte cogentis faciat matrimonium. Quia matrimonium est signum spiritualis coniunctionis. Sed spiritualis coniunctio, quae est per caritatem, potest esse ad eum qui non habet caritatem. Ergo et matrimonium est ad eum qui non vult.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 4 arg. 2
Praeterea, si illa quae fuit coacta, postmodum consentiat, erit matrimonium verum. Sed iste qui coegit primo, ex consensu illius non ligatur. Ergo ex primo consensu ligabatur matrimonio.
Praeterea, si illa quae fuit coacta, postmodum consentiat, erit matrimonium verum. Sed iste qui coegit primo, ex consensu illius non ligatur. Ergo ex primo consensu ligabatur matrimonio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 4 s. c. 1
Sed contra, matrimonium est relatio aequiparantiae. Sed talis relatio aequaliter est in utroque. Ergo, si sit impedimentum ex parte unius, non erit matrimonium ex parte alterius.
Sed contra, matrimonium est relatio aequiparantiae. Sed talis relatio aequaliter est in utroque. Ergo, si sit impedimentum ex parte unius, non erit matrimonium ex parte alterius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, cum matrimonium sit quaedam relatio; et non possit innasci relatio in uno extremorum sine hoc quod fiat in alio: ideo quidquid impedit matrimonium in uno, impedit ipsum in altero; quia non potest esse quod aliquis sit vir non uxoris, vel aliqua sit uxor non habens virum, sicut mater non habens filium. Et ideo dicitur communiter quod matrimonium non claudicat.
Respondeo dicendum quod, cum matrimonium sit quaedam relatio; et non possit innasci relatio in uno extremorum sine hoc quod fiat in alio: ideo quidquid impedit matrimonium in uno, impedit ipsum in altero; quia non potest esse quod aliquis sit vir non uxoris, vel aliqua sit uxor non habens virum, sicut mater non habens filium. Et ideo dicitur communiter quod matrimonium non claudicat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis actus amantis possit transire in non amantem, tamen unio inter eos non potest esse nisi sit mutua amatio. Et ideo dicit Philosophus, in VIII Ethic., quod ad amicitiam, quae in quadam unione consistit, requiritur redamatio.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis actus amantis possit transire in non amantem, tamen unio inter eos non potest esse nisi sit mutua amatio. Et ideo dicit Philosophus, in VIII Ethic., quod ad amicitiam, quae in quadam unione consistit, requiritur redamatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod ex consensu libero illius qui prius coactus est, non fit matrimonium nisi inquantum consensus praecedens in altero adhuc manet in suo vigore. Unde, si dissentiret, non fieret matrimonium.
Ad secundum dicendum quod ex consensu libero illius qui prius coactus est, non fit matrimonium nisi inquantum consensus praecedens in altero adhuc manet in suo vigore. Unde, si dissentiret, non fieret matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum per consensum conditionatum fiat matrimonium
Suppl q. 47 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod nec per consensum conditionatum fiat matrimonium. Quia quod sub conditione ponitur, non simpliciter enuntiatur. Sed in matrimonio oportet esse verba simpliciter exprimentia consensum. Ergo conditio alicuius consensus non facit matrimonium.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod nec per consensum conditionatum fiat matrimonium. Quia quod sub conditione ponitur, non simpliciter enuntiatur. Sed in matrimonio oportet esse verba simpliciter exprimentia consensum. Ergo conditio alicuius consensus non facit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 5 arg. 2
Praeterea, matrimonium debet esse certum. Sed ubi dicitur aliquid sub conditione, ponitur illud sub dubio. Ergo talis consensus non facit matrimonium.
Praeterea, matrimonium debet esse certum. Sed ubi dicitur aliquid sub conditione, ponitur illud sub dubio. Ergo talis consensus non facit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 5 s. c. 1
Sed contra, in aliis contractibus fit obligatio sub conditione, et stat stante conditione. Ergo, cum matrimonium sit contractus quidam, videtur quod possit fieri per conditionatum consensum.
Sed contra, in aliis contractibus fit obligatio sub conditione, et stat stante conditione. Ergo, cum matrimonium sit contractus quidam, videtur quod possit fieri per conditionatum consensum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod conditio apposita aut est de praesenti, aut est de futuro. Si de praesenti, et non est contraria matrimonio, sive sit honesta sive inhonesta, stat matrimonium stante conditione, et ea non stante, non stat. Sed, si sit contraria bonis matrimonii, non efficitur matrimonium.
Si autem sit conditio de futuro, aut est necessaria, sicut solem oriri cras. Et tunc est matrimonium: quia talia futura iam sunt praesentia in causis suis. Aut est contingens, ut datio pecuniae vel acceptatio parentum. Et tunc idem est iudicium de tali consensu sicut de consensu qui fit per verba de futuro. Unde non facit matrimonium.
Respondeo dicendum quod conditio apposita aut est de praesenti, aut est de futuro. Si de praesenti, et non est contraria matrimonio, sive sit honesta sive inhonesta, stat matrimonium stante conditione, et ea non stante, non stat. Sed, si sit contraria bonis matrimonii, non efficitur matrimonium.
Si autem sit conditio de futuro, aut est necessaria, sicut solem oriri cras. Et tunc est matrimonium: quia talia futura iam sunt praesentia in causis suis. Aut est contingens, ut datio pecuniae vel acceptatio parentum. Et tunc idem est iudicium de tali consensu sicut de consensu qui fit per verba de futuro. Unde non facit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 5 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum aliquis praecepto patris possit compelli ad matrimonium contrahendum
Suppl q. 47 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aliquis praecepto patris possit compelli ad matrimonium contrahendum. Dicitur enim ad Coloss. 3: filii, obedite parentibus vestris per omnia. Ergo etiam in hoc eis obedire tenentur.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aliquis praecepto patris possit compelli ad matrimonium contrahendum. Dicitur enim ad Coloss. 3: filii, obedite parentibus vestris per omnia. Ergo etiam in hoc eis obedire tenentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 6 arg. 2
Praeterea, Gen. 28, Isaac praecepit Iacob quod non acciperet uxorem de filiabus Chanaan. Nec praecepisset nisi de iure praecipere potuisset. Ergo filius in hoc tenetur obedire patri.
Praeterea, Gen. 28, Isaac praecepit Iacob quod non acciperet uxorem de filiabus Chanaan. Nec praecepisset nisi de iure praecipere potuisset. Ergo filius in hoc tenetur obedire patri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 6 arg. 3
Praeterea, nullus debet promittere, praecipue per iuramentum, pro illo quem non potest cogere ad servandum. Sed parentes promittunt futura matrimonia pro filiis, et etiam iuramento firmant. Ergo possunt praecepto cogere filios adimplendum.
Praeterea, nullus debet promittere, praecipue per iuramentum, pro illo quem non potest cogere ad servandum. Sed parentes promittunt futura matrimonia pro filiis, et etiam iuramento firmant. Ergo possunt praecepto cogere filios adimplendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 6 arg. 4
Praeterea, pater spiritualis, scilicet Papa, potest compellere praecepto ad matrimonium spirituale, scilicet ad episcopatum accipiendum. Ergo potest et pater carnalis ad matrimonium carnale.
Praeterea, pater spiritualis, scilicet Papa, potest compellere praecepto ad matrimonium spirituale, scilicet ad episcopatum accipiendum. Ergo potest et pater carnalis ad matrimonium carnale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Patre imperante matrimonium, filius potest sine peccato religionem intrare. Ergo non tenetur ei in hoc obedire.
Sed contra: Patre imperante matrimonium, filius potest sine peccato religionem intrare. Ergo non tenetur ei in hoc obedire.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 6 arg. 5
Praeterea, si teneretur obedire, sponsalia per parentes contracta absque consensu filiorum essent stabilia. Sed hoc est contra iura. Ergo, etc.
Praeterea, si teneretur obedire, sponsalia per parentes contracta absque consensu filiorum essent stabilia. Sed hoc est contra iura. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod, cum in matrimonio sit quasi quaedam servitus perpetua, pater non potest cogere filium ad matrimonium per praeceptum, cum sit liberae conditionis. Sed potest eum inducere ex rationabili causa. Et tunc, sicut se habet filius ad causam illam, ita se habet ad praeceptum patris: ut, si causa illa cogat de necessitate vel de honestate, et praeceptum similiter cogat; alias non.
Respondeo dicendum quod, cum in matrimonio sit quasi quaedam servitus perpetua, pater non potest cogere filium ad matrimonium per praeceptum, cum sit liberae conditionis. Sed potest eum inducere ex rationabili causa. Et tunc, sicut se habet filius ad causam illam, ita se habet ad praeceptum patris: ut, si causa illa cogat de necessitate vel de honestate, et praeceptum similiter cogat; alias non.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verbum Apostoli non intelligitur in illis in quibus est liber sui sicut pater. Et huiusmodi est matrimonium, per quod etiam filius fit pater.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Apostoli non intelligitur in illis in quibus est liber sui sicut pater. Et huiusmodi est matrimonium, per quod etiam filius fit pater.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod Iacob alias tenebatur ad faciendum hoc quod mandabat Isaac: tum propter malitiam illarum mulierum; tum quia semen Chanaan de terra quae semini Patriarcharum promittebatur, erat disperdendum. Et ideo Isaac praecipere poterat.
Ad secundum dicendum quod Iacob alias tenebatur ad faciendum hoc quod mandabat Isaac: tum propter malitiam illarum mulierum; tum quia semen Chanaan de terra quae semini Patriarcharum promittebatur, erat disperdendum. Et ideo Isaac praecipere poterat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod non iurant nisi illa conditione subintellecta, si illis placuerit. Et ipsi obligantur ad eos bona fide inducendum.
Ad tertium dicendum quod non iurant nisi illa conditione subintellecta, si illis placuerit. Et ipsi obligantur ad eos bona fide inducendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 47 a. 6 ad 4
Ad quartum dicendum quod quidam dicunt quod Papa non potest praecipere alicui quod accipiat episcopatum, quia consensus debet liber esse. Sed, hoc posito, periret ecclesiasticus ordo. Nisi enim aliquis posset cogi ad suscipiendum regimen Ecclesiae, Ecclesia conservari non posset: cum quandoque illi qui sunt idonei ad hoc, nolint suscipere nisi coacti.
Ad quartum dicendum quod quidam dicunt quod Papa non potest praecipere alicui quod accipiat episcopatum, quia consensus debet liber esse. Sed, hoc posito, periret ecclesiasticus ordo. Nisi enim aliquis posset cogi ad suscipiendum regimen Ecclesiae, Ecclesia conservari non posset: cum quandoque illi qui sunt idonei ad hoc, nolint suscipere nisi coacti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 48: De obiecto consensus
Suppl q. 48 pr.
Deinde considerandum est de obiecto consensus.
Circa quod quaeruntur duo.
Primo: utrum consensus qui facit matrimonium, sit consensus in carnalem copulam.
Secundo: utrum consensus in aliquam propter causam inhonestam faciat matrimonium.
Deinde considerandum est de obiecto consensus.
Circa quod quaeruntur duo.
Primo: utrum consensus qui facit matrimonium, sit consensus in carnalem copulam.
Secundo: utrum consensus in aliquam propter causam inhonestam faciat matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum consensus qui facit matrimonium sit consensus in carnalem copulam
Suppl q. 48 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Consensus qui facit matrimonium, sit consensus in carnalem copulam: Dicit enim Hieronymus quod voventibus virginitatem non solum nubere, sed velle nubere damnabile est. Sed non esset damnabile nisi esset virginitati contrarium: cui nuptiae non contrariantur nisi ratione carnalis copulae. Ergo consensus voluntatis qui est in nuptiis, est in carnalem copulam.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Consensus qui facit matrimonium, sit consensus in carnalem copulam: Dicit enim Hieronymus quod voventibus virginitatem non solum nubere, sed velle nubere damnabile est. Sed non esset damnabile nisi esset virginitati contrarium: cui nuptiae non contrariantur nisi ratione carnalis copulae. Ergo consensus voluntatis qui est in nuptiis, est in carnalem copulam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 1 arg. 2
Praeterea, omnia quae sunt in matrimonio inter virum et uxorem, possunt esse licita inter fratrem et sororem, excepta carnali copula. Sed non potest fieri licite inter eos consensus matrimonialis. Ergo consensus matrimonialis est consensus in carnalem copulam.
Praeterea, omnia quae sunt in matrimonio inter virum et uxorem, possunt esse licita inter fratrem et sororem, excepta carnali copula. Sed non potest fieri licite inter eos consensus matrimonialis. Ergo consensus matrimonialis est consensus in carnalem copulam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 1 arg. 3
Praeterea, si mulier dicat viro, consentio in te, ut non cognoscas me, non est consensus matrimonialis: quia est ibi aliquid contra substantiam praedicti consensus. Sed non esset nisi dictus consensus esset in carnalem copulam. Ergo, etc.
Praeterea, si mulier dicat viro, consentio in te, ut non cognoscas me, non est consensus matrimonialis: quia est ibi aliquid contra substantiam praedicti consensus. Sed non esset nisi dictus consensus esset in carnalem copulam. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 1 arg. 4
Praeterea, in qualibet re initium consummationi respondet. Sed matrimonium consummatur per carnalem copulam. Ergo, cum initietur per consensum, videtur quod consensus sit in carnalem copulam.
Praeterea, in qualibet re initium consummationi respondet. Sed matrimonium consummatur per carnalem copulam. Ergo, cum initietur per consensum, videtur quod consensus sit in carnalem copulam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Nullus consentiens in carnalem copulam est virgo mente et carne. Sed beatus Ioannes Evangelista post consensum nuptialem fuit virgo mente et carne. Ergo non consensit in carnalem copulam.
Sed contra: Nullus consentiens in carnalem copulam est virgo mente et carne. Sed beatus Ioannes Evangelista post consensum nuptialem fuit virgo mente et carne. Ergo non consensit in carnalem copulam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 1 arg. 5
Praeterea, effectus respondet causae. Sed consensus: est causa matrimonii. Cum ergo de essentia matrimonii non sit carnalis copula, videtur quod nec consensus qui matrimonium causat, sit in carnalem copulam.
Praeterea, effectus respondet causae. Sed consensus: est causa matrimonii. Cum ergo de essentia matrimonii non sit carnalis copula, videtur quod nec consensus qui matrimonium causat, sit in carnalem copulam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod consensus qui matrimonium facit, est consensus in matrimonium: quia effectus proprius voluntatis est ipsum volitum. Unde, sicut carnalis copula se habet ad matrimonium, ita consensus qui matrimonium causat, est in carnalem copulam. Matrimonium autem, ut supra dictum est, non est essentialiter ipsa coniunctio carnalis: sed quaedam associatio viri et uxoris in ordine ad carnalem copulam et, alia quae ex consequenti ad virum et uxorem pertinent, secundum quod eis datur potestas in invicem respectu carnalis, copulae. Et haec associatio coniugalis copula dicitur. Unde patet quod bene dixerunt illi qui dixerunt quod consentire in matrimonium est consentire in carnalem copulam implicite, non explicite. Non enim debet intelligi nisi sicut implicite continetur effectus in causa: quia potestas carnalis copulae in quam consentitur, est causa carnalis copulae sicut potestas utendi re sua est causa usus.
R: Q.. 44 A. 1[t:suppl q. 44 a. 1] Q.. 45 A. 1[t:suppl q. 45 a. 1] Q.. 45 A. 2[t:suppl q. 45 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod consensus iri rnatrimonium ideo est damnabilis post votum virginitatis, quia per talem consensum datur potestas ad id quod non licet: sicut peccaret qui daret potestatem alteri accipiendi illud quod ipse in deposito habet, non solum in hoc quod ei actualiter traderet. De consensu autem Beatae Virginis infra dicetur.
B: (Eph 5:26)[b:Eph 5:26]
Ad primum ergo dicendum quod consensus iri rnatrimonium ideo est damnabilis post votum virginitatis, quia per talem consensum datur potestas ad id quod non licet: sicut peccaret qui daret potestatem alteri accipiendi illud quod ipse in deposito habet, non solum in hoc quod ei actualiter traderet. De consensu autem Beatae Virginis infra dicetur.
B: (Eph 5:26)[b:Eph 5:26]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod inter fratrem et sororem non potest esse potestas in invicem ad carnalem copulam, sicut nec licite carnalis copula. Et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum quod inter fratrem et sororem non potest esse potestas in invicem ad carnalem copulam, sicut nec licite carnalis copula. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod illa conditio explicita non solum actui, sed potestati contrariatur copulae carnalis. Et ideo est contraria matrimonio.
Ad tertium dicendum quod illa conditio explicita non solum actui, sed potestati contrariatur copulae carnalis. Et ideo est contraria matrimonio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod initiatum matrimonium respondet consummato sicut habitus vel potestas actui qui est operatio.
Rationes autem in contrarium ostendunt quod non sit consensus in carnalem copulam explicite. Et hoc est verum.
Ad quartum dicendum quod initiatum matrimonium respondet consummato sicut habitus vel potestas actui qui est operatio.
Rationes autem in contrarium ostendunt quod non sit consensus in carnalem copulam explicite. Et hoc est verum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum matrimonium possit esse ex consensu alicuius in aliquam propter causam inhonestam
Suppl q. 48 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non possit esse ex consensu alicuius in aliquam propter causam inhonestam. Unius enim una est ratio. Sed matrimonium est unum sacramentum. Ergo non potest fieri ex alterius finis intentione quam illius ad quem a Deo institutum est, scilicet ad procreationem prolis.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non possit esse ex consensu alicuius in aliquam propter causam inhonestam. Unius enim una est ratio. Sed matrimonium est unum sacramentum. Ergo non potest fieri ex alterius finis intentione quam illius ad quem a Deo institutum est, scilicet ad procreationem prolis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 arg. 2
Praeterea, coniunctio matrimonii est a Deo: ut patet Matth. 19, quod Deus coniunxit, homo non separet. Sed coniunctio quae fit propter turpes causas, non est a Deo. Ergo non est matrimonium.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14]
Praeterea, coniunctio matrimonii est a Deo: ut patet Matth. 19, quod Deus coniunxit, homo non separet. Sed coniunctio quae fit propter turpes causas, non est a Deo. Ergo non est matrimonium.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 arg. 3
Praeterea, in aliis sacramentis, si non servetur intentio Ecclesiae, non est verum sacramentum. Sed intentio Ecclesiae in sacramento matrimonii non est ad aliquam turpem causam. Ergo, si ex aliqua turpi causa matrimonium contrahatur, non erit verum matrimonium.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Praeterea, in aliis sacramentis, si non servetur intentio Ecclesiae, non est verum sacramentum. Sed intentio Ecclesiae in sacramento matrimonii non est ad aliquam turpem causam. Ergo, si ex aliqua turpi causa matrimonium contrahatur, non erit verum matrimonium.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 arg. 4
Praeterea, secundum Boetium, cuius finis est bonus, ipsum quoque bonum est. Sed matrimonium semper est bonum. Ergo non est matrimonium si propter malum finem fiat.
Praeterea, secundum Boetium, cuius finis est bonus, ipsum quoque bonum est. Sed matrimonium semper est bonum. Ergo non est matrimonium si propter malum finem fiat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 arg. 5
Praeterea, matrimonium significat coniunctionem Christi et Ecclesiae. Sed ibi non cadit aliqua turpitudo. Ergo non potest matrimonium contrahi propter aliquam turpem causam.
Praeterea, matrimonium significat coniunctionem Christi et Ecclesiae. Sed ibi non cadit aliqua turpitudo. Ergo non potest matrimonium contrahi propter aliquam turpem causam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod qui baptizat alium intentione lucrandi, vere baptizat. Ergo et qui contrahit cum aliqua intentione lucri, verum est matrimonium.
Sed contra: Est quod qui baptizat alium intentione lucrandi, vere baptizat. Ergo et qui contrahit cum aliqua intentione lucri, verum est matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 arg. 6
Praeterea, hoc idem probant exempla et auctoritates quae ponuntur in littera.
Praeterea, hoc idem probant exempla et auctoritates quae ponuntur in littera.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod causa finalis matrimonii potest accipi dupliciter: scilicet per se, et per accidens. Per se quidem causa matrimonii est ad quam matrimonium est de se ordinatum: et haec semper bona est, scilicet procreatio prolis et vitatio fornicationis. Sed per accidens causa finalis ipsius est hoc quod contrahentes intendunt ex matrimonio. Et quia hoc quod ex matrimonio intenditur consequitur ad matrimonium; et priora non variantur ex posterioribus, sed e converso: ideo ex illa causa non recipit matrimonium bonitatem vel malitiam, sed ipsi contrahentes, quorum est finis per se. Et quia causae per accidens sunt infinitae, ideo infinitae tales causae possunt esse in matrimonio, quarum sunt quaedam honestae et quaedam inhonestae.
Respondeo dicendum quod causa finalis matrimonii potest accipi dupliciter: scilicet per se, et per accidens. Per se quidem causa matrimonii est ad quam matrimonium est de se ordinatum: et haec semper bona est, scilicet procreatio prolis et vitatio fornicationis. Sed per accidens causa finalis ipsius est hoc quod contrahentes intendunt ex matrimonio. Et quia hoc quod ex matrimonio intenditur consequitur ad matrimonium; et priora non variantur ex posterioribus, sed e converso: ideo ex illa causa non recipit matrimonium bonitatem vel malitiam, sed ipsi contrahentes, quorum est finis per se. Et quia causae per accidens sunt infinitae, ideo infinitae tales causae possunt esse in matrimonio, quarum sunt quaedam honestae et quaedam inhonestae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verum est de causa per se et principali. Sed quod habet unum finem per se et principalem, potest habere plures secundarios per se, et infinitos per accidens.
Ad primum ergo dicendum quod verum est de causa per se et principali. Sed quod habet unum finem per se et principalem, potest habere plures secundarios per se, et infinitos per accidens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod coniunctio potest accipi pro ipsa relatione quae est matrimonium. Et talis semper est a Deo: et bona est, quacumque fiat causa. Vel pro actu eorum qui coniunguntur. Et sic est quandoque mala: et non est a Deo, simpliciter loquendo. Nec est inconveniens quod aliquis effectus sit a Deo cuius causa est mala: sicut proles quae ex adulterio suscipitur. Non enim est ex illa causa inquantum est mala, sed inquantum habet aliquid de bono, secundum quod est a Deo, quamvis non simpliciter sit a Deo.
Ad secundum dicendum quod coniunctio potest accipi pro ipsa relatione quae est matrimonium. Et talis semper est a Deo: et bona est, quacumque fiat causa. Vel pro actu eorum qui coniunguntur. Et sic est quandoque mala: et non est a Deo, simpliciter loquendo. Nec est inconveniens quod aliquis effectus sit a Deo cuius causa est mala: sicut proles quae ex adulterio suscipitur. Non enim est ex illa causa inquantum est mala, sed inquantum habet aliquid de bono, secundum quod est a Deo, quamvis non simpliciter sit a Deo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod intentio Ecclesiae qua intendit sacramentum tradere, est de necessitate cuiuslibet sacramenti, ita quod, ea non observata, nihil in sacramentis agitur. Sed intentio Ecclesiae qua intendit utilitatem ex sacramento provenientem, est de bene esse sacramenti, et non de necessitate eius. Unde, si non observetur, nihilominus est verum sacramentum. Sed tamen praetermittens hanc intentionem peccat: sicut si in baptismo non intendatur sanitas mentis, quam Ecclesia intendit. Et similiter ille qui intendit matrimonium contrahere, quamvis matrimonium non ordinet ad illum finem quem Ecclesia intendit, nihilominus verum matrimonium contrahit.
Ad tertium dicendum quod intentio Ecclesiae qua intendit sacramentum tradere, est de necessitate cuiuslibet sacramenti, ita quod, ea non observata, nihil in sacramentis agitur. Sed intentio Ecclesiae qua intendit utilitatem ex sacramento provenientem, est de bene esse sacramenti, et non de necessitate eius. Unde, si non observetur, nihilominus est verum sacramentum. Sed tamen praetermittens hanc intentionem peccat: sicut si in baptismo non intendatur sanitas mentis, quam Ecclesia intendit. Et similiter ille qui intendit matrimonium contrahere, quamvis matrimonium non ordinet ad illum finem quem Ecclesia intendit, nihilominus verum matrimonium contrahit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod illud malum intentum non est finis matrimonii, sed contrahentium.
Ad quartum dicendum quod illud malum intentum non est finis matrimonii, sed contrahentium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 48 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod ipsa unio est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae, et non operatio unitorum. Et ideo ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum quod ipsa unio est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae, et non operatio unitorum. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 49: De bonis matrimonii
Suppl q. 49 pr.
Consequenter considerandum est de bonis matrimonii.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum debeant haberi aliqua bona ad excusandum matrimonium.
Secundo: utrum sufficienter assignentur.
Tertio: utrum bonum sacramenti sit principalius inter alia bona.
Quarto: utrum actus matrimonii per praedicta bona a peccato excusetur.
Quinto: utrum sine eis aliquando a peccatis excusari possit.
Sexto: utrum quando est sine eis, sit semper peccatum mortale.
Consequenter considerandum est de bonis matrimonii.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum debeant haberi aliqua bona ad excusandum matrimonium.
Secundo: utrum sufficienter assignentur.
Tertio: utrum bonum sacramenti sit principalius inter alia bona.
Quarto: utrum actus matrimonii per praedicta bona a peccato excusetur.
Quinto: utrum sine eis aliquando a peccatis excusari possit.
Sexto: utrum quando est sine eis, sit semper peccatum mortale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum matrimonium debeat habere aliqua bona quibus excusetur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 49 a. 4 arg. 5[t:suppl q. 49 a. 4 arg. 5]
Suppl q. 49 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non debeat habere aliqua bona quibus excusetur. Sicut enim conservatio individui, quae fit per ea quae ad nutritivam pertinent, est de intentione naturae, ita conservatio speciei, quae fit per matrimonium: et multo magis, quanto melius et dignius est bonum speciei quam bonum unius individui. Sed ad actum nutritivae excusandum non indigetur aliquibus. Ergo nec etiam ad excusandum matrimonium.
suppl q. 49 a. 4 arg. 5[t:suppl q. 49 a. 4 arg. 5]
Suppl q. 49 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non debeat habere aliqua bona quibus excusetur. Sicut enim conservatio individui, quae fit per ea quae ad nutritivam pertinent, est de intentione naturae, ita conservatio speciei, quae fit per matrimonium: et multo magis, quanto melius et dignius est bonum speciei quam bonum unius individui. Sed ad actum nutritivae excusandum non indigetur aliquibus. Ergo nec etiam ad excusandum matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 1 arg. 2
Praeterea, secundum Philosophum, in VIII Ethic., amicitia quae est inter virum et uxorem est naturalis, et claudit in se honestum, utile et delectabile. Sed illud quod de se est honestum, non indiget aliqua excusatione. Ergo nec matrimonio debent attribui aliqua bona excusantia.
Praeterea, secundum Philosophum, in VIII Ethic., amicitia quae est inter virum et uxorem est naturalis, et claudit in se honestum, utile et delectabile. Sed illud quod de se est honestum, non indiget aliqua excusatione. Ergo nec matrimonio debent attribui aliqua bona excusantia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 1 arg. 3
Praeterea, matrimonium est institutum in remedium et in officium. Sed secundum quod est in officium, non indiget excusatione: quia sic etiam in paradiso excusatione indiguisset, quod falsum est; ibi enim fuissent honorabiles nuptiae et torus immaculatus, ut Augustinus dicit. Similiter nec secundum quod est in remedium: sicut nec alia sacramenta, quae in remedium peccati sunt instituta. Ergo matrimonium huiusmodi excusantia habere non debet.
R: Q.. 42 A. 2[t:suppl q. 42 a. 2]
Praeterea, matrimonium est institutum in remedium et in officium. Sed secundum quod est in officium, non indiget excusatione: quia sic etiam in paradiso excusatione indiguisset, quod falsum est; ibi enim fuissent honorabiles nuptiae et torus immaculatus, ut Augustinus dicit. Similiter nec secundum quod est in remedium: sicut nec alia sacramenta, quae in remedium peccati sunt instituta. Ergo matrimonium huiusmodi excusantia habere non debet.
R: Q.. 42 A. 2[t:suppl q. 42 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 1 arg. 4
Praeterea, ad omnia quae honeste fieri possunt, virtutes dirigunt. Si ergo matrimonium aliquibus bonis potest honestari, non indiget aliis honestatibus quam animi virtutibus. Et sic non debent matrimonio aliqua bona assignari quibus honestetur: sicut nec aliis in quibus virtutes dirigunt.
Praeterea, ad omnia quae honeste fieri possunt, virtutes dirigunt. Si ergo matrimonium aliquibus bonis potest honestari, non indiget aliis honestatibus quam animi virtutibus. Et sic non debent matrimonio aliqua bona assignari quibus honestetur: sicut nec aliis in quibus virtutes dirigunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Ubicumque est indulgentia, ibi est necessaria aliqua excusationis ratio. Sed matrimonium conceditur in statu infirmitatis secundum indulgentiam: ut patet I Cor. 7. Ergo indiget per aliqua bona excusari.
Sed contra: Ubicumque est indulgentia, ibi est necessaria aliqua excusationis ratio. Sed matrimonium conceditur in statu infirmitatis secundum indulgentiam: ut patet I Cor. 7. Ergo indiget per aliqua bona excusari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 1 arg. 5
Praeterea, concubitus matrimonialis et fornicarius sunt eiusdem speciei quantum ad speciem naturae. Sed concubitus fornicarius de se est turpis. Ergo ad hoc quod matrimonialis non sit turpis, oportet ei aliquid addi quod ad honestatem eius pertineat, et in aliam speciem moris trahat.
Praeterea, concubitus matrimonialis et fornicarius sunt eiusdem speciei quantum ad speciem naturae. Sed concubitus fornicarius de se est turpis. Ergo ad hoc quod matrimonialis non sit turpis, oportet ei aliquid addi quod ad honestatem eius pertineat, et in aliam speciem moris trahat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod nullus sapiens debet iacturam aliquam sustinere nisi pro aliqua recompensatione alicuius aequalis vel melioris boni. Unde electio alicuius quod aliquam iacturam habet annexam, indiget alicuius boni adiunctione, per cuius recompensationem ordinetur et honestetur. In coniunctione autem viri et mulieris rationis iactura accidit: tum quia propter vehementiam delectationis absorbetur ratio, ut non possit aliquid intelligere in ipso, ut Philosophus dicit; tum etiam propter tribulationem carnis, quam oportet tales sustinere ex sollicitudine temporalium, ut patet I Cor. 7. Et ideo talis coniunctionis electio non potest esse ordinata nisi per recompensationem aliquorum ex quibus dicta coniunctio honestetur. Et haec sunt bona quae matrimonium excusant et honestum reddunt.
Respondeo dicendum quod nullus sapiens debet iacturam aliquam sustinere nisi pro aliqua recompensatione alicuius aequalis vel melioris boni. Unde electio alicuius quod aliquam iacturam habet annexam, indiget alicuius boni adiunctione, per cuius recompensationem ordinetur et honestetur. In coniunctione autem viri et mulieris rationis iactura accidit: tum quia propter vehementiam delectationis absorbetur ratio, ut non possit aliquid intelligere in ipso, ut Philosophus dicit; tum etiam propter tribulationem carnis, quam oportet tales sustinere ex sollicitudine temporalium, ut patet I Cor. 7. Et ideo talis coniunctionis electio non potest esse ordinata nisi per recompensationem aliquorum ex quibus dicta coniunctio honestetur. Et haec sunt bona quae matrimonium excusant et honestum reddunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in actu comestionis non est tam vehemens delectatio rationem absorbens sicut est in praedicta delectatione. Tum quia vis generativa, per quam originale traducitur, est infecta et corrupta: nutritiva autem, per quam non traducitur, est corrupta et non infecta. Tum etiam quia defectum individui quilibet magis sentit iri seipso quam defectum speciei. Unde ad excitandum ad comestionem, secundum quam defectui individui subvenitur, sufficit sensus ipsius defectus. Sed ad excitandum ad actum quo defectui speciei subvenitur, divina providentia delectationem apposuit in illo actu, quae etiam animalia bruta movet, in quibus non est infectio originalis peccati, Et ideo non est simile.
Ad primum ergo dicendum quod in actu comestionis non est tam vehemens delectatio rationem absorbens sicut est in praedicta delectatione. Tum quia vis generativa, per quam originale traducitur, est infecta et corrupta: nutritiva autem, per quam non traducitur, est corrupta et non infecta. Tum etiam quia defectum individui quilibet magis sentit iri seipso quam defectum speciei. Unde ad excitandum ad comestionem, secundum quam defectui individui subvenitur, sufficit sensus ipsius defectus. Sed ad excitandum ad actum quo defectui speciei subvenitur, divina providentia delectationem apposuit in illo actu, quae etiam animalia bruta movet, in quibus non est infectio originalis peccati, Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod ista bona quae matrimonium honestant, sunt de ratione matrimonii. Et ideo non indiget eis quasi exterioribus quibusdam ad honestandum, sed quasi causantibus in ipso honestatem quae ei secundum se competit.
Ad secundum dicendum quod ista bona quae matrimonium honestant, sunt de ratione matrimonii. Et ideo non indiget eis quasi exterioribus quibusdam ad honestandum, sed quasi causantibus in ipso honestatem quae ei secundum se competit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod matrimonium, ex hoc ipso quod est in officium vel in remedium, habet rationem utilis et honesti; sed utrumque horum ei competit ex hoc quod huiusmodi bona habet, quibus fit et officiosum et remedium concupiscentiae adhibens.
Ad tertium dicendum quod matrimonium, ex hoc ipso quod est in officium vel in remedium, habet rationem utilis et honesti; sed utrumque horum ei competit ex hoc quod huiusmodi bona habet, quibus fit et officiosum et remedium concupiscentiae adhibens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod aliquis actus virtutis honestatur et virtute, quasi principio elicitivo; et circumstantiis, quasi formalibus principiis ipsius. Hoc autem modo se habent bona ad matrimonium sicut circumstantiae ad actus virtutis, ex quibus habet quod virtutis actus esse possit.
Ad quartum dicendum quod aliquis actus virtutis honestatur et virtute, quasi principio elicitivo; et circumstantiis, quasi formalibus principiis ipsius. Hoc autem modo se habent bona ad matrimonium sicut circumstantiae ad actus virtutis, ex quibus habet quod virtutis actus esse possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum sufficienter bona matrimonii assignentur a Magistro Sententiarum: scilicet fides, proles et sacramentum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 49 a. 4 co.[t:suppl q. 49 a. 4 co.]
Suppl q. 49 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod insufficienter bona matrimonii assignentur a Magistro Sententiarum: scilicet fides, proles ei sacramentum. Quia matrimonium non solum fit in hominibus ad prolem procreandam et nutriendam, sed, ad consortium communis vitae, propter operum communicationem, ut dicitur in VIII Ethic. Ergo, sicut ponitur proles bonum matrimonii, ita debet poni communicatio operum.
suppl q. 49 a. 4 co.[t:suppl q. 49 a. 4 co.]
Suppl q. 49 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod insufficienter bona matrimonii assignentur a Magistro Sententiarum: scilicet fides, proles ei sacramentum. Quia matrimonium non solum fit in hominibus ad prolem procreandam et nutriendam, sed, ad consortium communis vitae, propter operum communicationem, ut dicitur in VIII Ethic. Ergo, sicut ponitur proles bonum matrimonii, ita debet poni communicatio operum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 arg. 2
Praeterea, coniunctio Christi ad Ecclesiam, quam matrimonium significat, perficitur per caritatem. Ergo inter bona matrimonii magis debet poni caritas quam fides.
Praeterea, coniunctio Christi ad Ecclesiam, quam matrimonium significat, perficitur per caritatem. Ergo inter bona matrimonii magis debet poni caritas quam fides.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 arg. 3
Praeterea, in matrimonio, sicut exigitur quod neuter coniugum ad alterius torum accedat, ita exigitur quod unus alteri debitum reddat. Sed primum pertinet ad fidem, ut Magister dicit. Ergo deberet etiam iustitia, propter redditionem debiti, inter bona matrimonii computari.
Praeterea, in matrimonio, sicut exigitur quod neuter coniugum ad alterius torum accedat, ita exigitur quod unus alteri debitum reddat. Sed primum pertinet ad fidem, ut Magister dicit. Ergo deberet etiam iustitia, propter redditionem debiti, inter bona matrimonii computari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 arg. 4
Praeterea, sicut in matrimonio, inquantum significat coniunctionem Christi et Ecclesiae, requiritur indivisibilitas, ita et unitas, ut sit una unius. Sed sacramentum, quod inter tria bona matrimonii computatur, pertinet ad indivisionem. Ergo deberet esse aliquid aliud quod pertineret ad unitatem.
B: (Rom 10:10)[b:Rom 10:10]
Praeterea, sicut in matrimonio, inquantum significat coniunctionem Christi et Ecclesiae, requiritur indivisibilitas, ita et unitas, ut sit una unius. Sed sacramentum, quod inter tria bona matrimonii computatur, pertinet ad indivisionem. Ergo deberet esse aliquid aliud quod pertineret ad unitatem.
B: (Rom 10:10)[b:Rom 10:10]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Videtur quod superfluant. Quia unica virtus sufficit ad unum actum honestandum. Sed fides est una virtus. Ergo non oportuit alia duo addere ad honestandum matrimonium.
Sed contra: Videtur quod superfluant. Quia unica virtus sufficit ad unum actum honestandum. Sed fides est una virtus. Ergo non oportuit alia duo addere ad honestandum matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 arg. 5
Praeterea, non ex eodem aliquid accipit rationem utilis et honesti: cum utile et honestum ex opposito bonum dividant. Sed ex prole matrimonium accipit rationem utilis. Ergo proles non debet computari inter bona quibus matrimonium honestatur.
Praeterea, non ex eodem aliquid accipit rationem utilis et honesti: cum utile et honestum ex opposito bonum dividant. Sed ex prole matrimonium accipit rationem utilis. Ergo proles non debet computari inter bona quibus matrimonium honestatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 arg. 6
Praeterea, nihil debet poni ut proprietas vel conditio sui ipsius. Sed haec bona ponuntur ut quaedam conditiones matrimonii. Ergo, cum matrimonium sit sacramentum, non debet poni sacramentum inter bona matrimonii.
Praeterea, nihil debet poni ut proprietas vel conditio sui ipsius. Sed haec bona ponuntur ut quaedam conditiones matrimonii. Ergo, cum matrimonium sit sacramentum, non debet poni sacramentum inter bona matrimonii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod matrimonium est in officium naturae, et est sacramentum Ecclesiae. Inquantum ergo est in officium naturae, duobus ordinatur, sicut et quilibet alius virtutis actus. Quorum unum exigitur ex parte ipsius agentis: et haec est intentio finis debiti. Et sic ponitur bonum matrimonii proles. Aliud exigitur ex parte ipsius actus, qui est bonus in genere ex hoc quod cadit supra debitam materiam. Et sic est fides, per quam homo ad suam accedit et non ad aliam. Sed ulterius habet aliquam bonitatem inquantum est sacramentum. Et hoc significatur ipso nomine sacramenti.
Respondeo dicendum quod matrimonium est in officium naturae, et est sacramentum Ecclesiae. Inquantum ergo est in officium naturae, duobus ordinatur, sicut et quilibet alius virtutis actus. Quorum unum exigitur ex parte ipsius agentis: et haec est intentio finis debiti. Et sic ponitur bonum matrimonii proles. Aliud exigitur ex parte ipsius actus, qui est bonus in genere ex hoc quod cadit supra debitam materiam. Et sic est fides, per quam homo ad suam accedit et non ad aliam. Sed ulterius habet aliquam bonitatem inquantum est sacramentum. Et hoc significatur ipso nomine sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in prole non solum intelligitur procreatio prolis, sed etiam educatio ipsius, ad quam sicut ad finem ordinatur tota communicatio operum quae est inter virum et uxorem inquantum sunt matrimonio coniunctim quia patres naturaliter thesaurizant filiis, ut patet II Cor. 12. Et sic in prole, quasi in principali fine, alius quasi secundarius includitur.

Vegliare con sollecitudine ->=geentekst=Extra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod fides non accipitur hic prout est virtus theologica, sed prout est pars iustitiae: secundum quod fides dicitur ex hoc quod fiunt dicta in conservatione promissorum. Quia in matrimonio, cum sit quidam contractus, est quaedam promissio per quam talis vir tali mulieri determinatur.
Ad secundum dicendum quod fides non accipitur hic prout est virtus theologica, sed prout est pars iustitiae: secundum quod fides dicitur ex hoc quod fiunt dicta in conservatione promissorum. Quia in matrimonio, cum sit quidam contractus, est quaedam promissio per quam talis vir tali mulieri determinatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut in promissione matrimonii continetur ut neuter ad alium torum accedat, ita etiam quod sibi invicem debitum reddant. Et hoc etiam est principalius: cum sequatur ex ipsa mutua potestate in invicem data. Et ideo utrumque ad fidem pertinet. Sed in libro Sententiarum ponitur quod est minus manifestum.
Ad tertium dicendum quod, sicut in promissione matrimonii continetur ut neuter ad alium torum accedat, ita etiam quod sibi invicem debitum reddant. Et hoc etiam est principalius: cum sequatur ex ipsa mutua potestate in invicem data. Et ideo utrumque ad fidem pertinet. Sed in libro Sententiarum ponitur quod est minus manifestum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod in sacramento non solum intelligenda est indivisio, sed omnia illa quae consequuntur matrimonium ex hoc quod est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae.
Vel dicendum quod unitas quam obiectio tangit, pertinet ad fidem, sicut et indivisio ad sacramentum.
Ad quartum dicendum quod in sacramento non solum intelligenda est indivisio, sed omnia illa quae consequuntur matrimonium ex hoc quod est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae.
Vel dicendum quod unitas quam obiectio tangit, pertinet ad fidem, sicut et indivisio ad sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod fides non accipitur hic pro aliqua virtute: sed pro quadam conditione virtutis ex qua fides nominatur quae ponitur pars iustitiae.
Ad quintum dicendum quod fides non accipitur hic pro aliqua virtute: sed pro quadam conditione virtutis ex qua fides nominatur quae ponitur pars iustitiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 ad 6
Ad sextum dicendum quod, sicut debitus usus boni utilis accipit rationem honesti, non quidem ex. utili, sed ex ratione, quae rectum usum facit; ita etiam ordinatio ad aliquod bonum utile potest facere bonitatem honestatis ex vi rationis debitam ordinationem facientis. Et hoc modo matrimonium, ex hoc quod ordinatur ad prolem, et utile est, et nihilominus honestum, inquantum debite ordinatur.
Ad sextum dicendum quod, sicut debitus usus boni utilis accipit rationem honesti, non quidem ex. utili, sed ex ratione, quae rectum usum facit; ita etiam ordinatio ad aliquod bonum utile potest facere bonitatem honestatis ex vi rationis debitam ordinationem facientis. Et hoc modo matrimonium, ex hoc quod ordinatur ad prolem, et utile est, et nihilominus honestum, inquantum debite ordinatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 2 ad 7
Ad septimum dicendum quod, sicut Magister dicit, 31 dist. IV Sent., sacramentum non dicitur hic ipsum matrimonium, sed inseparabilitas eius, quae est eiusdem rei signum cuius est matrimonium.
Vel dicendum quod, quamvis matrimonium sit sacramentum, tamen aliud est matrimonio esse matrimonium, et aliud est ei esse sacramentum: quia non solum ad hoc est institutum ut sit in signum rei sacrae, sed etiam ut sit in officium naturae. Et ideo ratio sacramenti est quaedam conditio adveniens matrimonio secundum se considerato, ex quo etiam honestatem habet. Et ideo sacramentalitas eius, ut ita dicam, ponitur inter bona honestantia matrimonium. Et secundum hoc in tertio bono matrimonii, scilicet sacramento, non solum intelligitur inseparabilitas, sed etiam omnia quae ad significationem ipsius pertinent.
Ad septimum dicendum quod, sicut Magister dicit, 31 dist. IV Sent., sacramentum non dicitur hic ipsum matrimonium, sed inseparabilitas eius, quae est eiusdem rei signum cuius est matrimonium.
Vel dicendum quod, quamvis matrimonium sit sacramentum, tamen aliud est matrimonio esse matrimonium, et aliud est ei esse sacramentum: quia non solum ad hoc est institutum ut sit in signum rei sacrae, sed etiam ut sit in officium naturae. Et ideo ratio sacramenti est quaedam conditio adveniens matrimonio secundum se considerato, ex quo etiam honestatem habet. Et ideo sacramentalitas eius, ut ita dicam, ponitur inter bona honestantia matrimonium. Et secundum hoc in tertio bono matrimonii, scilicet sacramento, non solum intelligitur inseparabilitas, sed etiam omnia quae ad significationem ipsius pertinent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum sacramentum sit principalius inter bona matrimonii
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 49 a. 5 co.[t:suppl q. 49 a. 5 co.]
Suppl q. 49 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum non sit principalius inter bona matrimonii. Quia finis est potissimum in unoquoque. Sed proles est matrimonii finis. Ergo proles est principalius matrimonii bonum.
suppl q. 49 a. 5 co.[t:suppl q. 49 a. 5 co.]
Suppl q. 49 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramentum non sit principalius inter bona matrimonii. Quia finis est potissimum in unoquoque. Sed proles est matrimonii finis. Ergo proles est principalius matrimonii bonum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 arg. 2
Praeterea, principalius in ratione speciei est differentia, quae complet speciem, quam genus: sicut forma quam materia in constitutione rei naturalis. Sed sacramentum competiit matrimonio ex ratione sui generis; proles autem et fides ex ratione differentiae, inquantum est tale sacramentum. Ergo alia duo sunt magis principalia in matrimonio quam sacramentum.
Praeterea, principalius in ratione speciei est differentia, quae complet speciem, quam genus: sicut forma quam materia in constitutione rei naturalis. Sed sacramentum competiit matrimonio ex ratione sui generis; proles autem et fides ex ratione differentiae, inquantum est tale sacramentum. Ergo alia duo sunt magis principalia in matrimonio quam sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 arg. 3
Praeterea, sicut invenitur matrimonium sine prole et fide, ita invenitur sine inseparabilitate: sicut patet quando alter coniugum ante matrimonium consummatum ad religionem transit. Ergo nec ex hac ratione sacramentum est in matrimonio principalius:
Praeterea, sicut invenitur matrimonium sine prole et fide, ita invenitur sine inseparabilitate: sicut patet quando alter coniugum ante matrimonium consummatum ad religionem transit. Ergo nec ex hac ratione sacramentum est in matrimonio principalius:
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 arg. 4
Praeterea, effectus non potest esse principalior sua causa. Sed consensus, qui est causa matrimonii, frequenter immutatur. Ergo et matrimonium solvi potest. Et sic inseparabilitas non semper comitatur matrimonium.
Praeterea, effectus non potest esse principalior sua causa. Sed consensus, qui est causa matrimonii, frequenter immutatur. Ergo et matrimonium solvi potest. Et sic inseparabilitas non semper comitatur matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 arg. 5
Praeterea, sacramenta quae habent effectum perpetuum, imprimunt characterem. Sed in matrimonio non imprimitur character. Ergo non adest ei inseparabilitas perpetua. Et ideo, sicut est matrimonium sine prole, ita potest esse sine sacramento: Et sic idem quod prius.
Praeterea, sacramenta quae habent effectum perpetuum, imprimunt characterem. Sed in matrimonio non imprimitur character. Ergo non adest ei inseparabilitas perpetua. Et ideo, sicut est matrimonium sine prole, ita potest esse sine sacramento: Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Illud quod ponitur in definitione rei est sibi maxime essentiale. Sed indivisio, quae pertinet ad sacramentum, ponitur in definitione supra de matrimonio data, non autem proles vel fides. Ergo sacramentum inter alia est matrimonio essentialius.
R: Q.. 44 A. 3[t:suppl q. 44 a. 3]
Sed contra: Illud quod ponitur in definitione rei est sibi maxime essentiale. Sed indivisio, quae pertinet ad sacramentum, ponitur in definitione supra de matrimonio data, non autem proles vel fides. Ergo sacramentum inter alia est matrimonio essentialius.
R: Q.. 44 A. 3[t:suppl q. 44 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 arg. 6
Praeterea, virtus divina, quae in sacramentis operatur, est efficacior quam virtus humana. Sed proles et fides pertinent ad matrimonium secundum quod est in officium naturae humanae; sacramentum autem secundum quod est ex institutione divina. Ergo sacramentum est principalius in matrimonio quam alia duo.
Praeterea, virtus divina, quae in sacramentis operatur, est efficacior quam virtus humana. Sed proles et fides pertinent ad matrimonium secundum quod est in officium naturae humanae; sacramentum autem secundum quod est ex institutione divina. Ergo sacramentum est principalius in matrimonio quam alia duo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur in re aliqua principalius, altero duorum modorum: aut quia altero essentialius; aut quia dignius. Si quia dignius, sic omnibus modis sacramentum est principalius inter tria bona coniugii. Quia pertinet ad matrimonium inquantum est sacramentum gratiae. Alia vero duo pertinent ad ipsum inquantum est quoddam naturae officium. Perfectio autem gratiae est dignior perfectione naturae.
Si autem dicatur principalius quod est essentialius, sic distinguendum est. Quia fides et proles possunt dupliciter considerari. Uno modo, in seipsis. Et sic pertinent ad usum matrimonii, per quem et proles producitur, et pactio coniugalis servatur. Sed indivisibilitas, quam sacramentum importat, pertinet ad ipsum matrimonium secundum se: quia ex hoc ipso quod per pactionem coniugalem sui potestatem sibi invicem in perpetuum coniuges tradunt, sequitur quod separari non possint. Et inde est quod matrimonium nunquam invenitur sine inseparabilitate: invenitur autem sine fide et prole, quia esse rei non dependet ab usu suo. Et secundum hoc sacramentum est essentialius matrimonio quam fides et proles.
Alio modo possunt considerari fides et proles secundum quod sunt in suis principiis: ut pro prole accipiatur intentio prolis, et pro fide debitum servandi fidem. Sine quibus etiam matrimonium esse non potest: quia haec in hoc matrimonio ex ipsa pactione coniugali causantur; ita quod, si aliquid contrarium huius exprimeretur in consensu qui matrimonium facit, non esset verum matrimonium. Et sic accipiendo fidem et prolem, proles est essentialissimum in matrimonio, et secundo fides, et tertio sacramentum: sicut etiam homini est essentialius esse naturae quam esse gratiae, quamvis esse gratiae sit dignius.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod finis secundum intentionem est primum in re, sed secundum consecutionem est ultimum. Et similiter proles se habet inter matrimonii bona. Et ideo quodammodo est principalius, et quodammodo non.
Ad primum ergo dicendum quod finis secundum intentionem est primum in re, sed secundum consecutionem est ultimum. Et similiter proles se habet inter matrimonii bona. Et ideo quodammodo est principalius, et quodammodo non.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod sacramentum, prout ponitur tertium matrimonii bonum, pertinet ad matrimonium ratione suae differentiae: dicitur enim sacramentum ex significatione huius rei sacrae determinatae quam matrimonium significat.
Ad secundum dicendum quod sacramentum, prout ponitur tertium matrimonii bonum, pertinet ad matrimonium ratione suae differentiae: dicitur enim sacramentum ex significatione huius rei sacrae determinatae quam matrimonium significat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod nuptiae, secundum Augustinum, sunt bona mortalium: unde in resurrectione neque nubent neque nubentur, ut dicitur Matth. 22. Et ideo vinculum matrimonii non se extendit ultra vitam in qua contrahitur: et ideo dicitur inseparabile, quia non potest in hac vita separari. Sed per mortem separari potest: sive corporalem, post carnalem coniunctionem; sive spiritualem, post spiritualem tantum.
Ad tertium dicendum quod nuptiae, secundum Augustinum, sunt bona mortalium: unde in resurrectione neque nubent neque nubentur, ut dicitur Matth. 22. Et ideo vinculum matrimonii non se extendit ultra vitam in qua contrahitur: et ideo dicitur inseparabile, quia non potest in hac vita separari. Sed per mortem separari potest: sive corporalem, post carnalem coniunctionem; sive spiritualem, post spiritualem tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis consensus qui facit matrimonium, non sit perpetuus materialiter, idest quantum ad substantiam actus, quia ille actus cessat et potest contrarius succedere; tamen, formaliter loquendo, est perpetuus, quia est de perpetuitate vinculi: alias non faceret matrimonium; non enim consensus ad tempus in aliquam matrimonium facit. Et dico formaliter, secundum quod actus accipit speciem ab obiecto. Et secundum hoc matrimonium ex consensu inseparabilitatem accipit.
Ad quartum dicendum quod, quamvis consensus qui facit matrimonium, non sit perpetuus materialiter, idest quantum ad substantiam actus, quia ille actus cessat et potest contrarius succedere; tamen, formaliter loquendo, est perpetuus, quia est de perpetuitate vinculi: alias non faceret matrimonium; non enim consensus ad tempus in aliquam matrimonium facit. Et dico formaliter, secundum quod actus accipit speciem ab obiecto. Et secundum hoc matrimonium ex consensu inseparabilitatem accipit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod in sacramentis in quibus imprimitur character, traditur potestas ad actus spirituales: sed in matrimonio ad actus corporales. Unde matrimonium, ratione potestatis quam in se invicem coniuges accipiunt convenit cum sacramentis in quibus character imprimitur, et ex hoc habet inseparabilitatem, ut Magister dicit: sed differt ab eis inquantum potestas illa est ad actus corporales. Et propter hoc non imprimit characterem spiritualem.
Ad quintum dicendum quod in sacramentis in quibus imprimitur character, traditur potestas ad actus spirituales: sed in matrimonio ad actus corporales. Unde matrimonium, ratione potestatis quam in se invicem coniuges accipiunt convenit cum sacramentis in quibus character imprimitur, et ex hoc habet inseparabilitatem, ut Magister dicit: sed differt ab eis inquantum potestas illa est ad actus corporales. Et propter hoc non imprimit characterem spiritualem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum actus matrimonii possit excusari per bona praedicta ut non sit omnino peccatum
Suppl q. 49 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus matrimonii non possit excusari per bona praedicta ut non sit omnino peccatum. Quia quicumque sustinet damnum maioris boni propter minus bonum, peccat: quia inordinate sustinet. Sed bonum rationis, quod laeditur in ipso actu coniugali, est maius quam haec tria coniugii bona. Ergo praedicta bona non sufficiunt ad excusandum coniugalem concubitum.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus matrimonii non possit excusari per bona praedicta ut non sit omnino peccatum. Quia quicumque sustinet damnum maioris boni propter minus bonum, peccat: quia inordinate sustinet. Sed bonum rationis, quod laeditur in ipso actu coniugali, est maius quam haec tria coniugii bona. Ergo praedicta bona non sufficiunt ad excusandum coniugalem concubitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 4 arg. 2
Praeterea, si bonum malo additur, in genere moris totum efficitur malum, non autem totum bonum: quia una circumstantia mala facit actum malum, non autem una bona facit ipsum bonum. Sed actus coniugalis secundum se est malus: alias excusatione non indigeret. Ergo bona matrimonii adiuncta non possunt ipsum bonum facere.
Praeterea, si bonum malo additur, in genere moris totum efficitur malum, non autem totum bonum: quia una circumstantia mala facit actum malum, non autem una bona facit ipsum bonum. Sed actus coniugalis secundum se est malus: alias excusatione non indigeret. Ergo bona matrimonii adiuncta non possunt ipsum bonum facere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 4 arg. 3
Praeterea, ubicumque est immoderatio passionis, ibi est vitium in moribus. Sed bona matrimonii non possunt efficere quin delectatio illius actus sit immoderata. Ergo non possunt excusare quin sit peccatum.
Praeterea, ubicumque est immoderatio passionis, ibi est vitium in moribus. Sed bona matrimonii non possunt efficere quin delectatio illius actus sit immoderata. Ergo non possunt excusare quin sit peccatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 4 arg. 4
Praeterea, verecundia non est nisi de turpi actu, secundum Damascenum. Sed bona matrimonii non tollunt erubescentiam ab illo actu. Ergo non possunt excusare quin sit peccatum.
Praeterea, verecundia non est nisi de turpi actu, secundum Damascenum. Sed bona matrimonii non tollunt erubescentiam ab illo actu. Ergo non possunt excusare quin sit peccatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Concubitus coniugalis non differt a fornicario nisi per bona matrimonii. Si ergo haec non sufficerent excusare ipsum, tunc matrimonium semper illicitum remaneret.
R: Q.. 41 A. 3[t:suppl q. 41 a. 3]
Sed contra: Concubitus coniugalis non differt a fornicario nisi per bona matrimonii. Si ergo haec non sufficerent excusare ipsum, tunc matrimonium semper illicitum remaneret.
R: Q.. 41 A. 3[t:suppl q. 41 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 4 arg. 5
Praeterea, bona matrimonii se habent ad actum eius sicut circumstantiae debitae, ut dictum est. Sed circumstantiae tales sufficienter faciunt quod actus aliquis non sit malus. Ergo et haec bona possunt excusare matrimonium ut nullo modo sit peccatum.
R: Q.. 49 A. 1[t:suppl q. 49 a. 1]
Praeterea, bona matrimonii se habent ad actum eius sicut circumstantiae debitae, ut dictum est. Sed circumstantiae tales sufficienter faciunt quod actus aliquis non sit malus. Ergo et haec bona possunt excusare matrimonium ut nullo modo sit peccatum.
R: Q.. 49 A. 1[t:suppl q. 49 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod actus dicitur excusari dupliciter. Uno modo, ex parte facientis: ita quod non imputetur facienti in culpam, quamvis sit malus, vel saltem non in tantam culpam; sicut ignorantia dicitur excusare peccatum in toto vel in parte. Alio modo dicitur excusari actus ex parte sui: ita scilicet quod non sit malus. Et hoc modo praedicta bona dicuntur excusare actum matrimonii.
Ex eodem autem habet actus aliquis quod non sit malus in genere moris, et quod sit bonus: quia non est aliquis actus indifferens, ut in II libro dictum est. Dicitur autem aliquis humanus actus bonus dupliciter. Uno modo, bonitate virtutis. Et sic habet actus quod sit bonus ex his quae ipsum in medio ponunt. Et hoc faciunt in actu matrimonii fides et proles, ut ex dictis patet. Alio modo, bonitate sacramenti, secundum quod actus non solum bonus, sed etiam sanctus dicitur. Et hanc bonitatem habet actus matrimonii ex indivisibilitate coniunctionis, secundum quam significat coniunctionem Christi ad Ecclesiam. Et sic patet quod praedicta bona sufficienter actum matrimonii excusant.
R: Q.. 49 A. 2[t:suppl q. 49 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod per matrimonii actum non incurrit homo in damnum rationis quantum ad habitum, sed solum quantum ad actum. Nec est inconveniens quod quandoque aliquis actus melior secundum genus suum interrumpatur pro aliquo minus bono actu: hoc enim sine peccato fieri potest, sicut patet in eo qui ab actu contemplationis cessat ut interdum actioni vacet.
Ad primum ergo dicendum quod per matrimonii actum non incurrit homo in damnum rationis quantum ad habitum, sed solum quantum ad actum. Nec est inconveniens quod quandoque aliquis actus melior secundum genus suum interrumpatur pro aliquo minus bono actu: hoc enim sine peccato fieri potest, sicut patet in eo qui ab actu contemplationis cessat ut interdum actioni vacet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet si malum quod inseparabiliter comitatur concubitum, esset malum culpae. Nunc autem non est malum culpae, sed poena tantum, quae est inobedientia concupiscentiae ad rationem. Et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet si malum quod inseparabiliter comitatur concubitum, esset malum culpae. Nunc autem non est malum culpae, sed poena tantum, quae est inobedientia concupiscentiae ad rationem. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod superabundantia passionis quae facit vitium, non attenditur secundum quantitativam ipsius intensionem, sed secundum proportionem ad rationem. Unde tunc solum passio reputatur immoderata quando limites rationis excedit. Delectatio autem quae fit in actu matrimoniali, quamvis sit intensissima secundum quantitatem, non tamen excedit limites sibi a ratione praefixos ante principium suum: quamvis in ipsa delectatione ratio eos ordinare non possit.
Ad tertium dicendum quod superabundantia passionis quae facit vitium, non attenditur secundum quantitativam ipsius intensionem, sed secundum proportionem ad rationem. Unde tunc solum passio reputatur immoderata quando limites rationis excedit. Delectatio autem quae fit in actu matrimoniali, quamvis sit intensissima secundum quantitatem, non tamen excedit limites sibi a ratione praefixos ante principium suum: quamvis in ipsa delectatione ratio eos ordinare non possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod turpitudo quae semper est in actu matrimoniali et erubescentiam facit, est turpitudo poenae, et non culpae: quia de quolibet defectu homo naturaliter erubescit.
Ad quartum dicendum quod turpitudo quae semper est in actu matrimoniali et erubescentiam facit, est turpitudo poenae, et non culpae: quia de quolibet defectu homo naturaliter erubescit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum actus matrimonialis excusari possit etiam sine bonis matrimonii
Suppl q. 49 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod actus matrimonialis excusari possit etiam sine bonis matrimonii. Qui enim a natura tantum movetur ad actum matrimonii, non videtur aliquod bonum matrimonii intendere: quia bona matrimonii pertinent ad gratiam vel virtutem. Sed quando aliquis solo appetitu naturali movetur ad actum praedictum, non videtur esse peccatum: quia nullum naturale est malum, cum malum sit praeter naturam et praeter ordinem, ut Dionysius dicit. Ergo actus matrimonii excusari potest etiam sine bonis matrimonii.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod actus matrimonialis excusari possit etiam sine bonis matrimonii. Qui enim a natura tantum movetur ad actum matrimonii, non videtur aliquod bonum matrimonii intendere: quia bona matrimonii pertinent ad gratiam vel virtutem. Sed quando aliquis solo appetitu naturali movetur ad actum praedictum, non videtur esse peccatum: quia nullum naturale est malum, cum malum sit praeter naturam et praeter ordinem, ut Dionysius dicit. Ergo actus matrimonii excusari potest etiam sine bonis matrimonii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 5 arg. 2
Praeterea, ille qui utitur coniuge ad fornicationem vitandam, non videtur aliquod bonum matrimonii intendere. Sed talis non peccat, ut videtur: quia ad hoc est matrimonium concessum humanae infirmitati, ut fornicatio vitetur, ut patet I Cor. 7. Ergo etiam sine bonis matrimonii potest actus eius excusari.
Praeterea, ille qui utitur coniuge ad fornicationem vitandam, non videtur aliquod bonum matrimonii intendere. Sed talis non peccat, ut videtur: quia ad hoc est matrimonium concessum humanae infirmitati, ut fornicatio vitetur, ut patet I Cor. 7. Ergo etiam sine bonis matrimonii potest actus eius excusari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 5 arg. 3
Praeterea, ille qui utitur re sua ad libitum, non facit contra iustitiam, et sic non peccat, ut videtur. Sed per matrimonium uxor efficitur res viri, et e converso. Ergo, si se invicem ad libitum utuntur libidine movente, non videtur esse peccatum. Et sic idem quod prius.
Praeterea, ille qui utitur re sua ad libitum, non facit contra iustitiam, et sic non peccat, ut videtur. Sed per matrimonium uxor efficitur res viri, et e converso. Ergo, si se invicem ad libitum utuntur libidine movente, non videtur esse peccatum. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 5 arg. 4
Praeterea, illud quod est bonum ex genere, non efficitur malum nisi ex mala intentione fiat. Sed actus matrimonii, quo quis suam cognoscit, est ex genere bonus. Ergo non potest malus esse nisi mala intentione fiat. Sed potest bona intentione fieri etiam si non intendat aliquod bonum matrimonii: puta cum quis salutem corporalem per hoc intendit servare aut consequi. Ergo videtur quod etiam sine matrimonii bonis actus ille possit excusari.
Praeterea, illud quod est bonum ex genere, non efficitur malum nisi ex mala intentione fiat. Sed actus matrimonii, quo quis suam cognoscit, est ex genere bonus. Ergo non potest malus esse nisi mala intentione fiat. Sed potest bona intentione fieri etiam si non intendat aliquod bonum matrimonii: puta cum quis salutem corporalem per hoc intendit servare aut consequi. Ergo videtur quod etiam sine matrimonii bonis actus ille possit excusari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Remota causa removetur effectus. Sed causa honestatis actus matrimonialis sunt matrimonii bona. Ergo sine eis non potest actus matrimonialis excusari.
Sed contra: Remota causa removetur effectus. Sed causa honestatis actus matrimonialis sunt matrimonii bona. Ergo sine eis non potest actus matrimonialis excusari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 5 arg. 5
Praeterea, non differt actus praedictus ab actu fornicario nisi in praedictis bonis. Sed concubitus fornicarius semper est malus. Ergo, si non excusatur praedictis bonis, etiam matrimonialis actus semper erit malus.
Praeterea, non differt actus praedictus ab actu fornicario nisi in praedictis bonis. Sed concubitus fornicarius semper est malus. Ergo, si non excusatur praedictis bonis, etiam matrimonialis actus semper erit malus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut bona matrimonii, secundum quod sunt in habitu, faciunt matrimonium honestum et sanctum; ita etiam, secundum quod sunt in actuali intentione, faciunt actum matrimonii honestum, quantum ad illa duo bona matrimonii quae ipsius actum respiciunt. Unde quando coniuges conveniunt causa prolis procreandae, vel ut sibi invicem debitum reddant, quod ad fidem pertinet, totaliter excusantur a peccato. Sed tertium bonum non pertinet ad usum matrimonii, sed ad essentiam ipsius, ut dictum est. Unde facit ipsum matrimonium honestum: non autem actum eius, ut per hoc actus eius absque peccato reddatur, quia causa alicuius significationis conveniunt. Et ideo duobus solis modis coniuges absque omni peccato conveniunt: scilicet causa procreandae prolis, et debiti reddendi. Alias autem semper est ibi peccatum, ad minus veniale.
R: Q.. 49 A. 3[t:suppl q. 49 a. 3]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod proles prout est bonum sacramenti, addit supra prolem prout est bonum intentum a natura. Natura enim intendit prolem prout in ipsa salvatur bonum speciei: sed in prole secundum quod est bonum sacramenti matrimonii, ultra hoc intelligitur ut proles suscepta ulterius ordinetur in Deum. Et ideo oportet quod intentio naturae, qua prolem intendit, referatur, actu vel habitu, ad intentionem, prolis prout est bonum sacramenti: alias staretur in creatura, quod sine peccato esse non potest. Et ideo, quando natura tantum movet ad actum matrimonii, non excusatur a peccato omnino, nisi inquantum motus naturae ordinatur, actu vel habitu, ulterius ad prolem secundum quod est bonum sacramenti. Nec tamen sequitur quod motus naturae sit malus. Sed quod sit imperfectus, nisi ad aliquod bonum matrimonii ulterius ordinetur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod, si aliquis per actum matrimonii intendat vitare fornicationem in coniuge, non est aliquod peccatum: quia hoc est quaedam redditio debiti, quae ad bonum fidei pertinet. Sed si intendat vitare fornicationem in se, sic est ibi aliqua superfluitas. Et secundum hoc est peccatum veniale. Nec ad hoc est matrimonium institutum nisi secundum indulgentiam quae est de peccatis venialibus.
Ad secundum dicendum quod, si aliquis per actum matrimonii intendat vitare fornicationem in coniuge, non est aliquod peccatum: quia hoc est quaedam redditio debiti, quae ad bonum fidei pertinet. Sed si intendat vitare fornicationem in se, sic est ibi aliqua superfluitas. Et secundum hoc est peccatum veniale. Nec ad hoc est matrimonium institutum nisi secundum indulgentiam quae est de peccatis venialibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod una debita circumstantia non sufficit ad hoc quod actus sit bonus. Et ideo non oportet quod, qualitercumque quis re sua utatur, usus sit bonus: sed quando utitur re sua ut debet secundum omnes circumstantias.
Ad tertium dicendum quod una debita circumstantia non sufficit ad hoc quod actus sit bonus. Et ideo non oportet quod, qualitercumque quis re sua utatur, usus sit bonus: sed quando utitur re sua ut debet secundum omnes circumstantias.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis intendere sanitatis conservationem non sit per se malum, tamen haec intentio efficitur mala si ex aliquo sanitas intendatur quod non est ad hoc de se ordinatum: sicut qui ex sacramento baptismi tantum salutem corporalem quaereret. Et similiter etiam est in proposito in actu matrimonii.
Ad quartum dicendum quod, quamvis intendere sanitatis conservationem non sit per se malum, tamen haec intentio efficitur mala si ex aliquo sanitas intendatur quod non est ad hoc de se ordinatum: sicut qui ex sacramento baptismi tantum salutem corporalem quaereret. Et similiter etiam est in proposito in actu matrimonii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum quandocumque aliquis uxorem cognoscit non intendens aliquod bonum matrimonii sed solam delectationem, mortaliter peccet
Suppl q. 49 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod, quandocumque aliquis uxorem cognoscit non intendens aliquod bonum matrimonii sed solam delectationem, mortaliter peccet. Quia Hieronymus dicit, et habetur in littera: voluptates quae de meretricum amplexibus capiuntur, in uxore damnandae sunt. Sed non dicitur esse damnabile nisi peccatum mortale; ergo cognoscere uxorem propter voluptatem solam est semper peccatum mortale.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod, quandocumque aliquis uxorem cognoscit non intendens aliquod bonum matrimonii sed solam delectationem, mortaliter peccet. Quia Hieronymus dicit, et habetur in littera: voluptates quae de meretricum amplexibus capiuntur, in uxore damnandae sunt. Sed non dicitur esse damnabile nisi peccatum mortale; ergo cognoscere uxorem propter voluptatem solam est semper peccatum mortale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 6 arg. 2
Praeterea, consensus in delectationem est peccatum mortale, ut in II libro dictum est. Sed quicumque cognoscit uxorem suam causa delectationis, consentit in delectationem. Ergo mortaliter peccat.
Praeterea, consensus in delectationem est peccatum mortale, ut in II libro dictum est. Sed quicumque cognoscit uxorem suam causa delectationis, consentit in delectationem. Ergo mortaliter peccat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 6 arg. 3
Praeterea, quicumque usum creaturae non refert in Deum, creatura fruitur: quod est peccatum mortale. Sed quicumque uxore propter solam delectationem utitur, hunc usum non refert in Deum. Ergo mortaliter peccat.
Praeterea, quicumque usum creaturae non refert in Deum, creatura fruitur: quod est peccatum mortale. Sed quicumque uxore propter solam delectationem utitur, hunc usum non refert in Deum. Ergo mortaliter peccat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 6 arg. 4
Praeterea, nullus debet excommunicari nisi pro peccato mortali. Sed aliquis uxorem sola libidine cognoscens ab introitu ecclesiae arcetur, ut in littera dicitur, quasi sit excommunicatus. Ergo omnis talis peccat mortaliter.
Praeterea, nullus debet excommunicari nisi pro peccato mortali. Sed aliquis uxorem sola libidine cognoscens ab introitu ecclesiae arcetur, ut in littera dicitur, quasi sit excommunicatus. Ergo omnis talis peccat mortaliter.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Est quia, secundum Augustinum, talis concubitus ponitur inter peccata quotidiana, pro quibus dicitur, Pater noster etc., ut habetur in littera. Sed talia non sunt peccata mortalia. Ergo, etc.
Sed contra: Est quia, secundum Augustinum, talis concubitus ponitur inter peccata quotidiana, pro quibus dicitur, Pater noster etc., ut habetur in littera. Sed talia non sunt peccata mortalia. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 6 arg. 5
Praeterea, qui cibo utitur ad delectationem tantum, non peccat mortaliter. Ergo, pari ratione, qui utitur uxore tantum causa libidinis satiandae.
Praeterea, qui cibo utitur ad delectationem tantum, non peccat mortaliter. Ergo, pari ratione, qui utitur uxore tantum causa libidinis satiandae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod, quandocumque ad actum coniugalem libido principaliter movet, est peccatum mortale; sed quando movet ex latere, tunc est peccatum veniale; quando autem omnino delectationem respuit et displicet ei, tunc est omnino sine veniali peccato: ut sic delectationem in illo actu quaerere sit peccatum mortale; delectationem oblatam acceptare sit peccatum veniale; sed eam odire sit perfectionis.
Sed hoc non potest esse. Quia secundum Philosophum, in X Ethic., idem iudicium est de delectatione et operatione: quia operationis bonae est delectatio bona, et malae mala. Unde, eum actus matrimonialis non sit per se malus, nec quaerere delectationem erit peccatum mortale semper.
Et ideo dicendum quod, si delectatio quaeratur ultra honestatem matrimonii, ut scilicet aliquis in coniuge non attendat quod coniux est, sed solum quod mulier, paratus idem facere cum ea si non esset coniux, est peccatum mortale. Et talis dicitur ardentior amator uxoris: quia ardor ille extra bona matrimonii effertur. Si autem quaeratur delectatio infra limites matrimonii, ut scilicet talis delectatio in alia non quaereretur quam in coniuge, sic est veniale peccatum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod tunc voluptates meretricias vir in uxore quaerit quando nihil aliud in ea attendit quam quod in meretrice attenderet.
Ad primum ergo dicendum quod tunc voluptates meretricias vir in uxore quaerit quando nihil aliud in ea attendit quam quod in meretrice attenderet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod consensus in delectationem concubitus qui est peccatum mortale, est peccatum mortale. Non autem talis est delectatio matrimonialis actus.
Ad secundum dicendum quod consensus in delectationem concubitus qui est peccatum mortale, est peccatum mortale. Non autem talis est delectatio matrimonialis actus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis delectationem non referat actu in Deum, non tamen ponit in ea ultimum voluntatis finem: alias eam ubicumque indifferenter quaereret. Et ideo non oportet quod creatura fruatur: sed utitur creatura propter se, se autem habitualiter propter Deum, quamvis non actu.
Ad tertium dicendum quod, quamvis delectationem non referat actu in Deum, non tamen ponit in ea ultimum voluntatis finem: alias eam ubicumque indifferenter quaereret. Et ideo non oportet quod creatura fruatur: sed utitur creatura propter se, se autem habitualiter propter Deum, quamvis non actu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 49 a. 6 ad 4
Ad quartum dicendum quod hoc non dicitur propter hoc quod ex hoc peccato homo excommunicationem mereatur: sed quia spiritualibus se reddit inhabilem, propter hoc quod in actu illo homo efficitur totus caro.
Ad quartum dicendum quod hoc non dicitur propter hoc quod ex hoc peccato homo excommunicationem mereatur: sed quia spiritualibus se reddit inhabilem, propter hoc quod in actu illo homo efficitur totus caro.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 50: De impedimentis matrimonii in generali
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 55 a. 6 co.
suppl q. 58 a. 3 arg. 4
suppl q. 58 a. 4 arg. 4
suppl q. 58 a. 5 arg. 5[t:suppl q. 55 a. 6 co.][t:suppl q. 58 a. 3 arg. 4][t:suppl q. 58 a. 4 arg. 4][t:suppl q. 58 a. 5 arg. 5]
Suppl q. 50 pr.
Deinde considerandum est de impedimentis matrimonii. Et primo, in generali; secundo, in speciali.
suppl q. 55 a. 6 co.
suppl q. 58 a. 3 arg. 4
suppl q. 58 a. 4 arg. 4
suppl q. 58 a. 5 arg. 5[t:suppl q. 55 a. 6 co.][t:suppl q. 58 a. 3 arg. 4][t:suppl q. 58 a. 4 arg. 4][t:suppl q. 58 a. 5 arg. 5]
Suppl q. 50 pr.
Deinde considerandum est de impedimentis matrimonii. Et primo, in generali; secundo, in speciali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum matrimonio convenienter impedimenta assignentur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 52 a. 3 co.
suppl q. 56 a. 1 arg. 4[t:suppl q. 52 a. 3 co.][t:suppl q. 56 a. 1 arg. 4]
Suppl q. 50 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonio inconvenienter impedimenta assignentur. Matrimonium enim quoddam sacramentum est contra alia divisum. Sed aliis non assignantur impedimenta. Ergo nec matrimonio assignari debent.
suppl q. 52 a. 3 co.
suppl q. 56 a. 1 arg. 4[t:suppl q. 52 a. 3 co.][t:suppl q. 56 a. 1 arg. 4]
Suppl q. 50 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonio inconvenienter impedimenta assignentur. Matrimonium enim quoddam sacramentum est contra alia divisum. Sed aliis non assignantur impedimenta. Ergo nec matrimonio assignari debent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 arg. 2
Praeterea, quanto aliquid est minus perfectum, tanto paucioribus modis impediri potest. Sed matrimonium inter alia sacramenta est minus perfectum. Ergo vel nulla, vel paucissima impedimenta ei assignari debent.
Praeterea, quanto aliquid est minus perfectum, tanto paucioribus modis impediri potest. Sed matrimonium inter alia sacramenta est minus perfectum. Ergo vel nulla, vel paucissima impedimenta ei assignari debent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 arg. 3
Praeterea, ubicumque est morbus, est necessarium remedium morbi. Sed concupiscentia, in cuius remedium matrimonium est indultum, est in omnibus. Ergo non debet esse aliquod impedimentum quod aliquam personam penitus illegitimam faciat ad contrahendum.
Praeterea, ubicumque est morbus, est necessarium remedium morbi. Sed concupiscentia, in cuius remedium matrimonium est indultum, est in omnibus. Ergo non debet esse aliquod impedimentum quod aliquam personam penitus illegitimam faciat ad contrahendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 arg. 4
Praeterea, illegitimum dicitur quod est contra legem. Sed huiusmodi impedimenta quae in matrimonio assignantur, non sunt contra legem naturae: quia non similiter inveniuntur in quolibet statu humani generis; plures enim gradus consanguinitatis inveniuntur esse prohibiti uno tempore quam alio. Lex autem humana non potest, ut videtur, matrimonio impedimenta praestare: quia matrimonium non est ex institutione humana, sed divina, sicut et alia sacramenta. Ergo matrimonio non debent alia impedimenta assignari, quae faciant personas illegitimas ad contrahendum.
Praeterea, illegitimum dicitur quod est contra legem. Sed huiusmodi impedimenta quae in matrimonio assignantur, non sunt contra legem naturae: quia non similiter inveniuntur in quolibet statu humani generis; plures enim gradus consanguinitatis inveniuntur esse prohibiti uno tempore quam alio. Lex autem humana non potest, ut videtur, matrimonio impedimenta praestare: quia matrimonium non est ex institutione humana, sed divina, sicut et alia sacramenta. Ergo matrimonio non debent alia impedimenta assignari, quae faciant personas illegitimas ad contrahendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 arg. 5
Praeterea, illegitimum et legitimum differunt per hoc quod est contra legem, vel non contra legem. Inter quae non cadit medium: cum sint opposita secundum affirmationem et negationem. Ergo non possunt esse aliqua matrimonii impedimenta quibus personae mediae inter legitimas et illegitimas constituantur.
Praeterea, illegitimum et legitimum differunt per hoc quod est contra legem, vel non contra legem. Inter quae non cadit medium: cum sint opposita secundum affirmationem et negationem. Ergo non possunt esse aliqua matrimonii impedimenta quibus personae mediae inter legitimas et illegitimas constituantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 arg. 6
Praeterea, coniunctio viri et mulieris non est licita nisi in matrimonio. Sed omnis coniunctio illicita dirimi debet. Ergo, si aliquid matrimonium contrahendum impediat, hoc dirimet contractum de facto. Et sic non debent aliqua impedimenta matrimonio assignari quae impediant contrahendum et non dirimant contractum.
Praeterea, coniunctio viri et mulieris non est licita nisi in matrimonio. Sed omnis coniunctio illicita dirimi debet. Ergo, si aliquid matrimonium contrahendum impediat, hoc dirimet contractum de facto. Et sic non debent aliqua impedimenta matrimonio assignari quae impediant contrahendum et non dirimant contractum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 arg. 7
Praeterea, nullo impedimento potest a re aliqua removeri quod in definitione ipsius cadit. Sed indivisibilitas cadit in definitione matrimonii. Ergo non possunt esse aliqua impedimenta quae matrimonium contractum dirimant.
Praeterea, nullo impedimento potest a re aliqua removeri quod in definitione ipsius cadit. Sed indivisibilitas cadit in definitione matrimonii. Ergo non possunt esse aliqua impedimenta quae matrimonium contractum dirimant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Videtur quod debeant esse infinita matrimonii impedimenta. Quia matrimonium quoddam bonum est. Sed infinitis modis est defectus boni: ut dicit Dionysium, 4 cap. de Div. Nom. Ergo infinita sunt matrimonii impedimenta.
Sed contra: Videtur quod debeant esse infinita matrimonii impedimenta. Quia matrimonium quoddam bonum est. Sed infinitis modis est defectus boni: ut dicit Dionysium, 4 cap. de Div. Nom. Ergo infinita sunt matrimonii impedimenta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 arg. 8
Praeterea, impedimenta matrimonii accipiuntur secundum conditiones particularium personarum. Sed conditiones huiusmodi sunt infinitae. Ergo et matrimonii impedimenta.
Praeterea, impedimenta matrimonii accipiuntur secundum conditiones particularium personarum. Sed conditiones huiusmodi sunt infinitae. Ergo et matrimonii impedimenta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in matrimonio sunt quaedam quae sunt de essentia ipsius, et quaedam quae sunt de solemnitate eius, sicut et in aliis sacramentis. Et quia, remotis his quae non sunt de necessitate sacramenti, adhuc manet verum sacramentum; ideo impedimenta quae contrariantur his quae sunt de solemnitate sacramenti, non officiunt quin sit verum matrimonium. Et talia dicuntur impedire contrahendum, sed non dirimunt contractum: sicut prohibitio Ecclesiae, et tempus feriatum. Unde versus: Ecclesiae vetitum, nec non tempus feriatum / Impediunt fieri, permittunt iuncta teneri.
Impedimenta autem quae contrariantur his quae sunt de essentia matrimonii, faciunt ut non sit verum matrimonium. Et ideo dicuntur non solum impedire contrahendum, sed dirimere iam contractum. Quae his versibus continentur: Error, conditio, votum, cognatio, crimen: / Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas; / Si sit affinis, si forte coire nequibis: / Haec socianda vetant connubia, facta retractant.
Horum autem numerus hoc modo accipi potest. Potest enim matrimonium impediri aut ex parte contractus matrimonii; aut ex parte contrahentium. Si primo modo, cum contractus matrimonii fiat per voluntarium consensum, qui tollitur per ignorantiam et per violentiam, erunt duo impedimenta matrimonii: scilicet vis, idest coactio; et error ex parte ignorantiae. Et ideo de istis duobus impedimentis supra Magister determinavit, ubi agebatur de causa matrimonii.
Nunc autem agit de impedimentis quae accipiuntur ex parte personarum contrahentium. Quae sic distinguuntur. Potest enim aliquis impediri a matrimonio contrahendo vel simpliciter; vel respectu alicuius personae. Si simpliciter, ut cum nulla possit matrimonium contrahere, hoc non potest esse nisi quia impeditur a matrimoniali actu. Quod quidem contingit dupliciter. Primo, quia non potest de facto: sive quia omnino non possit, et sic ponitur impedimentum impotentia coeundi; sive quia non libere possit, et sic ponitur impedimentum servitutis conditio. Secundo, quia non licite potest. Et hoc secundum quod ad continentiam obligatur. Quod contingit dupliciter. Vel quia obligatur ex officio suscepto: et sic est impedimentum ordinis. Vel ex voto emisso: et sic impedit votum.
Si autem aliquis impeditur a matrimonio non simpliciter, sed respectu alicuius personae: vel propter obligationem ad alteram personam: sicut qui uni matrimonio iunctus est, non potest alteri coniungi; et sic est ligamen, scilicet matrimonii. Vel quia deficit proportio ad alteram personam. Et hoc propter tria. Primo quidem, propter nimiam distantiam ad ipsam: et sic est disparitas cultus. Secundo, propter nimiam propinquitatem, et sic ponitur triplex impedimentum: scilicet cognatio, quae importat propinquitatem duarum, personarum secundum se; et affinitas, quae importat propinquitatem duarum personarum ratione tertiae matrimonio coniunctae; et publicae honestatis iustitia, in qua est propinquitas duarum personarum respectu tertiae per sponsalia iunctae. Tertio, propter indebitam coniunctionem ad ipsam primo factam. Et sic impedit crimen adulterii prius cum ipsa commissi.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod etiam alia sacramenta impediri possunt, si aliquid quod sit de essentia vel solemnitate sacramenti subtrahatur, ut dictum est. Sed tamen magis matrimonio quam aliis sacramentis impedimenta assignantur, propter tres rationes. Primo, quia matrimonium consistit in duobus. Et ideo pluribus modis potest impediri quam alia sacramenta, quae uni personae competunt singulariter. Secundo, quia matrimonium habet in nobis causam, sed alia quaedam sacramenta solum in Deo. Unde et poenitentiae, quae habet causam in nobis aliquo modo, Magister supra quaedam impedimenta assignavit, ut hypocrisim, ludos et huiusmodi. Tertio, quia de aliis sacramentis est praeceptum vel consilium, sicut de bonis perfectioribus: sed de matrimonio est indulgentia, sicut de bono minus perfecto. Et ideo, ut detur occasio proficiendi in melius, plura impedimenta assignantur matrimonio quam aliis sacramentis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod perfectiora pluribus modis impediri possunt inquantum ad ea plura requiruntur. Si autem sit aliquod imperfectum ad quod plura requiruntur, illud etiam habebit plura impedimenta. Et sic est de matrimonio.
Ad secundum dicendum quod perfectiora pluribus modis impediri possunt inquantum ad ea plura requiruntur. Si autem sit aliquod imperfectum ad quod plura requiruntur, illud etiam habebit plura impedimenta. Et sic est de matrimonio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procederet si non essent alia remedia, quibus etiam posset efficacius morbo concupiscentiae subveniri. Quod falsum est.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procederet si non essent alia remedia, quibus etiam posset efficacius morbo concupiscentiae subveniri. Quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod personae illegitimae ad matrimonium contrahendum dicuntur ex eo quod sunt contra legem qua matrimonium statuitur. Matrimonium autem, inquantum est in officium naturae, statuitur lege naturae; inquantum est sacramentum, statuitur iure divino; inquantum est in officium communitatis, statuitur lege civili. Et ideo ex qualibet dictarum legum potest aliqua persona effici ad matrimonium illegitima. Nec est simile de aliis sacramentis, quae sunt sacramenta tantum. Et quia lex naturalis secundum diversos status respicit determinationes diversas; et ius positivum variatur etiam secundum diversas hominum conditiones in diversis temporibus: ideo Magister ponit in diversis temporibus diversas personas illegitimas fuisse.
Ad quartum dicendum quod personae illegitimae ad matrimonium contrahendum dicuntur ex eo quod sunt contra legem qua matrimonium statuitur. Matrimonium autem, inquantum est in officium naturae, statuitur lege naturae; inquantum est sacramentum, statuitur iure divino; inquantum est in officium communitatis, statuitur lege civili. Et ideo ex qualibet dictarum legum potest aliqua persona effici ad matrimonium illegitima. Nec est simile de aliis sacramentis, quae sunt sacramenta tantum. Et quia lex naturalis secundum diversos status respicit determinationes diversas; et ius positivum variatur etiam secundum diversas hominum conditiones in diversis temporibus: ideo Magister ponit in diversis temporibus diversas personas illegitimas fuisse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod lex potest aliquid prohibere vel universaliter, vel in parte quantum ad aliquos casus. Et ideo inter esse totaliter secundum legem, et esse totaliter contra legem, quae sunt contrarie opposita, et non secundum affirmationem et negationem, cadit medium esse aliqualiter secundum legem et aliqualiter contra legem. Et propter hoc ponuntur quaedam personae mediae inter simpliciter legitimas et simpliciter illegitimas.
Ad quintum dicendum quod lex potest aliquid prohibere vel universaliter, vel in parte quantum ad aliquos casus. Et ideo inter esse totaliter secundum legem, et esse totaliter contra legem, quae sunt contrarie opposita, et non secundum affirmationem et negationem, cadit medium esse aliqualiter secundum legem et aliqualiter contra legem. Et propter hoc ponuntur quaedam personae mediae inter simpliciter legitimas et simpliciter illegitimas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 ad 6
Ad sextum dicendum quod illa impedimenta quae non dirimunt matrimonium contractum, impediunt quandoque contrahendum, non ut non fiat, sed ut non licite fiat. Et tamen, si fiat, matrimonium verum contractum est: quamvis contrahens peccet. Sicut, si aliquis consecraret post comestionem, peccaret contra statutum Ecclesiae faciens; nihilominus verum sacramentum perficeret, quia ieiunium consecrantis non est de necessitate sacramenti.
Ad sextum dicendum quod illa impedimenta quae non dirimunt matrimonium contractum, impediunt quandoque contrahendum, non ut non fiat, sed ut non licite fiat. Et tamen, si fiat, matrimonium verum contractum est: quamvis contrahens peccet. Sicut, si aliquis consecraret post comestionem, peccaret contra statutum Ecclesiae faciens; nihilominus verum sacramentum perficeret, quia ieiunium consecrantis non est de necessitate sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 ad 7
Ad septimum dicendum quod impedimenta praedicta non dicuntur dirimere matrimonium contractum quasi solventia verum matrimonium, quod rite contractum est: sed quia solvunt matrimonium quod contractum est de facto et non de iure. Unde, si impedimentorum aliquod matrimonio rite facto superveniat, matrimonium solvere non valet.
Ad septimum dicendum quod impedimenta praedicta non dicuntur dirimere matrimonium contractum quasi solventia verum matrimonium, quod rite contractum est: sed quia solvunt matrimonium quod contractum est de facto et non de iure. Unde, si impedimentorum aliquod matrimonio rite facto superveniat, matrimonium solvere non valet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 ad 8
Ad octavum dicendum quod impedimenta quibus aliquod bonum per accidens impeditur, sunt infinita: sicut et omnes causae per accidens. Sed causae corrumpentes aliquod bonum per se, sunt determinatae, sicut etiam causae constituentes: quia causae destructionis et constructionis alicuius rei sunt oppositae, vel eaedem contrario modo sumptae.
Ad octavum dicendum quod impedimenta quibus aliquod bonum per accidens impeditur, sunt infinita: sicut et omnes causae per accidens. Sed causae corrumpentes aliquod bonum per se, sunt determinatae, sicut etiam causae constituentes: quia causae destructionis et constructionis alicuius rei sunt oppositae, vel eaedem contrario modo sumptae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 50 a. 1 ad 9
Ad nonum dicendum quod conditiones particularium personarum in singulari sunt infinitae, sed in generali possunt reduci ad certum numerum: sicut in medicina patet et in omnibus artibus operativis, quae particularium, in quibus est actus, conditiones considerant.
Ad nonum dicendum quod conditiones particularium personarum in singulari sunt infinitae, sed in generali possunt reduci ad certum numerum: sicut in medicina patet et in omnibus artibus operativis, quae particularium, in quibus est actus, conditiones considerant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 51: De impedimento erroris
Suppl q. 51 pr.
Deinde considerandum est de impedimentis matrimonii in speciali. Et primo, de impedimento erroris.
Circa quod quaeruntur duo.
Primo: utrum error de sui natura matrimonium impediat.
Secundo: quis error.
Deinde considerandum est de impedimentis matrimonii in speciali. Et primo, de impedimento erroris.
Circa quod quaeruntur duo.
Primo: utrum error de sui natura matrimonium impediat.
Secundo: quis error.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum error debeat poni matrimonii impedimentum per se
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 51 a. 2 arg. 1[t:suppl q. 51 a. 2 arg. 1]
Suppl q. 51 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod error non debeat poni matrimonii impedimentum per se. Consensus enim, qui est causa matrimonii, impeditur sicut et voluntarium. Sed voluntarium, secundum Philosophum, in III Ethic., potest impediri per ignorantiam. Quae non est idem quod error: quia ignorantia nullam cognitionem ponit; sed error ponit, eo quod approbare falsa pro veris sit error, secundum Augustinum. Ergo non debuit hic poni impedimentum matrimonii error, sed magis ignorantia.
suppl q. 51 a. 2 arg. 1[t:suppl q. 51 a. 2 arg. 1]
Suppl q. 51 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod error non debeat poni matrimonii impedimentum per se. Consensus enim, qui est causa matrimonii, impeditur sicut et voluntarium. Sed voluntarium, secundum Philosophum, in III Ethic., potest impediri per ignorantiam. Quae non est idem quod error: quia ignorantia nullam cognitionem ponit; sed error ponit, eo quod approbare falsa pro veris sit error, secundum Augustinum. Ergo non debuit hic poni impedimentum matrimonii error, sed magis ignorantia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 1 arg. 2
Praeterea, illud potest impedire matrimonium de sui natura quod habet contrarietatem ad bona matrimonii. Sed error non est huiusmodi. Ergo error de sui natura non impedit matrimonium.
Praeterea, illud potest impedire matrimonium de sui natura quod habet contrarietatem ad bona matrimonii. Sed error non est huiusmodi. Ergo error de sui natura non impedit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 1 arg. 3
Praeterea, sicut consensus requiritur ad matrimonium, ita intentio requiritur ad baptismum. Sed si aliquis baptizat Ioannem et credit baptizare Petrum, nihilominus vere baptizatus est. Ergo error non excludit matrimonium.
Praeterea, sicut consensus requiritur ad matrimonium, ita intentio requiritur ad baptismum. Sed si aliquis baptizat Ioannem et credit baptizare Petrum, nihilominus vere baptizatus est. Ergo error non excludit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 1 arg. 4
Praeterea, inter Liam et Iacob fuit verum matrimonium. Sed ibi fuit error. Ergo error non excludit matrimonium.
Praeterea, inter Liam et Iacob fuit verum matrimonium. Sed ibi fuit error. Ergo error non excludit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod in Digestis dicitur: quid tam contrarium est consensui quam error? Sed consensus requiritur ad matrimonium. Ergo error matrimonium impedit.
Sed contra: Est quod in Digestis dicitur: quid tam contrarium est consensui quam error? Sed consensus requiritur ad matrimonium. Ergo error matrimonium impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 1 arg. 5
Praeterea, consensus aliquid voluntarium nominat. Sed error impedit voluntarium: quia voluntarium, secundum Philosophum et Gregorium Nyssenum et Damascenum, est cuius principium est in aliquo sciente singularia in quibus est actus, quod erranti non competit. Ergo error matrimonium impedit.
Praeterea, consensus aliquid voluntarium nominat. Sed error impedit voluntarium: quia voluntarium, secundum Philosophum et Gregorium Nyssenum et Damascenum, est cuius principium est in aliquo sciente singularia in quibus est actus, quod erranti non competit. Ergo error matrimonium impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod quidquid impedit causam de sui natura, impedit et effectum similiter. Consensus autem est causa matrimonii, ut dictum est. Et ideo quod evacuat consensum, evacuat matrimonium. Consensus autem voluntatis est actus, qui praesupponit actum intellectus. Deficiente autem primo, necesse est defectum contingere in secundo; et ideo, quando error cognitionem impedit, sequitur etiam in ipso consensu defectus. Et per consequens in matrimonio. Et sic error de iure naturali habet quod evacuet matrimonium.
R: Q.. 45 A. 1[t:suppl q. 45 a. 1]
Respondeo dicendum quod quidquid impedit causam de sui natura, impedit et effectum similiter. Consensus autem est causa matrimonii, ut dictum est. Et ideo quod evacuat consensum, evacuat matrimonium. Consensus autem voluntatis est actus, qui praesupponit actum intellectus. Deficiente autem primo, necesse est defectum contingere in secundo; et ideo, quando error cognitionem impedit, sequitur etiam in ipso consensu defectus. Et per consequens in matrimonio. Et sic error de iure naturali habet quod evacuet matrimonium.
R: Q.. 45 A. 1[t:suppl q. 45 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ignorantia differt, simpliciter loquendo, ab errore: quia ignorantia de sui ratione non importat aliquem cognitionis actum; sed error ponit, iudicium rationis perversum de aliquo. Tamen quantum ad hoc quod est impedire voluntarium, non differt utrum dicatur ignorantia vel error. Quia nulla ignorantia potest impedire voluntarium nisi quae habet errorem adiunctum: eo quod actus voluntatis praesupponit aestimationem sive iudicium de aliquo in quod fertur; unde, si est ibi ignorantia, oportet ibi esse errorem. Et ideo etiam ponitur error, quasi causa proxima.
Ad primum ergo dicendum quod ignorantia differt, simpliciter loquendo, ab errore: quia ignorantia de sui ratione non importat aliquem cognitionis actum; sed error ponit, iudicium rationis perversum de aliquo. Tamen quantum ad hoc quod est impedire voluntarium, non differt utrum dicatur ignorantia vel error. Quia nulla ignorantia potest impedire voluntarium nisi quae habet errorem adiunctum: eo quod actus voluntatis praesupponit aestimationem sive iudicium de aliquo in quod fertur; unde, si est ibi ignorantia, oportet ibi esse errorem. Et ideo etiam ponitur error, quasi causa proxima.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis non contrariatur secundum se matrimonio, contrariatur ei tamen quantum ad causam suam.
Ad secundum dicendum quod, quamvis non contrariatur secundum se matrimonio, contrariatur ei tamen quantum ad causam suam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod character baptismalis non causatur ex intentione baptizantis directe, sed ex elemento materiali exterius adhibito: intentio autem operatur solum ut dirigens elementum materiale ad effectum proprium. Sed vinculum coniugale ex ipso consensu causatur directe. Et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum quod character baptismalis non causatur ex intentione baptizantis directe, sed ex elemento materiali exterius adhibito: intentio autem operatur solum ut dirigens elementum materiale ad effectum proprium. Sed vinculum coniugale ex ipso consensu causatur directe. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut Magister, 30 dist. IV Sent., dicit, matrimonium quod fuit inter Liam et Iacob non fuit perfectum ex ipso concubitu, qui ex errore contigit; sed ex consensu qui postmodum accessit. Tamen uterque a peccato excusatur: ut in eadem distinctione.
Ad quartum dicendum quod, sicut Magister, 30 dist. IV Sent., dicit, matrimonium quod fuit inter Liam et Iacob non fuit perfectum ex ipso concubitu, qui ex errore contigit; sed ex consensu qui postmodum accessit. Tamen uterque a peccato excusatur: ut in eadem distinctione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum omnis error matrimonium impediat
Suppl q. 51 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnis error matrimonium impediat, et non solum error conditionis aut personae, ut in littera dicitur. Quia quod convenit alicui secundum se, convenit ei secundum totum suum ambitum. Sed error de sui natura habet quod matrimonium impediat, ut dictum est. Ergo omnis error matrimonium impedit.
R: Q.. 51 A. 1[t:suppl q. 51 a. 1]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnis error matrimonium impediat, et non solum error conditionis aut personae, ut in littera dicitur. Quia quod convenit alicui secundum se, convenit ei secundum totum suum ambitum. Sed error de sui natura habet quod matrimonium impediat, ut dictum est. Ergo omnis error matrimonium impedit.
R: Q.. 51 A. 1[t:suppl q. 51 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 arg. 2
Praeterea, si error inquantum huiusmodi matrimonium impedit, maior error magis debet impedire. Sed maior est error fidei; qui est in haereticis non credentibus hoc sacramentum, quam error personae. Ergo magis debet impedire quam error personae.
Praeterea, si error inquantum huiusmodi matrimonium impedit, maior error magis debet impedire. Sed maior est error fidei; qui est in haereticis non credentibus hoc sacramentum, quam error personae. Ergo magis debet impedire quam error personae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 arg. 3
Praeterea, error non evacuat matrimonium nisi inquantum tollit voluntarium. Sed ignorantia cuiuslibet circumstantiae voluntarium tollit, ut patet in III Ethic. Ergo non solum error conditionis et personae matrimonium impediunt.
Praeterea, error non evacuat matrimonium nisi inquantum tollit voluntarium. Sed ignorantia cuiuslibet circumstantiae voluntarium tollit, ut patet in III Ethic. Ergo non solum error conditionis et personae matrimonium impediunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 arg. 4
Praeterea, sicut conditio servitutis aliquid est annexum accidens personae, ita qualitas corporis aut animi. Sed error conditionis impedit matrimonium. Ergo, eadem ratione error qualitatis aut fortunae.
Praeterea, sicut conditio servitutis aliquid est annexum accidens personae, ita qualitas corporis aut animi. Sed error conditionis impedit matrimonium. Ergo, eadem ratione error qualitatis aut fortunae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 arg. 5
Praeterea, sicut ad conditionem personae pertinet servitus et libertas, ita nobilitas vel ignobilitas, aut status dignitatis et privatio eius. Sed error conditionis libertatis vel servitutis impedit matrimonium. Ergo et error aliorum dictorum.
Praeterea, sicut ad conditionem personae pertinet servitus et libertas, ita nobilitas vel ignobilitas, aut status dignitatis et privatio eius. Sed error conditionis libertatis vel servitutis impedit matrimonium. Ergo et error aliorum dictorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 arg. 6
Praeterea, sicut conditio servitutis impedit, ita etiam disparitas Cultus et impotentia coeundi, ut infra dicetur. Ergo, sicut error conditionis ponitur matrimonii impedimentum, ita error circa alia huiusmodi deberet impedimentum matrimonii poni.
R: Q.. 52 A. 2[t:suppl q. 52 a. 2] Q.. 58 A. 1[t:suppl q. 58 a. 1] Q.. 59 A. 1[t:suppl q. 59 a. 1]
Praeterea, sicut conditio servitutis impedit, ita etiam disparitas Cultus et impotentia coeundi, ut infra dicetur. Ergo, sicut error conditionis ponitur matrimonii impedimentum, ita error circa alia huiusmodi deberet impedimentum matrimonii poni.
R: Q.. 52 A. 2[t:suppl q. 52 a. 2] Q.. 58 A. 1[t:suppl q. 58 a. 1] Q.. 59 A. 1[t:suppl q. 59 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Videtur quod nec error personae matrimonium impediat. Quia sicut emptio est quidam contractus, ita etiam matrimonium. Sed in emptione et venditione, si detur aurum aequivalens pro alio auro, non impeditur venditio. Ergo nec matrimonium impeditur si pro una muliere alia accipiatur,
Sed contra: Videtur quod nec error personae matrimonium impediat. Quia sicut emptio est quidam contractus, ita etiam matrimonium. Sed in emptione et venditione, si detur aurum aequivalens pro alio auro, non impeditur venditio. Ergo nec matrimonium impeditur si pro una muliere alia accipiatur,
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 arg. 7
Praeterea, potest contingere quod per multos annos isto errore detineantur, et filios et filias generent simul. Sed grave esset dicere quod tunc essent dividendi. Ergo error primus non frustravit matrimonium.
Praeterea, potest contingere quod per multos annos isto errore detineantur, et filios et filias generent simul. Sed grave esset dicere quod tunc essent dividendi. Ergo error primus non frustravit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 arg. 8
Praeterea, potest contingere quod frater viri in quem consentire credit mulier, offeratur ei, et cum eo commisceatur carnaliter. Et tunc videtur quod non possit redire ad illum in quem consentire se credidit, sed debeat stare cum fratre eius. Et sic error personae non impedit matrimonium.
Praeterea, potest contingere quod frater viri in quem consentire credit mulier, offeratur ei, et cum eo commisceatur carnaliter. Et tunc videtur quod non possit redire ad illum in quem consentire se credidit, sed debeat stare cum fratre eius. Et sic error personae non impedit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut error ex hoc quod involuntarium causat, habet excusare peccatum, ita habet quod matrimonium impediat ex eodem. Error autem non excusat a peccato nisi sit illius circumstantiae cuius appositio vel remotio facit differentiam liciti et illiciti in actu. Si enim aliquis percutiat patrem baculo ferreo, quem credit ligneum esse, non excusatur a toto, quamvis forte a tanto: sed si credat quis percutere filium causa disciplinae, et percutiat patrem, excusatur a toto, adhibita debita diligentia. Unde oportet quod error qui matrimonium impedit, sit alicuius eorum quae sunt de essentia matrimonii. Duo autem includit ipsum matrimonium, scilicet personas duas quae coniunguntur, et mutuam potestatem in invicem, in qua matrimonium consistit. Primum autem tollitur per errorem personae; secundum per errorem conditionis, quia servus non potest potestatem sui corporis libere alteri tradere sine consensu domini sui. Et propter hoc hi duo errores matrimonium impediunt, et non alii.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod error non habet ex natura generis quod impediat matrimonium, sed ex natura differentiae adiunctae: prout scilicet est error alicuius eorum quae sunt de essentia matrimonii.
Ad primum ergo dicendum quod error non habet ex natura generis quod impediat matrimonium, sed ex natura differentiae adiunctae: prout scilicet est error alicuius eorum quae sunt de essentia matrimonii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod error infidelis de matrimonio est circa ea quae sunt matrimonium consequentia, sicut an sit sacramentum, vel an sit licitum. Et ideo error talis matrimonium non impedit: sicut nec error circa baptismum impedit acceptionem characteris, dummodo intendat facere vel recipere quod Ecclesia dat, quamvis credat nihil esse.
Ad secundum dicendum quod error infidelis de matrimonio est circa ea quae sunt matrimonium consequentia, sicut an sit sacramentum, vel an sit licitum. Et ideo error talis matrimonium non impedit: sicut nec error circa baptismum impedit acceptionem characteris, dummodo intendat facere vel recipere quod Ecclesia dat, quamvis credat nihil esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod non quaelibet circumstantiae ignorantia causat involuntarium quod excusat peccatum, ut dictum est. Et propter hoc ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod non quaelibet circumstantiae ignorantia causat involuntarium quod excusat peccatum, ut dictum est. Et propter hoc ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod diversitas fortunae non variat aliquid eorum quae sunt de essentia matrimonii, nec diversitas qualitatis, sicut facit conditio servitutis. Et ideo ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum quod diversitas fortunae non variat aliquid eorum quae sunt de essentia matrimonii, nec diversitas qualitatis, sicut facit conditio servitutis. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod error nobilitatis, inquantum huiusmodi, non evacuat matrimonium: eadem ratione qua nec error qualitatis. Sed si error nobilitatis vel dignitatis redundat in errorem personae, tunc impedit matrimonium. Unde si consensus mulieris feratur in istam personam directe, error nobilitatis ipsius non impedit matrimonium. Si autem directe intendit consentire in filium regis, quicumque sit ille, tunc, si alius praesentetur ei quam filius regis, est error personae, et impedietur matrimonium.
Ad quintum dicendum quod error nobilitatis, inquantum huiusmodi, non evacuat matrimonium: eadem ratione qua nec error qualitatis. Sed si error nobilitatis vel dignitatis redundat in errorem personae, tunc impedit matrimonium. Unde si consensus mulieris feratur in istam personam directe, error nobilitatis ipsius non impedit matrimonium. Si autem directe intendit consentire in filium regis, quicumque sit ille, tunc, si alius praesentetur ei quam filius regis, est error personae, et impedietur matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 ad 6
Ad sextum dicendum quod error etiam aliorum impedimentorum matrimonii, quantum ad ea quae faciunt personas illegitimas, impedit matrimonium. Sed ideo de errore illorum non facit mentionem, quia illa impediunt matrimonium sive cum errore sint sive sine errore: ut, si aliqua contrahat cum subdiacono, sive sciat sive nesciat, non est matrimonium. Sed conditio servitutis non impedit si servitus sciatur. Et ideo non est simile.
Ad sextum dicendum quod error etiam aliorum impedimentorum matrimonii, quantum ad ea quae faciunt personas illegitimas, impedit matrimonium. Sed ideo de errore illorum non facit mentionem, quia illa impediunt matrimonium sive cum errore sint sive sine errore: ut, si aliqua contrahat cum subdiacono, sive sciat sive nesciat, non est matrimonium. Sed conditio servitutis non impedit si servitus sciatur. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 ad 7
Ad septimum dicendum quod pecunia in contractibus accipitur quasi mensura aliarum rerum, ut patet in V Ethic., et non: quasi propter se quaesita. Et ideo, si non detur illa pecunia quae creditur sed alia aequivalens, nihil obest contractui. Sed si in re quaesita propter se esset error, impediretur contractus: sicut si alicui venderetur asinus pro equo. Et similiter est in proposito.
Ad septimum dicendum quod pecunia in contractibus accipitur quasi mensura aliarum rerum, ut patet in V Ethic., et non: quasi propter se quaesita. Et ideo, si non detur illa pecunia quae creditur sed alia aequivalens, nihil obest contractui. Sed si in re quaesita propter se esset error, impediretur contractus: sicut si alicui venderetur asinus pro equo. Et similiter est in proposito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 ad 8
Ad octavum dicendum quod, quantumcumque fuerit cum ea, nisi de novo consentire velit, non est matrimonium.
Ad octavum dicendum quod, quantumcumque fuerit cum ea, nisi de novo consentire velit, non est matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 51 a. 2 ad 9
Ad nonum dicendum quod, si ante non consenserat in fratrem eius, potest eum quem per errorem accepit retinere: nec potest ad fratrem eius redire, praecipue si sit cognita carnaliter ab eo quem accepit. Si autem consenserat in primum per verba de praesenti, non potest secundum habere primo vivente: sed potest vel secundum relinquere, vel ad primum redire. Et ignorantia facti excusat: sicut excusaretur si post consummatum matrimonium a consanguineo viri sui fraudulenter cognosceretur; quia fraus alterius non debet sibi praeiudicare.
Ad nonum dicendum quod, si ante non consenserat in fratrem eius, potest eum quem per errorem accepit retinere: nec potest ad fratrem eius redire, praecipue si sit cognita carnaliter ab eo quem accepit. Si autem consenserat in primum per verba de praesenti, non potest secundum habere primo vivente: sed potest vel secundum relinquere, vel ad primum redire. Et ignorantia facti excusat: sicut excusaretur si post consummatum matrimonium a consanguineo viri sui fraudulenter cognosceretur; quia fraus alterius non debet sibi praeiudicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 52: De impedimento conditionis servitutis
Suppl q. 52 pr.
Deinde considerandum est de impedimento conditionis.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum conditio, servitutis matrimonium impediat.
Secundo: utrum servus sine consensu domini possit matrimonium contrahere.
Tertio: utrum aliquis, postquam uxoratus est, possit se servum facere sine consensu uxoris.
Quarto: utrum filii debeant sequi conditionem patris vel matris.
Deinde considerandum est de impedimento conditionis.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum conditio, servitutis matrimonium impediat.
Secundo: utrum servus sine consensu domini possit matrimonium contrahere.
Tertio: utrum aliquis, postquam uxoratus est, possit se servum facere sine consensu uxoris.
Quarto: utrum filii debeant sequi conditionem patris vel matris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum conditio servitutis impediat matrimonium
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 52 a. 2 co.[t:suppl q. 52 a. 2 co.]
Suppl q. 52 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod conditio servitutis non impediat matrimonium. Nihil enim impedit matrimonium nisi quod habet aliquam contrarietatem ad ipsum. Sed servitus non habet aliquam contrarietatem ad matrimonium: alias inter servos non possent esse coniugia. Ergo servitus non impedit matrimonium.
suppl q. 52 a. 2 co.[t:suppl q. 52 a. 2 co.]
Suppl q. 52 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod conditio servitutis non impediat matrimonium. Nihil enim impedit matrimonium nisi quod habet aliquam contrarietatem ad ipsum. Sed servitus non habet aliquam contrarietatem ad matrimonium: alias inter servos non possent esse coniugia. Ergo servitus non impedit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 arg. 2
Praeterea, illud quod est contra naturam, non potest impedire illud quod est secundum naturam. Sed servitus est contra naturam: quia, sicut dicit Gregorius, contra naturam est hominem homini velle dominari. Quod etiam patet ex hoc quod homini dictum est ut praesit piscibus maris, etc.: non autem ut praesit homini. Ergo non potest impedire matrimonium, quod est naturale.
Praeterea, illud quod est contra naturam, non potest impedire illud quod est secundum naturam. Sed servitus est contra naturam: quia, sicut dicit Gregorius, contra naturam est hominem homini velle dominari. Quod etiam patet ex hoc quod homini dictum est ut praesit piscibus maris, etc.: non autem ut praesit homini. Ergo non potest impedire matrimonium, quod est naturale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 arg. 3
Praeterea, si impediat, aut hoc est de iure naturali, aut de iure positivo. Non de iure naturali: quia secundum ius naturale omnes homines sunt aequales, ut Gregorius dicit; et in principio Digestorum dicitur quod servitus non est de iure naturali. Positivum etiam ius descendit a naturali: ut Tullius dicit. Ergo secundum nullum ius servitus matrimonium impedire potest.
Praeterea, si impediat, aut hoc est de iure naturali, aut de iure positivo. Non de iure naturali: quia secundum ius naturale omnes homines sunt aequales, ut Gregorius dicit; et in principio Digestorum dicitur quod servitus non est de iure naturali. Positivum etiam ius descendit a naturali: ut Tullius dicit. Ergo secundum nullum ius servitus matrimonium impedire potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 arg. 4
Praeterea, illud quod impedit matrimonium, aequaliter impedit sive sciatur sive ignoretur: ut patet de consanguinitate. Sed servitus unius cognita ab altero non impedit matrimonium. Ergo servitus, quantum in se est, non habet quod impediat matrimonium. Et ita non deberet poni per se matrimonii impedimentum ab aliis distinctum.
Praeterea, illud quod impedit matrimonium, aequaliter impedit sive sciatur sive ignoretur: ut patet de consanguinitate. Sed servitus unius cognita ab altero non impedit matrimonium. Ergo servitus, quantum in se est, non habet quod impediat matrimonium. Et ita non deberet poni per se matrimonii impedimentum ab aliis distinctum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 arg. 5
Praeterea, sicut contingit esse errorem circa servitutem ut putetur liber qui est servus, ita potest esse error de libertate ut putetur servus qui est liber. Sed libertas non ponitur matrimonii impedimentum. Ergo nec servitus deberet poni.
Praeterea, sicut contingit esse errorem circa servitutem ut putetur liber qui est servus, ita potest esse error de libertate ut putetur servus qui est liber. Sed libertas non ponitur matrimonii impedimentum. Ergo nec servitus deberet poni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 arg. 6
Praeterea, magis facit gravem societatem matrimonii, et plus impedit prolis bonum morius leprae quam servitus. Sed lepra non ponitur impedimentum matrimonii. Ergo nec servitus debet poni.
Praeterea, magis facit gravem societatem matrimonii, et plus impedit prolis bonum morius leprae quam servitus. Sed lepra non ponitur impedimentum matrimonii. Ergo nec servitus debet poni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod Decretalis dicit, de Coniugio servorum, quod error conditionis impedit contrahendum matrimonium et dirimit contractum.
Sed contra: Est quod Decretalis dicit, de Coniugio servorum, quod error conditionis impedit contrahendum matrimonium et dirimit contractum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 arg. 7
Praeterea, matrimonium est de bonis per se expetendis, inquantum habet honestatem. Sed servitus est de per se fugiendis. Ergo matrimonium et servitus sunt contraria. Et sic servitus matrimonium impedit.
Praeterea, matrimonium est de bonis per se expetendis, inquantum habet honestatem. Sed servitus est de per se fugiendis. Ergo matrimonium et servitus sunt contraria. Et sic servitus matrimonium impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod matrimonii contractu obligatur unus coniugum alteri ad debitum reddendum. Et ideo, si ille qui se obligat, est impotens ad solvendum, ignorantia huius impotentiae in eo cui fit obligatio, tollit contractum. Sicut autem per impotentiam coeundi efficitur aliquis impotens ad solvendum debitum ut omnino non possit solvere, ita per servitutem ut libere debitum reddere non possit. Et ideo, impotentia coeundi ignorata impedit matrimonium, non autem si sciatur, ita conditio servitutis ignorata impedit matrimonium, non autem servitus scita.
R: Q.. 58[t:suppl q. 58]
Respondeo dicendum quod matrimonii contractu obligatur unus coniugum alteri ad debitum reddendum. Et ideo, si ille qui se obligat, est impotens ad solvendum, ignorantia huius impotentiae in eo cui fit obligatio, tollit contractum. Sicut autem per impotentiam coeundi efficitur aliquis impotens ad solvendum debitum ut omnino non possit solvere, ita per servitutem ut libere debitum reddere non possit. Et ideo, impotentia coeundi ignorata impedit matrimonium, non autem si sciatur, ita conditio servitutis ignorata impedit matrimonium, non autem servitus scita.
R: Q.. 58[t:suppl q. 58]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod servitus contrariatur matrimonio quantum ad actum ad quem quis per matrimonium alteri obligatur, quem non potest libere exequi; et quantum ad bonum prolis, quae peioris conditionis efficitur et servitute parentis. Sed quia quilibet potest in eo quod sibi debetur sponte detrimentum aliquod subire, ideo, si alter coniugum scit alterius servitutem, nihilominus tenet matrimonium.
Similiter etiam, quia in matrimonio est aequalis obligatio ex utraque parte ad debitum reddendum, non potest aliquis requirere maiorem obligationem ex parte alterius quam ipse possit facere. Et propter hoc servus etiam si contrahit cum ancilla quam credit liberam, non propter hoc impeditur matrimonium.
Et sic patet quod servitus non impedit matrimonium nisi quando est ignorata ab alio coniuge, et si ille sit liberae conditionis. Et ideo nihil prohibet inter servos esse coniugia, vel inter liberum et ancillam.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliquid; esse contra naturam quantum ad primam intentionem ipsius, quod non est contra naturam quantum ad secundam intentionem eius. Sicut omnis corruptio et defectus et senium est contra naturam, ut dicitur in II de Coelo, quia natura intendit esse et perfectionem: non tamen est contra secundam intentionem naturae; quia ex quo natura non potest conservare esse in uno, conservat in altero, quod generatur corruptione alterius. Et quando natura non potest perducere ad maiorem perfectionem, inducit ad minorem: sicut, quando non potest facere masculum, facit feminam, quae est mas occasionatus, ut dicitur in XVI de Animalibus.
Similiter: etiam dico quod servitus est contra primam intentionem naturae, sed non est contra secundam. Quia naturalis ratio ad hoc inclinat, et hoc appetit natura, ut quilibet sit bonus: sed ex quo aliquis peccat, natura etiam inclinat ut ex peccato poenam reportet. Et sic servitus in poenam peccati introducta est. Nec est inconveniens aliquod naturale per hoc quod est contra naturam hoc modo impediri; sic enim matrimonium impeditur per impotentiam coeundi, quae est contra naturam modo praedicto.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ius naturale dictat quod poena sit pro culpa infligenda, et quod nullus sine culpa puniri debeat: sed determinare poenam secundum conditionem personae et culpae est iuris positivi. Et ideo servitus, quae est poena, determinata est a iure positivo, et a naturali proficiscitur sicut determinatum ab indeterminato. Et eodem iure positivo determinate est factum quod servitus ignorata matrimonium impediat, ne aliquis sine culpa puniatur: est enim quaedam poena uxoris quod habeat virum servum, et e converso.
Ad tertium dicendum quod ius naturale dictat quod poena sit pro culpa infligenda, et quod nullus sine culpa puniri debeat: sed determinare poenam secundum conditionem personae et culpae est iuris positivi. Et ideo servitus, quae est poena, determinata est a iure positivo, et a naturali proficiscitur sicut determinatum ab indeterminato. Et eodem iure positivo determinate est factum quod servitus ignorata matrimonium impediat, ne aliquis sine culpa puniatur: est enim quaedam poena uxoris quod habeat virum servum, et e converso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod aliqua impedimenta sunt quale faciunt matrimonium illicitum. Et quia voluntas nostra non facit aliquid esse illicitum vel licitum, sed lex, cui voluntas subdi debet; ideo ignorantia talis impedimenti, quae voluntarium tollit, vel scientia, nihil facit ad hoc quod matrimonium teneat. Et tale impedimentum est affinitas vel votum, et cetera huiusmodi.
Quaedam autem impedimenta sunt quae faciunt matrimonium inefficax ad solutionem debiti. Et quia in voluntate nostra consistit debitum nobis relaxare, ideo talia impedimenta, si sint cognita, matrimonium non tollunt sed solum quando ignorantia voluntarium excludit. Et tale impedimentum est servitus et impotentia coeundi. Et quia etiam de se habent aliquam rationem impedimenti, ideo ponuntur specialia impedimenta praeter errorem. Non autem personae variatio ponitur speciale impedimentum praeter errorem: quia persona alia subintroducta non habet rationem impedimenti nisi ex intentione contrahentis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod libertas non impedit matrimonii actum. Unde libertas ignorata non impedit matrimonium.
Ad quintum dicendum quod libertas non impedit matrimonii actum. Unde libertas ignorata non impedit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 1 ad 6
Ad sextum dicendum quod lepra non impedit matrimonium quantum ad primum actum suum, quia leprosi debitum reddere possunt libere: quamvis aliqua gravamina matrimonio inferant quantum ad secundos effectus. Et ideo non impedit matrimonium sicut servitus.
Ad sextum dicendum quod lepra non impedit matrimonium quantum ad primum actum suum, quia leprosi debitum reddere possunt libere: quamvis aliqua gravamina matrimonio inferant quantum ad secundos effectus. Et ideo non impedit matrimonium sicut servitus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum servus matrimonium contrahere possit sine consensu domini
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 51 a. 2 arg. 6
suppl q. 52 a. 3 arg. 5[t:suppl q. 51 a. 2 arg. 6][t:suppl q. 52 a. 3 arg. 5]
Suppl q. 52 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod servus matrimonium contrahere non possit sine consensu domini. Nullus enim potest alicui dare quod est alterius sine consensu ipsius. Sed servus est res domini. Ergo non potest, contrahendo matrimonium, dare potestatem corporis sui uxori, sine consensu domini.
suppl q. 51 a. 2 arg. 6
suppl q. 52 a. 3 arg. 5[t:suppl q. 51 a. 2 arg. 6][t:suppl q. 52 a. 3 arg. 5]
Suppl q. 52 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod servus matrimonium contrahere non possit sine consensu domini. Nullus enim potest alicui dare quod est alterius sine consensu ipsius. Sed servus est res domini. Ergo non potest, contrahendo matrimonium, dare potestatem corporis sui uxori, sine consensu domini.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 arg. 2
Praeterea, servus tenetur domino suo obedire. Sed dominus potest ei praecipere quod in matrimonium non consentiat. Ergo sine consensu eius matrimonium non potest contrahere.
Praeterea, servus tenetur domino suo obedire. Sed dominus potest ei praecipere quod in matrimonium non consentiat. Ergo sine consensu eius matrimonium non potest contrahere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 arg. 3
Praeterea, post contractum matrimonium servus tenetur reddere debitum uxori etiam praecepto iuris divini. Sed eo tempore quo uxor debitum petit, potest dominus aliquod servitium servo imponere, quod facere non poterit si carnali copulae vacare velit. Ergo, si sine consensu domini posset servus contrahere matrimonium, privaretur dominus servitio sibi debito sine culpa. Quod esse non debet.
Praeterea, post contractum matrimonium servus tenetur reddere debitum uxori etiam praecepto iuris divini. Sed eo tempore quo uxor debitum petit, potest dominus aliquod servitium servo imponere, quod facere non poterit si carnali copulae vacare velit. Ergo, si sine consensu domini posset servus contrahere matrimonium, privaretur dominus servitio sibi debito sine culpa. Quod esse non debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 arg. 4
Praeterea, dominus potest vendere servum suum in extraneas regiones, quo uxor sua non potest eum sequi, vel propter infirmitatem corporis; vel propter periculum fidei imminens, puta si vendatur infidelibus; vel etiam domino uxoris non permittente, si sit ancilla. Et sic matrimonium dissolvetur. Quod est inconveniens. Ergo non potest servus sine consensu domini matrimonium contrahere.
Praeterea, dominus potest vendere servum suum in extraneas regiones, quo uxor sua non potest eum sequi, vel propter infirmitatem corporis; vel propter periculum fidei imminens, puta si vendatur infidelibus; vel etiam domino uxoris non permittente, si sit ancilla. Et sic matrimonium dissolvetur. Quod est inconveniens. Ergo non potest servus sine consensu domini matrimonium contrahere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 arg. 5
Praeterea, favorabilior est obligatio qua homo divinis obsequiis se mancipat, quam illa qua homo se uxori subiicit. Sed servus, sine consensu domini non potest religionem intrare vel ad clericatum promoveri. Ergo multo minus potest sine eius consensu matrimonio iungi.
Praeterea, favorabilior est obligatio qua homo divinis obsequiis se mancipat, quam illa qua homo se uxori subiicit. Sed servus, sine consensu domini non potest religionem intrare vel ad clericatum promoveri. Ergo multo minus potest sine eius consensu matrimonio iungi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Galat. 3: in Christo Iesu non est servus neque liber. Ergo ad matrimonium contrahendum in fide Christi Iesu eadem est libertas liberis et servis.
Sed contra: Galat. 3: in Christo Iesu non est servus neque liber. Ergo ad matrimonium contrahendum in fide Christi Iesu eadem est libertas liberis et servis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 arg. 6
Praeterea, servitus est de iure positivo: sed matrimonium de iure naturali et divino. Cum ergo ius positivum non praeiudicet iuri naturali aut divino, videtur quod servus absque domini consensu matrimonium contrahere possit.
Praeterea, servitus est de iure positivo: sed matrimonium de iure naturali et divino. Cum ergo ius positivum non praeiudicet iuri naturali aut divino, videtur quod servus absque domini consensu matrimonium contrahere possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod ius positivum, ut dictum est, progreditur a iure naturali. Et ideo servitus, quae est de iure positivo, non potest praeiudicare his quae sunt de iure naturali Sicut autem appetitus naturae est ad conservationem individui, ita est ad conservationem speciei per generationem. Unde, sicut servus non subditur domino quin libere possit comedere et dormire, et alia huiusmodi facere quae ad necessitatem corporis pertinent, sine quibus natura conservari non potest; ita non subditur ei quantum ad hoc quod non possit libere matrimonium contrahere, etiam domino nesciente aut contradicente.
R: Q.. 52 A. 1[t:suppl q. 52 a. 1]
Respondeo dicendum quod ius positivum, ut dictum est, progreditur a iure naturali. Et ideo servitus, quae est de iure positivo, non potest praeiudicare his quae sunt de iure naturali Sicut autem appetitus naturae est ad conservationem individui, ita est ad conservationem speciei per generationem. Unde, sicut servus non subditur domino quin libere possit comedere et dormire, et alia huiusmodi facere quae ad necessitatem corporis pertinent, sine quibus natura conservari non potest; ita non subditur ei quantum ad hoc quod non possit libere matrimonium contrahere, etiam domino nesciente aut contradicente.
R: Q.. 52 A. 1[t:suppl q. 52 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod servus est res domini quantum ad ea quae naturalibus superadduntur: sed quantum ad naturalia omnes sunt pares. Unde in his quae ad actus naturales pertinent, servus potest alteri, invito domino, sui corporis potestatem per matrimonium praebere.
Ad primum ergo dicendum quod servus est res domini quantum ad ea quae naturalibus superadduntur: sed quantum ad naturalia omnes sunt pares. Unde in his quae ad actus naturales pertinent, servus potest alteri, invito domino, sui corporis potestatem per matrimonium praebere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod servus domino suo tenetur obedire in his quae dominus licite potest praecipere. Sicut autem licite non potest dominus praecipere servo quod non comedat vel dormiat, ita etiam nec quod a matrimonio contrahendo abstineat: interest enim ad legislatorem qualiter quilibet re sua utatur. Et ideo, si dominus praecipiat servo quod non contrahat matrimonium, servus non tenetur domino obedire.
Ad secundum dicendum quod servus domino suo tenetur obedire in his quae dominus licite potest praecipere. Sicut autem licite non potest dominus praecipere servo quod non comedat vel dormiat, ita etiam nec quod a matrimonio contrahendo abstineat: interest enim ad legislatorem qualiter quilibet re sua utatur. Et ideo, si dominus praecipiat servo quod non contrahat matrimonium, servus non tenetur domino obedire.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod si servus, volente domino, matrimonium contraxerit, tunc debet praetermittere servitium domini imperantis et reddere debitum uxori: quia per hoc quod dominus concessit ut matrimonium servus contraheret, intelligitur ei concessisse omnia quae matrimonium requirit. Si autem matrimonium ignorante vel contradicente domino est contractum, non tenetur reddere debitum, sed potius domino obedire, si utrumque esse non possit.
Sed tamen in his multa particularia considerari debent, sicut et in omnibus humanis actibus: scilicet periculum castitatis imminens uxori, et impedimentum quod ex redditione debiti servitio imperato generatur, et aliis huiusmodi. Quibus omnibus rite pensatis, iudicari poterit cui magis servus obedire teneatur, domino vel uxori.
Ad tertium dicendum quod si servus, volente domino, matrimonium contraxerit, tunc debet praetermittere servitium domini imperantis et reddere debitum uxori: quia per hoc quod dominus concessit ut matrimonium servus contraheret, intelligitur ei concessisse omnia quae matrimonium requirit. Si autem matrimonium ignorante vel contradicente domino est contractum, non tenetur reddere debitum, sed potius domino obedire, si utrumque esse non possit.
Sed tamen in his multa particularia considerari debent, sicut et in omnibus humanis actibus: scilicet periculum castitatis imminens uxori, et impedimentum quod ex redditione debiti servitio imperato generatur, et aliis huiusmodi. Quibus omnibus rite pensatis, iudicari poterit cui magis servus obedire teneatur, domino vel uxori.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod in tali casu dicitur quod dominus cogendus est ne servum vendat taliter quod faciat onera matrimonii graviora: praecipue cum non desit facultas ubicumque servum suum vendendi iusto pretio.
Ad quartum dicendum quod in tali casu dicitur quod dominus cogendus est ne servum vendat taliter quod faciat onera matrimonii graviora: praecipue cum non desit facultas ubicumque servum suum vendendi iusto pretio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod propter religionem et ordinis susceptionem aliquis obligatur divinis obsequiis quantum ad totum tempus. Sed vir tenetur debitum reddere uxori non semper, sed congruis temporibus. Et ideo non est simile.
Et praeterea ille, qui, intrat religionem et suscipit ordinem, obligat se ad aliqua opera quae sunt naturalibus superaddita, in quibus dominus potestatem eius habet, et non in naturalibus, ad quae obligat se. per matrimonium. Unde posset continentiam vovere sine consensu domini.
Ad quintum dicendum quod propter religionem et ordinis susceptionem aliquis obligatur divinis obsequiis quantum ad totum tempus. Sed vir tenetur debitum reddere uxori non semper, sed congruis temporibus. Et ideo non est simile.
Et praeterea ille, qui, intrat religionem et suscipit ordinem, obligat se ad aliqua opera quae sunt naturalibus superaddita, in quibus dominus potestatem eius habet, et non in naturalibus, ad quae obligat se. per matrimonium. Unde posset continentiam vovere sine consensu domini.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum servitus matrimonio possit supervenire, ut vir se alteri in servum vendat
Suppl q. 52 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod servitus matrimonio non possit supervenire, ut vir se alteri in servum vendat. Quia quod in fraudem et praeiudicium alterius factum est, ratum esse non debet. Sed vir qui se in servum vendit, facit hoc quandoque in fraudem matrimonii, et ad minus in detrimentum uxoris. Ergo non debet valere talis venditio ad servitutem inducendam.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod servitus matrimonio non possit supervenire, ut vir se alteri in servum vendat. Quia quod in fraudem et praeiudicium alterius factum est, ratum esse non debet. Sed vir qui se in servum vendit, facit hoc quandoque in fraudem matrimonii, et ad minus in detrimentum uxoris. Ergo non debet valere talis venditio ad servitutem inducendam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 3 arg. 2
Praeterea, duo favorabilia praeiudicant uni non favorabili. Sed matrimonium et libertas sunt favorabilia, et repugnant servituti, quae non est favorabilis in iure. Ergo talis servitus debet penitus annullari.
Praeterea, duo favorabilia praeiudicant uni non favorabili. Sed matrimonium et libertas sunt favorabilia, et repugnant servituti, quae non est favorabilis in iure. Ergo talis servitus debet penitus annullari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 3 arg. 3
Praeterea, in matrimonio vir et uxor ad paria iudicantur. Sed uxor non potest se in ancillam dare nolente marito. Ergo nec vir nolente uxore.
Praeterea, in matrimonio vir et uxor ad paria iudicantur. Sed uxor non potest se in ancillam dare nolente marito. Ergo nec vir nolente uxore.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 3 arg. 4
Praeterea; illud quod impedit rei generationem in naturalibus, destruit etiam rem generatam. Sed servitus viri, nesciente uxore, impedit matrimonium contractum antequam fiat. Ergo, si posset matrimonio supervenire, destrueret matrimonium. Quod est inconveniens.
Praeterea; illud quod impedit rei generationem in naturalibus, destruit etiam rem generatam. Sed servitus viri, nesciente uxore, impedit matrimonium contractum antequam fiat. Ergo, si posset matrimonio supervenire, destrueret matrimonium. Quod est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Quilibet potest dare alteri quod suum est. Sed vir est sui iuris, cum sit liber. Ergo potest dare ius suum alteri.
Sed contra: Quilibet potest dare alteri quod suum est. Sed vir est sui iuris, cum sit liber. Ergo potest dare ius suum alteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 3 arg. 5
Praeterea, servus potest, nolente domino, uxorem ducere, ut dictum est. Ergo, eadem ratione, vir potest domino se subiicere nolente uxore.
R: Q.. 52 A. 2[t:suppl q. 52 a. 2]
Praeterea, servus potest, nolente domino, uxorem ducere, ut dictum est. Ergo, eadem ratione, vir potest domino se subiicere nolente uxore.
R: Q.. 52 A. 2[t:suppl q. 52 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod vir subditur uxori solum in his quae ad actum naturae pertinent, in quibus sunt aequales: ad quae servitutis subiectio se non extendit. Et ideo vir, nolente uxore potest se alteri in servum dare. Non tamen ex hoc matrimonium dissolvetur: quia nullum impedimentum matrimonio superveniens potest dissolvere ipsum, ut dictum est.
R: Q.. 50 A. 1[t:suppl q. 50 a. 1]
Respondeo dicendum quod vir subditur uxori solum in his quae ad actum naturae pertinent, in quibus sunt aequales: ad quae servitutis subiectio se non extendit. Et ideo vir, nolente uxore potest se alteri in servum dare. Non tamen ex hoc matrimonium dissolvetur: quia nullum impedimentum matrimonio superveniens potest dissolvere ipsum, ut dictum est.
R: Q.. 50 A. 1[t:suppl q. 50 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod fraus bene potest nocere ei qui fraudem fecit, sed non potest alteri praeiudicium generare. Et ideo, si vir in fraudem uxoris alteri det se in servum, ipse reportat damnum, inaestimabile bonum libertatis amittens: sed uxori nullum potest ex hoc praeiudicium generari, quin teneatur reddere debitum petenti, et ad omnia quae matrimonium requirit; non enim potest ab his retrahi domini sui praecepto.
Ad primum ergo dicendum quod fraus bene potest nocere ei qui fraudem fecit, sed non potest alteri praeiudicium generare. Et ideo, si vir in fraudem uxoris alteri det se in servum, ipse reportat damnum, inaestimabile bonum libertatis amittens: sed uxori nullum potest ex hoc praeiudicium generari, quin teneatur reddere debitum petenti, et ad omnia quae matrimonium requirit; non enim potest ab his retrahi domini sui praecepto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quantum ad hoc quod servitus matrimonio repugnat, matrimonium servituti praeiudicat: quia tunc servus tenetur uxori debitum reddere etiam nolente domino.
Ad secundum dicendum quod, quantum ad hoc quod servitus matrimonio repugnat, matrimonium servituti praeiudicat: quia tunc servus tenetur uxori debitum reddere etiam nolente domino.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis in actu matrimoniali, et in his quae ad naturam spectant, ad paria vir et uxor iudicentur, ad quae conditio servitutis se non extendit; tamen quantum ad dispensationem domus et alia huiusmodi superaddita, vir est caput uxoris et debet corrigere eam, non autem e converso. Et ideo uxor non potest se dare in ancillam nolente viro.
Ad tertium dicendum quod, quamvis in actu matrimoniali, et in his quae ad naturam spectant, ad paria vir et uxor iudicentur, ad quae conditio servitutis se non extendit; tamen quantum ad dispensationem domus et alia huiusmodi superaddita, vir est caput uxoris et debet corrigere eam, non autem e converso. Et ideo uxor non potest se dare in ancillam nolente viro.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit de rebus corruptibilibus: in quibus etiam multa impediunt generationem quae non sufficiunt ad destruendum rem generatam. Sed in rebus perpetuis potest impedimentum praestari ne res talis esse incipiat, non autem ut esse desistat: sicut patet de anima rationali. Et similiter etiam est de matrimonio, quod est perpetuum vinculum, praesenti vita manente.
Ad quartum dicendum quod ratio illa procedit de rebus corruptibilibus: in quibus etiam multa impediunt generationem quae non sufficiunt ad destruendum rem generatam. Sed in rebus perpetuis potest impedimentum praestari ne res talis esse incipiat, non autem ut esse desistat: sicut patet de anima rationali. Et similiter etiam est de matrimonio, quod est perpetuum vinculum, praesenti vita manente.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum filii debeant sequi conditionem patris
Suppl q. 52 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod filii debeant sequi conditionem patris. Quia denominatio fit a digniori. Sed pater in generatione est dignior quam mater. Ergo, etc.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod filii debeant sequi conditionem patris. Quia denominatio fit a digniori. Sed pater in generatione est dignior quam mater. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 4 arg. 2
Praeterea, esse rei magis dependet a forma quam a materia. Sed in generatione pater dat formam, mater materiam, ut dicitur XVI de Animalibus. Ergo magis debet sequi proles patrem quam matrem.
Praeterea, esse rei magis dependet a forma quam a materia. Sed in generatione pater dat formam, mater materiam, ut dicitur XVI de Animalibus. Ergo magis debet sequi proles patrem quam matrem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 4 arg. 3
Praeterea, illud praecipue debet aliquid sequi cui magis similatur. Sed filius plus similatur patri quam matri: sicut et filia plus matri. Ergo ad minus filius plus debet sequi patrem, et filia matrem.
Praeterea, illud praecipue debet aliquid sequi cui magis similatur. Sed filius plus similatur patri quam matri: sicut et filia plus matri. Ergo ad minus filius plus debet sequi patrem, et filia matrem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 4 arg. 4
Praeterea, in sacra Scriptura non computatur genealogia per mulieres, sed per viros. Ergo proles magis sequitur patrem quam matrem.
Praeterea, in sacra Scriptura non computatur genealogia per mulieres, sed per viros. Ergo proles magis sequitur patrem quam matrem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Si quis seminat in terra aliena, fructus sunt eius cuius est terra. Sed venter mulieris respectu seminis viri est sicut terra respectu sementis. Ergo, etc.
Sed contra: Si quis seminat in terra aliena, fructus sunt eius cuius est terra. Sed venter mulieris respectu seminis viri est sicut terra respectu sementis. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 4 arg. 5
Praeterea, in aliis animalibus hoc videmus, quae ex diversis speciebus nascuntur, quod partus magis sequitur matrem quam patrem: unde muli qui nascuntur ex equa et asino, magis assimilantur equabus quam illi qui nascuntur ex asina et equo. Ergo similiter debet esse in hominibus.
Praeterea, in aliis animalibus hoc videmus, quae ex diversis speciebus nascuntur, quod partus magis sequitur matrem quam patrem: unde muli qui nascuntur ex equa et asino, magis assimilantur equabus quam illi qui nascuntur ex asina et equo. Ergo similiter debet esse in hominibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, secundum leges civiles, partus sequitur ventrem. Et hoc rationabiliter. Quia proles habet a patre complementum formale, sed a matre substantiam corporis. Servitus autem corporalis conditio est: cum servus sit quasi instrumentum domini in operando. Et ideo proles in libertate et servitute sequitur matrem. Sed in his quae pertinent ad dignitatem, quae est ex forma rei, sequitur patrem: sicut in honoribus et municipiis et haereditate, et aliis huiusmodi. Et huic etiam concordant canones; et lex Moysi, ut patet Exod. 21.
In quibusdam tamen terris, quae iure civili non reguntur, partus sequitur deteriorem conditionem: ut, si pater sit servus, quamvis mater sit libera, erunt filii servi (non tamen si post peractum matrimonium pater se in servum dedit nolente uxore); et similiter si sit e converso. Si autem uterque sit servilis conditionis, et pertineant ad diversos dominos, tunc dividunt filios si plures sint; vel, si unus tantum, unus alteri recompensabit de pretio et accipiet prolem natam in sui servitium. Tamen non est credibile quod talis consuetudo possit esse ita rationabilis sicut illud quod multorum sapientum diuturno consilio determinatum est.
Hoc etiam in naturalibus invenitur, quod receptum est in recipiente per modum recipientis, non per modum dantis. Et ideo rationabile est quod semen receptum in muliere ad conditionem ipsius trahatur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis pater sit dignius principium, tamen mater dat substantiam corporalem, ex parte cuius attenditur conditio servitutis.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis pater sit dignius principium, tamen mater dat substantiam corporalem, ex parte cuius attenditur conditio servitutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod in his quae ad rationem speciei pertinent, magis similatur filius patri quam matri. Sed in materialibus conditionibus magis debet similari matri quam patri: quia res habet a forma esse specificum, sed conditiones materiales a materia.
Ad secundum dicendum quod in his quae ad rationem speciei pertinent, magis similatur filius patri quam matri. Sed in materialibus conditionibus magis debet similari matri quam patri: quia res habet a forma esse specificum, sed conditiones materiales a materia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum: quod filius similatur patri ratione formae, quam habet in sui complemento, sicut et pater. Et ideo ratio non est ad propositum.
Ad tertium dicendum: quod filius similatur patri ratione formae, quam habet in sui complemento, sicut et pater. Et ideo ratio non est ad propositum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 52 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quia honor filii magis est ex patre quam ex matre, ideo in genealogiis in Scripturis, et secundum communem consuetudinem, magis nominantur filii a patre quam a matre. Tamen in his quae ad servitutem spectant, magis matrem sequuntur.
Ad quartum dicendum quod, quia honor filii magis est ex patre quam ex matre, ideo in genealogiis in Scripturis, et secundum communem consuetudinem, magis nominantur filii a patre quam a matre. Tamen in his quae ad servitutem spectant, magis matrem sequuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 53: De impedimento voti et ordinis
Suppl q. 53 pr.
Deinde considerandum est de impedimento voti et ordinis.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum votum simplex matrimonium dirimat.
Secundo: utrum votum solemne.
Tertio: utrum ordo matrimonium impediat.
Quarto: utrum aliquis post matrimonium sacrum ordinem suscipere possit.
Deinde considerandum est de impedimento voti et ordinis.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum votum simplex matrimonium dirimat.
Secundo: utrum votum solemne.
Tertio: utrum ordo matrimonium impediat.
Quarto: utrum aliquis post matrimonium sacrum ordinem suscipere possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum per obligationem voti simplicis matrimonium contractum dirimi debeat
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 53 a. 2 ad 3
suppl q. 64 a. 6 co.[t:suppl q. 53 a. 2 ad 3][t:suppl q. 64 a. 6 co.]
Suppl q. 53 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod per obligationem voti simplicis matrimonium contractum dirimi debeat. Fortius enim vinculum debiliori praeiudicat. Sed vinculum voti est fortius quam vinculum matrimonii: quia hoc fit homini, illud autem Deo. Ergo vinculum voti praeiudicat vinculo matrimonii.
B: (Ps 61:12)
suppl q. 53 a. 2 ad 3
suppl q. 64 a. 6 co.[t:suppl q. 53 a. 2 ad 3][t:suppl q. 64 a. 6 co.]
Suppl q. 53 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod per obligationem voti simplicis matrimonium contractum dirimi debeat. Fortius enim vinculum debiliori praeiudicat. Sed vinculum voti est fortius quam vinculum matrimonii: quia hoc fit homini, illud autem Deo. Ergo vinculum voti praeiudicat vinculo matrimonii.
B: (Ps 61:12)
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 1 arg. 2
Praeterea, praeceptum Dei non est minus quam praeceptum Ecclesiae. Sed praeceptum Ecclesiae adeo obligat quod, si contra ipsum matrimonium contrahatur, dirimitur: sicut patet de illis qui contrahunt in aliquo gradu consanguinitatis ab Ecclesia prohibito. Ergo, cum servare votum sit praeceptum divinum, videtur quod qui contra votum divinum matrimonium contrahit, quod ex hoc matrimonium sit dirimendum.
Praeterea, praeceptum Dei non est minus quam praeceptum Ecclesiae. Sed praeceptum Ecclesiae adeo obligat quod, si contra ipsum matrimonium contrahatur, dirimitur: sicut patet de illis qui contrahunt in aliquo gradu consanguinitatis ab Ecclesia prohibito. Ergo, cum servare votum sit praeceptum divinum, videtur quod qui contra votum divinum matrimonium contrahit, quod ex hoc matrimonium sit dirimendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 1 arg. 3
Praeterea, in matrimonio potest homo uti carnali copula sine peccato. Sed ille qui facit votum simplex, nunquam potest carnaliter uxori commisceri sine peccato. Ergo Votum simplex matrimonium dirimit.
Probatio mediae. Constat quod ille qui post votum simplex continentiae matrimonium contrahit, peccat mortaliter: quia, secundum Hieronymum, virginitatem voventibus non solum nubere, sed velle nubere damnabile. Sed contractus matrimonii non est contra votum continentiae nisi ratione carnalis copulae. Ergo, quando primo carnaliter commiscetur uxori, mortaliter peccat. Et eadem ratione omnibus aliis vicibus: quia peccatum primo commissum non potest excusare a peccato sequenti,
Praeterea, in matrimonio potest homo uti carnali copula sine peccato. Sed ille qui facit votum simplex, nunquam potest carnaliter uxori commisceri sine peccato. Ergo Votum simplex matrimonium dirimit.
Probatio mediae. Constat quod ille qui post votum simplex continentiae matrimonium contrahit, peccat mortaliter: quia, secundum Hieronymum, virginitatem voventibus non solum nubere, sed velle nubere damnabile. Sed contractus matrimonii non est contra votum continentiae nisi ratione carnalis copulae. Ergo, quando primo carnaliter commiscetur uxori, mortaliter peccat. Et eadem ratione omnibus aliis vicibus: quia peccatum primo commissum non potest excusare a peccato sequenti,
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 1 arg. 4
Praeterea, vir et mulier in matrimonio debent esse pares praecipue quantum ad carnalem copulam. Sed ille qui votum simplex continentiae facit, nunquam potest petere debitum sine peccato: quia hoc est expresse contra votum continentiae, ad quam ex voto tenetur. Ergo nec reddere potest sine peccato.
Praeterea, vir et mulier in matrimonio debent esse pares praecipue quantum ad carnalem copulam. Sed ille qui votum simplex continentiae facit, nunquam potest petere debitum sine peccato: quia hoc est expresse contra votum continentiae, ad quam ex voto tenetur. Ergo nec reddere potest sine peccato.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 1 s. c. 1
Sed contra est quod Papa Clemens dicit, quod votum simplex impedit matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum.
B: (Gal 6:2)[b:Gal 6:2]
Sed contra est quod Papa Clemens dicit, quod votum simplex impedit matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum.
B: (Gal 6:2)[b:Gal 6:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod per hoc res aliqua desinit esse in potestate alicuius per quod transit in dominium alterius. Promissio autem alicuius rei non transfert eam in dominium eius cui promittitur. Et ideo non ex hoc ipso quod aliquis rem promittit aliquam, desinit res illa esse in potestate sua. Cum ergo in voto simplici non sit nisi simplex promissio proprii corporis ad continentiam Deo servandam facta, post votum simplex adhuc remanet homo dominus sui corporis. Et ideo potest ipsum alteri dare, scilicet uxori: in qua datione sacramentum matrimonii consistit, quod indissolubile est. Et propter hoc votum simplex, quamvis impediat contrahendum, quia peccat contrahens matrimonium post votum simplex continentiae; tamen, quia verus contractus est, non potest matrimonium propter hoc dirimi.
Respondeo dicendum quod per hoc res aliqua desinit esse in potestate alicuius per quod transit in dominium alterius. Promissio autem alicuius rei non transfert eam in dominium eius cui promittitur. Et ideo non ex hoc ipso quod aliquis rem promittit aliquam, desinit res illa esse in potestate sua. Cum ergo in voto simplici non sit nisi simplex promissio proprii corporis ad continentiam Deo servandam facta, post votum simplex adhuc remanet homo dominus sui corporis. Et ideo potest ipsum alteri dare, scilicet uxori: in qua datione sacramentum matrimonii consistit, quod indissolubile est. Et propter hoc votum simplex, quamvis impediat contrahendum, quia peccat contrahens matrimonium post votum simplex continentiae; tamen, quia verus contractus est, non potest matrimonium propter hoc dirimi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod votum est fortius vinculum quam matrimonium quantum ad id cui fit, et ad quod ligat: quia per matrimonium homo ligatur uxori ad redditionem debiti, sed per votum Deo ad continentiam. Tamen quantum ad modum ligandi, matrimonium est fortius vinculum quam votum simplex: quia per matrimonium traditur actualiter vir in potestatem uxoris, non autem per votum simplex, ut dictum est; potior autem est semper conditio possidentis. Sed quantum ad hoc simili modo obligat votum simplex sicut sponsalia. Unde propter votum simplex sunt sponsalia dirimenda.
Ad primum ergo dicendum quod votum est fortius vinculum quam matrimonium quantum ad id cui fit, et ad quod ligat: quia per matrimonium homo ligatur uxori ad redditionem debiti, sed per votum Deo ad continentiam. Tamen quantum ad modum ligandi, matrimonium est fortius vinculum quam votum simplex: quia per matrimonium traditur actualiter vir in potestatem uxoris, non autem per votum simplex, ut dictum est; potior autem est semper conditio possidentis. Sed quantum ad hoc simili modo obligat votum simplex sicut sponsalia. Unde propter votum simplex sunt sponsalia dirimenda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod praeceptum prohibens matrimonium inter consanguineos non habet inquantum est praeceptum Dei vel Ecclesiae, quod dirimat matrimonium contrahendum: sed inquantum facit quod consanguinei corpus non possit transire in potestatem consanguinei. Hoc autem non facit praeceptum prohibens matrimonium post votum simplex, ut ex dictis patet. Et ideo ratio non sequitur: ponitur enim pro causa quod non est causa.
B: (Gal 3:28)[b:Gal 3:28]
Ad secundum dicendum quod praeceptum prohibens matrimonium inter consanguineos non habet inquantum est praeceptum Dei vel Ecclesiae, quod dirimat matrimonium contrahendum: sed inquantum facit quod consanguinei corpus non possit transire in potestatem consanguinei. Hoc autem non facit praeceptum prohibens matrimonium post votum simplex, ut ex dictis patet. Et ideo ratio non sequitur: ponitur enim pro causa quod non est causa.
B: (Gal 3:28)[b:Gal 3:28]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ille qui contrahit matrimonium per verba de praesenti post votum simplex, non potest cognoscere uxorem suam sine peccato mortali: quia adhuc restat sibi facultas implendi votum continentiae ante matrimonium consummatum, Sed postquam iam matrimonium consummatum est, est sibi factum illicitum non reddere debitum uxori exigenti, tamen ex culpa sua. Et ideo ad hoc obligatio voti non se extendit, ut ex praedictis patet: tamen debet lamentum poenitentiae recompensare pro continentia non servata.
Ad tertium dicendum quod ille qui contrahit matrimonium per verba de praesenti post votum simplex, non potest cognoscere uxorem suam sine peccato mortali: quia adhuc restat sibi facultas implendi votum continentiae ante matrimonium consummatum, Sed postquam iam matrimonium consummatum est, est sibi factum illicitum non reddere debitum uxori exigenti, tamen ex culpa sua. Et ideo ad hoc obligatio voti non se extendit, ut ex praedictis patet: tamen debet lamentum poenitentiae recompensare pro continentia non servata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quantum ad ea in quibus non est factus impotens votum continentiae servare, adhuc post contractum matrimonium obligatur ad servandum. Propter quod, mortua uxore, tenetur totaliter continere. Et quia ex matrimonii vinculo non obligatur ad debitum petendum, ideo non potest petere debitum sine peccato: quamvis possit sine peccato reddere debitum exigenti, postquam obligatus est ad hoc per carnalem copulam praecedentem. Hoc autem intelligendum est sive mulier expresse petat, sive interpretative, ut quando mulier verecunda est, et vir sentit eius voluntatem de redditione debiti: tunc enim sine peccato reddere potest, et praecipue si ei timet de periculo castitatis. Nec obstat quod non sunt pares in matrimonii actu: quia quilibet potest hoc quod suum est abrenuntiare.
Quidam tamen dicunt quod potest et petere et reddere: ne nimis onerosum reddatur matrimonium uxori semper exigenti. Sed, si recte inspiciatur, hoc est exigere interpretative.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum votum solemne dirimat matrimonium iam contractum
Suppl q. 53 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nec etiam votum solemne matrimonium dirimat contractum. Quia, sicut Decretalis dicit, apud Deum non minus obligat votum simplex quam solemne. Sed matrimonium acceptatione divina stat vel dirimitur. Ergo, cum votum simplex non dirimat matrimonium, nec votum solemne dirimere poterit.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nec etiam votum solemne matrimonium dirimat contractum. Quia, sicut Decretalis dicit, apud Deum non minus obligat votum simplex quam solemne. Sed matrimonium acceptatione divina stat vel dirimitur. Ergo, cum votum simplex non dirimat matrimonium, nec votum solemne dirimere poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 2 arg. 2
Praeterea, votum solemne non addit ita validum robur super votum simplex sicut iuramentum. Sed votum simplex, etiam iuramento superveniente, non dirimit matrimonium contractum. Ergo nec votum solemne.
Praeterea, votum solemne non addit ita validum robur super votum simplex sicut iuramentum. Sed votum simplex, etiam iuramento superveniente, non dirimit matrimonium contractum. Ergo nec votum solemne.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 2 arg. 3
Praeterea, votum solemne nihil habet quod non possit votum simplex habere. Quia votum simplex posset habere scandalum: cum possit esse in publico, sicut et solemne. Similiter et Ecclesia posset et deberet statuere quod votum simplex dirimat matrimonium iam contractum, ut multa peccata vitarentur. Ergo, qua ratione votum simplex non dirimit matrimonium, nec votum solemne dirimere debet.
Praeterea, votum solemne nihil habet quod non possit votum simplex habere. Quia votum simplex posset habere scandalum: cum possit esse in publico, sicut et solemne. Similiter et Ecclesia posset et deberet statuere quod votum simplex dirimat matrimonium iam contractum, ut multa peccata vitarentur. Ergo, qua ratione votum simplex non dirimit matrimonium, nec votum solemne dirimere debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod ille qui facit votum solemne, contrahit matrimonium spirituale cum Deo, quod est multo dignius quam materiale matrimonium. Sed materiale matrimonium prius contractum dirimit matrimonium post contractum. Ergo votum solemne.
Sed contra: Est quod ille qui facit votum solemne, contrahit matrimonium spirituale cum Deo, quod est multo dignius quam materiale matrimonium. Sed materiale matrimonium prius contractum dirimit matrimonium post contractum. Ergo votum solemne.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 2 arg. 4
Praeterea, hoc etiam probari potest per multas auctoritates quae ponuntur in littera.
Praeterea, hoc etiam probari potest per multas auctoritates quae ponuntur in littera.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod omnes dicunt quod, sicut votum solemne impedit contrahendum, ita dirimit iam contractum. Quidam autem assignant pro causa scandalum. Sed hoc nihil est. Quia et simplex votum quandoque habet scandalum: cum sit quandoque quodammodo publicum. Et praeterea insolubilitas matrimonii est de veritate vitae: quae non est propter scandalum dimittenda.
Et ideo alii dicunt quod hoc est propter statutum Ecclesiae. Sed hoc etiam non sufficit. Quia secundum hoc Ecclesia posset etiam contrarium statuere. Quod non videtur verum.
Et ideo dicendum est, cum aliis, quod votum solemne ex sui natura habet quod dirimat matrimonium contractum: inquantum scilicet per ipsum homo sui corporis amisit potestatem, Deo illud ad perpetuarii continentiam tradens, ut ex dictis patet; et ideo non potest seipsum tradere in potestatem uxoris matrimonium contrahendo. Et quia matrimonium quod sequitur tale votum, nullum est, ideo votum praedictum dirimere dicitur matrimonium contractum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod votum simplex quoad Deum dicitur non minus obligare quam solemne in his quae ad Deum spectant, sicut est separatio a Deo per peccatum mortale: quia mortaliter peccat frangens votum simplex sicut solemne, quamvis gravius sit peccatum frangere votum solemne; ut sic comparatio in genere accipiatur, non in determinata quantitate reatus. Sed quantum ad matrimonium, per quod homo homini obligatur, non oportet quod sit aequalis obligationis etiam in genere: quia ad quaedam obligat votum solemne, et non simplex.
Ad primum ergo dicendum quod votum simplex quoad Deum dicitur non minus obligare quam solemne in his quae ad Deum spectant, sicut est separatio a Deo per peccatum mortale: quia mortaliter peccat frangens votum simplex sicut solemne, quamvis gravius sit peccatum frangere votum solemne; ut sic comparatio in genere accipiatur, non in determinata quantitate reatus. Sed quantum ad matrimonium, per quod homo homini obligatur, non oportet quod sit aequalis obligationis etiam in genere: quia ad quaedam obligat votum solemne, et non simplex.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod iuramentum plus obligat ex parte eius ex quo fit obligatio, quam votum. Sed votum solemne plus obligat quantum ad modum obligandi: inquantum actualiter tradit hoc quod promittitur, quod non fit per iuramentum. Et ideo non sequitur ratio.
Ad secundum dicendum quod iuramentum plus obligat ex parte eius ex quo fit obligatio, quam votum. Sed votum solemne plus obligat quantum ad modum obligandi: inquantum actualiter tradit hoc quod promittitur, quod non fit per iuramentum. Et ideo non sequitur ratio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod votum solemne habet actualem exhibitionem proprii corporis, quam non habet votum simplex, ut ex dictis patet. Et ideo ratio ex insufficienti procedit.
R: Q.. 53 A. 1[t:suppl q. 53 a. 1]
Ad tertium dicendum quod votum solemne habet actualem exhibitionem proprii corporis, quam non habet votum simplex, ut ex dictis patet. Et ideo ratio ex insufficienti procedit.
R: Q.. 53 A. 1[t:suppl q. 53 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum ordo impediat matrimonium
Suppl q. 53 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ordo non impediat matrimonium. Quia nihil impeditur nisi a suo contrario. Sed ordo non est contrarius matrimonio: cum utrumque sit sacramentum. Ergo non impedit ipsum.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ordo non impediat matrimonium. Quia nihil impeditur nisi a suo contrario. Sed ordo non est contrarius matrimonio: cum utrumque sit sacramentum. Ergo non impedit ipsum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 arg. 2
Praeterea, idem ordo est apud nos et apud Ecclesiam Orientalem. Sed apud Ecclesiam Orientalem non impedit matrimonium. Ergo nec apud Occidentalem.
Praeterea, idem ordo est apud nos et apud Ecclesiam Orientalem. Sed apud Ecclesiam Orientalem non impedit matrimonium. Ergo nec apud Occidentalem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 arg. 3
Praeterea, matrimonium significat coniunctionem Christi et Ecclesiae. Sed hoc praecipue congruit significari in his qui sunt ministri Christi, scilicet ordinatis. Ergo ordo matrimonium non impedit.
Praeterea, matrimonium significat coniunctionem Christi et Ecclesiae. Sed hoc praecipue congruit significari in his qui sunt ministri Christi, scilicet ordinatis. Ergo ordo matrimonium non impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 arg. 4
Praeterea, omnes ordines ad aliquid spirituale ordinantur. Sed ordo non potest impedire matrimonium nisi ratione spiritualitatis. Ergo, si ordo impedit matrimonium, quilibet ordo impediet. Quod falsum est.
Praeterea, omnes ordines ad aliquid spirituale ordinantur. Sed ordo non potest impedire matrimonium nisi ratione spiritualitatis. Ergo, si ordo impedit matrimonium, quilibet ordo impediet. Quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 arg. 5
Praeterea, omnes ordinati possunt ecclesiastica beneficia habere, et privilegio clericali gaudere aequaliter. Si ergo propter hoc ordo matrimonium impediat quia uxorati non possunt habere beneficium ecclesiasticum nec gaudere privilegio clericali, ut iuristae dicunt; tunc quilibet ordo impedire deberet. Quod falsum est: ut patet per decretalem Alexandri, de Clericis coniugatis. Et sic nullus ordo, ut videtur, matrimonium impediet.
Praeterea, omnes ordinati possunt ecclesiastica beneficia habere, et privilegio clericali gaudere aequaliter. Si ergo propter hoc ordo matrimonium impediat quia uxorati non possunt habere beneficium ecclesiasticum nec gaudere privilegio clericali, ut iuristae dicunt; tunc quilibet ordo impedire deberet. Quod falsum est: ut patet per decretalem Alexandri, de Clericis coniugatis. Et sic nullus ordo, ut videtur, matrimonium impediet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod Decretalis dicit: si in subdiaconatu et aliis superioribus ordinibus uxores accepisse noscuntur, eos uxores dimittere compellatis. Quod non esset si esset verum matrimonium.
Sed contra: Est quod Decretalis dicit: si in subdiaconatu et aliis superioribus ordinibus uxores accepisse noscuntur, eos uxores dimittere compellatis. Quod non esset si esset verum matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 arg. 6
Praeterea, nullus vovens continentiam potest matrimonium contrahere. Sed quidam ordines sunt qui habent votum continentiae annexum, ut ex littera patet. Ergo talis ordo matrimonium impedit.
Praeterea, nullus vovens continentiam potest matrimonium contrahere. Sed quidam ordines sunt qui habent votum continentiae annexum, ut ex littera patet. Ergo talis ordo matrimonium impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod ordo sacer de sui ratione habet, ex quadam congruentia, quod matrimonium impedire debeat: quia in sacris ordinibus constituti sacra vasa et sacramenta tractant, et ideo decens est ut munditiam corporalem per continentiam servent. Sed quod impediat matrimonium, ex constitutione Ecclesiae habet. Tamen aliter apud Latinos quam apud Graecos. Quia apud Graecos impedit matrimonium contrahendum solum ex vi ordinis. Sed apud: Latinos impedit ex vi ordinis, et ulterius ex voto continentiae, quod est ordinibus sacris annexum: quod etiam si quis verbo tenus non emittat, ex hoc ipso quod ordinem suscipit secundum ritum Occidentalis Ecclesiae, intelligitur emisisse. Et ideo apud Graecos et alios Orientales sacer ordo impedit matrimonium contrahendum, non tamen matrimonii prius contracti usum: possunt enim matrimonio prius contracto uti, quamvis non possint matrimonium de novo contrahere. Sed apud Occidentalem Ecclesiam impedit matrimonium et matrimonii usum: nisi forte, ignorante aut contradicente uxore, vir ordinem sacrum susceperit; quia ex hoc non potest ei aliquod praeiudicium generari. Quomodo autem ordines sacri distinguuntur a non sacris, nunc et in primitiva Ecclesia, dictum est.
R: Q.. 37 A. 3[t:suppl q. 37 a. 3]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis ordo sacer non habeat contrarietatem ad matrimonium inquantum sacramentum, habet tamen repugnantiam quandam ad ipsum ratione actus sui, qui spirituales actus impedit.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis ordo sacer non habeat contrarietatem ad matrimonium inquantum sacramentum, habet tamen repugnantiam quandam ad ipsum ratione actus sui, qui spirituales actus impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod iam patet quod obiectio procedit ex falsis. Ordo enim ubique impedit matrimonium contrahendum, quamvis non ubique habeat votum annexum.
Ad secundum dicendum quod iam patet quod obiectio procedit ex falsis. Ordo enim ubique impedit matrimonium contrahendum, quamvis non ubique habeat votum annexum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt in sacris ordinibus, significant Christum nobilioribus actibus, prout ex dictis in tractatu de ordine patet, quam illi qui sunt matrimonio coniuncti. Et ideo ratio non sequitur.
R: Q.. 37 A. 2[t:suppl q. 37 a. 2] Q.. 37 A. 4[t:suppl q. 37 a. 4]
Ad tertium dicendum quod illi qui sunt in sacris ordinibus, significant Christum nobilioribus actibus, prout ex dictis in tractatu de ordine patet, quam illi qui sunt matrimonio coniuncti. Et ideo ratio non sequitur.
R: Q.. 37 A. 2[t:suppl q. 37 a. 2] Q.. 37 A. 4[t:suppl q. 37 a. 4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod illi qui sunt in minoribus ordinibus constituti, ex vi ordinis non prohibentur matrimonium contrahere: quia, quamvis ordines illi deputentur ad aliqua spiritualia, non tamen immediate habent: accessum ad tractandum sacra, sicut illi qui sunt in sacris ordinibus. Sed secundum statutum Occidentalis Ecclesiae, matrimonii usus executionem ordinis non sacri impedit: propter servandam maiorem honestatem in officiis Ecclesiae. Et quia aliquis ex beneficio ecclesiastico tenetur ad executionem ordinis, et ex hoc ipso privilegio clericali gaudet, ideo haec apud Latinos clericis uxoratis auferuntur.
Ad quartum dicendum quod illi qui sunt in minoribus ordinibus constituti, ex vi ordinis non prohibentur matrimonium contrahere: quia, quamvis ordines illi deputentur ad aliqua spiritualia, non tamen immediate habent: accessum ad tractandum sacra, sicut illi qui sunt in sacris ordinibus. Sed secundum statutum Occidentalis Ecclesiae, matrimonii usus executionem ordinis non sacri impedit: propter servandam maiorem honestatem in officiis Ecclesiae. Et quia aliquis ex beneficio ecclesiastico tenetur ad executionem ordinis, et ex hoc ipso privilegio clericali gaudet, ideo haec apud Latinos clericis uxoratis auferuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 3 ad 5
Et per hoc patet solutio ad ultimum.
Et per hoc patet solutio ad ultimum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum matrimonio ordo sacer supervenire possit
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 64 a. 6 co.[t:suppl q. 64 a. 6 co.]
Suppl q. 53 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod matrimonio ordo sacer supervenire non possit. Quia fortius praeiudicat minus forti. Sed fortius est vinculum spirituale quam corporale. Ergo, si matrimonio iunctus ordinem suscipiat, praeiudicium generabitur uxori, ut non possit debitum exigere: cum ordo sit vinculum spirituale, et matrimonium corporale. Et sic videtur quod non possit aliquis ordinem sacrum suscipere post matrimonium consummatum.
suppl q. 64 a. 6 co.[t:suppl q. 64 a. 6 co.]
Suppl q. 53 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod matrimonio ordo sacer supervenire non possit. Quia fortius praeiudicat minus forti. Sed fortius est vinculum spirituale quam corporale. Ergo, si matrimonio iunctus ordinem suscipiat, praeiudicium generabitur uxori, ut non possit debitum exigere: cum ordo sit vinculum spirituale, et matrimonium corporale. Et sic videtur quod non possit aliquis ordinem sacrum suscipere post matrimonium consummatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 arg. 2
Praeterea, post matrimonium consummatum unus coniugum sine consensu alterius non potest continentiam vovere. Sed ordo sacer habet continentiae votum annexum. Ergo, si vir ordinem sacrum invita uxore acciperet, cogeretur uxor invita continentiam, servare: quia non posset alteri nubere, vivente viro.
R: Q.. 61 A. 1[t:suppl q. 61 a. 1]
Praeterea, post matrimonium consummatum unus coniugum sine consensu alterius non potest continentiam vovere. Sed ordo sacer habet continentiae votum annexum. Ergo, si vir ordinem sacrum invita uxore acciperet, cogeretur uxor invita continentiam, servare: quia non posset alteri nubere, vivente viro.
R: Q.. 61 A. 1[t:suppl q. 61 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 arg. 3
Praeterea, etiam ad tempus non potest vir vacare orationi sine consensu uxoris, ut habetur I Cor. 7. Sed apud Orientales illi qui sunt in sacris constituti, tenentur ad continentiam tempore quo exequuntur officium. Ergo nec ipsi possunt ordinari sine consensu uxoris. Et multo minus Latini.
Praeterea, etiam ad tempus non potest vir vacare orationi sine consensu uxoris, ut habetur I Cor. 7. Sed apud Orientales illi qui sunt in sacris constituti, tenentur ad continentiam tempore quo exequuntur officium. Ergo nec ipsi possunt ordinari sine consensu uxoris. Et multo minus Latini.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 arg. 4
Praeterea, vir et uxor ad paria indicantur. Sed sacerdos graecus, defuncta uxore sua, non potest aliam ducere. Ergo nec uxor, defuncto viro. Sed non potest sibi auferri facultas nubendi post mortem viri per viri actum. Ergo vir non potest suscipere ordines post matrimonium.
Praeterea, vir et uxor ad paria indicantur. Sed sacerdos graecus, defuncta uxore sua, non potest aliam ducere. Ergo nec uxor, defuncto viro. Sed non potest sibi auferri facultas nubendi post mortem viri per viri actum. Ergo vir non potest suscipere ordines post matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 arg. 5
Praeterea, matrimonium quantum opponitur ordini, tantum e converso. Sed ordo praecedens impedit matrimonium sequens. Ergo e converso.
Praeterea, matrimonium quantum opponitur ordini, tantum e converso. Sed ordo praecedens impedit matrimonium sequens. Ergo e converso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Religiosi tenentur ad continentiam sicut illi qui sunt in sacris ordinibus. Sed post matrimonium potest aliquis religionem intrare, defuncta vel consentiente uxore. Ergo et ordinem suscipere.
Sed contra: Religiosi tenentur ad continentiam sicut illi qui sunt in sacris ordinibus. Sed post matrimonium potest aliquis religionem intrare, defuncta vel consentiente uxore. Ergo et ordinem suscipere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 arg. 6
Praeterea, aliquis potest fieri servus hominum post matrimonium. Ergo et servus Dei per susceptionem ordinis.
Praeterea, aliquis potest fieri servus hominum post matrimonium. Ergo et servus Dei per susceptionem ordinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod matrimonium non impedit ordinis sacri susceptionem. Quia si matrimonio iunctus ad sacros ordines accedat etiam reclamante uxore, nihilominus characterem ordinis suscipit: sed executione ordinis caret. Si autem volente uxore, vel ipsa defuncta, sacrum ordinem accipiat, recipit ordinem et executionem.
Respondeo dicendum quod matrimonium non impedit ordinis sacri susceptionem. Quia si matrimonio iunctus ad sacros ordines accedat etiam reclamante uxore, nihilominus characterem ordinis suscipit: sed executione ordinis caret. Si autem volente uxore, vel ipsa defuncta, sacrum ordinem accipiat, recipit ordinem et executionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod vinculum Ordinis solvit vinculum matrimonii ratione redditionis debiti, ex qua parte habet repugnantiam ad matrimonium, ex parte eius qui suscipit ordinem: quia non potest petere debitum, nec uxor ei tenetur reddere. Non tamen solvit ex parte alterius: quia ipse tenetur uxori debitum reddere, si non possit eam inducere ad continentiam.
Ad primum ergo dicendum quod vinculum Ordinis solvit vinculum matrimonii ratione redditionis debiti, ex qua parte habet repugnantiam ad matrimonium, ex parte eius qui suscipit ordinem: quia non potest petere debitum, nec uxor ei tenetur reddere. Non tamen solvit ex parte alterius: quia ipse tenetur uxori debitum reddere, si non possit eam inducere ad continentiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod, si uxor sciat et de eius consensu vir ordinem sacrum susceperit, tenetur perpetuam continentiam Vovere: non tamen tenetur religionem intrare, si sibi non timeat de periculo castitatis, propter hoc quod vir eius solemne votum emisit. Secus autem esset si emisisset votum simplex. Si autem sine eius consensu suscepit, non tenetur: quia ex hoc sibi nullum praeiudicium generatur.
Ad secundum dicendum quod, si uxor sciat et de eius consensu vir ordinem sacrum susceperit, tenetur perpetuam continentiam Vovere: non tamen tenetur religionem intrare, si sibi non timeat de periculo castitatis, propter hoc quod vir eius solemne votum emisit. Secus autem esset si emisisset votum simplex. Si autem sine eius consensu suscepit, non tenetur: quia ex hoc sibi nullum praeiudicium generatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut probabilius videtur, quamvis quidam contrarium dixerunt, quod etiam Graeci non debent accedere ad sacros ordines sine consensu uxorum. Quia ad minus tempore ministerii sui fraudarentur debiti redditione: quo fraudari non possunt, secundum ordinem iuris, si, eis contradicentibus aut ignorantibus, viri ordines susceperint.
Ad tertium dicendum quod, sicut probabilius videtur, quamvis quidam contrarium dixerunt, quod etiam Graeci non debent accedere ad sacros ordines sine consensu uxorum. Quia ad minus tempore ministerii sui fraudarentur debiti redditione: quo fraudari non possunt, secundum ordinem iuris, si, eis contradicentibus aut ignorantibus, viri ordines susceperint.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut dicitur, eo ipso quod mulier consentit, apud Graecos, quod vir suus ordinem suscipiat, obligat se ad hoc quod ipsa in perpetuum alteri non nubat: quia significatio matrimonii non servaretur, quae in matrimonio sacerdotis praecipue exigitur. Si autem sine consensu eius ordinatur, non videtur ad hoc teneri.
Ad quartum dicendum quod, sicut dicitur, eo ipso quod mulier consentit, apud Graecos, quod vir suus ordinem suscipiat, obligat se ad hoc quod ipsa in perpetuum alteri non nubat: quia significatio matrimonii non servaretur, quae in matrimonio sacerdotis praecipue exigitur. Si autem sine consensu eius ordinatur, non videtur ad hoc teneri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 53 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod matrimonium habet pro causa nostrum consensum: non autem ordo, sed habet causam sacramentalem determinatam a Deo. Et ideo matrimonium potest impediri ex ordine praecedenti quod non sit verum matrimonium, non autem ordo ex matrimonio quod non sit verus ordo: quia sacramentorum virtus est immutabilis, sed actus humani possunt impediri.
Ad quintum dicendum quod matrimonium habet pro causa nostrum consensum: non autem ordo, sed habet causam sacramentalem determinatam a Deo. Et ideo matrimonium potest impediri ex ordine praecedenti quod non sit verum matrimonium, non autem ordo ex matrimonio quod non sit verus ordo: quia sacramentorum virtus est immutabilis, sed actus humani possunt impediri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 54: De impedimento consanguinitatis
Suppl q. 54 pr.
Deinde considerandum est de impedimento consanguinitatis.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum consanguinitas convenienter a quibusdam definiatur.
Secundo: utrum convenienter distinguatur per gradus et lineas.
Tertio: utrum de iure naturali matrimonium impediat secundum aliquos gradus.
Quarto: utrum gradus impedientes matrimonium possint per statutum Ecclesiae determinari.
Deinde considerandum est de impedimento consanguinitatis.
Circa quod quaeruntur quattuor.
Primo: utrum consanguinitas convenienter a quibusdam definiatur.
Secundo: utrum convenienter distinguatur per gradus et lineas.
Tertio: utrum de iure naturali matrimonium impediat secundum aliquos gradus.
Quarto: utrum gradus impedientes matrimonium possint per statutum Ecclesiae determinari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum definitio consanguinitatis, quam quidam ponunt, sit competens
Suppl q. 54 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod definitio consanguinitatis, quam quidam ponunt, sit incompetens, scilicet: consanguinitas est vinculum ab eodem stipite descendentium carnali propagatione contractum. Omnes enim homines ab eodem stipite carnali propagatione descendunt, scilicet ab Adam. Si ergo recta esset praedicta definitio consanguinitatis, omnes homines essent ad invicem consanguinei. Quod falsum est.
B: (Dan 4:24)[b:Dan 4:24]
Ad primum sic proceditur. Videtur quod definitio consanguinitatis, quam quidam ponunt, sit incompetens, scilicet: consanguinitas est vinculum ab eodem stipite descendentium carnali propagatione contractum. Omnes enim homines ab eodem stipite carnali propagatione descendunt, scilicet ab Adam. Si ergo recta esset praedicta definitio consanguinitatis, omnes homines essent ad invicem consanguinei. Quod falsum est.
B: (Dan 4:24)[b:Dan 4:24]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 1 arg. 2
Praeterea, vinculum non potest esse nisi aliquorum ad invicem convenientium: quia vinculum unit. Sed eorum qui descendunt ab uno stipite non est maior convenientia ad invicem quam aliorum hominum: cum conveniant specie et differant numero, sicut et alii homines. Ergo consanguinitas non est aliquod vinculum.
B: (Eccl 9:1)[b:Eccl 9:1]
Praeterea, vinculum non potest esse nisi aliquorum ad invicem convenientium: quia vinculum unit. Sed eorum qui descendunt ab uno stipite non est maior convenientia ad invicem quam aliorum hominum: cum conveniant specie et differant numero, sicut et alii homines. Ergo consanguinitas non est aliquod vinculum.
B: (Eccl 9:1)[b:Eccl 9:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 1 arg. 3
Praeterea, carnalis propagatio, secundum Philosophum, fit de superfluo alimenti. Sed tale superfluum magis habet convenientiam cum rebus comestis, cum quibus in substantia convenit, quam cum eo qui comedit. Cum ergo non nascatur aliquod vinculum consanguinitatis eius qui ex semine nascitur ad res comestas, nec ad generantem ex carnali propagatione nascetur aliquod propinquitatis vinculum.
R: I Q. 119 A. 2[t:ia q. 119 a. 2]
Praeterea, carnalis propagatio, secundum Philosophum, fit de superfluo alimenti. Sed tale superfluum magis habet convenientiam cum rebus comestis, cum quibus in substantia convenit, quam cum eo qui comedit. Cum ergo non nascatur aliquod vinculum consanguinitatis eius qui ex semine nascitur ad res comestas, nec ad generantem ex carnali propagatione nascetur aliquod propinquitatis vinculum.
R: I Q. 119 A. 2[t:ia q. 119 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 1 arg. 4
Praeterea, Gen. 29, Laban dixit ad Iacob, os meum et caro mea es, ratione cognationis quae erat inter eos. Ergo talis propinquitas magis debet dici ‘carnalitas’ quam ‘consanguinitas’.
Praeterea, Gen. 29, Laban dixit ad Iacob, os meum et caro mea es, ratione cognationis quae erat inter eos. Ergo talis propinquitas magis debet dici ‘carnalitas’ quam ‘consanguinitas’.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 1 arg. 5
Praeterea, carnalis propagatio est communis hominibus et animalibus. Sed in animalibus non contrahitur ex carnali propagatione consanguinitatis vinculum. Ergo nec in hominibus.
B: (Prov 10:12)[b:Prov 10:12]
Praeterea, carnalis propagatio est communis hominibus et animalibus. Sed in animalibus non contrahitur ex carnali propagatione consanguinitatis vinculum. Ergo nec in hominibus.
B: (Prov 10:12)[b:Prov 10:12]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, secundum Philosophum, in VIII Ethic., omnis amicitia in aliqua communicatione consistit. Et quia amicitia ligatio sive unio quaedam est, ideo communicatio quae est amicitiae causa, vinculum dicitur. Et ideo secundum; quamlibet communicationem denominantur aliqui quasi colligati ad invicem: sicut dicuntur concives qui habent politicam communicationem ad invicem, et commilitones qui conveniunt in militari negotio. Et eodem modo qui conveniunt in naturali communicatione dicuntur consanguinei. Et ideo in praedicta definitione ponitur quasi consanguinitatis genus, vinculum; quasi subiectum, personae descendentes ab uno stipite, quorum est huiusmodi vinculum; quasi principium, carnalis propagatio.
B: (1Cor 13:3)[b:1Cor 13:3]
Respondeo dicendum quod, secundum Philosophum, in VIII Ethic., omnis amicitia in aliqua communicatione consistit. Et quia amicitia ligatio sive unio quaedam est, ideo communicatio quae est amicitiae causa, vinculum dicitur. Et ideo secundum; quamlibet communicationem denominantur aliqui quasi colligati ad invicem: sicut dicuntur concives qui habent politicam communicationem ad invicem, et commilitones qui conveniunt in militari negotio. Et eodem modo qui conveniunt in naturali communicatione dicuntur consanguinei. Et ideo in praedicta definitione ponitur quasi consanguinitatis genus, vinculum; quasi subiectum, personae descendentes ab uno stipite, quorum est huiusmodi vinculum; quasi principium, carnalis propagatio.
B: (1Cor 13:3)[b:1Cor 13:3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod virtus activa non recipitur secundum eandem perfectionem in instrumento secundum quam est in principali agente. Et quia omne movens motum est instrumentum, inde est quod virtus primi motoris in aliquo genere, per multa media deducta, tandem deficit, et pervenit ad aliquid quod est motum tantum et non movens. Virtus autem generantis movet non solum quantum ad id quod est speciei, sed etiam quantum ad id quod est individui, ratione cuius filius assimilatur patri etiam in accidentalibus, non solum in natura speciei. Nec tamen individualis virtus patris ita perfecte in filio est sicut erat in patre; et adhuc in nepote minus; et sic deinceps debilitatur. Et inde est quod virtus illa quandoque deficit, ut ultra; procedere non possit. Et quia consanguinitas est inquantum multi communicant in tali virtute ex uno in multos per propagationem inducta, paulatim se consanguinitas dirimit, ut Isidorus dicit. Et ideo non oportet accipere stipitem remotum in definitione consanguinitatis, sed propinquum, cuius virtus adhuc maneat in illis qui ex eo propagantur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod iam patet ex dictis quod non solum conveniunt consanguinei in natura speciei, sed etiam in virtute propria ipsius individui ex uno in multos traducta: ex qua contingit quandoque quod filius assimilatur non solum patri, sed avo vel remotis parentibus, ut dicitur in XVIII de Animalibus.
Ad secundum dicendum quod iam patet ex dictis quod non solum conveniunt consanguinei in natura speciei, sed etiam in virtute propria ipsius individui ex uno in multos traducta: ex qua contingit quandoque quod filius assimilatur non solum patri, sed avo vel remotis parentibus, ut dicitur in XVIII de Animalibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod convenientia magis attenditur secundum formam, secundum quam aliquid est actu, quam secundum materiam, secundum quam est in potentia: quod patet in hoc, quod carbo magis convenit cum igne quam cum arbore unde abscisum est lignum. Et similiter alimentum iam conversum in speciem nutriti per virtutem nutritivam, magis convenit cum ipso nutrito quam cum illa re unde sumptum est nutrimentum.
Ratio autem procederet secundum opinionem illorum qui dicebant quod tota natura rei est materia, et quod formae omnes sunt accidentia. Quod falsum est.
Ad tertium dicendum quod convenientia magis attenditur secundum formam, secundum quam aliquid est actu, quam secundum materiam, secundum quam est in potentia: quod patet in hoc, quod carbo magis convenit cum igne quam cum arbore unde abscisum est lignum. Et similiter alimentum iam conversum in speciem nutriti per virtutem nutritivam, magis convenit cum ipso nutrito quam cum illa re unde sumptum est nutrimentum.
Ratio autem procederet secundum opinionem illorum qui dicebant quod tota natura rei est materia, et quod formae omnes sunt accidentia. Quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod illud quod proxime convertitur in semen, est sanguis: ut probatur XV de Animalibus. Et propter hoc vinculum quod propagatione carnali contrahitur, convenientius dicitur ‘consanguinitas’ quam ‘carnalitas’. Et quod aliquando unus consanguineus dicitur esse caro alterius, hoc est inquantum sanguis, qui in semen viri aut in menstruum convertitur, est potentia caro et os.
B: (Sir 5:5)[b:Sir 5:5]
Ad quartum dicendum quod illud quod proxime convertitur in semen, est sanguis: ut probatur XV de Animalibus. Et propter hoc vinculum quod propagatione carnali contrahitur, convenientius dicitur ‘consanguinitas’ quam ‘carnalitas’. Et quod aliquando unus consanguineus dicitur esse caro alterius, hoc est inquantum sanguis, qui in semen viri aut in menstruum convertitur, est potentia caro et os.
B: (Sir 5:5)[b:Sir 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod quidam dicunt quod ideo consanguinitatis vinculum contrahitur inter homines ex carnali propagatione, et tamen non inter alia animalia, quia quidquid est de veritate humanae naturae in omnibus hominibus, fuit in primo parente: quod non est de aliis animalibus. Sed secundum hoc, consanguinitas nunquam dirimi posset. Praedicta autem positio in II libro, dist. 30, improbata est.
Unde dicendum quod hoc ideo contingit quia animalia non coniunguntur ad amicitiae unitatem propter propagationem multorum ex uno parente proximo: sicut est de hominibus, ut dictum est.
Ad quintum dicendum quod quidam dicunt quod ideo consanguinitatis vinculum contrahitur inter homines ex carnali propagatione, et tamen non inter alia animalia, quia quidquid est de veritate humanae naturae in omnibus hominibus, fuit in primo parente: quod non est de aliis animalibus. Sed secundum hoc, consanguinitas nunquam dirimi posset. Praedicta autem positio in II libro, dist. 30, improbata est.
Unde dicendum quod hoc ideo contingit quia animalia non coniunguntur ad amicitiae unitatem propter propagationem multorum ex uno parente proximo: sicut est de hominibus, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum consanguinitas convenienter distinguatur per lineas et gradus
Suppl q. 54 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod consanguinitas inconvenienter distinguatur per lineas et gradus. Dicitur enim linea consanguinitatis esse ordinata collectio personarum consanguinitate coniunctarum ab eodem stipite descendentium, diversos continens gradus. Sed nihil est aliud consanguinitas quam collectio talium personarum. Ergo linea consanguinitatis est idem quod consanguinitas. Nihil autem debet distingui per seipsum. Ergo consanguinitas non convenienter per lineas distinguitur.
B: (Lev 25:25)[b:Lev 25:25]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod consanguinitas inconvenienter distinguatur per lineas et gradus. Dicitur enim linea consanguinitatis esse ordinata collectio personarum consanguinitate coniunctarum ab eodem stipite descendentium, diversos continens gradus. Sed nihil est aliud consanguinitas quam collectio talium personarum. Ergo linea consanguinitatis est idem quod consanguinitas. Nihil autem debet distingui per seipsum. Ergo consanguinitas non convenienter per lineas distinguitur.
B: (Lev 25:25)[b:Lev 25:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 arg. 2
Praeterea, illud secundum quod dividitur aliquid commune, non potest poni in definitione communis. Sed ‘descensus’ ponitur in definitione praedicta consanguinitatis. Consanguinitas ergo non potest dividi per lineam ascendentium, descendentium et transversalium.
Praeterea, illud secundum quod dividitur aliquid commune, non potest poni in definitione communis. Sed ‘descensus’ ponitur in definitione praedicta consanguinitatis. Consanguinitas ergo non potest dividi per lineam ascendentium, descendentium et transversalium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 arg. 3
Praeterea, definitio lineae est quod sit inter duo puncta. Sed duo puncta non faciunt nisi unum gradum. Ergo una linea habet tantum unum gradum. Et ita eadem videtur divisio consanguinitatis per lineas et per gradus.
Praeterea, definitio lineae est quod sit inter duo puncta. Sed duo puncta non faciunt nisi unum gradum. Ergo una linea habet tantum unum gradum. Et ita eadem videtur divisio consanguinitatis per lineas et per gradus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 arg. 4
Praeterea, gradus definitur esse habitudo distantium personarum qua cognoscitur quanta distantia personae inter se differant. Sed, cum consanguinitas sit propinquitas quaedam, distantia personarum consanguinitati opponitur magis quam sit eius pars. Ergo per gradus consanguinitas distingui non potest.
Praeterea, gradus definitur esse habitudo distantium personarum qua cognoscitur quanta distantia personae inter se differant. Sed, cum consanguinitas sit propinquitas quaedam, distantia personarum consanguinitati opponitur magis quam sit eius pars. Ergo per gradus consanguinitas distingui non potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 arg. 5
Praeterea, si consanguinitas per gradus distinguitur et cognoscitur, oportet quod illi qui sunt in eodem gradu, sint aequaliter consanguinei. Sed hoc falsum est: quia propatruus et eiusdem pronepos sunt in eodem gradu, non tamen sunt aequaliter consanguinei, ut Decretalis dicit. Ergo consanguinitas non recte distinguitur per gradus.
Praeterea, si consanguinitas per gradus distinguitur et cognoscitur, oportet quod illi qui sunt in eodem gradu, sint aequaliter consanguinei. Sed hoc falsum est: quia propatruus et eiusdem pronepos sunt in eodem gradu, non tamen sunt aequaliter consanguinei, ut Decretalis dicit. Ergo consanguinitas non recte distinguitur per gradus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 arg. 6
Praeterea, in rebus ordinatis quodlibet additum alteri facit alium gradum: sicut quaelibet unitas addita facit aliam speciem numeri. Sed persona addita personae non semper facit gradum alium consanguinitatis: quia in eodem gradu consanguinitatis est pater et patruus, qui adiungitur. Ergo non recte per gradus consanguinitas distinguitur.
Praeterea, in rebus ordinatis quodlibet additum alteri facit alium gradum: sicut quaelibet unitas addita facit aliam speciem numeri. Sed persona addita personae non semper facit gradum alium consanguinitatis: quia in eodem gradu consanguinitatis est pater et patruus, qui adiungitur. Ergo non recte per gradus consanguinitas distinguitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 arg. 7
Praeterea, inter duos propinquos semper est eadem consanguinitatis propinquitas: quia aequaliter distat unum extremorum ab alio et e converso. Sed gradus consanguinitatis non invenitur semper idem ex utraque parte: cum quandoque unus propinquus sit in tertio et, alius in quarto gradu. Ergo consanguinitatis propinquitas non potest sufficienter per gradus cognosci.
Praeterea, inter duos propinquos semper est eadem consanguinitatis propinquitas: quia aequaliter distat unum extremorum ab alio et e converso. Sed gradus consanguinitatis non invenitur semper idem ex utraque parte: cum quandoque unus propinquus sit in tertio et, alius in quarto gradu. Ergo consanguinitatis propinquitas non potest sufficienter per gradus cognosci.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod consanguinitas est quaedam propinquitas in naturali communicatione fundata secundum actum generationis, qua natura propagatur. Unde, secundum Philosophum, in VIII Ethic., ista communicatio est triplex. Una secundum habitudinem principii ad principiatum. Et haec est consanguinitas patris ad filium. Unde dicit quod parentes diligunt filios ut sui ipsorum aliquid existentes. Alia est secundum habitudinem principiati ad principium. Et haec est filii ad patrem. Unde dicit quod filii diligunt parentes, ut ab illis existentes. Tertia est secundum habitudinem eorum quae sunt ab uno principio ad invicem: sicut fratres dicuntur ex eisdem nasci, ut ipse ibidem dicit. Et quia punctus motus lineam facit, et propagatione quodammodo pater descendit in filium, ideo secundum tres dictas habitudines tres lineae consanguinitatis sumuntur: scilicet linea descendentium secundum primam habitudinem, linea ascendentium secundum secundam, linea transversalis secundum tertiam.
Sed quia propagationis motus non quiescit in uno termino, sed ultra progreditur, ideo contingit quod patris est accipere patrem, et filii filium, et sic deinceps. Et secundum hos diversos progressus diversi gradus in linea inveniuntur. Et quia gradus cuiuslibet rei est pars aliqua illius rei, gradus propinquitatis non potest esse ubi non est propinquitas. Et ideo identitas et nimia distantia gradum consanguinitatis tollunt: quia nullus est sibi ipsi propinquus, sicut nec sibi similis. Et propter hoc nulla persona per seipsam facit aliquem gradum: sed, comparata alteri personae, gradum facit ad ipsam.
Sed tamen diversa est ratio computandi gradus in diversis lineis. Gradus enim consanguinitatis in linea ascendentium et descendentium contrahitur ex hoc quod una persona ex alia propagatur eorum inter quos gradus consideratur. Et ideo, secundum computationem canonicam et legalem, persona quae primo in progressu propagationis occurrit, vel ascendendo vel descendendo, distat ab aliquo, puta a Petro, in primo gradu, ut pater et filius; quae autem secundo utrinque occurrit, distat in secundo gradu, ut avus et nepos; et sic deinceps.
Sed consanguinitas quae est eorum qui sunt in linea transversali, contrahitur, non ex hoc quod unus eorum ex alio propagatur, sed quia uter que propagatur ex uno. Et ideo debet gradus consanguinitatis in hac linea consanguinitatis computari per comparationem ad unum principium ex quo propagantur. Et secundum hoc est diversa computatio canonica et legalis: quia legalis computatio attendit descensum a communi radice ex utraque parte; sed canonica tantum ex altera, ex illa scilicet ex qua maior numerus graduum invenitur. Unde secundum legalem computationem, frater et soror, vel duo fratres, attinent sibi in secundo gradu: quia uterque a radice communi distat per unum gradum. Et similiter filii duorum fratrum distant a se invicem in quarto.
Sed secundum computationem canonicam, duo fratres attinent sibi in primo gradu: quia neuter eorum distat a radice communi nisi per unum gradum. Sed filius unius fratrum distat ab altero fratre in secundo gradu: quia tantum distant a communi radice. Et ideo, secundum computationem canonicam, quoto gradu distat quis ab aliquo gradu superiori, toto distat a quolibet descendentium ab ipso, et nunquam minus: quia propter quod unumquodque, illud magis.
Unde, etsi alii descendentes a communi principio conveniunt cum aliquo ratione principii communis, non possunt propinquiores esse descendenti ex alia parte quam sit primum principium ei propinquum. Aliquando tamen plus distat aliquis ab aliquo descendente a communi principio quam distet ipse a principio: quia ille forte plus distat a communi principio quam ipse, et secundum remotiorem distantiam oportet consanguinitatem computari.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit ex falsis. Consanguinitas enim non est collectio, sed relatio quaedam aliquarum personarum ad invicem, quarum collectio lineam consanguinitatis facit.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit ex falsis. Consanguinitas enim non est collectio, sed relatio quaedam aliquarum personarum ad invicem, quarum collectio lineam consanguinitatis facit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod descensus Communiter sumptus attenditur secundum quamlibet consanguinitatis lineam: quia carnalis propagatio, ex qua vinculum consanguinitatis contrahitur, descensus quidam est. Sed descensus talis, scilicet a persona cuius consanguinitas quaeritur, lineam descendentium facit.
Ad secundum dicendum quod descensus Communiter sumptus attenditur secundum quamlibet consanguinitatis lineam: quia carnalis propagatio, ex qua vinculum consanguinitatis contrahitur, descensus quidam est. Sed descensus talis, scilicet a persona cuius consanguinitas quaeritur, lineam descendentium facit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod linea dupliciter accipi potest. Aliquando proprie, pro ipsa dimensione quae est prima species quantitatis continuae. Et sic linea recta continet tantum duo puncta in actu, quae terminant ipsam; sed infinita in potentia, quorum quolibet signato in actu, linea dividitur, et fiunt duae lineae. Aliquando vero linea sumitur pro his quae linealiter disponuntur. Et secundum hoc assignatur in numeris linea et figura, prout unitas post unitatem ponitur in aliquo numero. Et sic quaelibet unitas adiecta gradum facit in tali linea. Et similiter est de linea consanguinitatis. Unde una linea continet plures gradus.
Ad tertium dicendum quod linea dupliciter accipi potest. Aliquando proprie, pro ipsa dimensione quae est prima species quantitatis continuae. Et sic linea recta continet tantum duo puncta in actu, quae terminant ipsam; sed infinita in potentia, quorum quolibet signato in actu, linea dividitur, et fiunt duae lineae. Aliquando vero linea sumitur pro his quae linealiter disponuntur. Et secundum hoc assignatur in numeris linea et figura, prout unitas post unitatem ponitur in aliquo numero. Et sic quaelibet unitas adiecta gradum facit in tali linea. Et similiter est de linea consanguinitatis. Unde una linea continet plures gradus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut similitudo non potest esse ubi non est aliqua diversitas, ita propinquitas non est ubi non est aliqua distantia. Et ideo distantia quaelibet non opponitur consanguinitati: sed talis distantia quae consanguinitatis propinquitatem excludit.
Ad quartum dicendum quod, sicut similitudo non potest esse ubi non est aliqua diversitas, ita propinquitas non est ubi non est aliqua distantia. Et ideo distantia quaelibet non opponitur consanguinitati: sed talis distantia quae consanguinitatis propinquitatem excludit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod, sicut albedo dicitur maior dupliciter, uno modo ex intensione ipsius qualitatis, alio modo ex quantitate superficiei; ita consanguinitas dicitur maior vel minor uno modo intensive ex ipsa natura consanguinitatis, alio modo quasi dimensive; et sic quantitas consanguinitatis mensuratur ex personis inter quas consanguinitatis propagatio procedit. Et hoc secundo modo gradus consanguinitatis distinguuntur. Et ideo contingit quod aliquorum duorum qui sunt in eodem gradu consanguinitatis respectu alicuius personae, unus est sibi magis consanguineus quam alius, considerando primam quantitatem consanguinitatis: sicut pater et frater attinent alicui in primo gradu consanguinitatis, quia ex neutra parte incidit aliqua persona media; sed tamen, intensive loquendo, magis attinet alicui personae pater suus quam frater, quia frater non attinet ei nisi quantum est ex eodem patre. Et ideo, quanto est aliquis propinquior communi principio a quo consanguinitas descendit, tanto est magis consanguineus, quamvis non sit in propinquiori gradu. Et secundum hoc propatruus est magis consanguineus alicui quam pronepos eius, quamvis sit in eodem gradu.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 ad 6
Ad sextum dicendum quod, quamvis pater et patruus sint in eodem gradu respectu radicis consanguinitatis, quia uterque distat uno gradu ab avo; tamen respectu eius cuius consanguinitas quaeritur, non sunt in eodem gradu: quia pater est in primo gradu, patruus autem non potest esse propinquior quam in secundo, in quo est avus.
Ad sextum dicendum quod, quamvis pater et patruus sint in eodem gradu respectu radicis consanguinitatis, quia uterque distat uno gradu ab avo; tamen respectu eius cuius consanguinitas quaeritur, non sunt in eodem gradu: quia pater est in primo gradu, patruus autem non potest esse propinquior quam in secundo, in quo est avus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 2 ad 7
Ad septimum dicendum quod semper duae personae in aequali numero graduum distant a se invicem: quamvis quandoque non aequali numero graduum distent a communi principio, ut ex dictis patet.
Ad septimum dicendum quod semper duae personae in aequali numero graduum distant a se invicem: quamvis quandoque non aequali numero graduum distent a communi principio, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum consanguinitas de iure naturali impediat matrimonium
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 54 a. 4 arg. 5
suppl q. 54 a. 4 co.
suppl q. 54 a. 4 ad 3[t:suppl q. 54 a. 4 arg. 5][t:suppl q. 54 a. 4 co.][t:suppl q. 54 a. 4 ad 3]
Suppl q. 54 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consanguinitas de iure naturali non impediat matrimonium. Nulla enim mulier potest esse propinquior viro quam Eva fuit Adae, de qua dixit, Gen. 2: hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea. Sed Eva fuit matrimonio coniuncta Adae. Ergo consanguinitas nulla, quantum est de lege naturae, matrimonium impedit.
suppl q. 54 a. 4 arg. 5
suppl q. 54 a. 4 co.
suppl q. 54 a. 4 ad 3[t:suppl q. 54 a. 4 arg. 5][t:suppl q. 54 a. 4 co.][t:suppl q. 54 a. 4 ad 3]
Suppl q. 54 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod consanguinitas de iure naturali non impediat matrimonium. Nulla enim mulier potest esse propinquior viro quam Eva fuit Adae, de qua dixit, Gen. 2: hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea. Sed Eva fuit matrimonio coniuncta Adae. Ergo consanguinitas nulla, quantum est de lege naturae, matrimonium impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 arg. 2
Praeterea, lex naturalis eadem est apud omnes. Sed apud barbaras nationes nulla persona coniuncta consanguinitate a matrimonio excluditur. Ergo consanguinitas, quantum est de lege naturae, matrimonium non impedit.
B: (Matt 6:2)[b:Matt 6:2] (Matt 6:5)[b:Matt 6:5] (Matt 6:16)[b:Matt 6:16]
Praeterea, lex naturalis eadem est apud omnes. Sed apud barbaras nationes nulla persona coniuncta consanguinitate a matrimonio excluditur. Ergo consanguinitas, quantum est de lege naturae, matrimonium non impedit.
B: (Matt 6:2)[b:Matt 6:2] (Matt 6:5)[b:Matt 6:5] (Matt 6:16)[b:Matt 6:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 arg. 3
Praeterea, ius naturale est quod natura omnia animalia docuit, ut dicitur in principio Digestorum. Sed animalia bruta etiam cum matre coeunt. Ergo non est de lege naturae quod aliqua persona a matrimonio propter consanguinitatem repellatur.
Praeterea, ius naturale est quod natura omnia animalia docuit, ut dicitur in principio Digestorum. Sed animalia bruta etiam cum matre coeunt. Ergo non est de lege naturae quod aliqua persona a matrimonio propter consanguinitatem repellatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 arg. 4
Praeterea, nihil impedit matrimonium quod non contrariatur alicui bono matrimonii. Sed consanguinitas non contrariatur alicui bono matrimonii. Ergo non impedit ipsum.
Praeterea, nihil impedit matrimonium quod non contrariatur alicui bono matrimonii. Sed consanguinitas non contrariatur alicui bono matrimonii. Ergo non impedit ipsum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 arg. 5
Praeterea, eorum quae sunt magis propinqua et similia, melior et firmior est coniunctio. Sed matrimonium quaedam coniunctio est. Cum ergo consanguinitas sit propinquitas quaedam, matrimonium non impedit, sed magis iuvat.
B: (1Cor 13:2)[b:1Cor 13:2]
Praeterea, eorum quae sunt magis propinqua et similia, melior et firmior est coniunctio. Sed matrimonium quaedam coniunctio est. Cum ergo consanguinitas sit propinquitas quaedam, matrimonium non impedit, sed magis iuvat.
B: (1Cor 13:2)[b:1Cor 13:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Illud quod impedit bonum prolis, etiam matrimonium impedit secundum legem naturae. Sed consanguinitas impedit bonum prolis: quia, ut ex verbis Gregorii habetur, experimento didicimus ex tali coniugio: sobolem non posse succrescere. Ergo consanguinitas secundum legem naturae matrimonium impedit.
Sed contra: Illud quod impedit bonum prolis, etiam matrimonium impedit secundum legem naturae. Sed consanguinitas impedit bonum prolis: quia, ut ex verbis Gregorii habetur, experimento didicimus ex tali coniugio: sobolem non posse succrescere. Ergo consanguinitas secundum legem naturae matrimonium impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 arg. 6
Praeterea, illud quod habet natura humana in prima sui conditione, est de lege naturae. Sed a prima sui conditione hoc habuit humana natura, quod pater et mater a matrimonio excluderentur: quod patet per hoc quod dicitur Gen. 2: propter hoc relinquet homo patrem et matrem; quod non potest intelligi quantum ad cohabitationem, et sic oportet quod intelligatur quantum ad matrimonii coniunctionem. Ergo consanguinitas impedit matrimonium secundum legem naturae.
Praeterea, illud quod habet natura humana in prima sui conditione, est de lege naturae. Sed a prima sui conditione hoc habuit humana natura, quod pater et mater a matrimonio excluderentur: quod patet per hoc quod dicitur Gen. 2: propter hoc relinquet homo patrem et matrem; quod non potest intelligi quantum ad cohabitationem, et sic oportet quod intelligatur quantum ad matrimonii coniunctionem. Ergo consanguinitas impedit matrimonium secundum legem naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in matrimonio illud contra legem naturae esse dicitur per quod matrimonium redditur incompetens respectu finis ad quem est ordinatum. Finis autem matrimonii per se et primo est bonum prolis. Quod quidem per aliquam consanguinitatem, scilicet inter patrem et filiam vel filium et matrem, impeditur, non quidem ut totaliter tollatur, quia filia ex semine patris potest prolem suscipere et simul cum patre nutrire et instruere, in quibus bonum prolis consistit; sed ut non convenienti modo fiat. Inordinatum enim est quod filia patri per matrimonium iungatur in sociam, causa generandae prolis et educandae, quam oportet per omnia patri esse subiectam, velut ex eo procedentem. Et ideo de lege naturali est ut pater et mater a matrimonio repellantur. Et magis etiam mater quam pater: quia magis reverentiae quae debetur parentibus derogatur si filius matrem, quam si pater filiam ducit in uxorem, cum uxor viro aliqualiter debeat esse subiecta.
Sed finis matrimonii secundarius per se est concupiscentiae repressio. Cui deperiret si quaelibet consanguinea posset in matrimonium duci: quia magnus concupiscentiae aditus praeberetur nisi inter illas personas quas oportet in eadem domo conversari, esset carnalis copula interdicta. Et ideo lex divina non solum patrem et matrem exclusit a matrimonio, sed etiam alias coniunctas personas, quas oportet simul conversari, et quae debent invicem altera alterius pudicitiam custodire. Et hanc causam assignat divina lex dicens: ne reveles turpitudinem (talis vel talis), quia turpitudo tua est.
Sed per accidens finis matrimonii est confoederatio hominum et amicitiae multiplicatio, dum homo ad consanguineos uxoris sicut ad suos se habet. Et ideo huic multiplicationi amicitiae praeiudicium fieret si aliquis sanguine coniunctam uxorem duceret: quia ex hoc nova amicitia per matrimonium nulla accresceret. Et ideo, secundum leges humanas et statuta Ecclesiae, plures consanguinitatis gradus sunt a matrimonio separati.
Sic ergo ex dictis patet quod consanguinitas quantum ad aliquas personas impedit matrimonium de iure naturali; quantum ad aliquas, de iure divino; et quantum ad aliquas, de iure per homines instituto.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Eva, quamvis ex Adam prodiit, non tamen fuit filia Adae: quia non prodit ex eo per modum illum quo vir natus est generare sibi simile in specie, sed operatione divina, qua ita potuisset ex costa Adae fieri unus equus sicut facta est Eva. Et ideo non est tanta naturalis convenientia Evae ad Adam sicut filiae ad patrem. Nec Adam est naturale principium Evae, sicut pater, filiae.
Ad primum ergo dicendum quod Eva, quamvis ex Adam prodiit, non tamen fuit filia Adae: quia non prodit ex eo per modum illum quo vir natus est generare sibi simile in specie, sed operatione divina, qua ita potuisset ex costa Adae fieri unus equus sicut facta est Eva. Et ideo non est tanta naturalis convenientia Evae ad Adam sicut filiae ad patrem. Nec Adam est naturale principium Evae, sicut pater, filiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod non procedit ex lege naturali quod aliqui barbari parentibus carnaliter commisceantur: sed ex concupiscentiae ardore, qui legem naturae in eis obfuscavit.
Ad secundum dicendum quod non procedit ex lege naturali quod aliqui barbari parentibus carnaliter commisceantur: sed ex concupiscentiae ardore, qui legem naturae in eis obfuscavit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod coniunctio maris et feminae dicitur esse de iure naturali, quia natura hoc omnia animalia docuit. Sed hanc coniunctionem diversa animalia diversimode docuit, secundum diversas eorum conditiones. Commixtio autem carnalis ad parentes derogat reverentiae quae eis debetur: sicut enim parentibus indidit natura sollicitudinem filiis providendi, ita indidit reverentiam filiis ad parentes. Nulli autem generi animalium indidit sollicitudinem filiorum aut reverentiam parentum in omne tempus, nisi homini: aliis autem animalibus plus et minus necessarii sunt vel filii parentibus, vel parentes filiis. Unde etiam in quibusdam animalibus abhorret filius cognoscere matrem carnaliter, quandiu manet apud ipsum cognitio matris et reverentia quaedam ad ipsam: ut recitat Philosophus, IX de Animalibus, de camelo et equo. Et quia omnes honesti mores animalium in hominibus congregati sunt naturaliter, et perfectius quam in aliis, propter hoc homo naturaliter abhorret cognoscere non solum matrem, sed etiam filiam, quod est adhuc minus contra naturam, ut dictum est. Et iterum in aliis animalibus ex propagatione carnis non contrahitur consanguinitas, sicut in hominibus. Et ideo non est similis ratio.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod ex iam dictis patet quomodo consanguinitas coniugum bono matrimonii contrarietur. Unde ratio procedit ex falsis.
Ad quartum dicendum quod ex iam dictis patet quomodo consanguinitas coniugum bono matrimonii contrarietur. Unde ratio procedit ex falsis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod non est inconveniens duarum unionum unam ab altera impediri: sicut, ubi est identitas, non est similitudo. Et similiter consanguinitatis vinculum potest impedire matrimonii coniunctionem.
Ad quintum dicendum quod non est inconveniens duarum unionum unam ab altera impediri: sicut, ubi est identitas, non est similitudo. Et similiter consanguinitatis vinculum potest impedire matrimonii coniunctionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum consanguinitatis gradus matrimonium impedientes potuerint taxari ab Ecclesia usque ad quartum gradum
Suppl q. 54 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consanguinitatis gradus matrimonium impedientes non potuerunt taxari ab Ecclesia usque ad quartum gradum. Matth. 19 dicitur: quos Deus coniunxit, homo non separet. Sed illos qui coniunguntur infra quartum consanguinitatis gradum, Deus coniunxit: non enim divina lege eorum coniunctio prohibetur. Ergo nec debent humano statuto separari.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod consanguinitatis gradus matrimonium impedientes non potuerunt taxari ab Ecclesia usque ad quartum gradum. Matth. 19 dicitur: quos Deus coniunxit, homo non separet. Sed illos qui coniunguntur infra quartum consanguinitatis gradum, Deus coniunxit: non enim divina lege eorum coniunctio prohibetur. Ergo nec debent humano statuto separari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 arg. 2
Praeterea, matrimonium est sacramentum sicut et baptismus. Sed non posset ex statuto Ecclesiae fieri quod ille qui ad baptismum accedit, non acciperet characterem baptismalem, si ex iure divino eius capax sit. Ergo nec Ecclesiae statutum facere potest quod matrimonium non sit inter illos qui per ius divinum matrimonialiter coniungi non prohibentur.
Praeterea, matrimonium est sacramentum sicut et baptismus. Sed non posset ex statuto Ecclesiae fieri quod ille qui ad baptismum accedit, non acciperet characterem baptismalem, si ex iure divino eius capax sit. Ergo nec Ecclesiae statutum facere potest quod matrimonium non sit inter illos qui per ius divinum matrimonialiter coniungi non prohibentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 arg. 3
Praeterea, ius positivum non potest ea quae sunt naturalia removere vel ampliare. Sed consanguinitas est naturale vinculum, quod, quantum est de se, natum est matrimonium impedire. Ergo Ecclesia non potest aliquo statuto facere quod aliqui possint matrimonialiter coniungi vel non coniungi: sicut non potest facere quod sint consanguinei vel non consanguinei.
Praeterea, ius positivum non potest ea quae sunt naturalia removere vel ampliare. Sed consanguinitas est naturale vinculum, quod, quantum est de se, natum est matrimonium impedire. Ergo Ecclesia non potest aliquo statuto facere quod aliqui possint matrimonialiter coniungi vel non coniungi: sicut non potest facere quod sint consanguinei vel non consanguinei.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 arg. 4
Praeterea, statutum iuris positivi debet aliquam rationabilem causam habere: quia secundum causam rationabilem quam habet, a iure naturali procedit. Sed causae quae assignantur de numero graduum, omnino videntur irrationabiles, cum nullam habeant habitudinem ad causata: sicut quod consanguinitas prohibeatur usque ad quartum gradum propter quattuor elementa; usque ad sextum, propter sex aetates mundi; usque ad septimum, propter septem dies quibus omne tempus agitur. Ergo videtur quod talis prohibitio nullum vigorem habeat.
Praeterea, statutum iuris positivi debet aliquam rationabilem causam habere: quia secundum causam rationabilem quam habet, a iure naturali procedit. Sed causae quae assignantur de numero graduum, omnino videntur irrationabiles, cum nullam habeant habitudinem ad causata: sicut quod consanguinitas prohibeatur usque ad quartum gradum propter quattuor elementa; usque ad sextum, propter sex aetates mundi; usque ad septimum, propter septem dies quibus omne tempus agitur. Ergo videtur quod talis prohibitio nullum vigorem habeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 arg. 5
Praeterea, ubi est eadem causa, debet esse idem effectus. Sed causa quare consanguinitas impedit matrimonium, est bonum prolis, repressio concupiscentiae, et multiplicatio amicitiae, ut ex dictis patet, quae omni tempore necessaria aequaliter sunt. Ergo debuissent aequaliter omni tempore gradus consanguinitatis matrimonium impedire. Quod non est verum: cum modo usque ad quartum, antiquitus usque ad septimum gradum matrimonium consanguinitas impedierit.
R: Q.. 54 A. 3[t:suppl q. 54 a. 3]
Praeterea, ubi est eadem causa, debet esse idem effectus. Sed causa quare consanguinitas impedit matrimonium, est bonum prolis, repressio concupiscentiae, et multiplicatio amicitiae, ut ex dictis patet, quae omni tempore necessaria aequaliter sunt. Ergo debuissent aequaliter omni tempore gradus consanguinitatis matrimonium impedire. Quod non est verum: cum modo usque ad quartum, antiquitus usque ad septimum gradum matrimonium consanguinitas impedierit.
R: Q.. 54 A. 3[t:suppl q. 54 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 arg. 6
Praeterea, una et eadem coniunctio non potest esse in genere sacramenti et in genere stupri. Sed hoc contingeret si Ecclesia haberet potestatem statuendi diversum numerum in gradibus impedientibus matrimonium: sicut, si aliqui in quinto gradu, quando prohibitus fuit, coniuncti fuissent, talis coniunctio stuprum esset; sed postmodum eadem coniunctio, Ecclesia prohibitionem revocante, matrimonium esset. Et e converso posset accidere si aliqui gradus concessi possent postmodum ab Ecclesia interdici. Ergo videtur quod potestas Ecclesiae non se extendat ad hoc.
Praeterea, una et eadem coniunctio non potest esse in genere sacramenti et in genere stupri. Sed hoc contingeret si Ecclesia haberet potestatem statuendi diversum numerum in gradibus impedientibus matrimonium: sicut, si aliqui in quinto gradu, quando prohibitus fuit, coniuncti fuissent, talis coniunctio stuprum esset; sed postmodum eadem coniunctio, Ecclesia prohibitionem revocante, matrimonium esset. Et e converso posset accidere si aliqui gradus concessi possent postmodum ab Ecclesia interdici. Ergo videtur quod potestas Ecclesiae non se extendat ad hoc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 arg. 7
Praeterea, ius humanum debet imitari ius divinum. Sed secundum ius divinum, quod in lege veteri continetur, non aequaliter currit prohibitio graduum in sursum et deorsum: quia in veteri lege aliquis prohibebatur accipere in uxorem sororem patris sui, non tamen filiam fratris. Ergo nec modo debet aliqua prohibitio de nepotibus et patruis manere.
Praeterea, ius humanum debet imitari ius divinum. Sed secundum ius divinum, quod in lege veteri continetur, non aequaliter currit prohibitio graduum in sursum et deorsum: quia in veteri lege aliquis prohibebatur accipere in uxorem sororem patris sui, non tamen filiam fratris. Ergo nec modo debet aliqua prohibitio de nepotibus et patruis manere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod Dominus dicit discipulis: qui vos audit, me audit. Ergo praeceptum Ecclesiae habet firmitatem sicut praeceptum Dei. Sed Ecclesia quandoque prohibuit, et quandoque concessit, aliquos gradus quos lex vetus non prohibuit. Ergo illi gradus matrimonium impediunt.
Sed contra: Est quod Dominus dicit discipulis: qui vos audit, me audit. Ergo praeceptum Ecclesiae habet firmitatem sicut praeceptum Dei. Sed Ecclesia quandoque prohibuit, et quandoque concessit, aliquos gradus quos lex vetus non prohibuit. Ergo illi gradus matrimonium impediunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 arg. 8
Praeterea, sicut olim matrimonia gentilium dispensabantur per leges civiles, ita nunc per statuta Ecclesiae. Sed olim lex civilis determinabat gradus consanguinitatis qui matrimonium impediunt: et qui non. Ergo et modo potest hoc fieri per Ecclesiae statutum.
Praeterea, sicut olim matrimonia gentilium dispensabantur per leges civiles, ita nunc per statuta Ecclesiae. Sed olim lex civilis determinabat gradus consanguinitatis qui matrimonium impediunt: et qui non. Ergo et modo potest hoc fieri per Ecclesiae statutum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod secundum diversa tempora invenitur consanguinitas secundum gradus diversos, matrimonium impedisse. In principio enim humani generis solus pater et mater a matrimonio repellebantur: eo quod tunc temporis erat paucitas hominum, et oportebat propagationi humani generis maximam curam impendere; unde non erant removendae nisi illae personae quae matrimonio incompetentes erant etiam quantum ad finem matrimonii principalem, qui est bonum prolis, ut dictum est.
Postmodum autem, multiplicato genere humano, per legem Moysi plures personae sunt exceptae, quae iam concupiscentiam reprimere incipiebat. Unde, ut dicit Rabbi Moyses, omnes illae personae exceptae sunt a matrimonio quae in una familia cohabitare solent: quia, si inter eos licite carnalis copula esse posset, magnum incentivum libidini praestaretur. Sed alios consanguinitatis gradus lex vetus permisit: immo quodammodo praecepit, ut scilicet de cognatione sua unusquisque uxorem acciperet, ne successionum confusio esset; quia tunc temporis cultus divinus per successionem generis propagabatur.
Sed postmodum in lege nova, quae est lex Spiritus et amoris, plures gradus consanguinitatis sunt prohibiti: quia iam per spiritualem gratiam, non per carnis originem cultus Dei derivatur et multiplicatur; unde oportet ut homines etiam magis a carnalibus retrahantur, spiritualibus vacantes; et ut amor amplius diffundatur.
Et ideo antiquitus usque ad remotiores gradus consanguinitatis matrimonium impediebatur: ut ad plures per consanguinitatem et affinitatem naturalis amicitia promanaret. Et rationabiliter usque ad septimum gradum. Tum quia ultra hoc non de facili remanebat communis radicis memoria. Tum quia septiformi Spiritus sancti gratiae congruebat.
Sed postmodum, circa haec ultima tempora, restrictum est Ecclesiae interdictum usque ad quartum gradum: quia ultra inutile et periculosum erat gradus consanguinitatis prohibere. Inutile quidem, quia ad remotiores consanguineos quasi nullum foedus maioris amicitiae quam ad extraneos habebatur, caritate in multorum cordibus frigescente. Periculosum autem erat, quia, concupiscentia et negligentia praevalente, numerosam consanguineorum multitudinem homines non satis observabant: et sic laqueus damnationis multis iniiciebatur ex remotorum graduum prohibitione.
Satis etiam convenienter usque ad quartum gradum dicta prohibitio est restricta. Tum quia usque ad quartam generationem homines vivere consueverunt: ut sic non possit consanguinitatis memoria aboleri. Unde Dominus in tertiam et quartam generationem peccata parentum se visitaturum in filiis comminatur. Tum quia in qualibet generatione nova mixtio sanguinis, cuius identitas consanguinitatem facit, fit cum sanguine alieno; et quantum miscetur alteri, tantum receditur a primo. Et quia elementa sunt quattuor, quorum quodlibet tanto facilius est miscibile quanto est magis subtile; ideo in prima commixtione evanescit sanguinis identitas quantum ad primum elementum, quod est subtilissimum; in secunda, quantum ad secundum; in tertia, quantum ad tertium; in quarta, quantum ad quartum. Et sic convenienter post quartam generationem potest reiterari carnalis coniunctio.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Deus non coniungit illos qui coniunguntur contra divinum praeceptum, ita nec coniungit illos qui coniunguntur contra Ecclesiae praeceptum, quod habet eandem obligationis efficaciam quam et divinum praeceptum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Deus non coniungit illos qui coniunguntur contra divinum praeceptum, ita nec coniungit illos qui coniunguntur contra Ecclesiae praeceptum, quod habet eandem obligationis efficaciam quam et divinum praeceptum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod matrimonium non tantum est sacramentum, sed etiam est in officium. Et ideo magis subiacet ordinationi ministrorum Ecclesiae quam baptismus, qui est sacramentum tantum: quia, sicut contractus et officia humana determinantur legibus humanis, ita contractus et officia spiritualia lege Ecclesiae.
Ad secundum dicendum quod matrimonium non tantum est sacramentum, sed etiam est in officium. Et ideo magis subiacet ordinationi ministrorum Ecclesiae quam baptismus, qui est sacramentum tantum: quia, sicut contractus et officia humana determinantur legibus humanis, ita contractus et officia spiritualia lege Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis consanguinitatis vinculum sit naturale, tamen non est naturale quod consanguinitas carnalem copulam impediat, nisi secundum aliquem gradum, ut dictum est. Et ideo Ecclesia suo statuto non facit quod aliqui sint vel non sint consanguinei, quia secundum omne tempus aequaliter, consanguinei remanent: sed facit quod carnalis copula sit licita vel illicita secundum diversa tempora in diversis gradibus consanguinitatis.
R: Q.. 54 A. 3[t:suppl q. 54 a. 3]
Ad tertium dicendum quod, quamvis consanguinitatis vinculum sit naturale, tamen non est naturale quod consanguinitas carnalem copulam impediat, nisi secundum aliquem gradum, ut dictum est. Et ideo Ecclesia suo statuto non facit quod aliqui sint vel non sint consanguinei, quia secundum omne tempus aequaliter, consanguinei remanent: sed facit quod carnalis copula sit licita vel illicita secundum diversa tempora in diversis gradibus consanguinitatis.
R: Q.. 54 A. 3[t:suppl q. 54 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod tales rationes assignatae magis dantur per modum adaptationis et congruentiae, quam per modum causae et necessitatis.
Ad quartum dicendum quod tales rationes assignatae magis dantur per modum adaptationis et congruentiae, quam per modum causae et necessitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod iam ex dictis patet quod non est eadem causa secundum diversa tempora gradus consanguinitatis prohibendi. Unde quod alio tempore utiliter conceditur, alio salubriter prohibetur.
Ad quintum dicendum quod iam ex dictis patet quod non est eadem causa secundum diversa tempora gradus consanguinitatis prohibendi. Unde quod alio tempore utiliter conceditur, alio salubriter prohibetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 ad 6
Ad sextum dicendum quod statutum non imponit modum praeteritis, sed futuris. Unde, si modo prohiberetur quintus gradus, qui nunc est concessus, illi qui sunt in quinto gradu coniuncti, non essent separandi: nullum enim impedimentum matrimonio superveniens ipsum potest dirimere. Et sic coniunctio quae prius fuit matrimonium, non efficeretur per statutum Ecclesiae stuprum. Et similiter, si aliquis gradus concederetur qui nunc est prohibitus, illa coniunctio non efficeretur matrimonialis ex statuto Ecclesiae ratione primi contractus: quia possent separari si vellent. Sed tamen possent de novo contrahere, et alia coniunctio esset.
Ad sextum dicendum quod statutum non imponit modum praeteritis, sed futuris. Unde, si modo prohiberetur quintus gradus, qui nunc est concessus, illi qui sunt in quinto gradu coniuncti, non essent separandi: nullum enim impedimentum matrimonio superveniens ipsum potest dirimere. Et sic coniunctio quae prius fuit matrimonium, non efficeretur per statutum Ecclesiae stuprum. Et similiter, si aliquis gradus concederetur qui nunc est prohibitus, illa coniunctio non efficeretur matrimonialis ex statuto Ecclesiae ratione primi contractus: quia possent separari si vellent. Sed tamen possent de novo contrahere, et alia coniunctio esset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 54 a. 4 ad 7
Ad septimum dicendum quod in gradibus consanguinitatis prohibendis Ecclesia praecipue observat rationem amoris. Et quia non est minor ratio amoris ad nepotem quam ad patruum, sed etiam maior, quanto propinquior est patri filius quam filio pater, ut dicitur in VIII Ethic.; propter hoc aequaliter prohibuit gradus consanguinitatis in patruis et nepotibus.
Ad septimum dicendum quod in gradibus consanguinitatis prohibendis Ecclesia praecipue observat rationem amoris. Et quia non est minor ratio amoris ad nepotem quam ad patruum, sed etiam maior, quanto propinquior est patri filius quam filio pater, ut dicitur in VIII Ethic.; propter hoc aequaliter prohibuit gradus consanguinitatis in patruis et nepotibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 55: De impedimento affinitatis
Suppl q. 55 pr.
Deinde considerandum est de impedimento affinitatis.
Circa quod quaeruntur undecim.
Primo: utrum affinitas ex matrimonio causetur.
Secundo: utrum maneat post mortem viri aut uxoris.
Tertio: utrum causetur ex illicito concubitu.
Quarto: utrum ex sponsalibus.
Quinto: utrum affinitas sit causa affinitatis.
Sexto: utrum affinitas matrimonium impediat.
Septimo: utrum affinitas habeat per seipsam gradus.
Octavo: utrum gradus eius extendantur sicut gradus consanguinitatis.
Nono: utrum matrimonium quod est inter consanguineos et affines, semper sit dirimendum per divortium.
Decimo: utrum ad dirimendum tale matrimonium sit procedendum per viam accusationis.
Undecimo: utrum in tali causa sit procedendum per testes.
Deinde considerandum est de impedimento affinitatis.
Circa quod quaeruntur undecim.
Primo: utrum affinitas ex matrimonio causetur.
Secundo: utrum maneat post mortem viri aut uxoris.
Tertio: utrum causetur ex illicito concubitu.
Quarto: utrum ex sponsalibus.
Quinto: utrum affinitas sit causa affinitatis.
Sexto: utrum affinitas matrimonium impediat.
Septimo: utrum affinitas habeat per seipsam gradus.
Octavo: utrum gradus eius extendantur sicut gradus consanguinitatis.
Nono: utrum matrimonium quod est inter consanguineos et affines, semper sit dirimendum per divortium.
Decimo: utrum ad dirimendum tale matrimonium sit procedendum per viam accusationis.
Undecimo: utrum in tali causa sit procedendum per testes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum ex matrimonio consanguinei affinitas causetur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 55 a. 5 co.[t:suppl q. 55 a. 5 co.]
Suppl q. 55 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ex matrimonio consanguinei affinitas non causetur. Quia propter quod unumquodque, illud magis. Sed mulier ducta in matrimonium non coniungitur alicui de consanguinitate viri nisi ratione viri. Cum ergo non fiat viro affinis, nec alicui consanguineorum viri affinis erit.
suppl q. 55 a. 5 co.[t:suppl q. 55 a. 5 co.]
Suppl q. 55 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ex matrimonio consanguinei affinitas non causetur. Quia propter quod unumquodque, illud magis. Sed mulier ducta in matrimonium non coniungitur alicui de consanguinitate viri nisi ratione viri. Cum ergo non fiat viro affinis, nec alicui consanguineorum viri affinis erit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 1 arg. 2
Praeterea, eorum quae sunt ab invicem separata, si urii aliquid coniungitur, non oportet propter hoc quod sit alteri coniunctum. Sed consanguinei iam sunt ab invicem separati. Ergo non oportet quod, si aliqua mulier coniungatur alicui viro, quod propter hoc coniungatur omnibus consanguineis eius per affinitatem.
Praeterea, eorum quae sunt ab invicem separata, si urii aliquid coniungitur, non oportet propter hoc quod sit alteri coniunctum. Sed consanguinei iam sunt ab invicem separati. Ergo non oportet quod, si aliqua mulier coniungatur alicui viro, quod propter hoc coniungatur omnibus consanguineis eius per affinitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 1 arg. 3
Praeterea, relationes ex aliquibus unitionibus innascuntur. Sed nulla unitio fit in consanguineis viri per hoc quod ille duxit uxorem. Ergo non accrescit eis affinitatis relatio.
Praeterea, relationes ex aliquibus unitionibus innascuntur. Sed nulla unitio fit in consanguineis viri per hoc quod ille duxit uxorem. Ergo non accrescit eis affinitatis relatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Vir et uxor efficiuntur una caro. Si ergo vir secundum carnem omnibus suis consanguineis attinet, et mulier eadem ratione attinebit eisdem.
B: (Rom 5:3)[b:Rom 5:3] (Rom 5:4)[b:Rom 5:4]
Sed contra: Vir et uxor efficiuntur una caro. Si ergo vir secundum carnem omnibus suis consanguineis attinet, et mulier eadem ratione attinebit eisdem.
B: (Rom 5:3)[b:Rom 5:3] (Rom 5:4)[b:Rom 5:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 1 arg. 4
Praeterea, hoc patet per auctoritates in littera inductas.
B: (Ps 118)[b:Ps 118]
Praeterea, hoc patet per auctoritates in littera inductas.
B: (Ps 118)[b:Ps 118]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod amicitia quaedam naturalis in communicatione naturali fundatur. Naturalis autem communicatio est duobus modis, secundum Philosophum, VIII Ethic.: uno modo, per carnis propagationem; alio modo, per coniunctionem ad carnis propagationem ordinatam. Unde ipse ibidem dicit quod amicitia viri ad uxorem est naturalis. Unde, sicut persona coniuncta alteri per carnis propagationem quoddam vinculum naturalis amicitiae facit, ita si coniungatur per carnalem copulam. Sed in hoc differt, quod persona coniuncta alicui per carnis propagationem, sicut filius patri, fit particeps eiusdem radicis et sanguinis: unde eodem genere vinculi colligatur filius consanguineis patris quo pater coniungebatur, scilicet consanguinitate; quamvis secundum alium gradum, propter maiorem distantiam a radice. Sed persona coniuncta per carnalem copulam non fit particeps eiusdem radicis, sed quasi extrinsecus adiuncta. Et ideo ex hoc efficitur aliud genus vinculi, quod ‘affinitas’ dicitur. Et hoc est quod in hoc versu dicitur: mutat nupta genus, sed generata gradum: quia scilicet persona generata fit in eodem genere attinentiae, sed alio gradu; per carnalem vero copulam fit in alio genere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis causa sit potior effectu, non tamen oportet semper quod nomen idem effectui et causae conveniat: quia quandoque illud quod est in effectu, invenitur in causa non eodem modo, sed altiori, et ideo non convenit causae et effectui per idem nomen, neque per eandem rationem; sicut patet in omnibus causis aequivoce agentibus. Et hoc modo coniunctio viri et uxoris est potior quam coniunctio uxoris ad consanguineos viri: non tamen debet dici affinitas, sed ‘matrimonium’, quod est unitas quaedam; sicut homo est sibi ipsi idem, non consanguineus.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis causa sit potior effectu, non tamen oportet semper quod nomen idem effectui et causae conveniat: quia quandoque illud quod est in effectu, invenitur in causa non eodem modo, sed altiori, et ideo non convenit causae et effectui per idem nomen, neque per eandem rationem; sicut patet in omnibus causis aequivoce agentibus. Et hoc modo coniunctio viri et uxoris est potior quam coniunctio uxoris ad consanguineos viri: non tamen debet dici affinitas, sed ‘matrimonium’, quod est unitas quaedam; sicut homo est sibi ipsi idem, non consanguineus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod consanguinei sunt quodammodo separati et quodammodo coniuncti. Et ratione coniunctionis accidit quod persona quae uni coniungitur, aliquo modo omnibus coniungatur. Sed propter separationem et distantiam accidit quod persona quae uni coniungitur uno modo, alii coniungatur alio modo, vel secundum aliud genus vel secundum alium gradum.
Ad secundum dicendum quod consanguinei sunt quodammodo separati et quodammodo coniuncti. Et ratione coniunctionis accidit quod persona quae uni coniungitur, aliquo modo omnibus coniungatur. Sed propter separationem et distantiam accidit quod persona quae uni coniungitur uno modo, alii coniungatur alio modo, vel secundum aliud genus vel secundum alium gradum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod relatio quandoque innascitur ex motu utriusque extremi, sicut paternitas et filiatio. Et talis relatio est realiter in utroque.
Quandoque vero innascitur ex motu alterius tantum. Et hoc contingit dupliciter. Uno modo, quando relatio innascitur ex motu unius sine motu alterius vel praecedente vel concomitante: sicut in Creatore et creatura pateti et sensibili et sensu, et scientia et scibili. Et tunc relatio est in uno secundum rem, et in altero secundum rationem tantum. Alio modo, quando innascitur ex motu unius sine motu alterius tunc existente, non tamen sine motu praecedente: sicut aequalitas fit inter duos homines per augmentum unius, sine hoc quod alius tunc augeatur vel minuatur; sed tamen prius ad hanc quantitatem quam habet per aliquem motum vel mutationem pervenit. Et ideo in utroque extremorum talis relatio realiter fundatur.
Et similiter est de consanguinitate et affinitate. Quia relatio fraternitatis quae innascitur aliquo puero nato alicui iam provecto, causatur quidem sine motu ipsius tunc existente, sed ex motu ipsius praecedente, scilicet generationis eius: hoc enim ei accidit quod ex motu alterius sibi nunc talis relatio innascitur. Similiter ex hoc quod iste descendit per generationem propriam ab eadem radice cum viro, provenit affinitas in ipso ad uxorem sine aliqua nova mutatione ipsius.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum affinitas maneat post mortem viri inter consanguineos viri et uxorem
Suppl q. 55 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod affinitas non manet post mortem viri inter consanguineos viri et uxorem. Quia, cessante causa, cessat effectus. Sed causa affinitatis fuit matrimonium, quod cessat in morte viri: quia tunc solvitur mulier a lege viri, ut dicitur Rom. 7. Ergo nec affinitas praedicta manet.
B: (Jas 5:13)[b:Jas 5:13]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod affinitas non manet post mortem viri inter consanguineos viri et uxorem. Quia, cessante causa, cessat effectus. Sed causa affinitatis fuit matrimonium, quod cessat in morte viri: quia tunc solvitur mulier a lege viri, ut dicitur Rom. 7. Ergo nec affinitas praedicta manet.
B: (Jas 5:13)[b:Jas 5:13]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 2 arg. 2
Praeterea, consanguinitas causat affinitatem. Sed consanguinitas viri cessat per mortem ad consanguineos suos. Ergo et affinitas uxoris ad eos.
B: (Mark 9:28)[b:Mark 9:28]
Praeterea, consanguinitas causat affinitatem. Sed consanguinitas viri cessat per mortem ad consanguineos suos. Ergo et affinitas uxoris ad eos.
B: (Mark 9:28)[b:Mark 9:28]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 2 s. c. 1
Sed contra, affinitas ex consanguinitate causatur. Sed consanguinitas est perpetuum vinculum, quandiu personae vivunt inter quas est affinitas. Ergo et affinitas. Et ita non solvitur affinitas soluto matrimonio per mortem tertiae personae.
B: (Luke 11:41)[b:Luke 11:41]
Sed contra, affinitas ex consanguinitate causatur. Sed consanguinitas est perpetuum vinculum, quandiu personae vivunt inter quas est affinitas. Ergo et affinitas. Et ita non solvitur affinitas soluto matrimonio per mortem tertiae personae.
B: (Luke 11:41)[b:Luke 11:41]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod relatio aliqua esse desinit dupliciter: uno modo ex corruptione subiecti, alio modo ex subtractione causae; sicut similitudo esse desinit quando alter similium moritur, vel quando qualitas quae erat causa similitudinis, subtrahitur. Sunt autem quaedam relationes quae habent pro causa actionem vel passionem aut motum, ut in V Metaphys. dicitur. Quarum quaedam causantur ex motu inquantum aliquid movetur actu: sicut ipsa relatio quae est moventis et moti. Quaedam autem inquantum habent aptitudinem ad motum; sicut motivum et mobile, dominus et servus. Quaedam autem ex hoc quod aliquid prius motum est: sicut pater et filius non ex hoc quod est generari nunc, ad invicem dicuntur; sed ex hoc quod est generatum esse.
Aptitudo autem ad motum, etiam ipsum moveri transit: sed motum esse perpetuum est, quia quod factum est, nunquam desinit esse factum. Et ideo paternitas et filiatio nunquam destruuntur per destructionem causae, sed solum per corruptionem subiecti, scilicet alterutrius extremorum. Et similiter dicendum est de affinitate, quae causatur ex hoc quod aliqui coniuncti sunt, non ex hoc quod coniunguntur. Unde non dirimitur, manentibus illis personis inter quas affinitas est contracta, quamvis moriatur persona ratione cuius contracta fuit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod coniunctio matrimonii causat affinitatem non solum secundum hoc quod est actu coniungi, sed secundum hoc quod est prius coniunctum esse.
Ad primum ergo dicendum quod coniunctio matrimonii causat affinitatem non solum secundum hoc quod est actu coniungi, sed secundum hoc quod est prius coniunctum esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod consanguinitas non est proxima causa affinitatis: sed coniunctio ad consanguineum, non solum quae est, sed quae fuit. Et propter hoc ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum quod consanguinitas non est proxima causa affinitatis: sed coniunctio ad consanguineum, non solum quae est, sed quae fuit. Et propter hoc ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum illicitus concubitus affinitatem causet
Suppl q. 55 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod illicitus concubitus affinitatem non causet. Quia affinitas est quaedam res honesta. Sed res honestae non causantur ex inhonestis. Ergo ex inhonesto concubitu non potest affinitas causari.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod illicitus concubitus affinitatem non causet. Quia affinitas est quaedam res honesta. Sed res honestae non causantur ex inhonestis. Ergo ex inhonesto concubitu non potest affinitas causari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 3 arg. 2
Praeterea, ubi est consanguinitas, non potest esse affinitas: quia affinitas, est proximitas personarum ex carnali copula proveniens omni carens parentela. Sed aliquando contingeret ad consanguineos et ad seipsum esse affinitatem, si illicitus concubitus affinitatem causaret: sicut quando homo carnaliter consanguineam suam incestuose cognoscit. Ergo affinitas non causatur, ex illicito concubitu.
Praeterea, ubi est consanguinitas, non potest esse affinitas: quia affinitas, est proximitas personarum ex carnali copula proveniens omni carens parentela. Sed aliquando contingeret ad consanguineos et ad seipsum esse affinitatem, si illicitus concubitus affinitatem causaret: sicut quando homo carnaliter consanguineam suam incestuose cognoscit. Ergo affinitas non causatur, ex illicito concubitu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 3 arg. 3
Praeterea, illicitus concubitus est secundum naturam, et contra naturam. Sed ex illicito concubitu contra naturam non causatur affinitas, ut iura determinant. Ergo nec ex illicito concubitu secundum naturam tantum.
Praeterea, illicitus concubitus est secundum naturam, et contra naturam. Sed ex illicito concubitu contra naturam non causatur affinitas, ut iura determinant. Ergo nec ex illicito concubitu secundum naturam tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod adhaerens meretrici unum corpus efficitur, ut patet I Cor. 6. Sed ex hac causa matrimonium affinitatem causabat. Ergo, pari ratione, illicitus concubitus.
Sed contra: Est quod adhaerens meretrici unum corpus efficitur, ut patet I Cor. 6. Sed ex hac causa matrimonium affinitatem causabat. Ergo, pari ratione, illicitus concubitus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 3 arg. 4
Praeterea, carnalis copula est causa affinitatis: ut patet per definitionem affinitatis, quae est talis: affinitas est propinquitas personarum ex carnali copula proveniens omni carens parentela. Sed carnalis copula est etiam in illicito concubitu. Ergo illicitus concubitus affinitatem causat.
Praeterea, carnalis copula est causa affinitatis: ut patet per definitionem affinitatis, quae est talis: affinitas est propinquitas personarum ex carnali copula proveniens omni carens parentela. Sed carnalis copula est etiam in illicito concubitu. Ergo illicitus concubitus affinitatem causat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, secundum Philosophum, in VIII Ethic., coniunctio viri et uxoris dicitur naturalis principaliter propter prolis productionem, et secundario propter operum communicationem: quorum primum pertinet ad matrimonium ratione carnalis copulae, sed secundum inquantum est quaedam societas in communem vitam. Primum autem horum est invenire in qualibet carnali copula ubi est commixtio seminum, quia ex tali copula potest proles produci: quamvis secunda desit. Et ideo, quia matrimonium affinitatem causabat secundum quod erat quaedam carnalis commixtio, etiam fornicarius concubitus affinitatem causat, inquantum habet aliquid de carnali coniunctione.
Respondeo dicendum quod, secundum Philosophum, in VIII Ethic., coniunctio viri et uxoris dicitur naturalis principaliter propter prolis productionem, et secundario propter operum communicationem: quorum primum pertinet ad matrimonium ratione carnalis copulae, sed secundum inquantum est quaedam societas in communem vitam. Primum autem horum est invenire in qualibet carnali copula ubi est commixtio seminum, quia ex tali copula potest proles produci: quamvis secunda desit. Et ideo, quia matrimonium affinitatem causabat secundum quod erat quaedam carnalis commixtio, etiam fornicarius concubitus affinitatem causat, inquantum habet aliquid de carnali coniunctione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in fornicario concubitu est aliquid naturale, quod est commune fornicationi et matrimonio: et ex hac parte affinitatem causat. Aliud est ibi inordinatum, per quod a matrimonio dividitur: et ex hac parte affinitas non causatur. Unde affinitas semper honesta remanet, quamvis causa aliquo modo sit inhonesta.
Ad primum ergo dicendum quod in fornicario concubitu est aliquid naturale, quod est commune fornicationi et matrimonio: et ex hac parte affinitatem causat. Aliud est ibi inordinatum, per quod a matrimonio dividitur: et ex hac parte affinitas non causatur. Unde affinitas semper honesta remanet, quamvis causa aliquo modo sit inhonesta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod non est inconveniens relationes ex opposito divisas eidem inesse ratione diversorum. Et ideo potest inter aliquas duas personas esse affinitas et consanguinitas, non solum per illicitum concubitum, sed etiam per licitum: sicut cum consanguineus meus ex parte patris, duxit in uxorem consanguineam meam ex parte matris. Unde, cum dicitur in definitione affinitatis inducta, omni carens parentela, intelligendum est, inquantum huiusmodi. Nec tamen sequitur quod aliquis consanguineam suam cognoscens sibi ipsi sit affinis: quia affinitas, sicut et consanguinitas, diversitatem requirit; sicut et similitudo.
Ad secundum dicendum quod non est inconveniens relationes ex opposito divisas eidem inesse ratione diversorum. Et ideo potest inter aliquas duas personas esse affinitas et consanguinitas, non solum per illicitum concubitum, sed etiam per licitum: sicut cum consanguineus meus ex parte patris, duxit in uxorem consanguineam meam ex parte matris. Unde, cum dicitur in definitione affinitatis inducta, omni carens parentela, intelligendum est, inquantum huiusmodi. Nec tamen sequitur quod aliquis consanguineam suam cognoscens sibi ipsi sit affinis: quia affinitas, sicut et consanguinitas, diversitatem requirit; sicut et similitudo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod concubitus contra naturam non habet commixtionem seminum quae possit esse causa generationis. Et ideo ex tali concubitu non causatur aliqua affinitas.
Ad tertium dicendum quod concubitus contra naturam non habet commixtionem seminum quae possit esse causa generationis. Et ideo ex tali concubitu non causatur aliqua affinitas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum ex sponsalibus aliqua affinitas causari possit
Suppl q. 55 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ex sponsalibus nulla affinitas causari possit. Quia affinitas est perpetuum vinculum. Sed sponsalia quandoque separantur. Ergo non possunt esse causa affinitatis.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ex sponsalibus nulla affinitas causari possit. Quia affinitas est perpetuum vinculum. Sed sponsalia quandoque separantur. Ergo non possunt esse causa affinitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 4 arg. 2
Praeterea, si aliquis claustrum pudoris alicuius mulieris invasit et aperuit, sed non pervenit ad operis consummationem, non contrahitur ex hoc affinitas. Sed talis est magis propinquus carnali copulae quam ille qui sponsalia contrahit. Ergo ex sponsalibus affinitas non causatur.
Praeterea, si aliquis claustrum pudoris alicuius mulieris invasit et aperuit, sed non pervenit ad operis consummationem, non contrahitur ex hoc affinitas. Sed talis est magis propinquus carnali copulae quam ille qui sponsalia contrahit. Ergo ex sponsalibus affinitas non causatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 4 arg. 3
Praeterea, in sponsalibus non fit nisi quaedam sponsio futurarum nuptiarum. Sed aliquando fit sponsio futurarum nuptiarum et ex hoc non contrahitur aliqua affinitas: sicut si fiat ante septennium, vel si aliquis habens perpetuum impedimentum tollens potentiam coeundi alicui mulieri spondeat futuras nuptias, aut si talis sponsio fiat inter personas quibus nuptiae per votum reddantur illicitae, vel alio quocumque modo. Ergo sponsalia non possunt esse causa affinitatis.
Praeterea, in sponsalibus non fit nisi quaedam sponsio futurarum nuptiarum. Sed aliquando fit sponsio futurarum nuptiarum et ex hoc non contrahitur aliqua affinitas: sicut si fiat ante septennium, vel si aliquis habens perpetuum impedimentum tollens potentiam coeundi alicui mulieri spondeat futuras nuptias, aut si talis sponsio fiat inter personas quibus nuptiae per votum reddantur illicitae, vel alio quocumque modo. Ergo sponsalia non possunt esse causa affinitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 4 s. c. 1
Sed contra est quod Alexander Papa prohibuit mulierem quandam cuidam viro matrimonio coniungi quia fratri suo fuerat desponsata. Quod non esset nisi per sponsalia affinitas contraheretur. Ergo, etc.
Sed contra est quod Alexander Papa prohibuit mulierem quandam cuidam viro matrimonio coniungi quia fratri suo fuerat desponsata. Quod non esset nisi per sponsalia affinitas contraheretur. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut sponsalia non habent perfectam rationem matrimonii sed sunt quaedam praeparatio ad matrimonium, ita ex sponsalibus non causatur affinitas sicut ex matrimonio, sed aliquid affinitati simile, quod dicitur publicae honestatis iustitia: quae impedit matrimonium sicut et affinitas et consanguinitas, secundum eosdem gradus. Et definitur sic: Publicae honestatis iustitia est propinquitas ex sponsalibus proveniens, robur trahens ex Ecclesiae institutione propter eius honestatem. Ex quo patet ratio nominis et causa: quia scilicet talis propinquitas ab Ecclesia instituta est propter honestatem.
Respondeo dicendum quod, sicut sponsalia non habent perfectam rationem matrimonii sed sunt quaedam praeparatio ad matrimonium, ita ex sponsalibus non causatur affinitas sicut ex matrimonio, sed aliquid affinitati simile, quod dicitur publicae honestatis iustitia: quae impedit matrimonium sicut et affinitas et consanguinitas, secundum eosdem gradus. Et definitur sic: Publicae honestatis iustitia est propinquitas ex sponsalibus proveniens, robur trahens ex Ecclesiae institutione propter eius honestatem. Ex quo patet ratio nominis et causa: quia scilicet talis propinquitas ab Ecclesia instituta est propter honestatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sponsalia non ratione sui, sed ratione eius ad quod ordinantur, causant hoc genus affinitatis quod dicitur publicae honestatis iustitia. Et ideo, sicut matrimonium est perpetuum vinculum, ita et praedictus affinitatis modus.
Ad primum ergo dicendum quod sponsalia non ratione sui, sed ratione eius ad quod ordinantur, causant hoc genus affinitatis quod dicitur publicae honestatis iustitia. Et ideo, sicut matrimonium est perpetuum vinculum, ita et praedictus affinitatis modus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod vir et mulier efficiuntur in carnali copula una caro per commixtionem seminum. Unde, quantumcumque aliquis claustrum pudoris invadat vel frangat, nisi commixtio seminum sequatur, non contrahitur ex hoc affinitas. Sed matrimonium affinitatem causat non solum ratione carnalis copulae, sed etiam ratione societatis coniugalis, secundum quam etiam matrimonium naturale est. Unde et affinitas contrahitur ex ipso contractu matrimonii per verba de praesenti ante carnalem copulam. Et similiter etiam ex sponsalibus, in quibus fit quaedam, pactio coniugalis societatis, contrahitur aliquid affinitati simile, scilicet publicae honestatis iustitia.
Ad secundum dicendum quod vir et mulier efficiuntur in carnali copula una caro per commixtionem seminum. Unde, quantumcumque aliquis claustrum pudoris invadat vel frangat, nisi commixtio seminum sequatur, non contrahitur ex hoc affinitas. Sed matrimonium affinitatem causat non solum ratione carnalis copulae, sed etiam ratione societatis coniugalis, secundum quam etiam matrimonium naturale est. Unde et affinitas contrahitur ex ipso contractu matrimonii per verba de praesenti ante carnalem copulam. Et similiter etiam ex sponsalibus, in quibus fit quaedam, pactio coniugalis societatis, contrahitur aliquid affinitati simile, scilicet publicae honestatis iustitia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod omnia impedimenta quae faciunt sponsalia non esse sponsalia, non permittunt ex pactione nuptiarum affinitatem fieri. Unde sive habens defectum aetatis, sive habens votum solemne continentiae, aut aliquod huiusmodi impedimentum, sponsalia de facto contrahat, ex hoc non sequitur aliqua affinitas, quia sponsalia nulla sunt, nec aliquis affinitatis modus.
Si tamen aliquis minor frigidus vel maleficiatus habens impedimentum perpetuum, ante annos pubertatis post septennium contrahat sponsalia cum adulta, ex tali contractu contrahitur publicae honestatis iustitia: quia adhuc non erat in actu impediendi, cum in tali aetate puer frigidus et non frigidus, quantum ad actum illum, sint aequaliter impotentes.
Ad tertium dicendum quod omnia impedimenta quae faciunt sponsalia non esse sponsalia, non permittunt ex pactione nuptiarum affinitatem fieri. Unde sive habens defectum aetatis, sive habens votum solemne continentiae, aut aliquod huiusmodi impedimentum, sponsalia de facto contrahat, ex hoc non sequitur aliqua affinitas, quia sponsalia nulla sunt, nec aliquis affinitatis modus.
Si tamen aliquis minor frigidus vel maleficiatus habens impedimentum perpetuum, ante annos pubertatis post septennium contrahat sponsalia cum adulta, ex tali contractu contrahitur publicae honestatis iustitia: quia adhuc non erat in actu impediendi, cum in tali aetate puer frigidus et non frigidus, quantum ad actum illum, sint aequaliter impotentes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum affinitas sit causa affinitatis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 55 a. 6 arg. 2
suppl q. 56 a. 5 arg. 1[t:suppl q. 55 a. 6 arg. 2][t:suppl q. 56 a. 5 arg. 1]
Suppl q. 55 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur etiam quod affinitas sit causa affinitatis. Quia Iulius Papa dicit: relictam consanguineorum uxoris suae nullus ducat uxorem, ut habetur XXXV, qu. 3, cap. Contradicimus. Et in sequenti capitulo dicitur quod duae consanguineorum uxores uni viro altera post alteram nubere prohibentur. Sed hoc non est nisi ratione affinitatis quae contrahitur ex coniunctione ad affinem. Ergo affinitas est causa affinitatis.
suppl q. 55 a. 6 arg. 2
suppl q. 56 a. 5 arg. 1[t:suppl q. 55 a. 6 arg. 2][t:suppl q. 56 a. 5 arg. 1]
Suppl q. 55 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur etiam quod affinitas sit causa affinitatis. Quia Iulius Papa dicit: relictam consanguineorum uxoris suae nullus ducat uxorem, ut habetur XXXV, qu. 3, cap. Contradicimus. Et in sequenti capitulo dicitur quod duae consanguineorum uxores uni viro altera post alteram nubere prohibentur. Sed hoc non est nisi ratione affinitatis quae contrahitur ex coniunctione ad affinem. Ergo affinitas est causa affinitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 arg. 2
Praeterea, carnalis commixtio coniungit sicut et carnalis propagatio: quia aequaliter computantur gradus affinitatis et consanguinitatis. Sed consanguinitas est causa affinitatis. Ergo et affinitas.
Praeterea, carnalis commixtio coniungit sicut et carnalis propagatio: quia aequaliter computantur gradus affinitatis et consanguinitatis. Sed consanguinitas est causa affinitatis. Ergo et affinitas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 arg. 3
Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Sed uxor viri alicuius efficitur eiusdem attinentiae cum omnibus consanguineis viri. Ergo et omnes consanguinei viri sui efficiuntur unum cum omnibus qui attinent mulieri per affinitatem. Et sic affinitas est, causa affinitatis.
Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Sed uxor viri alicuius efficitur eiusdem attinentiae cum omnibus consanguineis viri. Ergo et omnes consanguinei viri sui efficiuntur unum cum omnibus qui attinent mulieri per affinitatem. Et sic affinitas est, causa affinitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Si affinitas ex affinitate causatur, aliquis qui cognovisset duas mulieres, neutram earum posset ducere in uxorem: quia secundum hoc altera efficeretur alteri affinis. Sed hoc est falsum. Ergo affinitas non causat affinitatem.
Sed contra: Si affinitas ex affinitate causatur, aliquis qui cognovisset duas mulieres, neutram earum posset ducere in uxorem: quia secundum hoc altera efficeretur alteri affinis. Sed hoc est falsum. Ergo affinitas non causat affinitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 arg. 4
Praeterea, si affinitas ex affinitate nasceretur, aliquis contrahens cum uxore defuncti fieret affinis omnibus consanguineis prioris viri, ad quos mulier habet affinitatem. Sed hoc non potest esse: quia maxime fieret affinis viro defuncto. Ergo, etc.
Praeterea, si affinitas ex affinitate nasceretur, aliquis contrahens cum uxore defuncti fieret affinis omnibus consanguineis prioris viri, ad quos mulier habet affinitatem. Sed hoc non potest esse: quia maxime fieret affinis viro defuncto. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 arg. 5
Praeterea, consanguinitas est fortius vinculum quam affinitas. Sed consanguinei uxoris non efficiuntur affines consanguineis viri. Ergo multo minus affines uxoris efficientur eis affines. Et sic idem quod prius.
Praeterea, consanguinitas est fortius vinculum quam affinitas. Sed consanguinei uxoris non efficiuntur affines consanguineis viri. Ergo multo minus affines uxoris efficientur eis affines. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod duplex est modus quo aliquid ex alio procedit: unus secundum quem aliquid procedit in similitudinem speciei, sicut ex homine generatur homo; alius secundum quem procedit dissimile in specie; et hic processus semper est in inferiorem speciem, ut patet in omnibus agentibus aequivoce. Primus autem modus processionis quotiescumque iteretur, semper manet eadem species: sicut, si ex homine generatur homo per actum generativae virtutis, ex hoc quoque generabitur homo, et sic deinceps. Secundus autem modus, sicut in principio facit aliam speciem, ita, quotiescumque iteretur, aliam speciem facit: ut, si ex puncto per motum procedit linea, non punctus quia punctus motus facit lineam, ex linea linealiter mota non procedit linea, sed superficies; et ex superficie corpus; et ulterius per talem modum processus aliquis non potest esse.
Invenimus autem in processu attinentiae duos modos quibus vinculum huiusmodi causatur. Unus per carnis propagationem: et hic semper facit eandem speciem attinentiae. Alius per matrimonialem coniunctionem: et hic facit aliam speciem in principio, sicut patet quod coniuncta matrimonialiter consanguineo, non fit consanguinea, sed affinis. Unde, si et ille modus procedendi iteratur, non erit affinitas, sed aliud attinentiae genus. Unde persona quae matrimonialiter affini coniungitur, non est affinis: sed est aliud genus affinitatis, quod dicatur secundum genus. Et rursus, si affini in secundo genere aliquis per matrimonium coniungatur, non erit affinis in secundo genere, sed in tertio. Ut hoc versu supra posito ostenditur: mutat nupta genus, sed generata gradus.
Et haec duo genera olim erant prohibita, propter publicae honestatis iustitiam magis quam propter affinitatem: quia deficiunt a vera affinitate, sicut illa attinentia quae ex sponsalibus contrahitur. Sed modo illa prohibitio cessavit. Et remanet sub prohibitione solum primum genus affinitatis, in quo est vera affinitas.
R: Q.. 55 A. 1[t:suppl q. 55 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod alicui viro consanguineus uxoris suae efficitur affinis in primo genere, et uxor eius in secundo. Unde, mortuo viro qui erat affinis, non poterat eam ducere in uxorem propter secundum affinitatis genus. Similiter autem, si aliquis viduam in uxorem ducat, consanguineus prioris viri, qui est affinis uxori in primo genere, efficitur affinis secundo viro in secundo genere: et uxor illius consanguinei, quae est affinis uxori viri huius in secundo genere, efficitur affinis viro secundo in tertio genere. Et quia tertium genus erat prohibitum, propter honestatem quandam magis quam propter affinitatem, ideo canon dicit: duas consanguineorum uxores uni viro alteram post alteram nubere publicae honestatis iustitiae contradicit. Sed talis prohibitio nunc cessavit.
Ad primum ergo dicendum quod alicui viro consanguineus uxoris suae efficitur affinis in primo genere, et uxor eius in secundo. Unde, mortuo viro qui erat affinis, non poterat eam ducere in uxorem propter secundum affinitatis genus. Similiter autem, si aliquis viduam in uxorem ducat, consanguineus prioris viri, qui est affinis uxori in primo genere, efficitur affinis secundo viro in secundo genere: et uxor illius consanguinei, quae est affinis uxori viri huius in secundo genere, efficitur affinis viro secundo in tertio genere. Et quia tertium genus erat prohibitum, propter honestatem quandam magis quam propter affinitatem, ideo canon dicit: duas consanguineorum uxores uni viro alteram post alteram nubere publicae honestatis iustitiae contradicit. Sed talis prohibitio nunc cessavit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis carnalis coniunctio coniungat, non tamen eodem genere coniunctionis.
Ad secundum dicendum quod, quamvis carnalis coniunctio coniungat, non tamen eodem genere coniunctionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod uxor viri efficitur eiusdem attinentiae cum consanguineis viri quantum ad eundem gradum, sed non quantum ad idem attinentiae genus.
Sed quia ex rationibus quae in oppositum inducuntur videtur ostendi quod nullum vinculum ex affinitate causetur, ad alias rationes respondendum est: ne antiqua Ecclesiae prohibitio irrationabilis videatur.
Ad tertium dicendum quod uxor viri efficitur eiusdem attinentiae cum consanguineis viri quantum ad eundem gradum, sed non quantum ad idem attinentiae genus.
Sed quia ex rationibus quae in oppositum inducuntur videtur ostendi quod nullum vinculum ex affinitate causetur, ad alias rationes respondendum est: ne antiqua Ecclesiae prohibitio irrationabilis videatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum, quod mulier non efficitur affinis in primo genere viro cui coniungitur carnaliter, ut ex praedictis patet. Unde consequenter alii mulieri a viro eodem cognitae non efficitur affinis in secundo genere. Unde nec ducenti in uxorem unam earum efficitur alia affinis in tertio genere affinitatis. Et ita duas mulieres cognitas ab eodem viro nec antiqua iura eidem successive copulari prohibebant:
Ad quartum dicendum, quod mulier non efficitur affinis in primo genere viro cui coniungitur carnaliter, ut ex praedictis patet. Unde consequenter alii mulieri a viro eodem cognitae non efficitur affinis in secundo genere. Unde nec ducenti in uxorem unam earum efficitur alia affinis in tertio genere affinitatis. Et ita duas mulieres cognitas ab eodem viro nec antiqua iura eidem successive copulari prohibebant:
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 ad 5
Ad quintum dicendum quod, sicut vir non est affinis uxori suae in primo genere, ita nec efficitur affinis secundo viro eiusdem uxoris in secundo genere. Et sic ratio non procedit.
Ad quintum dicendum quod, sicut vir non est affinis uxori suae in primo genere, ita nec efficitur affinis secundo viro eiusdem uxoris in secundo genere. Et sic ratio non procedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 5 ad 6
Ad sextum dicendum quod mediante una persona non coniungitur mihi alia nisi ex hoc quod ei adiungitur. Unde, mediante muliere quae mihi est affinis, nulla persona fit mihi attinens nisi quae illi mulieri adiungitur. Quod non potest esse nisi per carnis propagationem ex ipsa, vel propter coniunctionem matrimonialem ad eam. Et utroque modo aliqua attinentia mediante praedicta muliere, secundum antiqua iura, mihi proveniebat: quia filius eius etiam ex alio viro efficitur mihi affinis in eodem genere, sed in alio gradu, ut ex regula prius data patet; et iterum secundus vir eius efficitur mihi affinis in secundo genere. Sed alii consanguinei illius mulieris non adiunguntur ei: sed ipsa vel adiungitur eis, sicut patri et matri, inquantum procedit ab eis; vel principio eorundem, sicut fratribus. Unde frater affinis meae, vel pater, non efficitur mihi affinis in aliquo genere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum affinitas matrimonium impediat
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 59 a. 3 ad 1[t:suppl q. 59 a. 3 ad 1]
Suppl q. 55 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod affinitas matrimonium non impediat. Nihil enim impedit matrimonium nisi quod est illi contrarium. Sed affinitas non contrariatur matrimonio: cum sit effectus eius. Ergo non impedit matrimonium.
suppl q. 59 a. 3 ad 1[t:suppl q. 59 a. 3 ad 1]
Suppl q. 55 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod affinitas matrimonium non impediat. Nihil enim impedit matrimonium nisi quod est illi contrarium. Sed affinitas non contrariatur matrimonio: cum sit effectus eius. Ergo non impedit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 6 arg. 2
Praeterea, uxor per matrimonium efficitur res quaedam viri. Sed consanguinei defuncti viri succedunt in rebus eius. Ergo possunt succedere in uxore. Ad quam tamen manet affinitas, ut ostensum est. Ergo affinitas non impedit matrimonium.
R: Q.. 55 A. 5[t:suppl q. 55 a. 5]
Praeterea, uxor per matrimonium efficitur res quaedam viri. Sed consanguinei defuncti viri succedunt in rebus eius. Ergo possunt succedere in uxore. Ad quam tamen manet affinitas, ut ostensum est. Ergo affinitas non impedit matrimonium.
R: Q.. 55 A. 5[t:suppl q. 55 a. 5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 6 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur Levit. 18: turpitudinem uxoris patris tui non revelabis. Sed illa est tantum affinis. Ergo affinitas impedit matrimonium.
Sed contra est quod dicitur Levit. 18: turpitudinem uxoris patris tui non revelabis. Sed illa est tantum affinis. Ergo affinitas impedit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod affinitas praecedens matrimonium impedit contrahendum et dirimit contractum: eadem ratione qua et consanguinitas. Sicut enim inest necessitas quaedam cohabitandi consanguineis ad invicem, ita et affinibus. Et sicut est quoddam amicitiae vinculum inter consanguineos, ita inter affines. Sed si affinitas matrimonio superveniat, non potest ipsum dirimere, ut supra dictum est.
R: Q.. 50[t:suppl q. 50]
Respondeo dicendum quod affinitas praecedens matrimonium impedit contrahendum et dirimit contractum: eadem ratione qua et consanguinitas. Sicut enim inest necessitas quaedam cohabitandi consanguineis ad invicem, ita et affinibus. Et sicut est quoddam amicitiae vinculum inter consanguineos, ita inter affines. Sed si affinitas matrimonio superveniat, non potest ipsum dirimere, ut supra dictum est.
R: Q.. 50[t:suppl q. 50]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod affinitas non contrariatur matrimonio ex quo causatur: Sed contrariatur matrimonio quod cum affine contrahendum esset, inquantum impediret multiplicationem amicitiae et concupiscentiae repressionem, quae per matrimonium quaeruntur.
Ad primum ergo dicendum quod affinitas non contrariatur matrimonio ex quo causatur: Sed contrariatur matrimonio quod cum affine contrahendum esset, inquantum impediret multiplicationem amicitiae et concupiscentiae repressionem, quae per matrimonium quaeruntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod res possessae a viro non efficiuntur aliquid unum cum ipso viro, sicut uxor efficitur una caro cum ipso. Unde, sicut consanguinitas impedit coniunctionem ad virum, ita et ad uxorem viri.
Ad secundum dicendum quod res possessae a viro non efficiuntur aliquid unum cum ipso viro, sicut uxor efficitur una caro cum ipso. Unde, sicut consanguinitas impedit coniunctionem ad virum, ita et ad uxorem viri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum affinitas habeat etiam per seipsam gradus
Suppl q. 55 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod affinitas habeat etiam per seipsam gradus. Cuiuslibet enim propinquitatis est accipere aliquos per se gradus. Sed affinitas propinquitas quaedam est. Ergo habet gradus per se, sine gradibus consanguinitatis, ex quibus causatur.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod affinitas habeat etiam per seipsam gradus. Cuiuslibet enim propinquitatis est accipere aliquos per se gradus. Sed affinitas propinquitas quaedam est. Ergo habet gradus per se, sine gradibus consanguinitatis, ex quibus causatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 7 arg. 2
Praeterea, in littera dicitur quod soboles secundae coniunctionis non potest transire ad consortium affinitatis prioris viri. Sed hoc non esset nisi filius affinis etiam esset affinis. Ergo affinitas habet per se gradus, sicut consanguinitas.
Praeterea, in littera dicitur quod soboles secundae coniunctionis non potest transire ad consortium affinitatis prioris viri. Sed hoc non esset nisi filius affinis etiam esset affinis. Ergo affinitas habet per se gradus, sicut consanguinitas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 7 s. c. 1
Sed contra, affinitas ex consanguinitate causatur. Ergo et omnes gradus affinitatis causantur ex gradibus consanguinitatis. Et sic non habet per se aliquos gradus.
Sed contra, affinitas ex consanguinitate causatur. Ergo et omnes gradus affinitatis causantur ex gradibus consanguinitatis. Et sic non habet per se aliquos gradus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod res non dividitur divisione per se nisi ratione illius quod competit sibi secundum genus suum: sicut animal per rationale et irrationale, non autem per album et nigrum. Carnis autem propagatio per se comparatur ad consanguinitatem, quia ex ea immediate consanguinitatis vinculum contrahitur: sed ad affinitatem non comparatur nisi mediante consanguinitate, quae est causa eius. Unde, cum gradus attinentiae per propagationem carnis distinguantur, distinctio graduum per se et immediate competit consanguinitati, sed affinitati mediante consanguinitate. Et ideo ad inveniendum gradus affinitatis est regula generalis quod, quoto gradu consanguinitatis attinet mihi vir, toto gradu affinitatis attinet mihi uxor.
Respondeo dicendum quod res non dividitur divisione per se nisi ratione illius quod competit sibi secundum genus suum: sicut animal per rationale et irrationale, non autem per album et nigrum. Carnis autem propagatio per se comparatur ad consanguinitatem, quia ex ea immediate consanguinitatis vinculum contrahitur: sed ad affinitatem non comparatur nisi mediante consanguinitate, quae est causa eius. Unde, cum gradus attinentiae per propagationem carnis distinguantur, distinctio graduum per se et immediate competit consanguinitati, sed affinitati mediante consanguinitate. Et ideo ad inveniendum gradus affinitatis est regula generalis quod, quoto gradu consanguinitatis attinet mihi vir, toto gradu affinitatis attinet mihi uxor.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod gradus in propinquitate attinentiae non possunt accipi nisi secundum ascensum et descensum propagationis. Ad quam non comparatur affinitas nisi mediante consanguinitate. Et ideo non habet affinitas gradus per se, sed sumptos iuxta gradus consanguinitatis.
Ad primum ergo dicendum quod gradus in propinquitate attinentiae non possunt accipi nisi secundum ascensum et descensum propagationis. Ad quam non comparatur affinitas nisi mediante consanguinitate. Et ideo non habet affinitas gradus per se, sed sumptos iuxta gradus consanguinitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod filius affinis meae ex alio matrimonio, non per se loquendo, sed quasi per accidens dicebatur antiquitus affinis. Unde prohibebatur a matrimonio magis propter publicae honestatis iustitiam quam propter affinitatem. Et propter hoc etiam illa prohibitio nunc est revocata.
Ad secundum dicendum quod filius affinis meae ex alio matrimonio, non per se loquendo, sed quasi per accidens dicebatur antiquitus affinis. Unde prohibebatur a matrimonio magis propter publicae honestatis iustitiam quam propter affinitatem. Et propter hoc etiam illa prohibitio nunc est revocata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 8: Utrum gradus affinitatis extendantur sicut gradus consanguinitatis
Suppl q. 55 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod gradus affinitatis non extendantur sicut gradus consanguinitatis. Quia vinculum affinitatis est minus forte quam consanguinitatis: cum affinitas ex consanguinitate causetur in diversitate speciei, sicut a causa aequivoca. Sed quanto fortius est vinculum, tanto diutius durat. Ergo vinculum affinitatis non durat usque ad tot gradus ad quot durat consanguinitas.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod gradus affinitatis non extendantur sicut gradus consanguinitatis. Quia vinculum affinitatis est minus forte quam consanguinitatis: cum affinitas ex consanguinitate causetur in diversitate speciei, sicut a causa aequivoca. Sed quanto fortius est vinculum, tanto diutius durat. Ergo vinculum affinitatis non durat usque ad tot gradus ad quot durat consanguinitas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 8 arg. 2
Praeterea, ius humanum debet imitari ius divinum. Sed secundum ius divinum aliqui gradus consanguinitatis erant prohibiti in quibus gradibus affinitas matrimonium non impediebat: sicut patet de uxore fratris, quam aliquis poterat ducere in uxorem ipso defuncto, non tamen propriam sororem. Ergo et nunc non debet esse prohibitio aequalis de affinitate et consanguinitate.
Praeterea, ius humanum debet imitari ius divinum. Sed secundum ius divinum aliqui gradus consanguinitatis erant prohibiti in quibus gradibus affinitas matrimonium non impediebat: sicut patet de uxore fratris, quam aliquis poterat ducere in uxorem ipso defuncto, non tamen propriam sororem. Ergo et nunc non debet esse prohibitio aequalis de affinitate et consanguinitate.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 8 s. c. 1
Sed contra, ex hoc ipso est mihi aliqua affinis quod meo consanguineo est coniuncta. Ergo in quocumque gradu sit vir mihi consanguineus, in illo gradu erit uxor mihi affinis. Et sic gradus affinitatis computari debent in eodem numero sicut gradus consanguinitatis.
Sed contra, ex hoc ipso est mihi aliqua affinis quod meo consanguineo est coniuncta. Ergo in quocumque gradu sit vir mihi consanguineus, in illo gradu erit uxor mihi affinis. Et sic gradus affinitatis computari debent in eodem numero sicut gradus consanguinitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod ex quo gradus affinitatis sumuntur iuxta gradus consanguinitatis, oportet quod tot sint gradus affinitatis quot sunt gradus consanguinitatis. Sed tamen, quia affinitas est minus vinculum quam consanguinitas, facilius, et olim et nunc, dispensatio fit in remotis gradibus affinitatis quam in remotis gradibus consanguinitatis.
Respondeo dicendum quod ex quo gradus affinitatis sumuntur iuxta gradus consanguinitatis, oportet quod tot sint gradus affinitatis quot sunt gradus consanguinitatis. Sed tamen, quia affinitas est minus vinculum quam consanguinitas, facilius, et olim et nunc, dispensatio fit in remotis gradibus affinitatis quam in remotis gradibus consanguinitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illa minoritas vinculi affinitatis respectu consanguinitatis, facit varietatem in genere attinentiae, non in gradibus. Et ideo illa ratio non est ad propositum.
Ad primum ergo dicendum quod illa minoritas vinculi affinitatis respectu consanguinitatis, facit varietatem in genere attinentiae, non in gradibus. Et ideo illa ratio non est ad propositum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod frater non poterat accipere uxorem fratris sui defuncti nisi in casu, scilicet quando moriebatur sine prole, ut suscitaret semen fratri suo. Quod tunc requirebatur, quando per propagationem carnis cultus religionis multiplicabatur: quod nunc locum non habet. Et sic patet quod non ducebat eam uxorem quasi gerens propriam personam, sed quasi supplens defectum fratris sui.
Ad secundum dicendum quod frater non poterat accipere uxorem fratris sui defuncti nisi in casu, scilicet quando moriebatur sine prole, ut suscitaret semen fratri suo. Quod tunc requirebatur, quando per propagationem carnis cultus religionis multiplicabatur: quod nunc locum non habet. Et sic patet quod non ducebat eam uxorem quasi gerens propriam personam, sed quasi supplens defectum fratris sui.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 9: Utrum coniugium quod inter affines vel consanguineos est contractum, semper sit per divortium dirimendum
Suppl q. 55 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod coniugium quod inter affines vel consanguineos est contractum, non semper sit per divortium dirimendum. Quia quos Deus coniunxit, homo separare non debet. Cum ergo Deus facere intelligatur quod facit Ecclesia, quae quandoque tales ignoranter coniungit, videtur quod, si postmodum in notitiam veniant, non sunt separandi.
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod coniugium quod inter affines vel consanguineos est contractum, non semper sit per divortium dirimendum. Quia quos Deus coniunxit, homo separare non debet. Cum ergo Deus facere intelligatur quod facit Ecclesia, quae quandoque tales ignoranter coniungit, videtur quod, si postmodum in notitiam veniant, non sunt separandi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 9 arg. 2
Praeterea, favorabilius est vinculum matrimonii quam dominii. Sed homo per longi temporis praescriptionem acquirit dominium in re cuius non erat dominus. Ergo per diuturnitatem temporis matrimonium ratificatur, etiam si prius ratum non fuit.
Praeterea, favorabilius est vinculum matrimonii quam dominii. Sed homo per longi temporis praescriptionem acquirit dominium in re cuius non erat dominus. Ergo per diuturnitatem temporis matrimonium ratificatur, etiam si prius ratum non fuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 9 arg. 3
Praeterea, de similibus simile est iudicium. Sed si matrimonium esset dirimendum propter consanguinitatem, tunc, in casu illo quando duo fratres habent duas sorores in uxores, si unus separatur propter consanguinitatem, et alius pari ratione separari deberet. Quod non videtur. Ergo matrimonium non est separandum propter consanguinitatem vel affinitatem.
Praeterea, de similibus simile est iudicium. Sed si matrimonium esset dirimendum propter consanguinitatem, tunc, in casu illo quando duo fratres habent duas sorores in uxores, si unus separatur propter consanguinitatem, et alius pari ratione separari deberet. Quod non videtur. Ergo matrimonium non est separandum propter consanguinitatem vel affinitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 9 s. c. 1
Sed contra, consanguinitas et affinitas impediunt contrahendum et dirimunt contractum. Ergo, si probatur affinitas vel consanguinitas, separandi sunt, etiam si de facto contraxerunt.
Sed contra, consanguinitas et affinitas impediunt contrahendum et dirimunt contractum. Ergo, si probatur affinitas vel consanguinitas, separandi sunt, etiam si de facto contraxerunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod, cum omnis concubitus praeter legitimum matrimonium sit peccatum mortale, quod Ecclesia omnibus modis impedire conatur, ad ipsam pertinet eos inter quos non potest esse verum matrimonium, separare: et praecipue consanguineos et affines, qui sine incestu contrahere non possunt carnaliter.
Respondeo dicendum quod, cum omnis concubitus praeter legitimum matrimonium sit peccatum mortale, quod Ecclesia omnibus modis impedire conatur, ad ipsam pertinet eos inter quos non potest esse verum matrimonium, separare: et praecipue consanguineos et affines, qui sine incestu contrahere non possunt carnaliter.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis Ecclesia dono et auctoritate divina fulciatur, tamen, inquantum est hominum congregatio, aliquid de defectu humano in actibus eius pervenit, quod non est divinum. Et ideo illa coniunctio quae fit in facie Ecclesiae impedimentis ignoratis, non habet inseparabilitatem ex auctoritate divina, sed est contra auctoritatem divinam errore hominum inducta: qui excusat a peccato, cum sit error facti, quandiu manet. Et propter hoc, quando impedimentum ad notitiam pervenit Ecclesiae, debet praedictam coniunctionem separare.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis Ecclesia dono et auctoritate divina fulciatur, tamen, inquantum est hominum congregatio, aliquid de defectu humano in actibus eius pervenit, quod non est divinum. Et ideo illa coniunctio quae fit in facie Ecclesiae impedimentis ignoratis, non habet inseparabilitatem ex auctoritate divina, sed est contra auctoritatem divinam errore hominum inducta: qui excusat a peccato, cum sit error facti, quandiu manet. Et propter hoc, quando impedimentum ad notitiam pervenit Ecclesiae, debet praedictam coniunctionem separare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod illa quae sine peccato esse non possunt, nulla praescriptione firmantur: quia, ut Innocentius dicit, diuturnitas temporis non minuit peccatum, sed auget. Nec ad hoc facit aliquod favor matrimonii, quod inter illegitimas personas esse non poterat.
Ad secundum dicendum quod illa quae sine peccato esse non possunt, nulla praescriptione firmantur: quia, ut Innocentius dicit, diuturnitas temporis non minuit peccatum, sed auget. Nec ad hoc facit aliquod favor matrimonii, quod inter illegitimas personas esse non poterat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 9 ad 3
Ad tertium dicendum quod res inter alios acta, aliis non praeiudicat in foro contentioso. Unde, quamvis unus frater repellatur a matrimonio unius sororum ex causa consanguinitatis, non propter hoc separat Ecclesia aliud matrimonium, quod non accusatur. Sed in foro conscientiae non oportet quod semper obligetur ob hoc alius frater ad dimittendum uxorem suam: quia frequenter tales accusationes ex malevolentia procedunt, et per falsos testes probantur; unde non oportet quod conscientiam suam informet ex his quae circa aliud matrimonium sunt facta. Sed distinguendum videtur in hoc. Quia aut habet certam scientiam de impedimento matrimonii, aut opinionem, aut neutrum. Si primo modo, nec exigere nec reddere debitum debet; si secundo, debet reddere, sed non exigere; si tertio, potest reddere et exigere.
Ad tertium dicendum quod res inter alios acta, aliis non praeiudicat in foro contentioso. Unde, quamvis unus frater repellatur a matrimonio unius sororum ex causa consanguinitatis, non propter hoc separat Ecclesia aliud matrimonium, quod non accusatur. Sed in foro conscientiae non oportet quod semper obligetur ob hoc alius frater ad dimittendum uxorem suam: quia frequenter tales accusationes ex malevolentia procedunt, et per falsos testes probantur; unde non oportet quod conscientiam suam informet ex his quae circa aliud matrimonium sunt facta. Sed distinguendum videtur in hoc. Quia aut habet certam scientiam de impedimento matrimonii, aut opinionem, aut neutrum. Si primo modo, nec exigere nec reddere debitum debet; si secundo, debet reddere, sed non exigere; si tertio, potest reddere et exigere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 10: Utrum ad separationem matrimonii quod est inter affines et consanguineos contractum, sit procedendum per viam accusationis
Suppl q. 55 a. 10 arg. 1
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod ad separationem matrimonii quod est inter affines et consanguineos contractum, non sit procedendum per viam accusationis. Quia accusationem praecedit inscriptio, qua aliquis se ad talionem obligat si in probatione defecerit. Sed haec non requiruntur quando de matrimonii separatione agitur. Ergo ibi locum non habet accusatio.
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod ad separationem matrimonii quod est inter affines et consanguineos contractum, non sit procedendum per viam accusationis. Quia accusationem praecedit inscriptio, qua aliquis se ad talionem obligat si in probatione defecerit. Sed haec non requiruntur quando de matrimonii separatione agitur. Ergo ibi locum non habet accusatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 10 arg. 2
Praeterea, in causa matrimonii audiuntur solum propinqui, ut in littera dicitur. Sed in accusationibus audiuntur etiam extranei. Ergo in causa separationis matrimonii non agitur per viam accusationis.
Praeterea, in causa matrimonii audiuntur solum propinqui, ut in littera dicitur. Sed in accusationibus audiuntur etiam extranei. Ergo in causa separationis matrimonii non agitur per viam accusationis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 10 arg. 3
Praeterea, si matrimonium accusari deberet, tunc praecipue hoc esset faciendum quando minus difficile est quod separetur. Sed hoc est quando sunt sponsalia tantum contracta. Non autem tunc accusatur matrimonium. Ergo nunquam de cetero debet fieri accusatio.
Praeterea, si matrimonium accusari deberet, tunc praecipue hoc esset faciendum quando minus difficile est quod separetur. Sed hoc est quando sunt sponsalia tantum contracta. Non autem tunc accusatur matrimonium. Ergo nunquam de cetero debet fieri accusatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 10 arg. 4
Praeterea, ad accusandum non praecluditur via alicui per hoc quod non statim accusat. Sed hoc fit in matrimonio: quia, si primo tacuit quando matrimonium contrahebatur, non potest postea matrimonium accusare, quasi suspectus. Ergo, etc.
Praeterea, ad accusandum non praecluditur via alicui per hoc quod non statim accusat. Sed hoc fit in matrimonio: quia, si primo tacuit quando matrimonium contrahebatur, non potest postea matrimonium accusare, quasi suspectus. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 10 s. c. 1
Sed contra, omne illicitum potest accusari. Sed matrimonium affinium vel consanguineorum est illicitum. Ergo de eo potest esse accusatio.
Sed contra, omne illicitum potest accusari. Sed matrimonium affinium vel consanguineorum est illicitum. Ergo de eo potest esse accusatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 10 co.
Respondeo dicendum quod accusatio ad hoc est instituta ne aliquis sustineatur quasi innocens qui culpam habet. Sicut autem ex ignorantia facti contingit quod aliquis homo reputatur innocens qui in culpa est, ita ex ignorantia alicuius circumstantiae contingit quod aliquod factum reputatur licitum quod est illicitum. Et ideo, sicut homo accusatur quandoque, ita et factum ipsum accusari potest. Et sic matrimonium accusatur quando, propter ignorantiam impedimenti, aestimatur legitimum quod est illegitimum.
Respondeo dicendum quod accusatio ad hoc est instituta ne aliquis sustineatur quasi innocens qui culpam habet. Sicut autem ex ignorantia facti contingit quod aliquis homo reputatur innocens qui in culpa est, ita ex ignorantia alicuius circumstantiae contingit quod aliquod factum reputatur licitum quod est illicitum. Et ideo, sicut homo accusatur quandoque, ita et factum ipsum accusari potest. Et sic matrimonium accusatur quando, propter ignorantiam impedimenti, aestimatur legitimum quod est illegitimum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 10 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod obligatio ad poenam talionis habet locum quando accusatur persona, de crimine, quia tunc agitur ad punitionem eius. Sed quando accusatur factum, tunc non agitur ad poenam facientis, sed ad impediendum quod est illicitum. Et ideo in matrimonio accusator non se obligat ad aliquam poenam: sed talis accusatio potest et verbis et scripto fieri, ita quod exprimatur et persona accusans matrimonium quod accusatur, et impedimentum propter quod accusatur.
Ad primum ergo dicendum quod obligatio ad poenam talionis habet locum quando accusatur persona, de crimine, quia tunc agitur ad punitionem eius. Sed quando accusatur factum, tunc non agitur ad poenam facientis, sed ad impediendum quod est illicitum. Et ideo in matrimonio accusator non se obligat ad aliquam poenam: sed talis accusatio potest et verbis et scripto fieri, ita quod exprimatur et persona accusans matrimonium quod accusatur, et impedimentum propter quod accusatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 10 ad 2
Ad secundum dicendum quod extranei non possunt scire consanguinitatem nisi per consanguineos, de quibus probabilius est quod sciant. Unde, quando ipsi tacent, suspicio habetur, contra extraneum quod ex malevolentia procedat, nisi per consanguineos probare voluerit. Unde repellitur ab accusatione quando sunt consanguinei qui tacent, et per quod probare non potest. Sed consanguinei, quantumcumque sint propinqui, non repelluntur ab accusatione quando accusatur matrimonium propter aliquod impedimentum perpetuum, quod impedit contrahendum et dirimit contractum. Sed quando accusatur ex hoc quod dicitur non fuisse contractum, tunc parentes tanquam suspecti sunt repellendi: nisi ex parte illius qui est inferior dignitate et divitiis, de quibus probabiliter aestimari potest quod: libenter vellent quod matrimonium staret.
Ad secundum dicendum quod extranei non possunt scire consanguinitatem nisi per consanguineos, de quibus probabilius est quod sciant. Unde, quando ipsi tacent, suspicio habetur, contra extraneum quod ex malevolentia procedat, nisi per consanguineos probare voluerit. Unde repellitur ab accusatione quando sunt consanguinei qui tacent, et per quod probare non potest. Sed consanguinei, quantumcumque sint propinqui, non repelluntur ab accusatione quando accusatur matrimonium propter aliquod impedimentum perpetuum, quod impedit contrahendum et dirimit contractum. Sed quando accusatur ex hoc quod dicitur non fuisse contractum, tunc parentes tanquam suspecti sunt repellendi: nisi ex parte illius qui est inferior dignitate et divitiis, de quibus probabiliter aestimari potest quod: libenter vellent quod matrimonium staret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 10 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quando matrimonium nondum est contractum, sed sponsalia tantum, non potest accusari, quia non accusatur quod non est. Sed potest denuntiari impedimentum, ne matrimonium contrahatur.
Ad tertium dicendum quod, quando matrimonium nondum est contractum, sed sponsalia tantum, non potest accusari, quia non accusatur quod non est. Sed potest denuntiari impedimentum, ne matrimonium contrahatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 10 ad 4
Ad quartum dicendum quod ille qui tacuit primo, quandoque auditur postea, si velit matrimonium accusare, quandoque repellitur. Quod patet ex Decretali, quae sic dicit: si post contractum matrimonium: aliquis appareat accusator, cum non prodierit in publicum quando, secundum consuetudinem, in ecclesiis edebatur: utrum vox suae accusationis debeat admitti; merito quaeri potest. Super quo respondemus quod, si tempore denuntiationis praemissae is qui iam coniunctos impetit, extra dioecesim existebat, vel alias denunciatio non potuit ad eius devenire notitiam, ut puta si nimiae infirmitatis fervore laborans sanae mentis patiebatur exilium, vel in annis erat tam teneris constitutus quod ad comprehensionem talium eius aetas sufficere non valebat, seu alia causa legitima fuerit impeditus, eius accusatio debet audiri. Alioquin, tanquam suspectus est procul dubio repellendus: nisi firmaverit iuramento quod post didicerit ea quae obiecerit, et ad hoc ex malitia non procedat.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 11: Utrum in tali causa sit procedendum per testes, sicut in aliis causis
Suppl q. 55 a. 11 arg. 1
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod in tali causa non sit procedendum per testes, sicut in aliis causis. Quia in aliis causis adducuntur ad testificandum quicumque sunt omni exceptione maiores. Sed hic non admittuntur extranei, quamvis sint omni exceptione maiores. Ergo, etc.
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod in tali causa non sit procedendum per testes, sicut in aliis causis. Quia in aliis causis adducuntur ad testificandum quicumque sunt omni exceptione maiores. Sed hic non admittuntur extranei, quamvis sint omni exceptione maiores. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 11 arg. 2
Praeterea, testes suspecti de privato odio vel amore a testimonio repelluntur. Sed maxime possunt propinqui esse suspecti de amore respectu unius partis et odio ad partem alteram. Ergo non est audiendum eorum testimonium.
Praeterea, testes suspecti de privato odio vel amore a testimonio repelluntur. Sed maxime possunt propinqui esse suspecti de amore respectu unius partis et odio ad partem alteram. Ergo non est audiendum eorum testimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 11 arg. 3
Praeterea, matrimonium est favorabilius quam aliae causae, in quibus de rebus pure corporalibus agitur. Sed in illis non potest idem esse testis et accusator. Ergo nec in matrimonio. Et ita videtur quod non convenienter in causa ista per testes procedatur.
Praeterea, matrimonium est favorabilius quam aliae causae, in quibus de rebus pure corporalibus agitur. Sed in illis non potest idem esse testis et accusator. Ergo nec in matrimonio. Et ita videtur quod non convenienter in causa ista per testes procedatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 11 s. c. 1
Sed contra, testes inducuntur in causis ut super his de quibus dubitatur fiat iudici fides. Sed ita facienda est iudici fides in causa ista sicut in aliis causis: quia non debet praecipitare sententiam de eo quod non constat. Ergo procedendum est hic ex testibus, sicut in aliis causis.
Sed contra, testes inducuntur in causis ut super his de quibus dubitatur fiat iudici fides. Sed ita facienda est iudici fides in causa ista sicut in aliis causis: quia non debet praecipitare sententiam de eo quod non constat. Ergo procedendum est hic ex testibus, sicut in aliis causis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 11 co.
Respondeo dicendum quod in hac causa oportet quod per testes veritas patefiat, sicut et in aliis. Tamen, ut iuristae dicunt, in hac causa multa specialia inveniuntur: scilicet, quod idem potest esse accusator et testis; et quod non iuratur de calumnia, cum sit causa quasi spiritualis; et quod consanguinei admittuntur ad testificandum, et quod non observatur omnino ordo iudiciarius quia, tali denuntiatione facta, contumax potest excommunicari lite non contestata; et valet hic testimonium de auditu; et post publicationem testium testes possunt induci. Et hoc totum est ut peccatum impediatur, quod in tali coniunctione esse potest.
Respondeo dicendum quod in hac causa oportet quod per testes veritas patefiat, sicut et in aliis. Tamen, ut iuristae dicunt, in hac causa multa specialia inveniuntur: scilicet, quod idem potest esse accusator et testis; et quod non iuratur de calumnia, cum sit causa quasi spiritualis; et quod consanguinei admittuntur ad testificandum, et quod non observatur omnino ordo iudiciarius quia, tali denuntiatione facta, contumax potest excommunicari lite non contestata; et valet hic testimonium de auditu; et post publicationem testium testes possunt induci. Et hoc totum est ut peccatum impediatur, quod in tali coniunctione esse potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 55 a. 11 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 56: De impedimento cognationis spiritualis
Suppl q. 56 pr.
Deinde considerandum est de impedimento cognationis spiritualis.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum spiritualis cognatio matrimonium impediat.
Secundo: ex qua causa contrahatur.
Tertio: inter quos.
Quarto: utrum transeat a viro in uxorem.
Quinto: utrum transeat ad filios carnales patris spiritualis.
Deinde considerandum est de impedimento cognationis spiritualis.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum spiritualis cognatio matrimonium impediat.
Secundo: ex qua causa contrahatur.
Tertio: inter quos.
Quarto: utrum transeat a viro in uxorem.
Quinto: utrum transeat ad filios carnales patris spiritualis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum spiritualis cognatio matrimonium impediat
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 56 a. 3 s. c. 1[t:suppl q. 56 a. 3 s. c. 1]
Suppl q. 56 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod spiritualis cognatio matrimonium non impediat. Nihil enim impedit matrimonium, nisi quod contrariatur alicui bono matrimonii. Sed spiritualis cognatio non contrariatur alicui bono matrimonii. Ergo non impedit matrimonium.
suppl q. 56 a. 3 s. c. 1[t:suppl q. 56 a. 3 s. c. 1]
Suppl q. 56 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod spiritualis cognatio matrimonium non impediat. Nihil enim impedit matrimonium, nisi quod contrariatur alicui bono matrimonii. Sed spiritualis cognatio non contrariatur alicui bono matrimonii. Ergo non impedit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 1 arg. 2
Praeterea, impedimentum perpetuum matrimonii non potest stare simul cum matrimonio. Sed cognatio spiritualis stat simul aliquando cum matrimonio, ut in littera dicitur: sicut cum aliquis in casu necessitatis filium suum baptizat; quia tunc fit uxori suae spirituali cognatione coniunctus, nec tamen matrimonium separatur. Ergo spiritualis cognatio matrimonium non impedit.
Praeterea, impedimentum perpetuum matrimonii non potest stare simul cum matrimonio. Sed cognatio spiritualis stat simul aliquando cum matrimonio, ut in littera dicitur: sicut cum aliquis in casu necessitatis filium suum baptizat; quia tunc fit uxori suae spirituali cognatione coniunctus, nec tamen matrimonium separatur. Ergo spiritualis cognatio matrimonium non impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 1 arg. 3
Praeterea, unio spiritus non transit in carnem. Sed matrimonium est carnalis coniunctio. Ergo, cum cognatio spiritualis sit unio spiritus, non potest transire ad matrimonium impediendum.
Praeterea, unio spiritus non transit in carnem. Sed matrimonium est carnalis coniunctio. Ergo, cum cognatio spiritualis sit unio spiritus, non potest transire ad matrimonium impediendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 1 arg. 4
Praeterea, contrariorum non sunt iidem effectus. Sed spiritualis cognatio videtur esse contraria disparitati cultus: cum spiritualis cognatio sit propinquitas proveniens ex datione sacramenti, vel tensione ad idem; disparitas autem cultus consistit in sacramenti carentia, ut prius dictum est. Cum ergo disparitas cultus matrimonium impediat, videtur quod spiritualis cognatio non habeat hunc effectum.
B: (Wis 1:15)[b:Wis 1:15]
R: Q.. 50 A. 1[t:suppl q. 50 a. 1]
Praeterea, contrariorum non sunt iidem effectus. Sed spiritualis cognatio videtur esse contraria disparitati cultus: cum spiritualis cognatio sit propinquitas proveniens ex datione sacramenti, vel tensione ad idem; disparitas autem cultus consistit in sacramenti carentia, ut prius dictum est. Cum ergo disparitas cultus matrimonium impediat, videtur quod spiritualis cognatio non habeat hunc effectum.
B: (Wis 1:15)[b:Wis 1:15]
R: Q.. 50 A. 1[t:suppl q. 50 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Quanto aliquod vinculum sanctius est, tanto magis est custodiendum. Sed vinculum spirituale est sanctius quam corporale. Cum ergo vinculum propinquitatis corporalis matrimonium impediat, videtur etiam quod cognatio, spiritualis idem faciat.
Sed contra: Quanto aliquod vinculum sanctius est, tanto magis est custodiendum. Sed vinculum spirituale est sanctius quam corporale. Cum ergo vinculum propinquitatis corporalis matrimonium impediat, videtur etiam quod cognatio, spiritualis idem faciat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 1 arg. 5
Praeterea, in matrimonio coniunctio animarum est principalior quam coniunctio corporum: quia praecedit ipsam. Ergo multo fortius spiritualis cognatio matrimonium impedire potest quam carnalis.
Praeterea, in matrimonio coniunctio animarum est principalior quam coniunctio corporum: quia praecedit ipsam. Ergo multo fortius spiritualis cognatio matrimonium impedire potest quam carnalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut per carnalem propagationem homo accipit esse naturae, ita per sacramenta accipit esse spiritualis gratiae. Unde, sicut vinculum quod ex carnis propagatione contrahitur, est homini naturale inquantum est res quaedam naturae; ita vinculum quod contrahitur ex, sacramentorum susceptione, est aliquo modo naturale alicui inquantum est membrum Ecclesiae. Et ideo, sicut carnalis cognatio impedit matrimonium, ita spiritualis, ex Ecclesiae statuto.
Tamen distinguendum est de spirituali cognatione. Quia aut praecessit matrimonium; aut sequitur. Si praecessit, impedit contrahendum et dirimit contractum. Si sequitur, tunc non dirimit vinculum matrimonii: sed quantum, ad actum matrimonii est distinguendum. Quia aut spiritualis cognatio inducitur causa necessitatis, sicut cum pater baptizat filium in articulo mortis. Et tunc non impedit actum matrimonii ex neutra parte. Aut inducitur extra casum necessitatis, ex ignorantia tamen. Et tunc, si ille ex cuius actu inducitur, diligentiam adhibuit, est eadem ratio sicut et de primo. Aut ex industria, extra casum necessitatis. Et tunc ille ex cuius actu inducitur, amittit ius petendi debitum: sed tamen debet reddere, quia ex culpa eius non debet aliquod incommodum alius reportare.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis spiritualis cognatio non impediat aliquod de principalibus bonis matrimonii, tamen impedit aliquod de secundariis bonis, quod est amicitiae multiplicatio. Quia spiritualis cognatio est sufficiens ratio amicitiae per se. Unde oportet quod ad alios per matrimonium familiaritas et amicitia quaeratur.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis spiritualis cognatio non impediat aliquod de principalibus bonis matrimonii, tamen impedit aliquod de secundariis bonis, quod est amicitiae multiplicatio. Quia spiritualis cognatio est sufficiens ratio amicitiae per se. Unde oportet quod ad alios per matrimonium familiaritas et amicitia quaeratur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod matrimonium est vinculum perpetuum. Et ideo nullum impedimentum superveniens potest ipsum dirimere. Et sic quandoque contingit quod matrimonium et matrimonii impedimentum stant simul: non autem si impedimentum praecedat.
Ad secundum dicendum quod matrimonium est vinculum perpetuum. Et ideo nullum impedimentum superveniens potest ipsum dirimere. Et sic quandoque contingit quod matrimonium et matrimonii impedimentum stant simul: non autem si impedimentum praecedat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod in matrimonio non est tantum coniunctio corporalis, sed etiam spiritualis. Et ideo propinquitas spiritus ei impedimentum praestat, sine hoc quod propinquitas spiritualis transire debeat in carnalem.
Ad tertium dicendum quod in matrimonio non est tantum coniunctio corporalis, sed etiam spiritualis. Et ideo propinquitas spiritus ei impedimentum praestat, sine hoc quod propinquitas spiritualis transire debeat in carnalem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod non est inconveniens quod duo contraria ad invicem contrarientur eidem: sicut magnum et parvum aequali. Et sic disparitas cultus et spiritualis cognatio matrimonio repugnant: quia in uno est maior distantia, in altero maior propinquitas quam matrimonium requirat. Et ideo ex utraque parte matrimonium impeditur.
Ad quartum dicendum quod non est inconveniens quod duo contraria ad invicem contrarientur eidem: sicut magnum et parvum aequali. Et sic disparitas cultus et spiritualis cognatio matrimonio repugnant: quia in uno est maior distantia, in altero maior propinquitas quam matrimonium requirat. Et ideo ex utraque parte matrimonium impeditur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum per solum baptismum spiritualis propinquitas contrahatur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 56 a. 3 arg. 2[t:suppl q. 56 a. 3 arg. 2]
Suppl q. 56 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per solum baptismum spiritualis propinquitas contrahatur. Sicut enim se habet corporalis cognatio ad corporalem generationem, ita spiritualis ad spiritualem. Sed solus baptismus dicitur spiritualis generatio. Ergo per solum baptismum contrahitur spiritualis cognatio: sicut et per solam generationem carnalem carnalis cognatio.
B: (Jas 2:19)[b:Jas 2:19]
suppl q. 56 a. 3 arg. 2[t:suppl q. 56 a. 3 arg. 2]
Suppl q. 56 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per solum baptismum spiritualis propinquitas contrahatur. Sicut enim se habet corporalis cognatio ad corporalem generationem, ita spiritualis ad spiritualem. Sed solus baptismus dicitur spiritualis generatio. Ergo per solum baptismum contrahitur spiritualis cognatio: sicut et per solam generationem carnalem carnalis cognatio.
B: (Jas 2:19)[b:Jas 2:19]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 arg. 2
Praeterea, sicut in confirmatione imprimitur character, ita in ordine. Sed ex susceptione ordinis non sequitur spiritualis cognatio. Ergo nec ex confirmatione. Et sic solum ex baptismo.
Praeterea, sicut in confirmatione imprimitur character, ita in ordine. Sed ex susceptione ordinis non sequitur spiritualis cognatio. Ergo nec ex confirmatione. Et sic solum ex baptismo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 arg. 3
Praeterea, sacramenta sunt digniora sacramentalibus. Sed ex quibusdam sacramentis spiritualibus cognatio non sequitur: sicut patet in extrema unctione. Ergo multo minus ex catechismo, ut quidam dicunt.
Praeterea, sacramenta sunt digniora sacramentalibus. Sed ex quibusdam sacramentis spiritualibus cognatio non sequitur: sicut patet in extrema unctione. Ergo multo minus ex catechismo, ut quidam dicunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 arg. 4
Praeterea, inter sacramentalia baptismi multa alia praeter catechismum numerantur . Ergo ex catechismo non magis contrahitur spiritualis cognatio quam ex aliis.
Praeterea, inter sacramentalia baptismi multa alia praeter catechismum numerantur . Ergo ex catechismo non magis contrahitur spiritualis cognatio quam ex aliis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 arg. 5
Praeterea, oratio non est minus efficax ad promovendum in bonum quam instructio vel catechizatio. Sed ex oratione non contrahitur spiritualis cognatio. Ergo nec ex catechismo.
Praeterea, oratio non est minus efficax ad promovendum in bonum quam instructio vel catechizatio. Sed ex oratione non contrahitur spiritualis cognatio. Ergo nec ex catechismo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 arg. 6
Praeterea, instructio quae fit baptizatis per praedicationem, non minus valet quam illa quae fit nondum baptizatis. Sed ex praedicatione non contrahitur aliqua cognatio spiritualis. Ergo nec ex catechismo.
Praeterea, instructio quae fit baptizatis per praedicationem, non minus valet quam illa quae fit nondum baptizatis. Sed ex praedicatione non contrahitur aliqua cognatio spiritualis. Ergo nec ex catechismo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 s. c. 1
Sed contra: I Cor. 4: in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui: et sic spiritualis generatio causat spiritualem cognationem. Ergo ex praedicatione Evangelii et instructione fit spiritualis cognatio: et non solum ex baptismo.
B: (Wis 5:3)[b:Wis 5:3]
Sed contra: I Cor. 4: in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui: et sic spiritualis generatio causat spiritualem cognationem. Ergo ex praedicatione Evangelii et instructione fit spiritualis cognatio: et non solum ex baptismo.
B: (Wis 5:3)[b:Wis 5:3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 arg. 7
Praeterea, sicut per baptismum tollitur peccatum originale, ita per poenitentiam actuale. Ergo, sicut baptismus causat spiritualem cognationem, ita et poenitentia.
Praeterea, sicut per baptismum tollitur peccatum originale, ita per poenitentiam actuale. Ergo, sicut baptismus causat spiritualem cognationem, ita et poenitentia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 arg. 8
Praeterea, ‘pater’ nomen cognationis est. Sed per poenitentiam et doctrinam et curam pastoralem, et multa huiusmodi, aliquis dicitur alteri spiritualis pater. Ergo ex multis aliis praeter baptismum et confirmationem spiritualis cognatio contrahitur.
Praeterea, ‘pater’ nomen cognationis est. Sed per poenitentiam et doctrinam et curam pastoralem, et multa huiusmodi, aliquis dicitur alteri spiritualis pater. Ergo ex multis aliis praeter baptismum et confirmationem spiritualis cognatio contrahitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est triplex opinio. Quidam enim dicunt quod spiritualis regeneratio, sicut per septiformem Spiritus Sancti gratiam datur, ita per septem efficitur, incipiendo a primo pabulo salis sacri usque ad confirmationem per episcopum factam: et per quodlibet horum septem spiritualis cognatio contrahitur. Sed illud non videtur rationabile. Quia cognatio carnalis non contrahitur nisi per actum generationis completum: unde etiam affinitas non contrahitur nisi facta commixtione seminum ex qua potest sequi generatio carnalis. Spiritualis autem generatio non perficitur nisi per aliquod sacramentum. Et ideo inconveniens est quod spiritualis cognatio contrahatur nisi per aliquod sacramentum.
Et ideo alii dicunt quod per tria tantum sacramenta spiritualis cognatio contrahitur, scilicet per catechismum, baptismum et confirmationem. Sed isti propriam vocem videntur ignorare: quia catechismus non est sacramentum, sed sacramentale.
Et ideo alii dicunt quod tantum per duo sacramenta contrahitur, scilicet per confirmationem et baptismum. Et haec opinio est communior. Tamen de catechismo quidam horum dicunt quod est debile impedimentum: quia impedit contrahendum, sed non dirimit matrimonium contractum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod duplex est carnalis nativitas. Prima in utero: in qua adhuc quod natum est, est adeo debile quod non possit extra exponi sine periculo. Et huic nativitati similatur regeneratio per baptismum, in quo regeneratur aliquis adhuc quasi fovendus intra uterum Ecclesiae. Secunda est nativitas ex utero: quando iam id quod natum erat in utero, tantum roboratum est quod potest sine periculo exponi exterioribus, quae nata sunt corrumpere. Et huic assimilatur confirmatio, per quam homo roboratus exponitur in publicum ad confessionem nominis Christi. Et ideo congrue per utrumque istorum sacramentorum contrahitur spiritualis cognatio.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est carnalis nativitas. Prima in utero: in qua adhuc quod natum est, est adeo debile quod non possit extra exponi sine periculo. Et huic nativitati similatur regeneratio per baptismum, in quo regeneratur aliquis adhuc quasi fovendus intra uterum Ecclesiae. Secunda est nativitas ex utero: quando iam id quod natum erat in utero, tantum roboratum est quod potest sine periculo exponi exterioribus, quae nata sunt corrumpere. Et huic assimilatur confirmatio, per quam homo roboratus exponitur in publicum ad confessionem nominis Christi. Et ideo congrue per utrumque istorum sacramentorum contrahitur spiritualis cognatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod per ordinis sacramentum non fit aliqua regeneratio, sed quaedam promotio potestatis. Et propterea mulier non suscipit ordinem. Et sic non potest ex hoc aliquod impedimentum praestari matrimonio. Et ideo talis cognatio non computatur.
Ad secundum dicendum quod per ordinis sacramentum non fit aliqua regeneratio, sed quaedam promotio potestatis. Et propterea mulier non suscipit ordinem. Et sic non potest ex hoc aliquod impedimentum praestari matrimonio. Et ideo talis cognatio non computatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod in catechismo fit quaedam professio futuri baptismi: sicut in sponsalibus quaedam sponsio futurarum nuptiarum. Unde, sicut in sponsalibus contrahitur quidam modus propinquitatis, ita et in catechismo, ad minus impediens contrahendum, ut quidam dicunt. Non tamen in aliis sacramentis.
Ad tertium dicendum quod in catechismo fit quaedam professio futuri baptismi: sicut in sponsalibus quaedam sponsio futurarum nuptiarum. Unde, sicut in sponsalibus contrahitur quidam modus propinquitatis, ita et in catechismo, ad minus impediens contrahendum, ut quidam dicunt. Non tamen in aliis sacramentis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod talis professio fidei non fit in aliis sacramentalibus baptismi sicut in catechismo. Et ideo non est similis ratio.
Ad quartum dicendum quod talis professio fidei non fit in aliis sacramentalibus baptismi sicut in catechismo. Et ideo non est similis ratio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 ad 5
Et similiter dicendum ad quintum, de oratione; et ad sextum, de praedicatione.
Et similiter dicendum ad quintum, de oratione; et ad sextum, de praedicatione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 ad 6
Ad septimum dicendum quod Apostolus eos ad fidem instruxerat per modum catechismi. Et sic aliquo modo talis instructio habebat ordinem ad spiritualem generationem.
Ad septimum dicendum quod Apostolus eos ad fidem instruxerat per modum catechismi. Et sic aliquo modo talis instructio habebat ordinem ad spiritualem generationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 ad 7
Ad octavum dicendum quod per sacramentum poenitentiae non contrahitur, proprie loquendo, spiritualis cognatio. Unde filius sacerdotis potest contrahere cum illa quam sacerdos in confessione audit: alias filius sacerdotis non inveniret in tota una parochia mulierem cum qua; contraheret. Nec obstat quod per poenitentiam tollitur peccatum actuale. Quia hoc non est per modum regenerationis, sed magis per modum sanationis.
Sed tamen per poenitentiam contrahitur quoddam foedus inter mulierem et sacerdotem confitentem, spirituali cognationi simile: ut tantum peccet eam carnaliter cognoscens ac si esset sua spiritualis filia. Et hoc ideo quia maxima familiaritas est inter sacerdotem et confitentem: et ob hoc ista prohibitio est inducta, ut tollatur peccandi occasio.
Ad octavum dicendum quod per sacramentum poenitentiae non contrahitur, proprie loquendo, spiritualis cognatio. Unde filius sacerdotis potest contrahere cum illa quam sacerdos in confessione audit: alias filius sacerdotis non inveniret in tota una parochia mulierem cum qua; contraheret. Nec obstat quod per poenitentiam tollitur peccatum actuale. Quia hoc non est per modum regenerationis, sed magis per modum sanationis.
Sed tamen per poenitentiam contrahitur quoddam foedus inter mulierem et sacerdotem confitentem, spirituali cognationi simile: ut tantum peccet eam carnaliter cognoscens ac si esset sua spiritualis filia. Et hoc ideo quia maxima familiaritas est inter sacerdotem et confitentem: et ob hoc ista prohibitio est inducta, ut tollatur peccandi occasio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 ad 8
Ad nonum dicendum quod pater spiritualis dicitur ad similitudinem patris carnalis. Pater autem carnalis, ut Philosophus dicit, in VIII Ethic., tria dat filio: esse, nutrimentum et instructionem. Et ideo spiritualis pater aliquis alicuius dicitur ratione alicuius horum trium. Tamen ex hoc quod est spiritualis pater non habet spiritualem cognationem, nisi conveniat cum patre quantum ad generationem, per quam est esse.
Ad nonum dicendum quod pater spiritualis dicitur ad similitudinem patris carnalis. Pater autem carnalis, ut Philosophus dicit, in VIII Ethic., tria dat filio: esse, nutrimentum et instructionem. Et ideo spiritualis pater aliquis alicuius dicitur ratione alicuius horum trium. Tamen ex hoc quod est spiritualis pater non habet spiritualem cognationem, nisi conveniat cum patre quantum ad generationem, per quam est esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 2 ad 9
Et sic etiam potest solvi octavum, quod praecessit.
Et sic etiam potest solvi octavum, quod praecessit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum cognatio spiritualis contrahatur inter suscipientem sacramentum baptismi et levantem de sacro fonte
Suppl q. 56 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod cognatio spiritualis non contrahatur inter suscipientem sacramentum baptismi et levantem de sacro fonte. Quia in generatione carnali contrahitur propinquitas solum ex parte eius ex cuius; semine generatur proles, non autem ex parte eius qui puerum natum suscipit. Ergo nec spiritualis cognatio contrahitur inter eum qui suscipit de sacro fonte et eum qui suscipitur.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod cognatio spiritualis non contrahatur inter suscipientem sacramentum baptismi et levantem de sacro fonte. Quia in generatione carnali contrahitur propinquitas solum ex parte eius ex cuius; semine generatur proles, non autem ex parte eius qui puerum natum suscipit. Ergo nec spiritualis cognatio contrahitur inter eum qui suscipit de sacro fonte et eum qui suscipitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 3 arg. 2
Praeterea, ille qui in sacro fonte levat, anadochus a Dionysio dicitur, et ad eius officium spectat puerum instruere. Sed instructio non est suffiens causa spiritualis cognationis, ut dictum est. Ergo nulla cognatio contrahiturinter eum et illum qui de sacro fonte levatur.
R: Q.. 56 A. 2[t:suppl q. 56 a. 2]
Praeterea, ille qui in sacro fonte levat, anadochus a Dionysio dicitur, et ad eius officium spectat puerum instruere. Sed instructio non est suffiens causa spiritualis cognationis, ut dictum est. Ergo nulla cognatio contrahiturinter eum et illum qui de sacro fonte levatur.
R: Q.. 56 A. 2[t:suppl q. 56 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 3 arg. 3
Praeterea, potest contingere quod aliquis levet aliquem de sacro fonte antequam ipse sit baptizatus. Sed ex hoc non contrahitur aliqua spiritualis cognatio: quia ille qui non est baptizatus, non est capax alicuius spiritualitatis. ergo aliquem levare de sacro fonte non sufficit ad spiritualem cognationem contrahendam.
Praeterea, potest contingere quod aliquis levet aliquem de sacro fonte antequam ipse sit baptizatus. Sed ex hoc non contrahitur aliqua spiritualis cognatio: quia ille qui non est baptizatus, non est capax alicuius spiritualitatis. ergo aliquem levare de sacro fonte non sufficit ad spiritualem cognationem contrahendam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 3 s. c. 1
Sed contra est definitio spiritualis cognationis supra inducta; et auctoritates quae ponuntur in littera.
R: Q.. 56 A. 1[t:suppl q. 56 a. 1]
Sed contra est definitio spiritualis cognationis supra inducta; et auctoritates quae ponuntur in littera.
R: Q.. 56 A. 1[t:suppl q. 56 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut iri generatione carnali aliquis nascitur ex matre et patre, ita in generatione spirituali aliquis renascitur filius Dei sicut patris et Ecclesiae sicut matris. Sicut autem ille qui sacramentum confert, gerit personam Dei, cuius instrumentum et minister est; ita ille qui baptizatum suscipit de sacro fonte, aut confirmandum tenet, gerit personam Ecclesiae. Unde ad utrumque spiritualis cognatio contrahitur.
Respondeo dicendum quod, sicut iri generatione carnali aliquis nascitur ex matre et patre, ita in generatione spirituali aliquis renascitur filius Dei sicut patris et Ecclesiae sicut matris. Sicut autem ille qui sacramentum confert, gerit personam Dei, cuius instrumentum et minister est; ita ille qui baptizatum suscipit de sacro fonte, aut confirmandum tenet, gerit personam Ecclesiae. Unde ad utrumque spiritualis cognatio contrahitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod non tantum pater, ex cuius semine generatur proles, habet cognationem carnalem ad natum; sed etiam mater, quae materiam subministrat, et in cuius utero generatur. Et ita etiam anadochus, qui baptizandum vice totius Ecclesiae offert et suscipit, et confirmandum tenet, spiritualem cognationem contrahit.
Ad primum ergo dicendum quod non tantum pater, ex cuius semine generatur proles, habet cognationem carnalem ad natum; sed etiam mater, quae materiam subministrat, et in cuius utero generatur. Et ita etiam anadochus, qui baptizandum vice totius Ecclesiae offert et suscipit, et confirmandum tenet, spiritualem cognationem contrahit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod non ratione instructionis debitae, sed ratione generationis spiritualis, ad quam cooperatur, cognationem spiritualem contrahit.
Ad secundum dicendum quod non ratione instructionis debitae, sed ratione generationis spiritualis, ad quam cooperatur, cognationem spiritualem contrahit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod non-baptizatus non potest aliquem levare de sacro fonte: cum non sit membrum Ecclesiae, cuius typum gerit in baptismo suscipiens. Quamvis possit baptizare: quia est creatura Dei, cuius typum gerit baptizans. Nec tamen aliquam cognationem spiritualem contrahere potest: quia est expers spiritualis vitae, in quam homo primo per baptismum nascitur.
Ad tertium dicendum quod non-baptizatus non potest aliquem levare de sacro fonte: cum non sit membrum Ecclesiae, cuius typum gerit in baptismo suscipiens. Quamvis possit baptizare: quia est creatura Dei, cuius typum gerit baptizans. Nec tamen aliquam cognationem spiritualem contrahere potest: quia est expers spiritualis vitae, in quam homo primo per baptismum nascitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum cognatio spiritualis transeat a viro in uxorem
Suppl q. 56 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod cognatio spiritualis non transeat a viro in uxorem. Quia spiritualis unio et corporalis sunt disparatae et diversorum generum. Ergo, mediante carnali coniunctione, quae inter virum et uxorem est, non transitur ad spiritualem cognationem.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod cognatio spiritualis non transeat a viro in uxorem. Quia spiritualis unio et corporalis sunt disparatae et diversorum generum. Ergo, mediante carnali coniunctione, quae inter virum et uxorem est, non transitur ad spiritualem cognationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 4 arg. 2
Praeterea, magis conveniunt in spirituali generatione, quae est causa spiritualis cognationis, pater et mater spiritualis quam vir qui est spiritualis pater et uxor. Sed pater et mater spiritualis nullam ex hoc spiritualem cognationem contrahunt. Ergo nec uxor contrahit aliquam spiritualem cognationem ex hoc quod vir eius fit pater spiritualis alicuius.
Praeterea, magis conveniunt in spirituali generatione, quae est causa spiritualis cognationis, pater et mater spiritualis quam vir qui est spiritualis pater et uxor. Sed pater et mater spiritualis nullam ex hoc spiritualem cognationem contrahunt. Ergo nec uxor contrahit aliquam spiritualem cognationem ex hoc quod vir eius fit pater spiritualis alicuius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 4 arg. 3
Praeterea, potest contingere quod vir est baptizatus et uxor non est baptizata: sicut quando unus est ab infidelitate conversus sine alterius coniugis conversione. Sed spiritualis cognatio non potest pervenire ad non-baptizatum. Ergo non transit semper de viro ad uxorem.
Praeterea, potest contingere quod vir est baptizatus et uxor non est baptizata: sicut quando unus est ab infidelitate conversus sine alterius coniugis conversione. Sed spiritualis cognatio non potest pervenire ad non-baptizatum. Ergo non transit semper de viro ad uxorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 4 arg. 4
Praeterea, vir et uxor possunt aliquem simul de fonte levare. Si ergo spiritualis cognatio a viro transiret in uxorem, sequeretur quod uterque coniugum esset bis pater et mater spiritualis eiusdem. Quod est inconveniens.
Praeterea, vir et uxor possunt aliquem simul de fonte levare. Si ergo spiritualis cognatio a viro transiret in uxorem, sequeretur quod uterque coniugum esset bis pater et mater spiritualis eiusdem. Quod est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 4 s. c. 1
Sed contra, bona spiritualia magis multiplicabilia sunt quam corporalia. Sed consanguinitas corporalis viri transit ad uxorem per affinitatem. Ergo multo magis spiritualis cognatio.
Sed contra, bona spiritualia magis multiplicabilia sunt quam corporalia. Sed consanguinitas corporalis viri transit ad uxorem per affinitatem. Ergo multo magis spiritualis cognatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod aliquis potest fieri alicuius compater dupliciter. Uno modo, per actum alterius, qui baptizat vel in baptismo suscipit filium eius. Et sic cognatio spiritualis non transit a viro in uxorem: nisi forte ille sit filius uxoris, quia tunc directe uxor contrahit cognationem spiritualem, sicut et vir.
Alio modo, per actum proprium: sicut cum levat filium alterius de sacro fonte. Et sic cognatio spiritualis transit ad uxorem quam iam carnaliter cognovit: non autem si nondum sit matrimonium consummatum, quia nondum effecti sunt una caro. Et hoc est per modum cuiusdam affinitatis. Unde etiam, pari ratione, videtur transire, ad mulierem quae est carnaliter cognita, quamvis non sit uxor.
Unde versus: quae mihi, vel cuius natum mea fonte levavit: Haec mea commater, fieri mea non valet uxor. Si qua meae natum non ex me fonte levavit: Hanc post fata meae non inde vetabor habere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ex hoc quod sunt diversorum generum unio corporalis et spiritualis, potest concludi quod una non est altera: non autem quod una non possit esse causa alterius, quia eorum quae sunt in diversis generibus, unum quandoque est causa alterius, vel per se vel per accidens.
Ad primum ergo dicendum quod ex hoc quod sunt diversorum generum unio corporalis et spiritualis, potest concludi quod una non est altera: non autem quod una non possit esse causa alterius, quia eorum quae sunt in diversis generibus, unum quandoque est causa alterius, vel per se vel per accidens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod pater spiritualis: et mater spiritualis eidem non coniunguntur in generatione spirituali nisi per accidens: quia ad hoc unus per se sufficeret. Unde non oportet quod ex hoc aliqua cognatio spiritualis inter eos nascatur, quin possit esse inter eos matrimonium. Unde versus: unus semper erit compatrum spiritualis: Alter carnalis, non fallit regula talis. Sed per matrimonium fit vir et uxor una caro per se loquendo. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum quod pater spiritualis: et mater spiritualis eidem non coniunguntur in generatione spirituali nisi per accidens: quia ad hoc unus per se sufficeret. Unde non oportet quod ex hoc aliqua cognatio spiritualis inter eos nascatur, quin possit esse inter eos matrimonium. Unde versus: unus semper erit compatrum spiritualis: Alter carnalis, non fallit regula talis. Sed per matrimonium fit vir et uxor una caro per se loquendo. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, si uxor non sit baptizata, non perveniet ad eam spiritualis cognatio propter hoc quod non est capax: non ex hoc quod non possit per matrimonium traduci spiritualis cognatio a viro in uxorem.
Ad tertium dicendum quod, si uxor non sit baptizata, non perveniet ad eam spiritualis cognatio propter hoc quod non est capax: non ex hoc quod non possit per matrimonium traduci spiritualis cognatio a viro in uxorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod, ex quo inter patrem spiritualem et matrem non contrahitur aliqua cognatio spiritualis, nihil prohibet quin vir et uxor simul aliquem de sacro fonte levarent. Nec est inconveniens quod uxor ex diversis causis efficiatur mater spiritualis eiusdem: sicut etiam potest esse quod est affinis et consanguinea eiusdem per carnalem propinquitatem.
Ad quartum dicendum quod, ex quo inter patrem spiritualem et matrem non contrahitur aliqua cognatio spiritualis, nihil prohibet quin vir et uxor simul aliquem de sacro fonte levarent. Nec est inconveniens quod uxor ex diversis causis efficiatur mater spiritualis eiusdem: sicut etiam potest esse quod est affinis et consanguinea eiusdem per carnalem propinquitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum cognatio spiritualis transeat ad filios carnales patris spiritualis
Suppl q. 56 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non transeat ad filios carnales patris spiritualis. Quia spirituali cognationi non assignantur gradus. Essent autem gradus si transirent a patre in filium; quia persona generata mutat gradum, ut supra dictum est. Ergo non transit ad filios carnales patris spiritualis.
R: Q.. 55 A. 5[t:suppl q. 55 a. 5]
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non transeat ad filios carnales patris spiritualis. Quia spirituali cognationi non assignantur gradus. Essent autem gradus si transirent a patre in filium; quia persona generata mutat gradum, ut supra dictum est. Ergo non transit ad filios carnales patris spiritualis.
R: Q.. 55 A. 5[t:suppl q. 55 a. 5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 5 arg. 2
Praeterea, pater eodem gradu attinet filio, et frater fratri. Si ergo cognatio spiritualis transit a patre in filium, eadem ratione transibit a fratre in fratrem. Quod falsum est.
Praeterea, pater eodem gradu attinet filio, et frater fratri. Si ergo cognatio spiritualis transit a patre in filium, eadem ratione transibit a fratre in fratrem. Quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 5 s. c. 1
Sed contra est quod in littera probatur per auctoritatem.
Sed contra est quod in littera probatur per auctoritatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod filius est aliquid patris, et non e converso, ut dicitur in VIII Ethic. Et ideo spiritualis cognatio transit a patre in filium, et non e converso.
Et sic patet quod sunt tres cognationes spirituales. Una quae dicitur ‘spiritualis paternitas’, quae est inter patrem spiritualem et filium spiritualem. Alia quae dicitur ‘compaternitas’, quae est inter patrem spiritualem et carnalem eiusdem. Tertia autem dicitur ‘spiritualis fraternitas’, quae est inter filium spiritualem et filios carnales eiusdem patris. Et quaelibet harum impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum.
Respondeo dicendum quod filius est aliquid patris, et non e converso, ut dicitur in VIII Ethic. Et ideo spiritualis cognatio transit a patre in filium, et non e converso.
Et sic patet quod sunt tres cognationes spirituales. Una quae dicitur ‘spiritualis paternitas’, quae est inter patrem spiritualem et filium spiritualem. Alia quae dicitur ‘compaternitas’, quae est inter patrem spiritualem et carnalem eiusdem. Tertia autem dicitur ‘spiritualis fraternitas’, quae est inter filium spiritualem et filios carnales eiusdem patris. Et quaelibet harum impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod persona addita per carnis propagationem facit gradum respectu illius personae quae eodem genere attinet, non autem respectu eius quae attinet in alio genere: sicut filius attinet in eodem gradu uxori patris in quo et pater, quamvis alio genere attinentiae. Spiritualis autem cognatio est alterius generis quam carnalis. Et ideo non iri eodem gradu attinet filius spiritualis filio naturali patris sui spiritualis, in quo attinet ei pater eius, quo mediante cognatio spiritualis transit. Et ita non oportet quod spiritualis cognatio habeat gradum.
Ad primum ergo dicendum quod persona addita per carnis propagationem facit gradum respectu illius personae quae eodem genere attinet, non autem respectu eius quae attinet in alio genere: sicut filius attinet in eodem gradu uxori patris in quo et pater, quamvis alio genere attinentiae. Spiritualis autem cognatio est alterius generis quam carnalis. Et ideo non iri eodem gradu attinet filius spiritualis filio naturali patris sui spiritualis, in quo attinet ei pater eius, quo mediante cognatio spiritualis transit. Et ita non oportet quod spiritualis cognatio habeat gradum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 56 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod frater non est aliquid fratris, sicut filius est aliquid patris. Sed uxor est aliquid viri, cum quo effecta est unum corpus. Et ideo a fratre in fratrem non transit, sive sit ante genitus sive post fraternitatem spiritualem.
Ad secundum dicendum quod frater non est aliquid fratris, sicut filius est aliquid patris. Sed uxor est aliquid viri, cum quo effecta est unum corpus. Et ideo a fratre in fratrem non transit, sive sit ante genitus sive post fraternitatem spiritualem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 57: De cognatione legali, quae est per adoptionem
Suppl q. 57 pr.
Deinde considerandum est de cognatione legali, quae est per adoptionem.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: quid sit adoptio.
Secundo: utrum ex ea contrahatur aliquod vinculum impediens matrimonium.
Tertio: inter quas personas contrahatur.
Deinde considerandum est de cognatione legali, quae est per adoptionem.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: quid sit adoptio.
Secundo: utrum ex ea contrahatur aliquod vinculum impediens matrimonium.
Tertio: inter quas personas contrahatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum convenienter adoptio definiatur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 57 a. 3 arg. 3[t:suppl q. 57 a. 3 arg. 3]
Suppl q. 57 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter adoptio definiatur: adoptio est extraneae personae in filium vel nepotem, vel deinceps, legitima assumptio. Filius enim debet esse subditus patri. Sed quandoque ille qui adoptatur, non transit in potestatem patris adoptantis. Ergo non semper per adoptionem aliquis in filium assumitur.
suppl q. 57 a. 3 arg. 3[t:suppl q. 57 a. 3 arg. 3]
Suppl q. 57 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter adoptio definiatur: adoptio est extraneae personae in filium vel nepotem, vel deinceps, legitima assumptio. Filius enim debet esse subditus patri. Sed quandoque ille qui adoptatur, non transit in potestatem patris adoptantis. Ergo non semper per adoptionem aliquis in filium assumitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 arg. 2
Praeterea, parentes debent filiis thesaurizare, II Cor. 12. Sed pater adoptans non oportet quod semper adoptato thesaurizet: quia quandoque adoptatus non succedit in bonis adoptantis. Ergo adoptio non est assumptio alicuius in filium.
Praeterea, parentes debent filiis thesaurizare, II Cor. 12. Sed pater adoptans non oportet quod semper adoptato thesaurizet: quia quandoque adoptatus non succedit in bonis adoptantis. Ergo adoptio non est assumptio alicuius in filium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 arg. 3
Praeterea, adoptio, per quam aliquis in filium assumitur, similatur generationi naturali, per quam naturaliter producitur filius. Ergo cui competit naturalis generatio filii, competit adoptio. Sed hoc est falsum: quia ille qui non est sui iuris, et qui est minor viginti quinque annis, et mulier, non possunt adoptare; qui tamen possunt filium naturaliter generare. Ergo adoptio non dicitur proprie assumptio alicuius in filium.
Praeterea, adoptio, per quam aliquis in filium assumitur, similatur generationi naturali, per quam naturaliter producitur filius. Ergo cui competit naturalis generatio filii, competit adoptio. Sed hoc est falsum: quia ille qui non est sui iuris, et qui est minor viginti quinque annis, et mulier, non possunt adoptare; qui tamen possunt filium naturaliter generare. Ergo adoptio non dicitur proprie assumptio alicuius in filium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 arg. 4
Praeterea, assumptio extraneae personae in filium videtur esse necessaria ad supplendum defectum naturalium filiorum. Sed ille qui non potest generare, ut spado vel frigidus, maxime patitur defectum in filiis naturalibus. Ergo ei maxime competit assumere aliquem in filium. Sed non competit ei adoptare. Ergo adoptio non est assumptio alicuius in filium.
Praeterea, assumptio extraneae personae in filium videtur esse necessaria ad supplendum defectum naturalium filiorum. Sed ille qui non potest generare, ut spado vel frigidus, maxime patitur defectum in filiis naturalibus. Ergo ei maxime competit assumere aliquem in filium. Sed non competit ei adoptare. Ergo adoptio non est assumptio alicuius in filium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 arg. 5
Praeterea, in spirituali cognatione, ubi aliquis in filium assumitur sine carnis propagatione, potest indifferenter maior aetate effici pater minoris et e converso: quia iuvenis potest senem baptizare, et e converso. Si ergo per adoptionem aliquis assumitur in filium sine carnis propagatione, similiter posset indifferenter senior iuniorem, vel minor seniorem adoptare. Quod non est verum. Et sic idem quod prius.
Praeterea, in spirituali cognatione, ubi aliquis in filium assumitur sine carnis propagatione, potest indifferenter maior aetate effici pater minoris et e converso: quia iuvenis potest senem baptizare, et e converso. Si ergo per adoptionem aliquis assumitur in filium sine carnis propagatione, similiter posset indifferenter senior iuniorem, vel minor seniorem adoptare. Quod non est verum. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 arg. 6
Praeterea, adoptatus non differt secundum aliquem gradum ab adoptante. Ergo quilibet adoptatus adoptatur in filium. Et sic inconvenienter dicitur quod adoptatur in nepotem.
Praeterea, adoptatus non differt secundum aliquem gradum ab adoptante. Ergo quilibet adoptatus adoptatur in filium. Et sic inconvenienter dicitur quod adoptatur in nepotem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 arg. 7
Praeterea, adoptio ex dilectione procedit: unde et Deus dicitur nos per caritatem in filios adoptasse. Sed caritas maior habenda est ad proximos quam ad extraneos. Ergo non debet esse adoptio extraneae personae, sed magis propinquae.
Praeterea, adoptio ex dilectione procedit: unde et Deus dicitur nos per caritatem in filios adoptasse. Sed caritas maior habenda est ad proximos quam ad extraneos. Ergo non debet esse adoptio extraneae personae, sed magis propinquae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod ars imitatur naturam, et supplet defectum naturae in illis in quibus natura deficit. Unde, sicut per naturalem generationem aliquis filium producit, ita per ius positivum, quod est ars boni et aequi, potest aliquis alium sibi assumere in filium, ad similitudinem filii naturalis, et ad supplendum filiorum deperditorum defectum, propter quod praecipue adoptio est introducta. Et quia assumptio importat terminum a quo, propter quod assumens non est assumptum, oportet quod ille qui assumitur in filium, sit persona extranea. Ergo, sicut naturalis generatio habet terminum ad quem, scilicet formam, quae est finis generationis; et terminum a quo, scilicet formam contrariam: ita generatio legalis habet terminum ad quem, filium vel nepotem; et terminum a quo, personam extraneam. Et sic patet quod praedicta assignatio comprehendit genus adoptionis, quia dicitur legitima assumptio; et terminum a quo, quia dicitur extraneae personae; et terminum ad quem, quia dicitur in filium vel nepotem.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod filiatio adoptionis est quaedam imitatio filiationis naturalis. Et ideo duplex est adoptionis species. Una quae perfecte naturalem filiationem imitatur: et haec vocatur ‘adrogatio’, per quam traducitur adoptatus in potestatem adoptantis. Et sic adoptatus succedit patri adoptanti ex intestato: nec potest eum pater sine culpa privare quarta parte haereditatis. Sic autem adoptari non potest nisi ille qui est sui iuris, qui scilicet non habet patrem, aut, si habet, est emancipatus. Et haec adoptio non fit nisi auctoritate principis.
Alia adoptio est quae imitatur naturalem filiationem imperfecte: quae vocatur simplex ‘adoptio’, per quam adoptatus non transit in potestatem adoptantis. Unde magis est dispositio quaedam ad perfectam adoptionem quam adoptio perfecta. Et secundum hanc potest adoptari etiam ille qui non est sui iuris; et sine auctoritate principis, ex auctoritate magistratus. Et sic adoptatus; non succedit in bonis adoptantis: nec tenetur ei adoptans aliquid de bonis suis in testamento dimittere nisi velit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 ad 2
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod generatio naturalis ordinatur ad speciem consequendam: et ideo omnibus competit posse naturaliter generare in quibus natura speciei non est impedita. Sed adoptio ordinatur ad haereditatis successionem: et ideo illis solis competit qui habent potestatem disponendi de haereditate sua. Unde qui non est sui iuris, vel est minor vigintiquinque annis, aut mulier, non potest adoptare aliquem, nisi ex speciali concessione principis.
Ad tertium dicendum quod generatio naturalis ordinatur ad speciem consequendam: et ideo omnibus competit posse naturaliter generare in quibus natura speciei non est impedita. Sed adoptio ordinatur ad haereditatis successionem: et ideo illis solis competit qui habent potestatem disponendi de haereditate sua. Unde qui non est sui iuris, vel est minor vigintiquinque annis, aut mulier, non potest adoptare aliquem, nisi ex speciali concessione principis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod per eum qui habet impedimentum perpetuum ad generandum, non potest haereditas transire in posterum. Unde ex hoc ipso iam debetur illis qui succedere ei debent iure propinquitatis. Et ideo ei non competit adoptare: sicut nec naturaliter generare.
Et praeterea maior est dolor de filiis amissis quam de illis qui nunquam sunt habiti. Et ideo habentes impedimentum generationis non indigent solatio; contra carentiam filiorum sicut illi qui habuerunt et amiserunt; vel etiam qui habere potuerunt, sed aliquo impedimento accidentali carent.
Ad quartum dicendum quod per eum qui habet impedimentum perpetuum ad generandum, non potest haereditas transire in posterum. Unde ex hoc ipso iam debetur illis qui succedere ei debent iure propinquitatis. Et ideo ei non competit adoptare: sicut nec naturaliter generare.
Et praeterea maior est dolor de filiis amissis quam de illis qui nunquam sunt habiti. Et ideo habentes impedimentum generationis non indigent solatio; contra carentiam filiorum sicut illi qui habuerunt et amiserunt; vel etiam qui habere potuerunt, sed aliquo impedimento accidentali carent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod spiritualis cognatio contrahitur per sacramentum quo fideles renascuntur in Christo, in quo non differt masculus et femina, servus et liber, iuvenis et senex. Et ideo indifferenter quilibet potest effici pater spiritualis alterius. Sed adoptio fit ad haereditatis successionem, et quandam subiectionem adoptati ad adoptantem. Non autem est conveniens quod antiquior iuveni in cura rei familiaris subdatur. Et ideo minor non potest adoptare seniorem: sed oportet, secundum leges, quod adoptatus sit in tantum adoptante iunior quod posset eius esse filius naturalis.
Ad quintum dicendum quod spiritualis cognatio contrahitur per sacramentum quo fideles renascuntur in Christo, in quo non differt masculus et femina, servus et liber, iuvenis et senex. Et ideo indifferenter quilibet potest effici pater spiritualis alterius. Sed adoptio fit ad haereditatis successionem, et quandam subiectionem adoptati ad adoptantem. Non autem est conveniens quod antiquior iuveni in cura rei familiaris subdatur. Et ideo minor non potest adoptare seniorem: sed oportet, secundum leges, quod adoptatus sit in tantum adoptante iunior quod posset eius esse filius naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 ad 6
Ad sextum dicendum quod, sicut contingit amitti filios, ita et nepotes. Et ideo, cum adoptio sit inducta in solatium filiorum amissorum, sicut aliquis per adoptionem potest subrogari in locum filii, ita in locum nepotis et deinceps.
Ad sextum dicendum quod, sicut contingit amitti filios, ita et nepotes. Et ideo, cum adoptio sit inducta in solatium filiorum amissorum, sicut aliquis per adoptionem potest subrogari in locum filii, ita in locum nepotis et deinceps.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 1 ad 7
Ad septimum dicendum quod propinquus iure propinquitatis debet succedere. Et ideo non competit ei quod per adoptionem ad successionem deducatur. Et si aliquis propinquus cui non competat successio haereditatis, adoptetur, non adoptatur inquantum est propinquus, sed inquantum est extraneus a iure successionis in bonis adoptantis.
Ad septimum dicendum quod propinquus iure propinquitatis debet succedere. Et ideo non competit ei quod per adoptionem ad successionem deducatur. Et si aliquis propinquus cui non competat successio haereditatis, adoptetur, non adoptatur inquantum est propinquus, sed inquantum est extraneus a iure successionis in bonis adoptantis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum ex adoptione contrahatur aliquod vinculum impediens matrimonium
Suppl q. 57 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ex adoptione non contrahatur aliquod vinculum impediens matrimonium. Quia cura spiritualis est dignior quam cura corporalis. Sed ex hoc quod aliquis curae alicuius subiicitur spiritualiter, non contrahit aliquod propinquitatis vinculum: alias omnes qui habitant in parochia, essent propinqui sacerdotis, et cum filio eius non possent contrahere. Ergo nec adoptio, quae trahit adoptatum in curam adoptantis, hoc facere potest.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ex adoptione non contrahatur aliquod vinculum impediens matrimonium. Quia cura spiritualis est dignior quam cura corporalis. Sed ex hoc quod aliquis curae alicuius subiicitur spiritualiter, non contrahit aliquod propinquitatis vinculum: alias omnes qui habitant in parochia, essent propinqui sacerdotis, et cum filio eius non possent contrahere. Ergo nec adoptio, quae trahit adoptatum in curam adoptantis, hoc facere potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 2 arg. 2
Praeterea, ex hoc quod aliquis alicui fit beneficus, non contrahitur aliquod propinquitatis vinculum. Sed nihil aliud est adoptio quam collatio cuiusdam beneficii. Ergo ex adoptione non fit aliquod propinquitatis vinculum.
Praeterea, ex hoc quod aliquis alicui fit beneficus, non contrahitur aliquod propinquitatis vinculum. Sed nihil aliud est adoptio quam collatio cuiusdam beneficii. Ergo ex adoptione non fit aliquod propinquitatis vinculum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 2 arg. 3
Praeterea, pater naturalis principaliter filio providet in tribus, ut Philosophus dicit: quia scilicet ab ipso habet esse, nutrimentum et disciplinam. Haereditatis autem successio est posterius ad ista. Sed per hoc quod aliquis alicui providet in nutrimento et disciplina, non contrahitur aliquod propinquitatis vinculum: alias nutrientes et paedagogi et magistri essent propinqui, quod falsum est. Ergo nec per adoptionem, per quam aliquis succedit in haereditate alterius, contrahitur aliqua propinquitas.
Praeterea, pater naturalis principaliter filio providet in tribus, ut Philosophus dicit: quia scilicet ab ipso habet esse, nutrimentum et disciplinam. Haereditatis autem successio est posterius ad ista. Sed per hoc quod aliquis alicui providet in nutrimento et disciplina, non contrahitur aliquod propinquitatis vinculum: alias nutrientes et paedagogi et magistri essent propinqui, quod falsum est. Ergo nec per adoptionem, per quam aliquis succedit in haereditate alterius, contrahitur aliqua propinquitas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 2 arg. 4
Praeterea, sacramenta Ecclesiae non subduntur humanis legibus. Sed matrimonium est sacramentum Ecclesiae. Cum ergo adoptio sit inducta per legem humanam, videtur quod non possit impedire matrimonium aliquod vinculum ex adoptione contractum.
Praeterea, sacramenta Ecclesiae non subduntur humanis legibus. Sed matrimonium est sacramentum Ecclesiae. Cum ergo adoptio sit inducta per legem humanam, videtur quod non possit impedire matrimonium aliquod vinculum ex adoptione contractum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Cognatio matrimonium impedit. Sed ex adoptione quaedam cognatio causatur, scilicet legalis, ut patet per eius definitionem: est enim legalis cognatio quaedam proximitas proveniens ex adoptione. Ergo adoptio causat vinculum per quod matrimonium impeditur.
Sed contra: Cognatio matrimonium impedit. Sed ex adoptione quaedam cognatio causatur, scilicet legalis, ut patet per eius definitionem: est enim legalis cognatio quaedam proximitas proveniens ex adoptione. Ergo adoptio causat vinculum per quod matrimonium impeditur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 2 arg. 5
Praeterea, hoc idem habetur ex auctoritatibus in littera positis.
Praeterea, hoc idem habetur ex auctoritatibus in littera positis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod lex divina illas praecipue personas a matrimonio exclusit quas necesse erat cohabitare: ne, ut Rabbi Moyses dicit, si ad eas liceret carnalis copula, facilis pateret concupiscentiae locus, ad quam reprimendam matrimonium est ordinatum. Et quia filius adoptatus conversatur in domo patris adoptantis sicut filius naturalis, ideo legibus humanis prohibitum est inter tales matrimonium contrahi. Et talis prohibitio est per Ecclesiam approbata: et inde habetur quod legalis cognatio matrimonium impediat.
Respondeo dicendum quod lex divina illas praecipue personas a matrimonio exclusit quas necesse erat cohabitare: ne, ut Rabbi Moyses dicit, si ad eas liceret carnalis copula, facilis pateret concupiscentiae locus, ad quam reprimendam matrimonium est ordinatum. Et quia filius adoptatus conversatur in domo patris adoptantis sicut filius naturalis, ideo legibus humanis prohibitum est inter tales matrimonium contrahi. Et talis prohibitio est per Ecclesiam approbata: et inde habetur quod legalis cognatio matrimonium impediat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 2 ad 1
Et per hoc patet solutio ad prima tria: quia per omnia illa non inducitur talis cohabitatio quae possit fomentum concupiscentiae praestare. Et ideo ex eis non causatur propinquitas quae matrimonium impediat.
Et per hoc patet solutio ad prima tria: quia per omnia illa non inducitur talis cohabitatio quae possit fomentum concupiscentiae praestare. Et ideo ex eis non causatur propinquitas quae matrimonium impediat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 2 ad 2
Ad quartum dicendum quod prohibitio legis humanae non sufficeret ad impedimentum matrimonii nisi interveniret Ecclesiae auctoritas, quae idem etiam interdicit.
Ad quartum dicendum quod prohibitio legis humanae non sufficeret ad impedimentum matrimonii nisi interveniret Ecclesiae auctoritas, quae idem etiam interdicit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum talis cognatio non contrahatur nisi inter patrem adoptantem et filium adoptatum
Suppl q. 57 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod talis cognatio non contrahatur nisi inter patrem adoptantem et filium adoptatum. Maxime enim videretur quod deberet contrahi inter patrem adoptantem et matrem naturalem adoptati: sicut accidit in cognatione spirituali. Sed inter tales nulla est cognatio legalis. Ergo nec inter alias personas praeter adoptantem et adoptatum.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod talis cognatio non contrahatur nisi inter patrem adoptantem et filium adoptatum. Maxime enim videretur quod deberet contrahi inter patrem adoptantem et matrem naturalem adoptati: sicut accidit in cognatione spirituali. Sed inter tales nulla est cognatio legalis. Ergo nec inter alias personas praeter adoptantem et adoptatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 3 arg. 2
Praeterea, cognatio impediens matrimonium est perpetuum impedimentum. Sed inter filium adoptatum et filiam naturalem adoptantis non est perpetuum impedimentum: quia, soluta adoptione per mortem adoptantis vel emancipationem adoptati, potest contrahere cum ea. Ergo cum ea non habuit aliquam propinquitatem quae matrimonium impediret.
Praeterea, cognatio impediens matrimonium est perpetuum impedimentum. Sed inter filium adoptatum et filiam naturalem adoptantis non est perpetuum impedimentum: quia, soluta adoptione per mortem adoptantis vel emancipationem adoptati, potest contrahere cum ea. Ergo cum ea non habuit aliquam propinquitatem quae matrimonium impediret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 3 arg. 3
Praeterea, cognatio spiritualis in nullam personam transit quae non possit ad aliquod sacramentum tenere vel suscipere: unde in non-baptizatum non transit. Sed mulier non potest adoptare, ut ex dictis patet. Ergo cognatio legalis non transit a viro in uxorem.
R: Q.. 57 A. 1[t:suppl q. 57 a. 1]
Praeterea, cognatio spiritualis in nullam personam transit quae non possit ad aliquod sacramentum tenere vel suscipere: unde in non-baptizatum non transit. Sed mulier non potest adoptare, ut ex dictis patet. Ergo cognatio legalis non transit a viro in uxorem.
R: Q.. 57 A. 1[t:suppl q. 57 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 3 arg. 4
Praeterea, cognatio spiritualis est fortior quam legalis. Sed spiritualis non transit in nepotem. Ergo nec legalis.
Praeterea, cognatio spiritualis est fortior quam legalis. Sed spiritualis non transit in nepotem. Ergo nec legalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Plus concordat cognatio legalis cum carnis coniunctione vel propagatione quam spiritualis. Sed spiritualis transit in alteram personam. Ergo et legalis.
Sed contra: Plus concordat cognatio legalis cum carnis coniunctione vel propagatione quam spiritualis. Sed spiritualis transit in alteram personam. Ergo et legalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 3 arg. 5
Praeterea, ad hoc sunt auctoritates quae in littera ponuntur.
Praeterea, ad hoc sunt auctoritates quae in littera ponuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod triplex est legalis cognatio. Prima, quasi descendentium: quae contrahitur inter patrem adoptantem et filium adoptatum, et filium filii adoptivi, et nepotem, et sic deinceps. Secunda quae est inter filium adoptivum et filium naturalem. Tertia per modum cuiusdam affinitatis: quae est inter patrem adoptantem et uxorem filii adoptivi, vel e converso inter filium adoptatum et uxorem patris adoptantis.
Prima ergo cognatio et tertia perpetuo matrimonium impediunt. Secunda autem non nisi quandiu manet in potestate patris adoptantis. Unde, mortuo patre vel filio emancipato, potest contrahi inter eos matrimonium.
Respondeo dicendum quod triplex est legalis cognatio. Prima, quasi descendentium: quae contrahitur inter patrem adoptantem et filium adoptatum, et filium filii adoptivi, et nepotem, et sic deinceps. Secunda quae est inter filium adoptivum et filium naturalem. Tertia per modum cuiusdam affinitatis: quae est inter patrem adoptantem et uxorem filii adoptivi, vel e converso inter filium adoptatum et uxorem patris adoptantis.
Prima ergo cognatio et tertia perpetuo matrimonium impediunt. Secunda autem non nisi quandiu manet in potestate patris adoptantis. Unde, mortuo patre vel filio emancipato, potest contrahi inter eos matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod per generationem spiritualem non trahitur filius extra potestatem patris, sicut fit per adoptionem. Et sic filius spiritualis remanet filius utriusque simul, non autem filius adoptivus. Et ideo non contrahitur aliqua propinquitas inter patrem adoptantem et matrem vel patrem naturalem: sicut erat in cognatione spirituali.
Ad primum ergo dicendum quod per generationem spiritualem non trahitur filius extra potestatem patris, sicut fit per adoptionem. Et sic filius spiritualis remanet filius utriusque simul, non autem filius adoptivus. Et ideo non contrahitur aliqua propinquitas inter patrem adoptantem et matrem vel patrem naturalem: sicut erat in cognatione spirituali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod cognatio legalis impedit matrimonium propter cohabitationem. Et ideo, quando solvitur necessitas cohabitationis, non est inconveniens si praedictum vinculum non maneat: sicut quando fuerit extra potestatem eiusdem patris. Sed pater adoptans et uxor eius semper quandam auctoritatem retinent super filium adoptatum et uxorem eius. Et propter hoc manet vinculum inter eos.
Ad secundum dicendum quod cognatio legalis impedit matrimonium propter cohabitationem. Et ideo, quando solvitur necessitas cohabitationis, non est inconveniens si praedictum vinculum non maneat: sicut quando fuerit extra potestatem eiusdem patris. Sed pater adoptans et uxor eius semper quandam auctoritatem retinent super filium adoptatum et uxorem eius. Et propter hoc manet vinculum inter eos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod etiam mulier, ex concessione principis, adoptare potest. Unde et in ipsam transit cognatio legalis. Et praeterea, non est causa quare cognatio spiritualis non transit in non-baptizatum quia non potest tenere ad sacramentum: sed quia non est alicuius spiritualitatis capax.
Ad tertium dicendum quod etiam mulier, ex concessione principis, adoptare potest. Unde et in ipsam transit cognatio legalis. Et praeterea, non est causa quare cognatio spiritualis non transit in non-baptizatum quia non potest tenere ad sacramentum: sed quia non est alicuius spiritualitatis capax.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 57 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod per generationem spiritualem filius non ponitur in potestate et cura alterius patris spiritualis, sicut in cognatione legali. Oportet enim quod quidquid est in potestate filii, transeat in potestatem patris adoptantis. Unde, adoptato patre, adoptantur filii et nepotes qui sunt in potestate adoptati.
Ad quartum dicendum quod per generationem spiritualem filius non ponitur in potestate et cura alterius patris spiritualis, sicut in cognatione legali. Oportet enim quod quidquid est in potestate filii, transeat in potestatem patris adoptantis. Unde, adoptato patre, adoptantur filii et nepotes qui sunt in potestate adoptati.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 58: De impedimentis variis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 52 a. 1 co.[t:suppl q. 52 a. 1 co.]
Suppl q. 58 pr.
Deinde considerandum est de quinque impedimentis matrimonii simul: scilicet de impedimento frigiditatis, maleficii, furiae vel amentiae, incestus, et defectus aetatis.
Et circa hoc quaeruntur quinque:
Primo: utrum frigiditas matrimonium impediat.
Secundo: utrum maleficium.
Tertio: utrum furia vel amentia.
Quarto: utrum incestus.
Quinto: utrum defectus aetatis.
suppl q. 52 a. 1 co.[t:suppl q. 52 a. 1 co.]
Suppl q. 58 pr.
Deinde considerandum est de quinque impedimentis matrimonii simul: scilicet de impedimento frigiditatis, maleficii, furiae vel amentiae, incestus, et defectus aetatis.
Et circa hoc quaeruntur quinque:
Primo: utrum frigiditas matrimonium impediat.
Secundo: utrum maleficium.
Tertio: utrum furia vel amentia.
Quarto: utrum incestus.
Quinto: utrum defectus aetatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum frigiditas matrimonium impediat
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 51 a. 2 arg. 6
suppl q. 58 a. 2 co.[t:suppl q. 51 a. 2 arg. 6][t:suppl q. 58 a. 2 co.]
Suppl q. 58 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod frigiditas matrimonium contrahendum non impediat. Copula enim carnalis non est de essentia matrimonii: quia perfectiora sunt matrimonia pari voto continentium. Sed frigiditas nihil tollit de matrimonio nisi carnalem copulam. Ergo non est impedimentum dirimens matrimonium contractum.
suppl q. 51 a. 2 arg. 6
suppl q. 58 a. 2 co.[t:suppl q. 51 a. 2 arg. 6][t:suppl q. 58 a. 2 co.]
Suppl q. 58 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod frigiditas matrimonium contrahendum non impediat. Copula enim carnalis non est de essentia matrimonii: quia perfectiora sunt matrimonia pari voto continentium. Sed frigiditas nihil tollit de matrimonio nisi carnalem copulam. Ergo non est impedimentum dirimens matrimonium contractum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 arg. 2
Praeterea, sicut nimia frigiditas impedit carnalem copulam, ita nimia caliditas, quae hominem exsiccat. Sed caliditas non ponitur matrimonii impedimentum. Ergo nec frigiditas debet poni.
Praeterea, sicut nimia frigiditas impedit carnalem copulam, ita nimia caliditas, quae hominem exsiccat. Sed caliditas non ponitur matrimonii impedimentum. Ergo nec frigiditas debet poni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 arg. 3
Praeterea, omnes senes sunt frigidi. Sed senes possunt matrimonium contrahere. Ergo frigiditas non impedit matrimonium.
Praeterea, omnes senes sunt frigidi. Sed senes possunt matrimonium contrahere. Ergo frigiditas non impedit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 arg. 4
Praeterea, si scit mulier virum esse frigidum quando cum eo contrahit, verum est matrimonium. Ergo frigiditas, quantum est de se, matrimonium non impedit.
Praeterea, si scit mulier virum esse frigidum quando cum eo contrahit, verum est matrimonium. Ergo frigiditas, quantum est de se, matrimonium non impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 arg. 5
Praeterea, contingit in aliquo esse siccitatem sufficienter moventem ad carnalem copulam cum aliqua corrupta, non autem cum aliqua virgine: quia cito calidum evaporat, ratione suae debilitatis, ut ad corrumpendum virginem non sufficiat. Et similiter est in aliquo sufficiens caliditas ad pulchram, quae magis concupiscentiam inflammat, quae non sufficienter movet ad turpem. Ergo videtur quod frigiditas, etsi impediat respectu unius, non tamen impedit simpliciter.
Praeterea, contingit in aliquo esse siccitatem sufficienter moventem ad carnalem copulam cum aliqua corrupta, non autem cum aliqua virgine: quia cito calidum evaporat, ratione suae debilitatis, ut ad corrumpendum virginem non sufficiat. Et similiter est in aliquo sufficiens caliditas ad pulchram, quae magis concupiscentiam inflammat, quae non sufficienter movet ad turpem. Ergo videtur quod frigiditas, etsi impediat respectu unius, non tamen impedit simpliciter.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 arg. 6
Praeterea, mulier est universaliter frigidior viro. Sed mulieres non impediuntur a matrimonio. Ergo nec viri frigidi.
Praeterea, mulier est universaliter frigidior viro. Sed mulieres non impediuntur a matrimonio. Ergo nec viri frigidi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Extra, de Frigidis et Maleilc.: sicut puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus coniugio, sic qui impotentes sunt, minime apti ad contrahenda matrimonia reputantur. Tales autem sunt frigidi. Ergo, etc.
Sed contra: Est quod dicitur Extra, de Frigidis et Maleilc.: sicut puer, qui non potest reddere debitum, non est aptus coniugio, sic qui impotentes sunt, minime apti ad contrahenda matrimonia reputantur. Tales autem sunt frigidi. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 arg. 7
Praeterea, nullus potest se obligare ad impossibile. Sed in matrimonio homo se obligat ad carnalem copulam: quia ad hoc dat alteri sui corporis potestatem. Ergo frigidus, qui non potest carnaliter copulari, non potest matrimonium contrahere.
Praeterea, nullus potest se obligare ad impossibile. Sed in matrimonio homo se obligat ad carnalem copulam: quia ad hoc dat alteri sui corporis potestatem. Ergo frigidus, qui non potest carnaliter copulari, non potest matrimonium contrahere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in matrimonio est contractus quidam quo unus alteri obligatur ad debitum carnale solvendum. Unde, sicut in aliis contractibus non est conveniens obligatio si aliquis se obliget ad hoc quod non potest dare vel facere, ita non est conveniens matrimonio contractus si fiat ab aliquo qui debitum carnale solvere non possit. Et hoc impedimentum vocatur impotentia coeundi, nomine generali.
Quae quidem potest esse vel ex causa intrinseca et naturali; vel ex causa extrinseca accidentali, sicut per maleficium, de qua post dicetur. Si autem sit ex causa naturali, hoc potest esse dupliciter. Quia vel est temporalis, cui potest subveniri beneficio medicinae vel processu aetatis: et tunc non solvit matrimonium. Vel est perpetua. Et tunc solvit matrimonium: ita quod ille ex parte cuius allegatur impedimentum, perpetuo maneat absque spe coniugii, alius nubat cui vult in Domino.
Ad hoc autem cognoscendum, utrum sit impedimentum perpetuum vel non, Ecclesia tempus determinatum adhibuit in quo huius rei posset esse experimentum, scilicet triennium: ita quod si, post triennium, in quo fideliter ex utraque parte dederunt operam copulae carnali implendae, inveniatur matrimonium non esse consummatum, iudicio Ecclesiae dissolvitur.
Et tamen in hoc quandoque Ecclesia errat: quia per triennium quandoque non sufficienter experiri potest perpetuitas impotentiae. Unde, si Ecclesia se deceptam inveniat, per hoc quod ille in quo erat impedimentum, invenitur carnalem copulam cum alia vel cum eadem perfecisse, reintegrat matrimonium praecedens, et dirimit secundum, quamvis de eius licentia sit factum.
R: Q.. 58 A. 2[t:suppl q. 58 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis actus carnalis copulae non sit de essentia matrimonii, tamen potentia ad hoc est de eius essentia: quia per matrimonium datur utrique coniugum potestas in corpore alterius respectu carnalis copulae.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis actus carnalis copulae non sit de essentia matrimonii, tamen potentia ad hoc est de eius essentia: quia per matrimonium datur utrique coniugum potestas in corpore alterius respectu carnalis copulae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod caliditas superflua vix potest esse impedimentum perpetuum. Si tamen inveniretur quod per triennium impediret carnalem copulam, iudicaretur perpetuum. Tamen, quia frigiditas magis et frequentius impedit (tollit enim non solum commixtionem seminum, sed etiam vigorem membrorum, quo fit coniunctio corporum), ideo frigiditas magis hic ponitur impedimentum quam caliditas: cum omnis defectus naturalis ad frigiditatem reducatur.
Ad secundum dicendum quod caliditas superflua vix potest esse impedimentum perpetuum. Si tamen inveniretur quod per triennium impediret carnalem copulam, iudicaretur perpetuum. Tamen, quia frigiditas magis et frequentius impedit (tollit enim non solum commixtionem seminum, sed etiam vigorem membrorum, quo fit coniunctio corporum), ideo frigiditas magis hic ponitur impedimentum quam caliditas: cum omnis defectus naturalis ad frigiditatem reducatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod senes, quamvis quandoque non habeant caliditatem sufficientem ad generandum, tamen habent caliditatem sufficientem ad carnalem copulam. Et ideo conceditur eis matrimonium secundum quod est in remedium: quamvis non competat eis secundum quod est in officium naturae.
Ad tertium dicendum quod senes, quamvis quandoque non habeant caliditatem sufficientem ad generandum, tamen habent caliditatem sufficientem ad carnalem copulam. Et ideo conceditur eis matrimonium secundum quod est in remedium: quamvis non competat eis secundum quod est in officium naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod in quolibet contractu hoc universaliter tenetur, quod ille qui est impotens ad solvendum aliquid, non reputatur idoneus ad contractum illum quo se obligat ad eius solutionem. Tamen potest impotens esse tripliciter, Uno modo, quia non potest solvere de iure. Et sic talis impotentia omnibus modis facit contractum esse nullum: sive sciat ille cum quo facit talis contractum hanc impotentiam, sive non. Alio modo, quia non sit solvendo de facto. Et tunc, si sciat ille cum quo contrahit hanc impotentiam et nihilominus contrahit, ostenditur quod alium finem ex contractu quaerit: et ideo contractus stat. Si autem nescit, tunc contractus nullus est.
Et ideo frigiditas, quae causat talem impotentiam ut homo non possit de facto solvere debitum; et conditio servitutis, per quam non potest homo de facto libere reddere; impediunt matrimonium quando alter coniugum ignorat hoc, quod alius non potest reddere debitum. Impedimentum autem per quod quis non potest de iure reddere debitum, ut consanguinitas, annullat contractum matrimonium sive sciat alter coniugum sive non. Et propter hoc Magister ponit quod haec duo faciunt personas non omnino illegitimas.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod non potest esse perpetuum impedimentum naturale viro respectu unius personae et non respectu alterius. Sed, si non. possit implere carnalem actum cum virgine et possit cum corrupta, tunc medicinaliter aliquo instrumento posset claustra pudoris frangere et ei coniungi. Nec esset hoc contra matrimonium: quia non fieret ad delectationem, sed ad medicamentum.
Abominatio autem mulieris non est causa naturalis, sed: causa accidentalis extrinseca. Et ideo de ea idem est iudicium quod de maleficio, de quo post dicetur.
R: Q.. 58 A. 2[t:suppl q. 58 a. 2]
Ad quintum dicendum quod non potest esse perpetuum impedimentum naturale viro respectu unius personae et non respectu alterius. Sed, si non. possit implere carnalem actum cum virgine et possit cum corrupta, tunc medicinaliter aliquo instrumento posset claustra pudoris frangere et ei coniungi. Nec esset hoc contra matrimonium: quia non fieret ad delectationem, sed ad medicamentum.
Abominatio autem mulieris non est causa naturalis, sed: causa accidentalis extrinseca. Et ideo de ea idem est iudicium quod de maleficio, de quo post dicetur.
R: Q.. 58 A. 2[t:suppl q. 58 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 1 ad 6
Ad sextum dicendum quod mas est agens in generatione, sed femina est patiens. Et ideo maior caliditas requiritur in viro ad opus generationis quam in muliere. Unde frigiditas, quae facit virum impotentem, non faceret mulierem impotentem. Sed in muliere potest esse impedimentum naturale ex alia causa, scilicet arctatione. Et tunc idem est iudicium de arctatione mulieris et de frigiditate viri.
Ad sextum dicendum quod mas est agens in generatione, sed femina est patiens. Et ideo maior caliditas requiritur in viro ad opus generationis quam in muliere. Unde frigiditas, quae facit virum impotentem, non faceret mulierem impotentem. Sed in muliere potest esse impedimentum naturale ex alia causa, scilicet arctatione. Et tunc idem est iudicium de arctatione mulieris et de frigiditate viri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum maleficium possit matrimonium impedire
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 58 a. 1 co.
suppl q. 58 a. 1 ad 5[t:suppl q. 58 a. 1 co.][t:suppl q. 58 a. 1 ad 5]
Suppl q. 58 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod maleficium non possit matrimonium impedire. Huiusmodi enim maleficia fiunt operatione daemonum. Sed daemones non habent potestatem ad impediendum matrimonii actum magis quam alios corporales actus: quos impedire non possunt, quia sic totum mundum perverterent, si comestionem et gressum et alia huiusmodi impedirent. Ergo per maleficia non potest impediri matrimonium.
suppl q. 58 a. 1 co.
suppl q. 58 a. 1 ad 5[t:suppl q. 58 a. 1 co.][t:suppl q. 58 a. 1 ad 5]
Suppl q. 58 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod maleficium non possit matrimonium impedire. Huiusmodi enim maleficia fiunt operatione daemonum. Sed daemones non habent potestatem ad impediendum matrimonii actum magis quam alios corporales actus: quos impedire non possunt, quia sic totum mundum perverterent, si comestionem et gressum et alia huiusmodi impedirent. Ergo per maleficia non potest impediri matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 2 arg. 2
Praeterea, opus Dei est fortius quam opus diaboli. Sed maleficium est opus diaboli. Ergo non potest impedire matrimonium, quod est opus Dei.
Praeterea, opus Dei est fortius quam opus diaboli. Sed maleficium est opus diaboli. Ergo non potest impedire matrimonium, quod est opus Dei.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 2 arg. 3
Praeterea, nullum impedimentum dirimit contractum matrimonium nisi sit perpetuum. Sed maleficium non potest esse impedimentum perpetuum: quia, cum diabolus non habeat potestatem nisi super peccatores, expulso peccato tolletur maleficium; vel etiam per aliud maleficium; vel per exorcismos Ecclesiae, qui sunt ordinati ad reprimendam vim daemonum. Ergo maleficium non potest impedire matrimonium.
Praeterea, nullum impedimentum dirimit contractum matrimonium nisi sit perpetuum. Sed maleficium non potest esse impedimentum perpetuum: quia, cum diabolus non habeat potestatem nisi super peccatores, expulso peccato tolletur maleficium; vel etiam per aliud maleficium; vel per exorcismos Ecclesiae, qui sunt ordinati ad reprimendam vim daemonum. Ergo maleficium non potest impedire matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 2 arg. 4
Praeterea, carnalis copula non potest impediri nisi impediatur potentia generandi, quae est principium eius. Sed unius viri generativa potentia se habet ad omnes mulieres quasi aequaliter. Ergo per maleficium non potest esse impedimentum respectu unius nisi sit respectu omnium.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19]
Praeterea, carnalis copula non potest impediri nisi impediatur potentia generandi, quae est principium eius. Sed unius viri generativa potentia se habet ad omnes mulieres quasi aequaliter. Ergo per maleficium non potest esse impedimentum respectu unius nisi sit respectu omnium.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur in Decretis, XXXIII, qu. 1: si per sortiarias vel maleficas, et infra: si sanari non poterunt, separari valebunt.
Sed contra: Est quod dicitur in Decretis, XXXIII, qu. 1: si per sortiarias vel maleficas, et infra: si sanari non poterunt, separari valebunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 2 arg. 5
Praeterea, potestas daemonum est maior quam potestas hominis: Iob 41, non est potestas super terram, etc. Sed opere humano potest aliquis fieri impotens ad carnalem copulam per aliquam potestatem, vel castraturam, et ex hoc matrimonium impediri. Ergo multo fortius virtute daemonis hoc fieri potest.
Praeterea, potestas daemonum est maior quam potestas hominis: Iob 41, non est potestas super terram, etc. Sed opere humano potest aliquis fieri impotens ad carnalem copulam per aliquam potestatem, vel castraturam, et ex hoc matrimonium impediri. Ergo multo fortius virtute daemonis hoc fieri potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod maleficium nihil erat in mundo nisi in aestimatione hominum, qui effectus naturales quorum causae surit occultae, maleficiis imputabant. Sed hoc est contra auctoritates Sanctorum, qui dicunt quod daemones habent potestatem supra corpora et supra imaginationem hominum, quando a Deo permittuntur. Unde per eos malefici aliqua signa facere possunt.
Procedit autem haec opinio ex radice infidelitatis sive incredulitatis. Quia non credunt esse daemones nisi in aestimatione vulgi tantum: ut terrores quos sibi facit homo, ex sua aestimatione imputet daemoni; et quia etiam ex imaginatione vehementi aliquae figurae apparent in sensu tales quales homo cogitat, et tunc creduntur daemones videri. Sed haec vera fides repudiat: per quam angelos de caelo cecidisse et daemones esse credimus, et ex subtilitate suae naturae multa posse quae nos non possumus. Et illi qui eos ad faciendum talia inducunt, malefici vocantur.
Et ideo alii dixerunt quod per maleficia praestari potest impedimentum carnali copulae, sed nullum tale est perpetuum: unde non dirimit matrimonium contractum. Et dicunt iura quae hoc dicebant, esse revocata. Sed hoc est contra experimentum. Et contra nova iura, quae antiquis concordant.
Et ideo distinguendum est. Quia impotentia coeundi ex maleficio aut est perpetua: et tunc matrimonium dirimit. Aut non est perpetua: et tunc non dirimit. Et ad hoc experiendum eodem modo Ecclesia tempus praefixit, triennium scilicet, sicut et de frigiditate dictum est.
Tamen haec est differentia inter maleficium et frigiditatem: quia qui est impotens ex frigiditate, sicut est impotens ad unam, ita est ad aliam; et ideo, quando matrimonium dirimitur, non datur licentia ei ut alteri coniungatur. Sed ex maleficio homo potest esse impotens ad unam et non ad aliam: et ideo, quando iudicio Ecclesiae matrimonium dirimitur, utrique datur licentia ut alteram copulam quaerat.
R: Q.. 58 A. 1[t:suppl q. 58 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quia corruptio peccati prima, per quam homo factus est servus diaboli, in nos per actum generativae devenit, ideo maleficii potestas permittitur diabolo a Deo in hoc actu magis quam in aliis: sicut in serpentibus magis ostenditur; virtus maleficiorum, ut dicitur, quam in aliis animalibus, quia per serpentem diabolus mulierem tentavit.
Ad primum ergo dicendum quod, quia corruptio peccati prima, per quam homo factus est servus diaboli, in nos per actum generativae devenit, ideo maleficii potestas permittitur diabolo a Deo in hoc actu magis quam in aliis: sicut in serpentibus magis ostenditur; virtus maleficiorum, ut dicitur, quam in aliis animalibus, quia per serpentem diabolus mulierem tentavit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod opus Dei potest opere diaboli impediri divina permissione: non quod diabolus sit Deo fortior, ut per violentiam opera eius destruat.
Ad secundum dicendum quod opus Dei potest opere diaboli impediri divina permissione: non quod diabolus sit Deo fortior, ut per violentiam opera eius destruat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod maleficium est ita perpetuum quod non potest habere remedium humano opere: quamvis Deus possit remedium praestare, daemonem cogendo; vel etiam daemon desistendo. Non enim semper oportet ut id quod per maleficium factum est, possit per aliud maleficium destrui: ut ipsi malefici confitentur. Et tamen, si posset per maleficium remedium adhiberi, nihilominus perpetuum reputaretur: quia nullo modo debet aliquis daemonis auxilium per maleficium invocare.
Similiter non oportet quod, si propter peccatum aliquod diabolo data est potestas in aliquem quod, cessante peccato, cesset potestas. Quia poena interdum remanet culpa transeunte.
Similiter etiam exorcismi Ecclesiae non valent ad reprimendum daemones semper, quantum ad omnes molestias corporales, iudicio divino hoc exigente. Semper tamen valent contra illas infestationes daemonum contra quas principaliter instituta sunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod maleficium quandoque potest praestare ad omnes impedimentum, quandoque ad unam tantum: quia diabolus voluntaria causa est, non ex necessitate naturae agens. Et praeterea impedimentum maleficii potest esse ex impressione daemonis in imaginatione hominis, ex qua tollitur viro concupiscentia movens ad talem mulierem, et non ad aliam.
Ad quartum dicendum quod maleficium quandoque potest praestare ad omnes impedimentum, quandoque ad unam tantum: quia diabolus voluntaria causa est, non ex necessitate naturae agens. Et praeterea impedimentum maleficii potest esse ex impressione daemonis in imaginatione hominis, ex qua tollitur viro concupiscentia movens ad talem mulierem, et non ad aliam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum furia impediat matrimonium
Suppl q. 58 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod furia non impediat matrimonium. Matrimonium enim spirituale, quod in baptismo contrahitur, dignius est quam carnale. Sed furiosi possunt baptizari. Ergo et matrimonium contrahere.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod furia non impediat matrimonium. Matrimonium enim spirituale, quod in baptismo contrahitur, dignius est quam carnale. Sed furiosi possunt baptizari. Ergo et matrimonium contrahere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 3 arg. 2
Praeterea, frigiditas impedit matrimonium inquantum impedit carnalem copulam. Quae non impeditur per furiam. Ergo nec matrimonium.
B: (Luke 16:5)[b:Luke 16:5]
Praeterea, frigiditas impedit matrimonium inquantum impedit carnalem copulam. Quae non impeditur per furiam. Ergo nec matrimonium.
B: (Luke 16:5)[b:Luke 16:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 3 arg. 3
Praeterea, matrimonium non dirimitur nisi per aliquod Impedimentum perpetuum. Sed de furia non potest sciri quod sit impedimentum perpetuum. Ergo non dirimit matrimonium.
B: (John 8)[b:John 8]
Praeterea, matrimonium non dirimitur nisi per aliquod Impedimentum perpetuum. Sed de furia non potest sciri quod sit impedimentum perpetuum. Ergo non dirimit matrimonium.
B: (John 8)[b:John 8]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 3 arg. 4
Praeterea, in versibus supradictis sufficienter continentur impedimenta dirimentia matrimonium. Sed ibi non fit mentio de furia. Ergo, etc.
R: Q.. 50[t:suppl q. 50]
Praeterea, in versibus supradictis sufficienter continentur impedimenta dirimentia matrimonium. Sed ibi non fit mentio de furia. Ergo, etc.
R: Q.. 50[t:suppl q. 50]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Plus tollit usum rationis furia quam error. Sed error impedit matrimonium. Ergo et furia.
Sed contra: Plus tollit usum rationis furia quam error. Sed error impedit matrimonium. Ergo et furia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 3 arg. 5
Praeterea, furiosi, non sunt idonei ad aliquem contractum faciendum. Sed matrimonium est contractus quidam. Ergo, etc.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19] (Rom 8:14)[b:Rom 8:14]
Praeterea, furiosi, non sunt idonei ad aliquem contractum faciendum. Sed matrimonium est contractus quidam. Ergo, etc.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19] (Rom 8:14)[b:Rom 8:14]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod furia aut praecedit matrimonium, aut sequitur. Si sequitur, nullo modo dirimit matrimonium. Si autem praecedit, tunc aut furiosus habet lucida intervalla, aut non. Si habet, tunc, quamvis dum est in illo intervallo non sit tutum quod matrimonium contrahat, quia nescit prolem educare; tamen, si contrahit, est matrimonium. Si autem non habet, vel si quando non habet contrahit, tunc, quia non potest esse consensus ubi deest rationis usus, non erit verum matrimonium.
Respondeo dicendum quod furia aut praecedit matrimonium, aut sequitur. Si sequitur, nullo modo dirimit matrimonium. Si autem praecedit, tunc aut furiosus habet lucida intervalla, aut non. Si habet, tunc, quamvis dum est in illo intervallo non sit tutum quod matrimonium contrahat, quia nescit prolem educare; tamen, si contrahit, est matrimonium. Si autem non habet, vel si quando non habet contrahit, tunc, quia non potest esse consensus ubi deest rationis usus, non erit verum matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod usus rationis non exigitur ad baptismum quasi causa ipsius, sicut exigitur ad matrimonium. Et ideo non est similis ratio. Tamen de baptismo furiosorum dictum est supra.
R: III Q. 68 A. 12[t:iiia q. 68 a. 12]
Ad primum ergo dicendum quod usus rationis non exigitur ad baptismum quasi causa ipsius, sicut exigitur ad matrimonium. Et ideo non est similis ratio. Tamen de baptismo furiosorum dictum est supra.
R: III Q. 68 A. 12[t:iiia q. 68 a. 12]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod furia impedit matrimonium ratione suae causae, quae est consensus, quamvis non ratione actus, ut frigiditas. Sed tamen simul cum frigiditate Magister determinat, quia utrumque est quidam naturae defectus.
Ad secundum dicendum quod furia impedit matrimonium ratione suae causae, quae est consensus, quamvis non ratione actus, ut frigiditas. Sed tamen simul cum frigiditate Magister determinat, quia utrumque est quidam naturae defectus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod momentaneum impedimentum quod causam matrimonii, scilicet consensum, impedit, matrimonium totaliter tollit. Sed impedimentum quod impedit actum, oportet esse perpetuum ad hoc quod matrimonium tollat.
Ad tertium dicendum quod momentaneum impedimentum quod causam matrimonii, scilicet consensum, impedit, matrimonium totaliter tollit. Sed impedimentum quod impedit actum, oportet esse perpetuum ad hoc quod matrimonium tollat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod hoc impedimentum reducitur ad errorem: quia utrobique est defectus consensus ex parte rationis.
Ad quartum dicendum quod hoc impedimentum reducitur ad errorem: quia utrobique est defectus consensus ex parte rationis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum incestus quo quis cognoscit sororem uxoris suae, matrimonium dirimat
Suppl q. 58 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod incestus quo quis cognoscit sororem uxoris suae, matrimonium non dirimat. Quia mulier non debet puniri pro peccato viri. Sed puniretur si matrimonium solveretur. Ergo, etc.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod incestus quo quis cognoscit sororem uxoris suae, matrimonium non dirimat. Quia mulier non debet puniri pro peccato viri. Sed puniretur si matrimonium solveretur. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 4 arg. 2
Praeterea, plus peccat qui propriam consanguineam cognoscit quam qui cognoscit consanguineam uxoris. Sed primum peccatum non impedit matrimonium. Ergo nec secundum.
Praeterea, plus peccat qui propriam consanguineam cognoscit quam qui cognoscit consanguineam uxoris. Sed primum peccatum non impedit matrimonium. Ergo nec secundum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 4 arg. 3
Praeterea, si in poenam peccati hoc infligitur, videtur etiam si, mortua uxore, cum alia contrahat incestuosus, quod separari debeant. Quod non est verum.
Praeterea, si in poenam peccati hoc infligitur, videtur etiam si, mortua uxore, cum alia contrahat incestuosus, quod separari debeant. Quod non est verum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 4 arg. 4
Praeterea, hoc etiam impedimentum non connumeratur inter alia supra enumerata. Ergo non dirimit contractum matrimonium.
R: Q.. 50[t:suppl q. 50]
Praeterea, hoc etiam impedimentum non connumeratur inter alia supra enumerata. Ergo non dirimit contractum matrimonium.
R: Q.. 50[t:suppl q. 50]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est, quia per hoc quod cognoscit sororem uxoris, contrahitur affinitas ad uxorem. Sed affinitas dirimit matrimonium contractum. Ergo et incestus praedictus.
Sed contra: Est, quia per hoc quod cognoscit sororem uxoris, contrahitur affinitas ad uxorem. Sed affinitas dirimit matrimonium contractum. Ergo et incestus praedictus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 4 arg. 5
Praeterea, in quo quis peccat, in hoc punitur. Sed talis peccavit contra matrimonium. Ergo debet puniri quod matrimonio privetur.
Praeterea, in quo quis peccat, in hoc punitur. Sed talis peccavit contra matrimonium. Ergo debet puniri quod matrimonio privetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, si aliquis cognoscit sororem aut aliam consanguineam uxoris suae ante matrimonium contractum, etiam post sponsalia, oportet matrimonium separari ratione affinitatis contractae.
Si autem post matrimonium contractum et consummatum, non debet totaliter matrimonium separari: sed vir amittit ius petendi debitum, nec potest sine peccato petere. Sed tamen debet reddere petenti: quia uxor non debet puniri de peccato viri.
Sed post mortem uxoris debet omnino manere absque spe coniugii: nisi cum eo dispensetur, propter fragilitatem suam, cui timetur de illicito coitu. Si tamen praeter dispensationem contrahat, peccat Contra statuta Ecclesiae faciens, non tamen matrimonium propter hoc separandum est.
Respondeo dicendum quod, si aliquis cognoscit sororem aut aliam consanguineam uxoris suae ante matrimonium contractum, etiam post sponsalia, oportet matrimonium separari ratione affinitatis contractae.
Si autem post matrimonium contractum et consummatum, non debet totaliter matrimonium separari: sed vir amittit ius petendi debitum, nec potest sine peccato petere. Sed tamen debet reddere petenti: quia uxor non debet puniri de peccato viri.
Sed post mortem uxoris debet omnino manere absque spe coniugii: nisi cum eo dispensetur, propter fragilitatem suam, cui timetur de illicito coitu. Si tamen praeter dispensationem contrahat, peccat Contra statuta Ecclesiae faciens, non tamen matrimonium propter hoc separandum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 4 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta. Quia incestus ponitur matrimonii impedimentum non tam ratione culpae, quam ratione affinitatis quam causat. Et ideo etiam non connumeratur aliis impedimentis, sed impedimento affinitatis includitur.
Et per hoc patet solutio ad obiecta. Quia incestus ponitur matrimonii impedimentum non tam ratione culpae, quam ratione affinitatis quam causat. Et ideo etiam non connumeratur aliis impedimentis, sed impedimento affinitatis includitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum defectus aetatis impediat matrimonium
Suppl q. 58 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod defectus aetatis non impediat matrimonium. Secundum enim leges pueri accipiunt tutorem usque ad vigesimum quintum annum. Ergo videtur quod usque ad tempus illud non sit confortata ratio ad consensum. Et ita videtur quod illud debeat esse tempus statutum ad matrimonia ineunda. Sed ante tempus illud matrimonium potest contrahi. Ergo defectus statutae aetatis non impedit matrimonium.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod defectus aetatis non impediat matrimonium. Secundum enim leges pueri accipiunt tutorem usque ad vigesimum quintum annum. Ergo videtur quod usque ad tempus illud non sit confortata ratio ad consensum. Et ita videtur quod illud debeat esse tempus statutum ad matrimonia ineunda. Sed ante tempus illud matrimonium potest contrahi. Ergo defectus statutae aetatis non impedit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 arg. 2
Praeterea, sicut vinculum religionis est perpetuum, ita et vinculum matrimonii. Sed ante decimum quartum annum non possunt facere professionem, secundum novam constitutionem. Ergo nec matrimonium contrahere, si defectus aetatis matrimonium impediret.
Praeterea, sicut vinculum religionis est perpetuum, ita et vinculum matrimonii. Sed ante decimum quartum annum non possunt facere professionem, secundum novam constitutionem. Ergo nec matrimonium contrahere, si defectus aetatis matrimonium impediret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 arg. 3
Praeterea, sicut consensus ad matrimonium requiritur ex parte viri, ita ex parte uxoris. Sed mulier ante decimum quartum annum potest contrahere matrimonium. Ergo et vir.
Praeterea, sicut consensus ad matrimonium requiritur ex parte viri, ita ex parte uxoris. Sed mulier ante decimum quartum annum potest contrahere matrimonium. Ergo et vir.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 arg. 4
Praeterea, impotentia coeundi, nisi sit perpetua et ignorata, non impedit matrimonium. Sed defectus aetatis non est perpetuus nec ignoratus. Ergo non impedit matrimonium.
Praeterea, impotentia coeundi, nisi sit perpetua et ignorata, non impedit matrimonium. Sed defectus aetatis non est perpetuus nec ignoratus. Ergo non impedit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 arg. 5
Praeterea, non continetur in aliquo praedictorum impedimentorum. Et ita non videtur esse matrimonii impedimentum.
R: Q.. 50[t:suppl q. 50]
Praeterea, non continetur in aliquo praedictorum impedimentorum. Et ita non videtur esse matrimonii impedimentum.
R: Q.. 50[t:suppl q. 50]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Decretalis dicit quod puer qui non potest reddere, debitum, non est aptus matrimonio. Sed ante decimum quartum annum, ut in pluribus, non potest reddere debitum, ut in IX de Animalibus dicitur. Ergo, etc.
Sed contra: Decretalis dicit quod puer qui non potest reddere, debitum, non est aptus matrimonio. Sed ante decimum quartum annum, ut in pluribus, non potest reddere debitum, ut in IX de Animalibus dicitur. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 arg. 6
Praeterea, omnium natura constantium positus est terminus. magnitudinis et augmenti. Et ita videtur, cum matrimonium sit naturale, quod debeat habere determinatum tempus, per cuius defectum impediatur.
Praeterea, omnium natura constantium positus est terminus. magnitudinis et augmenti. Et ita videtur, cum matrimonium sit naturale, quod debeat habere determinatum tempus, per cuius defectum impediatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod matrimonium, cum fiat per modum contractus cuiusdam, ordinationi legis positivae subiacet, sicut et alii contractus. Unde secundum iura determinatum est quod, ante illud tempus discretionis quo uterque possit sufficienter de matrimonio deliberare et debitum sibi invicem reddere, matrimonia non contrahantur: et, si non ita facta fuerint, dirimuntur. Hoc autem tempus, ut in pluribus, est in masculis in quarto decimo anno, in femina autem in duodecimo anno: cuius ratio supra, dist. 27, dicta est.
Quia tamen praecepta iuris positivi sequuntur id quod in pluribus est, si aliquis ad perfectionem debitam ante tempus praedictum perveniat, ita quod vigor naturae et rationis defectum aetatis suppleat, matrimonium non dissolvitur. Et ideo, si contrahentes ante annos pubertatis, ante tempus praedictum carnaliter fuerint copulati, nihilominus matrimonium stat indissolubile.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in illis ad quae natura inclinat, non exigitur tantus vigor rationis ad deliberandum sicut in aliis. Et ideo ante potest sufficienter deliberans in matrimonium consentire quam possit in contractibus aliis res suas sine tutore pertractare.
Ad primum ergo dicendum quod in illis ad quae natura inclinat, non exigitur tantus vigor rationis ad deliberandum sicut in aliis. Et ideo ante potest sufficienter deliberans in matrimonium consentire quam possit in contractibus aliis res suas sine tutore pertractare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 ad 2
Et similiter est dicendum ad secundum. Quia votum religionis est eorum quae sunt supra inclinationem naturae, quae maiorem difficultatem habent quam matrimonium.
Et similiter est dicendum ad secundum. Quia votum religionis est eorum quae sunt supra inclinationem naturae, quae maiorem difficultatem habent quam matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod mulier citius ad tempus pubertatis pervenit quam vir, ut dicitur in IX de Animalibus. Et ideo non est simile de utroque.
Ad tertium dicendum quod mulier citius ad tempus pubertatis pervenit quam vir, ut dicitur in IX de Animalibus. Et ideo non est simile de utroque.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod ex parte ista non solum est impedimentum propter impotentiam coeundi sed propter defectum rationis, quae adhuc non sufficit ad consensum illum rite faciendum qui perpetuo durare debet.
Ad quartum dicendum quod ex parte ista non solum est impedimentum propter impotentiam coeundi sed propter defectum rationis, quae adhuc non sufficit ad consensum illum rite faciendum qui perpetuo durare debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 58 a. 5 ad 5
Ad quintum dicendum quod, sicut impedimentum quod est ex furia, reducitur ad impedimentum erroris, ita etiam impedimentum quod est ex defectu aetatis: quia homo nondum habet plenum usum liberi arbitrii.
Ad quintum dicendum quod, sicut impedimentum quod est ex furia, reducitur ad impedimentum erroris, ita etiam impedimentum quod est ex defectu aetatis: quia homo nondum habet plenum usum liberi arbitrii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 59: De disparitate cultus quae matrimonium impediat
Suppl q. 59 pr.
Deinde considerandum, est de disparitate cultus, quae matrimonium impedit.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum fidelis possit contrahere matrimonium cum infideli.
Secundo: utrum inter infideles sit matrimonium.
Tertio: utrum coniux conversus ad fidem possit commanere cum infideli nolente converti.
Quarto: utrum possit uxorem infidelem relinquere.
Quinto: utrum, ea dimissa, possit aliam ducere.
Sexto: utrum propter alia peccata vir possit dimittere uxorem, sicut propter infidelitatem.
Deinde considerandum, est de disparitate cultus, quae matrimonium impedit.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum fidelis possit contrahere matrimonium cum infideli.
Secundo: utrum inter infideles sit matrimonium.
Tertio: utrum coniux conversus ad fidem possit commanere cum infideli nolente converti.
Quarto: utrum possit uxorem infidelem relinquere.
Quinto: utrum, ea dimissa, possit aliam ducere.
Sexto: utrum propter alia peccata vir possit dimittere uxorem, sicut propter infidelitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum fidelis possit matrimonium cum infideli contrahere
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 51 a. 2 arg. 6
suppl q. 59 a. 2 arg. 3[t:suppl q. 51 a. 2 arg. 6][t:suppl q. 59 a. 2 arg. 3]
Suppl q. 59 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod fidelis possit matrimonium cum infideli contrahere. Quia Ioseph contraxit cum Aegyptia, et Esther cum Assuero. In utroque autem matrimonio fuit disparitas cultus: quia alter erat fidelis et alter infidelis. Ergo disparitas cultus praecedens matrimonium ipsum non impedit.
suppl q. 51 a. 2 arg. 6
suppl q. 59 a. 2 arg. 3[t:suppl q. 51 a. 2 arg. 6][t:suppl q. 59 a. 2 arg. 3]
Suppl q. 59 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod fidelis possit matrimonium cum infideli contrahere. Quia Ioseph contraxit cum Aegyptia, et Esther cum Assuero. In utroque autem matrimonio fuit disparitas cultus: quia alter erat fidelis et alter infidelis. Ergo disparitas cultus praecedens matrimonium ipsum non impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 arg. 2
Praeterea, eadem est fides quam docet vetus et nova lex. Sed secundum veterem legem poterat esse matrimonium inter fidelem et infidelem, ut patet Deut. 21: si, egressus ad pugnam, videris mulierem pulchram in medio captivorum et adamaveris eam, introeas ad eam dormiens cum ea, et erit tibi uxor. Ergo et in nova lege licet.
Praeterea, eadem est fides quam docet vetus et nova lex. Sed secundum veterem legem poterat esse matrimonium inter fidelem et infidelem, ut patet Deut. 21: si, egressus ad pugnam, videris mulierem pulchram in medio captivorum et adamaveris eam, introeas ad eam dormiens cum ea, et erit tibi uxor. Ergo et in nova lege licet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 arg. 3
Praeterea, sponsalia ad matrimonium ordinantur. Sed inter fidelem et infidelem possunt in aliquo casu contrahi sponsalia, cum conditione futurae conversionis. Ergo, sub eadem conditione, matrimonium potest contrahi inter eos.
B: (Rev 3:7)[b:Rev 3:7]
Praeterea, sponsalia ad matrimonium ordinantur. Sed inter fidelem et infidelem possunt in aliquo casu contrahi sponsalia, cum conditione futurae conversionis. Ergo, sub eadem conditione, matrimonium potest contrahi inter eos.
B: (Rev 3:7)[b:Rev 3:7]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 arg. 4
Praeterea, omne impedimentum matrimonii est aliquo modo contra matrimonium. Sed infidelitas non est contraria matrimonio: quia matrimonium est in officium naturae, cuius dictamen fides excedit. Ergo disparitas fidei non impedit matrimonium.
Praeterea, omne impedimentum matrimonii est aliquo modo contra matrimonium. Sed infidelitas non est contraria matrimonio: quia matrimonium est in officium naturae, cuius dictamen fides excedit. Ergo disparitas fidei non impedit matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 arg. 5
Praeterea, disparitas fidei etiam quandoque est inter duos baptizatos: sicut quando aliquis post baptismum in haeresim labitur. Et si talis cum aliqua fideli contrahat, nihilominus est verum matrimonium. Ergo disparitas cultus matrimonium non impedit.
Praeterea, disparitas fidei etiam quandoque est inter duos baptizatos: sicut quando aliquis post baptismum in haeresim labitur. Et si talis cum aliqua fideli contrahat, nihilominus est verum matrimonium. Ergo disparitas cultus matrimonium non impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur II Cor. 6: quae conventio lucis ad tenebras? Sed maxima conventio est inter virum et uxorem. Ergo ille qui est in luce fidei, non potest contrahere matrimonium cum illa quae est in tenebris infidelitatis.
Sed contra: Est quod dicitur II Cor. 6: quae conventio lucis ad tenebras? Sed maxima conventio est inter virum et uxorem. Ergo ille qui est in luce fidei, non potest contrahere matrimonium cum illa quae est in tenebris infidelitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 arg. 6
Praeterea, Malach. 2 dicitur: contaminavit ludas sanctificationem Domini, quoniam dilexit et habuit filiam dei alieni. Sed hoc non esset si inter eos posset verum matrimonium contrahi. Ergo disparitas cultus matrimonium impedit.
Praeterea, Malach. 2 dicitur: contaminavit ludas sanctificationem Domini, quoniam dilexit et habuit filiam dei alieni. Sed hoc non esset si inter eos posset verum matrimonium contrahi. Ergo disparitas cultus matrimonium impedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod principalius matrimonii bonum est proles ad cultum Dei educanda. Cum autem educatio fiat communiter inter patrem et matrem, uterque secundum fidem intendit ad cultum Dei prolem educare. Et ideo, si sint diversae fidei, intentio unius alterius intentioni contraria erit. Et ita non potest inter eos esse conveniens matrimonium. Et propter hoc disparitas cultus praecederis impedit ipsum, ne contrahi possit.
Respondeo dicendum quod principalius matrimonii bonum est proles ad cultum Dei educanda. Cum autem educatio fiat communiter inter patrem et matrem, uterque secundum fidem intendit ad cultum Dei prolem educare. Et ideo, si sint diversae fidei, intentio unius alterius intentioni contraria erit. Et ita non potest inter eos esse conveniens matrimonium. Et propter hoc disparitas cultus praecederis impedit ipsum, ne contrahi possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in veteri lege de aliquibus infidelibus erat permissum quod cum eis possent inire coniugia, et de aliquibus prohibitum. Specialiter quidem prohibitum erat de infidelibus habitantibus in terra Chanaan: tum quia Dominus praeceperat eos occidi, propter eorum obstinationem; tum quia maius periculum imminebat ne coniuges aut filios ad idololatriam perverterent, quia filii Israel ad ritus et mores eorum proniores erant propter conversationem cum eis. Sed de aliis gentibus permisit: praecipue quia non poterat esse timor pertrahendi ad idololatriam. Et sic Ioseph et Moyses et Esther cum infidelibus matrimonia contraxerunt.
Sed in nova lege, quae per totum orbem diffunditur, similis ratio prohibendi est de omnibus infidelibus. Et ideo disparitas cultus praecedens matrimonium impedit contrahendum et dirimit contractum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod lex illa vel loquitur de aliis nationibus cum quibus licite poterant inire coniugia: vel loquitur quando illa captiva ad fidem et cultum Dei converti volebat.
Ad secundum dicendum quod lex illa vel loquitur de aliis nationibus cum quibus licite poterant inire coniugia: vel loquitur quando illa captiva ad fidem et cultum Dei converti volebat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod eadem est habitudo praesentis ad praesens et futuri ad futurum. Unde sicut, quando matrimonium in praesenti contrahitur, requiritur unitas cultus in utroque contrahentium; ita ad sponsalia, quibus fit sponsio futuri matrimonii, sufficit conditio apposita, de futura unitate cultus.
Ad tertium dicendum quod eadem est habitudo praesentis ad praesens et futuri ad futurum. Unde sicut, quando matrimonium in praesenti contrahitur, requiritur unitas cultus in utroque contrahentium; ita ad sponsalia, quibus fit sponsio futuri matrimonii, sufficit conditio apposita, de futura unitate cultus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod iam ex dictis patet quod disparitas cultus contraria est matrimonio ratione principalioris boni ipsius, quod est bonum prolis.
Ad quartum dicendum quod iam ex dictis patet quod disparitas cultus contraria est matrimonio ratione principalioris boni ipsius, quod est bonum prolis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod matrimonium est sacramentum: et ideo, quantum pertinet ad necessitatem, sacramenti, requirit paritatem quantum ad sacramentum fidei, scilicet baptismum, magis quam quantum ad interiorem fidem. Unde etiam hoc impedimentum non dicitur disparitas fidei, sed disparitas cultus, qui respicit exterius servitium, ut in III libro dictum est. Et propter hoc, si aliquis fidelis cum haeretica baptizata matrimonium contrahat, verum est matrimonium. Quamvis peccet contrahendo, si scit eam haereticam: sicut peccaret si cum excommunicata contraheret. Non tamen propter hoc matrimonium dirimeretur. Et e converso, si aliquis catechumenus, habens rectam fidem sed nondum baptizatus, cum aliqua fideli baptizata contraheret, non esset verum matrimonium.
Ad quintum dicendum quod matrimonium est sacramentum: et ideo, quantum pertinet ad necessitatem, sacramenti, requirit paritatem quantum ad sacramentum fidei, scilicet baptismum, magis quam quantum ad interiorem fidem. Unde etiam hoc impedimentum non dicitur disparitas fidei, sed disparitas cultus, qui respicit exterius servitium, ut in III libro dictum est. Et propter hoc, si aliquis fidelis cum haeretica baptizata matrimonium contrahat, verum est matrimonium. Quamvis peccet contrahendo, si scit eam haereticam: sicut peccaret si cum excommunicata contraheret. Non tamen propter hoc matrimonium dirimeretur. Et e converso, si aliquis catechumenus, habens rectam fidem sed nondum baptizatus, cum aliqua fideli baptizata contraheret, non esset verum matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum inter infideles possit esse matrimonium
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 59 a. 3 co.
suppl q. 59 a. 5 ad 1[t:suppl q. 59 a. 3 co.][t:suppl q. 59 a. 5 ad 1]
Suppl q. 59 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inter infideles non possit esse matrimonium. Matrimonium enim est sacramentum Ecclesiae. Sed baptismus est ianua sacramentorum. Ergo infideles, qui non sunt baptizati, matrimonium contrahere non possunt, sicut nec alia sacramenta suscipere.
suppl q. 59 a. 3 co.
suppl q. 59 a. 5 ad 1[t:suppl q. 59 a. 3 co.][t:suppl q. 59 a. 5 ad 1]
Suppl q. 59 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inter infideles non possit esse matrimonium. Matrimonium enim est sacramentum Ecclesiae. Sed baptismus est ianua sacramentorum. Ergo infideles, qui non sunt baptizati, matrimonium contrahere non possunt, sicut nec alia sacramenta suscipere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 arg. 2
Praeterea, duo mala sunt magis impeditiva boni quam unum. Sed infidelitas unius tantum impedit bonum matrimonii. Ergo multo fortius infidelitas utriusque. Et ita inter infideles non potest esse matrimonium.
Praeterea, duo mala sunt magis impeditiva boni quam unum. Sed infidelitas unius tantum impedit bonum matrimonii. Ergo multo fortius infidelitas utriusque. Et ita inter infideles non potest esse matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 arg. 3
Praeterea, sicut inter infideles et fideles est disparitas cultus, ita interdum inter duos infideles: ut si unus sit gentilis et alter Iudaeus. Sed disparitas cultus impedit matrimonium, ut dictum est. Ergo ad minus inter infideles qui habent cultum disparem, non potest esse verum matrimonium.
R: Q.. 59 A. 1[t:suppl q. 59 a. 1]
Praeterea, sicut inter infideles et fideles est disparitas cultus, ita interdum inter duos infideles: ut si unus sit gentilis et alter Iudaeus. Sed disparitas cultus impedit matrimonium, ut dictum est. Ergo ad minus inter infideles qui habent cultum disparem, non potest esse verum matrimonium.
R: Q.. 59 A. 1[t:suppl q. 59 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 arg. 4
Praeterea, in matrimonio est vera pudicitia. Sed, sicut dicit Augustinus, et habetur XXVIII, qu. 1, non est vera pudicitia infidelis cum uxore sua. Ergo nec verum matrimonium.
B: (1Cor 14:34)[b:1Cor 14:34]
Praeterea, in matrimonio est vera pudicitia. Sed, sicut dicit Augustinus, et habetur XXVIII, qu. 1, non est vera pudicitia infidelis cum uxore sua. Ergo nec verum matrimonium.
B: (1Cor 14:34)[b:1Cor 14:34]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 arg. 5
Praeterea, matrimonium verum excusat carnalem copulam a peccato. Sed hoc non potest facere matrimonium inter infideles contractum: quia omnis vita infidelium peccatum est, ut dicit Glossa Rom. 14. Ergo inter infideles non est verum matrimonium.
Praeterea, matrimonium verum excusat carnalem copulam a peccato. Sed hoc non potest facere matrimonium inter infideles contractum: quia omnis vita infidelium peccatum est, ut dicit Glossa Rom. 14. Ergo inter infideles non est verum matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7: si quis frater uxorem habeat infidelem etc. Sed uxor non dicitur nisi propter matrimonium. Ergo matrimonium quod est inter infideles, est verum matrimonium.
B: (Heb 5:1)[b:Heb 5:1]
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7: si quis frater uxorem habeat infidelem etc. Sed uxor non dicitur nisi propter matrimonium. Ergo matrimonium quod est inter infideles, est verum matrimonium.
B: (Heb 5:1)[b:Heb 5:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 arg. 6
Praeterea, remoto posteriori, non removetur prius. Sed matrimonium pertinet ad officium naturae: quae praecedit statum gratiae, cuius principium est fides. Ergo infidelitas non facit quin sit inter infideles matrimonium.
Praeterea, remoto posteriori, non removetur prius. Sed matrimonium pertinet ad officium naturae: quae praecedit statum gratiae, cuius principium est fides. Ergo infidelitas non facit quin sit inter infideles matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod matrimonium principaliter est institutum ad bonum prolis non tantum generandae, quia hoc sine matrimonio fieri posset, sed etiam promovendae ad perfectum statum: quia quaelibet res intendit effectum suum naturaliter perducere ad perfectum statum. Est autem in prole duplex perfectio consideranda: scilicet perfectio naturae, non solum quantum ad corpus sed etiam quantum ad animam, per ea quae sunt in lege naturae; et perfectio gratiae. Et prima perfectio est materialis et imperfecta respectu secundae. Et ideo, cum res quae sunt propter finem, sint proportionatae fini, matrimonium quod tendit in primam perfectionem, est imperfectum et materiale respectu illius quod tendit in perfectionem secundam. Et quia prima perfectio communis esse potest infidelibus et fidelibus, secunda autem est tantum fidelium, ideo inter infideles est quidem matrimonium, sed non perfectum ultima perfectione, sicut est inter fideles.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium non tantum est institutum in sacramentum, sed in officium naturae. Et ideo, quamvis infidelibus non competat matrimonium secundum quod est sacramentum in dispensatione ministrorum Ecclesiae consistens, competit tamen eis inquantum est in officium naturae. Et tamen etiam matrimonium tale est aliquo modo sacramentum habitualiter: quamvis non actualiter, eo quod actu non contrahunt in fide Ecclesiae.
B: (Rom 13:1)[b:Rom 13:1]
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium non tantum est institutum in sacramentum, sed in officium naturae. Et ideo, quamvis infidelibus non competat matrimonium secundum quod est sacramentum in dispensatione ministrorum Ecclesiae consistens, competit tamen eis inquantum est in officium naturae. Et tamen etiam matrimonium tale est aliquo modo sacramentum habitualiter: quamvis non actualiter, eo quod actu non contrahunt in fide Ecclesiae.
B: (Rom 13:1)[b:Rom 13:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod disparitas cultus non impedit matrimonium ratione infidelitatis, sed ratione disparitatis in fide. Disparitas enim cultus non solum secundam perfectionem prolis impedit, sed etiam primam, dum parentes ad diversa prolem trahere intendunt. Quod non est quando uterque est infidelis.
Ad secundum dicendum quod disparitas cultus non impedit matrimonium ratione infidelitatis, sed ratione disparitatis in fide. Disparitas enim cultus non solum secundam perfectionem prolis impedit, sed etiam primam, dum parentes ad diversa prolem trahere intendunt. Quod non est quando uterque est infidelis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod inter infideles est matrimonium prout matrimonium est in officium naturae. Ea autem quae pertinent ad legem naturae, sunt determinabilia per ius positivum. Et ideo, si prohibentur ab aliquo iure positivo apud eos infideles contrahere matrimonium cum infidelibus alterius ritus, disparitas cultus impedit matrimonium inter eos. Ex iure enim divino non prohibentur: quia apud Deum non differt qualitercumque aliquis a fide deviet, quantum ad hoc quod est a gratia alienum esse. Similiter nec aliquo Ecclesiae statuto: quae non habet de his quae foris sunt iudicare.
B: (1Tim 2:11)[b:1Tim 2:11] (Titus 2:5)[b:Titus 2:5]
Ad tertium dicendum quod inter infideles est matrimonium prout matrimonium est in officium naturae. Ea autem quae pertinent ad legem naturae, sunt determinabilia per ius positivum. Et ideo, si prohibentur ab aliquo iure positivo apud eos infideles contrahere matrimonium cum infidelibus alterius ritus, disparitas cultus impedit matrimonium inter eos. Ex iure enim divino non prohibentur: quia apud Deum non differt qualitercumque aliquis a fide deviet, quantum ad hoc quod est a gratia alienum esse. Similiter nec aliquo Ecclesiae statuto: quae non habet de his quae foris sunt iudicare.
B: (1Tim 2:11)[b:1Tim 2:11] (Titus 2:5)[b:Titus 2:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod pudicitiae et aliae virtutes infidelium dicuntur non esse verae, quia non possunt attingere finem verae virtutis, qui est vera felicitas: sicut dicitur non esse verum vinum quod non habet effectum vini.
Ad quartum dicendum quod pudicitiae et aliae virtutes infidelium dicuntur non esse verae, quia non possunt attingere finem verae virtutis, qui est vera felicitas: sicut dicitur non esse verum vinum quod non habet effectum vini.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod infidelis cognoscens uxorem suam non peccat, si propter bonum prolis, aut fidei qua tenetur uxori, debitum reddat: cum hoc sit actus iustitiae et temperantiae, quae in delectabilibus tactus debitas circumstantias servat; sicut non peccat faciens alios actus politicarum virtutum. Nec dicitur omnis vita infidelium peccatum quia quolibet actu peccent: sed quia per id quod agunt a servitute peccati non possunt liberari.
Ad quintum dicendum quod infidelis cognoscens uxorem suam non peccat, si propter bonum prolis, aut fidei qua tenetur uxori, debitum reddat: cum hoc sit actus iustitiae et temperantiae, quae in delectabilibus tactus debitas circumstantias servat; sicut non peccat faciens alios actus politicarum virtutum. Nec dicitur omnis vita infidelium peccatum quia quolibet actu peccent: sed quia per id quod agunt a servitute peccati non possunt liberari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum coniux conversus ad fidem possit commanere cum uxore infideli nolente converti
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 59 a. 4 co.
suppl q. 59 a. 6 co.[t:suppl q. 59 a. 4 co.][t:suppl q. 59 a. 6 co.]
Suppl q. 59 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod coniux conversus ad fidem non possit commanere cum uxore infideli nolente converti, cum qua in infidelitate contraxerat. Ubi enim est idem periculum, debet eadem cautela adhiberi. Sed propter periculum subversionis fidei prohibetur ne fidelis cum infideli contrahat. Cum ergo periculum sit si fidelis commaneat cum infideli cum qua prius contraxerat; et adhuc maius, quia neophyti facilius pervertuntur quam illi qui sunt nutriti in fide: videtur quod fidelis post conversionem non possit commanere cum uxore infideli.
suppl q. 59 a. 4 co.
suppl q. 59 a. 6 co.[t:suppl q. 59 a. 4 co.][t:suppl q. 59 a. 6 co.]
Suppl q. 59 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod coniux conversus ad fidem non possit commanere cum uxore infideli nolente converti, cum qua in infidelitate contraxerat. Ubi enim est idem periculum, debet eadem cautela adhiberi. Sed propter periculum subversionis fidei prohibetur ne fidelis cum infideli contrahat. Cum ergo periculum sit si fidelis commaneat cum infideli cum qua prius contraxerat; et adhuc maius, quia neophyti facilius pervertuntur quam illi qui sunt nutriti in fide: videtur quod fidelis post conversionem non possit commanere cum uxore infideli.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 arg. 2
Praeterea, XXVIII, qu. i, dicitur: non potest infidelis in eius coniunctione permanere quae iam in Christianam translata est fidem. Ergo fidelis habet necesse uxorem infidelem dimittere.
B: (Heb 7:7)[b:Heb 7:7]
Praeterea, XXVIII, qu. i, dicitur: non potest infidelis in eius coniunctione permanere quae iam in Christianam translata est fidem. Ergo fidelis habet necesse uxorem infidelem dimittere.
B: (Heb 7:7)[b:Heb 7:7]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 arg. 3
Praeterea, matrimonium quod inter fideles contrahitur, est perfectius quam illud quod contrahitur inter infideles. Sed si fideles contrahant in gradu prohibito, ab Ecclesia dissolvitur eorum matrimonium. Ergo et infidelium. Et ita vir fidelis non potest commanere cum uxore infideli, ad minus quando cum ea in infidelitate contraxit in gradu prohibito.
Praeterea, matrimonium quod inter fideles contrahitur, est perfectius quam illud quod contrahitur inter infideles. Sed si fideles contrahant in gradu prohibito, ab Ecclesia dissolvitur eorum matrimonium. Ergo et infidelium. Et ita vir fidelis non potest commanere cum uxore infideli, ad minus quando cum ea in infidelitate contraxit in gradu prohibito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 arg. 4
Praeterea, aliquis infidelis habet quandoque plures uxores, secundum ritum suae legis. Si ergo potest commanere cum illis cum quibus in infidelitate contraxit, videtur quod possit etiam post conversionem plures uxores retinere.
Praeterea, aliquis infidelis habet quandoque plures uxores, secundum ritum suae legis. Si ergo potest commanere cum illis cum quibus in infidelitate contraxit, videtur quod possit etiam post conversionem plures uxores retinere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 arg. 5
Praeterea, potest contingere quod, repudiata una uxore, aliam duxerit, et in illo matrimonio existens convertatur. Videtur ergo quod, saltem in hoc casu, non possit cum uxore quam de novo habet, commanere.
Praeterea, potest contingere quod, repudiata una uxore, aliam duxerit, et in illo matrimonio existens convertatur. Videtur ergo quod, saltem in hoc casu, non possit cum uxore quam de novo habet, commanere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod Apostolus, I Cor: 7, consulit quod commaneant.
Sed contra: Est quod Apostolus, I Cor: 7, consulit quod commaneant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 arg. 6
Praeterea, nullum impedimentum superveniens vero matrimonio tollit ipsum. Sed matrimonium erat verum quando uterque infidelis erat. Ergo, quando alter convertitur, non dirimitur per hoc matrimonium. Et ita videtur quod possit licite commanere.
Praeterea, nullum impedimentum superveniens vero matrimonio tollit ipsum. Sed matrimonium erat verum quando uterque infidelis erat. Ergo, quando alter convertitur, non dirimitur per hoc matrimonium. Et ita videtur quod possit licite commanere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod fides eius qui est in matrimonio, non solvit, sed perficit matrimonium. Unde, cum inter infideles sit verum matrimonium, ut ex dictis patet, per hoc quod alter eorum convertitur ad fidem, non ex hoc ipso vinculum matrimonii solvitur. Sed aliquando, vinculo matrimonii manente, solvitur matrimonium quantum ad cohabitationem et debiti solutionem. In quo pari passu currunt infidelitas et adulterium: quia utrumque est contra bonum prolis. Unde, sicut se habet in potestate dimittendi adulteram vel commanendi cum ea, ita se habet in potestate dimittendi infidelem vel commanendi cum ea. Potest enim vir innocens libere manere cum adultera spe correctionis non autem si in adulterii peccato fuerit obstinata, ne videatur patronus turpitudinis; quamvis, etiam cum spe correctionis, possit eam libere dimittere. Similiter fidelis conversus potest cum infideli manere cum spe conversionis, si eam in infidelitate obstinatam non viderit: et bene facit commanendo, tametsi non tenetur. Et de hoc est consilium Apostoli.
R: Q.. 59 A. 2[t:suppl q. 59 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod facilius impeditur aliquid fiendum, quam destruatur quod ite factum est. Et ideo multa sunt quae impediunt matrimonium contrahendum si praecedant, quae tamen ipsum non possunt dissolvere si sequantur: sicut de affinitate patet. Et similiter dicendum est de disparitate cultus.
R: Q.. 55 A. 6[t:suppl q. 55 a. 6]
Ad primum ergo dicendum quod facilius impeditur aliquid fiendum, quam destruatur quod ite factum est. Et ideo multa sunt quae impediunt matrimonium contrahendum si praecedant, quae tamen ipsum non possunt dissolvere si sequantur: sicut de affinitate patet. Et similiter dicendum est de disparitate cultus.
R: Q.. 55 A. 6[t:suppl q. 55 a. 6]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum, quod in primitiva Ecclesia, tempore Apostolorum, passim convertebantur ad fidem et Iudaei et gentiles. Et ideo tunc vir fidelis poterat habere probabilem spem de uxoris conversione, etiam si conversionem non promitteret. Postmodum autem, tempore procedente, Iudaei sunt magis obstinati quam gentiles: quia gentiles adhuc intrabant ad fidem, sicut tempore martyrum et temporibus Constantini Imperatoris et circa tempora illa. Et ideo tunc non erat tutum fideli cum uxore infideli Iudaea cohabitare, nec erat spes de conversione eius, sicut erat de conversione uxoris gentilis. Et ideo tunc fidelis conversus poterat cohabitare cum gentili, sed non cum Iudaea, nisi conversionem promitteret. Et secundum hoc loquitur decretum illud. Sed nunc pari passu ambulant utrique, scilicet gentiles et Iudaei: quia utrique obstinati sunt. Et ideo, nisi uxor infidelis converti velit, non permittetur ei cohabitare, sive sit gentilis sive Iudaea.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod infideles non baptizati non sunt adstricti statutis Ecclesiae, sed sunt adstricti statutis iuris divini. Et ideo, si contraxerunt aliqui infideles in gradibus prohibitis secundum legem divinam, Levit. 18, sive uterque sive alter ad fidem convertatur, non possunt in tali matrimonio commanere. Si autem contraxerunt in gradibus prohibitis per statutum Ecclesiae, possunt commanere, si uterque convertatur, vel si, uno converso, sit spes de conversione alterius.
Ad tertium dicendum quod infideles non baptizati non sunt adstricti statutis Ecclesiae, sed sunt adstricti statutis iuris divini. Et ideo, si contraxerunt aliqui infideles in gradibus prohibitis secundum legem divinam, Levit. 18, sive uterque sive alter ad fidem convertatur, non possunt in tali matrimonio commanere. Si autem contraxerunt in gradibus prohibitis per statutum Ecclesiae, possunt commanere, si uterque convertatur, vel si, uno converso, sit spes de conversione alterius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod habere plures uxores est contra legem naturae, cui etiam infideles sunt adstricti. Et ideo non est verum matrimonium infidelis nisi cum illa cum qua primo contraxit. Unde, si ipse cum omnibus suis uxoribus convertatur, potest cum prima commanere, et alias debet abiicere. Si autem prima converti noluerit, et aliqua aliarum convertatur, idem ius habet contrahendi cum illa de novo quod cum alia habet: de quo post dicetur.
R: Q.. 59 A. 5[t:suppl q. 59 a. 5]
Ad quartum dicendum quod habere plures uxores est contra legem naturae, cui etiam infideles sunt adstricti. Et ideo non est verum matrimonium infidelis nisi cum illa cum qua primo contraxit. Unde, si ipse cum omnibus suis uxoribus convertatur, potest cum prima commanere, et alias debet abiicere. Si autem prima converti noluerit, et aliqua aliarum convertatur, idem ius habet contrahendi cum illa de novo quod cum alia habet: de quo post dicetur.
R: Q.. 59 A. 5[t:suppl q. 59 a. 5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod repudium Uxoris est contra legem naturae. Unde infideli non licet uxorem repudiare. Et ideo, si convertatur postquam, una repudiata, alteram duxerit, idem iudicium est de hoc et de illo qui plures uxores habebat: quia tenetur primam, quam repudiaverat, accipere, si converti voluerit, et aliam abiicere.
Ad quintum dicendum quod repudium Uxoris est contra legem naturae. Unde infideli non licet uxorem repudiare. Et ideo, si convertatur postquam, una repudiata, alteram duxerit, idem iudicium est de hoc et de illo qui plures uxores habebat: quia tenetur primam, quam repudiaverat, accipere, si converti voluerit, et aliam abiicere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum fidelis conversus possit uxorem infidelem dimittere volentem cohabitare sine contumelia Creatoris
Suppl q. 59 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fidelis conversus non possit uxorem infidelem dimittere volentem cohabitare sine contumelia Creatoris. Maius enim est vinculum viri ad mulierem quam servi ad dominum. Sed servus conversus non absolvitur a servitutis vinculo: ut patet I Cor. 7, et I Tim. 6. Ergo et vir non potest uxorem infidelem dimittere.
B: (John 20:22) (John 20:23)
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fidelis conversus non possit uxorem infidelem dimittere volentem cohabitare sine contumelia Creatoris. Maius enim est vinculum viri ad mulierem quam servi ad dominum. Sed servus conversus non absolvitur a servitutis vinculo: ut patet I Cor. 7, et I Tim. 6. Ergo et vir non potest uxorem infidelem dimittere.
B: (John 20:22) (John 20:23)
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 arg. 2
Praeterea, nullus potest alteri praeiudicium facere sine consensu ipsius. Sed uxor infidelis habebat ius in corpore viri infidelis. Si ergo per hoc quod vir ad fidem convertitur, mulier praeiudicium pati posset, ut libere dimitteretur, non posset vir converti ad fidem sine consensu uxoris: sicut nec potest ordinari, nec vovere continentiam, sine consensu uxoris.
Praeterea, nullus potest alteri praeiudicium facere sine consensu ipsius. Sed uxor infidelis habebat ius in corpore viri infidelis. Si ergo per hoc quod vir ad fidem convertitur, mulier praeiudicium pati posset, ut libere dimitteretur, non posset vir converti ad fidem sine consensu uxoris: sicut nec potest ordinari, nec vovere continentiam, sine consensu uxoris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 arg. 3
Praeterea, si aliquis contrahat cum ancilla scienter, sive sit servus sive liber, non propter diversam conditionem potest ipsam dimittere. Cum ergo vir, quando contraxit cum infideli, sciverit eam esse infidelem, videtur a simili quod non possit eam dimittere propter infidelitatem.
Praeterea, si aliquis contrahat cum ancilla scienter, sive sit servus sive liber, non propter diversam conditionem potest ipsam dimittere. Cum ergo vir, quando contraxit cum infideli, sciverit eam esse infidelem, videtur a simili quod non possit eam dimittere propter infidelitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 arg. 4
Praeterea, pater tenetur ex debito procurare salutem prolis. Sed si discederet ab infideli uxore, filii communes matri remanerent, quia partus sequitur ventrem: et sic essent in periculo salutis. Ergo non potest uxorem infidelem licite dimittere.
Praeterea, pater tenetur ex debito procurare salutem prolis. Sed si discederet ab infideli uxore, filii communes matri remanerent, quia partus sequitur ventrem: et sic essent in periculo salutis. Ergo non potest uxorem infidelem licite dimittere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 arg. 5
Praeterea, adulter non potest adulteram dimittere, etiam postquam de adulterio poenitentiam egit. Ergo, si sit idem iudicium de adultero et infideli, nec infidelis infidelem, etiam postquam ad fidem est conversus.
Praeterea, adulter non potest adulteram dimittere, etiam postquam de adulterio poenitentiam egit. Ergo, si sit idem iudicium de adultero et infideli, nec infidelis infidelem, etiam postquam ad fidem est conversus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod Apostolus dicit, 1 Cor. 7.
Sed contra: Est quod Apostolus dicit, 1 Cor. 7.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 arg. 6
Praeterea, adulterium spirituale est gravius quam carnale. Sed propter carnale adulterium vir potest relinquere uxorem quantum ad cohabitationem. Ergo inulto fortius propter infidelitatem, quae est adulterium spirituale.
Praeterea, adulterium spirituale est gravius quam carnale. Sed propter carnale adulterium vir potest relinquere uxorem quantum ad cohabitationem. Ergo inulto fortius propter infidelitatem, quae est adulterium spirituale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod homini secundum aliam et aliam vitam diversa competunt et expediunt. Et ideo qui moritur priori vitae, non tenetur ad illa ad quae in priori vita tenebatur. Et inde est quod ille qui, in vita saeculari existens, aliqua vovit, non tenetur illa, quando mundo moritur vitam religiosam assumens, perficere. Ille autem qui ad baptismum accedit, regeneratur in Christo et priori vitae moritur: cum generatio unius sit corruptio alterius. Et ideo liberatur ab obligatione qua uxori tenebatur reddere debitum, et ei cohabitare non tenetur, quando converti non vult. Quamvis in aliquo casu libere id possit facere, sicut dictum est: sicut et religiosus potest libere perficere vota quae fecit in saeculo, si non sunt contra religionem suam, quamvis ad ea non teneatur, ut dictum est.
R: Q.. 59 A. 3[t:suppl q. 59 a. 3]
Respondeo dicendum quod homini secundum aliam et aliam vitam diversa competunt et expediunt. Et ideo qui moritur priori vitae, non tenetur ad illa ad quae in priori vita tenebatur. Et inde est quod ille qui, in vita saeculari existens, aliqua vovit, non tenetur illa, quando mundo moritur vitam religiosam assumens, perficere. Ille autem qui ad baptismum accedit, regeneratur in Christo et priori vitae moritur: cum generatio unius sit corruptio alterius. Et ideo liberatur ab obligatione qua uxori tenebatur reddere debitum, et ei cohabitare non tenetur, quando converti non vult. Quamvis in aliquo casu libere id possit facere, sicut dictum est: sicut et religiosus potest libere perficere vota quae fecit in saeculo, si non sunt contra religionem suam, quamvis ad ea non teneatur, ut dictum est.
R: Q.. 59 A. 3[t:suppl q. 59 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod servire non est aliquid incompetens Christianae religionis perfectioni, quae maxime humilitatem profitetur. Sed obligatio matrimonii aliquid derogat perfectioni vitae Christianae, cuius summum statum continentes possident. Et ideo non est simile de utroque.
Et praeterea unus coniugum non obligatur alteri quasi possessio eius, sicut domino servus, sed per modum societatis cuiusdam: quae non congrue est fidelis ad infidelem, ut patet II Cor. 6. Et ideo non est simile de servo et coniuge.
Ad primum ergo dicendum quod servire non est aliquid incompetens Christianae religionis perfectioni, quae maxime humilitatem profitetur. Sed obligatio matrimonii aliquid derogat perfectioni vitae Christianae, cuius summum statum continentes possident. Et ideo non est simile de utroque.
Et praeterea unus coniugum non obligatur alteri quasi possessio eius, sicut domino servus, sed per modum societatis cuiusdam: quae non congrue est fidelis ad infidelem, ut patet II Cor. 6. Et ideo non est simile de servo et coniuge.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod uxor, non habebat ius in corpore viri nisi quandiu in vita illa manebat in qua contraxerant: quia etiam, mortuo viro, uxor soluta est a lege viri, ut patet Rom. 7. Et ideo si, postquam vir. mutat vitam moriens priori vitae, ab ea discedat, nullum fit ei praeiudicium.
Transiens autem ad religionem moritur tantum spirituali morte, non autem corporali. Et ideo, si matrimonium sit consummatum, non potest vir sine consensu uxoris ad religionem transire. Potest autem ante carnalem copulam, quando est tantum copula spiritualis. Sed ille qui ad baptismum accedit, corporaliter etiam consepelitur Christo in mortem. Et ideo a debito reddendo absolvitur, etiam post matrimonium consummatum.
Vel dicendum quod ex culpa sua uxor praeiudicium patitur, quae converti contemnit.
Ad secundum dicendum quod uxor, non habebat ius in corpore viri nisi quandiu in vita illa manebat in qua contraxerant: quia etiam, mortuo viro, uxor soluta est a lege viri, ut patet Rom. 7. Et ideo si, postquam vir. mutat vitam moriens priori vitae, ab ea discedat, nullum fit ei praeiudicium.
Transiens autem ad religionem moritur tantum spirituali morte, non autem corporali. Et ideo, si matrimonium sit consummatum, non potest vir sine consensu uxoris ad religionem transire. Potest autem ante carnalem copulam, quando est tantum copula spiritualis. Sed ille qui ad baptismum accedit, corporaliter etiam consepelitur Christo in mortem. Et ideo a debito reddendo absolvitur, etiam post matrimonium consummatum.
Vel dicendum quod ex culpa sua uxor praeiudicium patitur, quae converti contemnit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod disparitas cultus facit personam simpliciter illegitimam: non autem conditio servitutis, sed solum quando ignorata est. Et ideo non est similis ratio de infideli et ancilla.
Ad tertium dicendum quod disparitas cultus facit personam simpliciter illegitimam: non autem conditio servitutis, sed solum quando ignorata est. Et ideo non est similis ratio de infideli et ancilla.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod proles aut pervenit ad perfectam aetatem: et tunc poterit libere sequi patrem fidelem vel matrem infidelem. Vel est in minori aetate constitutus. Et tunc debet dari fideli, non obstante quod indiget matris obsequio ad educationem.
Ad quartum dicendum quod proles aut pervenit ad perfectam aetatem: et tunc poterit libere sequi patrem fidelem vel matrem infidelem. Vel est in minori aetate constitutus. Et tunc debet dari fideli, non obstante quod indiget matris obsequio ad educationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod adulter per poenitentiam non transit ad aliam vitam, sicut infidelis per baptismum. Et ideo non est similis ratio.
Ad quintum dicendum quod adulter per poenitentiam non transit ad aliam vitam, sicut infidelis per baptismum. Et ideo non est similis ratio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum fidelis discedens ab uxore infideli possit aliam ducere in uxorem
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 59 a. 3 ad 4
suppl q. 59 a. 6 ad 3[t:suppl q. 59 a. 3 ad 4][t:suppl q. 59 a. 6 ad 3]
Suppl q. 59 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod fidelis discedens ab uxore infideli non possit aliam ducere in uxorem. Quia indissolubilitas est de ratione matrimonii: cum repudium uxoris sit contra legem naturae. Sed inter infideles erat verum matrimonium. Ergo nullo modo potest illud matrimonium solvi. Sed, manente vinculo matrimonii ad unam, non potest aliquis cum alia contrahere. Ergo fidelis discedens non potest cum alia contrahere.
suppl q. 59 a. 3 ad 4
suppl q. 59 a. 6 ad 3[t:suppl q. 59 a. 3 ad 4][t:suppl q. 59 a. 6 ad 3]
Suppl q. 59 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod fidelis discedens ab uxore infideli non possit aliam ducere in uxorem. Quia indissolubilitas est de ratione matrimonii: cum repudium uxoris sit contra legem naturae. Sed inter infideles erat verum matrimonium. Ergo nullo modo potest illud matrimonium solvi. Sed, manente vinculo matrimonii ad unam, non potest aliquis cum alia contrahere. Ergo fidelis discedens non potest cum alia contrahere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 arg. 2
Praeterea, crimen superveniens matrimonio non solvit matrimonium. Sed, si mulier velit cohabitare sine contumelia Creatoris, non est solutum vinculum matrimonii: quia vir non potest aliam ducere. Ergo peccatum uxoris quae non vult cohabitare sine contumelia. Creatoris, non solvit matrimonium, ut libere possit vir aliam uxorem ducere.
Praeterea, crimen superveniens matrimonio non solvit matrimonium. Sed, si mulier velit cohabitare sine contumelia Creatoris, non est solutum vinculum matrimonii: quia vir non potest aliam ducere. Ergo peccatum uxoris quae non vult cohabitare sine contumelia. Creatoris, non solvit matrimonium, ut libere possit vir aliam uxorem ducere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 arg. 3
Praeterea, vir et uxor sunt pares in vinculo matrimonii. Cum ergo uxori infideli non liceat, vivente viro, alium virum ducere, videtur quod nec fideli liceat.
Praeterea, vir et uxor sunt pares in vinculo matrimonii. Cum ergo uxori infideli non liceat, vivente viro, alium virum ducere, videtur quod nec fideli liceat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 arg. 4
Praeterea, favorabilius est continentiae votum quam matrimonii contractus. Sed viro fideli uxoris infidelis non licet, ut videtur, votum continentiae emittere: quia tunc uxor fraudaretur matrimonio si postmodum converteretur. Ergo multo minus licet ei matrimonium contrahere cum alia.
Praeterea, favorabilius est continentiae votum quam matrimonii contractus. Sed viro fideli uxoris infidelis non licet, ut videtur, votum continentiae emittere: quia tunc uxor fraudaretur matrimonio si postmodum converteretur. Ergo multo minus licet ei matrimonium contrahere cum alia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 arg. 5
Praeterea, filius qui remanet in infidelitate, patre converso, amittit ius paternae haereditatis: et tamen, si postea convertitur, redditur ei haereditas sua, etiam si alius in possessionem eius intravit. Ergo videtur a simili quod, si uxor infidelis post convertatur, quod sit sibi reddendus vir suus, etiam si cum alia contraxerit. Quod non posset esse si secundum matrimonium verum esset. Ergo non potest contrahere cum alia.
Praeterea, filius qui remanet in infidelitate, patre converso, amittit ius paternae haereditatis: et tamen, si postea convertitur, redditur ei haereditas sua, etiam si alius in possessionem eius intravit. Ergo videtur a simili quod, si uxor infidelis post convertatur, quod sit sibi reddendus vir suus, etiam si cum alia contraxerit. Quod non posset esse si secundum matrimonium verum esset. Ergo non potest contrahere cum alia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Matrimonium non est ratum sine sacramento baptismi. Sed quod non est ratum, potest dissolvi. Ergo matrimonium in infidelitate contractum potest dissolvi. Et ita, soluto matrimoniali vinculo, licet viro aliam ducere in uxorem.
Sed contra: Matrimonium non est ratum sine sacramento baptismi. Sed quod non est ratum, potest dissolvi. Ergo matrimonium in infidelitate contractum potest dissolvi. Et ita, soluto matrimoniali vinculo, licet viro aliam ducere in uxorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 arg. 6
Praeterea, vir non debet cohabitare uxori infideli nolenti cohabitare sine contumelia Creatoris. Si ergo non liceret ei aliam ducere, cogeretur continentiam servare. Quod videtur inconveniens: quia sic ex conversione sua incommodum reportaret.
Praeterea, vir non debet cohabitare uxori infideli nolenti cohabitare sine contumelia Creatoris. Si ergo non liceret ei aliam ducere, cogeretur continentiam servare. Quod videtur inconveniens: quia sic ex conversione sua incommodum reportaret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, quando alter coniugum ad fidem convertitur, altero in infidelitate manente, distinguendum est. Quia si infidelis vult cohabitare sine contumelia Creatoris, idest, sine hoc quod ad infidelitatem inducat, potest fidelis libere discedere, sed discedens non potest alteri nubere. Si autem infidelis non velit cohabitare sine contumelia Creatoris, in verba blasphemiae prorumpens et nomen Christi audire nolens, tunc, si ad infidelitatem pertrahere nitatur, vir fidelis discedens potest alteri per matrimonium copulari.
Respondeo dicendum quod, quando alter coniugum ad fidem convertitur, altero in infidelitate manente, distinguendum est. Quia si infidelis vult cohabitare sine contumelia Creatoris, idest, sine hoc quod ad infidelitatem inducat, potest fidelis libere discedere, sed discedens non potest alteri nubere. Si autem infidelis non velit cohabitare sine contumelia Creatoris, in verba blasphemiae prorumpens et nomen Christi audire nolens, tunc, si ad infidelitatem pertrahere nitatur, vir fidelis discedens potest alteri per matrimonium copulari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium infidelium est imperfectum: sed matrimonium fidelium est perfectum, et ita est firmius. Semper autem firmius vinculum solvit minus firmum, si sit ei contrarium. Et ideo matrimonium quod post in fide Christi contrahitur, solvit matrimonium quod prius in infidelitate contractum fuerat. Unde matrimonium infidelium non est omnino firmum et ratum, sed ratificatur postmodum per fidem Christi.
R: Q.. 59 A. 2[t:suppl q. 59 a. 2]
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium infidelium est imperfectum: sed matrimonium fidelium est perfectum, et ita est firmius. Semper autem firmius vinculum solvit minus firmum, si sit ei contrarium. Et ideo matrimonium quod post in fide Christi contrahitur, solvit matrimonium quod prius in infidelitate contractum fuerat. Unde matrimonium infidelium non est omnino firmum et ratum, sed ratificatur postmodum per fidem Christi.
R: Q.. 59 A. 2[t:suppl q. 59 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod crimen uxoris nolentis cohabitare sine contumelia Creatoris, absolvit virum a servitute qua tenebatur uxori ut non posset ea vivente aliam ducere, sed nondum solvit matrimonium: quia, si blasphema illa converteretur antequam ille aliud matrimonium contraheret, redderetur ei vir suus. Sed solvitur per matrimonium sequens, ad quod pervenire non posset vir fidelis nisi solutus a servitute uxoris per culpam eius.
Ad secundum dicendum quod crimen uxoris nolentis cohabitare sine contumelia Creatoris, absolvit virum a servitute qua tenebatur uxori ut non posset ea vivente aliam ducere, sed nondum solvit matrimonium: quia, si blasphema illa converteretur antequam ille aliud matrimonium contraheret, redderetur ei vir suus. Sed solvitur per matrimonium sequens, ad quod pervenire non posset vir fidelis nisi solutus a servitute uxoris per culpam eius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod, postquam fidelis contraxit, solutum est vinculum matrimonii ex utraque parte: quia matrimonium non claudicat quantum ad vinculum. Sed quandoque Claudicat quantum ad effectum. Unde in poenam uxoris infidelis ei indicitur quod non possit cum alio contrahere, magis quam virtute matrimonii praecedentis. Sed, si postea convertatur, potest ei concedi dispensative ut alteri nubat, si vir eius aliam uxorem duxit.
Ad tertium dicendum quod, postquam fidelis contraxit, solutum est vinculum matrimonii ex utraque parte: quia matrimonium non claudicat quantum ad vinculum. Sed quandoque Claudicat quantum ad effectum. Unde in poenam uxoris infidelis ei indicitur quod non possit cum alio contrahere, magis quam virtute matrimonii praecedentis. Sed, si postea convertatur, potest ei concedi dispensative ut alteri nubat, si vir eius aliam uxorem duxit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod, si post conversionem viri sit aliqua probabilis spes de conversione uxoris, non debet votum continentiae vir emittere, nec ad aliud matrimonium transire: quia difficilius converteretur uxor viro suo sciens se privatam esse. Si autem non sit spes de conversione, potest ad sacros ordines vel ad religionem accedere, prius requisita uxore quod convertatur. Et tunc si, postquam vir sacros ordines suscepit, uxor convertatur, non est sibi vir suus reddendus: sed debet imputare sibi in poenam tardae conversionis quod viro suo privatur.
Ad quartum dicendum quod, si post conversionem viri sit aliqua probabilis spes de conversione uxoris, non debet votum continentiae vir emittere, nec ad aliud matrimonium transire: quia difficilius converteretur uxor viro suo sciens se privatam esse. Si autem non sit spes de conversione, potest ad sacros ordines vel ad religionem accedere, prius requisita uxore quod convertatur. Et tunc si, postquam vir sacros ordines suscepit, uxor convertatur, non est sibi vir suus reddendus: sed debet imputare sibi in poenam tardae conversionis quod viro suo privatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 5 ad 5
Ad quintum dicendum quod vinculum paternitatis non solvitur per disparem cultum, sicut vinculum matrimonii. Et ideo non est simile de haereditate et uxore.
Ad quintum dicendum quod vinculum paternitatis non solvitur per disparem cultum, sicut vinculum matrimonii. Et ideo non est simile de haereditate et uxore.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum alia vitia solvant matrimonium sicut et infidelitas
Suppl q. 59 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod alia vitia solvant matrimonium sicut et infidelitas. Adulterium enim videtur esse directius contra matrimonium quam infidelitas. Sed infidelitas solvit matrimonium in aliquo casu, ut liceat ad aliud matrimonium transire. Ergo et adulterium idem facit.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod alia vitia solvant matrimonium sicut et infidelitas. Adulterium enim videtur esse directius contra matrimonium quam infidelitas. Sed infidelitas solvit matrimonium in aliquo casu, ut liceat ad aliud matrimonium transire. Ergo et adulterium idem facit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 arg. 2
Praeterea, sicut infidelitas est fornicatio spiritualis, ita et quodlibet peccatum. Si ergo propter hoc infidelitas matrimonium solvit quia est fornicatio spiritualis, pari ratione quodlibet peccatum matrimonium solvet.
Praeterea, sicut infidelitas est fornicatio spiritualis, ita et quodlibet peccatum. Si ergo propter hoc infidelitas matrimonium solvit quia est fornicatio spiritualis, pari ratione quodlibet peccatum matrimonium solvet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 arg. 3
Praeterea, Matth. 5 dicitur: si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam et proiice abs te: et dicit Glossa quod in manu et dextro oculo possunt accipi fratres, uxor, propinqui et filii. Sed per quodlibet peccatum efficiuntur nobis impedimento. Ergo propter quodlibet peccatum potest matrimonium dissolvi.
Praeterea, Matth. 5 dicitur: si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam et proiice abs te: et dicit Glossa quod in manu et dextro oculo possunt accipi fratres, uxor, propinqui et filii. Sed per quodlibet peccatum efficiuntur nobis impedimento. Ergo propter quodlibet peccatum potest matrimonium dissolvi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 arg. 4
Praeterea, avaritia idololatria est, ut dicitur Ephes. 5. Sed propter idololatriam potest mulier dimitti. Ergo, pari ratione, propter avaritiam. Et ita propter alia peccata quae sunt maiora quam avaritia.
Praeterea, avaritia idololatria est, ut dicitur Ephes. 5. Sed propter idololatriam potest mulier dimitti. Ergo, pari ratione, propter avaritiam. Et ita propter alia peccata quae sunt maiora quam avaritia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 arg. 5
Praeterea, Magister hoc expresse dicit in littera.
Praeterea, Magister hoc expresse dicit in littera.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 5: qui dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, moechatur.
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 5: qui dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, moechatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 arg. 6
Praeterea, secundum hoc tota die fierent divortia: cum raro inveniatur matrimonium in quo alter coniugum in peccatum non labatur.
Praeterea, secundum hoc tota die fierent divortia: cum raro inveniatur matrimonium in quo alter coniugum in peccatum non labatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod fornicatio corporalis et infidelitas specialem habent contrarietatem ad bona matrimonii, ut ex dictis patere potest. Unde specialem habent vim separandi matrimonia. Sed tamen intelligendum est quod matrimonium dupliciter solvitur. Uno modo, quantum ad vinculum. Et sic non potest solvi, postquam matrimonium est ratificatum, neque per infidelitatem neque per adulterium. Sed si non est ratificatum, solvitur vinculum, permanente infidelitate in altero coniugum, si alter conversus ad fidem ad aliud coniugium transeat. Non autem solvitur vinculum praedictum per adulterium: alias infidelis libere posset dare libellum repudii uxori adulterae, et, ea dimissa, aliam ducere; quod falsum est.
Alio modo solvitur matrimonium quantum ad actum. Et sic solvi potest tam per infidelitatem quam per fornicationem corporalem. Sed propter alia peccata non potest solvi matrimonium etiam quantum ad actum: nisi forte ad tempus se velit vir subtrahere a consortio uxoris ad castigationem eius, subtrahendo ei praesentiae suae solatium.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis adulterium magis directe opponatur matrimonio inquantum est in officium naturae, quam infidelitas; tamen e converso est inquantum matrimonium est sacramentum Ecclesiae, ex quo habet perfectam firmitatem, inquantum significat indivisibilem coniunctionem Christi et Ecclesiae. Et ideo matrimonium quod non est ratum, magis potest solvi quantum ad vinculum per infidelitatem quam per adulterium.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis adulterium magis directe opponatur matrimonio inquantum est in officium naturae, quam infidelitas; tamen e converso est inquantum matrimonium est sacramentum Ecclesiae, ex quo habet perfectam firmitatem, inquantum significat indivisibilem coniunctionem Christi et Ecclesiae. Et ideo matrimonium quod non est ratum, magis potest solvi quantum ad vinculum per infidelitatem quam per adulterium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod coniunctio prima animae ad Deum est per fidem. Et ideo per eam anima quasi desponsatur Deo: ut patet Osee 2, sponsabo te mihi in fide. Unde in sacra Scriptura specialiter per fornicationem idololatria et infidelitas designantur. Sed alia peccata magis remota significatione dicuntur spirituales fornicationes.
Ad secundum dicendum quod coniunctio prima animae ad Deum est per fidem. Et ideo per eam anima quasi desponsatur Deo: ut patet Osee 2, sponsabo te mihi in fide. Unde in sacra Scriptura specialiter per fornicationem idololatria et infidelitas designantur. Sed alia peccata magis remota significatione dicuntur spirituales fornicationes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod hoc intelligendum est quando mulier praestat magnam occasionem ruinae viro suo, ut vir probabiliter sibi de periculo timeat. Tunc enim vir potest se subtrahere ab eius conversatione, ut dictum est.
R: Q.. 59 A. 5[t:suppl q. 59 a. 5]
Ad tertium dicendum quod hoc intelligendum est quando mulier praestat magnam occasionem ruinae viro suo, ut vir probabiliter sibi de periculo timeat. Tunc enim vir potest se subtrahere ab eius conversatione, ut dictum est.
R: Q.. 59 A. 5[t:suppl q. 59 a. 5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 ad 4
Ad quartum dicendum quod avaritia dicitur idololatria per quandam similitudinem servitutis: quia tam avarus quam idololatra potius servit creaturae quam Creatori. Non autem per similitudinem infidelitatis: quia corruptio infidelitatis est in intellectu, sed avaritiae in affectu.
Ad quartum dicendum quod avaritia dicitur idololatria per quandam similitudinem servitutis: quia tam avarus quam idololatra potius servit creaturae quam Creatori. Non autem per similitudinem infidelitatis: quia corruptio infidelitatis est in intellectu, sed avaritiae in affectu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 59 a. 6 ad 5
Ad quintum dicendum quod verba Magistri sunt accipienda de sponsalibus: quia propter crimen superveniens sponsalia solvi possunt.
Ad quintum dicendum quod verba Magistri sunt accipienda de sponsalibus: quia propter crimen superveniens sponsalia solvi possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 60: De uxoricidio
Suppl q. 60 pr.
Deinde considerandum est de uxoricidio.
Circa quod quaeruntur duo.
Primo: utrum in aliquo casu liceat uxorem occidere.
Secundo: utrum uxoricidium matrimonium impediat.
Deinde considerandum est de uxoricidio.
Circa quod quaeruntur duo.
Primo: utrum in aliquo casu liceat uxorem occidere.
Secundo: utrum uxoricidium matrimonium impediat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum liceat viro uxorem interficere in actu adulterii deprehensam
Suppl q. 60 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod liceat viro uxorem interficere in actu adulterii deprehensam. Lex enim divina praecipit adulteras lapidari. Sed ille qui legem divinam exequitur, non peccat. Ergo nec occidens propriam uxorem, si sit adultera.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod liceat viro uxorem interficere in actu adulterii deprehensam. Lex enim divina praecipit adulteras lapidari. Sed ille qui legem divinam exequitur, non peccat. Ergo nec occidens propriam uxorem, si sit adultera.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 1 arg. 2
Praeterea, illud quod licet legi, licet ei cui lex hoc committit. Sed legi licet interficere adulteram, aut quamlibet personam ream mortis. Cum ergo lex commiserit viro interfectionem uxoris in actu adulterii deprehensae, videtur quod ei liceat.
Praeterea, illud quod licet legi, licet ei cui lex hoc committit. Sed legi licet interficere adulteram, aut quamlibet personam ream mortis. Cum ergo lex commiserit viro interfectionem uxoris in actu adulterii deprehensae, videtur quod ei liceat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 1 arg. 3
Praeterea, vir habet potestatem maiorem super uxorem adulteram quam super eum qui cum ea adulterium commisit. Sed si vir percutiat clericum quem cum propria uxore invenit, non est excommunicatus. Ergo videtur quod etiam liceat interficere propriam uxorem in adulterio deprehensam.
B: (Exod 24:14)[b:Exod 24:14]
Praeterea, vir habet potestatem maiorem super uxorem adulteram quam super eum qui cum ea adulterium commisit. Sed si vir percutiat clericum quem cum propria uxore invenit, non est excommunicatus. Ergo videtur quod etiam liceat interficere propriam uxorem in adulterio deprehensam.
B: (Exod 24:14)[b:Exod 24:14]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 1 arg. 4
Praeterea, vir tenetur uxorem suam corrigere. Sed correctio fit per inflictionem iustae poenae. Cum ergo iusta poena adulterii sit mors, quia est capitale crimen, videtur quod liceat viro uxorem adulteram occidere.
Praeterea, vir tenetur uxorem suam corrigere. Sed correctio fit per inflictionem iustae poenae. Cum ergo iusta poena adulterii sit mors, quia est capitale crimen, videtur quod liceat viro uxorem adulteram occidere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 1 s. c. 1
Sed contra: In littera dicitur quod Ecclesia Dei, quae nunquam constringitur legibus mundanis, gladium non habet nisi spiritualem. Ergo videtur quod ei qui vult esse de Ecclesia, non sit licitus usus legis illius quae uxoricidium permittit.
Sed contra: In littera dicitur quod Ecclesia Dei, quae nunquam constringitur legibus mundanis, gladium non habet nisi spiritualem. Ergo videtur quod ei qui vult esse de Ecclesia, non sit licitus usus legis illius quae uxoricidium permittit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 1 arg. 5
Praeterea, vir et uxor ad paria iudicantur. Sed uxori non licet interficere virum in adulterio deprehensum. Ergo nec viro uxorem.
Praeterea, vir et uxor ad paria iudicantur. Sed uxori non licet interficere virum in adulterio deprehensum. Ergo nec viro uxorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod virum interficere uxorem contingit dupliciter. Uno modo, per iudicium civile. Et sic non est dubium quod sine peccato potest vir, zelo iustitiae, non livore vindictae aut odii motus, uxorem adulteram iri iudicio saeculari accusare criminaliter de adulterio, et poenam mortis a lege statutam petere: sicut etiam licet aliquem accusare de homicidio aut de alio crimine. Non tamen talis accusatio potest fieri in iudicio ecclesiastico: quia Ecclesia non habet gladium materialem, ut in littera dicitur.
Alio modo potest eam per seipsum occidere, non in iudicio convictam. Et sic extra actum adulterii eam interficere, quantumcumque sciat eam adulteram, neque secundum leges civiles neque secundum legem conscientiae licet. Sed lex civilis quasi licitum computat quod in ipso actu eam interficiat, non quasi praecipiens, sed quasi poenam homicidii non infligens, propter maximum incitamentum quod habet vir in tali facto ad occisionem uxoris. Sed Ecclesia in hoc non est adstricta legibus humanis, ut iudicet eum sine reatu poenae aeternae, vel poenae ecclesiastico iudicio infligendae, ex hoc quod est sine reatu poenae infligendae per iudicium saeculare. Et ideo in nullo casu licet viro occidere uxorem propria auctoritate.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod poenam illam infligendam lex non commisit personis privatis, sed personis publicis, quae habent officium ad hoc deputatum. Vir autem non est iudex uxoris. Et ideo non potest eam interficere, sed coram iudice accusare.
Ad primum ergo dicendum quod poenam illam infligendam lex non commisit personis privatis, sed personis publicis, quae habent officium ad hoc deputatum. Vir autem non est iudex uxoris. Et ideo non potest eam interficere, sed coram iudice accusare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod lex civilis non commisit viro occisionem uxoris quasi praecipiens: quia sic non peccaret, sicut nec peccat minister iudicis latronem occideris condemnatum ad mortem. Sed permisit, poenam non adhibens. Unde etiam difficultates quasdam apposuit, quibus retraherentur viri ab uxoricidio.
Ad secundum dicendum quod lex civilis non commisit viro occisionem uxoris quasi praecipiens: quia sic non peccaret, sicut nec peccat minister iudicis latronem occideris condemnatum ad mortem. Sed permisit, poenam non adhibens. Unde etiam difficultates quasdam apposuit, quibus retraherentur viri ab uxoricidio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ex hoc non probatur quod sit licitum simpliciter: sed quantum ad immunitatem ab aliqua poena; quia etiam excommunicatio quaedam poena est.
Ad tertium dicendum quod ex hoc non probatur quod sit licitum simpliciter: sed quantum ad immunitatem ab aliqua poena; quia etiam excommunicatio quaedam poena est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod duplex est congregatio: quaedam oeconomica, sicut familia aliqua; et quaedam politica, sicut civitas et regnum. Ille igitur qui praeest secundae congregationi, ut rex aut iudex, potest infligere poenam et corrigentem personam et exterminantem, ad purgationem communitatis cuius curam gerit. Sed ille qui praeest in prima congregatione, ut paterfamilias, non potest infligere nisi poenam corrigentem, quae non se extendit ultra terminos emendationis, quam transcendit poena mortis. Et ideo vir, qui sic praeest uxori, non potest ipsam interficere, sed alias castigare.
Ad quartum dicendum quod duplex est congregatio: quaedam oeconomica, sicut familia aliqua; et quaedam politica, sicut civitas et regnum. Ille igitur qui praeest secundae congregationi, ut rex aut iudex, potest infligere poenam et corrigentem personam et exterminantem, ad purgationem communitatis cuius curam gerit. Sed ille qui praeest in prima congregatione, ut paterfamilias, non potest infligere nisi poenam corrigentem, quae non se extendit ultra terminos emendationis, quam transcendit poena mortis. Et ideo vir, qui sic praeest uxori, non potest ipsam interficere, sed alias castigare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum uxoricidium impediat matrimonium
Suppl q. 60 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod uxoricidium non impediat matrimonium. Directius enim opponitur matrimonio adulterium quam homicidium. Sed adulterium non impedit matrimonium. Ergo nec uxoricidium.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod uxoricidium non impediat matrimonium. Directius enim opponitur matrimonio adulterium quam homicidium. Sed adulterium non impedit matrimonium. Ergo nec uxoricidium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 2 arg. 2
Praeterea, gravius est peccatum occidere matrem quam uxorem: quia nunquam licet verberare matrem, licet autem verberare uxorem. Sed occisio matris non impedit matrimonium. Ergo nec uxoris occisio.
Praeterea, gravius est peccatum occidere matrem quam uxorem: quia nunquam licet verberare matrem, licet autem verberare uxorem. Sed occisio matris non impedit matrimonium. Ergo nec uxoris occisio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 2 arg. 3
Praeterea, magis peccat qui uxorem alterius propter adulterium interficit quam uxorem propriam: inquantum minus habet de motivo, et minus ad eum spectat eius correctio. Sed qui alienam uxorem occidit non impeditur a matrimonio. Ergo nec ille qui propriam uxorem interficit.
Praeterea, magis peccat qui uxorem alterius propter adulterium interficit quam uxorem propriam: inquantum minus habet de motivo, et minus ad eum spectat eius correctio. Sed qui alienam uxorem occidit non impeditur a matrimonio. Ergo nec ille qui propriam uxorem interficit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 2 arg. 4
Praeterea, remota causa removetur effectus. Sed peccatum homicidii potest per poenitentiam removeri. Ergo et impedimentum matrimonii quod ex eo causatur. Et ita videtur quod, post peractam poenitentiam, non prohibeatur matrimonium contrahere.
Praeterea, remota causa removetur effectus. Sed peccatum homicidii potest per poenitentiam removeri. Ergo et impedimentum matrimonii quod ex eo causatur. Et ita videtur quod, post peractam poenitentiam, non prohibeatur matrimonium contrahere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod canon dicit: interfectores suarum coniugum ad poenitentiam redigendi sunt, quibus penitus denegatur coniugium.
Sed contra: Est quod canon dicit: interfectores suarum coniugum ad poenitentiam redigendi sunt, quibus penitus denegatur coniugium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 2 arg. 5
Praeterea, in eo in quo quis peccat, debet etiam puniri. Sed peccat contra matrimonium qui uxorem occidit. Ergo debet puniri ut matrimonio privetur.
Praeterea, in eo in quo quis peccat, debet etiam puniri. Sed peccat contra matrimonium qui uxorem occidit. Ergo debet puniri ut matrimonio privetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod uxoricidium ex statuto Ecclesiae matrimonium impedit. Sed quandoque impedit contrahendum et non dirimit contractum: quando scilicet vir propter adulterium aut propter odium occidit uxorem. Tamen, si timetur de incontinentia ipsius, potest cum eo dispensari per Ecclesiam, ut licite matrimonium contrahat.
Quandoque etiam dirimit contractum: ut quando aliquis interficit uxorem suam ut ducat eam cum qua moechatur. Tunc enim efficitur illegitima persona simpliciter ad contrahendum cum illa, ita quod, si de facto cum ea contraxerit, matrimonium dirimitur . Sed per hoc non efficitur simpliciter persona illegitima respectu aliarum mulierum. Unde, si cum alia contraxerit, quamvis peccet contra statutum Ecclesiae faciens, tamen matrimonium contractum non dirimitur propter hoc.
Respondeo dicendum quod uxoricidium ex statuto Ecclesiae matrimonium impedit. Sed quandoque impedit contrahendum et non dirimit contractum: quando scilicet vir propter adulterium aut propter odium occidit uxorem. Tamen, si timetur de incontinentia ipsius, potest cum eo dispensari per Ecclesiam, ut licite matrimonium contrahat.
Quandoque etiam dirimit contractum: ut quando aliquis interficit uxorem suam ut ducat eam cum qua moechatur. Tunc enim efficitur illegitima persona simpliciter ad contrahendum cum illa, ita quod, si de facto cum ea contraxerit, matrimonium dirimitur . Sed per hoc non efficitur simpliciter persona illegitima respectu aliarum mulierum. Unde, si cum alia contraxerit, quamvis peccet contra statutum Ecclesiae faciens, tamen matrimonium contractum non dirimitur propter hoc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod homicidium et adulterium in aliquo casu impediunt matrimonium contrahendum et dirimunt contractum: sicut de uxoricidio hic dicitur, et de adulterio supra habitum est.
Vel dicendum quod uxoricidium est contra substantiam coniugii, sed adulterium contra bonum fidei ei debitae. Sic adulterium non est magis contra matrimonium quam uxoricidium. Et ita ratio procedit ex falsis.
Ad primum ergo dicendum quod homicidium et adulterium in aliquo casu impediunt matrimonium contrahendum et dirimunt contractum: sicut de uxoricidio hic dicitur, et de adulterio supra habitum est.
Vel dicendum quod uxoricidium est contra substantiam coniugii, sed adulterium contra bonum fidei ei debitae. Sic adulterium non est magis contra matrimonium quam uxoricidium. Et ita ratio procedit ex falsis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, simpliciter loquendo, gravius peccatum est occidere matrem quam uxorem, et magis contra naturam: quia naturaliter homo matrem reveretur. Et ideo minus inclinatur ad interfectionem matris, et pronior est ad interfectionem uxoris. Ad cuius pronitatis repressionem, uxoricidis est matrimonium ab Ecclesia interdictum.
Ad secundum dicendum quod, simpliciter loquendo, gravius peccatum est occidere matrem quam uxorem, et magis contra naturam: quia naturaliter homo matrem reveretur. Et ideo minus inclinatur ad interfectionem matris, et pronior est ad interfectionem uxoris. Ad cuius pronitatis repressionem, uxoricidis est matrimonium ab Ecclesia interdictum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod talis non peccat Contra matrimonium, sicut ille qui propriam uxorem interficit. Et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum quod talis non peccat Contra matrimonium, sicut ille qui propriam uxorem interficit. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 60 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod non est necessarium quod, deleta culpa, deleatur omnis poena: sicut de irregularitate patet. Non enim poenitentia restituit in pristinam dignitatem, quamvis possit restituere in pristinum statum gratiae, ut dictum est.
R: Q.. 38 A. 1[t:suppl q. 38 a. 1]
Ad quartum dicendum quod non est necessarium quod, deleta culpa, deleatur omnis poena: sicut de irregularitate patet. Non enim poenitentia restituit in pristinam dignitatem, quamvis possit restituere in pristinum statum gratiae, ut dictum est.
R: Q.. 38 A. 1[t:suppl q. 38 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 61: De impedimento matrimonii quod est votum solemne
Suppl q. 61 pr.
Deinde considerandum est de impedimentis quae superveniunt matrimonio. Et primo, de impedimento quod supervenit matrimonio, scilicet de voto solemni; secundo, de impedimento quod supervenit matrimonio consummato, scilicet de fornicatione.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum alter coniugum, altero invito, post carnalem copulam possit religionem intrare.
Secundo: utrum ante carnalem copulam possit intrare.
Tertio: utrum mulier possit nubere alteri, viro ante carnalem copulam religionem ingresso.
Deinde considerandum est de impedimentis quae superveniunt matrimonio. Et primo, de impedimento quod supervenit matrimonio, scilicet de voto solemni; secundo, de impedimento quod supervenit matrimonio consummato, scilicet de fornicatione.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum alter coniugum, altero invito, post carnalem copulam possit religionem intrare.
Secundo: utrum ante carnalem copulam possit intrare.
Tertio: utrum mulier possit nubere alteri, viro ante carnalem copulam religionem ingresso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum alter coniugum, etiam post carnalem copulam, possit, altero invito, ad religionem transire
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 53 a. 4 arg. 2
suppl q. 64 a. 6 co.[t:suppl q. 53 a. 4 arg. 2][t:suppl q. 64 a. 6 co.]
Suppl q. 61 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod alter coniugum, etiam post carnalem copulam, possit, altero invito, ad religionem transire. Quia lex divina magis debet spiritualibus favere quam lex humana. Sed. lex humana hoc permisit. Ergo multo fortius lex divina permittere debuit.
B: (Rom 12:14)[b:Rom 12:14]
suppl q. 53 a. 4 arg. 2
suppl q. 64 a. 6 co.[t:suppl q. 53 a. 4 arg. 2][t:suppl q. 64 a. 6 co.]
Suppl q. 61 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod alter coniugum, etiam post carnalem copulam, possit, altero invito, ad religionem transire. Quia lex divina magis debet spiritualibus favere quam lex humana. Sed. lex humana hoc permisit. Ergo multo fortius lex divina permittere debuit.
B: (Rom 12:14)[b:Rom 12:14]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 1 arg. 2
Praeterea, minus bonum non impedit maius bonum. Sed matrimonii status est minus bonum quam status religionis, ut patet I Cor. 7. Ergo per matrimonium non debet homo impediri quin possit ad religionem transire.
Praeterea, minus bonum non impedit maius bonum. Sed matrimonii status est minus bonum quam status religionis, ut patet I Cor. 7. Ergo per matrimonium non debet homo impediri quin possit ad religionem transire.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 1 arg. 3
Praeterea, in qualibet religione fit quoddam spirituale matrimonium. Sed licet de leviori religione ad arctiorem transire. Ergo licet de matrimonio leviori, scilicet carnali, ad arctius, scilicet matrimonium religionis, transire, etiam invita uxore.
B: (1Cor 5:5)[b:1Cor 5:5]
Praeterea, in qualibet religione fit quoddam spirituale matrimonium. Sed licet de leviori religione ad arctiorem transire. Ergo licet de matrimonio leviori, scilicet carnali, ad arctius, scilicet matrimonium religionis, transire, etiam invita uxore.
B: (1Cor 5:5)[b:1Cor 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7, ut nec etiam ad tempus vacent orationi coniuges sine mutuo consensu, a matrimonio abstinentes.
B: (1Cor 5:5)[b:1Cor 5:5]
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7, ut nec etiam ad tempus vacent orationi coniuges sine mutuo consensu, a matrimonio abstinentes.
B: (1Cor 5:5)[b:1Cor 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 1 arg. 4
Praeterea, nullus potest facere licite quod est in praeiudicium alterius, sine eius voluntate. Sed votum religionis emissum ab uno coniugum est in praeiudicium alterius: quia unus habet potestatem corporis alterius. Ergo unus sine consensu alterius non potest votum religionis emittere.
B: (Matt 18:17)[b:Matt 18:17]
Praeterea, nullus potest facere licite quod est in praeiudicium alterius, sine eius voluntate. Sed votum religionis emissum ab uno coniugum est in praeiudicium alterius: quia unus habet potestatem corporis alterius. Ergo unus sine consensu alterius non potest votum religionis emittere.
B: (Matt 18:17)[b:Matt 18:17]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod nullus potest facere oblationem Deo de alieno. Unde, cum per matrimonium iam consummatum sit corpus viri factum uxoris, non potest sine consensu eius Deo ipsum offerre per continentiae votum.
Respondeo dicendum quod nullus potest facere oblationem Deo de alieno. Unde, cum per matrimonium iam consummatum sit corpus viri factum uxoris, non potest sine consensu eius Deo ipsum offerre per continentiae votum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod lex humana considerabat matrimonium solum inquantum est in officium naturae. Sed lex divina secundum quod est sacramentum, ex quo habet omnimodam indivisibilitatem. Et ideo non est simile.
Ad primum ergo dicendum quod lex humana considerabat matrimonium solum inquantum est in officium naturae. Sed lex divina secundum quod est sacramentum, ex quo habet omnimodam indivisibilitatem. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod non est inconveniens maius bonum impediri per minus bonum quod habet contrarietatem ad ipsum: sicut etiam bonum per malum impeditur.
Ad secundum dicendum quod non est inconveniens maius bonum impediri per minus bonum quod habet contrarietatem ad ipsum: sicut etiam bonum per malum impeditur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod in qualibet religione contrahitur matrimonium ad unam personam, scilicet ad Christum, cui tamen ad plura obligatur aliquis in una religione quam in alia. Sed matrimonium materiale et religionis non fiunt ad unam personam. Et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum quod in qualibet religione contrahitur matrimonium ad unam personam, scilicet ad Christum, cui tamen ad plura obligatur aliquis in una religione quam in alia. Sed matrimonium materiale et religionis non fiunt ad unam personam. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum alter coniugum, ante carnalem copulam, possit, altero invito, ad religionem transire
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 43 a. 3 ad 1[t:suppl q. 43 a. 3 ad 1]
Suppl q. 61 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nec etiam ante carnalem copulam. Indivisibilitas enim matrimonii pertinet ad matrimonii sacramentum, inquantum scilicet significat perpetuam coniunctionem: Christi ad Ecclesiam. Sed ante carnalem copulam, post consensum per verba de praesenti expressum, est verum matrimonii sacramentum. Ergo non potest fieri divisio per hoc quod alter ad religionem intrat.
suppl q. 43 a. 3 ad 1[t:suppl q. 43 a. 3 ad 1]
Suppl q. 61 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nec etiam ante carnalem copulam. Indivisibilitas enim matrimonii pertinet ad matrimonii sacramentum, inquantum scilicet significat perpetuam coniunctionem: Christi ad Ecclesiam. Sed ante carnalem copulam, post consensum per verba de praesenti expressum, est verum matrimonii sacramentum. Ergo non potest fieri divisio per hoc quod alter ad religionem intrat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 2 arg. 2
Praeterea, in ipso consensu per verba de praesenti expresso unus coniugum in alterum potestatem sui corporis transfert. Ergo statim potest exigere debitum, et alter tenetur reddere. Et ita non potest unus, invito altero, ad religionem transire.
B: (Rom 12:17)[b:Rom 12:17]
Praeterea, in ipso consensu per verba de praesenti expresso unus coniugum in alterum potestatem sui corporis transfert. Ergo statim potest exigere debitum, et alter tenetur reddere. Et ita non potest unus, invito altero, ad religionem transire.
B: (Rom 12:17)[b:Rom 12:17]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 2 arg. 3
Praeterea, Matth. 19: quos Deus coniunxit, homo non separet. Sed coniunctio quae est ante carnalem copulam divinitus facta est. Ergo non potest separari humana voluntate.
B: (Acts 5:1-10)[b:Acts 5:1-10]
Praeterea, Matth. 19: quos Deus coniunxit, homo non separet. Sed coniunctio quae est ante carnalem copulam divinitus facta est. Ergo non potest separari humana voluntate.
B: (Acts 5:1-10)[b:Acts 5:1-10]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod, secundum Hieronymum, Dominus Ioannem vocavit de nuptiis.
Sed contra est quod, secundum Hieronymum, Dominus Ioannem vocavit de nuptiis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod ante carnalem copulam est inter coniuges tantum vinculum spirituale, sed postea etiam est inter eos vinculum carnale. Et ideo, sicut post carnalem copulam matrimonium solvitur per mortem carnalem, ita per ingressum religionis ante copulam carnalem solvitur: quia religio est quaedam mors spiritualis, qua aliquis, saeculo moriens, vivit Deo.
Respondeo dicendum quod ante carnalem copulam est inter coniuges tantum vinculum spirituale, sed postea etiam est inter eos vinculum carnale. Et ideo, sicut post carnalem copulam matrimonium solvitur per mortem carnalem, ita per ingressum religionis ante copulam carnalem solvitur: quia religio est quaedam mors spiritualis, qua aliquis, saeculo moriens, vivit Deo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium ante carnalem copulam significat illam coniunctionem quae est Christi ad animam per gratiam, quae quidem solvitur per dispositionem spiritualem contrariam, scilicet per peccatum. Sed per carnalem copulam significat coniunctionem ad Ecclesiam quantum ad assumptionem humanae naturae in unitate personae, quae omnino est indivisibilis.
Ad primum ergo dicendum quod matrimonium ante carnalem copulam significat illam coniunctionem quae est Christi ad animam per gratiam, quae quidem solvitur per dispositionem spiritualem contrariam, scilicet per peccatum. Sed per carnalem copulam significat coniunctionem ad Ecclesiam quantum ad assumptionem humanae naturae in unitate personae, quae omnino est indivisibilis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod ante carnalem copulam non est omnino translatum corpus unius sub potestate alterius, sed sub conditione si interea alter ad frugem melioris vitae non convolet. Sed per carnalem copulam completur dicta translatio: quia tunc intrat uterque in corporalem possessionem sibi traditae potestatis. Unde etiam ante carnalem copulam non statim tenetur reddere debitum post matrimonium contractum per verba de praesenti, sed datur ei tempus duorum mensium, propter tria. Primo, ut interim possit deliberare de transeundo ad religionem. Secundo, ut praeparentur quae sunt necessaria ad solemnitatem nuptiarum. Tertio, ne vilem habeat maritus datam quam non suspiravit dilatam.
Ad secundum dicendum quod ante carnalem copulam non est omnino translatum corpus unius sub potestate alterius, sed sub conditione si interea alter ad frugem melioris vitae non convolet. Sed per carnalem copulam completur dicta translatio: quia tunc intrat uterque in corporalem possessionem sibi traditae potestatis. Unde etiam ante carnalem copulam non statim tenetur reddere debitum post matrimonium contractum per verba de praesenti, sed datur ei tempus duorum mensium, propter tria. Primo, ut interim possit deliberare de transeundo ad religionem. Secundo, ut praeparentur quae sunt necessaria ad solemnitatem nuptiarum. Tertio, ne vilem habeat maritus datam quam non suspiravit dilatam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod coniunctio matrimonialis ante carnalem copulam est quidem perfecta quantum ad esse primum, sed non consummata quantum ad actum secundum, qui est operatio, et similatur possessioni corporali. Et ideo non omnimodam indivisibilitatem habet.
Ad tertium dicendum quod coniunctio matrimonialis ante carnalem copulam est quidem perfecta quantum ad esse primum, sed non consummata quantum ad actum secundum, qui est operatio, et similatur possessioni corporali. Et ideo non omnimodam indivisibilitatem habet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum mulier possit nubere alteri, viro ante carnalem copulam religionem ingresso
Suppl q. 61 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod mulier non possit nubere alteri, viro ante carnalem copulam religionem ingresso. Quia illud quod cum matrimonio stare potest, non solvit matrimoniale vinculum. Sed adhuc manet vinculum matrimoniale inter eos qui pari voto religionem intrant. Ergo ex hoc quod unus intrat religionem, alter non absolvitur a vinculo matrimoniali. Sed quandiu manet vinculum matrimoniale ad unum, non potest nubere alteri. Ergo, etc.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod mulier non possit nubere alteri, viro ante carnalem copulam religionem ingresso. Quia illud quod cum matrimonio stare potest, non solvit matrimoniale vinculum. Sed adhuc manet vinculum matrimoniale inter eos qui pari voto religionem intrant. Ergo ex hoc quod unus intrat religionem, alter non absolvitur a vinculo matrimoniali. Sed quandiu manet vinculum matrimoniale ad unum, non potest nubere alteri. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 3 arg. 2
Praeterea, vir post ingressum religionis potest ante professionem redire ad saeculum. Si ergo mulier posset alteri nubere, viro intrante religionem, et ipse posset alteram ducere rediens ad saeculum. Quod est absurdum.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19]
Praeterea, vir post ingressum religionis potest ante professionem redire ad saeculum. Si ergo mulier posset alteri nubere, viro intrante religionem, et ipse posset alteram ducere rediens ad saeculum. Quod est absurdum.
B: (Matt 16:19)[b:Matt 16:19]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 3 arg. 3
Praeterea, per Decretalem novam professio ante annum emissa pro nulla reputatur. Ergo, si post talem professionem ad uxorem redeat, tenetur eum recipere. Ergo neque per introitum viri in religionem, neque per votum, datur mulieri potestas nubendi alteri.
Praeterea, per Decretalem novam professio ante annum emissa pro nulla reputatur. Ergo, si post talem professionem ad uxorem redeat, tenetur eum recipere. Ergo neque per introitum viri in religionem, neque per votum, datur mulieri potestas nubendi alteri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 3 s. c. 1
Sed contra, nullus potest alterum obligare ad ea quae sunt perfectionis. Sed continentia est de his quae ad perfectionem pertinent. Ergo mulier non arctatur ad continentiam ex hoc quod vir religionem ingreditur. Et sic potest nubere.
Sed contra, nullus potest alterum obligare ad ea quae sunt perfectionis. Sed continentia est de his quae ad perfectionem pertinent. Ergo mulier non arctatur ad continentiam ex hoc quod vir religionem ingreditur. Et sic potest nubere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut mors corporalis viri hoc modo vinculum matrimoniale solvit ut mulier nubat cui vult, secundum Apostoli sententiam; ita etiam post mortem spiritualem viri per religionis ingressum poterit cui voluerit nubere.
Respondeo dicendum quod, sicut mors corporalis viri hoc modo vinculum matrimoniale solvit ut mulier nubat cui vult, secundum Apostoli sententiam; ita etiam post mortem spiritualem viri per religionis ingressum poterit cui voluerit nubere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quando uterque pari voto continentiam vovet, tunc neuter coniugali vinculo abrenuntiat, et ideo adhuc manet. Sed quando unus tantum vovet, tunc, quantum est in se, abrenuntiat vinculo coniugali. Et ideo alter absolvitur a vinculo illo.
Ad primum ergo dicendum quod, quando uterque pari voto continentiam vovet, tunc neuter coniugali vinculo abrenuntiat, et ideo adhuc manet. Sed quando unus tantum vovet, tunc, quantum est in se, abrenuntiat vinculo coniugali. Et ideo alter absolvitur a vinculo illo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod non intelligitur mortuus saeculo per religionis ingressum quousque professionem emiserit. Et ideo usque ad tempus illud tenetur eum uxor sua expectare.
Ad secundum dicendum quod non intelligitur mortuus saeculo per religionis ingressum quousque professionem emiserit. Et ideo usque ad tempus illud tenetur eum uxor sua expectare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 61 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod de professione sic emissa ante tempus determinatum a iure est idem iudicium quod de voto simplici. Unde, sicut post votum simplex viri mulier ei debitum reddere non tenetur, tamen ipsa non haberet potestatem alteri nubere, ita et hic.
Ad tertium dicendum quod de professione sic emissa ante tempus determinatum a iure est idem iudicium quod de voto simplici. Unde, sicut post votum simplex viri mulier ei debitum reddere non tenetur, tamen ipsa non haberet potestatem alteri nubere, ita et hic.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 62: De impedimento quod supervenit matrimonio consummato, quod est fornicatio
Suppl q. 62 pr.
Deinde considerandum est de impedimento quod supervenit matrimonio consummato, scilicet de fornicatione, quae impedit matrimonium praecedens quoad actum, durante vinculo matrimoniali.
Et circa hoc quaeruntur sex.
Primo: utrum liceat viro dimittere uxorem causa fornicationis.
Secundo: utrum ad hoc teneatur.
Tertio: utrum proprio iudicio eam dimittere possit.
Quarto: utrum vir et uxor quantum ad hoc sint aequalis conditionis.
Quinto: utrum post divortium debeant manere innupti.
Sexto: utrum post divortium possint reconciliari.
Deinde considerandum est de impedimento quod supervenit matrimonio consummato, scilicet de fornicatione, quae impedit matrimonium praecedens quoad actum, durante vinculo matrimoniali.
Et circa hoc quaeruntur sex.
Primo: utrum liceat viro dimittere uxorem causa fornicationis.
Secundo: utrum ad hoc teneatur.
Tertio: utrum proprio iudicio eam dimittere possit.
Quarto: utrum vir et uxor quantum ad hoc sint aequalis conditionis.
Quinto: utrum post divortium debeant manere innupti.
Sexto: utrum post divortium possint reconciliari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum propter fornicationem liceat viro uxorem dimittere
Suppl q. 62 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod propter fornicationem non liceat viro uxorem dimittere. Non enim est malum pro malo reddendum. Sed vir dimittens uxorem propter fornicationem, videtur malum pro malo reddere. Ergo hoc non licet.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod propter fornicationem non liceat viro uxorem dimittere. Non enim est malum pro malo reddendum. Sed vir dimittens uxorem propter fornicationem, videtur malum pro malo reddere. Ergo hoc non licet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 1 arg. 2
Praeterea, maius peccatum est si uterque fornicetur quam si alter tantum. Sed si uterque fornicetur, non poterit propter hoc fieri divortium. Ergo nec si unus tantum fornicatus fuerit.
Praeterea, maius peccatum est si uterque fornicetur quam si alter tantum. Sed si uterque fornicetur, non poterit propter hoc fieri divortium. Ergo nec si unus tantum fornicatus fuerit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 1 arg. 3
Praeterea, fornicatio spiritualis et quaedam alia peccata sunt graviora quam fornicatio carnalis. Sed propter illa non potest fieri separatio a toro. Ergo nec propter fornicationem carnalem.
Praeterea, fornicatio spiritualis et quaedam alia peccata sunt graviora quam fornicatio carnalis. Sed propter illa non potest fieri separatio a toro. Ergo nec propter fornicationem carnalem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 1 arg. 4
Praeterea, vitium contra naturam magis remotum est a bonis matrimonii quam fornicatio, quae modo naturae fit. Ergo magis debuit poni causa separationis quam fornicatio.
Praeterea, vitium contra naturam magis remotum est a bonis matrimonii quam fornicatio, quae modo naturae fit. Ergo magis debuit poni causa separationis quam fornicatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 5.
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 5.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 1 arg. 5
Praeterea, illi qui frangit fidem, non tenetur aliquis servare fidem. Sed coniux fornicando fidem frangit quam alteri coniugi debet. Ergo alter potest alterum causa fornicationis dimittere.
Praeterea, illi qui frangit fidem, non tenetur aliquis servare fidem. Sed coniux fornicando fidem frangit quam alteri coniugi debet. Ergo alter potest alterum causa fornicationis dimittere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod Dominus dimittere uxorem concessit propter fornicationem in poenam illius qui fidem fregit, et in favorem illius qui fidem servavit, ut non sit adstrictus ad reddendum debitum ei qui non servavit fidem. Et propter hoc excipiuntur septem casus in quibus non licet viro uxorem dimittere fornicantem, in quibus vel uxor a culpa immunis est, vel utrique aequaliter culpabiles sunt.
Primus est, si ipse vir similiter fornicatus fuerit. Secundus, si ipse uxorem prostituerit. Tertius, si uxor virum probabiliter mortuum credens propter longam eius absentiam, alteri nupserit. Quartus est, si latenter cognita est ab aliquo sub specie viri lectum subintrante. Quintus, si fuerit vi oppressa. Sextus, si reconciliavit eam sibi post adulterium perpetratum, carnaliter eam cognoscens. Septimus, si in matrimonio in infidelitate utriusque contracto vir dederit uxori libellum repudii et uxor alteri nupserit. Tunc enim, si uterque convertatur, tenetur eam vir recipere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod vir, si dimittat uxorem fornicantem livore vindictae, peccat. Si autem ad infamiam propriam cavendam, ne videatur particeps criminis; vel ad vitium uxoris corrigendum; vel ad vitandum prolis incertitudinem, non peccat.
Ad primum ergo dicendum quod vir, si dimittat uxorem fornicantem livore vindictae, peccat. Si autem ad infamiam propriam cavendam, ne videatur particeps criminis; vel ad vitium uxoris corrigendum; vel ad vitandum prolis incertitudinem, non peccat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod divortium ex causa fornicationis fit uno accusante alium. Et quia nullus potest accusare qui in simili crimine existit, quando uterque fornicatur divortium celebrari non potest: quamvis magis peccetur contra matrimonium utroque fornicante quam altero tantum.
Ad secundum dicendum quod divortium ex causa fornicationis fit uno accusante alium. Et quia nullus potest accusare qui in simili crimine existit, quando uterque fornicatur divortium celebrari non potest: quamvis magis peccetur contra matrimonium utroque fornicante quam altero tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod fornicatio directe est contra bona matrimonii: quia tollitur per eam certitudo prolis; et fides frangitur; et significatio non servatur, dum unus coniugum pluribus carnem suam dividit. Et ideo alia crimina, quamvis forte sint maiora fornicatione, non causant divortium.
Sed quia infidelitas, quae dicitur spiritualis fornicatio, etiam est contra matrimonii bonum quod est proles educanda ad cultum Dei, etiam ipsa facit divortium. Sed tamen aliter quam corporalis fornicatio. Quia propter unum actum fornicationis carnalis potest procedi ad divortium, non autem propter unum actum infidelitatis, sed propter consuetudinem, quae pertinaciam ostendit, in qua infidelitas perficitur.
Ad tertium dicendum quod fornicatio directe est contra bona matrimonii: quia tollitur per eam certitudo prolis; et fides frangitur; et significatio non servatur, dum unus coniugum pluribus carnem suam dividit. Et ideo alia crimina, quamvis forte sint maiora fornicatione, non causant divortium.
Sed quia infidelitas, quae dicitur spiritualis fornicatio, etiam est contra matrimonii bonum quod est proles educanda ad cultum Dei, etiam ipsa facit divortium. Sed tamen aliter quam corporalis fornicatio. Quia propter unum actum fornicationis carnalis potest procedi ad divortium, non autem propter unum actum infidelitatis, sed propter consuetudinem, quae pertinaciam ostendit, in qua infidelitas perficitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod etiam propter vitium contra naturam potest procedi ad divortium. Sed tamen non fit ita mentio de ipso, tum quia est passio innominabilis; tum quia rarius accidit; tum quia non ita causat incertitudinem prolis.
Ad quartum dicendum quod etiam propter vitium contra naturam potest procedi ad divortium. Sed tamen non fit ita mentio de ipso, tum quia est passio innominabilis; tum quia rarius accidit; tum quia non ita causat incertitudinem prolis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum vir teneatur ex praecepto uxorem fornicantem dimittere
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 62 a. 5 arg. 1[t:suppl q. 62 a. 5 arg. 1]
Suppl q. 62 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vir teneatur ex praecepto uxorem fornicantem dimittere. Vir enim, cum sit caput uxoris, tenetur uxorem corrigere. Sed separatio a toro est inducta ad correctionem uxoris fornicantis. Ergo tenetur eam a se separare.
suppl q. 62 a. 5 arg. 1[t:suppl q. 62 a. 5 arg. 1]
Suppl q. 62 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vir teneatur ex praecepto uxorem fornicantem dimittere. Vir enim, cum sit caput uxoris, tenetur uxorem corrigere. Sed separatio a toro est inducta ad correctionem uxoris fornicantis. Ergo tenetur eam a se separare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 arg. 2
Praeterea, qui consentit peccanti mortaliter, ipse etiam mortaliter peccat. Sed vir retinens uxorem fornicantem consentire ei videtur, ut in littera dicitur. Ergo peccat nisi eam a se eiiciat.
Praeterea, qui consentit peccanti mortaliter, ipse etiam mortaliter peccat. Sed vir retinens uxorem fornicantem consentire ei videtur, ut in littera dicitur. Ergo peccat nisi eam a se eiiciat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 arg. 3
Praeterea, I Cor: 6 dicitur: qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur. Sed non potest aliquis simul esse membrum meretricis et Christi, ut ibidem dicitur. Ergo vir uxori fornicanti adhaerens membrum Christi esse desinit, mortaliter peccans.
Praeterea, I Cor: 6 dicitur: qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur. Sed non potest aliquis simul esse membrum meretricis et Christi, ut ibidem dicitur. Ergo vir uxori fornicanti adhaerens membrum Christi esse desinit, mortaliter peccans.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 arg. 4
Praeterea, sicut cognatio tollit vinculum matrimonii, ita fornicatio separat a toro. Sed postquam vir noverit consanguinitatem sui ad uxorem, peccat mortaliter cognoscens eam. Ergo et si cognoscit uxorem postquam scit ipsam esse fornicatam, mortaliter peccat.
Praeterea, sicut cognatio tollit vinculum matrimonii, ita fornicatio separat a toro. Sed postquam vir noverit consanguinitatem sui ad uxorem, peccat mortaliter cognoscens eam. Ergo et si cognoscit uxorem postquam scit ipsam esse fornicatam, mortaliter peccat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicit Glossa 1 Cor. 7, quod Dominus permisit causa fornicationis uxorem dimittere. Ergo non est in praecepto.
Sed contra: Est quod dicit Glossa 1 Cor. 7, quod Dominus permisit causa fornicationis uxorem dimittere. Ergo non est in praecepto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 arg. 5
Praeterea, quilibet potest dimittere alteri quod in se peccavit. Sed uxor fornicando peccavit in virum. Ergo vir potest ei parcere, ut non dimittat eam.
Praeterea, quilibet potest dimittere alteri quod in se peccavit. Sed uxor fornicando peccavit in virum. Ergo vir potest ei parcere, ut non dimittat eam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod dimissio uxoris fornicantis introducta est ad corrigendum uxoris crimen per talem poenam. Poena autem corrigeris non requiritur ubi emendatio iam praecessit. Et ideo, si mulier de peccato poeniteat, vir non tenetur eam dimittere. Si autem non poeniteat, tenetur: ne peccato eius consentire videatur, dum correptionem debitam non apponit.
Respondeo dicendum quod dimissio uxoris fornicantis introducta est ad corrigendum uxoris crimen per talem poenam. Poena autem corrigeris non requiritur ubi emendatio iam praecessit. Et ideo, si mulier de peccato poeniteat, vir non tenetur eam dimittere. Si autem non poeniteat, tenetur: ne peccato eius consentire videatur, dum correptionem debitam non apponit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod peccatum fornicationis in uxore potest corrigi non tantum tali poena, sed etiam verbis et verbere. Et ideo, si alias ad correctionem sit parata, non tenetur vir praedictam poenam ad eius correctionem adhibere.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum fornicationis in uxore potest corrigi non tantum tali poena, sed etiam verbis et verbere. Et ideo, si alias ad correctionem sit parata, non tenetur vir praedictam poenam ad eius correctionem adhibere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod tunc vir uxori consentire videtur quando eam tenet non cessantem a peccato praeterito. Si autem emendata fuerit, non ei consentit.
Ad secundum dicendum quod tunc vir uxori consentire videtur quando eam tenet non cessantem a peccato praeterito. Si autem emendata fuerit, non ei consentit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ex quo de peccato fornicationis poenituit, meretrix dici non potest. Et ideo vir ei se coniungendo membrum meretricis non fit.
Vel dicendum quod non coniungitur ei quasi meretrici, sed quasi uxori.
Ad tertium dicendum quod ex quo de peccato fornicationis poenituit, meretrix dici non potest. Et ideo vir ei se coniungendo membrum meretricis non fit.
Vel dicendum quod non coniungitur ei quasi meretrici, sed quasi uxori.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod non est simile. Quia consanguinitas facit ut non sit inter eos vinculum matrimoniale, et ideo carnalis copula esset illicita. Sed fornicatio non tollit vinculum praedictum. Et ideo actus remanet, quantum est de se, licitus: nisi per accidens illicitus fiat, inquantum vir consentire turpitudini uxoris videtur.
Ad quartum dicendum quod non est simile. Quia consanguinitas facit ut non sit inter eos vinculum matrimoniale, et ideo carnalis copula esset illicita. Sed fornicatio non tollit vinculum praedictum. Et ideo actus remanet, quantum est de se, licitus: nisi per accidens illicitus fiat, inquantum vir consentire turpitudini uxoris videtur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod permissio illa est intelligenda per prohibitionis privationem. Et sic contra praeceptum non dividitur: quia etiam quod cadit sub praecepto non est prohibitum.
Ad quintum dicendum quod permissio illa est intelligenda per prohibitionis privationem. Et sic contra praeceptum non dividitur: quia etiam quod cadit sub praecepto non est prohibitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 2 ad 6
Ad sextum dicendum quod uxor non tantum peccat in virum, sed etiam in seipsam et in Deum. Et ideo vir non totaliter potest poenam dimittere, nisi emendatio sequatur.
Ad sextum dicendum quod uxor non tantum peccat in virum, sed etiam in seipsam et in Deum. Et ideo vir non totaliter potest poenam dimittere, nisi emendatio sequatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum proprio iudicio possit vir uxorem fornicantem dimittere
Suppl q. 62 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod proprio iudicio possit vir: uxorem fornicantem dimittere. Sententiam enim a iudice latam absque alio iudicio exequi licet. Sed Deus, iustus iudex, dedit hanc sententiam ut propter fornicationem vir uxorem dimittere possit. Non ergo requiritur ad hoc aliud iudicium.
B: (Matt 11:11)[b:Matt 11:11] (Gal 1:8)[b:Gal 1:8]
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod proprio iudicio possit vir: uxorem fornicantem dimittere. Sententiam enim a iudice latam absque alio iudicio exequi licet. Sed Deus, iustus iudex, dedit hanc sententiam ut propter fornicationem vir uxorem dimittere possit. Non ergo requiritur ad hoc aliud iudicium.
B: (Matt 11:11)[b:Matt 11:11] (Gal 1:8)[b:Gal 1:8]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 arg. 2
Praeterea, Matth. 1 dicitur quod Ioseph, cum esset iustus, cogitavit occulte dimittere Mariam. Ergo videtur quod occulte vir possit divortium celebrare absque iudicio Ecclesiae.
Praeterea, Matth. 1 dicitur quod Ioseph, cum esset iustus, cogitavit occulte dimittere Mariam. Ergo videtur quod occulte vir possit divortium celebrare absque iudicio Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 arg. 3
Praeterea, si vir post fornicationem uxoris cognitam debitum ei reddit, amittit actionem quam contra fornicariam habebat. Ergo denegatio debiti, quae ad divortium pertinet, debet Ecclesiae iudicium praecedere.
Praeterea, si vir post fornicationem uxoris cognitam debitum ei reddit, amittit actionem quam contra fornicariam habebat. Ergo denegatio debiti, quae ad divortium pertinet, debet Ecclesiae iudicium praecedere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 arg. 4
Praeterea, illud quod non potest probari, non debet ad Ecclesiae iudicium adduci. Sed fornicationis crimen non potest probari: quia oculus adulteri observat caliginem, ut dicitur Iob 24. Ergo non debet iudicio Ecclesiae praedictum divortium fieri.
Praeterea, illud quod non potest probari, non debet ad Ecclesiae iudicium adduci. Sed fornicationis crimen non potest probari: quia oculus adulteri observat caliginem, ut dicitur Iob 24. Ergo non debet iudicio Ecclesiae praedictum divortium fieri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 arg. 5
Praeterea, accusationem debet inscriptio praecedere, qua aliquis se ad talionem obliget si in probatione deficiat. Sed hoc non potest esse in ista materia: quia, qualitercumque res iret, vir consequeretur intentum suum, sive ipse uxorem dimitteret, sive uxor eum. Ergo non debet ad iudicium Ecclesiae per accusationem adduci.
Praeterea, accusationem debet inscriptio praecedere, qua aliquis se ad talionem obliget si in probatione deficiat. Sed hoc non potest esse in ista materia: quia, qualitercumque res iret, vir consequeretur intentum suum, sive ipse uxorem dimitteret, sive uxor eum. Ergo non debet ad iudicium Ecclesiae per accusationem adduci.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 arg. 6
Praeterea, plus tenetur homo uxori quam extraneo. Sed homo crimen alterius, etiam extranei, non debet Ecclesiae deferre nisi monitione praemissa in secreto, ut patet Matth. 18. Ergo multo minus potest crimen uxoris ad Ecclesiam deferre, si eam prius occulte non corripuerit.
Praeterea, plus tenetur homo uxori quam extraneo. Sed homo crimen alterius, etiam extranei, non debet Ecclesiae deferre nisi monitione praemissa in secreto, ut patet Matth. 18. Ergo multo minus potest crimen uxoris ad Ecclesiam deferre, si eam prius occulte non corripuerit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Nullus debet seipsum vindicare. Sed si vir uxorem fornicantem proprio arbitrio dimitteret, ipse se vindicaret. Ergo hoc non debet fieri.
Sed contra: Nullus debet seipsum vindicare. Sed si vir uxorem fornicantem proprio arbitrio dimitteret, ipse se vindicaret. Ergo hoc non debet fieri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 arg. 7
Praeterea, nullus in eadem causa est actor et iudex. Sed vir est actor impetens uxorem de offensa in se commissa. Ergo ipse non potest esse iudex. Et sic non debet eam proprio arbitrio dimittere.
Praeterea, nullus in eadem causa est actor et iudex. Sed vir est actor impetens uxorem de offensa in se commissa. Ergo ipse non potest esse iudex. Et sic non debet eam proprio arbitrio dimittere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod vir potest uxorem dimittere dupliciter. Uno modo, quantum ad torum tantum. Et sic potest eam dimittere, quam cito sibi constat de fornicatione uxoris, proprio arbitrio. Nec tenetur reddere debitum exigenti nisi per Ecclesiam compellatur. Et taliter reddens nullum praeiudicium sibi facit.
Alio modo, quantum ad torum et cohabitationem. Et hoc modo non potest dimitti nisi iudicio Ecclesiae. Et si alias dimissa fuerit, debet cogi ad cohabitandum: nisi possit ei vir in continenti fornicationem probare. Haec autem dimissio divortium dicitur. Et ideo concedendum est quod divortium non potest celebrari nisi iudicio Ecclesiae.
Respondeo dicendum quod vir potest uxorem dimittere dupliciter. Uno modo, quantum ad torum tantum. Et sic potest eam dimittere, quam cito sibi constat de fornicatione uxoris, proprio arbitrio. Nec tenetur reddere debitum exigenti nisi per Ecclesiam compellatur. Et taliter reddens nullum praeiudicium sibi facit.
Alio modo, quantum ad torum et cohabitationem. Et hoc modo non potest dimitti nisi iudicio Ecclesiae. Et si alias dimissa fuerit, debet cogi ad cohabitandum: nisi possit ei vir in continenti fornicationem probare. Haec autem dimissio divortium dicitur. Et ideo concedendum est quod divortium non potest celebrari nisi iudicio Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sententia est applicatio iuris communis ad particulare factum. Unde Dominus ius promulgavit, secundum quod sententia in iudicio formari debet.
Ad primum ergo dicendum quod sententia est applicatio iuris communis ad particulare factum. Unde Dominus ius promulgavit, secundum quod sententia in iudicio formari debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod , Ioseph voluit Virginem dimittere, non quasi suspectam de fornicatione, sed ob reverentiam sanctitatis eius, timens ei cohabitare.
Nec tamen est simile. Quia tunc ex adulterio non solum procedebatur ad divortium sed ulterius ad lapidationem. Non autem nunc, quando agitur in iudicio Ecclesiae.
Ad secundum dicendum quod , Ioseph voluit Virginem dimittere, non quasi suspectam de fornicatione, sed ob reverentiam sanctitatis eius, timens ei cohabitare.
Nec tamen est simile. Quia tunc ex adulterio non solum procedebatur ad divortium sed ulterius ad lapidationem. Non autem nunc, quando agitur in iudicio Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 ad 3
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod quandoque vir, uxorem suspectam habens, ei insidiatur, et deprehendere potest eam cum testibus in crimine fornicationis. Et sic potest ad accusationem procedere.
Et praeterea, si de facto ipso non constat, possunt esse violentae suspiciones fornicationis, quibus probatis, videtur fornicatio probata esse: ut si inveniatur solus cum sola, horis et locis suspectis, et nudus cum nuda.
Ad quartum dicendum quod quandoque vir, uxorem suspectam habens, ei insidiatur, et deprehendere potest eam cum testibus in crimine fornicationis. Et sic potest ad accusationem procedere.
Et praeterea, si de facto ipso non constat, possunt esse violentae suspiciones fornicationis, quibus probatis, videtur fornicatio probata esse: ut si inveniatur solus cum sola, horis et locis suspectis, et nudus cum nuda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum: quod maritus potest accusare uxorem de adulterio dupliciter. Uno modo, ad tori separationem, coram iudice spirituali. Et tunc inscriptio debet fieri sine obligatione ad legem talionis: quia sic vir consequeretur intentum suum, ut probat obiectio. Alio modo, ad punitionem criminis in iudicio saeculari. Et sic oportet quod praecedat inscriptio per quam ad poenam talionis se obliget si in probatione deficiat.
Ad quintum dicendum: quod maritus potest accusare uxorem de adulterio dupliciter. Uno modo, ad tori separationem, coram iudice spirituali. Et tunc inscriptio debet fieri sine obligatione ad legem talionis: quia sic vir consequeretur intentum suum, ut probat obiectio. Alio modo, ad punitionem criminis in iudicio saeculari. Et sic oportet quod praecedat inscriptio per quam ad poenam talionis se obliget si in probatione deficiat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 3 ad 6
Ad sextum dicendum quod, sicut decretalis dicit, tribus modis in criminibus procedi potest. Primo, per inquisitionem: quam debet praecedere clamosa insinuatio, quae locum accusationis tenet. Secundo, per accusationem: quam debet praecedere inscriptio. Tertio, per denuntiationem: quam debet praecedere fraterna correctio. Verbum ergo Domini intelligitur quando agitur per viam denuntiationis, non quando agitur per viam accusationis: quia tunc non agitur solum ad correctionem delinquentis, sed ad punitionem, propter bonum commune conservandum, quod, iustitia deficiente, periret.
Ad sextum dicendum quod, sicut decretalis dicit, tribus modis in criminibus procedi potest. Primo, per inquisitionem: quam debet praecedere clamosa insinuatio, quae locum accusationis tenet. Secundo, per accusationem: quam debet praecedere inscriptio. Tertio, per denuntiationem: quam debet praecedere fraterna correctio. Verbum ergo Domini intelligitur quando agitur per viam denuntiationis, non quando agitur per viam accusationis: quia tunc non agitur solum ad correctionem delinquentis, sed ad punitionem, propter bonum commune conservandum, quod, iustitia deficiente, periret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum vir et uxor debeant in causa divortii ad paria iudicari
Suppl q. 62 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod vir et uxor non debeant in causa divortii ad paria iudicari. Divortium enim conceditur in lege nova loco repudii, quod erat in lege veteri, ut patet Matth. 5. Sed in repudio vir et uxor non iudicabantur ad paria: quia vir poterat repudiare uxorem, et non e converso. Ergo nec in divortio debent ad paria iudicari.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod vir et uxor non debeant in causa divortii ad paria iudicari. Divortium enim conceditur in lege nova loco repudii, quod erat in lege veteri, ut patet Matth. 5. Sed in repudio vir et uxor non iudicabantur ad paria: quia vir poterat repudiare uxorem, et non e converso. Ergo nec in divortio debent ad paria iudicari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 4 arg. 2
Praeterea, plus est contra legem naturae quod uxor plures viros habeat quam quod vir plures mulieres: unde hoc quandoque licuit, illud vero, illud vero nunquam. Ergo plus peccat mulier in adulterio quam vir. Et ita non debent ad paria iudicari.
Praeterea, plus est contra legem naturae quod uxor plures viros habeat quam quod vir plures mulieres: unde hoc quandoque licuit, illud vero, illud vero nunquam. Ergo plus peccat mulier in adulterio quam vir. Et ita non debent ad paria iudicari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 4 arg. 3
Praeterea, ubi est maius nocumentum proximi, ibi est maius peccatum. Sed plus nocet uxor adultera viro quam vir adulter uxori: quia adulterium uxoris facit incertitudinem prolis, non autem adulterium viri. Ergo maius est peccatum uxoris. Et sic non debent ad paria iudicari.
B: (Matt 12)[b:Matt 12]
Praeterea, ubi est maius nocumentum proximi, ibi est maius peccatum. Sed plus nocet uxor adultera viro quam vir adulter uxori: quia adulterium uxoris facit incertitudinem prolis, non autem adulterium viri. Ergo maius est peccatum uxoris. Et sic non debent ad paria iudicari.
B: (Matt 12)[b:Matt 12]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 4 arg. 4
Praeterea, divortium inducitur ad crimen adulterii corrigendum. Sed magis pertinet ad virum, qui est caput mulieris, ut dicitur I Cor. 11, corrigere uxorem quam e converso. Ergo non debent in repudio ad paria iudicari, sed vir debet esse melioris conditionis.
B: (Gen 18:25)[b:Gen 18:25]
Praeterea, divortium inducitur ad crimen adulterii corrigendum. Sed magis pertinet ad virum, qui est caput mulieris, ut dicitur I Cor. 11, corrigere uxorem quam e converso. Ergo non debent in repudio ad paria iudicari, sed vir debet esse melioris conditionis.
B: (Gen 18:25)[b:Gen 18:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Videtur quod in hoc uxor debeat esse melioris conditionis. Quia quanto est maior fragilitas in peccante, tanto magis est peccatum venia dignum. Sed in mulieribus est maior fragilitas quam in viris: ratione cuius dicit Chrysostomus quod propria passio mulierum est luxuria. Et Philosophus dicit, in VII Ethic., quod mulieres non dicuntur continentes, proprie loquendo, propter facilem inclinationem ad concupiscentias: quia nec bruta animalia possunt continere, propter hoc quod non habent aliquid quod concupiscentiis obviare possit. Ergo mulieribus in poena divortii deberet magis parci.
Sed contra: Videtur quod in hoc uxor debeat esse melioris conditionis. Quia quanto est maior fragilitas in peccante, tanto magis est peccatum venia dignum. Sed in mulieribus est maior fragilitas quam in viris: ratione cuius dicit Chrysostomus quod propria passio mulierum est luxuria. Et Philosophus dicit, in VII Ethic., quod mulieres non dicuntur continentes, proprie loquendo, propter facilem inclinationem ad concupiscentias: quia nec bruta animalia possunt continere, propter hoc quod non habent aliquid quod concupiscentiis obviare possit. Ergo mulieribus in poena divortii deberet magis parci.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 4 arg. 5
Praeterea, vir ponitur caput mulieris ut ipsam corrigat. Ergo magis peccat quam mulier. Et sic debet magis puniri.
Praeterea, vir ponitur caput mulieris ut ipsam corrigat. Ergo magis peccat quam mulier. Et sic debet magis puniri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod in causa divortii vir et uxor ad paria iudicantur, ut idem sit licitum et illicitum uni quod alteri. Non tamen pariter iudicantur ad illa: quia causa divortii est maior in uno quam in alio, cum tamen in utroque sit sufficiens causa ad divortium. Divortium enim est poena adulterii inquantum est contra matrimonii bona.
Quantum autem ad bonum fidei, ad quam coniuges aequaliter sibi invicem tenentur, tantum peccat contra matrimonium adulterium unius sicut adulterium alterius: et haec causa in utroque sufficit ad divortium.
Sed quantum ad bonum prolis, plus peccat adulterium uxoris quam viri: et ideo maior causa divortii est iri uxore quam in viro. Et sic ad aequalia, sed non ex aequali causa, obligantur. Nec tamen iniuste: quia in utroque est causa sufficiens ad hanc poenam; sicut est etiam de duobus qui damnantur ad eiusdem mortis poenam, quamvis alius altero gravius peccaverit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod repudium non permittebatur nisi ad evitandum homicidium. Et quia in viris magis erat de hoc periculum quam in mulieribus, ideo viro permittebatur dimittere uxorem, non autem e converso, per legem repudii.
Ad primum ergo dicendum quod repudium non permittebatur nisi ad evitandum homicidium. Et quia in viris magis erat de hoc periculum quam in mulieribus, ideo viro permittebatur dimittere uxorem, non autem e converso, per legem repudii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 4 ad 2
Ad secundum et tertium dicendum quod rationes illae procedunt secundum quod in comparatione ad bonum prolis maior sit causa divortii in uxore adultera quam in viro. Non tamen sequitur quod non iudicentur ad paria, ut ex dictis patet.
Ad secundum et tertium dicendum quod rationes illae procedunt secundum quod in comparatione ad bonum prolis maior sit causa divortii in uxore adultera quam in viro. Non tamen sequitur quod non iudicentur ad paria, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 4 ad 3
Ad quartum dicendum quod, quamvis vir sit caput mulieris quasi gubernator, non tamen quasi iudex ipsius: sicut nec e converso. Et ideo in his quae per iudicium facienda sunt, non plus potest vir in uxorem quam e converso.
Ad quartum dicendum quod, quamvis vir sit caput mulieris quasi gubernator, non tamen quasi iudex ipsius: sicut nec e converso. Et ideo in his quae per iudicium facienda sunt, non plus potest vir in uxorem quam e converso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 4 ad 4
Ad quintum dicendum quod in adulterio invenitur de ratione peccati idem quod est in fornicatione simplici, et adhuc plus, quod magis gravat, scilicet matrimonii laesio. Si ergo consideretur id quod est commune adulterio et fornicationi, peccatum viri et mulieris se habent ut excedentia et excessa: quia in mulieribus est plus de humore, et ideo sunt magis ducibiles a concupiscentiis; sed in viro est plus de calore, qui concupiscentiam excitat. Sed tamen, simpliciter loquendo, ceteris paribus, vir in simplici fornicatione plus peccat quam mulier: quia plus habet de rationis bono, quod praevalet quibuslibet motibus corporalium passionum.
Sed quantum ad laesionem matrimonii, quam adulterium fornicationi addit, ex qua divortium causatur, plus peccat mulier quam vir, ut ex dictis patet. Et quia hoc est gravius quam simplex fornicatio, ideo, simpliciter loquendo, plus peccat mulier adultera quam vir adulter ceteris paribus.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 4 ad 5
Ad sextum dicendum quod, quamvis regimen quod datur viro in mulierem sit quaedam circumstantia aggravans, tamen ex illa circumstantia quae in aliam speciem trahit, magis aggravatur peccatum: scilicet ex laesione matrimonii, quae trahit ad speciem iniustitiae, in hoc quod furtive aliena proles submittitur.
Ad sextum dicendum quod, quamvis regimen quod datur viro in mulierem sit quaedam circumstantia aggravans, tamen ex illa circumstantia quae in aliam speciem trahit, magis aggravatur peccatum: scilicet ex laesione matrimonii, quae trahit ad speciem iniustitiae, in hoc quod furtive aliena proles submittitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum post divortium vir alteri nubere possit
Suppl q. 62 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod post divortium vir alteri nubere possit. Nullus enim tenetur ad perpetuam continentiam. Sed vir tenetur in aliquo casu uxorem fornicantem a se in perpetuum separare, ut patet ex dictis. Ergo videtur quod ad minus in tali casu alteram ducere possit.
B: (1Cor 5:12)[b:1Cor 5:12]
R: Q.. 62 A. 2[t:suppl q. 62 a. 2]
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod post divortium vir alteri nubere possit. Nullus enim tenetur ad perpetuam continentiam. Sed vir tenetur in aliquo casu uxorem fornicantem a se in perpetuum separare, ut patet ex dictis. Ergo videtur quod ad minus in tali casu alteram ducere possit.
B: (1Cor 5:12)[b:1Cor 5:12]
R: Q.. 62 A. 2[t:suppl q. 62 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 5 arg. 2
Praeterea, peccanti non est danda maior occasio peccandi. Sed si ei qui propter culpam fornicationis dimittitur, non licet aliam copulam quaerere, datur sibi maior occasio peccandi: non enim est probabile quod qui in matrimonio non continuit, quod postea continere possit. Ergo videtur quod liceat ei ad aliam copulam transire.
Praeterea, peccanti non est danda maior occasio peccandi. Sed si ei qui propter culpam fornicationis dimittitur, non licet aliam copulam quaerere, datur sibi maior occasio peccandi: non enim est probabile quod qui in matrimonio non continuit, quod postea continere possit. Ergo videtur quod liceat ei ad aliam copulam transire.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 5 arg. 3
Praeterea, uxor non tenetur viro nisi ad debitum reddendum et cohabitationem. Sed per divortium ab utroque absolvitur. Ergo omnino soluta est a lege viri. Ergo potest alteri nubere. Et eadem ratio est de viro.
Praeterea, uxor non tenetur viro nisi ad debitum reddendum et cohabitationem. Sed per divortium ab utroque absolvitur. Ergo omnino soluta est a lege viri. Ergo potest alteri nubere. Et eadem ratio est de viro.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 5 arg. 4
Praeterea, Matth. 19 dicitur: qui dimiserit uxorem et aliam duxerit, excepta causa fornicationis, moechatur. Ergo videtur quod si, causa fornicationis dimissa uxore, aliam duxerit, non moechetur. Et ita erit verum matrimonium.
Praeterea, Matth. 19 dicitur: qui dimiserit uxorem et aliam duxerit, excepta causa fornicationis, moechatur. Ergo videtur quod si, causa fornicationis dimissa uxore, aliam duxerit, non moechetur. Et ita erit verum matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 5 s. c. 1
Sed contra: I Cor. 7: praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam.
Sed contra: I Cor. 7: praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 5 arg. 5
Praeterea, nullus ex peccato debet reportare commodum. Sed reportaret si liceret adulterae ad aliud magis desideratum connubium transire: et esset occasio adulterandi volentibus alia matrimonia quaerere. Ergo non licet aliam copulam quaerere neque viro neque uxori.
Praeterea, nullus ex peccato debet reportare commodum. Sed reportaret si liceret adulterae ad aliud magis desideratum connubium transire: et esset occasio adulterandi volentibus alia matrimonia quaerere. Ergo non licet aliam copulam quaerere neque viro neque uxori.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod nihil adveniens supra matrimonium potest ipsum dissolvere. Et ideo adulterium non facit quin sit verum matrimonium. Manet enim, ut Augustinus dicit, inter viventes coniugale vinculum, quod nec separatio nec cum alio iunctio potest auferre. Et ideo non licet uni, altero vivente, ad aliam copulam transire.
Respondeo dicendum quod nihil adveniens supra matrimonium potest ipsum dissolvere. Et ideo adulterium non facit quin sit verum matrimonium. Manet enim, ut Augustinus dicit, inter viventes coniugale vinculum, quod nec separatio nec cum alio iunctio potest auferre. Et ideo non licet uni, altero vivente, ad aliam copulam transire.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis per se nullus obligetur ad continentiam, tamen per accidens potest esse quod obligetur: sicut si uxor sua aegritudinem incurabilem incurrat, et talem quae carnalem copulam non patiatur. Et similiter etiam est si incorrigibiliter spirituali infirmitate, scilicet fornicatione, laboret.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis per se nullus obligetur ad continentiam, tamen per accidens potest esse quod obligetur: sicut si uxor sua aegritudinem incurabilem incurrat, et talem quae carnalem copulam non patiatur. Et similiter etiam est si incorrigibiliter spirituali infirmitate, scilicet fornicatione, laboret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod ipsa confusio quam reportat ex divortio, debet eam cohibere a peccato. Quod si cohibere non potest, minus malum est quod ipsa sola peccet quam quod vir peccati eius sit particeps.
Ad secundum dicendum quod ipsa confusio quam reportat ex divortio, debet eam cohibere a peccato. Quod si cohibere non potest, minus malum est quod ipsa sola peccet quam quod vir peccati eius sit particeps.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis uxor post divortium non teneatur viro adultero ad debitum reddendum et cohabitandum, tamen adhuc manet vinculum matrimonii, ex quo ad hoc tenebatur. Et ideo non potest ad aliam copulam transire, viro vivente. Potest tamen continentiam vovere, viro invito: nisi videatur Ecclesia decepta fuisse per falsos testes sententiando de divortio; quia in tali casu, etiam si votum professionis emisisset, restitueretur viro et teneretur reddere debitum, sed non liceret ei exigere.
Ad tertium dicendum quod, quamvis uxor post divortium non teneatur viro adultero ad debitum reddendum et cohabitandum, tamen adhuc manet vinculum matrimonii, ex quo ad hoc tenebatur. Et ideo non potest ad aliam copulam transire, viro vivente. Potest tamen continentiam vovere, viro invito: nisi videatur Ecclesia decepta fuisse per falsos testes sententiando de divortio; quia in tali casu, etiam si votum professionis emisisset, restitueretur viro et teneretur reddere debitum, sed non liceret ei exigere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod exceptio illa quae est in verbis Domini, refertur ad dimissionem uxoris. Et ideo obiectio ex falso intellectu procedit.
Ad quartum dicendum quod exceptio illa quae est in verbis Domini, refertur ad dimissionem uxoris. Et ideo obiectio ex falso intellectu procedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum post divortium vir et uxor possint reconciliari
Suppl q. 62 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod post divortium vir et uxor non possint reconciliari. Regula enim est in iure: quod semel bene definitum est, nulla debet iteratione retractari. Sed iudicio Ecclesiae definitum est quod debent separari. Ergo non possunt reconciliari ulterius.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod post divortium vir et uxor non possint reconciliari. Regula enim est in iure: quod semel bene definitum est, nulla debet iteratione retractari. Sed iudicio Ecclesiae definitum est quod debent separari. Ergo non possunt reconciliari ulterius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 arg. 2
Praeterea, si posset esse reconciliatio, praecipue videretur quod post poenitentiam uxoris vir teneatur eam recipere. Sed non tenetur: quia etiam uxor non potest pro exceptione proponere in iudicio suam poenitentiam contra virum accusantem de fornicatione. Ergo nullo modo potest esse reconciliatio.
Praeterea, si posset esse reconciliatio, praecipue videretur quod post poenitentiam uxoris vir teneatur eam recipere. Sed non tenetur: quia etiam uxor non potest pro exceptione proponere in iudicio suam poenitentiam contra virum accusantem de fornicatione. Ergo nullo modo potest esse reconciliatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 arg. 3
Praeterea, si posset esse reconciliatio, videtur quod uxor adultera teneretur redire ad virum ipsam revocantem. Sed non tenetur: quia iam separati sunt iudicip Ecclesiae. Ergo, etc.
Praeterea, si posset esse reconciliatio, videtur quod uxor adultera teneretur redire ad virum ipsam revocantem. Sed non tenetur: quia iam separati sunt iudicip Ecclesiae. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 arg. 4
Praeterea, si liceret reconciliare uxorem adulteram, in illo casu praecipue deberet fieri quando vir post divortium invenitur adulterium committere. Sed in hoc casu uxor non potest cogere eum ad reconciliationem, cum iuste sit divortium celebratum. Ergo nullo modo potest reconciliari.
Praeterea, si liceret reconciliare uxorem adulteram, in illo casu praecipue deberet fieri quando vir post divortium invenitur adulterium committere. Sed in hoc casu uxor non potest cogere eum ad reconciliationem, cum iuste sit divortium celebratum. Ergo nullo modo potest reconciliari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 arg. 5
Praeterea, si vir adulter occulte dimittat per iudicium Ecclesiae uxorem convictam de adulterio, non videtur iuste factum divortium. Sed tamen vir non tenetur uxorem sibi reconciliare: quia uxor probare in iudicio adulterium viri non potest. Ergo multo minus quando divortium iuste est celebratum, reconciliatio fieri potest.
Praeterea, si vir adulter occulte dimittat per iudicium Ecclesiae uxorem convictam de adulterio, non videtur iuste factum divortium. Sed tamen vir non tenetur uxorem sibi reconciliare: quia uxor probare in iudicio adulterium viri non potest. Ergo multo minus quando divortium iuste est celebratum, reconciliatio fieri potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7: quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 arg. 6
Praeterea, vir poterat eam non dimittere post fornicationem. Ergo, eadem ratione, potest eam reconciliare sibi.
Praeterea, vir poterat eam non dimittere post fornicationem. Ergo, eadem ratione, potest eam reconciliare sibi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod, si uxor post divortium de peccato poenitentiam agens emendata fuerit, potest eam sibi vir reconciliare. Si autem in peccato incorrigibilis maneat, non debet eam ad se assumere: eadem ratione qua non licebat eam nolentem a peccato desistere retinere.
Respondeo dicendum quod, si uxor post divortium de peccato poenitentiam agens emendata fuerit, potest eam sibi vir reconciliare. Si autem in peccato incorrigibilis maneat, non debet eam ad se assumere: eadem ratione qua non licebat eam nolentem a peccato desistere retinere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sententia Ecclesiae divortium Celebrantis non fuit cogens ad separationem, sed licentiam praebens. Et ideo absque retractatione praecedentis sententiae potest reconciliatio sequi.
Ad primum ergo dicendum quod sententia Ecclesiae divortium Celebrantis non fuit cogens ad separationem, sed licentiam praebens. Et ideo absque retractatione praecedentis sententiae potest reconciliatio sequi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod poenitentia uxoris debet inducere virum ut uxorem fornicantem non accuset aut dimittat: sed tamen non potest ad hoc cogi; nec potest per poenitentiam uxor eum ab accusatione repellere. Quia, cessante culpa et quantum ad actum et quantum ad maculam, adhuc manet aliquid de reatu; et cessante etiam reatu quantum ad Deum, adhuc manet reatus quoad poenam humano iudicio inferendam, quia homo non videt cor, sicut Deus.
Ad secundum dicendum quod poenitentia uxoris debet inducere virum ut uxorem fornicantem non accuset aut dimittat: sed tamen non potest ad hoc cogi; nec potest per poenitentiam uxor eum ab accusatione repellere. Quia, cessante culpa et quantum ad actum et quantum ad maculam, adhuc manet aliquid de reatu; et cessante etiam reatu quantum ad Deum, adhuc manet reatus quoad poenam humano iudicio inferendam, quia homo non videt cor, sicut Deus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod illud quod inducitur in favorem alicuius, non facit ei praeiudicium. Unde, cum divortium sit inductum in favorem viri, non aufert ei ius petendi debitum vel revocandi uxorem. Unde uxor tenetur reddere et ad eum redire si fuerit revocata, nisi de licentia eius votum continentiae emiserit.
Ad tertium dicendum quod illud quod inducitur in favorem alicuius, non facit ei praeiudicium. Unde, cum divortium sit inductum in favorem viri, non aufert ei ius petendi debitum vel revocandi uxorem. Unde uxor tenetur reddere et ad eum redire si fuerit revocata, nisi de licentia eius votum continentiae emiserit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 ad 4
Ad quartum dicendum quod propter adulterium quod vir prius innocens post divortium committit, secundum rigorem iuris non debet cogi ad recipiendum uxorem adulteram prius. Tamen secundum aequitatem iuris iudex ex officio suo debet eum cogere ut caveat periculo animae eius et scandalo aliorum, quamvis uxor non possit reconciliationem petere.
Ad quartum dicendum quod propter adulterium quod vir prius innocens post divortium committit, secundum rigorem iuris non debet cogi ad recipiendum uxorem adulteram prius. Tamen secundum aequitatem iuris iudex ex officio suo debet eum cogere ut caveat periculo animae eius et scandalo aliorum, quamvis uxor non possit reconciliationem petere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 62 a. 6 ad 5
Ad quintum dicendum quod, si adulterium viri sit occultum, per hoc non aufertur ius excipiendi contra accusationem viri uxori adulterae, quamvis desit sibi probatio. Et ideo peccat vir divortium petens: et si post sententiam de divortio uxor petat debitum aut reconciliationem, vir tenetur ad utrumque.
Ad quintum dicendum quod, si adulterium viri sit occultum, per hoc non aufertur ius excipiendi contra accusationem viri uxori adulterae, quamvis desit sibi probatio. Et ideo peccat vir divortium petens: et si post sententiam de divortio uxor petat debitum aut reconciliationem, vir tenetur ad utrumque.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 63: De secundis nuptiis
Suppl q. 63 pr.
Consequenter considerandum est de secundis nuptiis.
Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo: utrum sint licitae.
Secundo: utrum sint sacramentales.
Consequenter considerandum est de secundis nuptiis.
Et circa hoc quaeruntur duo.
Primo: utrum sint licitae.
Secundo: utrum sint sacramentales.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum secundae nuptiae sint licitae
Suppl q. 63 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod secundae nuptiae non sint licitae. Quia iudicium de re debet esse secundum veritatem. Dicit autem Chrysostomus quod secundum virum accipere est fornicatio secundum veritatem. Quae non est licita. Ergo nec secundum matrimonium.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod secundae nuptiae non sint licitae. Quia iudicium de re debet esse secundum veritatem. Dicit autem Chrysostomus quod secundum virum accipere est fornicatio secundum veritatem. Quae non est licita. Ergo nec secundum matrimonium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 1 arg. 2
Praeterea, omne quod non est bonum, non est licitum. Sed Ambrosius dicit quod duplex matrimonium non est bonum. Ergo non est licitum.
Praeterea, omne quod non est bonum, non est licitum. Sed Ambrosius dicit quod duplex matrimonium non est bonum. Ergo non est licitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 1 arg. 3
Praeterea, nullus arceri debet ne intersit illis quae sunt honesta et licita. Sed sacerdotes arcentur ne intersint secundis nuptiis, ut in littera patet. Ergo non sunt licitae.
Praeterea, nullus arceri debet ne intersit illis quae sunt honesta et licita. Sed sacerdotes arcentur ne intersint secundis nuptiis, ut in littera patet. Ergo non sunt licitae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 1 arg. 4
Praeterea, nullus reportat poenam nisi pro culpa. Sed pro secundis nuptiis aliquis reportat irregularitatis poenam. Ergo non sunt licitae.
Praeterea, nullus reportat poenam nisi pro culpa. Sed pro secundis nuptiis aliquis reportat irregularitatis poenam. Ergo non sunt licitae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod Abraham legitur secundas nuptias contraxisse, Gen. 25.
Sed contra: Est quod Abraham legitur secundas nuptias contraxisse, Gen. 25.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 1 arg. 5
Praeterea, I Tim. 5 dicit Apostolus: volo autem iuniores, scilicet viduas, nubere, filios procreare. Ergo secundae nuptiae sunt licitae.
Praeterea, I Tim. 5 dicit Apostolus: volo autem iuniores, scilicet viduas, nubere, filios procreare. Ergo secundae nuptiae sunt licitae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod vinculum matrimoniale non durat nisi usque ad mortem: ut patet Rom. 7. Et ideo, moriente altero coniugum, vinculum matrimoniale cessat. Unde propter praecedens matrimonium non impeditur aliquis a secundo, mortuo coniuge. Et sic non solum secundae, sed tertiae et sic deinceps nuptiae sunt licitae.
Respondeo dicendum quod vinculum matrimoniale non durat nisi usque ad mortem: ut patet Rom. 7. Et ideo, moriente altero coniugum, vinculum matrimoniale cessat. Unde propter praecedens matrimonium non impeditur aliquis a secundo, mortuo coniuge. Et sic non solum secundae, sed tertiae et sic deinceps nuptiae sunt licitae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Chrysostomus loquitur quantum ad causam quae aliquando solet ad secundas nuptias incitare, scilicet concupiscentiam, quae etiam ad fornicationem incitat.
Ad primum ergo dicendum quod Chrysostomus loquitur quantum ad causam quae aliquando solet ad secundas nuptias incitare, scilicet concupiscentiam, quae etiam ad fornicationem incitat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod secundum matrimonium dicitur non esse bonum, non quia sit illicitum, sed quia caret illo honore significationis qui est in primis nuptiis, ut sit una unius, sicut est in Christo et Ecclesia.
Ad secundum dicendum quod secundum matrimonium dicitur non esse bonum, non quia sit illicitum, sed quia caret illo honore significationis qui est in primis nuptiis, ut sit una unius, sicut est in Christo et Ecclesia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod homines divinis dediti non solum ab illicitis, sed etiam ab illis quae habent aliquam turpitudinis speciem, arcentur. Et ideo etiam arcentur a secundis nuptiis, quae carent honestate quae erat in primis.
Ad tertium dicendum quod homines divinis dediti non solum ab illicitis, sed etiam ab illis quae habent aliquam turpitudinis speciem, arcentur. Et ideo etiam arcentur a secundis nuptiis, quae carent honestate quae erat in primis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod irregularitas non semper inducitur propter culpam, sed propter defectum sacramenti. Et ideo ratio non est ad propositum.
Ad quartum dicendum quod irregularitas non semper inducitur propter culpam, sed propter defectum sacramenti. Et ideo ratio non est ad propositum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum secundum matrimonium sit sacramentum
Suppl q. 63 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod secundum matrimonium non sit sacramentum. Qui enim iterat sacramentum, facit ei iniuriam. Sed nulli sacramento facienda est iniuria. Ergo, si secundum matrimonium esset sacramentum, nullo modo esset iterandum.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod secundum matrimonium non sit sacramentum. Qui enim iterat sacramentum, facit ei iniuriam. Sed nulli sacramento facienda est iniuria. Ergo, si secundum matrimonium esset sacramentum, nullo modo esset iterandum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 2 arg. 2
Praeterea, in omni sacramento adhibetur aliqua benedictio. Sed in secundis nuptiis non adhibetur, ut in littera dicitur. Ergo non fit ibi aliquod sacramentum.
Praeterea, in omni sacramento adhibetur aliqua benedictio. Sed in secundis nuptiis non adhibetur, ut in littera dicitur. Ergo non fit ibi aliquod sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 2 arg. 3
Praeterea, significatio est de essentia sacramenti. Sed in secundo matrimonio non salvatur significatio matrimonii: quia non est una unius, sicut Christus et Ecclesia. Ergo non est sacramentum.
Praeterea, significatio est de essentia sacramenti. Sed in secundo matrimonio non salvatur significatio matrimonii: quia non est una unius, sicut Christus et Ecclesia. Ergo non est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 2 arg. 4
Praeterea, unum sacramentum non impedit a susceptione alterius. Sed secundum matrimonium impedit a susceptione ordinis. Ergo non est sacramentum.
Praeterea, unum sacramentum non impedit a susceptione alterius. Sed secundum matrimonium impedit a susceptione ordinis. Ergo non est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Coitus in secundis nuptiis excusatur a peccato sicut et in primis. Sed per tria bona matrimonii excusatur coitus matrimonialis, quae sunt fides, proles et sacramentum. Ergo secundum matrimonium est sacramentum.
R: Q.. 69 A. 1[t:suppl q. 69 a. 1]
Sed contra: Coitus in secundis nuptiis excusatur a peccato sicut et in primis. Sed per tria bona matrimonii excusatur coitus matrimonialis, quae sunt fides, proles et sacramentum. Ergo secundum matrimonium est sacramentum.
R: Q.. 69 A. 1[t:suppl q. 69 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 2 arg. 5
Praeterea, ex secunda coniunctione viri ad mulierem non sacramentali non contrahitur irregularitas: sicut patet in fornicatione. Sed in secundis nuptiis contrahitur irregularitas. Ergo surit sacramentales.
B: (Deut 25:3)[b:Deut 25:3]
Praeterea, ex secunda coniunctione viri ad mulierem non sacramentali non contrahitur irregularitas: sicut patet in fornicatione. Sed in secundis nuptiis contrahitur irregularitas. Ergo surit sacramentales.
B: (Deut 25:3)[b:Deut 25:3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, ubicumque inveniuntur illa quae sunt de essentia sacramenti, ibi est verum sacramentum. Unde, cum in secundis nuptiis inveniantur omnia quae sunt de essentia sacramenti, quia debita materia, quam facit personarum legitimitas, et debita forma, scilicet expressio consensus interioris per verba de praesenti; constat quod etiam secundum matrimonium est sacramentum, sicut et primum.
Respondeo dicendum quod, ubicumque inveniuntur illa quae sunt de essentia sacramenti, ibi est verum sacramentum. Unde, cum in secundis nuptiis inveniantur omnia quae sunt de essentia sacramenti, quia debita materia, quam facit personarum legitimitas, et debita forma, scilicet expressio consensus interioris per verba de praesenti; constat quod etiam secundum matrimonium est sacramentum, sicut et primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod hoc intelligitur de sacramento quod inducit perpetuum effectum: tunc enim, si iteratur sacramentum, datur intelligi quod primum non fuit efficax, et sic fit primo iniuria; sicut patet in omnibus sacramentis quae imprimunt characterem. Sed illa sacramenta quae habent effectum non perpetuum, possunt iterari sine iniuria sacramenti: sicut patet de poenitentia. Et quia vinculum matrimoniale tollitur per mortem, nulla fit iniuria sacramento si mulier post mortem viri iterato nubat.
Ad primum ergo dicendum quod hoc intelligitur de sacramento quod inducit perpetuum effectum: tunc enim, si iteratur sacramentum, datur intelligi quod primum non fuit efficax, et sic fit primo iniuria; sicut patet in omnibus sacramentis quae imprimunt characterem. Sed illa sacramenta quae habent effectum non perpetuum, possunt iterari sine iniuria sacramenti: sicut patet de poenitentia. Et quia vinculum matrimoniale tollitur per mortem, nulla fit iniuria sacramento si mulier post mortem viri iterato nubat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod secundum matrimonium, quamvis in se consideratum sit perfectum sacramentum, tamen in ordine ad primum consideratum habet aliquid de defectu sacramenti: quia non habet plenam significationem, cum non sit una unius, sicut est in matrimonio Christi et Ecclesiae. Et ratione huius defectus benedictio a secundis nuptiis subtrahitur.
Sed hoc est intelligendum quando secundae nuptiae sunt secundae et ex parte viri et ex parte mulieris, vel ex parte mulieris tantum. Si enim virgo contrahat cum illo qui habuit aliam uxorem, nihilominus nuptiae benedicuntur: salvatur enim aliquo modo significatio etiam in ordine ad primas nuptias; quia Christus, etsi unam Ecclesiam sponsam habeat, habet tamen plures personas desponsatas in una Ecclesia. Sed anima non potest esse sponsa alterius quam Christi: quia alias, cum daemone fornicatur, nec est ibi matrimonium spirituale. Et propter hoc, quando mulier secundo nubit, nuptiae non benedicuntur, propter defectum sacramenti.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod significatio perfecta invenitur in secundo matrimonio secundum se considerato: non autem si consideretur in ordine ad praecederis matrimonium. Et sic habet defectum sacramentum.
Ad tertium dicendum quod significatio perfecta invenitur in secundo matrimonio secundum se considerato: non autem si consideretur in ordine ad praecederis matrimonium. Et sic habet defectum sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 63 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod secundum matrimonium impedit sacramentum ordinis quantum ad id quod habet de defectu sacramenti, et non inquantum est sacramentum.
Ad quartum dicendum quod secundum matrimonium impedit sacramentum ordinis quantum ad id quod habet de defectu sacramenti, et non inquantum est sacramentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 64: De debiti redditione
Suppl q. 64 pr.
Consequenter considerandum est de annexis matrimonio. Et primo, de debiti redditione; secundo, de pluralitate uxorum; tertio, de bigamia; quarto, de libello repudii; quinto, de filiis illegitime natis.
Circa primum quaeruntur septem.
Primo: utrum alter coniugum teneatur alteri debitum reddere.
Secundo: utrum debeat aliquando reddere non poscenti.
Tertio: utrum liceat mulieri menstruatae debitum petere.
Quarto: utrum mulier menstruata debeat reddere debitum petenti.
Quinto: utrum vir et uxor in hoc sint aequales.
Sexto: utrum unus sine consensu alterius possit votum emittere per quod redditio debiti impediatur.
Septimo: utrum tempus impediat debiti petitionem.
Octavo: utrum petens tempore sacro peccet mortaliter.
Nono: utrum reddere teneatur tempore festivo.
Decimo: utrum nuptiae sint interdicendae temporibus.
Consequenter considerandum est de annexis matrimonio. Et primo, de debiti redditione; secundo, de pluralitate uxorum; tertio, de bigamia; quarto, de libello repudii; quinto, de filiis illegitime natis.
Circa primum quaeruntur septem.
Primo: utrum alter coniugum teneatur alteri debitum reddere.
Secundo: utrum debeat aliquando reddere non poscenti.
Tertio: utrum liceat mulieri menstruatae debitum petere.
Quarto: utrum mulier menstruata debeat reddere debitum petenti.
Quinto: utrum vir et uxor in hoc sint aequales.
Sexto: utrum unus sine consensu alterius possit votum emittere per quod redditio debiti impediatur.
Septimo: utrum tempus impediat debiti petitionem.
Octavo: utrum petens tempore sacro peccet mortaliter.
Nono: utrum reddere teneatur tempore festivo.
Decimo: utrum nuptiae sint interdicendae temporibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum alter coniugum teneatur alteri ad redditionem debiti ex necessitate praecepti
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 64 a. 5 arg. 2[t:suppl q. 64 a. 5 arg. 2]
Suppl q. 64 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod alter coniugum non teneatur alteri ad redditionem debiti ex necessitate praecepti. Nullus enim prohibetur a sumptione Eucharistiae propter hoc quod praeceptum implet. Sed ille qui uxori debitum reddit, non potest carnes Agni edere, ut Hieronymus in littera dicit. Ergo reddere debitum non est de necessitate praecepti.
suppl q. 64 a. 5 arg. 2[t:suppl q. 64 a. 5 arg. 2]
Suppl q. 64 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod alter coniugum non teneatur alteri ad redditionem debiti ex necessitate praecepti. Nullus enim prohibetur a sumptione Eucharistiae propter hoc quod praeceptum implet. Sed ille qui uxori debitum reddit, non potest carnes Agni edere, ut Hieronymus in littera dicit. Ergo reddere debitum non est de necessitate praecepti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 1 arg. 2
Praeterea, quilibet potest licite abstinere ab his quae sunt sibi nociva in persona. Sed aliquando reddere debitum poscenti esset personae nocivum, vel ratione infirmitatis, vel ratione solutionis iam factae. Ergo videtur quod licite possit debitum poscenti negari.
Praeterea, quilibet potest licite abstinere ab his quae sunt sibi nociva in persona. Sed aliquando reddere debitum poscenti esset personae nocivum, vel ratione infirmitatis, vel ratione solutionis iam factae. Ergo videtur quod licite possit debitum poscenti negari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 1 arg. 3
Praeterea, quicumque facit se impotentem ad faciendum id ad quod ex praecepto tenetur, peccat. Si ergo aliquis ex necessitate praecepti tenetur ad reddendum debitum, videtur quod peccet si, ieiunando vel alias corpus suum attenuando, impotentem se reddat ad debiti solutionem. Quod non videtur verum.
Praeterea, quicumque facit se impotentem ad faciendum id ad quod ex praecepto tenetur, peccat. Si ergo aliquis ex necessitate praecepti tenetur ad reddendum debitum, videtur quod peccet si, ieiunando vel alias corpus suum attenuando, impotentem se reddat ad debiti solutionem. Quod non videtur verum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 1 arg. 4
Praeterea, matrimonium, secundum Philosophum, ordinatur ad procreationem prolis et educationem, et iterum ad communicationem vitae. Sed lepra est contra utrumque matrimonii finem: quia, cum sit morbus contagiosus, mulier leproso non tenetur cohabitare; similiter etiam morbus ille frequenter transmittitur ad prolem. Ergo videtur quod viro leproso uxor debitum reddere non tenetur.
Praeterea, matrimonium, secundum Philosophum, ordinatur ad procreationem prolis et educationem, et iterum ad communicationem vitae. Sed lepra est contra utrumque matrimonii finem: quia, cum sit morbus contagiosus, mulier leproso non tenetur cohabitare; similiter etiam morbus ille frequenter transmittitur ad prolem. Ergo videtur quod viro leproso uxor debitum reddere non tenetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Sicut servus est in potestate domini sui, ita et unus coniugum in potestate alterius, ut patet I Cor. 7. Sed servus tenetur ex necessitate praecepti domino suo debitum servitutis reddere, ut patet Rom. 13: reddite omnibus debita, cui tributum tributum, etc. Ergo et unus coniugum ex necessitate praecepti tenetur alteri debitum reddere.
Sed contra: Sicut servus est in potestate domini sui, ita et unus coniugum in potestate alterius, ut patet I Cor. 7. Sed servus tenetur ex necessitate praecepti domino suo debitum servitutis reddere, ut patet Rom. 13: reddite omnibus debita, cui tributum tributum, etc. Ergo et unus coniugum ex necessitate praecepti tenetur alteri debitum reddere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 1 arg. 5
Praeterea, matrimonium est ordinatum ad fornicationem vitandam, ut patet I Cor. 7. Sed hoc non posset per matrimonium fieri si unus alteri non teneretur debitum reddere quando concupiscentia infestatur. Ergo reddere debitum est de necessitate praecepti.
Praeterea, matrimonium est ordinatum ad fornicationem vitandam, ut patet I Cor. 7. Sed hoc non posset per matrimonium fieri si unus alteri non teneretur debitum reddere quando concupiscentia infestatur. Ergo reddere debitum est de necessitate praecepti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod matrimonium principaliter est institutum in officium naturae. Et ideo in actu ipsius servandus est naturae motus. Secundum quem nutritiva non ministrat generativae nisi illud quod superfluit ad conservationem individui: quia hic est ordo naturalis, ut prius aliquid in seipso perficiatur, et postmodum alteri de perfectione sua communicet. Hoc etiam ordo caritatis habet, quae naturam perficit. Et ideo, cum uxor in viro potestatem non habeat nisi quantum ad genetivam virtutem, non autem quantum ad ea quae sunt ad conservationem individui ordinata, vir tenetur uxori debitum reddere in his quae ad generationem prolis spectant, salva tamen prius personae incolumitate.
Respondeo dicendum quod matrimonium principaliter est institutum in officium naturae. Et ideo in actu ipsius servandus est naturae motus. Secundum quem nutritiva non ministrat generativae nisi illud quod superfluit ad conservationem individui: quia hic est ordo naturalis, ut prius aliquid in seipso perficiatur, et postmodum alteri de perfectione sua communicet. Hoc etiam ordo caritatis habet, quae naturam perficit. Et ideo, cum uxor in viro potestatem non habeat nisi quantum ad genetivam virtutem, non autem quantum ad ea quae sunt ad conservationem individui ordinata, vir tenetur uxori debitum reddere in his quae ad generationem prolis spectant, salva tamen prius personae incolumitate.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod aliquis implens aliquod praeceptum potest reddi inhabilis ad aliquod sacrum officium exequendum: sicut iudex qui hominem ad mortem condemnat praeceptum implens, irregularis efficitur. Similiter etiam ille qui praeceptum implens debitum solvit, redditur ineptus ad divina officia exequenda, non quod ille actus sit peccatum, sed ratione carnalitatis illius actus. Et sic, secundum quod Magister dicit, Hieronymus loquitur tantum de ministris Ecclesiae: non autem de aliis, qui sunt suo iudicio relinquendi; quia possunt et ex devotione dimittere, et sumere corpus Christi, absque peccato.
Ad primum ergo dicendum quod aliquis implens aliquod praeceptum potest reddi inhabilis ad aliquod sacrum officium exequendum: sicut iudex qui hominem ad mortem condemnat praeceptum implens, irregularis efficitur. Similiter etiam ille qui praeceptum implens debitum solvit, redditur ineptus ad divina officia exequenda, non quod ille actus sit peccatum, sed ratione carnalitatis illius actus. Et sic, secundum quod Magister dicit, Hieronymus loquitur tantum de ministris Ecclesiae: non autem de aliis, qui sunt suo iudicio relinquendi; quia possunt et ex devotione dimittere, et sumere corpus Christi, absque peccato.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod uxor non habet potestatem in corpus viri nisi salva consistentia personae ipsius, ut dictum est. Unde, si ultra exigit, non est petitio debiti, sed iniusta exactio. Et propter hoc vir non tenetur ei satisfacere.
Ad secundum dicendum quod uxor non habet potestatem in corpus viri nisi salva consistentia personae ipsius, ut dictum est. Unde, si ultra exigit, non est petitio debiti, sed iniusta exactio. Et propter hoc vir non tenetur ei satisfacere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, si aliquis redditur impotens ad debitum solvendum ex causa ex matrimonio secuta, puta cum prius debitum reddidit et est impotens ad debitum solvendum ulterius, mulier non habet ius plus petendi: et in petendo ulterius se magis meretricem quam coniugem exhibet. Si autem reddatur impotens ex alia causa, si illa est licita, sic iterum non tenetur, nec potest mulier exigere. Si non est, tunc peccat, et peccatum uxoris, si propter hoc in fornicationem labatur, aliquo modo sibi imputatur. Et ideo debet, quantum potest, dare operam ut uxor contineat.
Ad tertium dicendum quod, si aliquis redditur impotens ad debitum solvendum ex causa ex matrimonio secuta, puta cum prius debitum reddidit et est impotens ad debitum solvendum ulterius, mulier non habet ius plus petendi: et in petendo ulterius se magis meretricem quam coniugem exhibet. Si autem reddatur impotens ex alia causa, si illa est licita, sic iterum non tenetur, nec potest mulier exigere. Si non est, tunc peccat, et peccatum uxoris, si propter hoc in fornicationem labatur, aliquo modo sibi imputatur. Et ideo debet, quantum potest, dare operam ut uxor contineat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod lepra solvit sponsalia, sed non matrimonium. Unde uxor etiam viro leproso tenetur reddere debitum. Non tamen tenetur ei cohabitare: quia non ita cito inficitur ex coitu sicut ex frequenti cohabitatione. Et quamvis generetur infirma proles, tamen melius est ei sic esse quam penitus non esse.
Ad quartum dicendum quod lepra solvit sponsalia, sed non matrimonium. Unde uxor etiam viro leproso tenetur reddere debitum. Non tamen tenetur ei cohabitare: quia non ita cito inficitur ex coitu sicut ex frequenti cohabitatione. Et quamvis generetur infirma proles, tamen melius est ei sic esse quam penitus non esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum vir teneatur debitum reddere uxori non petenti
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 64 a. 5 arg. 2[t:suppl q. 64 a. 5 arg. 2]
Suppl q. 64 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vir non teneatur reddere debitum uxori non petenti. Praeceptum enim affirmativum non obligat nisi ad tempus determinatum. Sed tempus determinatum solutionis debiti non potest esse nisi quando petitur. Ergo alias solvere non tenetur.
suppl q. 64 a. 5 arg. 2[t:suppl q. 64 a. 5 arg. 2]
Suppl q. 64 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vir non teneatur reddere debitum uxori non petenti. Praeceptum enim affirmativum non obligat nisi ad tempus determinatum. Sed tempus determinatum solutionis debiti non potest esse nisi quando petitur. Ergo alias solvere non tenetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 2 arg. 2
Praeterea, de quolibet debemus praesumere meliora. Sed melius est etiam coniugibus continere quam matrimonio uti, Ergo, nisi expresse debitum petat, debet vir praesumere quod ei placeat continere. Et sic non tenetur debitum ei reddere.
Praeterea, de quolibet debemus praesumere meliora. Sed melius est etiam coniugibus continere quam matrimonio uti, Ergo, nisi expresse debitum petat, debet vir praesumere quod ei placeat continere. Et sic non tenetur debitum ei reddere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 2 arg. 3
Praeterea, sicut uxor habet potestatem in virum, ita dominus in servum. Sed domino non tenetur servus servire nisi quando sibi ab ipso imperatur. Nec ergo vir tenetur uxori reddere debitum nisi quando ab ea exigitur.
Praeterea, sicut uxor habet potestatem in virum, ita dominus in servum. Sed domino non tenetur servus servire nisi quando sibi ab ipso imperatur. Nec ergo vir tenetur uxori reddere debitum nisi quando ab ea exigitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 2 arg. 4
Praeterea, vir potest aliquando uxorem exigentem precibus a vertere ne exigat. Ergo multo magis potest non reddere si non exigat.
Praeterea, vir potest aliquando uxorem exigentem precibus a vertere ne exigat. Ergo multo magis potest non reddere si non exigat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Per redditionem debiti medicamentum praestatur contra uxoris concupiscentiam. Sed medicus cui infirmus est commissus, tenetur morbo eius subvenire etiam si ipse non petat. Ergo vir uxori non petenti tenetur debitum reddere.
Sed contra: Per redditionem debiti medicamentum praestatur contra uxoris concupiscentiam. Sed medicus cui infirmus est commissus, tenetur morbo eius subvenire etiam si ipse non petat. Ergo vir uxori non petenti tenetur debitum reddere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 2 arg. 5
Praeterea, praelatus tenetur correctionis remedium contra peccata subditorum adhibere etiam eis contradicentibus. Sed redditio debiti in viro est ordinata contra peccata uxoris. Ergo tenetur vir debitum reddere quandoque etiam non petenti.
Praeterea, praelatus tenetur correctionis remedium contra peccata subditorum adhibere etiam eis contradicentibus. Sed redditio debiti in viro est ordinata contra peccata uxoris. Ergo tenetur vir debitum reddere quandoque etiam non petenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod petere debitum est dupliciter. Uno modo, expresse: ut quando verbis invicem petunt. Alio modo est petitio debiti interpretativa: quando scilicet vir percipit per aliqua signa quod uxor vellet sibi debitum reddi, sed propter verecundiam tacet. Et ita; etiam si non expresse verbis debitum petat, tamen vir tenetur reddere quando expressa signa in uxore apparent voluntatis reddendi debiti.
Respondeo dicendum quod petere debitum est dupliciter. Uno modo, expresse: ut quando verbis invicem petunt. Alio modo est petitio debiti interpretativa: quando scilicet vir percipit per aliqua signa quod uxor vellet sibi debitum reddi, sed propter verecundiam tacet. Et ita; etiam si non expresse verbis debitum petat, tamen vir tenetur reddere quando expressa signa in uxore apparent voluntatis reddendi debiti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod tempus determinatum non est quando petitur, sed quando timetur ex aliquibus signis periculum ad quod vitandum ordinatur debiti redditio, nisi tunc reddatur.
Ad primum ergo dicendum quod tempus determinatum non est quando petitur, sed quando timetur ex aliquibus signis periculum ad quod vitandum ordinatur debiti redditio, nisi tunc reddatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod vir potest talem praesumptionem habere de uxore quando in ea contraria signa non videt. Sed quando videt, esset stulta praesumptio.
Ad secundum dicendum quod vir potest talem praesumptionem habere de uxore quando in ea contraria signa non videt. Sed quando videt, esset stulta praesumptio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod dominus non ita verecundatur a servo petere debitum servitutis sicut uxor a viro debitum coniugii. Si tamen dominus non peteret, vel propter ignorantiam vel alia de causa, nihilominus servus teneretur implere si periculum immineret. Hoc enim est non ad oculum servire, quod Apostolus servis mandat.
Ad tertium dicendum quod dominus non ita verecundatur a servo petere debitum servitutis sicut uxor a viro debitum coniugii. Si tamen dominus non peteret, vel propter ignorantiam vel alia de causa, nihilominus servus teneretur implere si periculum immineret. Hoc enim est non ad oculum servire, quod Apostolus servis mandat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod non debet vir uxorem avertere ne petat debitum nisi propter aliquam rationabilem causam. Et tunc etiam non debet cum magna instantia averti, propter pericula imminentia.
Ad quartum dicendum quod non debet vir uxorem avertere ne petat debitum nisi propter aliquam rationabilem causam. Et tunc etiam non debet cum magna instantia averti, propter pericula imminentia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum liceat mulieri menstruatae debitum a conjugale petere
Suppl q. 64 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod liceat mulieri menstruatae conjugale debitum petere. Sicut enim in lege mulier menstruata erat immunda, ita et vir fluxum seminis patiens. Sed vir seminifluus potest debitum petere. Ergo pari ratione et mulier menstruata.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod liceat mulieri menstruatae conjugale debitum petere. Sicut enim in lege mulier menstruata erat immunda, ita et vir fluxum seminis patiens. Sed vir seminifluus potest debitum petere. Ergo pari ratione et mulier menstruata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 3 arg. 2
Praeterea, major infirmitas est lepra quam passio menstruorum; et majorem, ut videtur, corruptionem causat in prole. Sed leprosa potest debitum petere. Ergo, etc.
Praeterea, major infirmitas est lepra quam passio menstruorum; et majorem, ut videtur, corruptionem causat in prole. Sed leprosa potest debitum petere. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 3 arg. 3
Praeterea, si menstruatae non licet petere debitum, hoc non est nisi ratione defectus qui timetur in prole. Sed si mulier sit sterilis, non timetur talis defectus. Ergo videtur quod saltem sterilis menstruata possit petere.
Praeterea, si menstruatae non licet petere debitum, hoc non est nisi ratione defectus qui timetur in prole. Sed si mulier sit sterilis, non timetur talis defectus. Ergo videtur quod saltem sterilis menstruata possit petere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 3 s. c. 1
Sed contra, Levit. 18, 19: ad mulierem quae patitur menstruum, non accedes: ubi Augustinus: cum sufficienter prohibuisset, hic etiam repetit, ne forte in superioribus videretur figurative accipiendum.
Sed contra, Levit. 18, 19: ad mulierem quae patitur menstruum, non accedes: ubi Augustinus: cum sufficienter prohibuisset, hic etiam repetit, ne forte in superioribus videretur figurative accipiendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 3 arg. 4
Praeterea, Isa. 64, 6: omnes justitiae vestrae quasi pannus menstruatae; ubi Hieronymus: tunc viri abstinere debent a mulieribus, quoniam concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi; ut quia parentes non erubuerunt in conclavi commisceri, eorum peccata pateant cunctis, et apertius redarguantur in parvulis. Et sic idem quod prius.
Praeterea, Isa. 64, 6: omnes justitiae vestrae quasi pannus menstruatae; ubi Hieronymus: tunc viri abstinere debent a mulieribus, quoniam concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi; ut quia parentes non erubuerunt in conclavi commisceri, eorum peccata pateant cunctis, et apertius redarguantur in parvulis. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod accedere ad menstruatam in lege prohibitum erat duplici ratione: tum propter immunditiam; tum propter nocumentum quod in prole ex hujusmodi commixtione frequenter sequebatur. Et quo ad primum, praeceptum erat caeremoniale, sed quantum ad secundum erat morale: quia cum matrimonium sit ad bonum prolis principaliter ordinatum, ordinatus est omnis matrimonii usus quo bonum prolis impenditur; et ideo hoc praeceptum obligat etiam in nova lege propter secundam rationem, etsi non propter primam.
Fluxus tamen menstruorum potest esse naturalis et innaturalis. Naturalis quidem, quando scilicet mulieres patiuntur temporibus determinatis, quando sunt sanae. Innaturalis autem quando inordinate et quasi continue ex aliqua infirmitate fluxum sanguinis patiuntur. In fluxu ergo menstruorum innaturali non est prohibitum ad mulierem menstruatam accedere in lege nova: tum propter infirmitatem, quia mulier in tali statu concipere non potest; tum quia talis fluxus est perpetuus et diuturnus; unde oporteret quod vir perpetuo abstineret. Sed quando naturaliter mulier patitur fluxus menstruorum, potest concipere; et iterum talis fluxus non durat nisi ad modicum tempus. Unde prohibitum est ad talem accedere. Et similiter prohibitum est mulieri in tali fluxu debitum petere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 3 ad 1
Ad primum dicendum, quod fluxus seminis in viro ex infirmitate procedit, nec semen sic fluens est aptum ad generationem; et praeterea talis passio est diuturna vel perpetua, sicut lepra. Unde non est similis ratio.
Ad primum dicendum, quod fluxus seminis in viro ex infirmitate procedit, nec semen sic fluens est aptum ad generationem; et praeterea talis passio est diuturna vel perpetua, sicut lepra. Unde non est similis ratio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 3 ad 2
Et per hoc solvitur etiam secundum.
Et per hoc solvitur etiam secundum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum, quod quamdiu mulier menstrua patitur, non potest esse certum eam esse sterilem. Quaedam enim in juventute sunt steriles, quae processu temporis sunt fecundae, et e converso, ut dicitur in 10 de Animalibus.
Ad tertium dicendum, quod quamdiu mulier menstrua patitur, non potest esse certum eam esse sterilem. Quaedam enim in juventute sunt steriles, quae processu temporis sunt fecundae, et e converso, ut dicitur in 10 de Animalibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum debeat sive licite possit mulier menstruata viro poscenti debitum conjugale reddere
Suppl q. 64 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod mulier menstruata non debeat reddere debitum petenti. Levit. 20, dicitur quod si aliquis ad menstruatam accesserit, uterque morte est puniendus. Ergo videtur quod tam reddens quam exigens debitum mortaliter peccet.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod mulier menstruata non debeat reddere debitum petenti. Levit. 20, dicitur quod si aliquis ad menstruatam accesserit, uterque morte est puniendus. Ergo videtur quod tam reddens quam exigens debitum mortaliter peccet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 4 arg. 2
Praeterea, Rom. 1, 32: non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt, digni sunt morte. Sed exigens debitum scienter a menstruata mortaliter peccat. Ergo et mulier consentiens ei in redditione debiti.
Praeterea, Rom. 1, 32: non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt, digni sunt morte. Sed exigens debitum scienter a menstruata mortaliter peccat. Ergo et mulier consentiens ei in redditione debiti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 4 arg. 3
Praeterea, furioso non est gladius reddendus, ne se vel alium interficiat. Ergo eadem ratione nec uxor tempore menstruorum debet viro corpus suum exponere, ne spiritualiter occidat.
Praeterea, furioso non est gladius reddendus, ne se vel alium interficiat. Ergo eadem ratione nec uxor tempore menstruorum debet viro corpus suum exponere, ne spiritualiter occidat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 4 s. c. 1
Sed contra, 1 Corinth. 7, 4: mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Ergo petenti viro mulier etiam menstruata debet debitum reddere.
Sed contra, 1 Corinth. 7, 4: mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Ergo petenti viro mulier etiam menstruata debet debitum reddere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 4 arg. 4
Praeterea, mulier menstruata non debet esse viro peccandi occasio. Sed si viro petenti debitum, debitum ipsa non redderet, etiam tempore menstruorum, esset viro peccandi occasio: quia forte fornicaretur. Ergo, etc.
Praeterea, mulier menstruata non debet esse viro peccandi occasio. Sed si viro petenti debitum, debitum ipsa non redderet, etiam tempore menstruorum, esset viro peccandi occasio: quia forte fornicaretur. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc dixerunt quidam, quod mulier menstruata sicut non debet petere debitum, ita nec reddere. Sicut enim non tenetur reddere si haberet infirmitatem in propria persona, ex qua periculum ei immineret; ita non tenetur reddere ad vitandum periculum prolis. Sed ista opinio videtur derogare matrimonio, per quod datur omnimoda potestas viro in corpus mulieris quantum ad matrimonialem actum. Nec est simile de infirmitate corporis prolis et periculo proprii corporis; quia si mulier infirmatur, certissimum est quod ex carnali actu periculum ei imminet; non autem ita certum est de prole, quae forte nulla sequetur.
Et ideo alii dicunt, quod mulieri menstruatae nunquam licet petere debitum. Si tamen vir ejus petat; aut petit scienter, et tunc debet eum avertere precibus et monitis, tamen non ita efficaciter ut possit ei esse occasio in alias damnabiles corruptelas, si ad id pronus credatur: aut ignoranter; et mulier potest aliquam occasionem praetendere, vel infirmitatem allegare, ne debitum reddat, nisi periculum viro timeatur. Tamen finaliter, si vir non desistit a petitione, debet debitum reddere poscenti. Passionem vero suam non est tutum indicare, ne forte vir ex hoc ad eam abominationem concipiat, nisi de viri prudentia praesumatur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligendum est quando uterque voluntarie consentit; non autem si mulier involuntaria et quasi coacta debitum reddat.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligendum est quando uterque voluntarie consentit; non autem si mulier involuntaria et quasi coacta debitum reddat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum, quod cum consensus non sit nisi voluntatis, non intelligitur mulier consentire peccato viri nisi voluntarie debitum reddat: quando enim est involuntaria, magis patitur quam consentiat.
Ad secundum dicendum, quod cum consensus non sit nisi voluntatis, non intelligitur mulier consentire peccato viri nisi voluntarie debitum reddat: quando enim est involuntaria, magis patitur quam consentiat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum, quod gladius furioso etiam esset reddendus quando majus periculum timeretur in non reddendo; et similiter est in proposito.
Ad tertium dicendum, quod gladius furioso etiam esset reddendus quando majus periculum timeretur in non reddendo; et similiter est in proposito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum vir et mulier sint in actu matrimoniali aequales
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 64 a. 6 arg. 1[t:suppl q. 64 a. 6 arg. 1]
Suppl q. 64 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod vir et mulier non sint in actu matrimonii aequales. Agens enim est nobilius patiente: ut Augustinus dicit, XII super Gen. ad litt. Sed in actu coniugali vir se habet ut agens, et femina ut patiens. Ergo non sunt in actu illo aequales.
suppl q. 64 a. 6 arg. 1[t:suppl q. 64 a. 6 arg. 1]
Suppl q. 64 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod vir et mulier non sint in actu matrimonii aequales. Agens enim est nobilius patiente: ut Augustinus dicit, XII super Gen. ad litt. Sed in actu coniugali vir se habet ut agens, et femina ut patiens. Ergo non sunt in actu illo aequales.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 5 arg. 2
Praeterea, uxor non tenetur viro debitum reddere nisi petat. Vir autem tenetur uxori, ut dictum est. Ergo non sunt pares in actu matrimonii.
R: Q.. 64 A. 1[t:suppl q. 64 a. 1] Q.. 64 A. 2[t:suppl q. 64 a. 2]
Praeterea, uxor non tenetur viro debitum reddere nisi petat. Vir autem tenetur uxori, ut dictum est. Ergo non sunt pares in actu matrimonii.
R: Q.. 64 A. 1[t:suppl q. 64 a. 1] Q.. 64 A. 2[t:suppl q. 64 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 5 arg. 3
Praeterea, in matrimonio mulier propter virum facta est, ut patet Gen. 2: faciamus ei adiutorium simile sibi. Sed illud propter quod est alterum, semper est principalius. Ergo, etc.
Praeterea, in matrimonio mulier propter virum facta est, ut patet Gen. 2: faciamus ei adiutorium simile sibi. Sed illud propter quod est alterum, semper est principalius. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 5 arg. 4
Praeterea, matrimonium principaliter ordinatur ad actum coniugalem. Sed in matrimonio vir est caput mulieris, ut patet I Cor. 11. Ergo non sunt aequales in actu praedicto.
Praeterea, matrimonium principaliter ordinatur ad actum coniugalem. Sed in matrimonio vir est caput mulieris, ut patet I Cor. 11. Ergo non sunt aequales in actu praedicto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7: vir non habet potestatem sui corporis; et simile dicit de uxore. Ergo sunt aequales in actu matrimonii.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7: vir non habet potestatem sui corporis; et simile dicit de uxore. Ergo sunt aequales in actu matrimonii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 5 arg. 5
Praeterea, matrimonium est relatio aequiparentiae: cum sit coniunctio, ut dictum est. Ergo vir et uxor sunt aequales in actu matrimonii.
R: Q.. 44 A. 1[t:suppl q. 44 a. 1] Q.. 44 A. 3[t:suppl q. 44 a. 3]
Praeterea, matrimonium est relatio aequiparentiae: cum sit coniunctio, ut dictum est. Ergo vir et uxor sunt aequales in actu matrimonii.
R: Q.. 44 A. 1[t:suppl q. 44 a. 1] Q.. 44 A. 3[t:suppl q. 44 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod duplex est aequalitas: scilicet quantitatis, et proportionis. Aequalitas quidem quantitatis est quae attenditur inter duas quantitates eiusdem mensurae, sicut bicubiti ad bicubitum. Sed aequalitas proportionis est quae attenditur inter duas proportiones eiusdem speciei, sicut dupli ad duplum. Loquendo ergo de prima aequalitate, vir et uxor non sunt aequales in matrimonio: neque quantum ad actum coniugalem, in quo id quod nobilius est viro debetur; neque quantum ad dispensationem domus, in qua uxor regitur et vir regit. Sed quantum ad secundam aequalitatem sunt aequales in utroque: quia sicut tenetur vir uxori in actu coniugali et dispensatione domus ad id quod viri est, ita uxor viro ad id quod uxoris est. Et secundum hoc dicitur in littera quod sunt aequales in reddendo et petendo debitum.
Respondeo dicendum quod duplex est aequalitas: scilicet quantitatis, et proportionis. Aequalitas quidem quantitatis est quae attenditur inter duas quantitates eiusdem mensurae, sicut bicubiti ad bicubitum. Sed aequalitas proportionis est quae attenditur inter duas proportiones eiusdem speciei, sicut dupli ad duplum. Loquendo ergo de prima aequalitate, vir et uxor non sunt aequales in matrimonio: neque quantum ad actum coniugalem, in quo id quod nobilius est viro debetur; neque quantum ad dispensationem domus, in qua uxor regitur et vir regit. Sed quantum ad secundam aequalitatem sunt aequales in utroque: quia sicut tenetur vir uxori in actu coniugali et dispensatione domus ad id quod viri est, ita uxor viro ad id quod uxoris est. Et secundum hoc dicitur in littera quod sunt aequales in reddendo et petendo debitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis agere sit nobilius quam pati, tamen eadem est proportio patientis ad patiendum et agentis ad agendum. Et secundum hoc est ibi; aequalitas proportionis.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis agere sit nobilius quam pati, tamen eadem est proportio patientis ad patiendum et agentis ad agendum. Et secundum hoc est ibi; aequalitas proportionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod hoc est per accidens. Vir enim, quia nobiliorem partem habet in actu coniugali, naturaliter habet quod non ita erubescat petere debitum sicut uxor. Et inde est quod non ita uxor tenetur reddere debitum non petenti viro sicut vir uxori.
Ad secundum dicendum quod hoc est per accidens. Vir enim, quia nobiliorem partem habet in actu coniugali, naturaliter habet quod non ita erubescat petere debitum sicut uxor. Et inde est quod non ita uxor tenetur reddere debitum non petenti viro sicut vir uxori.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod ex hoc ostenditur quod non sunt aequales absolute: non autem quod non sint aequales secundum proportionem.
Ad tertium dicendum quod ex hoc ostenditur quod non sunt aequales absolute: non autem quod non sint aequales secundum proportionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis caput sit principalius membrum, tamen, sicut membra tenentur capiti in officio suo, ita caput membris in suo. Et sic est ibi aequalitas proportionis.
Ad quartum dicendum quod, quamvis caput sit principalius membrum, tamen, sicut membra tenentur capiti in officio suo, ita caput membris in suo. Et sic est ibi aequalitas proportionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum vir et uxor possint votum emittere contra debitum matrimonii sine mutuo consensu
Suppl q. 64 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod vir et uxor possint votum emittere contra debitum matrimonii sine mutuo consensu. Vir enim et uxor aequaliter obligantur ad debiti solutionem, ut dictum est. Sed licitum est viro, etiam uxore prohibente, accipere crucem in subsidium Terrae Sanctae. Ergo etiam hoc licitum est uxori. Et ideo, cum per hoc votum redditio debiti impediatur, potest alter coniugum sine consensu alterius votum praedictum emittere.
R: Q.. 64 A. 5[t:suppl q. 64 a. 5]
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod vir et uxor possint votum emittere contra debitum matrimonii sine mutuo consensu. Vir enim et uxor aequaliter obligantur ad debiti solutionem, ut dictum est. Sed licitum est viro, etiam uxore prohibente, accipere crucem in subsidium Terrae Sanctae. Ergo etiam hoc licitum est uxori. Et ideo, cum per hoc votum redditio debiti impediatur, potest alter coniugum sine consensu alterius votum praedictum emittere.
R: Q.. 64 A. 5[t:suppl q. 64 a. 5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 6 arg. 2
Praeterea, non est expectandus in aliquo voto consensus alicuius qui non potest sine peccato dissentire. Sed unus coniugum non potest sine peccato dissentire quin alter continentiam voveat, vel simpliciter vel ad tempus: quia impedire profectum spiritualem est peccatum in Spiritum Sanctum. Ergo unus potest votum continentiae simpliciter vel ad tempus sine consensu alterius vovere.
Praeterea, non est expectandus in aliquo voto consensus alicuius qui non potest sine peccato dissentire. Sed unus coniugum non potest sine peccato dissentire quin alter continentiam voveat, vel simpliciter vel ad tempus: quia impedire profectum spiritualem est peccatum in Spiritum Sanctum. Ergo unus potest votum continentiae simpliciter vel ad tempus sine consensu alterius vovere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 6 arg. 3
Praeterea, sicut in actu matrimoniali requiritur debiti redditio, ita debiti petitio. Sed unus potest sine consensu alterius vovere quod debitum non petat: cum in hoc sit suae potestatis. Ergo, pari ratione, quod debitum non reddat.
Praeterea, sicut in actu matrimoniali requiritur debiti redditio, ita debiti petitio. Sed unus potest sine consensu alterius vovere quod debitum non petat: cum in hoc sit suae potestatis. Ergo, pari ratione, quod debitum non reddat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 6 arg. 4
Praeterea, nullus potest ex praecepto superioris cogi ad id quod non liceret sibi simpliciter vovere et facere: quia in illicitis non est obediendum. Sed praelatus superior posset praecipere viro ut uxori ad tempus debitum non redderet, occupando eum in aliquo servitio. Ergo hoc etiam ipse posset per se facere et vovere per quod a debiti redditione impediretur.
Praeterea, nullus potest ex praecepto superioris cogi ad id quod non liceret sibi simpliciter vovere et facere: quia in illicitis non est obediendum. Sed praelatus superior posset praecipere viro ut uxori ad tempus debitum non redderet, occupando eum in aliquo servitio. Ergo hoc etiam ipse posset per se facere et vovere per quod a debiti redditione impediretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7: ne fraudetis vos invicem, nisi ex communi consensu ad tempus, ut vacetis orationi.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7: ne fraudetis vos invicem, nisi ex communi consensu ad tempus, ut vacetis orationi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 6 arg. 5
Praeterea, nullus potest facere votum de alieno. Sed vir non habet potestatem sui corporis, sed uxor. Ergo sine eius consensu non potest votum continentiae facere, vel simpliciter vel ad tempus.
Praeterea, nullus potest facere votum de alieno. Sed vir non habet potestatem sui corporis, sed uxor. Ergo sine eius consensu non potest votum continentiae facere, vel simpliciter vel ad tempus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod vovere voluntatis est: ut etiam ipsum nomen ostendit. Unde de illis tantum bonis potest esse votum quae nostrae subiacent voluntati. Qualia non sunt ea in quibus unus alteri tenetur. Et ideo in talibus non potest aliquis votum emittere sine consensu eius cui tenetur. Unde, cum coniuges sibi invicem teneantur in redditione debiti, per quam continentia impeditur, non potest unus absque consensu alterius continentiam vovere. Et si voverit, peccat: nec debet servare votum, sed agere poenitentiam de malo voto facto.
R: Q.. 53 A. 1[t:suppl q. 53 a. 1] Q.. 53 A. 4[t:suppl q. 53 a. 4] Q.. 61 A. 1[t:suppl q. 61 a. 1]
Respondeo dicendum quod vovere voluntatis est: ut etiam ipsum nomen ostendit. Unde de illis tantum bonis potest esse votum quae nostrae subiacent voluntati. Qualia non sunt ea in quibus unus alteri tenetur. Et ideo in talibus non potest aliquis votum emittere sine consensu eius cui tenetur. Unde, cum coniuges sibi invicem teneantur in redditione debiti, per quam continentia impeditur, non potest unus absque consensu alterius continentiam vovere. Et si voverit, peccat: nec debet servare votum, sed agere poenitentiam de malo voto facto.
R: Q.. 53 A. 1[t:suppl q. 53 a. 1] Q.. 53 A. 4[t:suppl q. 53 a. 4] Q.. 61 A. 1[t:suppl q. 61 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod satis probabile est quod uxor debeat velle continere ad tempus pro subveniendo necessitati Ecclesiae generalis. Et ideo in favorem negotii pro quo crux sibi datur, institutum est quod vir possit absque consensu uxoris crucem accipere: sicut etiam posset domino suo terreno, a quo feudum tenet, absque eius consensu militare. Nec tamen in hoc omnino subtrahitur uxori ius suum: quia uxor potest eum sequi. Nec est simile de uxore ad virum. Quia, cum vir debeat regere uxorem et non e converso, magis tenetur uxor sequi virum quam e converso. Et praeterea uxor cum maiori periculo castitatis discurreret per terras quam vir, et cum minori Ecclesiae utilitate. Et ideo uxor non potest huiusmodi votum facere sine viri consensu.
Ad primum ergo dicendum quod satis probabile est quod uxor debeat velle continere ad tempus pro subveniendo necessitati Ecclesiae generalis. Et ideo in favorem negotii pro quo crux sibi datur, institutum est quod vir possit absque consensu uxoris crucem accipere: sicut etiam posset domino suo terreno, a quo feudum tenet, absque eius consensu militare. Nec tamen in hoc omnino subtrahitur uxori ius suum: quia uxor potest eum sequi. Nec est simile de uxore ad virum. Quia, cum vir debeat regere uxorem et non e converso, magis tenetur uxor sequi virum quam e converso. Et praeterea uxor cum maiori periculo castitatis discurreret per terras quam vir, et cum minori Ecclesiae utilitate. Et ideo uxor non potest huiusmodi votum facere sine viri consensu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod alter coniugum dissentiens voto continentiae alterius non peccat: quia non dissentit ut bonum illius impediat, sed ne sibi praeiudicium generetur.
Ad secundum dicendum quod alter coniugum dissentiens voto continentiae alterius non peccat: quia non dissentit ut bonum illius impediat, sed ne sibi praeiudicium generetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod unus absque consensu alterius potest vovere quod non petat debitum, non autem quod non reddat: quia in primo uterque est sui iuris, sed non in secundo. Sed quia, si alter nunquam peteret debitum, ex hoc alteri matrimonium onerosum redderetur, dum oporteret unum semper confusionem debiti petendi subire; ideo alii probabilius dicunt quod neutrum potest unus sine consensu alterius vovere.
Ad tertium dicendum quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod unus absque consensu alterius potest vovere quod non petat debitum, non autem quod non reddat: quia in primo uterque est sui iuris, sed non in secundo. Sed quia, si alter nunquam peteret debitum, ex hoc alteri matrimonium onerosum redderetur, dum oporteret unum semper confusionem debiti petendi subire; ideo alii probabilius dicunt quod neutrum potest unus sine consensu alterius vovere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 6 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut mulier accipit potestatem in corpore viri salvo hoc in quo vir tenetur corpori suo, ita etiam salvo hoc in quo tenetur alii domino. Et ideo, sicut uxor non potest debitum petere a viro contra salutem sui corporis, ita nec ad impediendum hoc in quo domino tenetur; sed praeter hoc non potest dominus prohibere quin debitum reddat.
Ad quartum dicendum quod, sicut mulier accipit potestatem in corpore viri salvo hoc in quo vir tenetur corpori suo, ita etiam salvo hoc in quo tenetur alii domino. Et ideo, sicut uxor non potest debitum petere a viro contra salutem sui corporis, ita nec ad impediendum hoc in quo domino tenetur; sed praeter hoc non potest dominus prohibere quin debitum reddat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum temporibus sacris debeat aliquis impediri quin debitum petat
Suppl q. 64 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod temporibus sacris non debeat aliquis impediri quin debitum petat. Tunc enim est subveniendum morbo quando invalescit: Sed possibile est quod in die festo invalescat concupiscentia. Ergo tunc debet ei subveniri per debiti petitionem.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod temporibus sacris non debeat aliquis impediri quin debitum petat. Tunc enim est subveniendum morbo quando invalescit: Sed possibile est quod in die festo invalescat concupiscentia. Ergo tunc debet ei subveniri per debiti petitionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 7 arg. 2
Praeterea, non est alia ratio quare non sit petendum debitum in diebus festivis nisi quia sunt orationi deputati. Sed in illis diebus sunt horae determinatae orationi. Ergo aliis horis liceret debitum petere.
Praeterea, non est alia ratio quare non sit petendum debitum in diebus festivis nisi quia sunt orationi deputati. Sed in illis diebus sunt horae determinatae orationi. Ergo aliis horis liceret debitum petere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 7 s. c. 1
Sed contra, sicut aliqua loca sunt sacra quiri deputata sunt sacris, ita aliqua tempora sunt sacra propter eandem rationem. Sed in loco sacro non licet petere debitum. Ergo nec in tempore, sacro.
Sed contra, sicut aliqua loca sunt sacra quiri deputata sunt sacris, ita aliqua tempora sunt sacra propter eandem rationem. Sed in loco sacro non licet petere debitum. Ergo nec in tempore, sacro.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod actus matrimonialis, quamvis culpa careat, tamen quia rationem deprimit propter carnalem delectationem, hominem reddit ineptum ad spiritualia. Et ideo iri diebus in quibus spiritualibus praecipue est vacandum, non licet petere debitum.
Respondeo dicendum quod actus matrimonialis, quamvis culpa careat, tamen quia rationem deprimit propter carnalem delectationem, hominem reddit ineptum ad spiritualia. Et ideo iri diebus in quibus spiritualibus praecipue est vacandum, non licet petere debitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod tempore illo possunt alia; adhiberi ad concupiscentiam reprimendam: sicut oratio et multa huiusmodi, quae etiam illi adhibent qui perpetuo continent.
Ad primum ergo dicendum quod tempore illo possunt alia; adhiberi ad concupiscentiam reprimendam: sicut oratio et multa huiusmodi, quae etiam illi adhibent qui perpetuo continent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 7 ad 2
Ad primum dicendum quod, quamvis non teneatur omnibus horis orare, tamen tenetur tota die se conservare idoneum ad orandum.
Ad primum dicendum quod, quamvis non teneatur omnibus horis orare, tamen tenetur tota die se conservare idoneum ad orandum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 8: Utrum petens in tempore sacro mortaliter peccet
Suppl q. 64 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod petens in tempore sacro mortaliter peccet. Gregorius enim dicit, in I Dial., quod mulier quae in nocte cognita est a viro, mane ad processionem veniens a diabolo est arrepta. Sed hoc non esset nisi mortaliter peccasset. Ergo, etc.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod petens in tempore sacro mortaliter peccet. Gregorius enim dicit, in I Dial., quod mulier quae in nocte cognita est a viro, mane ad processionem veniens a diabolo est arrepta. Sed hoc non esset nisi mortaliter peccasset. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 8 arg. 2
Praeterea, quicumque facit contra praeceptum divinum, mortaliter peccat. Sed Dominus praecepit, Exodi 19, nolite appropinquare uxoribus vestris: quando scilicet erant legem accepturi. Ergo multo magis peccant mortaliter si tempore quo sacramentis novae legis intendendum est, cum uxoribus viri commisceantur.
Praeterea, quicumque facit contra praeceptum divinum, mortaliter peccat. Sed Dominus praecepit, Exodi 19, nolite appropinquare uxoribus vestris: quando scilicet erant legem accepturi. Ergo multo magis peccant mortaliter si tempore quo sacramentis novae legis intendendum est, cum uxoribus viri commisceantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 8 s. c. 1
Sed contra, nulla circumstantia aggravat in infinitum. Sed indebitum tempus est circumstantia quaedam. Ergo non aggravat in infinitum, ut faciat mortale quod alias esset veniale.
Sed contra, nulla circumstantia aggravat in infinitum. Sed indebitum tempus est circumstantia quaedam. Ergo non aggravat in infinitum, ut faciat mortale quod alias esset veniale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod debitum petere in die festivo non est circumstantia trahens in aliam speciem peccati. Unde non potest in infinitum aggravare. Et ideo non peccat mortaliter uxor vel vir si in die festo debitum petat. Sed tamen gravius est peccatum si sola delectationis causa petatur, quam si propter timorem quo quis sibi timet de lubrico carnis, debitum petat.
Respondeo dicendum quod debitum petere in die festivo non est circumstantia trahens in aliam speciem peccati. Unde non potest in infinitum aggravare. Et ideo non peccat mortaliter uxor vel vir si in die festo debitum petat. Sed tamen gravius est peccatum si sola delectationis causa petatur, quam si propter timorem quo quis sibi timet de lubrico carnis, debitum petat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod non fuit punita mulier illa propter hoc quod debitum reddidit: sed quia postmodum se temere ad divina ingessit contra conscientiam.
Ad primum ergo dicendum quod non fuit punita mulier illa propter hoc quod debitum reddidit: sed quia postmodum se temere ad divina ingessit contra conscientiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod ex auctoritate illa non potest probari quod esset peccatum mortale, sed quod sit incongruum. Multa enim ad munditiam carnis pertinentia exigebantur de necessitate praecepti in veteri lege, quae carnalibus dabatur, quae in nova lege non exiguntur, quae est lex spiritus.
Ad secundum dicendum quod ex auctoritate illa non potest probari quod esset peccatum mortale, sed quod sit incongruum. Multa enim ad munditiam carnis pertinentia exigebantur de necessitate praecepti in veteri lege, quae carnalibus dabatur, quae in nova lege non exiguntur, quae est lex spiritus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 9: Utrum teneatur reddere tempore festivo
Suppl q. 64 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non teneatur reddere tempore festivo. Quia peccantes et consentientes pariter puniuntur, ut patet Rom. 1. Sed ille qui reddit debitum, consentit petenti, qui peccat. Ergo et ipse peccat.
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non teneatur reddere tempore festivo. Quia peccantes et consentientes pariter puniuntur, ut patet Rom. 1. Sed ille qui reddit debitum, consentit petenti, qui peccat. Ergo et ipse peccat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 9 arg. 2
Praeterea, ex praecepto affirmativo obligamur ad orandum, et ita ad aliquod tempus determinatum. Ergo pro tempore illo in quo quis orare tenetur, debitum reddere non debet: sicut nec eo tempore quo tenetur temporali domino ad speciale obsequium.
Praeterea, ex praecepto affirmativo obligamur ad orandum, et ita ad aliquod tempus determinatum. Ergo pro tempore illo in quo quis orare tenetur, debitum reddere non debet: sicut nec eo tempore quo tenetur temporali domino ad speciale obsequium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 9 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur 1 Cor. 7: nolite fraudari invicem, nisi communi consensu ad tempus, etc. Ergo, quando petit, reddendum est ei.
Sed contra est quod dicitur 1 Cor. 7: nolite fraudari invicem, nisi communi consensu ad tempus, etc. Ergo, quando petit, reddendum est ei.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod, cum mulier habeat potestatem in corpore viri quantum ad actum generationis spectat, et e converso, tenetur unus alteri debitum reddere quocumque tempore et quacumque hora, salva debita honestate quae in talibus exigitur; quia non oportet quod statim in publico reddat debitum.
Respondeo dicendum quod, cum mulier habeat potestatem in corpore viri quantum ad actum generationis spectat, et e converso, tenetur unus alteri debitum reddere quocumque tempore et quacumque hora, salva debita honestate quae in talibus exigitur; quia non oportet quod statim in publico reddat debitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod iste, quantum in se est, non consentit, sed id quod ab eo exigitur invitus et Cum dolore reddit. Et ideo non peccat. Hoc enim est propter lubricum carnis divinitus ordinatum, ut semper petenti debitum reddatur, ne aliqua occasio peccati detur.
Ad primum ergo dicendum quod iste, quantum in se est, non consentit, sed id quod ab eo exigitur invitus et Cum dolore reddit. Et ideo non peccat. Hoc enim est propter lubricum carnis divinitus ordinatum, ut semper petenti debitum reddatur, ne aliqua occasio peccati detur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod non est aliqua hora ita determinata ad orandum quin possit postea recompensari in aliis horis. Et ideo obiectio non cogit.
Ad secundum dicendum quod non est aliqua hora ita determinata ad orandum quin possit postea recompensari in aliis horis. Et ideo obiectio non cogit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 10: Utrum nuptiae certis quibusdam temporibus interdici debeant
Suppl q. 64 a. 10 arg. 1
Ad decem sic proceditur. Videtur quod nuptiae non sint interdicendae temporibus. Quia matrimonium sacramentum est. Sed in illis temporibus non interdicitur celebratio aliorum sacramentorum. Ergo nec celebratio matrimonii.
Ad decem sic proceditur. Videtur quod nuptiae non sint interdicendae temporibus. Quia matrimonium sacramentum est. Sed in illis temporibus non interdicitur celebratio aliorum sacramentorum. Ergo nec celebratio matrimonii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 10 arg. 2
Praeterea, magis incompetens est diebus festis petitio debiti quam celebratio nuptiarum. Sed in diebus illis potest debitum peti. Ergo et nuptiae celebrari.
Praeterea, magis incompetens est diebus festis petitio debiti quam celebratio nuptiarum. Sed in diebus illis potest debitum peti. Ergo et nuptiae celebrari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 10 arg. 3
Praeterea, matrimonia quae fiunt contra statutum Ecclesiae, debent separari. Sed non separantur, si fiant nuptiae in talibus temporibus. Ergo non debet esse prohibitum per Ecclesiae statuta.
Praeterea, matrimonia quae fiunt contra statutum Ecclesiae, debent separari. Sed non separantur, si fiant nuptiae in talibus temporibus. Ergo non debet esse prohibitum per Ecclesiae statuta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 10 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur Eccles. 3, 5: tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
Sed contra est quod dicitur Eccles. 3, 5: tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 10 co.
Respondeo dicendum quod quando novae sponsae traduntur, animus conjugum magis ex ipsa novitate ad curam carnalium occupatur et ideo in nuptiis consueverunt signa multa laetitiae dissolutae ostendi; et propter hoc illis temporibus in quibus homines praecipue debent se ad spiritualia elevare, prohibitum est nuptias celebrari. Hoc autem est ab Adventu usque ad Epiphaniam propter communionem, quae secundum antiquos canones in nativitate fieri convenienter solet; et a septuagesima usque ad octavas Paschae, propter communionem Paschalem; et a tribus diebus ante Ascensionem usque ad octavas Pentecostes, propter praeparationem ad communionem illo tempore sumendam.
Respondeo dicendum quod quando novae sponsae traduntur, animus conjugum magis ex ipsa novitate ad curam carnalium occupatur et ideo in nuptiis consueverunt signa multa laetitiae dissolutae ostendi; et propter hoc illis temporibus in quibus homines praecipue debent se ad spiritualia elevare, prohibitum est nuptias celebrari. Hoc autem est ab Adventu usque ad Epiphaniam propter communionem, quae secundum antiquos canones in nativitate fieri convenienter solet; et a septuagesima usque ad octavas Paschae, propter communionem Paschalem; et a tribus diebus ante Ascensionem usque ad octavas Pentecostes, propter praeparationem ad communionem illo tempore sumendam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 10 ad 1
Ad primum ergo dicendum, quod celebratio matrimonii habet aliquam mundanam laetitiam et carnalem adjunctam, quod non est de aliis sacramentis. Et ideo non est simile.
Ad primum ergo dicendum, quod celebratio matrimonii habet aliquam mundanam laetitiam et carnalem adjunctam, quod non est de aliis sacramentis. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 10 ad 2
Ad secundum dicendum, quod non fit tanta distractio animorum in redditione vel petitione debiti, sicut in celebratione nuptiarum. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod non fit tanta distractio animorum in redditione vel petitione debiti, sicut in celebratione nuptiarum. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 64 a. 10 ad 3
Ad tertium dicendum, quod cum tempus non sit de essentia matrimonii, si in tempore indebito contrahatur, nihilominus verum est sacramentum; nec separatur matrimonium simpliciter, sed ad tempus, ut poenitentiam agant de hoc quod statutum Ecclesiae sunt transgressi; et sic est intelligendum quod Magister dicit Littera, IV Sentent., dist. xxxiii.
Ad tertium dicendum, quod cum tempus non sit de essentia matrimonii, si in tempore indebito contrahatur, nihilominus verum est sacramentum; nec separatur matrimonium simpliciter, sed ad tempus, ut poenitentiam agant de hoc quod statutum Ecclesiae sunt transgressi; et sic est intelligendum quod Magister dicit Littera, IV Sentent., dist. xxxiii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 65: De bigamis
Suppl q. 65 pr.
Deinde considerandum est de pluralitate uxorum.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum habere plures uxores sit contra legem naturae.
Secundo: utrum aliquando fuerit licitum.
Tertio: utrum habere concubinam sit contra legem naturae.
Quarto: utrum accedere ad concubinam sit peccatum mortale.
Quinto: utrum aliquando licitum fuerit habere concubinam.
Deinde considerandum est de pluralitate uxorum.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum habere plures uxores sit contra legem naturae.
Secundo: utrum aliquando fuerit licitum.
Tertio: utrum habere concubinam sit contra legem naturae.
Quarto: utrum accedere ad concubinam sit peccatum mortale.
Quinto: utrum aliquando licitum fuerit habere concubinam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum habere plures uxores sit contra legem naturae
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 65 a. 2 arg. 1
suppl q. 65 a. 2 co.
suppl q. 65 a. 2 co.
suppl q. 65 a. 3 co.
suppl q. 65 a. 5 co.
suppl q. 65 a. 5 ad 1
suppl q. 67 a. 2 s. c. 1
suppl q. 67 a. 2 co.[t:suppl q. 65 a. 2 arg. 1][t:suppl q. 65 a. 2 co.][t:suppl q. 65 a. 2 co.][t:suppl q. 65 a. 3 co.][t:suppl q. 65 a. 5 co.][t:suppl q. 65 a. 5 ad 1][t:suppl q. 67 a. 2 s. c. 1][t:suppl q. 67 a. 2 co.]
Suppl q. 65 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod habere plures uxores non sit contra legem naturae. Consuetudo enim legi naturali non praeiudicat. Sed habere plures uxores peccatum non erat quando mos erat, ut ab Augustino habetur in littera. Ergo habere plures uxores non est contra legem naturae.
suppl q. 65 a. 2 arg. 1
suppl q. 65 a. 2 co.
suppl q. 65 a. 2 co.
suppl q. 65 a. 3 co.
suppl q. 65 a. 5 co.
suppl q. 65 a. 5 ad 1
suppl q. 67 a. 2 s. c. 1
suppl q. 67 a. 2 co.[t:suppl q. 65 a. 2 arg. 1][t:suppl q. 65 a. 2 co.][t:suppl q. 65 a. 2 co.][t:suppl q. 65 a. 3 co.][t:suppl q. 65 a. 5 co.][t:suppl q. 65 a. 5 ad 1][t:suppl q. 67 a. 2 s. c. 1][t:suppl q. 67 a. 2 co.]
Suppl q. 65 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod habere plures uxores non sit contra legem naturae. Consuetudo enim legi naturali non praeiudicat. Sed habere plures uxores peccatum non erat quando mos erat, ut ab Augustino habetur in littera. Ergo habere plures uxores non est contra legem naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 arg. 2
Praeterea, quicumque facit contra legem naturae, facit contra praeceptum: quia sicut lex scripta habet sua praecepta, ita et lex naturae. Sed Augustinus dicit quod habere plures uxores non erat contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum. Ergo habere plures uxores non est contra legem naturae.
Praeterea, quicumque facit contra legem naturae, facit contra praeceptum: quia sicut lex scripta habet sua praecepta, ita et lex naturae. Sed Augustinus dicit quod habere plures uxores non erat contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum. Ergo habere plures uxores non est contra legem naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 arg. 3
Praeterea, matrimonium principaliter ordinatur ad prolis procreationem. Sed unus potest ex pluribus prolem accipere, plures fecundando; Ergo non est contra legem naturae habere plures uxores.
Praeterea, matrimonium principaliter ordinatur ad prolis procreationem. Sed unus potest ex pluribus prolem accipere, plures fecundando; Ergo non est contra legem naturae habere plures uxores.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 arg. 4
Praeterea, ius naturale est quod natura omnia animalia docuit, ut in principio Digestorum dicitur. Sed natura non docuit hoc omnia animalia, quod sit una unius: cum unus mas in multis animalibus pluribus feminis coniungatur. Ergo non est contra legem naturae habere plures uxores.
Praeterea, ius naturale est quod natura omnia animalia docuit, ut in principio Digestorum dicitur. Sed natura non docuit hoc omnia animalia, quod sit una unius: cum unus mas in multis animalibus pluribus feminis coniungatur. Ergo non est contra legem naturae habere plures uxores.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 arg. 5
Praeterea, secundum Philosophum, XV de Animalibus, in generatione prolis mas se habet ad feminam sicut agens ad patiens et artifex ad materiam. Sed non est contra ordinem naturae quod unum agens in plura patientia agat, aut unus artifex ex diversis materiis operetur. Ergo nec est contra legem naturae quod unus mas plures uxores habeat.
Praeterea, secundum Philosophum, XV de Animalibus, in generatione prolis mas se habet ad feminam sicut agens ad patiens et artifex ad materiam. Sed non est contra ordinem naturae quod unum agens in plura patientia agat, aut unus artifex ex diversis materiis operetur. Ergo nec est contra legem naturae quod unus mas plures uxores habeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Illud praecipue videtur esse de iure naturali quod homini in sua institutione inditum est. Sed quod sit una unius in ipsa institutione humanae naturae est ei inditum, ut patet Gen: 2: erunt duo in carne una. Ergo est die lege naturae.
B: (Job 13:7)[b:Job 13:7]
Sed contra: Illud praecipue videtur esse de iure naturali quod homini in sua institutione inditum est. Sed quod sit una unius in ipsa institutione humanae naturae est ei inditum, ut patet Gen: 2: erunt duo in carne una. Ergo est die lege naturae.
B: (Job 13:7)[b:Job 13:7]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 arg. 6
Praeterea, contra legem naturae est quod homo se ad impossibile obliget, et ut quod uni datum est alteri detur. Sed homo contrahens cum una uxore sui corporis potestatem sibi tradidit, ut necesse sit reddere debitum cum petierit. Ergo contra legem est si postea alteri potestatem sui corporis tradat; quia nemo posset simul utrique reddere debitum, si simul peterent.
B: (1Cor 15:14)[b:1Cor 15:14]
Praeterea, contra legem naturae est quod homo se ad impossibile obliget, et ut quod uni datum est alteri detur. Sed homo contrahens cum una uxore sui corporis potestatem sibi tradidit, ut necesse sit reddere debitum cum petierit. Ergo contra legem est si postea alteri potestatem sui corporis tradat; quia nemo posset simul utrique reddere debitum, si simul peterent.
B: (1Cor 15:14)[b:1Cor 15:14]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 arg. 7
Praeterea, de lege naturae est, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Sed vir nullo modo vellet quod uxor alium virum haberet. Ergo contra legem naturae faceret si uxorem aliam superinduceret.
Praeterea, de lege naturae est, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris. Sed vir nullo modo vellet quod uxor alium virum haberet. Ergo contra legem naturae faceret si uxorem aliam superinduceret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 arg. 8
Praeterea, quidquid est contra naturale desiderium, est contra legem naturae. Sed zelus viri ad uxorem, et uxoris ad virum, naturalis est: quia in omnibus invenitur. Ergo, cum zelus sit amor non patiens consortium in amato, videtur quod contra legem naturae sit quod plures uxores habeant unum virum.
Praeterea, quidquid est contra naturale desiderium, est contra legem naturae. Sed zelus viri ad uxorem, et uxoris ad virum, naturalis est: quia in omnibus invenitur. Ergo, cum zelus sit amor non patiens consortium in amato, videtur quod contra legem naturae sit quod plures uxores habeant unum virum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod omnibus rebus naturalibus insunt quaedam principia quibus non solum operationes proprias efficere possunt, sed quibus etiam eas convenientes fini suo reddant: sive sint actiones quae consequantur rem aliquam ex natura sui generis, sive consequantur ex natura speciei; ut magneti competit ferri deorsum ex natura sui generis, et attrahere ferrum ex natura speciei. Sicut autem in rebus agentibus ex necessitate naturae sunt principia actionum ipsae formae, a quibus operationes propriae prodeunt convenientes fini; ita in his quae cognitionem participant, principia agendi sunt cognitio et appetitus. Unde oportet quod in vi cognitiva sit naturalis conceptio, et in vi appetitiva naturalis inclinatio, quibus operatio conveniens generi sive speciei reddatur competens fini. Sed quia homo inter cetera animalia rationem finis cognoscit et proportionem operationis ad finem, ideo naturalis conceptio ei indita qua dirigitur ad operandum, convenienter lex naturalis vel ius naturale dicitur. In ceteris autem aestimatio naturalis vocatur: bruta enim ex vi naturae impelluntur ad operandum convenientes actiones, magis quam regulentur, quasi proprio arbitrio agentia.
Lex ergo naturalis nihil aliud est quam conceptio homini naturaliter indita qua dirigitur ad convenienter agendum in actionibus propriis: sive competant ei ex natura generis, ut generare, comedere, et huiusmodi; sive ex natura speciei, ut ratiocinari et huiusmodi. Omne autem illud quod actionem inconvenientem reddit fini quem natura ex opere aliquo intendit, contra legem naturae esse dicitur.
Potest autem actio non esse conveniens fini vel principali, vel secundario: et, sive sic sive sic, hoc contingit dupliciter. Uno modo, ex aliquo quod omnino impedit finem: ut nimia superfluitas aut defectus comestionis impedit salutem corporis, quasi principalem finem comestionis; et bonam habitudinem in negotiis exercendis, qui est finis secundarius. Alio modo, ex aliquo quod facit difficilem aut minus decentem perventionem ad finem principalem vel secundarium: sicut inordinata comestio quantum ad tempus indebitum. Si ergo sit inconveniens fini quasi omnino prohibens finem principalem, directe per legem naturae prohibetur primis praeceptis legis naturae, quae sunt in operabilibus sicut sunt communes conceptiones in speculativis. Si autem sit incompetens fini secundario quocumque modo, aut etiam principali ut faciens difficilem vel minus congruam perventionem ad ipsum, prohibetur non quidem primis praeceptis legis naturae, sed secundis, quae ex primis derivantur, sicut conclusiones in speculativis ex principiis per se notis fidem habent. Et sic dicta actio contra legem naturae esse dicitur.
Matrimonium ergo habet pro fine principali prolis procreationem et educationem: qui quidem finis competit homini secundum naturam sui generis; unde et aliis animalibus est communis, ut dicitur in VIII Ethic. Et sic bonum matrimonii assignatur proles. Sed pro fine secundario, ut dicit Philosophus, habet in hominibus solum communicationem operum quae sunt necessaria in vita. Et secundum hoc fidem sibi invicem debent, quae est unum de bonis matrimonii. Habet ulterius alium finem inquantum in fidelibus est, scilicet significationem Christi et Ecclesiae. Et sic bonum matrimonii dicitur sacramentum. Unde primus finis respondet matrimonio hominis inquantum est animal; secundus inquantum est homo; tertius inquantum est fidelis.
Pluralitas ergo uxorum neque totaliter tollit neque aliqualiter impedit primum finem: cum unus vir sufficiat pluribus uxoribus fecundandis, et educandis filiis ex eis natis. Sed secundum finem, etsi non totaliter tollit, tamen multum impedit: eo quod non facile potest esse pax in familia ubi uni viro plures uxores iunguntur, cum non possit unus vir sufficere ad satisfaciendum pluribus uxoribus ad votum; et quia communicatio plurium in uno officio causat litem, sicut figuli conrixantur ad invicem, et similiter plures uxores unius viri. Tertium autem finem totaliter tollit: eo quod, sicut Christus est unus, ita Ecclesia una.
Et ideo patet ex dictis quod pluralitas uxorum quodammodo est contra legem naturae, et quodammodo non.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod consuetudo non praeiudicat legi naturae quantum ad prima praecepta ipsius, quae sunt quasi communes animi conceptiones in speculativis. Sed ea quae ex istis trahuntur ut conclusiones, consuetudo auget, ut Tullius dicit, in III Rhetoric., et similiter minuit. Et huiusmodi est praeceptum legis naturae de unitate uxoris.
Ad primum ergo dicendum quod consuetudo non praeiudicat legi naturae quantum ad prima praecepta ipsius, quae sunt quasi communes animi conceptiones in speculativis. Sed ea quae ex istis trahuntur ut conclusiones, consuetudo auget, ut Tullius dicit, in III Rhetoric., et similiter minuit. Et huiusmodi est praeceptum legis naturae de unitate uxoris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut Tullius dicit, res a natura perfectas et a consuetudine approbatas legum metus et religio sanxit. Unde patet quod illa quae lex naturalis dictat quasi ex primis principiis legis naturae derivata, non habent vim coactivam per modum praecepti absolute, nisi postquam lege divina et humana sancita sunt. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod non faciebant contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum.
Ad secundum dicendum quod, sicut Tullius dicit, res a natura perfectas et a consuetudine approbatas legum metus et religio sanxit. Unde patet quod illa quae lex naturalis dictat quasi ex primis principiis legis naturae derivata, non habent vim coactivam per modum praecepti absolute, nisi postquam lege divina et humana sancita sunt. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod non faciebant contra praeceptum, quia nulla lege erat prohibitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 ad 3
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod ius naturale multipliciter accipitur. Primo enim aliquod ius dicitur naturale ex principio, quia natura est inditum. Et sic definit Tullius, in II Rhetoric., dicens: ius naturae est quod non opinio genuit, sed quaedam innata vis inseruit.
Et quia etiam in rebus naturalibus dicuntur aliqui motus naturales, non quia sint ex principio intrinseco, sed quia sunt a principio superiori movente, sicut motus qui sunt in elementis ex impressione corporum caelestium, naturales dicuntur, ut Commentator dicit, in III de Coelo et Mundo; ideo ea quae sunt de iure divino, dicuntur esse de iure naturali, cum sint ex impressione et infusione superioris principii, scilicet Dei. Et sic accipitur ab Isidoro, qui dicit quod ius naturale est quod in lege et in Evangelio continetur.
Tertio, dicitur ius naturale non solum a principio, sed a natura, quia de naturalibus est. Et quia natura contra rationem dividitur, a qua homo est homo, ideo, strictissimo modo accipiendi ius naturale, illa quae ad homines tantum pertinent, etsi sint de dictamine naturalis rationis, non dicuntur esse de iure naturali; sed illa tantum quae naturalis ratio dictat de his quae sunt homini aliisque communia. Et sic datur dicta definitio, scilicet: ius naturale est quod natura omnia animalia docuit.
Pluralitas ergo uxorum, quamvis non sit contra ius naturale tertio modo acceptum, est tamen contra ius naturale secundo modo acceptum: quia iure divino prohibetur. Et etiam contra ius naturale primo modo acceptum, ut ex dictis patet: quia natura dictat animali cuilibet secundum modum convenientem suae speciei. Unde etiam quaedam animalia, in quibus ad educationem prolis requiritur sollicitudo utriusque, scilicet maris et feminae, naturali instinctu servant coniunctionem unius ad unum: sicut patet in turture et columba et huiusmodi.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 ad 5
Ad quintum patet solutio ex dictis.
Sed quia rationes inductae in contrarium videntur ostendere quod pluralitas uxorum sit contra prima principia legis naturae, ideo ad eas respondendum.
Ad quintum patet solutio ex dictis.
Sed quia rationes inductae in contrarium videntur ostendere quod pluralitas uxorum sit contra prima principia legis naturae, ideo ad eas respondendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 1 ad 6
Ad sextum dicendum quod natura humana absque omni defectu instituta est. Et ideo non solum sunt indita ei illa sine quibus matrimonii finis principalis esse non potest, sed etiam illa sine quibus secundarius finis matrimonii sine difficultate haberi non posset. Et hoc modo sufficit homini in ipsa sui institutione habere unam uxorem.
Ad sextum dicendum quod natura humana absque omni defectu instituta est. Et ideo non solum sunt indita ei illa sine quibus matrimonii finis principalis esse non potest, sed etiam illa sine quibus secundarius finis matrimonii sine difficultate haberi non posset. Et hoc modo sufficit homini in ipsa sui institutione habere unam uxorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum habere plures uxores potuerit aliquando esse licitum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 67 a. 1 ad 2[t:suppl q. 67 a. 1 ad 2]
Suppl q. 65 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habere plures uxores non potuerit aliquando esse licitum. Quia secundum Philosophum, in V Ethic., ius naturale semper et ubique habet eandem potentiam. Sed iure naturali prohibetur pluralitas uxorum, ut ex dictis patet. Ergo, sicut modo non licet, ita nec unquam licuit.
R: Q.. 65 A. 1[t:suppl q. 65 a. 1]
suppl q. 67 a. 1 ad 2[t:suppl q. 67 a. 1 ad 2]
Suppl q. 65 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habere plures uxores non potuerit aliquando esse licitum. Quia secundum Philosophum, in V Ethic., ius naturale semper et ubique habet eandem potentiam. Sed iure naturali prohibetur pluralitas uxorum, ut ex dictis patet. Ergo, sicut modo non licet, ita nec unquam licuit.
R: Q.. 65 A. 1[t:suppl q. 65 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 arg. 2
Praeterea, si aliquando licuit, hoc non fuit nisi quia vel per se licitum erat, vel per aliquam dispensationem licebat. Si primo modo, sic etiam nunc licitum esset. Si autem secundo modo, hoc esse non potest. Quia, secundum. Augustinum, Deus, cum sit naturae Conditor, non facit aliquid contra rationes quas naturae inseruit. Cum ergo naturae nostrae Deus inseruerit quod sit una unius, videtur quod ipse contra hoc nunquam dispensaverit.
Praeterea, si aliquando licuit, hoc non fuit nisi quia vel per se licitum erat, vel per aliquam dispensationem licebat. Si primo modo, sic etiam nunc licitum esset. Si autem secundo modo, hoc esse non potest. Quia, secundum. Augustinum, Deus, cum sit naturae Conditor, non facit aliquid contra rationes quas naturae inseruit. Cum ergo naturae nostrae Deus inseruerit quod sit una unius, videtur quod ipse contra hoc nunquam dispensaverit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 arg. 3
Praeterea, si aliquid est licitum ex dispensatione, hoc non licet nisi illis quibus dispensatio fit. Non autem legitur aliqua dispensatio communis in lege cum omnibus facta. Cum ergo omnes communiter qui volebant plures uxores acciperent in veteri Testamento, nec ex hoc reprehendebantur in lege vel a prophetis, non videtur quod fuerit ex dispensatione licitum.
Praeterea, si aliquid est licitum ex dispensatione, hoc non licet nisi illis quibus dispensatio fit. Non autem legitur aliqua dispensatio communis in lege cum omnibus facta. Cum ergo omnes communiter qui volebant plures uxores acciperent in veteri Testamento, nec ex hoc reprehendebantur in lege vel a prophetis, non videtur quod fuerit ex dispensatione licitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 arg. 4
Praeterea, ubi est eadem causa dispensationis, debet eadem dispensatio fieri. Sed causa dispensationis non potest alia poni nisi multiplicatio prolis ad cultum Dei: quae etiam nunc necessaria est. Ergo adhuc dicta dispensatio duraret: praecipue cum non legatur revocata.
Praeterea, ubi est eadem causa dispensationis, debet eadem dispensatio fieri. Sed causa dispensationis non potest alia poni nisi multiplicatio prolis ad cultum Dei: quae etiam nunc necessaria est. Ergo adhuc dicta dispensatio duraret: praecipue cum non legatur revocata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 arg. 5
Praeterea, in dispensatione non debet praetermitti maius bonum propter minus bonum. Sed fides et sacramentum, quae non videntur posse servari in matrimonio quo unus pluribus uxoribus coniungitur, sunt meliora quam prolis multiplicatio. Ergo intuitu huius multiplicationis dispensatio praedicta fieri non debuisset.
Praeterea, in dispensatione non debet praetermitti maius bonum propter minus bonum. Sed fides et sacramentum, quae non videntur posse servari in matrimonio quo unus pluribus uxoribus coniungitur, sunt meliora quam prolis multiplicatio. Ergo intuitu huius multiplicationis dispensatio praedicta fieri non debuisset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Galat. 3 dicitur quod lex propter praevaricatores posita est, ut scilicet eos prohiberet. Sed lex vetus facit mentionem de pluralitate uxorum sine aliqua eius prohibitione, ut patet Deuteron. 21: si habuerit homo duas uxores, etc. Ergo habendo duas uxores non erant praevaricatores. Et ita erat licitum.
Sed contra: Galat. 3 dicitur quod lex propter praevaricatores posita est, ut scilicet eos prohiberet. Sed lex vetus facit mentionem de pluralitate uxorum sine aliqua eius prohibitione, ut patet Deuteron. 21: si habuerit homo duas uxores, etc. Ergo habendo duas uxores non erant praevaricatores. Et ita erat licitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 arg. 6
Praeterea, hoc idem videtur exemplo ex sanctis Patribus, qui plures leguntur habuisse uxores, cum Deo essent acceptissimi: sicut Iacob et David et plures alii. Ergo aliquando fuit licitum.
Praeterea, hoc idem videtur exemplo ex sanctis Patribus, qui plures leguntur habuisse uxores, cum Deo essent acceptissimi: sicut Iacob et David et plures alii. Ergo aliquando fuit licitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, pluralitas uxorum dicitur esse contra legem naturae, non quantum ad prima praecepta eius, sed quantum ad secunda, quae quasi conclusiones a primis praeceptis derivantur. Sed quia actus humanos variari oportet secundum diversas conditiones personarum et temporum et aliarum circumstantiarum, ideo conclusiones praedictae a primis legis naturae praeceptis non procedunt ut semper efficaciam habentes, sed in maiori parte: talis est enim tota materia moralis, ut patet per Philosophum, in libro Ethicorum. Et ideo, ubi eorum efficacia deficit, licite ea praetermitti possunt. Sed quia non est facile determinare huiusmodi varietates, ideo illi ex cuius auctoritate lex efficaciam habet, reservatur ut licentiam praebeat legem praetermittendi in illis casibus ad quos legis efficacia se non extendere debet. Et talis licentia dispensatio dicitur.
Lex autem de unitate uxoris non est humanitus, sed divinitus instituta: nec unquam verbo aut litteris tradita, sed cordi impressa, sicut et alia quae ad legem naturae qualitercumque pertinent. Et ideo in hoc a solo Deo dispensatio fieri potuit per inspirationem internam. Quae quidem principaliter sanctis patribus facta est, et per eorum exemplum ad alios derivata est, eo tempore quo oportebat praedictum naturae praeceptum praetermitti ut maior esset multiplicatio prolis ad cultum Dei educandae. Semper enim principalior finis magis observandus est quam secundarius. Unde, cum bonum prolis sit principalis matrimonii finis, ubi prolis multiplicatio necessaria erat, debuit negligi ad tempus impedimentum quod posset in secundariis finibus evenire, ad quod removendum praeceptum prohibens pluralitatem uxorum ordinatur, ut ex dictis patet.
R: Q.. 65 A. 1[t:suppl q. 65 a. 1] Q.. 65 A. 1[t:suppl q. 65 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ius naturale semper et ubique, quantum est de se, habet eandem potentiam. Sed per accidens, propter aliquod impedimentum, quandoque et alicubi potest variari: sicut ibidem Philosophus exemplum ponit de aliis rebus naturalibus. Semper enim et ubique dextera est melior quam sinistra secundum naturam: sed per aliquod accidens contingit aliquem esse ambidextrum, quia natura nostra variabilis est. Et similiter etiam est de naturali iusto, ut ibidem Philosophus dicit.
Ad primum ergo dicendum quod ius naturale semper et ubique, quantum est de se, habet eandem potentiam. Sed per accidens, propter aliquod impedimentum, quandoque et alicubi potest variari: sicut ibidem Philosophus exemplum ponit de aliis rebus naturalibus. Semper enim et ubique dextera est melior quam sinistra secundum naturam: sed per aliquod accidens contingit aliquem esse ambidextrum, quia natura nostra variabilis est. Et similiter etiam est de naturali iusto, ut ibidem Philosophus dicit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod in Decretali quadam, de Divortiis, dicitur quod numquam licuit alicui plures habere uxores sine dispensatione per divinam inspirationem habita. Nec tamen talis dispensatio datur contra rationes quas Deus naturae inseruit, sed praeter eas: quia rationes illae non sunt ordinatae ad semper, sed in pluribus esse, ut dictum est; sicut etiam non est contra naturam quando aliqua accidunt in rebus naturalibus miraculose, praeter ea quae ut frequenter solent evenire.
Ad secundum dicendum quod in Decretali quadam, de Divortiis, dicitur quod numquam licuit alicui plures habere uxores sine dispensatione per divinam inspirationem habita. Nec tamen talis dispensatio datur contra rationes quas Deus naturae inseruit, sed praeter eas: quia rationes illae non sunt ordinatae ad semper, sed in pluribus esse, ut dictum est; sicut etiam non est contra naturam quando aliqua accidunt in rebus naturalibus miraculose, praeter ea quae ut frequenter solent evenire.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod qualis est lex, talis debet esse dispensatio legis. Et quia lex naturae non est litteris scripta sed est cordibus impressa, propter hoc non oportuit dispensationem eorum quae ad legem naturae pertinent lege scripta dari, sed per internam inspirationem fieri.
Ad tertium dicendum quod qualis est lex, talis debet esse dispensatio legis. Et quia lex naturae non est litteris scripta sed est cordibus impressa, propter hoc non oportuit dispensationem eorum quae ad legem naturae pertinent lege scripta dari, sed per internam inspirationem fieri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod, veniente Christo, fuit tempus plenitudinis gratiae Christi, per quam cultus Dei in omnes gentes spirituali propagatione diffusus est. Et ideo non est eadem ratio dispensationis quae erat ante Christi adventum, quando cultus Dei carnali propagatione multiplicabatur et conservabatur.
Ad quartum dicendum quod, veniente Christo, fuit tempus plenitudinis gratiae Christi, per quam cultus Dei in omnes gentes spirituali propagatione diffusus est. Et ideo non est eadem ratio dispensationis quae erat ante Christi adventum, quando cultus Dei carnali propagatione multiplicabatur et conservabatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod proles quod est bonum matrimonii, includit fidem ad Deum servandam: quia secundum quod proles expectatur ad cultum Dei educanda, ponitur matrimonii bonum. Fides autem ad Deum servanda est potior quam fides uxori, quae ponitur bonum matrimonii; et quam significatio, quae pertinet ad sacramentum, quia significatio ad fidei cognitionem ordinatur. Et ideo non est inconveniens si propter bonum prolis aliquid detrahitur aliis duobus bonis.
Nec tamen omnino tolluntur. Quia et fides manet ad plures: et sacramentum aliquo modo. Quia, quamvis non significatur coniunctio Christi ad Ecclesiam inquantum est una, significatur tamen distinctio graduum in Ecclesia per pluralitatem uxorum, quae quidem non solum est in Ecclesia militante, sed etiam triumphante. Et ideo illorum matrimonia aliquo modo significabant coniunctionem Christi ad Ecclesiam, non solum militantem, ut quidam dicunt, sed etiam triumphantem, in qua sunt diversae mansiones.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum habere concubinam sit contra legem naturae
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 65 a. 5 co.[t:suppl q. 65 a. 5 co.]
Suppl q. 65 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod habere concubinam non sit contra legem naturae, Legis enim caeremonia non sunt de lege naturae. Sed fornicatio prohibetur, Act. 15, inter alia caeremonia legis quae ad tempus credentibus ex gentibus imponebantur. Ergo fornicatio simplex, quae est accessus ad concubinam, non est contra legem naturae.
suppl q. 65 a. 5 co.[t:suppl q. 65 a. 5 co.]
Suppl q. 65 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod habere concubinam non sit contra legem naturae, Legis enim caeremonia non sunt de lege naturae. Sed fornicatio prohibetur, Act. 15, inter alia caeremonia legis quae ad tempus credentibus ex gentibus imponebantur. Ergo fornicatio simplex, quae est accessus ad concubinam, non est contra legem naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 arg. 2
Praeterea, ius positivum a naturali iure profectum est, ut Tullius dicit. Sed secundum ius positivum fornicatio simplex non prohibetur: immo potius in poenam secundum antiquas leges mulieres lupanaribus tradendae condemnabantur. Ergo habere concubinam non est contra legem naturae.
Praeterea, ius positivum a naturali iure profectum est, ut Tullius dicit. Sed secundum ius positivum fornicatio simplex non prohibetur: immo potius in poenam secundum antiquas leges mulieres lupanaribus tradendae condemnabantur. Ergo habere concubinam non est contra legem naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 arg. 3
Praeterea, naturalis lex non prohibet quin illud quod datur simpliciter, possit dari ad tempus et secundum quid. Sed una mulier soluta potest dare viro soluto in perpetuum sui corporis potestatem, ut ea utatur licite cum voluerit. Ergo non est contra legem naturae si dederit ei potestatem sui corporis ad horam.
Praeterea, naturalis lex non prohibet quin illud quod datur simpliciter, possit dari ad tempus et secundum quid. Sed una mulier soluta potest dare viro soluto in perpetuum sui corporis potestatem, ut ea utatur licite cum voluerit. Ergo non est contra legem naturae si dederit ei potestatem sui corporis ad horam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 arg. 4
Praeterea, quicumque re sua utitur ut vult, nemini facit iniuriam. Sed ancilla est res domini. Ergo, si dominus ea utitur ad libitum, nulli facit iniuriam. Et ita habere concubinam non est contra legem naturae.
Praeterea, quicumque re sua utitur ut vult, nemini facit iniuriam. Sed ancilla est res domini. Ergo, si dominus ea utitur ad libitum, nulli facit iniuriam. Et ita habere concubinam non est contra legem naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 arg. 5
Praeterea, quilibet potest alteri dare quod suum est. Sed uxor habet potestatem in corpore viri, ut patet I Cor. 7. Ergo, si uxor velit, vir poterit alteri mulieri coniungi sine peccato.
Praeterea, quilibet potest alteri dare quod suum est. Sed uxor habet potestatem in corpore viri, ut patet I Cor. 7. Ergo, si uxor velit, vir poterit alteri mulieri coniungi sine peccato.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Secundum omnes leges filii qui de concubina nascuntur, sunt vituperabiles. Sed hoc non esset nisi concubitus ex quo oriuntur esset naturaliter turpis. Ergo habere concubinam est contra legem naturae.
Sed contra: Secundum omnes leges filii qui de concubina nascuntur, sunt vituperabiles. Sed hoc non esset nisi concubitus ex quo oriuntur esset naturaliter turpis. Ergo habere concubinam est contra legem naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 arg. 6
Praeterea, matrimonium est naturale. Sed hoc non esset si sine praeiudicio legis naturae homo posset coniungi mulieri praeter matrimonium. Ergo contra legem naturae est concubinam habere.
R: Q.. 41 A. 1[t:suppl q. 41 a. 1]
Praeterea, matrimonium est naturale. Sed hoc non esset si sine praeiudicio legis naturae homo posset coniungi mulieri praeter matrimonium. Ergo contra legem naturae est concubinam habere.
R: Q.. 41 A. 1[t:suppl q. 41 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod illa actio dicitur esse contra legem naturae quae non est conveniens fini debito, sive quia non ordinatur in ipsum per actionem agentis, sive quia de se est improportionata illi fini. Finis autem quem natura ex concubitu intendit, est proles procreanda et educanda: et ut hoc bonum quaereretur, posuit delectationem in coitu, ut Constantinus dicit.
Quicumque ergo concubitu utitur propter delectationem quae in ipso est, non referendo in finem a natura intentum, contra naturam facit: et similiter etiam nisi sit talis concubitus qui ad illum finem convenienter ordinari possit. Et quia res a fine plerumque nominantur tanquam ab optimo, sicut coniunctio matrimonii a prolis bono nomen accepit, quod per matrimonium principaliter quaeritur; ita concubinae nomen illam coniunctionem exprimit qua solus concubitus propter seipsum quaeritur.
Et si etiam aliquis quandoque ex tali concubitu prolem quaerat, non tamen est conveniens ad prolis bonum, in quo non solum intelligitur ipsius procreatio, per quam proles esse accipit, sed etiam educatio et instructio, per quam accipit nutrimentum et disciplinam a parentibus, in quibus tribus parentes proli tenentur, secundum Philosophum, VIII Ethic.
Cum autem educatio et instructio proli a parentibus debeantur per longum tempus, exigit lex naturae ut pater et mater in longum tempus commaneant, ad subveniendum communiter proli. Unde aves quae communiter pullos nutriunt, ante completam nutritionem non separantur a mutua societate, quae incipit a concumbendo. Haec autem obligatio ad commanendum feminam marito matrimonium facit.
Et ideo patet quod accedere ad mulierem non iunctam sibi matrimonio, quae concubina vocatur, est contra legem naturae.
R: Q.. 65 A. 1[t:suppl q. 65 a. 1] Q.. 44 A. 2[t:suppl q. 44 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in gentibus quantum ad multa lex naturae obfuscata erat. Unde accedere ad concubinam malum non reputabant, sed passim fornicatione quasi relicita utebantur: sicut et aliis quae erant contra caeremonias Iudaeorum, quamvis non essent contra legem naturae. Et ideo Apostoli immiscuerunt prohibitionem fornicationis caeremonialibus, propter discretionem quae erat in utroque inter Iudaeos et gentiles.
Ad primum ergo dicendum quod in gentibus quantum ad multa lex naturae obfuscata erat. Unde accedere ad concubinam malum non reputabant, sed passim fornicatione quasi relicita utebantur: sicut et aliis quae erant contra caeremonias Iudaeorum, quamvis non essent contra legem naturae. Et ideo Apostoli immiscuerunt prohibitionem fornicationis caeremonialibus, propter discretionem quae erat in utroque inter Iudaeos et gentiles.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod ex praedicta obscuritate, scilicet in quam ceciderunt gentiles, Deo debitam gloriam non reddentes, ut dicitur Rom. i, lex illa processit, et non ex instinctu legis naturae. Unde, praevalente Christiana religione, lex ilia extirpata est.
Ad secundum dicendum quod ex praedicta obscuritate, scilicet in quam ceciderunt gentiles, Deo debitam gloriam non reddentes, ut dicitur Rom. i, lex illa processit, et non ex instinctu legis naturae. Unde, praevalente Christiana religione, lex ilia extirpata est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod in aliquibus, sicut nihil inconveniens sequitur si rem aliquam quam quis in potestate habet alteri simpliciter tradat, ita etiam nec si tradat ad tempus: et sic neutrum est contra legem naturae. Ita autem non est in proposito. Ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod in aliquibus, sicut nihil inconveniens sequitur si rem aliquam quam quis in potestate habet alteri simpliciter tradat, ita etiam nec si tradat ad tempus: et sic neutrum est contra legem naturae. Ita autem non est in proposito. Ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod iniuria iustitiae opponitur. Lex autem naturalis non solum prohibet iniustitiam, sed etiam opposita omnium virtutum: sicut contra legem naturae est ut aliquis immoderate comedat, quamvis talis, rebus utens suis, nulli iniuriam facit. Et praeterea ancilla, quamvis sit res domini ad obsequium, non est tamen res sua ad concubitum. Et iterum interest qualiter quisque re sua utatur. Facit etiam talis iniuriam proli procreandae, ad cuius bonum non sufficienter talis coniunctio ordinatur, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod iniuria iustitiae opponitur. Lex autem naturalis non solum prohibet iniustitiam, sed etiam opposita omnium virtutum: sicut contra legem naturae est ut aliquis immoderate comedat, quamvis talis, rebus utens suis, nulli iniuriam facit. Et praeterea ancilla, quamvis sit res domini ad obsequium, non est tamen res sua ad concubitum. Et iterum interest qualiter quisque re sua utatur. Facit etiam talis iniuriam proli procreandae, ad cuius bonum non sufficienter talis coniunctio ordinatur, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod mulier habet potestatem in corpore viri non simpliciter quantum ad omnia, sed solum quantum ad matrimonium. Et ideo non potest contra bonum matrimonii corpus viri alteri praebere.
Ad quintum dicendum quod mulier habet potestatem in corpore viri non simpliciter quantum ad omnia, sed solum quantum ad matrimonium. Et ideo non potest contra bonum matrimonii corpus viri alteri praebere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum accedere ad concubinam sit peccatum mortale
Suppl q. 65 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod accedere ad concubinam non sit peccatum mortale. Maius enim peccatum est mendacium quam fornicatio simplex: quod patet ex hoc quod ludas, qui fornicationem non horruit cum Thamar committere, recusavit mendacium, dicens 1: certe mendacii arguere nos non poterit. Sed mendacium non est semper peccatum mortale. Ergo neque fornicatio simplex.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod accedere ad concubinam non sit peccatum mortale. Maius enim peccatum est mendacium quam fornicatio simplex: quod patet ex hoc quod ludas, qui fornicationem non horruit cum Thamar committere, recusavit mendacium, dicens 1: certe mendacii arguere nos non poterit. Sed mendacium non est semper peccatum mortale. Ergo neque fornicatio simplex.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 4 arg. 2
Praeterea, peccatum mortale morte puniri debet. Sed lex vetus non puniebat concubitum concubinae morte, nisi in aliquo casu, ut patet Deut. 22. Ergo non est peccatum mortale.
Praeterea, peccatum mortale morte puniri debet. Sed lex vetus non puniebat concubitum concubinae morte, nisi in aliquo casu, ut patet Deut. 22. Ergo non est peccatum mortale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 4 arg. 3
Praeterea, secundum Gregorium, peccata mortalia carnalia sunt minoris culpae quam spiritualia. Sed non omnis superbia aut avaritia est peccatum mortale, quae sunt spiritualia peccata. Ergo non omnis fornicatio, quae est peccatum carnale.
Praeterea, secundum Gregorium, peccata mortalia carnalia sunt minoris culpae quam spiritualia. Sed non omnis superbia aut avaritia est peccatum mortale, quae sunt spiritualia peccata. Ergo non omnis fornicatio, quae est peccatum carnale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 4 arg. 4
Praeterea, ubi est maius incitamentum, ibi est minus peccatum: quia magis peccat qui minori tentatione vincitur. Sed concupiscentia maxime instigat ad venerea. Ergo, cum actus gulae non semper sit peccatum mortale, nec fornicatio simplex erit mortale.
Praeterea, ubi est maius incitamentum, ibi est minus peccatum: quia magis peccat qui minori tentatione vincitur. Sed concupiscentia maxime instigat ad venerea. Ergo, cum actus gulae non semper sit peccatum mortale, nec fornicatio simplex erit mortale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Nihil excludit a regno Dei nisi peccatum mortale. Sed fornicatores excluduntur a regno Dei, ut patet I ad Cor. 6. Ergo fornicatio simplex est peccatum mortale.
Sed contra: Nihil excludit a regno Dei nisi peccatum mortale. Sed fornicatores excluduntur a regno Dei, ut patet I ad Cor. 6. Ergo fornicatio simplex est peccatum mortale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 4 arg. 5
Praeterea, sola peccata mortalia crimina dicuntur. Sed fornicatio dicitur crimen: ut patet Tobiae 4, attende tibi ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire.
Praeterea, sola peccata mortalia crimina dicuntur. Sed fornicatio dicitur crimen: ut patet Tobiae 4, attende tibi ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nunquam patiaris crimen scire.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut in Secunda Parte dictum est, illi actus ex suo genere sunt peccata mortalia per quos foedus amicitiae hominis ad Deum et hominis ad hominem violatur: haec enim sunt contra duo praecepta caritatis, quae est animae vita. Et ideo, cum concubitus fornicarius tollat debitam ordinationem parentis ad prolem, quam natura ex concubitu intendit, non est dubium quod fornicatio simplex de sui ratione est peccatum mortale, etiam si lex scripta non esset.
Respondeo dicendum quod, sicut in Secunda Parte dictum est, illi actus ex suo genere sunt peccata mortalia per quos foedus amicitiae hominis ad Deum et hominis ad hominem violatur: haec enim sunt contra duo praecepta caritatis, quae est animae vita. Et ideo, cum concubitus fornicarius tollat debitam ordinationem parentis ad prolem, quam natura ex concubitu intendit, non est dubium quod fornicatio simplex de sui ratione est peccatum mortale, etiam si lex scripta non esset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod frequenter homo qui non vitat peccatum mortale, vitat aliquod peccatum veniale, ad quod non habet tantum incitamentum. Et ita etiam ludas mendacium vitavit, fornicationem non vitans. Quamvis illud mendacium perniciosum fuisset, iniuriam habens annexam, si promissum non reddidisset.
Ad primum ergo dicendum quod frequenter homo qui non vitat peccatum mortale, vitat aliquod peccatum veniale, ad quod non habet tantum incitamentum. Et ita etiam ludas mendacium vitavit, fornicationem non vitans. Quamvis illud mendacium perniciosum fuisset, iniuriam habens annexam, si promissum non reddidisset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod peccatum non dicitur mortale quia morte temporali puniatur, sed quia punitur aeterna. Unde etiam furtum, quod est peccatum mortale, et multa alia, interdum non puniuntur per leges temporali morte. Et similiter etiam est de fornicatione.
Ad secundum dicendum quod peccatum non dicitur mortale quia morte temporali puniatur, sed quia punitur aeterna. Unde etiam furtum, quod est peccatum mortale, et multa alia, interdum non puniuntur per leges temporali morte. Et similiter etiam est de fornicatione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut non quilibet motus superbiae est peccatum mortale, ita nec quilibet motus luxuriae: quia primi motus luxuriae et huiusmodi sunt peccata venialia, et etiam concubitus matrimonialis interdum. Tamen aliqui luxuriae actus sunt peccata, mortalia, aliquibus motibus superbiae venialibus existentibus: quia in verbis Gregorii inductis intelligitur comparatio vitiorum secundum genus, non quantum ad singulos actus.
Ad tertium dicendum quod, sicut non quilibet motus superbiae est peccatum mortale, ita nec quilibet motus luxuriae: quia primi motus luxuriae et huiusmodi sunt peccata venialia, et etiam concubitus matrimonialis interdum. Tamen aliqui luxuriae actus sunt peccata, mortalia, aliquibus motibus superbiae venialibus existentibus: quia in verbis Gregorii inductis intelligitur comparatio vitiorum secundum genus, non quantum ad singulos actus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod illa circumstantia efficacior est ad gravandum quae magis appropinquat ad speciem peccati. Unde, quamvis fornicatio ex magnitudine incitamenti diminuatur, tamen ex materia circa quam est, gravitatem habet maiorem quam inordinata comestio: cum sit circa ea quae pertinent ad fovendum foedus societatis humanae. Et ideo ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum quod illa circumstantia efficacior est ad gravandum quae magis appropinquat ad speciem peccati. Unde, quamvis fornicatio ex magnitudine incitamenti diminuatur, tamen ex materia circa quam est, gravitatem habet maiorem quam inordinata comestio: cum sit circa ea quae pertinent ad fovendum foedus societatis humanae. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum aliquando licitum fuerit concubinam habere
Suppl q. 65 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliquando licitum fuerit concubinam habere. Sicut enim habere unam uxorem est de lege naturae, ita non habere concubinam. Sed aliquando licuit plures uxores habere. Ergo et habere concubinam.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliquando licitum fuerit concubinam habere. Sicut enim habere unam uxorem est de lege naturae, ita non habere concubinam. Sed aliquando licuit plures uxores habere. Ergo et habere concubinam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 5 arg. 2
Praeterea, non potest aliqua simul esse ancilla et uxor: unde secundum legem ex hoc ipso quod ancilla in matrimonium ducebatur, libera reddebatur. Sed aliqui amicissimi Deo leguntur ad suas accessisse ancillas; sicut Abraham et Iacob. Ergo illae non erant uxores. Et sic aliquando licuit concubinas habere.
Praeterea, non potest aliqua simul esse ancilla et uxor: unde secundum legem ex hoc ipso quod ancilla in matrimonium ducebatur, libera reddebatur. Sed aliqui amicissimi Deo leguntur ad suas accessisse ancillas; sicut Abraham et Iacob. Ergo illae non erant uxores. Et sic aliquando licuit concubinas habere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 5 arg. 3
Praeterea, illa quae in matrimonium ducitur, non potest eiici, et filius eius debet esse haereditatis particeps. Sed Abraham eiecit Agar, et filius eius non fuit haeres. Ergo non fuit uxor Abrahae.
Praeterea, illa quae in matrimonium ducitur, non potest eiici, et filius eius debet esse haereditatis particeps. Sed Abraham eiecit Agar, et filius eius non fuit haeres. Ergo non fuit uxor Abrahae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Ea quae sunt contra praecepta Decalogi, nunquam licuerunt. Sed habere concubinam est contra praeceptum Decalogi, scilicet; non moechaberis. Ergo nunquam fuit licitum.
Sed contra: Ea quae sunt contra praecepta Decalogi, nunquam licuerunt. Sed habere concubinam est contra praeceptum Decalogi, scilicet; non moechaberis. Ergo nunquam fuit licitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 5 arg. 4
Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de Patriarchis: viro non licet quod mulieri non licet. Sed nunquam licuit mulieri ad alium virum accedere, dimisso viro proprio. Ergo nec viro unquam licuit concubinam habere.
Praeterea, Ambrosius dicit, in libro de Patriarchis: viro non licet quod mulieri non licet. Sed nunquam licuit mulieri ad alium virum accedere, dimisso viro proprio. Ergo nec viro unquam licuit concubinam habere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod Rabbi Moyses dicit quod ante tempus legis fornicatio non erat peccatum: quod probat ex hoc quod ludas cum Thamar concubuit. Sed ista ratio non cogit. Non enim necesse est filios Iacob a peccato excusari: cum accusati fuerint apud patrem crimine pessimo, et in Ioseph necem vel venditionem consenserint.
Et ideo dicendum est quod, cum habere concubinam non matrimonio iunctam sit contra legem naturae, nullo tempore secundum se licitum fuit, nec etiam ex dispensatione. Sicut enim ex dictis patet, concubitus cum ea quae non est matrimonio iuncta, non est convenient actus ad bonum prolis, quod est principalis finis matrimonii. Et ideo est contra prima praecepta legis naturae, quae dispensationem non recipiunt.
Unde ubicumque legitur in veteri Testamento aliquos concubinas habuisse quos necesse sit a peccato mortali excusari, oportet eas esse matrimonio iunctas, et tamen concubinas dici quia aliquid habebant de ratione uxoris et aliquid de ratione concubinae. Secundum enim quod matrimonium ordinatur ad suum principalem finem, qui est bonum prolis, uxor viro coniungitur insolubili coniunctione, vel saltem diuturna, ut ex dictis patet: et contra hoc non est aliqua dispensatio. Sed quantum ad secundum finem, qui est dispensatio familiae et communicatio operturi, uxor coniungitur viro ut socia. Sed hoc deerat in his quae concubinae nominantur. In hoc enim poterat esse dispensatio: eum sit secundarius matrimonii finis. Et ex hac parte habebant aliquid simile concubinis, ratione cuius concubinae nominantur.
R: Q.. 65 A. 3[t:suppl q. 65 a. 3] Q.. 65 A. 1[t:suppl q. 65 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod habere plures uxores non est contra legis naturae prima praecepta, sicut habere concubinam. Et ideo ratio non sequitur.
R: Q.. 65 A. 1[t:suppl q. 65 a. 1]
Ad primum ergo dicendum quod habere plures uxores non est contra legis naturae prima praecepta, sicut habere concubinam. Et ideo ratio non sequitur.
R: Q.. 65 A. 1[t:suppl q. 65 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod antiqui Patres, ea dispensatione qua plures uxores habebant, ad ancillas accedebant uxorio affectu. Erant enim uxores quantum ad principalem et primarium finem matrimonii. Sed non erant uxores quantum ad illam coniunctionem quae respicit secundarium finem, cui conditio servitutis opponitur, cum non possit simul esse socia et ancilla.
Ad secundum dicendum quod antiqui Patres, ea dispensatione qua plures uxores habebant, ad ancillas accedebant uxorio affectu. Erant enim uxores quantum ad principalem et primarium finem matrimonii. Sed non erant uxores quantum ad illam coniunctionem quae respicit secundarium finem, cui conditio servitutis opponitur, cum non possit simul esse socia et ancilla.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 65 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut in lege Moysi per dispensationem licebat dare libellum repudii ad evitandum uxoricidium, ut dicetur; ita ex eadem dispensatione licuit Abrahae eiicere Agar, ad significandum mysterium quod Apostolus explicat, Galat. 4. Quod etiam ille filius haeres non fuit, ad mysterium pertinet, ut ibidem patet. Sicut etiam ad mysterium pertinet quod Esau, filius liberae, haeres non fuit: ut patet Rom. 9. Similiter etiam propter mysterium factum est ut filii Iacob ex ancillis et liberis nati haeredes essent, ut Augustinus dicit: quia Christo nascuntur in baptismo filii tam per bonos, quos liberae significant, quam per malos ministros, qui per ancillas significantur.
Ad tertium dicendum quod, sicut in lege Moysi per dispensationem licebat dare libellum repudii ad evitandum uxoricidium, ut dicetur; ita ex eadem dispensatione licuit Abrahae eiicere Agar, ad significandum mysterium quod Apostolus explicat, Galat. 4. Quod etiam ille filius haeres non fuit, ad mysterium pertinet, ut ibidem patet. Sicut etiam ad mysterium pertinet quod Esau, filius liberae, haeres non fuit: ut patet Rom. 9. Similiter etiam propter mysterium factum est ut filii Iacob ex ancillis et liberis nati haeredes essent, ut Augustinus dicit: quia Christo nascuntur in baptismo filii tam per bonos, quos liberae significant, quam per malos ministros, qui per ancillas significantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 66: De bigamia et irregularitate ex ea contracta
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 39 a. 6 s. c. 1[t:suppl q. 39 a. 6 s. c. 1]
Suppl q. 66 pr.
Deinde considerandum est de bigamia et irregularitate ex ea contracta.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum illi bigamiae quae est ex hoc quod aliquis duas uxores successive habuerit, sit irregularitas annexa.
Secundo: utrum irregularitatem contrahat qui simul vel successive duas uxores habuit, unam de iure, aliam de facto.
Tertio: utrum irregularitas contrahatur ex hoc quod quis uxorem virginem non accepit.
Quarto: utrum bigamia per baptismum solvatur,
Quinto: utrum cum bigamo liceat dispensare.
suppl q. 39 a. 6 s. c. 1[t:suppl q. 39 a. 6 s. c. 1]
Suppl q. 66 pr.
Deinde considerandum est de bigamia et irregularitate ex ea contracta.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum illi bigamiae quae est ex hoc quod aliquis duas uxores successive habuerit, sit irregularitas annexa.
Secundo: utrum irregularitatem contrahat qui simul vel successive duas uxores habuit, unam de iure, aliam de facto.
Tertio: utrum irregularitas contrahatur ex hoc quod quis uxorem virginem non accepit.
Quarto: utrum bigamia per baptismum solvatur,
Quinto: utrum cum bigamo liceat dispensare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum illi bigamiae quae est ex hoc quod aliquis duas uxores successive habuit, sit irregularitas annexa
Suppl q. 66 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod illi bigamiae quae est ex hoc quod aliquis duas uxores successive habuit, non sit irregularitas annexa. Quia multitudo et unitas consequuntur ens. Ergo ens et non ens non faciunt multitudinem aliquam. Sed ille qui habet successive duas uxores, quando una est in esse, alia non est in esse. Ergo ex hoc non efficitur vir non unius uxoris, qui, secundum Apostolum, ab episcopatu prohibetur.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod illi bigamiae quae est ex hoc quod aliquis duas uxores successive habuit, non sit irregularitas annexa. Quia multitudo et unitas consequuntur ens. Ergo ens et non ens non faciunt multitudinem aliquam. Sed ille qui habet successive duas uxores, quando una est in esse, alia non est in esse. Ergo ex hoc non efficitur vir non unius uxoris, qui, secundum Apostolum, ab episcopatu prohibetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 1 arg. 2
Praeterea, maius signum incontinentiae apparet in eo qui plures fornicarie cognoscit quam qui plures uxores successive habet. Sed ex primo non efficitur aliquis irregularis. Ergo nec ex secundo.
Praeterea, maius signum incontinentiae apparet in eo qui plures fornicarie cognoscit quam qui plures uxores successive habet. Sed ex primo non efficitur aliquis irregularis. Ergo nec ex secundo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 1 arg. 3
Praeterea, si bigamia irregularitatem causat, aut hoc est ratione sacramenti, aut ratione carnalis copulae. Sed non ratione primi: quia sic, si aliquis cum una contraxisset per verba de praesenti, et, ea mortua ante carnalem copulam subsecutam, duceret aliam, efficeretur irregularis; quod est contra decretalem Innocentii III. Nec iterum ratione secundi: quia secundum hoc etiam qui plures fornicario concubitu cognosceret, irregularis esset; quod falsum est. Ergo nullo modo bigamia irregularitatem causat.
Praeterea, si bigamia irregularitatem causat, aut hoc est ratione sacramenti, aut ratione carnalis copulae. Sed non ratione primi: quia sic, si aliquis cum una contraxisset per verba de praesenti, et, ea mortua ante carnalem copulam subsecutam, duceret aliam, efficeretur irregularis; quod est contra decretalem Innocentii III. Nec iterum ratione secundi: quia secundum hoc etiam qui plures fornicario concubitu cognosceret, irregularis esset; quod falsum est. Ergo nullo modo bigamia irregularitatem causat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod aliquis per sacramentum ordinis minister sacramentorum constituitur: et ille qui aliis sacramenta ministrare debet, nullum defectum in sacramentis pati debet. Defectus autem in sacramento est quando sacramenti significatio integra non invenitur. Sacramentum autem matrimonii significat coniunctionem Christi ad Ecclesiam, quae est unius ad unam. Et ideo requiritur ad perfectam significationem sacramenti quod vir sit tantum unius vir, et uxor sit tantum unius uxor. Et ideo bigamia, quae hoc tollit, irregularitatem inducit.
Et sunt quattuor modi bigamiae. Primus est, cum quis plures habet uxores de iure successive. Secundus, cum simul habet plures, unam de iure, aliam de facto. Tertius, cum habet plures successive, unam de iure, aliam de facto. Quartus, quando viduam ducit uxorem. Et in omnibus his est irregularitas adiuncta.
Alia autem causa Consequens assignatur: quia in illis qui accipiunt sacramentum ordinis, maxima spiritualitas debet apparere; tum quia spiritualia ministrant, scilicet sacramenta; tum quia spiritualia docent; et in spiritualibus occupari debent. Unde, cum concupiscentia maxime spiritualitati repugnet, per quam totus homo caro efficitur, non debet aliquod signum concupiscentiae permanentis in eis apparere. Quod quidem apparet in bigamis, qui una uxore contenti esse noluerunt. Tamen prima ratio est melior.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod multitudo plurium uxorum simul existentium est multitudo simpliciter. Et ideo talis multitudo totaliter significationi sacramenti repugnat. Et propter hoc tollitur sacramentum. Sed multitudo uxorum successive est multitudo secundum quid. Et ideo non tollit significationem sacramenti totaliter: nec sacramentum evacuat quantum ad sui essentiam, sed quantum ad sui perfectionem. Quae requiritur in illis qui sunt sacramentorum dispensatores.
Ad primum ergo dicendum quod multitudo plurium uxorum simul existentium est multitudo simpliciter. Et ideo talis multitudo totaliter significationi sacramenti repugnat. Et propter hoc tollitur sacramentum. Sed multitudo uxorum successive est multitudo secundum quid. Et ideo non tollit significationem sacramenti totaliter: nec sacramentum evacuat quantum ad sui essentiam, sed quantum ad sui perfectionem. Quae requiritur in illis qui sunt sacramentorum dispensatores.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis sit in fornicariis maioris concupiscentiae signum, non tamen concupiscentiae ita adhaerentis: quia per fornicationem unus alteri non in perpetuo obligatur. Et iterum non est defectus sacramenti.
Ad secundum dicendum quod, quamvis sit in fornicariis maioris concupiscentiae signum, non tamen concupiscentiae ita adhaerentis: quia per fornicationem unus alteri non in perpetuo obligatur. Et iterum non est defectus sacramenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, bigamia causat irregularitatem inquantum tollit perfectam significationem matrimonii, quae quidem consistit et in coniunctione animorum, quae fit per consensum, et in coniunctione corporum. Et ideo ratione utriusque simul oportet esse bigamiam quae irregularitatem faciat. Unde per decretalem Innocentii III derogatur ei quod Magister in littera dicit, scilicet quod solus consensus per verba de praesenti sufficit ad irregularitatem inducendam.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, bigamia causat irregularitatem inquantum tollit perfectam significationem matrimonii, quae quidem consistit et in coniunctione animorum, quae fit per consensum, et in coniunctione corporum. Et ideo ratione utriusque simul oportet esse bigamiam quae irregularitatem faciat. Unde per decretalem Innocentii III derogatur ei quod Magister in littera dicit, scilicet quod solus consensus per verba de praesenti sufficit ad irregularitatem inducendam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum irregularitas sit annexa bigamiae quae contingit ex hoc quod homo habet duas uxores, simul vel successive, unam de iure, aliam de facto
Suppl q. 66 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod irregularitas non sit annexa bigamiae quae contingit ex hoc quod homo habet duas uxores, simul vel successive, unam de iure, aliam de facto. Quia ubi nullum est sacramentum, non potest esse defectus sacramenti. Sed quando aliquis contrahit de facto cum aliqua et non de iure, non est ibi aliquod sacramentum: quia talis coniunctio non significat coniunctionem Christi ad Ecclesiam. Ergo, cum irregularitas non consequatur bigamiam nisi propter defectum sacramenti, videtur quod talem bigamiam irregularitas non consequatur.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod irregularitas non sit annexa bigamiae quae contingit ex hoc quod homo habet duas uxores, simul vel successive, unam de iure, aliam de facto. Quia ubi nullum est sacramentum, non potest esse defectus sacramenti. Sed quando aliquis contrahit de facto cum aliqua et non de iure, non est ibi aliquod sacramentum: quia talis coniunctio non significat coniunctionem Christi ad Ecclesiam. Ergo, cum irregularitas non consequatur bigamiam nisi propter defectum sacramenti, videtur quod talem bigamiam irregularitas non consequatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 2 arg. 2
Praeterea, aliquis accedens ad illam cum qua contrahit de facto et non de iure, committit fornicationem si non habeat aliam uxorem legitimam, vel adulterium si habeat aliam. Sed dividere carnem suam in plures per fornicationem vel adulterium non causat irregularitatem. Ergo nec dictus bigamiae modus.
Praeterea, aliquis accedens ad illam cum qua contrahit de facto et non de iure, committit fornicationem si non habeat aliam uxorem legitimam, vel adulterium si habeat aliam. Sed dividere carnem suam in plures per fornicationem vel adulterium non causat irregularitatem. Ergo nec dictus bigamiae modus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 2 arg. 3
Praeterea, contingit quod aliquis, antequam cognoscat carnaliter illam cum qua de iure contraxit, cum alia contrahat de facto non de iure, et eam carnaliter cognoscat, sive prima mortua sive vivente. Talis contraxit cum pluribus vel de iure vel de facto, et tamen non est irregularis, quia carnem suam non divisit in plures. Ergo ex praedicto modo bigamiae non contrahitur irregularitas.
Praeterea, contingit quod aliquis, antequam cognoscat carnaliter illam cum qua de iure contraxit, cum alia contrahat de facto non de iure, et eam carnaliter cognoscat, sive prima mortua sive vivente. Talis contraxit cum pluribus vel de iure vel de facto, et tamen non est irregularis, quia carnem suam non divisit in plures. Ergo ex praedicto modo bigamiae non contrahitur irregularitas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod in secundis duobus modis bigamiae contrahitur irregularitas, quia, quamvis in altero non sit sacramentum, est tamen quaedam sacramenti similitudo. Unde isti duo modi sunt secundarii, et primus est principalis in irregularitate causanda.
Respondeo dicendum quod in secundis duobus modis bigamiae contrahitur irregularitas, quia, quamvis in altero non sit sacramentum, est tamen quaedam sacramenti similitudo. Unde isti duo modi sunt secundarii, et primus est principalis in irregularitate causanda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis ibi non sit sacramentum, est tamen ibi aliqua similitudo sacramenti. Quae non est in fornicatione vel adulterino concubitu. Et ideo non est simile.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis ibi non sit sacramentum, est tamen ibi aliqua similitudo sacramenti. Quae non est in fornicatione vel adulterino concubitu. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 2 ad 2
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod in tali casu non reputatur bigamus, quia primum matrimonium non habuit perfectam significationem suam. Tamen si per iudicium Ecclesiae compellatur ad primam redire et eam cognoscere, statim efficitur irregularis: quia irregularitatem non facit peccatura, sed imperfectio significationis.
Ad tertium dicendum quod in tali casu non reputatur bigamus, quia primum matrimonium non habuit perfectam significationem suam. Tamen si per iudicium Ecclesiae compellatur ad primam redire et eam cognoscere, statim efficitur irregularis: quia irregularitatem non facit peccatura, sed imperfectio significationis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum contrahatur irregularitas ex hoc quod aliquis ducit uxorem non virginem
Suppl q. 66 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non contrahatur irregularitas ex hoc quod aliquis ducit uxorem non virginem. Quia plus impeditur aliquis defectu proprio quam alieno. Sed si ipse contrahens non sit virgo, non fit irregularis. Ergo multo minus si uxor: eius virgo non sit.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non contrahatur irregularitas ex hoc quod aliquis ducit uxorem non virginem. Quia plus impeditur aliquis defectu proprio quam alieno. Sed si ipse contrahens non sit virgo, non fit irregularis. Ergo multo minus si uxor: eius virgo non sit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 3 arg. 2
Praeterea, potest esse quod aliquis defloravit aliquam et postea ducat eam in uxorem. Talis non videtur fieri irregularis: quia non divisit carnem in plures, nec etiam uxor eius. Sed tamen ducit corruptam in uxorem. Ergo talis modus bigamiae non causat irregularitatem.
Praeterea, potest esse quod aliquis defloravit aliquam et postea ducat eam in uxorem. Talis non videtur fieri irregularis: quia non divisit carnem in plures, nec etiam uxor eius. Sed tamen ducit corruptam in uxorem. Ergo talis modus bigamiae non causat irregularitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 3 arg. 3
Praeterea, nullus potest contrahere irregularitatem nisi voluntarius. Sed aliquis quandoque ducit uxorem non virginem involuntarius: ut quando credit eam virginem esse et postea invenit eam corruptam fuisse cognoscens eam. Ergo talis modus non semper facit irregularitatem.
Praeterea, nullus potest contrahere irregularitatem nisi voluntarius. Sed aliquis quandoque ducit uxorem non virginem involuntarius: ut quando credit eam virginem esse et postea invenit eam corruptam fuisse cognoscens eam. Ergo talis modus non semper facit irregularitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 3 arg. 4
Praeterea, corruptio sequens matrimonium est vituperabilior quam praecedens. Sed si uxor, postquam est consummatum matrimonium, ab alio cognoscatur, non efficitur vir irregularis: alias puniretur pro peccato uxoris. Et potest etiam esse, postquam hoc sciat, quod reddat ei debitum poscenti, antequam de adulterio accusata condemnetur. Ergo videtur quod ille modus bigamiae non causet irregularitatem.
Praeterea, corruptio sequens matrimonium est vituperabilior quam praecedens. Sed si uxor, postquam est consummatum matrimonium, ab alio cognoscatur, non efficitur vir irregularis: alias puniretur pro peccato uxoris. Et potest etiam esse, postquam hoc sciat, quod reddat ei debitum poscenti, antequam de adulterio accusata condemnetur. Ergo videtur quod ille modus bigamiae non causet irregularitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 3 s. c. 1
Sed contra est quod Gregorius dicit: praecipimus ne unquam illicitas ordinationes facias: ne bigamum, aut qui virginem non est sortitus in uxorem, aut ignorantem litteras, aut qualibet parte corporis vitiatum, vel poenitentiae vel curiae aut cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere.
Sed contra est quod Gregorius dicit: praecipimus ne unquam illicitas ordinationes facias: ne bigamum, aut qui virginem non est sortitus in uxorem, aut ignorantem litteras, aut qualibet parte corporis vitiatum, vel poenitentiae vel curiae aut cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in coniunctione Christi et Ecclesiae unitas ex utraque parte invenitur. Et ideo, sive divisio carnis inveniatur ex parte viri sive ex parte uxoris, est defectus sacramenti. Sed tamen diversimode: quia ex parte viri requiritur quod aliam non duxerit in uxorem, non quod sit virgo; sed ex parte uxoris requiritur quod etiam sit virgo.
Cuius ratio a Decretistis assignatur, quia episcopus significat Ecclesiam militantem, cuius curam gerit, in qua sunt multae corruptiones: sed sponsa significat Christum, qui virgo fuit. Et ideo ex parte sponsae requiritur virginitas, sed non ex parte sponsi, ad hoc quod aliquis episcopus fieri possit, Sed haec ratio est expresse contra Apostolum, Ephes. 5: viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam: ex quo apparet quod uxor significat Ecclesiam, et sponsus Christum. Et iterum: quia vir est caput mulieris, sicut Christus Ecclesiae.
Et ideo alii dicunt quod per sponsum significatur Christus, per sponsam Ecclesia triumphans, in qua non est aliqua macula. Christus autem primo habuit synagogam, quasi concubinam. Et sic non tollitur aliquid de perfectione significationis sacramenti si sponsus prius habuit.
Sed hoc est valde absurdum. Quia, sicut est una fides antiquorum et modernorum, ita una Ecclesia. Unde, illi qui tempore synagogae Deo serviebant, ad unitatem Ecclesiae, in qua Deo servimus, pertinebant. Et praeterea hoc est expresse contra illud quod habetur Ierem. 3 et Ezech. 16 et Osee 2, ubi expresse fit mentio de desponsatione synagogae. Unde non fuit sicut concubina, sed sicut uxor. Et praeterea secundum hoc fornicatio esset sacramentum illius coniunctionis: quod est absurdum. Et ideo gentilitas, priusquam desponsaretur a Christo in fide Ecclesiae, corrupta fuit a diabolo per idololatriam.
Et ideo aliter dicendum, quod defectus in ipso sacramento causat irregularitatem. Corruptio autem carnis extra matrimonium contingens quae praecessit matrimonium, nullum defectum facit in sacramento ex parte illius in quo est corruptio, sed facit defectum ex parte alterius; quia actus contrahentis matrimonium non cadit supra seipsum, sed supra alterum; et ideo ex termino specificatur, qui etiam est respectu illius actus quasi materia sacramenti. Unde, si mulier esset ordinis susceptiva, sicut vir efficitur irregularis ex hoc quod ducit in uxorem corruptam, non autem ex hoc quod corruptus contrahit; ita fieret mulier irregularis si contraheret cum corrupto, non autem si contraheret corrupta; nisi in alio matrimonio prius corrupta fuisset.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 3 ad 1
Et per hoc patet solutio ad primum.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod in tali casu sunt diversae opiniones. Tamen probabilius est quod non sit irregularis: quia carnem suam non divisit in plures.
Ad secundum dicendum quod in tali casu sunt diversae opiniones. Tamen probabilius est quod non sit irregularis: quia carnem suam non divisit in plures.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod irregularitas non est poena inflicta, sed defectus quidam sacramenti. Et ideo non oportet quod semper sit voluntaria bigamia ad hoc quod irregularitatem causet. Et ideo ille qui uxorem ducit corruptam quam virginem credit, irregularis est eam cognoscens.
Ad tertium dicendum quod irregularitas non est poena inflicta, sed defectus quidam sacramenti. Et ideo non oportet quod semper sit voluntaria bigamia ad hoc quod irregularitatem causet. Et ideo ille qui uxorem ducit corruptam quam virginem credit, irregularis est eam cognoscens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, si mulier fornicetur post matrimonium contractum, non efficitur ex hoc vir irregularis, nisi post corruptionem adulterinam eam iterato cognoscat: quia alias corruptio uxoris nullo modo cadit sub actu matrimoniali viri. Sed si etiam per ius compellatur ei reddere debitum vel ex conscientia propria, illa petente debitum, ante condemnationem adulterii, irregularis efficitur. Quamvis de hoc sint opiniones: sed hoc quod dictum est, est probabilius; quia hic non quaeritur quid sit peccatum, sed significatio tantum.
Ad quartum dicendum quod, si mulier fornicetur post matrimonium contractum, non efficitur ex hoc vir irregularis, nisi post corruptionem adulterinam eam iterato cognoscat: quia alias corruptio uxoris nullo modo cadit sub actu matrimoniali viri. Sed si etiam per ius compellatur ei reddere debitum vel ex conscientia propria, illa petente debitum, ante condemnationem adulterii, irregularis efficitur. Quamvis de hoc sint opiniones: sed hoc quod dictum est, est probabilius; quia hic non quaeritur quid sit peccatum, sed significatio tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum bigamia per baptismum solvatur
Suppl q. 66 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod bigamia per baptismum solvatur. Dicit enim Hieronymus, super Epistolam ad Titum, quod, si quis ante baptismum plures uxores habuit, vel unam ante et aliam post, non est bigamus. Ergo bigamia per baptismum solvitur.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod bigamia per baptismum solvatur. Dicit enim Hieronymus, super Epistolam ad Titum, quod, si quis ante baptismum plures uxores habuit, vel unam ante et aliam post, non est bigamus. Ergo bigamia per baptismum solvitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 arg. 2
Praeterea, qui facit quod maius est, facit quod minus est. Sed baptismus tollit omne peccatum, quod est gravius quam irregularitas. Ergo tollit bigamiae irregularitatem.
Praeterea, qui facit quod maius est, facit quod minus est. Sed baptismus tollit omne peccatum, quod est gravius quam irregularitas. Ergo tollit bigamiae irregularitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 arg. 3
Praeterea, baptismus tollit omnem poenam ex actu provenientem. Sed irregularitas bigamiae est huiusmodi. Ergo, ect.
Praeterea, baptismus tollit omnem poenam ex actu provenientem. Sed irregularitas bigamiae est huiusmodi. Ergo, ect.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 arg. 4
Praeterea, bigamus est irregularis inquam tum deficit a repraesentatione Christi. Sed per baptismum plene Christo conformamur. Ergo solvitur illa irregularitas.
Praeterea, bigamus est irregularis inquam tum deficit a repraesentatione Christi. Sed per baptismum plene Christo conformamur. Ergo solvitur illa irregularitas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 arg. 5
Praeterea, sacramenta novae legis sunt magis efficacia quam sacramenta veteris legis. Sed sacramenta veteris legis solvebant irregularitates, ut in principio Libri dictum est a Magistro. Ergo et baptismus, qui est efficacissimum sacramentum in nova lege, solvit irregularitatem ex bigamia contractam.
Praeterea, sacramenta novae legis sunt magis efficacia quam sacramenta veteris legis. Sed sacramenta veteris legis solvebant irregularitates, ut in principio Libri dictum est a Magistro. Ergo et baptismus, qui est efficacissimum sacramentum in nova lege, solvit irregularitatem ex bigamia contractam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod Augustinus dicit: acutius intelligunt qui nec eum qui catechumenus aut paganus habuit alteram, ordinandum censuerunt: quia de sacramento agitur, non de peccato.
Sed contra: Est quod Augustinus dicit: acutius intelligunt qui nec eum qui catechumenus aut paganus habuit alteram, ordinandum censuerunt: quia de sacramento agitur, non de peccato.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 arg. 6
Praeterea, sicut idem dicit, femina, si catechumena vel pagana vitiata est, non potest inter Dei virgines post baptismum velari. Ergo, eadem ratione, nec bigamus ante baptismum ordinari.
Praeterea, sicut idem dicit, femina, si catechumena vel pagana vitiata est, non potest inter Dei virgines post baptismum velari. Ergo, eadem ratione, nec bigamus ante baptismum ordinari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod baptismus solvit culpas, et non solvit coniugia. Unde, cum ex ipso coniugio sequatur irregularitas, per baptismum tolli non potest, ut Augustinus dicit.
Respondeo dicendum quod baptismus solvit culpas, et non solvit coniugia. Unde, cum ex ipso coniugio sequatur irregularitas, per baptismum tolli non potest, ut Augustinus dicit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in casu isto non tenetur Hieronymi opinio: nisi forte velimus eum exponere quod loquitur quantum ad faciliorem dispensationem.
Ad primum ergo dicendum quod in casu isto non tenetur Hieronymi opinio: nisi forte velimus eum exponere quod loquitur quantum ad faciliorem dispensationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod non oportet ut quod facit maius faciat minus, nisi sit ad illud ordinatum. Et hoc deficit in proposito: quia baptismus ad irregularitatem tollendam non ordinatur.
Ad secundum dicendum quod non oportet ut quod facit maius faciat minus, nisi sit ad illud ordinatum. Et hoc deficit in proposito: quia baptismus ad irregularitatem tollendam non ordinatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod hoc intelligendum est de poenis quae consequuntur ex actuali peccato quasi inflictae, non infligendae. Non enim aliquis per baptismum virginitatem recuperat. Et similiter nec carnis indivisionem.
Ad tertium dicendum quod hoc intelligendum est de poenis quae consequuntur ex actuali peccato quasi inflictae, non infligendae. Non enim aliquis per baptismum virginitatem recuperat. Et similiter nec carnis indivisionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod baptismus conformat Christo quantum ad virtutem mentis: sed non quantum ad statum carnis, qui consideratur in virginitate vel indivisione carnis.
Ad quartum dicendum quod baptismus conformat Christo quantum ad virtutem mentis: sed non quantum ad statum carnis, qui consideratur in virginitate vel indivisione carnis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod illae irregularitates ex levibus causis non perpetuis erant contractae. Et ideo etiam per illa sacramenta auferri poterant. Et iterum, erant ad hoc ordinata. Non autem baptismus ad hoc ordinatur.
Ad quintum dicendum quod illae irregularitates ex levibus causis non perpetuis erant contractae. Et ideo etiam per illa sacramenta auferri poterant. Et iterum, erant ad hoc ordinata. Non autem baptismus ad hoc ordinatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum cum bigamo liceat dispensare
Suppl q. 66 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod cum bigamo non liceat dispensare. Quia Extra, de Bigamis, dicitur: cum clericis qui, inquantum in ipsis fuit, secundas sibi mulieres coniunxerunt matrimonialiter, tanquam cum bigamis, non licet dispensare.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod cum bigamo non liceat dispensare. Quia Extra, de Bigamis, dicitur: cum clericis qui, inquantum in ipsis fuit, secundas sibi mulieres coniunxerunt matrimonialiter, tanquam cum bigamis, non licet dispensare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 5 arg. 2
Praeterea, contra ius divinum non licet dispensare. Sed omnia quae in canone dicuntur, ad ius divinum pertinent. Cum ergo Apostolus in Scriptura canonica dicat, oportet episcopum unius uxoris virum esse, videtur quod in hoc non possit dispensari.
Praeterea, contra ius divinum non licet dispensare. Sed omnia quae in canone dicuntur, ad ius divinum pertinent. Cum ergo Apostolus in Scriptura canonica dicat, oportet episcopum unius uxoris virum esse, videtur quod in hoc non possit dispensari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 5 arg. 3
Praeterea, nullus potest dispensare in his quae sunt de necessitate sacramenti. Sed non esse irregularem est de necessitate sacramenti ordinis: cum significatio, quae est sacramento essentialis, desit. Ergo non potest in hoc dispensari.
Praeterea, nullus potest dispensare in his quae sunt de necessitate sacramenti. Sed non esse irregularem est de necessitate sacramenti ordinis: cum significatio, quae est sacramento essentialis, desit. Ergo non potest in hoc dispensari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 5 arg. 4
Praeterea, quod rationabiliter factum est, non potest rationabiliter mutari. Si ergo potest rationabiliter dispensari cum bigamo, irrationabiliter est ei adiuncta irregularitas. Quod est inconveniens.
Praeterea, quod rationabiliter factum est, non potest rationabiliter mutari. Si ergo potest rationabiliter dispensari cum bigamo, irrationabiliter est ei adiuncta irregularitas. Quod est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 5 s. c. 1
Sed in contrarium: Est quod Lucius Papa dispensavit cum episcopo Panormitano, qui erat bigamus.
Sed in contrarium: Est quod Lucius Papa dispensavit cum episcopo Panormitano, qui erat bigamus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 5 arg. 5
Praeterea, Martinus Papa dicit: lector, si viduam uxorem accipiat, in lectoratu permaneat, aut, si necessitas fuerit, subdiaconus fiat: nihil autem supra. Similiter si bigamus fuerit. Ergo ad minus usque ad subdiaconatum cum eo dispensari potest.
Praeterea, Martinus Papa dicit: lector, si viduam uxorem accipiat, in lectoratu permaneat, aut, si necessitas fuerit, subdiaconus fiat: nihil autem supra. Similiter si bigamus fuerit. Ergo ad minus usque ad subdiaconatum cum eo dispensari potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod bigamiae non est adiuncta irregularitas de iure naturali, sed de iure positivo. Nec iterum est de essentialibus ordinis quod aliquis non sit bigamus: quod patet ex hoc quod, si aliquis bigamus ad ordines accedit, characterem accipit. Et ideo Papa potest dispensare in tali irregularitate totaliter: sed episcopus quantum ad minores ordines. Et quidam dicunt quod etiam quantum ad maiores in illis qui volunt Deo in religione servire, propter vitandum religiosorum discursum.
Respondeo dicendum quod bigamiae non est adiuncta irregularitas de iure naturali, sed de iure positivo. Nec iterum est de essentialibus ordinis quod aliquis non sit bigamus: quod patet ex hoc quod, si aliquis bigamus ad ordines accedit, characterem accipit. Et ideo Papa potest dispensare in tali irregularitate totaliter: sed episcopus quantum ad minores ordines. Et quidam dicunt quod etiam quantum ad maiores in illis qui volunt Deo in religione servire, propter vitandum religiosorum discursum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod per illam Decretalem ostenditur eadem esse difficultas dispensandi in illis qui de facto cum pluribus contraxerunt, ac si de iure contraxissent: non quod subtrahatur simpliciter potestas Papae dispensandi in talibus.
Ad primum ergo dicendum quod per illam Decretalem ostenditur eadem esse difficultas dispensandi in illis qui de facto cum pluribus contraxerunt, ac si de iure contraxissent: non quod subtrahatur simpliciter potestas Papae dispensandi in talibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod hoc est verum quantum ad ea quae sunt de iure naturali, et quantum ad ea quae sunt de necessitate sacramentorum et fidei: sed in aliis, quae sunt de institutione Apostolorum, cum Ecclesia habeat nunc eandem potestatem statuendi et destituendi quam tunc habuit, potest per eum qui primatum in Ecclesia tenet, dispensari.
Ad secundum dicendum quod hoc est verum quantum ad ea quae sunt de iure naturali, et quantum ad ea quae sunt de necessitate sacramentorum et fidei: sed in aliis, quae sunt de institutione Apostolorum, cum Ecclesia habeat nunc eandem potestatem statuendi et destituendi quam tunc habuit, potest per eum qui primatum in Ecclesia tenet, dispensari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod non quaelibet significatio est de essentia sacramenti, sed tantum illa quae pertinet ad officium sacramenti. Et talis non tollitur per irregularitatem.
Ad tertium dicendum quod non quaelibet significatio est de essentia sacramenti, sed tantum illa quae pertinet ad officium sacramenti. Et talis non tollitur per irregularitatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 66 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod in particularibus non potest inveniri ratio quae omnibus competat aequaliter, propter eorum diversitatem. Et ideo quod universaliter statutum est rationabiliter consideratis his quae in plurimis accidunt, potest etiam per dispensationem rationabiliter removeri in aliquo casu determinato.
Ad quartum dicendum quod in particularibus non potest inveniri ratio quae omnibus competat aequaliter, propter eorum diversitatem. Et ideo quod universaliter statutum est rationabiliter consideratis his quae in plurimis accidunt, potest etiam per dispensationem rationabiliter removeri in aliquo casu determinato.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 67: De libello repudii
Suppl q. 67 pr.
Deinde considerandum est de libello repudii.
Circa quod quaeruntur septem.
Primo: utrum inseparabilitas matrimonii sit de lege naturae.
Secundo: utrum repudiare uxorem possit esse licitum per dispensationem.
Tertio: utrum sub lege Moysi fuerit licitum.
Quarto: utrum liceret uxori repudiatae alium accipere.
Quinto: utrum liceret viro repudiatam a se iterum ducere.
Sexto: utrum causa repudii fuerit odium uxoris.
Septimo: utrum causae repudii deberent in libello scribi.
Deinde considerandum est de libello repudii.
Circa quod quaeruntur septem.
Primo: utrum inseparabilitas matrimonii sit de lege naturae.
Secundo: utrum repudiare uxorem possit esse licitum per dispensationem.
Tertio: utrum sub lege Moysi fuerit licitum.
Quarto: utrum liceret uxori repudiatae alium accipere.
Quinto: utrum liceret viro repudiatam a se iterum ducere.
Sexto: utrum causa repudii fuerit odium uxoris.
Septimo: utrum causae repudii deberent in libello scribi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum inseparabilitas uxoris sit de lege naturae
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 67 a. 2 arg. 1[t:suppl q. 67 a. 2 arg. 1]
Suppl q. 67 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur, quod inseparabilitas uxoris non sit de lege naturae. Lex enim naturae communis est apud omnes. Sed nulla lege praeter legem Christi fuit prohibitum uxorem dimittere. Ergo inseparabilitas uxoris non est de lege naturae.
suppl q. 67 a. 2 arg. 1[t:suppl q. 67 a. 2 arg. 1]
Suppl q. 67 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur, quod inseparabilitas uxoris non sit de lege naturae. Lex enim naturae communis est apud omnes. Sed nulla lege praeter legem Christi fuit prohibitum uxorem dimittere. Ergo inseparabilitas uxoris non est de lege naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 1 arg. 2
Praeterea, sacramenta non sunt de lege naturae. Sed inseparabilitas matrimonii ad sacramenti bonum pertinet. Ergo non est de lege naturae.
Praeterea, sacramenta non sunt de lege naturae. Sed inseparabilitas matrimonii ad sacramenti bonum pertinet. Ergo non est de lege naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 1 arg. 3
Praeterea, coniunctio viri et feminae in matrimonio ordinatur principaliter ad prolis generationem et educationem et instructionem. Sed haec omnia aliquo certo tempore consummantur. Ergo post illud tempus licet uxorem dimittere sine aliquo praeiudicio legis naturae.
Praeterea, coniunctio viri et feminae in matrimonio ordinatur principaliter ad prolis generationem et educationem et instructionem. Sed haec omnia aliquo certo tempore consummantur. Ergo post illud tempus licet uxorem dimittere sine aliquo praeiudicio legis naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 1 arg. 4
Praeterea, ex matrimonio principaliter quaeritur bonum prolis. Sed inseparabilitas est contra bonum prolis: quia, ut tradunt physici, aliquis vir non potest ex aliqua femina prolem accipere qui tamen ex alia accipere posset, et quae etiam ab alio viro impraegnaretur. Ergo inseparabilitas matrimonii magis est contra legem naturae quam de lege naturae.
Praeterea, ex matrimonio principaliter quaeritur bonum prolis. Sed inseparabilitas est contra bonum prolis: quia, ut tradunt physici, aliquis vir non potest ex aliqua femina prolem accipere qui tamen ex alia accipere posset, et quae etiam ab alio viro impraegnaretur. Ergo inseparabilitas matrimonii magis est contra legem naturae quam de lege naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Illud praecipue est de lege naturae quod natura bene instituta accepit in sui principio. Sed inseparabilitas matrimonii est huiusmodi, ut patet Matth. 19. Ergo est de lege naturae.
B: (Gal 6:2)[b:Gal 6:2]
Sed contra: Illud praecipue est de lege naturae quod natura bene instituta accepit in sui principio. Sed inseparabilitas matrimonii est huiusmodi, ut patet Matth. 19. Ergo est de lege naturae.
B: (Gal 6:2)[b:Gal 6:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 1 arg. 5
Praeterea, de lege naturae est quod homo Deo non contrarietur. Sed homo quodammodo contrarius esset Deo si separaret quos Deus coniunxit. Cum ergo ex hoc instituta sit inseparabilitas matrimonii, Matth. 19, videtur quod sit de lege naturae.
Praeterea, de lege naturae est quod homo Deo non contrarietur. Sed homo quodammodo contrarius esset Deo si separaret quos Deus coniunxit. Cum ergo ex hoc instituta sit inseparabilitas matrimonii, Matth. 19, videtur quod sit de lege naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod matrimonium ex intentione naturae ordinatur ad educationem prolis non solum ad aliquod tempus, sed per totam vitam prolis. Unde de lege naturae est quod parentes filiis thesaurizent, et filii parentum haeredes sint. Et ideo, cum proles sit commune bonum viri et uxoris, oportet eorum societatem perpetuo permanere indivisam secundum legis naturae dictamen. Et sic inseparabilitas matrimonii est de lege naturae.
Respondeo dicendum quod matrimonium ex intentione naturae ordinatur ad educationem prolis non solum ad aliquod tempus, sed per totam vitam prolis. Unde de lege naturae est quod parentes filiis thesaurizent, et filii parentum haeredes sint. Et ideo, cum proles sit commune bonum viri et uxoris, oportet eorum societatem perpetuo permanere indivisam secundum legis naturae dictamen. Et sic inseparabilitas matrimonii est de lege naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sola lex Christi ad perfectum humanum genus adduxit, reducens in statum novitatis naturae. Unde et in lege Moysi et in legibus humanis non potuit totum auferri quod contra legem naturae erat. Hoc enim soli legi spiritus et vitae reservatum est.
Ad primum ergo dicendum quod sola lex Christi ad perfectum humanum genus adduxit, reducens in statum novitatis naturae. Unde et in lege Moysi et in legibus humanis non potuit totum auferri quod contra legem naturae erat. Hoc enim soli legi spiritus et vitae reservatum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod inseparabilitas competit matrimonio secundum quod est signum perpetuae coniunctionis Christi et Ecclesiae; et secundum quod est in officium naturae ad bonum prolis ordinatum, ut dictum est. Sed quia separatio matrimonii magis directe repugnat significationi quam prolis bono, cui consequenter repugnat, ut dictum est; inseparabilitas matrimonii magis in bono sacramenti intelligitur quam in bono prolis. Quamvis in utroque intelligi possit. Et secundum quod pertinet ad bonum prolis, erit de lege naturae: non autem secundum quod pertinet ad bonum sacramenti.
R: Q.. 65 A. 2[t:suppl q. 65 a. 2]
Ad secundum dicendum quod inseparabilitas competit matrimonio secundum quod est signum perpetuae coniunctionis Christi et Ecclesiae; et secundum quod est in officium naturae ad bonum prolis ordinatum, ut dictum est. Sed quia separatio matrimonii magis directe repugnat significationi quam prolis bono, cui consequenter repugnat, ut dictum est; inseparabilitas matrimonii magis in bono sacramenti intelligitur quam in bono prolis. Quamvis in utroque intelligi possit. Et secundum quod pertinet ad bonum prolis, erit de lege naturae: non autem secundum quod pertinet ad bonum sacramenti.
R: Q.. 65 A. 2[t:suppl q. 65 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 1 ad 3
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod matrimonium principaliter ordinatur ad bonum commune ratione principalis finis, qui est bonum prolis: quamvis etiam ratione finis secundarii ordinetur ad bonum matrimonium contrahentis, prout per se est in remedium concupiscentiae. Et ideo in legibus matrimonii magis attenditur quid omnibus expediat quam quid uni competere possit. Quamvis ergo matrimonii inseparabilitas impediat bonum prolis in aliquo homine, tamen est conveniens ad bonum prolis simpliciter. Et propter hoc ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum quod matrimonium principaliter ordinatur ad bonum commune ratione principalis finis, qui est bonum prolis: quamvis etiam ratione finis secundarii ordinetur ad bonum matrimonium contrahentis, prout per se est in remedium concupiscentiae. Et ideo in legibus matrimonii magis attenditur quid omnibus expediat quam quid uni competere possit. Quamvis ergo matrimonii inseparabilitas impediat bonum prolis in aliquo homine, tamen est conveniens ad bonum prolis simpliciter. Et propter hoc ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum uxorem dimittere per dispensationem esse licitum potuerit
Suppl q. 67 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod uxorem dimittere per dispensationem esse licitum non potuerit. Illud enim quod est in matrimonio contra bonum prolis, est contra prima praecepta legis naturae, quae indissolubilia sunt. Sed dimissio uxoris est huiusmodi, ut ex dictis patet. Ergo, etc.
R: Q.. 67 A. 1[t:suppl q. 67 a. 1]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod uxorem dimittere per dispensationem esse licitum non potuerit. Illud enim quod est in matrimonio contra bonum prolis, est contra prima praecepta legis naturae, quae indissolubilia sunt. Sed dimissio uxoris est huiusmodi, ut ex dictis patet. Ergo, etc.
R: Q.. 67 A. 1[t:suppl q. 67 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 2 arg. 2
Praeterea, concubina differt ab uxore praecipue in hoc quod non est inseparabiliter iuncta. Sed habere concubinas fuit indispensabile. Ergo et dimittere uxorem.
Praeterea, concubina differt ab uxore praecipue in hoc quod non est inseparabiliter iuncta. Sed habere concubinas fuit indispensabile. Ergo et dimittere uxorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 2 arg. 3
Praeterea, homines ita sunt modo receptibiles dispensationis sicut olim fuerunt. Sed modo non potest dispensari cum aliquo ut uxorem dimittat. Ergo nec olim.
Praeterea, homines ita sunt modo receptibiles dispensationis sicut olim fuerunt. Sed modo non potest dispensari cum aliquo ut uxorem dimittat. Ergo nec olim.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 2 s. c. 1
Sed contra, Agar cognita est ab Abraham uxorio affectu, ut dictum est. Sed ipse eam praecepto divino eiecit, et non peccavit. Ergo potuit per dispensationem fieri licitum quod homo uxorem dimitteret.
R: Q.. 65 A. 1[t:suppl q. 65 a. 1]
Sed contra, Agar cognita est ab Abraham uxorio affectu, ut dictum est. Sed ipse eam praecepto divino eiecit, et non peccavit. Ergo potuit per dispensationem fieri licitum quod homo uxorem dimitteret.
R: Q.. 65 A. 1[t:suppl q. 65 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod dispensatio in praeceptis, praecipue quae sunt aliquo modo legis naturae, est sicut mutatio cursus rei naturalis. Qui quidem mutari dupliciter potest. Uno modo, ex aliqua causa naturali, per quam alia causa naturalis impeditur a cursu suo: sicut est in omnibus quae in minori parte casualiter accidunt in natura. Sed per hunc modum non variatur cursus rerum naturalium quae sunt semper, sed quae sunt frequenter. Alio modo per causam penitus supernaturalem: sicut in miraculis accidit. Et hoc modo potest mutari cursus naturalis non solum qui est ordinatus ut sit frequenter, sed qui est ordinatus etiam ut sit semper: ut patet in statione solis tempore Iosue, et reditu eiusdem tempore Ezechiae, et de eclipsi miraculosa tempore passionis Christi.
Haec autem ratio dispensationis in praeceptis legis naturae quandoque est in causis inferioribus. Et sic dispensatio cadere potest supra secunda praecepta legis naturae: non autem supra prima, quia illa sunt quasi semper existentia: ut dictum est de pluralitate uxorum, et de huiusmodi. Aliquando autem est tantum in causis superioribus. Et tunc potest dispensatio esse divinitus etiam contra prima praecepta legis naturae, ratione alicuius mysterii divini significandi vel ostendendi: sicut patet de dispensativo praecepto Abrahae facto de occisione filii innocentis. Tales autem dispensationes non fiunt communiter ad omnes, sed ad aliquas singulares personas: sicut etiam in miraculis accidit.
Si ergo inseparabilitas matrimonii inter prima praecepta legis naturae contineatur, solum hoc secundo modo sub dispensatione cadet. Si autem sit inter secunda praecepta legis naturae, etiam primo modo cadere potuit sub dispensatione: Videtur autem magis inter secunda praecepta legis naturae contineri. Inseparabilitas enim matrimonii non ordinatur ad prolis bonum, quod est principalis matrimonii finis, nisi quantum ad hoc quod per parentes filiis provideri debet in totam vitam per debitam praeparationem eorum quae sunt .necessaria in vita. Huiusmodi autem rerum appropriatio non est de prima intentione naturae, secundum quam omnia sunt communia. Et ideo non videtur contra primam intentionem naturae dimissio uxoris esse: et per consequens nec contra prima praecepta, sed contra secunda, legis naturae. Unde etiam primo modo sub dispensatione videtur posse cadere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in bono prolis, secundum quod est de prima intentione naturae, intelligitur procreatio et nutritio et instructio quousque proles ad perfectam aetatem ducatur. Sed quod ei provideatur in posterum per haereditatis et aliorum bonorum dimissionem, videtur pertinere ad secundam legis naturae intentionem.
Ad primum ergo dicendum quod in bono prolis, secundum quod est de prima intentione naturae, intelligitur procreatio et nutritio et instructio quousque proles ad perfectam aetatem ducatur. Sed quod ei provideatur in posterum per haereditatis et aliorum bonorum dimissionem, videtur pertinere ad secundam legis naturae intentionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod habere concubinam est contra bonum prolis quantum ad id quod natura in eo de prima intentione intendit, scilicet educationem et instructionem, quae requirit diuturnam commansionem parentum, quod non est in concubina, quae ad tempus assumitur. Et ideo non est simile. Tamen quantum ad secundam dispensationem, etiam habere concubinam sub dispensatione cadere potest: ut patet Osee 1.
Ad secundum dicendum quod habere concubinam est contra bonum prolis quantum ad id quod natura in eo de prima intentione intendit, scilicet educationem et instructionem, quae requirit diuturnam commansionem parentum, quod non est in concubina, quae ad tempus assumitur. Et ideo non est simile. Tamen quantum ad secundam dispensationem, etiam habere concubinam sub dispensatione cadere potest: ut patet Osee 1.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod inseparabilitas, quamvis sit de secunda intentione matrimonii prout est in officium naturae, tamen est de prima intentione ipsius prout est sacramentum Ecclesiae. Et ideo, ex quo institutum est ut sit Ecclesiae sacramentum, manente tali institutione non potest sub dispensatione cadere: nisi forte secundo modo dispensationis.
Ad tertium dicendum quod inseparabilitas, quamvis sit de secunda intentione matrimonii prout est in officium naturae, tamen est de prima intentione ipsius prout est sacramentum Ecclesiae. Et ideo, ex quo institutum est ut sit Ecclesiae sacramentum, manente tali institutione non potest sub dispensatione cadere: nisi forte secundo modo dispensationis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum sub lege Moysi fuerit licitum uxorem dimittere
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 67 a. 4 co.
suppl q. 67 a. 5 co.[t:suppl q. 67 a. 4 co.][t:suppl q. 67 a. 5 co.]
Suppl q. 67 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sub lege Moysi fuerit licitum uxorem dimittere. Unus enim modus consentiendi est non prohibere, cum prohibere possit. Consentire autem illicito est illicitum. Cum ergo Moyses non prohibuerit uxoris repudium; nec peccaverit, quia lex sancta est, ut dicitur Rom. 7: videtur quod repudium fuerit aliquando licitum.
suppl q. 67 a. 4 co.
suppl q. 67 a. 5 co.[t:suppl q. 67 a. 4 co.][t:suppl q. 67 a. 5 co.]
Suppl q. 67 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sub lege Moysi fuerit licitum uxorem dimittere. Unus enim modus consentiendi est non prohibere, cum prohibere possit. Consentire autem illicito est illicitum. Cum ergo Moyses non prohibuerit uxoris repudium; nec peccaverit, quia lex sancta est, ut dicitur Rom. 7: videtur quod repudium fuerit aliquando licitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 3 arg. 2
Praeterea, prophetae locuti sunt Spiritu Sancto inspirante, ut patet II Petr. I. Sed Malach. 2 dicitur: si odio habueris eam, dimitte eam. Ergo, cum illud quod Spiritus Sanctus inspirat, non sit illicitum, videtur quod repudium uxoris non semper fuerit illicitum.
Praeterea, prophetae locuti sunt Spiritu Sancto inspirante, ut patet II Petr. I. Sed Malach. 2 dicitur: si odio habueris eam, dimitte eam. Ergo, cum illud quod Spiritus Sanctus inspirat, non sit illicitum, videtur quod repudium uxoris non semper fuerit illicitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 3 arg. 3
Praeterea, Chrysostomus dicit quod, sicut Apostoli permiserunt secundas nuptias, ita Moyses permisit libellum repudii. Sed secundae nuptiae non sunt peccatum. Ergo nec repudium uxoris sub lege Moysi.
Praeterea, Chrysostomus dicit quod, sicut Apostoli permiserunt secundas nuptias, ita Moyses permisit libellum repudii. Sed secundae nuptiae non sunt peccatum. Ergo nec repudium uxoris sub lege Moysi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod Dominus dicit, quod libellus repudii datus est a Moyse Iudaeis propter duritiam cordis eorum. Sed duritia cordis eorum non excusabat eos a peccato. Ergo nec lex de libello repudii.
Sed contra: Est quod Dominus dicit, quod libellus repudii datus est a Moyse Iudaeis propter duritiam cordis eorum. Sed duritia cordis eorum non excusabat eos a peccato. Ergo nec lex de libello repudii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 3 arg. 4
Praeterea, Chrysostomus dicit, super Matth., quod Moyses, dando libellum repudii, non iustitiam Dei monstravit: ut quasi per legem agentibus peccatum non videatur esse peccatum.
Praeterea, Chrysostomus dicit, super Matth., quod Moyses, dando libellum repudii, non iustitiam Dei monstravit: ut quasi per legem agentibus peccatum non videatur esse peccatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod illi qui sub lege uxorem, dato libello repudii, dimittebant, non excusabantur a peccato, quamvis excusarentur a poena secundum legem infligenda. Et propter hoc dicitur Moyses libellum repudii permisisse. Et sic ponunt quattuor modos permissionis. Unus, per privationem praeceptionis: ut, quando maius bonum non praecipitur, minus bonum permitti dicitur; sicut Apostolus, non praecipiendo virginitatem, matrimonium permisit, I Cor. 7.
Secundus, per privationem prohibitionis: sicut venialia dicuntur permissa, quia non sunt prohibita. Tertius, per privationem cohibitionis: et sic peccata omnia dicuntur permitti a Deo, inquantum non impedit, cum impedire possit. Quartus, per privationem punitionis. Et sic libellus repudii lege permissus fuit: non quidem propter aliquod maius bonum consequendum, sicut fuit dispensatio de pluribus uxoribus habendis; sed propter maius malum cohibendum, scilicet uxoricidium, ad quod Iudaei proni erant propter corruptionem irascibilis; sicut permissum fuit eis extraneis faenerari propter corruptionem aliquam in concupiscibili, ne scilicet fratribus suis faenerarentur; et sicut, propter corruptionem suspicionis in rationali, fuit permissum sacrificium zelotypiae, ne sola suspicio apud eos iudicium corrumperet.
Sed quia lex vetus, quamvis gratiam non conferret, tamen ad hoc data erat ut peccatum ostenderet, ut communiter sancti dicunt; ideo aliis videtur quod, si repudiando uxorem peccassent, hoc saltem eis per legem aut prophetas indicari debuisset: Isaiae 58, annuntia populo meo scelera eorum. Alias viderentur nimis esse neglecti, si ea quae necessaria sunt ad salutem, quae non cognoscebant, nunquam eis nuntiata fuissent. Quod non potest dici: cum iustitia legis, tempore suo observata, vitam meretur aeternam. Et propter hoc dicunt quod, quamvis repudiare uxorem per se sit malum, tamen ex permissione divina licitum fiebat. Et hoc confirmant auctoritate Chrysostomi, qui dicit quod a peccato abstulit culpam Legislator quando permisit repudium.
Et quamvis hoc probabiliter dicatur, tamen primum communius sustinetur. Ideo ad utrasque rationes respondendum est.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod aliquis qui potest prohibere, non peccat si a prohibitione abstineat non sperans correctionem, sed maius malum aestimans ex tali prohibitione occasionem sumere. Et sic accidit Moysi. Unde, divina auctoritate fretus, libellum repudii non prohibuit.
Ad primum ergo dicendum quod aliquis qui potest prohibere, non peccat si a prohibitione abstineat non sperans correctionem, sed maius malum aestimans ex tali prohibitione occasionem sumere. Et sic accidit Moysi. Unde, divina auctoritate fretus, libellum repudii non prohibuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod prophetae, Spiritu Sancto inspirati, non dicebant dimittendam esse uxorem quasi Spiritus Sancti praeceptum sit: sed quasi permissum, ne aliqua peiora fierent.
Ad secundum dicendum quod prophetae, Spiritu Sancto inspirati, non dicebant dimittendam esse uxorem quasi Spiritus Sancti praeceptum sit: sed quasi permissum, ne aliqua peiora fierent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod illa permissionis similitudo non est intelligenda quantum ad omnia, sed solum quantum ad causam eandem, quia utraque permissio ad vitandam turpitudinem facta est.
Ad tertium dicendum quod illa permissionis similitudo non est intelligenda quantum ad omnia, sed solum quantum ad causam eandem, quia utraque permissio ad vitandam turpitudinem facta est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis duritia cordis non excusaret a peccato, tamen permissio ex duritia facta excusat. Quaedam enim prohibentur sanis quae non prohibentur infirmis corporaliter, nec tamen infirmi peccant permissione sibi facta utentes.
Ad quartum dicendum quod, quamvis duritia cordis non excusaret a peccato, tamen permissio ex duritia facta excusat. Quaedam enim prohibentur sanis quae non prohibentur infirmis corporaliter, nec tamen infirmi peccant permissione sibi facta utentes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod aliquod bonum potest intermitti dupliciter. Uno modo, propter aliquod maius bonum consequendum. Et tunc intermissio illius boni ex ordine ad maius bonum accipit honestatem: sicut intermittebatur singularitas uxoris honeste a Iacob propter bonum prolis. Alio modo bonum aliquod intermittitur ad vitandum maius malum. Et tunc, si auctoritate eius qui dispensare potest hoc fiat, reatum talis boni intermissio non habet, sed honestatem etiam non acquirit. Et sic indivisibilitas matrimonii in lege Moysi intermittebatur propter maius malum vitandum, scilicet uxoricidium: Et ideo Chrysostomus dicit quod a peccato abstulit culpam. Quamvis enim inordinatio maneret in repudio, ex quo peccatum dicitur; tamen reatum poenae non habebat, neque temporalis neque perpetuae, inquantum divina dispensatione fiebat. Et sic erat ab eo culpa ablata. Et ideo etiam ipse ibidem dicit quod permissum est repudium, mulum quidem, tamen licitum. Quod quidem illi qui sunt de prima opinione, referunt ad hoc tantum quod non habebat reatum temporalis poenae.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utram fuerit licitum uxori repudiatae alium virum habere
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 67 a. 5 ad 3[t:suppl q. 67 a. 5 ad 3]
Suppl q. 67 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod liceret uxori repudiatae alium virum habere. Quia in repudio magis erat iniquitas viri repudiantis quam uxoris repudiatae. Sed vir poterat sine peccato aliam ducere uxorem. Ergo uxor sine peccato alium virum ducere poterat.
suppl q. 67 a. 5 ad 3[t:suppl q. 67 a. 5 ad 3]
Suppl q. 67 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod liceret uxori repudiatae alium virum habere. Quia in repudio magis erat iniquitas viri repudiantis quam uxoris repudiatae. Sed vir poterat sine peccato aliam ducere uxorem. Ergo uxor sine peccato alium virum ducere poterat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 4 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit de duabus uxoribus quod, quando mos erat, peccatum non erat. Sed tempore legis veteris erat talis consuetudo quod repudiata alium virum ducebat: ut patet Deuteron. 24, cum egressa virum alterum duceret, etc. Ergo non peccabat alteri viro se iungendo.
Praeterea, Augustinus dicit de duabus uxoribus quod, quando mos erat, peccatum non erat. Sed tempore legis veteris erat talis consuetudo quod repudiata alium virum ducebat: ut patet Deuteron. 24, cum egressa virum alterum duceret, etc. Ergo non peccabat alteri viro se iungendo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 4 arg. 3
Praeterea, Dominus, Matth. 5, iustitiam novi Testamenti ostendit superabundantem esse respectu iustitiae veteris Testamenti. Hoc autem dicit ad iustitiam novi Testamenti per superabundantiam pertinere quod uxor repudiata non ducit alterum virum. Ergo in veteri lege licebat.
Praeterea, Dominus, Matth. 5, iustitiam novi Testamenti ostendit superabundantem esse respectu iustitiae veteris Testamenti. Hoc autem dicit ad iustitiam novi Testamenti per superabundantiam pertinere quod uxor repudiata non ducit alterum virum. Ergo in veteri lege licebat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 5: qui dimissam duxerit, moechatur. Sed moechia nunquam fuit iri veteri lege licita. Ergo nec uxori repudiatae licuit alium virum habere.
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 5: qui dimissam duxerit, moechatur. Sed moechia nunquam fuit iri veteri lege licita. Ergo nec uxori repudiatae licuit alium virum habere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 4 arg. 4
Praeterea, Deuteron. 24 dicitur quod mulier repudiata quae alium virum duceret, polluta erat et abominabilis facta coram Domino. Ergo peccabat alium virum ducendo.
Praeterea, Deuteron. 24 dicitur quod mulier repudiata quae alium virum duceret, polluta erat et abominabilis facta coram Domino. Ergo peccabat alium virum ducendo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, secundum primam opinionem, post repudium uxor peccabat alteri viro coniuncta: quia adhuc matrimonium primum non erat solutum. Mulier enim, quanto tempore vivit, alligata est legi viri, ut patet Rom. 7: non autem poterat simul plures viros habere. Sed secundum aliam opinionem, sicut licebat ex dispensatione divina viro uxorem repudiare, ita uxori alium virum ducere. Quia inseparabilitas matrimonii ex causa divinae dispensationis tollebatur: qua inseparabilitate manente intelligitur verbum Apostoli.
R: Q.. 67 A. 3[t:suppl q. 67 a. 3]

Ut ergo ad utrasque rationes respondeamus:

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 4 ad 1
Ad primum dicendum quod viro licebat plures uxores simul habere secundum dispensationem divinam. Et ideo, una dimissa, etiam matrimonio non soluto, poterat aliam ducere. Sed nunquam uxori licuit habere plures viros. Et ideo non est simile.
Ad primum dicendum quod viro licebat plures uxores simul habere secundum dispensationem divinam. Et ideo, una dimissa, etiam matrimonio non soluto, poterat aliam ducere. Sed nunquam uxori licuit habere plures viros. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod in illo verbo Augustini mos non ponitur pro consuetudine, sed pro actu honesto: secundum quod a more aliquis dicitur morigeratus, quia est bonorum morum; vel sicut a more philosophia moralis nominatur.
Ad secundum dicendum quod in illo verbo Augustini mos non ponitur pro consuetudine, sed pro actu honesto: secundum quod a more aliquis dicitur morigeratus, quia est bonorum morum; vel sicut a more philosophia moralis nominatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod Dominus, Matth. 5, ostendit novam legem abundare per consilia ad veterem, non solum quantum ad ea quae lex vetus licita faciebat, sed etiam quantum ad ea quae in veteri lege illicita erant sed a multis licita putabantur per non rectam praeceptorum expositionem: sicut patet de odio inimici. Et ita est etiam de repudio.
Ad tertium dicendum quod Dominus, Matth. 5, ostendit novam legem abundare per consilia ad veterem, non solum quantum ad ea quae lex vetus licita faciebat, sed etiam quantum ad ea quae in veteri lege illicita erant sed a multis licita putabantur per non rectam praeceptorum expositionem: sicut patet de odio inimici. Et ita est etiam de repudio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod verbum Domini intelligitur quantum ad tempus novae legis, in quo dicta permissio est sublata.
Et sic etiam intelligitur quoddam verbum Chrysostomi, qui dicit quod qui secundum legem dimittit uxorem, quattuor facit iniquitates: quia quoad Deum existit homicida, inquantum habet propositum occidendi uxorem nisi eam dimitteret; et quia dimittit non fornicantem, in quo solo casu lex Evangelii uxorem dimittere permittit; et similiter quia facit eam adulteram; et illum cui copulatur.
Ad quartum dicendum quod verbum Domini intelligitur quantum ad tempus novae legis, in quo dicta permissio est sublata.
Et sic etiam intelligitur quoddam verbum Chrysostomi, qui dicit quod qui secundum legem dimittit uxorem, quattuor facit iniquitates: quia quoad Deum existit homicida, inquantum habet propositum occidendi uxorem nisi eam dimitteret; et quia dimittit non fornicantem, in quo solo casu lex Evangelii uxorem dimittere permittit; et similiter quia facit eam adulteram; et illum cui copulatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod quaedam Interlinearis dicit: polluta est et abominabilis scilicet illius iudicio qui quasi pollutam eam prius dimisit. Et sic non oportet quod sit polluta simpliciter.
Vel dicitur polluta eo modo quo immundus dicebatur qui mortuum tangebat vel leprosum, non immunditia culpae, sed cuiusdam irregularitatis legalis. Unde et sacerdoti non licebat viduam aut repudiatam ducere in uxorem.
Ad quintum dicendum quod quaedam Interlinearis dicit: polluta est et abominabilis scilicet illius iudicio qui quasi pollutam eam prius dimisit. Et sic non oportet quod sit polluta simpliciter.
Vel dicitur polluta eo modo quo immundus dicebatur qui mortuum tangebat vel leprosum, non immunditia culpae, sed cuiusdam irregularitatis legalis. Unde et sacerdoti non licebat viduam aut repudiatam ducere in uxorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum fuerit licitum viro repudiatam a se accipere
Suppl q. 67 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod licebat viro repudiatam a se accipere. Licet enim corrigere quod male factum est. Sed male factum erat quod vir uxorem repudiabat. Ergo licebat hoc corrigere reducendo uxorem ad se.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod licebat viro repudiatam a se accipere. Licet enim corrigere quod male factum est. Sed male factum erat quod vir uxorem repudiabat. Ergo licebat hoc corrigere reducendo uxorem ad se.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 5 arg. 2
Praeterea, semper licuit peccanti indulgere: cum sit morale praeceptum, quod in omni lege manet. Sed vir accipiendo repudiatam ei peccanti indulgebat. Ergo hoc licitum erat.
Praeterea, semper licuit peccanti indulgere: cum sit morale praeceptum, quod in omni lege manet. Sed vir accipiendo repudiatam ei peccanti indulgebat. Ergo hoc licitum erat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 5 arg. 3
Praeterea, Deuteron. 24, ponitur pro causa quare non possit accipi iterum, quia polluta est. Sed repudiata non polluitur nisi alterum virum ducendo. Ergo saltem antequam alium virum duceret, licebat eam accipere.
Praeterea, Deuteron. 24, ponitur pro causa quare non possit accipi iterum, quia polluta est. Sed repudiata non polluitur nisi alterum virum ducendo. Ergo saltem antequam alium virum duceret, licebat eam accipere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 5 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur Deuteron. 24, quod non poterat prior maritus accipere eam, etc.
Sed contra est quod dicitur Deuteron. 24, quod non poterat prior maritus accipere eam, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod in lege de libello repudii duo erant permissa, scilicet dimittere uxorem, et uxorem dimissam alteri iungi; et duo praecepta, scilicet scriptura libelli repudii, et quod iterum maritus repudians eam accipere non possit. Quod quidem, secundum eos qui primam opinionem tenent, factum fuit in poenam mulieris quae alteri nupsit et in hoc peccato polluta est. Sed secundum alios, ut vir non de facili uxorem repudiaret, quam postea nullo modo recuperare posset.
R: Q.. 67 A. 3[t:suppl q. 67 a. 3]
Respondeo dicendum quod in lege de libello repudii duo erant permissa, scilicet dimittere uxorem, et uxorem dimissam alteri iungi; et duo praecepta, scilicet scriptura libelli repudii, et quod iterum maritus repudians eam accipere non possit. Quod quidem, secundum eos qui primam opinionem tenent, factum fuit in poenam mulieris quae alteri nupsit et in hoc peccato polluta est. Sed secundum alios, ut vir non de facili uxorem repudiaret, quam postea nullo modo recuperare posset.
R: Q.. 67 A. 3[t:suppl q. 67 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ad illius mali impedimentum quod committebat aliquis repudiando uxorem, ordinabatur quod vir uxorem repudiatam assumere iterato non posset, ut patet ex dictis. Et ideo divinitus ordinatum fuit.
Ad primum ergo dicendum quod ad illius mali impedimentum quod committebat aliquis repudiando uxorem, ordinabatur quod vir uxorem repudiatam assumere iterato non posset, ut patet ex dictis. Et ideo divinitus ordinatum fuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod semper licuit indulgere peccanti quantum ad rancorem cordis: sed non quantum ad poenam divinitus taxatam.
Ad secundum dicendum quod semper licuit indulgere peccanti quantum ad rancorem cordis: sed non quantum ad poenam divinitus taxatam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod in hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod licuit repudiatam viro reconciliari nisi matrimonio alteri viro esset iuncta. Tunc enim, propter adulterium, cui se mulier voluntarie subdidit, in poenam dabatur ei quod ad priorem virum non rediret.
Sed quia lex universaliter prohibet, ideo dicunt alii quod etiam antequam alteri nuberet, non poterat revocari, ex quo repudiata erat: quia pollutio non intelligitur quantum ad culpam, sed ut dictum est.
R: Q.. 67 A. 4[t:suppl q. 67 a. 4]
Ad tertium dicendum quod in hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod licuit repudiatam viro reconciliari nisi matrimonio alteri viro esset iuncta. Tunc enim, propter adulterium, cui se mulier voluntarie subdidit, in poenam dabatur ei quod ad priorem virum non rediret.
Sed quia lex universaliter prohibet, ideo dicunt alii quod etiam antequam alteri nuberet, non poterat revocari, ex quo repudiata erat: quia pollutio non intelligitur quantum ad culpam, sed ut dictum est.
R: Q.. 67 A. 4[t:suppl q. 67 a. 4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum causa repudii fuerit odium uxoris
Suppl q. 67 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod causa repudii fuerit odium uxoris: secundum hoc quod dicitur Malach. 2: si odio habueris eam, dimitte illam.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod causa repudii fuerit odium uxoris: secundum hoc quod dicitur Malach. 2: si odio habueris eam, dimitte illam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 6 arg. 2
Praeterea, Deuteron. 24 dicitur: cum non invenerit gratiam in oculis eius propter aliquam foeditatem, etc. Ergo idem quod prius.
Praeterea, Deuteron. 24 dicitur: cum non invenerit gratiam in oculis eius propter aliquam foeditatem, etc. Ergo idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Sterilitas et fornicatio magis contrariantur matrimonio quam odium. Ergo illa potius debuerunt esse causa repudii quam odium.
Sed contra: Sterilitas et fornicatio magis contrariantur matrimonio quam odium. Ergo illa potius debuerunt esse causa repudii quam odium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 6 arg. 3
Praeterea, odium potest causari ex virtute eius qui odio habetur. Si ergo odium est sufficiens causa, tunc mulier posset repudiari propter virtutem suam. Quod est absurdum.
Praeterea, odium potest causari ex virtute eius qui odio habetur. Si ergo odium est sufficiens causa, tunc mulier posset repudiari propter virtutem suam. Quod est absurdum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 6 arg. 4
Praeterea, Deuteron. 22 dicitur: si duxerit vir uxorem suam et postea odio habuerit, et obiecerit ei stuprum ante coniugium, si in probatione defecerit, verberabitur, et centum siclis argenti condemnabitur, et non poterit eam dimittere omni tempore vitae suae. Ergo odium non est sufficiens causa repudii.
Praeterea, Deuteron. 22 dicitur: si duxerit vir uxorem suam et postea odio habuerit, et obiecerit ei stuprum ante coniugium, si in probatione defecerit, verberabitur, et centum siclis argenti condemnabitur, et non poterit eam dimittere omni tempore vitae suae. Ergo odium non est sufficiens causa repudii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod causa permissionis repudiandi uxorem fuit vitatio uxoricidii, ut sancti communiter dicunt. Proxima autem causa homicidii est odium. Et ideo proxima causa repudii est odium. Sed odium ex aliqua causa causatur, sicut et amor. Et ideo oportet etiam alias causas repudii ponere remotas, quae erant causa odii.
Dicit autem Augustinus, in Glossa Deuteron. 24: multae erant in lege causae dimittendi uxorem. Solam Christus fornicationem excipit: ceteras molestias iubet pro fide et castitate coniugii sustinere. Hae autem causae intelliguntur foeditates in corpore, puta infirmitas, vel aliqua notabilis macula; vel in anima, sicut fornicatio, vel aliquod huiusmodi quod in moribus inhonestatem facit.
Sed quidam has causas magis coarctant, satis probabiliter dicentes quod non licebat uxorem repudiare nisi propter aliquam causam post matrimonium supervenientem; nec propter quamlibet talem, sed propter illas solum quae possunt bonum prolis impedire; vel in corpore, ut sterilitas aut lepra aut aliquid huiusmodi; vel in anima, ut si esset malorum morum, quos filii ex conversatione ad ipsam imitarentur.
Sed quaedam Glossa super illud Deuteron. 22, cum non invenerit gratiam etc., videtur magis arctare, scilicet ad peccatum: cum dicit ibi per foeditatem peccatum intelligit. Sed peccatum Glossa nominat non solum in moribus animae, sed etiam in natura corporis.

Sic ergo prima duo concedimus.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 6 ad 1
Ad tertium dicendum quod sterilitas et alia huiusmodi sunt causa odii. Et sic sunt causae remotae.
Ad tertium dicendum quod sterilitas et alia huiusmodi sunt causa odii. Et sic sunt causae remotae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 6 ad 2
Ad quartum dicendum quod propter virtutem non est aliquis odibilis per se loquendo: quia bonitas est causa amoris. Et ideo ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum quod propter virtutem non est aliquis odibilis per se loquendo: quia bonitas est causa amoris. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 6 ad 3
Ad quintum dicendum quod dabatur in poenam viri quod non posset in perpetuum repudiare uxorem in casu illo: sicut etiam in alio casu, quando puellam defloraverat.
Ad quintum dicendum quod dabatur in poenam viri quod non posset in perpetuum repudiare uxorem in casu illo: sicut etiam in alio casu, quando puellam defloraverat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum causae repudii debuerint in libello scribi
Suppl q. 67 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod causae repudii debebant in libello scribi. Quia per libellum repudii scriptum a poena legis absolvebatur. Sed hoc omnino videtur iniustum nisi causis sufficientibus repudii assignatis. Ergo oportebat illas scribere in libello.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod causae repudii debebant in libello scribi. Quia per libellum repudii scriptum a poena legis absolvebatur. Sed hoc omnino videtur iniustum nisi causis sufficientibus repudii assignatis. Ergo oportebat illas scribere in libello.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 7 arg. 2
Praeterea, ad nihil aliud illa scriptura valere videbatur nisi ut causae repudii ostenderentur. Ergo, si non inscribebantur, frustra libellus ille tradebatur sibi.
Praeterea, ad nihil aliud illa scriptura valere videbatur nisi ut causae repudii ostenderentur. Ergo, si non inscribebantur, frustra libellus ille tradebatur sibi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 7 arg. 3
Praeterea, hoc Magister dicit in littera.
Praeterea, hoc Magister dicit in littera.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 7 s. c. 1
Sed contra, causae repudii aut erant sufficientes, aut non. Si sufficientes, praecludebatur mulieri via ad secundas nuptias, quae ei secundum legem concedebantur. Si autem insufficientes, ostendebatur iniustum repudium: et sic repudium fieri non poterat. Ergo nullo modo causae repudii ibi inscribebantur.
Sed contra, causae repudii aut erant sufficientes, aut non. Si sufficientes, praecludebatur mulieri via ad secundas nuptias, quae ei secundum legem concedebantur. Si autem insufficientes, ostendebatur iniustum repudium: et sic repudium fieri non poterat. Ergo nullo modo causae repudii ibi inscribebantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod causae repudii in speciali non scribebantur in libello, sed in generali, ut ostenderetur iustum repudium. Sed secundum Iosephum, ut mulier, habens libellum conscriptum de repudio, alteri nubere posset: alias enim ei; traditum non fuisset. Unde secundum eum erat scriptura talis: promitto tibi quod nunquam tecum conveniam.
Sed secundum Augustinum, ideo libellus scribebatur ut, mora interveniente, et consilio scribarum dissuadente, vir a proposito repudiandi desisteret.
Respondeo dicendum quod causae repudii in speciali non scribebantur in libello, sed in generali, ut ostenderetur iustum repudium. Sed secundum Iosephum, ut mulier, habens libellum conscriptum de repudio, alteri nubere posset: alias enim ei; traditum non fuisset. Unde secundum eum erat scriptura talis: promitto tibi quod nunquam tecum conveniam.
Sed secundum Augustinum, ideo libellus scribebatur ut, mora interveniente, et consilio scribarum dissuadente, vir a proposito repudiandi desisteret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 67 a. 7 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 68: De filiis illegitime natis
Suppl q. 68 pr.
Deinde considerandum est de filiis illegitime natis.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo: utrum filii qui nascuntur extra verum matrimonium, sint illegitimi.
Secundo: utrum illegitimi filii debeant ex hoc damnum reportare.
Tertio: utrum possint legitimari.
Deinde considerandum est de filiis illegitime natis.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo: utrum filii qui nascuntur extra verum matrimonium, sint illegitimi.
Secundo: utrum illegitimi filii debeant ex hoc damnum reportare.
Tertio: utrum possint legitimari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum filii qui nascuntur extra verum matrimonium, sint illegitimi
Suppl q. 68 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod filii qui nascuntur extra verum matrimonium, non sint illegitimi. Quia secundum legem natus legitimus filius dicitur. Sed quilibet filius nascitur secundum legem, ad minus naturae, quae fortissima est. Ergo quilibet filius est legitimus.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod filii qui nascuntur extra verum matrimonium, non sint illegitimi. Quia secundum legem natus legitimus filius dicitur. Sed quilibet filius nascitur secundum legem, ad minus naturae, quae fortissima est. Ergo quilibet filius est legitimus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 1 arg. 2
Praeterea, communiter dicitur quod legitimus filius est qui est de legitimo matrimonio natus, vel de eo quod in facie Ecclesiae legitimum reputatur. Sed contingit quandoque quod aliquod matrimonium legitimum reputatur in facie Ecclesiae quod habet impedimentum ne sit verum matrimonium, et tamen a contrahentibus in facie Ecclesiae scitur. Et si occulte nubant et impedimentum nesciant, legitimum videtur in facie Ecclesiae, ex quo per Ecclesiam non prohibentur. Ergo filii extra verum matrimonium nati non sunt illegitimi.
Praeterea, communiter dicitur quod legitimus filius est qui est de legitimo matrimonio natus, vel de eo quod in facie Ecclesiae legitimum reputatur. Sed contingit quandoque quod aliquod matrimonium legitimum reputatur in facie Ecclesiae quod habet impedimentum ne sit verum matrimonium, et tamen a contrahentibus in facie Ecclesiae scitur. Et si occulte nubant et impedimentum nesciant, legitimum videtur in facie Ecclesiae, ex quo per Ecclesiam non prohibentur. Ergo filii extra verum matrimonium nati non sunt illegitimi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 1 s. c. 1
Sed contra, illegitimum dicitur quod est contra legem. Sed illi qui nascuntur extra matrimonium, nascuntur contra legem. Ergo sunt illegitimi.
Sed contra, illegitimum dicitur quod est contra legem. Sed illi qui nascuntur extra matrimonium, nascuntur contra legem. Ergo sunt illegitimi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod quadruplex est status filiorum. Quidam enim sunt naturales et legitimi: sicut illi qui nascuntur ex legitimo matrimonio. Quidam naturales et non legitimi: ut filii qui nascuntur ex simplici fornicatione. Quidam legitimi et non naturales: sicut filii adoptivi. Quidam nec legitimi nec naturales: sicut spurii nati de adulterio vel de stupro; tales enim nascuntur et contra legem positivam, et expresse contra legem naturae. Et sic concedendum est quosdam filios esse illegitimos.
Respondeo dicendum quod quadruplex est status filiorum. Quidam enim sunt naturales et legitimi: sicut illi qui nascuntur ex legitimo matrimonio. Quidam naturales et non legitimi: ut filii qui nascuntur ex simplici fornicatione. Quidam legitimi et non naturales: sicut filii adoptivi. Quidam nec legitimi nec naturales: sicut spurii nati de adulterio vel de stupro; tales enim nascuntur et contra legem positivam, et expresse contra legem naturae. Et sic concedendum est quosdam filios esse illegitimos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis illi qui nascuntur ex illicito coitu, nascuntur secundum naturam quae communis est homini et omnibus animalibus, tamen nascuntur contra legem naturae quae est propria hominibus: quia fornicatio et adulterium et huiusmodi sunt contra legem naturae. Et ideo tales secundum nullam legem sunt legitimi.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis illi qui nascuntur ex illicito coitu, nascuntur secundum naturam quae communis est homini et omnibus animalibus, tamen nascuntur contra legem naturae quae est propria hominibus: quia fornicatio et adulterium et huiusmodi sunt contra legem naturae. Et ideo tales secundum nullam legem sunt legitimi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod ignorantia excusat illicitum coitum a peccato nisi sit affectata. Unde illi qui conveniunt bona fide in facie Ecclesiae, quamvis sit impedimentum, dum tamen ignorent, non peccant, nec filii sunt illegitimi. Si autem sciant, quamvis Ecclesia sustineat, quae ignorat impedimentum, non excusantur a peccato, nec filii ab illegitimitate. Si autem nesciant et in occulto contrahant, non excusantur: quia talis ignorantia videtur affectata.
Ad secundum dicendum quod ignorantia excusat illicitum coitum a peccato nisi sit affectata. Unde illi qui conveniunt bona fide in facie Ecclesiae, quamvis sit impedimentum, dum tamen ignorent, non peccant, nec filii sunt illegitimi. Si autem sciant, quamvis Ecclesia sustineat, quae ignorat impedimentum, non excusantur a peccato, nec filii ab illegitimitate. Si autem nesciant et in occulto contrahant, non excusantur: quia talis ignorantia videtur affectata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum illegitimi filii debeant ex hoc aliquod damnum reportare
Suppl q. 68 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod illegitimi filii non debeant ex hoc aliquod damnum reportare. Quia filius non debet puniri pro peccato patris: ut patet per sententiam Domini, Ezech. 18. Sed quod iste nascatur ex illicito coitu, non est peccatum proprium, sed peccatum patris. Ergo ex hoc non debet aliquod damnum incurrere.
B: (1Cor 11:15)[b:1Cor 11:15]
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod illegitimi filii non debeant ex hoc aliquod damnum reportare. Quia filius non debet puniri pro peccato patris: ut patet per sententiam Domini, Ezech. 18. Sed quod iste nascatur ex illicito coitu, non est peccatum proprium, sed peccatum patris. Ergo ex hoc non debet aliquod damnum incurrere.
B: (1Cor 11:15)[b:1Cor 11:15]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 2 arg. 2
Praeterea, iustitia humana est exemplata a divina. Sed Deus aequaliter largitur bona naturalia legitimis et illegitimis filiis. Ergo et secundum iura humana filii illegitimi debent legitimis aequiparari.
Praeterea, iustitia humana est exemplata a divina. Sed Deus aequaliter largitur bona naturalia legitimis et illegitimis filiis. Ergo et secundum iura humana filii illegitimi debent legitimis aequiparari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur Genes. 25, quod Abraham dedit omnia bona sua Isaac, et filiis concubinarum largitus est munera. Et tamen illi non erant ex illicito coitu nati. Ergo multo magis debent illi qui ex illicito coitu nascuntur, hoc damnum reportare quod non succedant in bonis paternis.
Sed contra est quod dicitur Genes. 25, quod Abraham dedit omnia bona sua Isaac, et filiis concubinarum largitus est munera. Et tamen illi non erant ex illicito coitu nati. Ergo multo magis debent illi qui ex illicito coitu nascuntur, hoc damnum reportare quod non succedant in bonis paternis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod aliquis dicitur damnum ex aliquo incurrere dupliciter. Uno modo, per hoc quod ei subtrahitur quod ei erat debitum. Et sic filius illegitimus nullum damnum incurrit. Alio modo, per: hoc quod ei aliquid non est debitum quod alias poterat esse ei debitum. Et sic filius illegitimus damnum incurrit duplex: unum, quia non admittitur ad actus legitimos, sicut ad officia et dignitates, quae requirunt quandam honestatem in illis qui hoc exercent; aliud damnum incurrit quia non succedit in hereditate paterna.
Sed tamen naturales filii succedere possunt in sexta parte tantum. Spurii autem in nulla parte: quamvis ex iure naturali parentes eis in necessariis providere teneantur. Unde pertinet ad sollicitudinem episcopi ut utrumque parentum cogat ad hoc quod eis provideant.
Respondeo dicendum quod aliquis dicitur damnum ex aliquo incurrere dupliciter. Uno modo, per hoc quod ei subtrahitur quod ei erat debitum. Et sic filius illegitimus nullum damnum incurrit. Alio modo, per: hoc quod ei aliquid non est debitum quod alias poterat esse ei debitum. Et sic filius illegitimus damnum incurrit duplex: unum, quia non admittitur ad actus legitimos, sicut ad officia et dignitates, quae requirunt quandam honestatem in illis qui hoc exercent; aliud damnum incurrit quia non succedit in hereditate paterna.
Sed tamen naturales filii succedere possunt in sexta parte tantum. Spurii autem in nulla parte: quamvis ex iure naturali parentes eis in necessariis providere teneantur. Unde pertinet ad sollicitudinem episcopi ut utrumque parentum cogat ad hoc quod eis provideant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod incurrere damnum hoc secundo modo non est poena. Et ideo non dicimus quod sit poena alicui quod non succedit in regno aliquo per hoc quod non est filius regis. Et similiter non est poena quod alicui qui non est legitimus, non debeantur ea quae sunt legitimorum filiorum.
Ad primum ergo dicendum quod incurrere damnum hoc secundo modo non est poena. Et ideo non dicimus quod sit poena alicui quod non succedit in regno aliquo per hoc quod non est filius regis. Et similiter non est poena quod alicui qui non est legitimus, non debeantur ea quae sunt legitimorum filiorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod coitus illegitimus non est contra legem inquantum est actus generativae virtutis, sed inquantum ex prava voluntate procedit. Et ideo filius illegitimus non incurrit damnum in his quae acquiruntur per naturalem originem, sed in his quae per voluntatem fiunt vel possidentur.
Ad secundum dicendum quod coitus illegitimus non est contra legem inquantum est actus generativae virtutis, sed inquantum ex prava voluntate procedit. Et ideo filius illegitimus non incurrit damnum in his quae acquiruntur per naturalem originem, sed in his quae per voluntatem fiunt vel possidentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum filius illegitimus possit legitimari
Suppl q. 68 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod filius illegitimus non possit legitimari. Quantum enim distat legitimus ab illegitimo, tantum e converso illegitimus a legitimo. Sed legitimus nunquam fit illegitimus. Ergo illegitimus nunquam fit legitimus.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod filius illegitimus non possit legitimari. Quantum enim distat legitimus ab illegitimo, tantum e converso illegitimus a legitimo. Sed legitimus nunquam fit illegitimus. Ergo illegitimus nunquam fit legitimus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 3 arg. 2
Praeterea, coitus illegitimus causat illegitimum filium. Sed coitus illegitimus nunquam fit legitimus. Ergo nec filius illegitimus legitimari potest.
Praeterea, coitus illegitimus causat illegitimum filium. Sed coitus illegitimus nunquam fit legitimus. Ergo nec filius illegitimus legitimari potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 3 s. c. 1
Sed contra, quod per legem inducitur, per legem revocari potest. Sed illegitimitas filiorum est per legem positivam inducta. Ergo potest filius illegitimus legitimari ab eo qui habet auctoritatem legis.
Sed contra, quod per legem inducitur, per legem revocari potest. Sed illegitimitas filiorum est per legem positivam inducta. Ergo potest filius illegitimus legitimari ab eo qui habet auctoritatem legis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod filius illegitimus potest legitimari, non ut fiat de legitimo coitu natus, quia coitus ille transivit, et nunquam potest fieri legitimus ex quo semel fuit illegitimus: sed dicitur legitimari inquantum damna quae illegitimus filius incurrit, subtrahuntur per legis auctoritatem.
Et sunt sex modi legitimandi. Duo secundum canones: scilicet cum quis ducit in uxorem illam ex qua filium illegitimum generavit, si non fuit adulterium; et per specialem indulgentiam et dispensationem Domini Papae.
Quattuor autem alii modi sunt secundum leges. Primus est si pater filium naturalem curiae Imperatoris offerat: ex hoc enim ipso legitimatur, propter curiae honestatem. Secundus, si pater testamento nominet eum legitimum heredem, et filius postmodum testamentum Imperatori offerat. Tertius est si nullus sit filius legitimus, et ipsemet filius se principi offerat. Quartus, si pater iri publico instrm mento, vel cum trium testium subscriptione, eum legitimum nominet nec adiiciat naturalem.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod alicui potest sine iniustitia gratia fieri: sed non potest aliquis damnificari nisi pro culpa. Et ideo magis potest illegitimus fieri legitimus quam e converso. Etsi enim legitimus aliquando hereditate privatur pro culpa, non tamen dicitur illegitimus filius: quia generationem legitimam habuit.
Ad primum ergo dicendum quod alicui potest sine iniustitia gratia fieri: sed non potest aliquis damnificari nisi pro culpa. Et ideo magis potest illegitimus fieri legitimus quam e converso. Etsi enim legitimus aliquando hereditate privatur pro culpa, non tamen dicitur illegitimus filius: quia generationem legitimam habuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 68 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod actus illegitimus habet defectum intra se inseparabilem, quo legi opponitur: et ideo non potest fieri legitimus. Nec est simile de filio illegitimo, qui non habet huiusmodi defectum.
Ad secundum dicendum quod actus illegitimus habet defectum intra se inseparabilem, quo legi opponitur: et ideo non potest fieri legitimus. Nec est simile de filio illegitimo, qui non habet huiusmodi defectum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- De his quae spectant ad resurrectionem (69-74)
- Q 69: De loco animarum post mortem
Suppl q. 69 pr.
Post hoc agendum est de his quae spectant ad tractatum resurrectionis. Postquam enim dictum est de sacramentis, quibus homo liberatur a morte culpae, consequenter dicendum est de resurrectione, per quam homo liberatur a morte poenae.
Circa tractatum autem resurrectionis tria consideranda sunt: scilicet praecedentia resurrectionem, concomitantia, et sequentia. Et ideo primo dicendum est de his quae, pro parte quamvis non ex toto, resurrectionem praecedunt; secundo, de ipsa resurrectione et circumstantibus eam; tertio, de his quae eam sequuntur.
Praecedentium autem resurrectionem prima consideratio est de receptaculis animarum post mortem eis assignatis; secundo, de qualitate, et poena animarum separatarum eis ab igne inflicta; tertio, de suffragiis quibus animae defunctorum a vivis adiuvantur; quarto, de orationibus sanctorum in patria existentium; quinto, de signis iudicium generale praecedentibus; sexto, de igne ultimae conflagrationis mundi, qui faciem Iudicis praecedet.
Circa primum quaeruntur septem.
Primo: utrum animabus post mortem receptacula assignentur.
Secundo: utrum statim post mortem ad ipsa animae deducantur.
Tertio: utrum de ipsis locis egredi valeant.
Quarto: utrum limbus inferni sit idem quod sinus Abrahae.
Quinto: utrum limbus sit idem quod infernus damnatorum.
Sexto: utrum limbus puerorum sit idem quod limbus Patrum.
Septimo: utrum tot receptacula debeant distingui.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum animabus post mortem receptacula assignentur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 63 a. 2 s. c. 1
suppl q. 69 a. 3 ad 3[t:suppl q. 63 a. 2 s. c. 1][t:suppl q. 69 a. 3 ad 3]
Suppl q. 69 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod animabus post mortem receptacula non assignentur. Sicut enim dicit Boetius, in libro de Hebdonad, communis animi conceptio est apud sapientes incorporalia in loco non esse. Cui concordat quod Augustinus dicit, XII super Genesis ad litteram: Cito quidem responderi potest ad corporalia loca animam non ferri nisi Cum aliquo corpore. Sed anima separata a corpore non habet aliquod corpus: sicut ibidem Augustinus dicit. Ergo ridiculum est animabus separatis aliqua receptacula assignare.
suppl q. 63 a. 2 s. c. 1
suppl q. 69 a. 3 ad 3[t:suppl q. 63 a. 2 s. c. 1][t:suppl q. 69 a. 3 ad 3]
Suppl q. 69 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod animabus post mortem receptacula non assignentur. Sicut enim dicit Boetius, in libro de Hebdonad, communis animi conceptio est apud sapientes incorporalia in loco non esse. Cui concordat quod Augustinus dicit, XII super Genesis ad litteram: Cito quidem responderi potest ad corporalia loca animam non ferri nisi Cum aliquo corpore. Sed anima separata a corpore non habet aliquod corpus: sicut ibidem Augustinus dicit. Ergo ridiculum est animabus separatis aliqua receptacula assignare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 1 arg. 2
Praeterea, omne quod habet locum determinatum, magis convenit cum illo loco quam cum alio. Sed animae separatae, sicut etiam quaelibet aliae spirituales substantiae, indifferenter se habent ad omnia loca: non enim potest dici quod cum aliquibus corporibus conveniant et cum aliis differant, cum ab omnibus conditionibus corporalibus penitus sint remotae. Ergo eis receptacula determinata non sunt assignanda.
Praeterea, omne quod habet locum determinatum, magis convenit cum illo loco quam cum alio. Sed animae separatae, sicut etiam quaelibet aliae spirituales substantiae, indifferenter se habent ad omnia loca: non enim potest dici quod cum aliquibus corporibus conveniant et cum aliis differant, cum ab omnibus conditionibus corporalibus penitus sint remotae. Ergo eis receptacula determinata non sunt assignanda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 1 arg. 3
Praeterea, animabus separatis non assignatur aliquid post mortem nisi quod cedat in poenam vel in praemium. Sed corporalis locus non potest eis esse in poenam vel in praemium: cum a corporibus nihil recipiant. Ergo non sunt eis assignanda certa receptacula.
Praeterea, animabus separatis non assignatur aliquid post mortem nisi quod cedat in poenam vel in praemium. Sed corporalis locus non potest eis esse in poenam vel in praemium: cum a corporibus nihil recipiant. Ergo non sunt eis assignanda certa receptacula.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Caelum empyreum est locus corporalis. Et tamen ipsum factum mox sanctis angelis est repletum, ut Beda dicit. Cum ergo angeli sint incorporei, sicut et animae separatae, videtur etiam quod animabus separatis sint certa receptacula assignanda. Ergo, etc.
Sed contra: Caelum empyreum est locus corporalis. Et tamen ipsum factum mox sanctis angelis est repletum, ut Beda dicit. Cum ergo angeli sint incorporei, sicut et animae separatae, videtur etiam quod animabus separatis sint certa receptacula assignanda. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 1 arg. 4
Praeterea, hoc patet per id quod Gregorius dicit, in IV Dialog., scilicet animas post mortem ad diversa loca corporalia esse deductas: ut patet de Paschasio, quem Germanus, Capuanus episcopus, in balneis invenit; et de anima Theodorici regis, quam dicit ad gehennam esse deductam. Ergo animae post mortem habent certa receptacula.
Praeterea, hoc patet per id quod Gregorius dicit, in IV Dialog., scilicet animas post mortem ad diversa loca corporalia esse deductas: ut patet de Paschasio, quem Germanus, Capuanus episcopus, in balneis invenit; et de anima Theodorici regis, quam dicit ad gehennam esse deductam. Ergo animae post mortem habent certa receptacula.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, quamvis substantiae spirituales secundum esse suum a corpore non dependeant, corporalia tamen a Deo mediantibus spiritualibus gubernantur: ut dicit Augustinus, in III de Trinitate, et Gregorius, in IV Dialog. Et ideo est quaedam convenientia spiritualium substantiarum ad corporales substantias per congruentiam quandam, ut scilicet dignioribus substantiis digniora corpora adaptentur. Unde etiam philosophi secundum ordinem mobilium posuerunt ordinem substantiarum separatarum. Quamvis autem animabus post mortem non assignentur aliqua corpora quorum sint formae vel determinati motores, determinantur tamen eis quaedam corporalia loca per congruentiam quandam secundum gradum dignitatis earum, in quibus sint quasi in loco, eo modo quo incorporalia in loco esse possunt, secundum quod magis accedent ad primam substantiam, cui locus superior per congruentiam deputatur, scilicet Deum, cuius sedem caelum Scriptura esse denuntiat. Et ideo animas quae sunt in participatione perfecta divinitatis, in caelo esse ponimus: animas vero quae a participatione huiusmodi, impediuntur loco contrario dicimus deputari.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod incorporalia non sunt in loco modo aliquo nobis noto et consueto, secundum quod dicimus corpora proprie in loco esse. Sunt tamen in loco modo substantiis spiritualibus convenienti, qui nobis plene manifestus esse non potest.
Ad primum ergo dicendum quod incorporalia non sunt in loco modo aliquo nobis noto et consueto, secundum quod dicimus corpora proprie in loco esse. Sunt tamen in loco modo substantiis spiritualibus convenienti, qui nobis plene manifestus esse non potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod duplex est convenientia vel similitudo. Una quae est per participationem eiusdem qualitatis: sicut calida ad invicem conveniunt. Et talis convenientia incorporalium ad loca corporalia esse non potest. Alia per quandam proportionalitatem: secundum quam in Scripturis metaphorae corporalium ad spiritualia transferuntur, ut cum dicitur Deus esse sol, quia est principium vitae spiritualis sicut sol vitae corporalis. Et secundum hanc convenientiam quaedam animae quibusdam locis magis conveniunt: sicut animae spiritualiter illuminatae cum corporibus luminosis; animae vero obtenebratae per culpam cum locis tenebrosis.
Ad secundum dicendum quod duplex est convenientia vel similitudo. Una quae est per participationem eiusdem qualitatis: sicut calida ad invicem conveniunt. Et talis convenientia incorporalium ad loca corporalia esse non potest. Alia per quandam proportionalitatem: secundum quam in Scripturis metaphorae corporalium ad spiritualia transferuntur, ut cum dicitur Deus esse sol, quia est principium vitae spiritualis sicut sol vitae corporalis. Et secundum hanc convenientiam quaedam animae quibusdam locis magis conveniunt: sicut animae spiritualiter illuminatae cum corporibus luminosis; animae vero obtenebratae per culpam cum locis tenebrosis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod anima separata directe nihil recipit a locis corporalibus per modum quo corpora recipiunt, quae conservantur a suis locis: sed ipsae animae, ex hoc quod cognoscunt se talibus locis deputari, sibi gaudium ingerunt vel maerorem. Et sic locus cedit eis in poenam vel praemium.
Ad tertium dicendum quod anima separata directe nihil recipit a locis corporalibus per modum quo corpora recipiunt, quae conservantur a suis locis: sed ipsae animae, ex hoc quod cognoscunt se talibus locis deputari, sibi gaudium ingerunt vel maerorem. Et sic locus cedit eis in poenam vel praemium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum statim post mortem aliquae animae deducantur ad caelos vel ad infernum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 69 a. 3 arg. 3[t:suppl q. 69 a. 3 arg. 3]
Suppl q. 69 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod statim post mortem nullae animae deducantur ad caelos vel ad infernum. Quia super illud Psalmi (36, 10), adhuc pusillum et non erit peccator, dicit Glossa quod sancti liberantur in fine mundi: post hanc tamen vitam non ibi eris ubi erunt sancti, quibus dicetur; venite benedicti Patris mei. Sed illi sancti erunt in caelo. Ergo sancti post hanc vitam non statim ascendunt ad caelum.
suppl q. 69 a. 3 arg. 3[t:suppl q. 69 a. 3 arg. 3]
Suppl q. 69 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod statim post mortem nullae animae deducantur ad caelos vel ad infernum. Quia super illud Psalmi (36, 10), adhuc pusillum et non erit peccator, dicit Glossa quod sancti liberantur in fine mundi: post hanc tamen vitam non ibi eris ubi erunt sancti, quibus dicetur; venite benedicti Patris mei. Sed illi sancti erunt in caelo. Ergo sancti post hanc vitam non statim ascendunt ad caelum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 2 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, in Enchiridion, quod tempus inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est requie vel aerumna. Sed haec abdita receptacula non possunt intelligi caelum et infernus: quia in illis etiam post resurrectionem ultimam cum corporibus erunt; unde pro nihilo distingueret tempus ante resurrectionem et post resurrectionem. Ergo non erunt nec in inferno nec in paradiso usque ad diem iudicii.
Praeterea, Augustinus dicit, in Enchiridion, quod tempus inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est requie vel aerumna. Sed haec abdita receptacula non possunt intelligi caelum et infernus: quia in illis etiam post resurrectionem ultimam cum corporibus erunt; unde pro nihilo distingueret tempus ante resurrectionem et post resurrectionem. Ergo non erunt nec in inferno nec in paradiso usque ad diem iudicii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 2 arg. 3
Praeterea, maior est gloria animae quam corporum. Sed simul omnibus redditur gloria corporum, ut sit maior laetitia singulorum ex communi gaudio: ut patet Heb. 11, super illud (v. 40), Deo pro nobis aliquid melius providente, etc.; dicit Glossa: ut in communi gaudio omnium maius fieret gaudium singulorum. Ergo multo fortius gloria animarum debet differri usque ad finem, ut simul omnibus reddatur.
Praeterea, maior est gloria animae quam corporum. Sed simul omnibus redditur gloria corporum, ut sit maior laetitia singulorum ex communi gaudio: ut patet Heb. 11, super illud (v. 40), Deo pro nobis aliquid melius providente, etc.; dicit Glossa: ut in communi gaudio omnium maius fieret gaudium singulorum. Ergo multo fortius gloria animarum debet differri usque ad finem, ut simul omnibus reddatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 2 arg. 4
Praeterea, poena et praemium quae per sententiam iudicii redduntur, iudicium praecedere non debent. Sed ignis inferni et gaudium paradisi dabuntur omnibus per sententiam iudicantis Christi, scilicet in ultimo iudicio, ut patet Matth. 25, (31 sqq.). Ergo ante diem iudicii nullus ascendit in caelum vel descendit ad inferos.
Praeterea, poena et praemium quae per sententiam iudicii redduntur, iudicium praecedere non debent. Sed ignis inferni et gaudium paradisi dabuntur omnibus per sententiam iudicantis Christi, scilicet in ultimo iudicio, ut patet Matth. 25, (31 sqq.). Ergo ante diem iudicii nullus ascendit in caelum vel descendit ad inferos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur II Cor. 5, (1): si terrena nostra habitatio dissolvatur, domum habemus non manufactam conservatam in caelis. Ergo, dissoluta carne, homo habet mansionem quae ei in caelis fuerat conservata.
Sed contra: Est quod dicitur II Cor. 5, (1): si terrena nostra habitatio dissolvatur, domum habemus non manufactam conservatam in caelis. Ergo, dissoluta carne, homo habet mansionem quae ei in caelis fuerat conservata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 2 arg. 5
Praeterea, Philipp. 1, (23) dicit Apostolus: cupio dissolvi et esse cum Christo. Ex quo sic arguit Gregorius, in IV Dialog.: qui ergo Christum in caelo esse non dubitat, nec Pauli animam in caelo esse negat. Sed non est negandum Christum esse in caelo: cum sit articulus fidei. Ergo nec est dubitandum animas sanctorum ad caelos ferri. Quod etiam aliquae animae ad infernum descendunt statim post mortem, patet Luc. 16, (22): mortuus est autem dives, et sepultus est in inferno.
Praeterea, Philipp. 1, (23) dicit Apostolus: cupio dissolvi et esse cum Christo. Ex quo sic arguit Gregorius, in IV Dialog.: qui ergo Christum in caelo esse non dubitat, nec Pauli animam in caelo esse negat. Sed non est negandum Christum esse in caelo: cum sit articulus fidei. Ergo nec est dubitandum animas sanctorum ad caelos ferri. Quod etiam aliquae animae ad infernum descendunt statim post mortem, patet Luc. 16, (22): mortuus est autem dives, et sepultus est in inferno.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut in corporibus est gravitas vel levitas, qua feruntur ad suum locum, qui est finis motus ipsorum; ita etiam est in animabus meritum vel demeritum, quibus perveniunt animae ad praemium vel poenam, quae sunt fines actionum ipsarum. Unde, sicut corpus per gravitatem vel levitatem statim fertur in locum suum nisi prohibeatur, ita statim animae, soluto vinculo carnis, per quod in statu viae detinebantur, praemium consequuntur vel poenam, nisi aliquid impediat: sicut interdum impedit consecutionem praemii veniale peccatum, quod prius purgari oportet, ex quo sequitur quod praemium differatur. Et quia locus deputatur animabus secundum congruentiam praemii vel poenae, statim ut anima absolvitur a corpore, vel in infernum immergitur; vel ad caelum evolat, nisi impediatur aliquo reatu, quo oporteat evolationem differri, ut prius anima purgetur.
Et huic veritati auctoritates Scripturae canonicae manifeste attestantur, et documenta sanctorum patrum. Unde contrarium pro haeresi est habendum: ut patet IV Dialog., et in libro de Ecclesiasticis Dogmatibus.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Glossa seipsam exponit. Quod enim dicit, nondum eris ubi erunt sancti etc., statim exponit subdens: idest, non habebis geminam stolam, quam habebunt sancti in resurrectione.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa seipsam exponit. Quod enim dicit, nondum eris ubi erunt sancti etc., statim exponit subdens: idest, non habebis geminam stolam, quam habebunt sancti in resurrectione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod inter illa abdita receptacula de quibus Augustinus loquitur, etiam sunt computandi et infernus et paradisus, in quibus animae aliquae ante resurrectionem continentur. Sed ideo distinguitur tempus ante resurrectionem et post, quia ante resurrectionem sunt ibi sine corpore, post autem erunt cum corpore: et quia in aliquibus receptaculis nunc sunt animae in quibus post resurrectionem non erunt.
Ad secundum dicendum quod inter illa abdita receptacula de quibus Augustinus loquitur, etiam sunt computandi et infernus et paradisus, in quibus animae aliquae ante resurrectionem continentur. Sed ideo distinguitur tempus ante resurrectionem et post, quia ante resurrectionem sunt ibi sine corpore, post autem erunt cum corpore: et quia in aliquibus receptaculis nunc sunt animae in quibus post resurrectionem non erunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod homines secundum corpora habent quandam continuitatem ad invicem: quia secundum ea est verum quod dicitur Act. 17, (26), quod Deus ex uno fecit omnium hominum genus. Sed animas singillatim finxit. Unde non est tanta congruentia ut omnes homines simul glorificentur in anima, sicut quod simul glorificentur in corpore.
Et praeterea gloria corporis non est ita essentialis sicut gloria animae. Unde maius detrimentum esset sanctis si gloria animae differretur, quam de hoc quod gloria corporis differatur. Nec posset hoc detrimentum gloriae recompensari per ampliationem gaudii singulorum de gaudio communi.
Ad tertium dicendum quod homines secundum corpora habent quandam continuitatem ad invicem: quia secundum ea est verum quod dicitur Act. 17, (26), quod Deus ex uno fecit omnium hominum genus. Sed animas singillatim finxit. Unde non est tanta congruentia ut omnes homines simul glorificentur in anima, sicut quod simul glorificentur in corpore.
Et praeterea gloria corporis non est ita essentialis sicut gloria animae. Unde maius detrimentum esset sanctis si gloria animae differretur, quam de hoc quod gloria corporis differatur. Nec posset hoc detrimentum gloriae recompensari per ampliationem gaudii singulorum de gaudio communi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod eandem obiectionem Gregorius, in IV Dialog., proponit et solvit. Si, inquit, nunc in caelo sunt animae sanctorum, quid est quod in die iudicii pro iustitiae suae retributione recipiunt? Et respondet: hoc eis nimirum crescit in iudicio, quod nunc animae sola Singulari retributione laetantur; postmodum vero etiam corporum beatitudine perfruentur, ut in ipsa quoque carne gaudeant, in qua dolores pro Domino cruciatusque pertulerunt. Et eodem modo dicendum est de damnatis.
Ad quartum dicendum quod eandem obiectionem Gregorius, in IV Dialog., proponit et solvit. Si, inquit, nunc in caelo sunt animae sanctorum, quid est quod in die iudicii pro iustitiae suae retributione recipiunt? Et respondet: hoc eis nimirum crescit in iudicio, quod nunc animae sola Singulari retributione laetantur; postmodum vero etiam corporum beatitudine perfruentur, ut in ipsa quoque carne gaudeant, in qua dolores pro Domino cruciatusque pertulerunt. Et eodem modo dicendum est de damnatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum animae in paradiso vel in inferno existentes egredi valeant
Suppl q. 69 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod animae in paradiso vel in inferno existentes egredi non valeant. Augustinus enim dicit, in libro de Cura pro mortuis agenda: si rebus viventium uterentur animae mortuorum, ut de aliis taceam, meipsum pia mater nulla nocte desereret, quae terra marique secuta est ut mecum viveret; et ex hoc concludit quod animae defunctorum rebus viventium non intersunt. Sed interesse possent si de suis receptaculis exirent. Ergo de suis receptaculis non exeunt.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod animae in paradiso vel in inferno existentes egredi non valeant. Augustinus enim dicit, in libro de Cura pro mortuis agenda: si rebus viventium uterentur animae mortuorum, ut de aliis taceam, meipsum pia mater nulla nocte desereret, quae terra marique secuta est ut mecum viveret; et ex hoc concludit quod animae defunctorum rebus viventium non intersunt. Sed interesse possent si de suis receptaculis exirent. Ergo de suis receptaculis non exeunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 arg. 2
Praeterea, in Psalmo (26, 4) dicitur: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Et Iob 7, (9): qui descendit ad inferos, non ascendet. Ergo tam boni quam mali a suis receptaculis non exeunt.
Praeterea, in Psalmo (26, 4) dicitur: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Et Iob 7, (9): qui descendit ad inferos, non ascendet. Ergo tam boni quam mali a suis receptaculis non exeunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 arg. 3
Praeterea, receptacula, ut dictum est, animabus post mortem dantur in praemium vel in poenam. Sed post mortem neque praemia sanctorum minuuntur neque poenae damnatorum. Ergo non exeunt de suis receptaculis.
R: Q.. 69 A. 2[t:suppl q. 69 a. 2]
Praeterea, receptacula, ut dictum est, animabus post mortem dantur in praemium vel in poenam. Sed post mortem neque praemia sanctorum minuuntur neque poenae damnatorum. Ergo non exeunt de suis receptaculis.
R: Q.. 69 A. 2[t:suppl q. 69 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicit Hieronymus, contra Vigilantium, sic eum alloquens: Ais enim vel in sinu Abrahae, vel in loco refrigerii, vel subter aram Dei, animas Apostolorum et martyrum consedisse, nec posse suis tumulis, cum voluerint, adesse praesentes. Et ita tu Deo leges ponis, tu Apostolis vincula iniicies, ut usque ad diem iudicii teneantur custodia, nec sint cum Domino suo, de quibus scriptum est, Sequuntur Agnum quocumque ierit. Et si Agnus ubique est, ergo ei hi qui cum eo sunt, ubique esse credendi sunt. Ridiculum ergo est dicere quod animae mortuorum a suis receptaculis non recedant.
Sed contra: Est quod dicit Hieronymus, contra Vigilantium, sic eum alloquens: Ais enim vel in sinu Abrahae, vel in loco refrigerii, vel subter aram Dei, animas Apostolorum et martyrum consedisse, nec posse suis tumulis, cum voluerint, adesse praesentes. Et ita tu Deo leges ponis, tu Apostolis vincula iniicies, ut usque ad diem iudicii teneantur custodia, nec sint cum Domino suo, de quibus scriptum est, Sequuntur Agnum quocumque ierit. Et si Agnus ubique est, ergo ei hi qui cum eo sunt, ubique esse credendi sunt. Ridiculum ergo est dicere quod animae mortuorum a suis receptaculis non recedant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 arg. 4
Praeterea, Hieronymus ibidem arguit sic: cum diabolus et daemones vagentur orbe toto, et celeritate nimia Ubique praesentes sint, martyres post effusionem sanguinis ara operientur inclusi, et inde exire non poterunt? Ex quo potest concludi non solum de bonis, sed etiam de malis, quod sua receptacula quandoque exeant: cum non habeant maiorem damnationem quam daemones, qui ubique discurrunt.
Praeterea, Hieronymus ibidem arguit sic: cum diabolus et daemones vagentur orbe toto, et celeritate nimia Ubique praesentes sint, martyres post effusionem sanguinis ara operientur inclusi, et inde exire non poterunt? Ex quo potest concludi non solum de bonis, sed etiam de malis, quod sua receptacula quandoque exeant: cum non habeant maiorem damnationem quam daemones, qui ubique discurrunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 arg. 5
Praeterea, idem probari potest per Gregorium, in IV Dialog., ubi narrat de multis mortuis qui vivis apparuerunt.
Praeterea, idem probari potest per Gregorium, in IV Dialog., ubi narrat de multis mortuis qui vivis apparuerunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod aliquem exire de inferno vel de paradiso potest intelligi dupliciter. Uno modo, ita quod simpliciter inde exeat, ut iam locus eius non sit paradisus vel infernus. Et sic nullus inferno vel paradiso finaliter deputatus inde exire potest, ut infra dicetur.
Alio modo potest intelligi ut exeat ad tempus. Et in hoc distinguendum est quid eis conveniat secundum legem naturae, et quid eis conveniat secundum ordinem divinae providentiae: quia, ut dicit Augustinus, in libro de Cura pro mortuis agenda, alii sunt humanarum limites rerum, alia divinarum signa virtutum; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt.
Secundum ergo naturalem cursum, animae separatae, propriis receptaculis deputatae, a conversatione viventium penitus segregantur. Non enim secundum cursum naturae homines in mortali carne viventes substantiis separatis immediate iunguntur, cum omnis eorum cognitio a sensu oriatur: nec propter aliud a suis receptaculis eas conveniret exire nisi ut rebus viventium interessent.
Sed secundum dispositionem divinae providentiae, aliquando animae separatae, a suis receptaculis egressae, conspectibus hominum praesentantur: sicut Augustinus, in libro praedicto, narrat de Felice martyre, qui civibus Nolanis visibiliter apparuit cum a barbaris oppugnarentur. Et hoc etiam credi potest quod aliquando de damnatis contingat, quod, ad eruditionem hominum et terrorem, permittuntur viventibus apparere; aut etiam ad suffragia expetenda, quantum ad illos qui in purgatorio detinentur; ut per multa quae in IV Dialog. narrantur, patet. Sed hoc interest inter sanctos et damnatos, quod sancti, cum voluerint, apparere possunt viventibus: non autem damnati. Sicut enim sancti viventes in carne per donum gratiae gratis datae accipiunt ut sanitates et signa perficiant, quae non nisi divina virtute mirabiliter fiunt, quae quidem signa ab aliis hoc dono carentibus perfici non possunt; ita etiam non est inconveniens ut ex virtute gloriae aliqua potentia animabus sanctorum detur per quam possint mirabiliter apparere viventibus cum volunt; quod alii non possunt, nisi interdum permissi.
R: Q.. 71 A. 5[t:suppl q. 71 a. 5]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus, ut per sequentia patet, loquitur secundum communem cursum naturae. Nec tamen sequitur quod, etiam si mortui possunt ut volunt viventibus apparere, toties appareant quoties apparent in carne viventes. Quia separati a carne vel omnino conformantur divinae voluntati, ita quod non liceat eis nisi quod secundum divinam dispositionem congruere intuenter; vel ita sunt poenis oppressi ut de sua miseria magis doleant quam curent aliis apparere.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus, ut per sequentia patet, loquitur secundum communem cursum naturae. Nec tamen sequitur quod, etiam si mortui possunt ut volunt viventibus apparere, toties appareant quoties apparent in carne viventes. Quia separati a carne vel omnino conformantur divinae voluntati, ita quod non liceat eis nisi quod secundum divinam dispositionem congruere intuenter; vel ita sunt poenis oppressi ut de sua miseria magis doleant quam curent aliis apparere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod auctoritates illae loquuntur quantum ad hoc quod nullus de paradiso vel inferno egreditur simpliciter: et non quod non egrediatur ad tempus.
Ad secundum dicendum quod auctoritates illae loquuntur quantum ad hoc quod nullus de paradiso vel inferno egreditur simpliciter: et non quod non egrediatur ad tempus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut ex dictis 11) patet, secundum hoc locus animae cedit in poenam vel praemium, quod anima afficitur ex hoc quod tali loco deputatur vel gaudendo vel dolendo. Hoc autem gaudium, sive hic dolor, de hoc quod talibus locis deputatur, manet in anima etiam quando extra loca praedicta fuerit: sicut pontifici, cui datur pro honore ut in cathedra sedeat in ecclesia, non minuitur gloria quando a cathedra recedit, quia, etsi actu ibi non sedeat, locus tamen ille sibi deputatus est.
Ad ea etiam quae contra obiiciuntur, respondere oportet.
R: Q.. 69 A. 1[t:suppl q. 69 a. 1]
Ad tertium dicendum quod, sicut ex dictis 11) patet, secundum hoc locus animae cedit in poenam vel praemium, quod anima afficitur ex hoc quod tali loco deputatur vel gaudendo vel dolendo. Hoc autem gaudium, sive hic dolor, de hoc quod talibus locis deputatur, manet in anima etiam quando extra loca praedicta fuerit: sicut pontifici, cui datur pro honore ut in cathedra sedeat in ecclesia, non minuitur gloria quando a cathedra recedit, quia, etsi actu ibi non sedeat, locus tamen ille sibi deputatus est.
Ad ea etiam quae contra obiiciuntur, respondere oportet.
R: Q.. 69 A. 1[t:suppl q. 69 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 ad 4
Ad quorum primum dicendum quod Hieronymus loquitur de Apostolis et martyribus secundum hoc quod eis accrescit ex potestate gloriae, et non secundum quod eis congruit ex debito naturae. Quod autem dicit eos ubique esse, non est intelligendum quasi simul sint in pluribus locis aut ubique: sed quia esse possunt ubi volunt.
Ad quorum primum dicendum quod Hieronymus loquitur de Apostolis et martyribus secundum hoc quod eis accrescit ex potestate gloriae, et non secundum quod eis congruit ex debito naturae. Quod autem dicit eos ubique esse, non est intelligendum quasi simul sint in pluribus locis aut ubique: sed quia esse possunt ubi volunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 ad 5
Ad secundum dicendum quod non est simile de daemonibus et angelis, et animabus sanctorum et damnatorum. Angeli enim boni et mali hoc officium sortiuntur ut hominibus praesint, vel ad custodiam vel ad exercitium. Quod de animabus hominum non potest dici: sed tantum secundum potestatem gloriae animabus sanctorum hoc congruit quod possunt esse ubi voluerint. Et hoc est quod Hieronymus intendit.
Ad secundum dicendum quod non est simile de daemonibus et angelis, et animabus sanctorum et damnatorum. Angeli enim boni et mali hoc officium sortiuntur ut hominibus praesint, vel ad custodiam vel ad exercitium. Quod de animabus hominum non potest dici: sed tantum secundum potestatem gloriae animabus sanctorum hoc congruit quod possunt esse ubi voluerint. Et hoc est quod Hieronymus intendit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 3 ad 6
Ad tertium dicendum quod, quamvis aliquando animae sanctorum vel damnatorum praesentialiter adsint ubi apparent, non tamen credendum est hoc semper accidere. Aliquando enim huiusmodi apparitiones fiunt, vel in dormiendo vel in vigilando, operatione bonorum vel malorum spirituum, ad instructionem vel deceptionem viventium. Sicut etiam vivi homines aliquando aliis apparent et eis multa dicunt in somniis, cum tamen constet eos non esse praesentes: sicut Augustinus per multa exempla probat in libro de Cura pro mortuis agenda.
Ad tertium dicendum quod, quamvis aliquando animae sanctorum vel damnatorum praesentialiter adsint ubi apparent, non tamen credendum est hoc semper accidere. Aliquando enim huiusmodi apparitiones fiunt, vel in dormiendo vel in vigilando, operatione bonorum vel malorum spirituum, ad instructionem vel deceptionem viventium. Sicut etiam vivi homines aliquando aliis apparent et eis multa dicunt in somniis, cum tamen constet eos non esse praesentes: sicut Augustinus per multa exempla probat in libro de Cura pro mortuis agenda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum limbus inferni sit idem quod sinus Abrahae
Suppl q. 69 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod limbus inferni non sit idem quod sinus Abrahae. Sicut enim dicit Augustinus, XII super Genesis ad litteram: nondum inveni inferos alicubi in bono posuisse Scripturam. Sed sinus Abrahae in bono accipitur: ut ibidem subiungit Augustinus, sic dicens: non in bono accipiendum sinum Abrahae, et illam requiem quo ab angelis pius pauper allatus est, nescio utrum quisquam possit audire. Ergo sinus Abrahae non est idem quod limbus inferni.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod limbus inferni non sit idem quod sinus Abrahae. Sicut enim dicit Augustinus, XII super Genesis ad litteram: nondum inveni inferos alicubi in bono posuisse Scripturam. Sed sinus Abrahae in bono accipitur: ut ibidem subiungit Augustinus, sic dicens: non in bono accipiendum sinum Abrahae, et illam requiem quo ab angelis pius pauper allatus est, nescio utrum quisquam possit audire. Ergo sinus Abrahae non est idem quod limbus inferni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 4 arg. 2
Praeterea, in inferno existentes non vident Deum. Sed in sinu Abrahae videtur Deus: ut patet per Augustinum, IX libro Confess., qui, loquens de Nebridio, dicit: quidquid illic est quod sinus Abrahae vocatur, ibi Nebridius meus vivit; et infra: iam non ponit aurem ad os meum, sed spirituale os ad fontem tuum, et bibit quantum potest sapientiam pro aviditate sua, sine fine felix. Ergo sinus Abrahae non est idem quod limbus inferni.
Praeterea, in inferno existentes non vident Deum. Sed in sinu Abrahae videtur Deus: ut patet per Augustinum, IX libro Confess., qui, loquens de Nebridio, dicit: quidquid illic est quod sinus Abrahae vocatur, ibi Nebridius meus vivit; et infra: iam non ponit aurem ad os meum, sed spirituale os ad fontem tuum, et bibit quantum potest sapientiam pro aviditate sua, sine fine felix. Ergo sinus Abrahae non est idem quod limbus inferni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 4 arg. 3
Praeterea, Ecclesia non orat pro aliquo ut ad infernum deducatur. Orat autem ut angeli animam defuncti in sinum Abrahae ferant. Ergo videtur quod sinus Abrahae non sit idem quod limbus.
Praeterea, Ecclesia non orat pro aliquo ut ad infernum deducatur. Orat autem ut angeli animam defuncti in sinum Abrahae ferant. Ergo videtur quod sinus Abrahae non sit idem quod limbus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Sinus Abrahae dicitur ubi mendicus Lazarus ductus est. Sed ductus est ad infernum: quia, ut dicit Glossa, Iob 30, super illud (v. 23), Ubi constituta est domus omni viventi: infernus domus erat omnium viventium ante Christi adventum. Ergo sinus Abrahae est idem quod limbus.
Sed contra: Sinus Abrahae dicitur ubi mendicus Lazarus ductus est. Sed ductus est ad infernum: quia, ut dicit Glossa, Iob 30, super illud (v. 23), Ubi constituta est domus omni viventi: infernus domus erat omnium viventium ante Christi adventum. Ergo sinus Abrahae est idem quod limbus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 4 arg. 4
Praeterea, Genes. 42, (38) dicit Iacob filiis suis: deducetis canos meos cum dolore ad inferos. Ergo Iacob sciebat in morte sua se ad inferos transferendum. Ergo et, eadem ratione, Abraham ad inferos translatus fuit post mortem. Et ita sinus Abrahae videtur esse aliqua pars inferni.
Praeterea, Genes. 42, (38) dicit Iacob filiis suis: deducetis canos meos cum dolore ad inferos. Ergo Iacob sciebat in morte sua se ad inferos transferendum. Ergo et, eadem ratione, Abraham ad inferos translatus fuit post mortem. Et ita sinus Abrahae videtur esse aliqua pars inferni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod animae hominum post mortem ad quietem pervenire non possunt nisi merito fidei: quia accedentem ad Deum oportet credere, Heb. 11, (6). Primum autem exemplum credendi hominibus in Abraham datur, qui primo se a coetu infidelium segregavit, et speciale signum fidei accepit. Et ideo requies illa quae hominibus post mortem datur, sinus Abrahae dicitur: ut patet per Augustinum, XII super Genesis ad litteram.
Sed animae sanctorum post mortem non omni tempore eandem quietem habuerunt. Quia post Christi adventum habent plenam quietem, divina visione perfruentes. Sed ante Christi adventum habebant quietem per immunitatem poenae, sed non habebant quietem desiderii per consecutionem finis. Et ideo status sanctorum ante Christi adventum potest considerari, et secundum id quod habebat de requie, et sic dicitur sinus Abrahae: potest etiam considerari quantum ad id quod eis deerat de requie, et sic dicitur limbus inferni.
Limbus ergo inferni et sinus Abrahae fuerunt ante Christi adventum unum per accidens, et non per se. Et ideo nihil prohibet post Christi adventum esse sinum Abrahae omnino diversum a limbo: quia ea quae sunt per accidens, separari contingit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod quantum ad id quod habebat de bono, status sanctorum patrum sinus Abrahae dicebatur. Sed quantum ad id quod habebat de defectu, dicebatur infernus. Et sic nec sinus Abrahae in malum accipitur, nec infernus in bonum, quamvis quodammodo sint unum.
Ad primum ergo dicendum quod quantum ad id quod habebat de bono, status sanctorum patrum sinus Abrahae dicebatur. Sed quantum ad id quod habebat de defectu, dicebatur infernus. Et sic nec sinus Abrahae in malum accipitur, nec infernus in bonum, quamvis quodammodo sint unum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 4 ad 2
Ad secundum dicandum quod, sicut requies sanctorum patrum ante Christi adventum dicebatur sinus Abrahae, ita et post Christi adventum: sed diversimode. Quia enim ante Christi adventum sanctorum requies habebat defectum requiei adiunctum, dicebatur idem infernus et sinus Abrahae, inquantum ibi non videbatur Deus. Sed quia post Christi adventum sanctorum requies est completa, cum Deum videant, talis requies dicitur sinus Abrahae, et nullo modo infernus. Et ad hunc sinum Abrahae Ecclesia orat fideles perduci.
Ad secundum dicandum quod, sicut requies sanctorum patrum ante Christi adventum dicebatur sinus Abrahae, ita et post Christi adventum: sed diversimode. Quia enim ante Christi adventum sanctorum requies habebat defectum requiei adiunctum, dicebatur idem infernus et sinus Abrahae, inquantum ibi non videbatur Deus. Sed quia post Christi adventum sanctorum requies est completa, cum Deum videant, talis requies dicitur sinus Abrahae, et nullo modo infernus. Et ad hunc sinum Abrahae Ecclesia orat fideles perduci.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 4 ad 3
Unde patet responsio ad tertium. Et sic etiam intelligenda est quaedam glossa quae habetur Luc. 16, super illud (v. 22), factum est ut moreretur mendicus etc., quae sic dicit: sinus Abrahae est requies beatorum pauperum, quorum est regnum caelorum.
Unde patet responsio ad tertium. Et sic etiam intelligenda est quaedam glossa quae habetur Luc. 16, super illud (v. 22), factum est ut moreretur mendicus etc., quae sic dicit: sinus Abrahae est requies beatorum pauperum, quorum est regnum caelorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum limbus sit idem quod infernus damnatorum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 69 a. 6 s. c. 1
suppl q. 69 a. 6 co.[t:suppl q. 69 a. 6 s. c. 1][t:suppl q. 69 a. 6 co.]
Suppl q. 69 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod limbus sit idem quod infernus damnatorum. Christus enim dicitur infernum momordisse, non absorbuisse, quia aliquos inde extraxit, non autem omnes. Non autem diceretur momordisse infernum si illi quos liberavit non fuissent pars multitudinis in inferno contentae. Ergo, cum illi quos liberavit in limbo inferni continerentur, iidem continebantur in limbo et inferno. Ergo limbus vel est idem quod infernus, vel pars inferni.
suppl q. 69 a. 6 s. c. 1
suppl q. 69 a. 6 co.[t:suppl q. 69 a. 6 s. c. 1][t:suppl q. 69 a. 6 co.]
Suppl q. 69 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod limbus sit idem quod infernus damnatorum. Christus enim dicitur infernum momordisse, non absorbuisse, quia aliquos inde extraxit, non autem omnes. Non autem diceretur momordisse infernum si illi quos liberavit non fuissent pars multitudinis in inferno contentae. Ergo, cum illi quos liberavit in limbo inferni continerentur, iidem continebantur in limbo et inferno. Ergo limbus vel est idem quod infernus, vel pars inferni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 5 arg. 2
Praeterea, Christus dicitur in Symbolo descendisse ad infernum. Sed non descendit nisi ad limbum patrum. Ergo limbus patrum est idem quod infernus.
Praeterea, Christus dicitur in Symbolo descendisse ad infernum. Sed non descendit nisi ad limbum patrum. Ergo limbus patrum est idem quod infernus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 5 arg. 3
Praeterea, Iob 17, (16) dicitur: in profundissimum inferni descendent omnia mea. Sed Iob, cum esset vir sanctus et iustus, ad limbum descendit. Ergo limbus est idem quod profundissimum inferni.
Praeterea, Iob 17, (16) dicitur: in profundissimum inferni descendent omnia mea. Sed Iob, cum esset vir sanctus et iustus, ad limbum descendit. Ergo limbus est idem quod profundissimum inferni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 5 s. c. 1
Sed contra: in inferno nulla est redemptio. Sed a limbo sancti fuerunt redempti. Ergo limbus non est idem quod infernus.
Sed contra: in inferno nulla est redemptio. Sed a limbo sancti fuerunt redempti. Ergo limbus non est idem quod infernus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 5 arg. 4
Praeterea, Augustinus dicit, XII super Genesis ad litteram: quomodo illam requiem, quam Lazarus accepit, apud inferos esse credamus, non video. Sed anima Lazari ad limbum descendit. Ergo limbus non est idem quod infernus.
Praeterea, Augustinus dicit, XII super Genesis ad litteram: quomodo illam requiem, quam Lazarus accepit, apud inferos esse credamus, non video. Sed anima Lazari ad limbum descendit. Ergo limbus non est idem quod infernus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod receptacula animarum post mortem dupliciter distingui possunt: aut secundum situm; aut secundum locorum qualitatem, prout scilicet in aliquibus locis poenas vel praemia recipiunt animae. Si ergo consideretur limbus patrum et infernus secundum locorum qualitatem praedictam, sic non est dubium quod distinguuntur. Tum quia in inferno est poena sensibilis, quae non erat in limbo patrum. Tum etiam quia in inferno est poena aeterna: sed in limbo patrum detinebantur sancti temporaliter tantum.
Sed si considerentur quantum ad situm loci, sic probabile est quod idem locus, vel quasi continuus, sit infernus et limbus: ita tamen quod quaedam superior: pars inferni limbus patrum dicatur. Existentes enim in inferno secundum diversitatem culpae diversam sortiuntur et poenam. Et ideo secundum quod gravioribus peccatis etiam irretiuntur damnati, secundum hoc obscuriorem locum et profundiorem obtinent in inferno. Unde et sancti patres, in quibus minimum erat de ratione culpae, supremum et minus tenebrosum locum habuerunt omnibus puniendis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod secundum hoc quod infernus et limbus sunt idem quantum ad situm, dicitur Christus infernum momordisse, et in infernum descendisse, quando patres a limbo eripuit suo descensu.
Ad primum ergo dicendum quod secundum hoc quod infernus et limbus sunt idem quantum ad situm, dicitur Christus infernum momordisse, et in infernum descendisse, quando patres a limbo eripuit suo descensu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 5 ad 2
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod Iob non descendit in infernum damnatorum, sed in limbum patrum. Qui quidem dicitur profundissimus locus, non quidem respectu locorum poenalium, sed in comparatione ad alia loca, secundum quod sub eodem includitur omnis locus poenarum.
Vel dicendum, sicut Augustinus solvit, XII super Genesis ad litteram, de Iacob, sic dicens: illud quod dicit Iacob ad filios suos, Deducetis senectutem meam cum tristitia ad inferos: videtur hoc magis timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur ut ad requiem beatorum non iret, sed ad inferos peccatorum. Et similiter potest exponi verbum Iob, eadem ratione, ut sit verbum magis timentis quam asserentis.
Ad tertium dicendum quod Iob non descendit in infernum damnatorum, sed in limbum patrum. Qui quidem dicitur profundissimus locus, non quidem respectu locorum poenalium, sed in comparatione ad alia loca, secundum quod sub eodem includitur omnis locus poenarum.
Vel dicendum, sicut Augustinus solvit, XII super Genesis ad litteram, de Iacob, sic dicens: illud quod dicit Iacob ad filios suos, Deducetis senectutem meam cum tristitia ad inferos: videtur hoc magis timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur ut ad requiem beatorum non iret, sed ad inferos peccatorum. Et similiter potest exponi verbum Iob, eadem ratione, ut sit verbum magis timentis quam asserentis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum limbus puerorum sit idem quod limbus Patrum
Suppl q. 69 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod limbus puerorum sit idem quod limbus patrum. Poena enim debet respondere culpae. Sed pro eadem culpa detinebantur in limbo patres et pueri, scilicet pro culpa originali. Ergo idem debet esse utrorumque locus poenae.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod limbus puerorum sit idem quod limbus patrum. Poena enim debet respondere culpae. Sed pro eadem culpa detinebantur in limbo patres et pueri, scilicet pro culpa originali. Ergo idem debet esse utrorumque locus poenae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 6 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, in Enchirid. mitissima est poena puerorum, qui cum solo originali decedunt. Sed nulla est poena mitior ea quam sancti patres habebant. Ergo idem est locus poenae utrorumque.
Praeterea, Augustinus dicit, in Enchirid. mitissima est poena puerorum, qui cum solo originali decedunt. Sed nulla est poena mitior ea quam sancti patres habebant. Ergo idem est locus poenae utrorumque.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 6 s. c. 1
Sed contra, sicut actuali peccato debetur poena temporalis in purgatorio et aeterna in inferno, ita et originali peccato debebatur poena temporalis in limbo patrum, et aeterna in limbo puerorum. Si ergo infernus et purgatorium non sunt idem, videtur quod nec limbus puerorum et limbus patrum sint idem.
Utrum autem infernus et purgatorii locus sint idem, quaesitum est supra dist. 21.
R: Q.. 69 A. 5[t:suppl q. 69 a. 5]
Sed contra, sicut actuali peccato debetur poena temporalis in purgatorio et aeterna in inferno, ita et originali peccato debebatur poena temporalis in limbo patrum, et aeterna in limbo puerorum. Si ergo infernus et purgatorium non sunt idem, videtur quod nec limbus puerorum et limbus patrum sint idem.
Utrum autem infernus et purgatorii locus sint idem, quaesitum est supra dist. 21.
R: Q.. 69 A. 5[t:suppl q. 69 a. 5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod limbus patrum et limbus puerorum absque dubio differunt secundum qualitatem praemii vel poenae: pueris enim non adest spes beatae vitae, quae patribus in limbo aderat, in quibus etiam lumen fidei et gratiae refulgebat. Sed quantum ad situm probabiliter creditur utrorumque locus idem fuisse: nisi quod requies beatorum adhuc erat in superiori loco quam limbus puerorum, sicut de limbo et inferno dictum est.
R: Q.. 69 A. 5[t:suppl q. 69 a. 5]
Respondeo dicendum quod limbus patrum et limbus puerorum absque dubio differunt secundum qualitatem praemii vel poenae: pueris enim non adest spes beatae vitae, quae patribus in limbo aderat, in quibus etiam lumen fidei et gratiae refulgebat. Sed quantum ad situm probabiliter creditur utrorumque locus idem fuisse: nisi quod requies beatorum adhuc erat in superiori loco quam limbus puerorum, sicut de limbo et inferno dictum est.
R: Q.. 69 A. 5[t:suppl q. 69 a. 5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ad culpam originalem non eodem modo se habebant patres et pueri. In patribus enim originalis culpa expiata est secundum quod erat infectiva personae, remanebat tamen impedimentum ex parte naturae, pro qua nondum erat satisfactum plenarie. Sed in pueris est impedimentum et ex parte personae et ex parte naturae. Et ideo pueris et patribus: diversa receptacula assignantur.
Ad primum ergo dicendum quod ad culpam originalem non eodem modo se habebant patres et pueri. In patribus enim originalis culpa expiata est secundum quod erat infectiva personae, remanebat tamen impedimentum ex parte naturae, pro qua nondum erat satisfactum plenarie. Sed in pueris est impedimentum et ex parte personae et ex parte naturae. Et ideo pueris et patribus: diversa receptacula assignantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur de poenis quae debentur alicui ratione personae suae, inter quos mitissimam poenam habent qui solo originali peccato gravantur. Sed adhuc est mitior poena eorum quos non impedit a perceptione gloriae defectus personae, sed solum defectus naturae: ut ipsa dilatio gloriae quaedam poena dicatur.
Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur de poenis quae debentur alicui ratione personae suae, inter quos mitissimam poenam habent qui solo originali peccato gravantur. Sed adhuc est mitior poena eorum quos non impedit a perceptione gloriae defectus personae, sed solum defectus naturae: ut ipsa dilatio gloriae quaedam poena dicatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum debeant tot receptacula distingui
Suppl q. 69 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non debeant tot receptacula distingui. Sicut enim receptacula debentur animabus pro peccato post mortem, ita et pro merito. Sed ratione meriti non debetur nisi unum tantum receptaculum, scilicet paradisus. Ergo nec ratione peccatorum debetur nisi unum receptaculum.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non debeant tot receptacula distingui. Sicut enim receptacula debentur animabus pro peccato post mortem, ita et pro merito. Sed ratione meriti non debetur nisi unum tantum receptaculum, scilicet paradisus. Ergo nec ratione peccatorum debetur nisi unum receptaculum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 arg. 2
Praeterea, receptacula assignantur animabus post mortem ratione meritorum vel demeritorum. Sed unus est locus in quo merentur vel demerentur. Ergo unum tantum receptaculum deberet eis assignari post mortem.
Praeterea, receptacula assignantur animabus post mortem ratione meritorum vel demeritorum. Sed unus est locus in quo merentur vel demerentur. Ergo unum tantum receptaculum deberet eis assignari post mortem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 arg. 3
Praeterea, loca poenalia debent respondere ipsis culpis. Sed non sunt nisi tria genera culparum: scilicet originalis, venialis et mortalis. Ergo non debent esse nisi tria receptacula poenalia.
Praeterea, loca poenalia debent respondere ipsis culpis. Sed non sunt nisi tria genera culparum: scilicet originalis, venialis et mortalis. Ergo non debent esse nisi tria receptacula poenalia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 s. c. 1
Sed contra: Videtur quod debeant esse multo plura quam assignentur. Aer enim iste caliginosus est daemonum carcer, ut patet II Petri 2, (4). Nec tamen computatur inter quinque receptacula quae a quibusdam assignantur. Ergo sunt plura receptacula quam quinque.
Sed contra: Videtur quod debeant esse multo plura quam assignentur. Aer enim iste caliginosus est daemonum carcer, ut patet II Petri 2, (4). Nec tamen computatur inter quinque receptacula quae a quibusdam assignantur. Ergo sunt plura receptacula quam quinque.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 arg. 4
Praeterea, alius est paradisus terrestris, et alius paradisus caelestis. Sed quidam post statum huius vitae ad paradisum terrestrem sunt translati: sicut de Henoch et de Elia dicitur. Cum ergo paradisus terrestris inter quinque receptacula non computetur, videtur quod sint plura quam quinque.
Praeterea, alius est paradisus terrestris, et alius paradisus caelestis. Sed quidam post statum huius vitae ad paradisum terrestrem sunt translati: sicut de Henoch et de Elia dicitur. Cum ergo paradisus terrestris inter quinque receptacula non computetur, videtur quod sint plura quam quinque.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 arg. 5
Praeterea, cuilibet statui peccantium debet aliquis locus poenalis respondere. Sed si ponatur aliquis in originali decedere cum solo veniali peccato, nullum receptaculorum assignatorum ei competeret. Constat enim quod in paradiso non esset: cum gratia careret. Et eadem ratione nec in limbo patrum. Similiter etiam nec in limbo puerorum: cum in ipso non sit poena sensibilis, quae tali debetur ratione venialis peccati. Similiter nec in purgatorio: quia ibi non est nisi poena temporalis, huic autem debetur poena perpetua. Similiter autem nec in inferno damnatorum: quia mortali peccato caret. Ergo Oportet sextum receptaculum assignare.
Praeterea, cuilibet statui peccantium debet aliquis locus poenalis respondere. Sed si ponatur aliquis in originali decedere cum solo veniali peccato, nullum receptaculorum assignatorum ei competeret. Constat enim quod in paradiso non esset: cum gratia careret. Et eadem ratione nec in limbo patrum. Similiter etiam nec in limbo puerorum: cum in ipso non sit poena sensibilis, quae tali debetur ratione venialis peccati. Similiter nec in purgatorio: quia ibi non est nisi poena temporalis, huic autem debetur poena perpetua. Similiter autem nec in inferno damnatorum: quia mortali peccato caret. Ergo Oportet sextum receptaculum assignare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 arg. 6
Praeterea, diversae sunt quantitates praemiorum et poenarum secundum differentias culparum et meritorum. Sed infiniti sunt gradus meritorum et culparum. Ergo infinita debent distingui receptacula, in quibus puniantur vel praemientur post mortem.
Praeterea, diversae sunt quantitates praemiorum et poenarum secundum differentias culparum et meritorum. Sed infiniti sunt gradus meritorum et culparum. Ergo infinita debent distingui receptacula, in quibus puniantur vel praemientur post mortem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 arg. 7
Praeterea, animae quandoque puniuntur in locis in quibus peccaverunt: ut per Gregorium patet, IV Dialog. Sed peccaverunt in loco iri quo nos habitamus. Ergo hic locus debet computari inter receptacula: et praecipue cum aliqui in hoc mundo pro peccatis suis puniantur, ut supra Magister dixit.
Praeterea, animae quandoque puniuntur in locis in quibus peccaverunt: ut per Gregorium patet, IV Dialog. Sed peccaverunt in loco iri quo nos habitamus. Ergo hic locus debet computari inter receptacula: et praecipue cum aliqui in hoc mundo pro peccatis suis puniantur, ut supra Magister dixit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 arg. 8
Praeterea, sicut aliqui in gratia decedentes habent aliqua pro quibus digni sunt poena, ita aliqui in peccato mortali decedentes habent aliqua bona pro quibus essent digni praemio. Sed decedentibus in gratia cum peccatis venialibus assignatur aliquod receptaculum in quo puniuntur antequam praemia consequantur, scilicet purgatorium. Ergo, eadem ratione, e converso debet esse de illis qui in mortali decedunt cum aliquibus bonis operibus.
Praeterea, sicut aliqui in gratia decedentes habent aliqua pro quibus digni sunt poena, ita aliqui in peccato mortali decedentes habent aliqua bona pro quibus essent digni praemio. Sed decedentibus in gratia cum peccatis venialibus assignatur aliquod receptaculum in quo puniuntur antequam praemia consequantur, scilicet purgatorium. Ergo, eadem ratione, e converso debet esse de illis qui in mortali decedunt cum aliquibus bonis operibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 arg. 9
Praeterea, sicut patres retardabantur a plena gloria animae ante Christi adventum, ita et nunc a gloria corporis. Ergo, sicut distinguitur receptaculum sanctorum ante Christi adventum ab eo in quo nunc recipiuntur, ita debet receptaculum nunc distingui ab eo in quo recipientur post resurrectionem.
Praeterea, sicut patres retardabantur a plena gloria animae ante Christi adventum, ita et nunc a gloria corporis. Ergo, sicut distinguitur receptaculum sanctorum ante Christi adventum ab eo in quo nunc recipiuntur, ita debet receptaculum nunc distingui ab eo in quo recipientur post resurrectionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod receptacula animarum distinguuntur secundum diversos status garum. Anima autem coniuncta mortali corpori habet statum merendi: sed exuta corpore est in statu recipiendi pro meritis bonum vel malum. Ergo post mortem vel est in. statu recipiendi finale praemium, vel est in statu quo impeditur ab illo. Si autem est in statu recipiendi finalem retributionem, hoc est dupliciter: vel quantum ad bonum, et sic est paradisus; vel quantum ad malum, et sic ratione actualis culpae est infernus, ratione autem originalis est limbus puerorum. Si vero est in statu quo impeditur a finali retributione consequenda, vel hoc est propter defectum personae, et sic est purgatorium, in quo detinentur animae ne statim praemia consequantur, propter peccata quae commiserunt; vel propter defectum naturae, et sic est limbus patrum, in quo detinebantur patres a consecutione gloriae propter reatum humanae naturae, quae nondum poterat expiari.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod bonum contingit uno modo, sed malum multifarie: ut patet per Dionysium, 4 cap. de Div. Nom., et per Philosophum, in II Ethic. Et propter hoc non est inconveniens si locus beatae retributionis est unus, loca vero poenarum sunt plura.
Ad primum ergo dicendum quod bonum contingit uno modo, sed malum multifarie: ut patet per Dionysium, 4 cap. de Div. Nom., et per Philosophum, in II Ethic. Et propter hoc non est inconveniens si locus beatae retributionis est unus, loca vero poenarum sunt plura.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod status merendi et demerendi est unus status: cum eiusdem sit posse mereri et demereri. Et ideo convenienter debetur omnibus unus locus. Sed eorum qui recipiuiit pro meritis, sunt status diversi. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum quod status merendi et demerendi est unus status: cum eiusdem sit posse mereri et demereri. Et ideo convenienter debetur omnibus unus locus. Sed eorum qui recipiuiit pro meritis, sunt status diversi. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod pro culpa originali potest aliquis puniri dupliciter, ut ex dictis patet: vel ratione personae, vel ratione naturae tantum. Et ideo illi culpae respondet duplex limbus.
Ad tertium dicendum quod pro culpa originali potest aliquis puniri dupliciter, ut ex dictis patet: vel ratione personae, vel ratione naturae tantum. Et ideo illi culpae respondet duplex limbus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 ad 4
Ad quartum dicendum quod aer iste caliginosus non assignatur daemonibus quasi locus in quo recipiant retributionem pro meritis, sed quasi competens officio eorum inquantum deputantur nobis ad exercitium. Et ideo inter receptacula de quibus nunc agitur, non computatur: primo enim eis deputatur ignis inferni, ut patet Matth. 25, (41).
Ad quartum dicendum quod aer iste caliginosus non assignatur daemonibus quasi locus in quo recipiant retributionem pro meritis, sed quasi competens officio eorum inquantum deputantur nobis ad exercitium. Et ideo inter receptacula de quibus nunc agitur, non computatur: primo enim eis deputatur ignis inferni, ut patet Matth. 25, (41).
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 ad 5
Ad quintum dicendum quod paradisus terrestris pertinet magis ad statum viatoris quam ad statum recipientis pro meritis. Et ideo inter receptacula de quibus nunc agitur, non computatur.
Ad quintum dicendum quod paradisus terrestris pertinet magis ad statum viatoris quam ad statum recipientis pro meritis. Et ideo inter receptacula de quibus nunc agitur, non computatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 ad 6
Ad sextum dicendum quod illa positio est impossibilis. Si tamen esset possibilis, talis in inferno puniretur in aeternum. Quod enim veniale peccatum in purgatorio temporaliter puniatur, accidit ei inquantum gratiam habet adiunctam. Unde, si adiungitur mortali, quod est sine gratia, poena aeterna in inferno punietur. Et quia iste qui cum originali peccato decedit, habet veniale sine gratia, non est inconveniens si ponitur aeternaliter puniri.
Ad sextum dicendum quod illa positio est impossibilis. Si tamen esset possibilis, talis in inferno puniretur in aeternum. Quod enim veniale peccatum in purgatorio temporaliter puniatur, accidit ei inquantum gratiam habet adiunctam. Unde, si adiungitur mortali, quod est sine gratia, poena aeterna in inferno punietur. Et quia iste qui cum originali peccato decedit, habet veniale sine gratia, non est inconveniens si ponitur aeternaliter puniri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 ad 7
Ad septimum dicendum quod diversitas graduum in poenis vel praemiis non diversificat statum, secundum cuius diversitatem receptacula distinguuntur. Et ideo ratio non sequitur.
Ad septimum dicendum quod diversitas graduum in poenis vel praemiis non diversificat statum, secundum cuius diversitatem receptacula distinguuntur. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 ad 8
Ad octavum dicendum quod hoc quod animae separatae aliquando in loco nostrae habitationis puniuntur, non est propter hoc quod locus iste sit proprius locus poenarum: sed hoc fit ad nostram instructionem, ut, eorum poenas videntes, retrahamur a culpis.
Quod autem animae existentes in carne hic puniuntur pro peccatis, non pertinet ad propositum. Quia talis poena non trahit hominem extra statum merentis vel demerentis: nunc autem agimus de receptaculis quae debentur animae post statum meriti vel demeriti.
Ad octavum dicendum quod hoc quod animae separatae aliquando in loco nostrae habitationis puniuntur, non est propter hoc quod locus iste sit proprius locus poenarum: sed hoc fit ad nostram instructionem, ut, eorum poenas videntes, retrahamur a culpis.
Quod autem animae existentes in carne hic puniuntur pro peccatis, non pertinet ad propositum. Quia talis poena non trahit hominem extra statum merentis vel demerentis: nunc autem agimus de receptaculis quae debentur animae post statum meriti vel demeriti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 ad 9
Ad nonum dicendum quod malum non potest esse purum absque commixtione boni, sicut bonum summum est absque omni commixtione mali. Et ideo illi qui ad beatitudinem, quae summum bonum est, transferendi sunt, debent etiam ab omni malo purgari. Et propter hoc oportet esse locum in quo tales purgentur, si hinc non omnino purgati exeant. Sed illi qui in inferno detrudentur, non erunt immunes ab omni bono. Et ideo non est simile: quia ibi in inferno existentes praemium bonorum suorum recipere possunt inquantum bona praeterita eis valent ad mitigationem poenae.
Ad nonum dicendum quod malum non potest esse purum absque commixtione boni, sicut bonum summum est absque omni commixtione mali. Et ideo illi qui ad beatitudinem, quae summum bonum est, transferendi sunt, debent etiam ab omni malo purgari. Et propter hoc oportet esse locum in quo tales purgentur, si hinc non omnino purgati exeant. Sed illi qui in inferno detrudentur, non erunt immunes ab omni bono. Et ideo non est simile: quia ibi in inferno existentes praemium bonorum suorum recipere possunt inquantum bona praeterita eis valent ad mitigationem poenae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 69 a. 7 ad 10
Ad decimum dicendum quod in gloria animae consistit praemium essentiale: sed gloria corporis, cum redundet ex anima, tota consistit in anima quasi originaliter. Et ideo carentia gloriae animae diversificat statum, non autem carentia gloriae corporis. Et propter hoc etiam idem locus, scilicet caelum empyreum, debetur animabus sanctis exutis a corpore, et coniunctis corporibus gloriosis. Non autem idem locus debetur animabus patrum ante perceptionem gloriae animae, et post perceptionem ipsius.
Ad decimum dicendum quod in gloria animae consistit praemium essentiale: sed gloria corporis, cum redundet ex anima, tota consistit in anima quasi originaliter. Et ideo carentia gloriae animae diversificat statum, non autem carentia gloriae corporis. Et propter hoc etiam idem locus, scilicet caelum empyreum, debetur animabus sanctis exutis a corpore, et coniunctis corporibus gloriosis. Non autem idem locus debetur animabus patrum ante perceptionem gloriae animae, et post perceptionem ipsius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 70: De qualitate animae existentis a corpore separatae, et poena ei inflicta ab igne corporeo
Suppl q. 70 pr.
Deinde considerandum est de qualitate animae exeuntis a corpore, et poena ei ab igne corporeo inflicta.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum in. anima separata remaneant potentiae sensitivae.
Secundo: utrum remaneant in ea actus dictarum potentiarum.
Tertio: utrum anima separata possit pati ab igne corporeo.
Deinde considerandum est de qualitate animae exeuntis a corpore, et poena ei ab igne corporeo inflicta.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum in. anima separata remaneant potentiae sensitivae.
Secundo: utrum remaneant in ea actus dictarum potentiarum.
Tertio: utrum anima separata possit pati ab igne corporeo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum in anima separata remaneant potentiae sensitivae
Suppl q. 70 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in anima separata remaneant potentiae sensitivae. Augustinus enim, in libro de Spiritu et anima, sic dicit: recedit anima a corpore secum trahens omnia: sensum scilicet, imaginationem, rationem, intellectum, intelligentiam, concupiscibilitatem et irascibilitatem. Sed sensus et imaginatio, et vis irascibilis et concupiscibilis, sunt vires sensitivae. Ergo in anima separata vires sensitivae remanent.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod in anima separata remaneant potentiae sensitivae. Augustinus enim, in libro de Spiritu et anima, sic dicit: recedit anima a corpore secum trahens omnia: sensum scilicet, imaginationem, rationem, intellectum, intelligentiam, concupiscibilitatem et irascibilitatem. Sed sensus et imaginatio, et vis irascibilis et concupiscibilis, sunt vires sensitivae. Ergo in anima separata vires sensitivae remanent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Ecclesiasticis dogmat. 2: solum hominem credimus animam habere substantivam, quae exuta a corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet. Ergo anima exuta a corpore vivit et habet potentias sensitivas.
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Ecclesiasticis dogmat. 2: solum hominem credimus animam habere substantivam, quae exuta a corpore vivit, et sensus suos atque ingenia vivaciter tenet. Ergo anima exuta a corpore vivit et habet potentias sensitivas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 arg. 3
Praeterea, potentiae animae vel essentialiter ei insunt, ut quidam dicunt: vel ad minus sunt naturales proprietates ipsius. Sed id quod essentialiter inest alicui, non potest ab eo separari: neque subiectum aliquod deseritur a naturalibus proprietatibus. Ergo impossibile est quod anima separata a corpore aliquas potentias amittat.
Praeterea, potentiae animae vel essentialiter ei insunt, ut quidam dicunt: vel ad minus sunt naturales proprietates ipsius. Sed id quod essentialiter inest alicui, non potest ab eo separari: neque subiectum aliquod deseritur a naturalibus proprietatibus. Ergo impossibile est quod anima separata a corpore aliquas potentias amittat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 arg. 4
Praeterea, non est totum integrum cui aliqua partium deest. Sed potentiae animae dicuntur partes ipsius. Si ergo potentias aliquas post mortem anima amittit, non erit anima integra post mortem. Quod est inconveniens.
Praeterea, non est totum integrum cui aliqua partium deest. Sed potentiae animae dicuntur partes ipsius. Si ergo potentias aliquas post mortem anima amittit, non erit anima integra post mortem. Quod est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 arg. 5
Praeterea, potentiae animae magis cooperantur ad meritum quam etiam corpus: cum corpus sit solum instrumentum actus, potentiae vero principia agendi. Sed necesse est ut simul corpus praemietur cum anima propter hoc quod cooperabatur in merito. Ergo multo fortius est necesse quod potentiae animae simul praemientur cum ipsa. Ergo anima separata eas non amittit.
Praeterea, potentiae animae magis cooperantur ad meritum quam etiam corpus: cum corpus sit solum instrumentum actus, potentiae vero principia agendi. Sed necesse est ut simul corpus praemietur cum anima propter hoc quod cooperabatur in merito. Ergo multo fortius est necesse quod potentiae animae simul praemientur cum ipsa. Ergo anima separata eas non amittit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 arg. 6
Praeterea, si anima, cum separatur a corpore, potentiam sensitivam amittit, oportet quod illa potentia in nihilum cedat: non enim potest dici quod in materia aliqua resolvatur, cum non habeat materiam partem sui. Sed id quod omnino in nihilum cedit, non reiteratur idem numero. Ergo anima non habebit in resurrectione eandem numero potentiam sensitivam. Sed, secundum Philosophum, sicut se habet anima ad corpus, ita se habent potentiae animae ad partes corporis, ut visus ad oculum. Si autem non est eadem anima quae redibit ad corpus, non esset idem homo. Ergo, eadem ratione, non esset idem oculus numero si non habeat eandem numero potentiam visivam. Et, simili ratione, nec aliqua alia pars eadem numero resurgeret. Et per consequens nec totus homo idem numero erit. Non ergo potest esse quod anima separata potentias sensitivas amittat.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 arg. 7
Praeterea, si potentiae sensitivae corrumperentur corrupto corpore, oporteret quod, debilitato corpore, debilitarentur. Hoc autem non contingit: quia, ut dicitur in I de Anima, si senex accipiat oculum iuvenis, videbit utique sicut iuvenis. Ergo nec, corrupto corpore, sensitivae potentiae corrumpentur.
Praeterea, si potentiae sensitivae corrumperentur corrupto corpore, oporteret quod, debilitato corpore, debilitarentur. Hoc autem non contingit: quia, ut dicitur in I de Anima, si senex accipiat oculum iuvenis, videbit utique sicut iuvenis. Ergo nec, corrupto corpore, sensitivae potentiae corrumpentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod Augustinus, in libro de Ecclesiasticis Dogmat., dicit: duabus substantiis homo constat, anima tantum et carne, anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis. Potentiae ergo sensitivae ad carnem pertinent. Ergo, corrupta carne, non manent potentiae sensitivae in anima.
Sed contra: Est quod Augustinus, in libro de Ecclesiasticis Dogmat., dicit: duabus substantiis homo constat, anima tantum et carne, anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis. Potentiae ergo sensitivae ad carnem pertinent. Ergo, corrupta carne, non manent potentiae sensitivae in anima.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 arg. 8
Praeterea, Philosophus, in XII Metaphys., de separatione animae loquens, sic dicit: si aptem aliquid remanet in postremo, quaerendum est de hoc. In quibusdam enim non est impossibile. Verbi gratia, si anima est talis dispositionis, non tota, sed intellectus. Tota enim forte impossibile. Ex hoc videtur quod anima tota a corpore non separetur, sed solum potentiae animae intellectivae: non enim sensitivae vel vegetativae.
Praeterea, Philosophus, in XII Metaphys., de separatione animae loquens, sic dicit: si aptem aliquid remanet in postremo, quaerendum est de hoc. In quibusdam enim non est impossibile. Verbi gratia, si anima est talis dispositionis, non tota, sed intellectus. Tota enim forte impossibile. Ex hoc videtur quod anima tota a corpore non separetur, sed solum potentiae animae intellectivae: non enim sensitivae vel vegetativae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 arg. 9
Praeterea, in II de Anima Philosophus dicit, de intellectu loquens: hoc solum contingit separari ut perpetuum a corruptibili. Reliquae autem partes animae manifestum est ex his quod non separabiles sunt, ut quidam dicunt. Ergo potentiae sensitivae non manent in anima separata.
Praeterea, in II de Anima Philosophus dicit, de intellectu loquens: hoc solum contingit separari ut perpetuum a corruptibili. Reliquae autem partes animae manifestum est ex his quod non separabiles sunt, ut quidam dicunt. Ergo potentiae sensitivae non manent in anima separata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam enim, aestimantes potentias omnes esse in anima ad modum quo color est in corpore, dicunt quod anima a corpore separata omnes potentias suas secum trahit. Si enim aliqua ei deesset, oporteret animam transmutatam esse secundum naturales proprietates: quae, subiecto manente, variari non possunt.
Sed dicta aestimatio falsa est. Cum enim potentia sit secundum quam potentes dicimur aliquid agere vel pati; eiusdem autem sit agere et posse agere: oportet quod eiusdem sit potentia sicut subiecti quod est agens vel patiens. Unde Philosophus, in principio, de Somno et Vigilia, dicit quod cuius est potentia, eius est actio. Videmus autem manifeste quasdam operationes, quarum potentiae animae sunt principia, non esse animae, proprie loquendo, sed coniuncti, quia non explentur nisi mediante corpore: ut est videre, audire, et huiusmodi.
Unde oportet quod istae potentiae sint coniuncti sicut subiecti; animae autem sicut principii influentis, sicut forma est principium proprietatum compositi. Quaedam vero operationes exercentur ab anima sine organo corporali: ut intelligere, considerare et velle. Unde, cum hae actiones sint animae propriae, et potentiae quae sunt harum principia, non solum erunt animae ut principii, sed ut subiecti. Quia ergo, manente proprio subiecto, manere oportet et proprias passiones, et corrupto eo corrumpi; necesse est illas potentias quae in suis actionibus non utuntur organo corporali, remanere in anima separata; illas autem quae utuntur, corrumpi corpore corrupto. Et huiusmodi sunt potentiae omnes quae pertinent ad animam sensibilem et vegetabilem.
Et propter hoc quidam in potentiis animae sensibilibus distinguunt. Dicunt enim has esse duplices: quasdam quae sunt actus organorum, quae sunt ab anima effluxae in corpus, et hae cum corpore corrumpuntur; quasdam vero originales harum, quae sunt in anima, quia per eas anima corpus sensificat ad videndum et audiendum et huiusmodi, et hae originales potentiae manent in anima separata.
Sed hoc non videtur convenienter dici. Anima enim per suam essentiam, non mediantibus aliquibus aliis potentiis, est origo illarum potentiarum quae sunt actus organorum: sicut et forma quaelibet, ex hoc ipso quod per essentiam suam materiam informat, est origo proprietatum quae compositum naturaliter consequuntur. Si enim oporteret in anima ponere alias potentias, quibus mediantibus potentiae quae organa perficiunt ab essentia animae effluerent, eadem ratione oporteret ponere alias potentias quibus mediantibus ab essentia animae effluerent illae mediae potentiae: et sic in infinitum. Si enim statur alicubi, melius est ut in primo stetur.
Unde alii dicunt quod potentiae sensitivae, et alias similes, non manent in anima separata nisi secundum quid, scilicet ut in radice, per modum scilicet quod principiata sunt in principiis suis: in anima enim separata manet efficacia influendi iterum huiusmodi potentias si corpori uniatur. Nec oportet hanc efficaciam esse aliquid superadditum essentiae animae, ut dictum est. Et haec opinio videtur magis rationabilis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Augustini intelligendum est quod anima secum trahit quasdam illarum potentiarum in actu, scilicet intelligentiam et intellectum; quasdam vero radicaliter, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Augustini intelligendum est quod anima secum trahit quasdam illarum potentiarum in actu, scilicet intelligentiam et intellectum; quasdam vero radicaliter, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod sensus quos anima secum trahit, non sunt isti exteriores, sed interiores, qui scilicet ad partem intellectivam pertinent: quia intellectus interdum sensus appellatur, ut patet per Basilium, super Proverbia, et per Philosophum, in VI Ethic. Vel, si intelligit de sensibus exterioribus, dicendum sicut ad primum.
Ad secundum dicendum quod sensus quos anima secum trahit, non sunt isti exteriores, sed interiores, qui scilicet ad partem intellectivam pertinent: quia intellectus interdum sensus appellatur, ut patet per Basilium, super Proverbia, et per Philosophum, in VI Ethic. Vel, si intelligit de sensibus exterioribus, dicendum sicut ad primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut iam patet ex dictis, potentiae sensitivae non comparantur ad animam sicut naturales passiones ad subiectum, sed sicut ad originem. Unde ratio non procedit.
Ad tertium dicendum quod, sicut iam patet ex dictis, potentiae sensitivae non comparantur ad animam sicut naturales passiones ad subiectum, sed sicut ad originem. Unde ratio non procedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod potentiae animae dicuntur partes eius potentiales. Talium autem totorum ista est natura, quia tota virtus totius consistit in una partium perfecte, in aliis autem partialiter: sicut in anima virtus animae perfecte consistit in parte intellectiva, in aliis autem partialiter. Unde, cum in anima separata remaneant vires intellectivae partis, integra remanebit, non diminuta, quamvis sensitivae potentiae actu non remaneant: sicut nec potentia regis manet diminuta mortuo praeposito, qui eius potentiam participabat.
Ad quartum dicendum quod potentiae animae dicuntur partes eius potentiales. Talium autem totorum ista est natura, quia tota virtus totius consistit in una partium perfecte, in aliis autem partialiter: sicut in anima virtus animae perfecte consistit in parte intellectiva, in aliis autem partialiter. Unde, cum in anima separata remaneant vires intellectivae partis, integra remanebit, non diminuta, quamvis sensitivae potentiae actu non remaneant: sicut nec potentia regis manet diminuta mortuo praeposito, qui eius potentiam participabat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod corpus cooperatur ad meritum quasi pars essentialis hominis qui meretur. Sic autem non cooperantur potentiae sensitivae: cum sint de genere accidentium. Et ideo non est simile.
Ad quintum dicendum quod corpus cooperatur ad meritum quasi pars essentialis hominis qui meretur. Sic autem non cooperantur potentiae sensitivae: cum sint de genere accidentium. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 ad 6
Ad sextum dicendum quod potentiae animae sensitivae non dicuntur, esse actus organorum quasi formae essentiales ipsorum, nisi ratione animae cuius sunt: sed sunt actus ipsorum sicut perficientes ea ad proprias operationes, sicut calor est actus ignis perficiens ipsum ad calefaciendum. Unde, sicut ignis idem numero remaneret etiam si alius numero in eo calor esset, sicut patet de frigore aquae, quod non redit idem numero postquam fuerit calefacta, aqua nihilominus eadem numero manente; ita et organa erunt eadem numero, quamvis potentiae eaedem numero non sint.
Ad sextum dicendum quod potentiae animae sensitivae non dicuntur, esse actus organorum quasi formae essentiales ipsorum, nisi ratione animae cuius sunt: sed sunt actus ipsorum sicut perficientes ea ad proprias operationes, sicut calor est actus ignis perficiens ipsum ad calefaciendum. Unde, sicut ignis idem numero remaneret etiam si alius numero in eo calor esset, sicut patet de frigore aquae, quod non redit idem numero postquam fuerit calefacta, aqua nihilominus eadem numero manente; ita et organa erunt eadem numero, quamvis potentiae eaedem numero non sint.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 1 ad 7
Ad septimum dicendum quod Philosophus ibi loquitur de huiusmodi potentiis secundum quod radicaliter in anima consistunt: quod patet ex hoc quod dicit quod senium non est in patiendo aliquid animam, sed id in quo est, scilicet corpus. Sic enim propter corpus neque debilitantur nec corrumpuntur animae virtutes.
Ad septimum dicendum quod Philosophus ibi loquitur de huiusmodi potentiis secundum quod radicaliter in anima consistunt: quod patet ex hoc quod dicit quod senium non est in patiendo aliquid animam, sed id in quo est, scilicet corpus. Sic enim propter corpus neque debilitantur nec corrumpuntur animae virtutes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum in anima separata remaneant actus sensitivarum potentiarum
Suppl q. 70 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in anima separata remaneant etiam actus sensitivarum potentiarum. Dicit enim Augustinus, in libro de Spiritu et anima: anima recedens a corpore ex his, scilicet imaginatione, concupiscibilitate, irascibilitate, secundum merita afficitur ad delectationem sive dolorem. Sed imaginatio et concupiscibilis et irascibilis sunt potentiae sensitivae. Ergo secundum sensitivas potentias anima separata afficietur. Et ita secundum eas in aliquo actu erit.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in anima separata remaneant etiam actus sensitivarum potentiarum. Dicit enim Augustinus, in libro de Spiritu et anima: anima recedens a corpore ex his, scilicet imaginatione, concupiscibilitate, irascibilitate, secundum merita afficitur ad delectationem sive dolorem. Sed imaginatio et concupiscibilis et irascibilis sunt potentiae sensitivae. Ergo secundum sensitivas potentias anima separata afficietur. Et ita secundum eas in aliquo actu erit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 arg. 2
Praeterea, Augustinus, super Genesis ad litteram, lib. XII, dicit quod corpus non sentit, sed anima per corpus; et infra: quaedam autem anima non per corpus, sed sine corpore sentit, ut est timor et huiusmodi. Sed id quod animae sine corpore convenit, potest inesse animae a corpore separatae. Ergo tunc actu anima sentire poterit.
Praeterea, Augustinus, super Genesis ad litteram, lib. XII, dicit quod corpus non sentit, sed anima per corpus; et infra: quaedam autem anima non per corpus, sed sine corpore sentit, ut est timor et huiusmodi. Sed id quod animae sine corpore convenit, potest inesse animae a corpore separatae. Ergo tunc actu anima sentire poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 arg. 3
Praeterea, inspicere similitudines corporum sicut in somno accidit, ad visionem imaginariam pertinet, quae est in parte sensitiva. Sed huiusmodi similitudines corporum inspicere sicut in somnis accidit, convenit animae separatae. Unde Augustinus, XII super Genesis ad litteram, sic dicit: Neque enim video cur habeat anima similitudinem corporis sui, cum, iacente sine sensu corpore, nondum tamen penitus mortuo, videt talia qualia multi ex illa subductione vivis redditi narraverunt, et non habeat cum perfecta morte penitus de corpore exierit. Non enim potest hoc intelligi quod anima similitudinem corporis habeat, nisi secundum quod eam inspicit. Unde praemisit de iacentibus sine sensu quod gerunt quandam similitudinem corporis sui, per quam possunt ad loca corporalia ferri, et talia, qualia vident, similitudinibus sensuum experiri. Ergo anima separata potest exire in actum potentiarum sensitivarum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 arg. 4
Praeterea, memoria est potentia sensitivae partis: ut probatur in libro de Memoria et Reminiscentia. Sed animae separatae actu memorabuntur eorum quae in hoc mundo gesserunt: unde et diviti epuloni dicitur, Luc. 16, (25): recordare quia recepisti bona in vita tua. Ergo anima separata exibit in actum potentiae sensitivae.
Praeterea, memoria est potentia sensitivae partis: ut probatur in libro de Memoria et Reminiscentia. Sed animae separatae actu memorabuntur eorum quae in hoc mundo gesserunt: unde et diviti epuloni dicitur, Luc. 16, (25): recordare quia recepisti bona in vita tua. Ergo anima separata exibit in actum potentiae sensitivae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 arg. 5
Praeterea, secundum Philosophum, in III de Anima, irascibilis et concupiscibilis sunt in parte sensitiva. Sed in irascibili et concupiscibili sunt gaudium et tristitia, amor et odium, timor et spes, et huiusmodi affectiones, quas secundum fidem nostram ponimus in animabus separatis. Ergo animae separatae non carebunt actibus potentiarum sensitivarum.
Praeterea, secundum Philosophum, in III de Anima, irascibilis et concupiscibilis sunt in parte sensitiva. Sed in irascibili et concupiscibili sunt gaudium et tristitia, amor et odium, timor et spes, et huiusmodi affectiones, quas secundum fidem nostram ponimus in animabus separatis. Ergo animae separatae non carebunt actibus potentiarum sensitivarum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Id quod est commune animae et corpori, non potest remanere in anima separata. Sed omnes operationes potentiarum sensitivarum sunt communes animae et corpori: quod patet ex hoc quod nulla potentia sensitiva aliquem actum habet nisi per organum corporale. Ergo anima separata carebit actibus sensitivarum potentiarum.
Sed contra: Id quod est commune animae et corpori, non potest remanere in anima separata. Sed omnes operationes potentiarum sensitivarum sunt communes animae et corpori: quod patet ex hoc quod nulla potentia sensitiva aliquem actum habet nisi per organum corporale. Ergo anima separata carebit actibus sensitivarum potentiarum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 arg. 6
Praeterea, Philosophus dicit, in I de Anima, quod, corrupto corpore, anima neque reminiscitur neque amat. Et eadem ratio est de omnibus aliis actibus sensitivarum potentiarum. Ergo non procedit anima separata in aliquem actum alicuius potentiae sensitivae.
Praeterea, Philosophus dicit, in I de Anima, quod, corrupto corpore, anima neque reminiscitur neque amat. Et eadem ratio est de omnibus aliis actibus sensitivarum potentiarum. Ergo non procedit anima separata in aliquem actum alicuius potentiae sensitivae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod quidam distinguunt duplices actus sensitivarum potentiarum: quosdam exteriores, quos per corpus exercet, et hi non remanent in anima separata; quosdam vero intrinsecos, quos anima per seipsam exercet, et hi erunt in anima separata. Haec autem positio descendere videtur ab opinione Platonis, qui posuit animam corpori coniungi sicut quandam substantiam perfectam in nullo a corpore dependentem, sed solum sicut motorem mobili: quod patet ex trans-corporatione quam ponebat. Quia autem secundum ipsum nihil movebat nisi motum; et, ne abiretur in infinitum, dicebat quod primum movens movet seipsum: posuit quod anima erat seipsam movens, et secundum hoc erat duplex motus animae: unus quo movebatur a seipsa; alius quo movebatur corpus ab ea. Et sic anima habebat actum qui est videre, primo in seipsa, secundum quod movebat seipsam; et secundo in organo corporali, secundum quod movebat corpus.
Hanc autem positionem Philosophus destruit, in I de Anima, ostendens quod anima non movet seipsam, et quod nullo modo movetur secundum istas operationes quae sunt videre, sentire et huiusmodi, sed quod istae operationes sunt motus coniuncti tantum. Unde oportet dicere quod actus sensitivarum potentiarum nullo modo maneant in anima separata, nisi forte sicut in radice remota.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod liber ille negatur a quibusdam fuisse Augustini: dicitur enim fuisse cuiusdam Cisterciensis, qui eum ex dictis Augustini compilavit, et quaedam de suo addidit. Unde quod ibi scribitur, pro auctoritate habendum non est.
Si tamen auctoritas debeat sustineri, dicendum quod non debet intelligi quod anima separata ex imaginatione et aliis huiusmodi potentiis afficiatur quasi ipsa affectio sit actus potentiarum praedictarum: sed quia ex his quae anima per imaginationem et alias huiusmodi potentias commisit in corpore, in futuro afficietur, vel in bonum vel in malum; ut sic imaginatio et huiusmodi potentiae non intelligantur elicere illam affectionem, sed elicuisse in corpore meritum affectionis illius.
Ad primum ergo dicendum quod liber ille negatur a quibusdam fuisse Augustini: dicitur enim fuisse cuiusdam Cisterciensis, qui eum ex dictis Augustini compilavit, et quaedam de suo addidit. Unde quod ibi scribitur, pro auctoritate habendum non est.
Si tamen auctoritas debeat sustineri, dicendum quod non debet intelligi quod anima separata ex imaginatione et aliis huiusmodi potentiis afficiatur quasi ipsa affectio sit actus potentiarum praedictarum: sed quia ex his quae anima per imaginationem et alias huiusmodi potentias commisit in corpore, in futuro afficietur, vel in bonum vel in malum; ut sic imaginatio et huiusmodi potentiae non intelligantur elicere illam affectionem, sed elicuisse in corpore meritum affectionis illius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod anima dicitur sentire per corpus, non quasi actus sentiendi sit animae secundum se: sed quia est totius coniuncti ratione animae, eo modo loquendi quo dicimus quod calor calefaciat.
Quod autem subiungitur, quod quaedam anima sentit sine corpore, ut timorem et huiusmodi, intelligendum est sine exterioris corporis motu, qui accidit in actibus sensuum propriorum: non enim timor et huiusmodi passiones sine motu corporali contingunt. Vel potest dici quod Augustinus loquitur secundum opinionem Platonicorum, qui hoc ponebant, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod anima dicitur sentire per corpus, non quasi actus sentiendi sit animae secundum se: sed quia est totius coniuncti ratione animae, eo modo loquendi quo dicimus quod calor calefaciat.
Quod autem subiungitur, quod quaedam anima sentit sine corpore, ut timorem et huiusmodi, intelligendum est sine exterioris corporis motu, qui accidit in actibus sensuum propriorum: non enim timor et huiusmodi passiones sine motu corporali contingunt. Vel potest dici quod Augustinus loquitur secundum opinionem Platonicorum, qui hoc ponebant, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi inquirendo loquitur, non determinando: sicut fere per totum illum librum. Patet enim quod non est similis ratio de anima dormientis, et de anima separata. Anima enim dormientis utitur organo imaginationis, in qua corporales similitudines imprimuntur: quod de anima separata dici non potest.
Vel dicendum quod similitudines rerum sunt in anima et quantum ad potentiam sensitivam, et imaginativam, et intellectivam, secundum maiorem et minorem abstractionem a materia et a materialibus conditionibus. Tenet ergo similitudo Augustini quantum ad hoc quod, sicut similitudines rerum corporalium sunt in anima somniantis vel excessum mentis patientis imaginabiliter, ita sunt in anima separata intellectualiter: non autem quod in anima separata sint imaginabiliter.
Verwijzingen naar deze alinea: suppl q. 98 a. 7 arg. 4[t:suppl q. 98 a. 7 arg. 4]
Ad tertium dicendum quod Augustinus ibi inquirendo loquitur, non determinando: sicut fere per totum illum librum. Patet enim quod non est similis ratio de anima dormientis, et de anima separata. Anima enim dormientis utitur organo imaginationis, in qua corporales similitudines imprimuntur: quod de anima separata dici non potest.
Vel dicendum quod similitudines rerum sunt in anima et quantum ad potentiam sensitivam, et imaginativam, et intellectivam, secundum maiorem et minorem abstractionem a materia et a materialibus conditionibus. Tenet ergo similitudo Augustini quantum ad hoc quod, sicut similitudines rerum corporalium sunt in anima somniantis vel excessum mentis patientis imaginabiliter, ita sunt in anima separata intellectualiter: non autem quod in anima separata sint imaginabiliter.
Verwijzingen naar deze alinea: suppl q. 98 a. 7 arg. 4[t:suppl q. 98 a. 7 arg. 4]
Referenties naar deze alinea: 1
Summa Theologiae Supplementum ->=geentekst=Extra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 ad 4
Ad quartum, dicendum quod, sicut in I Libro dictum est, memoria dupliciter sumitur. Quandoque prout est potentia sensitivae partis, secundum quod concernit praeteritum tempus. Et hoc modo actus memoriae in anima separata non erit. Unde dicit Philosophus, in I de Anima, quod, hoc corrupta, scilicet corpore, anima non reminiscitur. Alio modo accipitur memoria prout est pars imaginis, ad intellectivam partem pertinens: secundum scilicet quod ab omni differentia temporis abstrahit, cum non sit tantum praeteritorum, sed etiam praesentium et futurorum, ut Augustinus dicit. Et secundum hanc memoriam anima separata memorabitur.
Ad quartum, dicendum quod, sicut in I Libro dictum est, memoria dupliciter sumitur. Quandoque prout est potentia sensitivae partis, secundum quod concernit praeteritum tempus. Et hoc modo actus memoriae in anima separata non erit. Unde dicit Philosophus, in I de Anima, quod, hoc corrupta, scilicet corpore, anima non reminiscitur. Alio modo accipitur memoria prout est pars imaginis, ad intellectivam partem pertinens: secundum scilicet quod ab omni differentia temporis abstrahit, cum non sit tantum praeteritorum, sed etiam praesentium et futurorum, ut Augustinus dicit. Et secundum hanc memoriam anima separata memorabitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod amor, gaudium et tristitia, et huiusmodi, dupliciter accipiuntur. Quandoque quidem secundum quod sunt passiones appetitivae sensibilis. Et sic non erunt in anima separata: hoc enim modo non explentur sine determinato motu cordis. Alio modo secundum quod surit actus voluntatis, quae est in parte intellectiva. Et hoc modo erunt in anima separata: sicut et delectationem, quae quodam modo est passio partis sensitivae, secundum alium modum accipiendi ponit Philosophus in Deo, dicens, in VII Ethic., quod Deus una simplici delectatione gaudet.
Ad quintum dicendum quod amor, gaudium et tristitia, et huiusmodi, dupliciter accipiuntur. Quandoque quidem secundum quod sunt passiones appetitivae sensibilis. Et sic non erunt in anima separata: hoc enim modo non explentur sine determinato motu cordis. Alio modo secundum quod surit actus voluntatis, quae est in parte intellectiva. Et hoc modo erunt in anima separata: sicut et delectationem, quae quodam modo est passio partis sensitivae, secundum alium modum accipiendi ponit Philosophus in Deo, dicens, in VII Ethic., quod Deus una simplici delectatione gaudet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum anima separata pati possit ab igne corporeo
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 97 a. 5 co.[t:suppl q. 97 a. 5 co.]
Suppl q. 70 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima separata pati non possit ab igne corporeo. Augustinus enim, XII super Genesis ad litteram, dicit: non sunt corporalia, sed corporalibus similia, quibus animae corporibus exutae afficiuntur, seu bene seu male. Ergo anima separata igne corporeo non punitur.
suppl q. 97 a. 5 co.[t:suppl q. 97 a. 5 co.]
Suppl q. 70 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod anima separata pati non possit ab igne corporeo. Augustinus enim, XII super Genesis ad litteram, dicit: non sunt corporalia, sed corporalibus similia, quibus animae corporibus exutae afficiuntur, seu bene seu male. Ergo anima separata igne corporeo non punitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 arg. 2
Praeterea, Augustinus, in eodem libro, dicit quod agens semper est nobilius patiente. Sed impossibile est aliquod corpus esse nobilius anima separata. Ergo non potest ab aliquo corpore pati.
Praeterea, Augustinus, in eodem libro, dicit quod agens semper est nobilius patiente. Sed impossibile est aliquod corpus esse nobilius anima separata. Ergo non potest ab aliquo corpore pati.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 arg. 3
Praeterea, secundum Philosophum, in I de Generatione, et secundum Boetium, in libro de Duabus naturis, illa solum agunt et patiuntur ad invicem quae in materia communicant. Sed anima et ignis corporeus non communicant in materia: quia spiritualium et corporalium non est materia communis. Unde non possunt ad invicem transmutari, ut Boetius in eodem libro dicit; ergo anima separata ab igne non patitur.
Praeterea, secundum Philosophum, in I de Generatione, et secundum Boetium, in libro de Duabus naturis, illa solum agunt et patiuntur ad invicem quae in materia communicant. Sed anima et ignis corporeus non communicant in materia: quia spiritualium et corporalium non est materia communis. Unde non possunt ad invicem transmutari, ut Boetius in eodem libro dicit; ergo anima separata ab igne non patitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 arg. 4
Praeterea, omne quod patitur recipit aliquid ab agente. Si ergo anima patiatur ab igne corporeo, aliquid ab eo recipiet. Sed omne quod recipitur in aliquo, est in eo per modum recipientis. Ergo quod recipitur ab igne in anima, non est in eo materialiter, sed spiritualiter. Sed formae rerum in anima spiritualiter existentes sunt perfectiones ipsius. Ergo, etsi patiatur ab igne corporeo, hoc non erit in eius poenam, sed magis in eius perfectionem.
Praeterea, omne quod patitur recipit aliquid ab agente. Si ergo anima patiatur ab igne corporeo, aliquid ab eo recipiet. Sed omne quod recipitur in aliquo, est in eo per modum recipientis. Ergo quod recipitur ab igne in anima, non est in eo materialiter, sed spiritualiter. Sed formae rerum in anima spiritualiter existentes sunt perfectiones ipsius. Ergo, etsi patiatur ab igne corporeo, hoc non erit in eius poenam, sed magis in eius perfectionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 arg. 5
Si dicatur quod hoc ipso anima punitur ab igne quod ignem videt, ut videtur dicere Gregorius, IV Dialog.: contra. Si videt anima ignem inferni, non potest videre nisi visione intellectuali: cum non habeat organa quibus visio sensitiva vel imaginaria perficitur. Sed visio intellectualis non videtur quod possit esse causa tristitiae: delectationi enim quae est in considerando, non est tristitia contrarium, secundum Philosophum. Ergo ex tali visione anima non punitur.
Si dicatur quod hoc ipso anima punitur ab igne quod ignem videt, ut videtur dicere Gregorius, IV Dialog.: contra. Si videt anima ignem inferni, non potest videre nisi visione intellectuali: cum non habeat organa quibus visio sensitiva vel imaginaria perficitur. Sed visio intellectualis non videtur quod possit esse causa tristitiae: delectationi enim quae est in considerando, non est tristitia contrarium, secundum Philosophum. Ergo ex tali visione anima non punitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 arg. 6
Si dicatur quod anima patitur ab igne corporeo eo quod tenetur ab eo, sicut nunc tenetur a corpore dum vivit in corpore: contra. Anima, dum in corpore vivit, tenetur a corpore inquantum ex ea et corpore fit unum sicut ex materia et forma fit unum. Sed anima non erit forma illius ignis corporei. Ergo supra dicto modo non poterit ab illo igne teneri.
Si dicatur quod anima patitur ab igne corporeo eo quod tenetur ab eo, sicut nunc tenetur a corpore dum vivit in corpore: contra. Anima, dum in corpore vivit, tenetur a corpore inquantum ex ea et corpore fit unum sicut ex materia et forma fit unum. Sed anima non erit forma illius ignis corporei. Ergo supra dicto modo non poterit ab illo igne teneri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 arg. 7
Praeterea, omne agens corporeum agit per contactum. Sed non potest esse aliquis contactus ignis corporei et animae: quia contactus solum fit inter corpora quae habent ultima simul. Ergo anima ab igne corporeo non patitur.
Praeterea, omne agens corporeum agit per contactum. Sed non potest esse aliquis contactus ignis corporei et animae: quia contactus solum fit inter corpora quae habent ultima simul. Ergo anima ab igne corporeo non patitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 arg. 8
Praeterea, agens organicum, non agit in remota nisi per hoc quod agit in media: unde per determinatam distantiam agere potest proportionatam suae virtuti. Sed animae, vel ad minus daemones, de quibus est eadem ratio, quandoque sunt extra locum inferni; quandoque etiam in hoc mundo hominibus apparent. Nec tamen sunt a poena immunes: sicut enim gloria sanctorum nunquam interrumpitur, ita nec poena damnatorum. Nec tamen videmus quod omnia intermedia ab igne inferni patiantur. Nec iterum est credibile aliquid corporeum de natura elementi esse tantae virtutis ut ad tantam distantiam actionem suam diffundat. Ergo non videtur quod poenas quas animae damnatorum sustinent, ab igne corporeo patiantur.
Praeterea, agens organicum, non agit in remota nisi per hoc quod agit in media: unde per determinatam distantiam agere potest proportionatam suae virtuti. Sed animae, vel ad minus daemones, de quibus est eadem ratio, quandoque sunt extra locum inferni; quandoque etiam in hoc mundo hominibus apparent. Nec tamen sunt a poena immunes: sicut enim gloria sanctorum nunquam interrumpitur, ita nec poena damnatorum. Nec tamen videmus quod omnia intermedia ab igne inferni patiantur. Nec iterum est credibile aliquid corporeum de natura elementi esse tantae virtutis ut ad tantam distantiam actionem suam diffundat. Ergo non videtur quod poenas quas animae damnatorum sustinent, ab igne corporeo patiantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Eadem ratio est in animabus separatis et daemonibus quod ab igne corporeo pati possint. Sed daemones ab eo patiuntur: cum puniantur ab illo igne in quem corpora damnatorum proiicientur post resurrectionem, quem oportet esse corporeum; et hoc patet per sententiam Domini, Matth. 25, (41): ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Ergo et animae separatae ab igne corporeo pati possunt.
Sed contra: Eadem ratio est in animabus separatis et daemonibus quod ab igne corporeo pati possint. Sed daemones ab eo patiuntur: cum puniantur ab illo igne in quem corpora damnatorum proiicientur post resurrectionem, quem oportet esse corporeum; et hoc patet per sententiam Domini, Matth. 25, (41): ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Ergo et animae separatae ab igne corporeo pati possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 arg. 9
Praeterea, poena debet respondere culpae. Sed anima per culpam se corpori subiecit per pravam concupiscentiam. Ergo iustum est ut in poenam rei corporeae subiiciatur per passionem.
Praeterea, poena debet respondere culpae. Sed anima per culpam se corpori subiecit per pravam concupiscentiam. Ergo iustum est ut in poenam rei corporeae subiiciatur per passionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 arg. 10
Praeterea, maior est unio formae ad materiam quam agentis ad patiens. Sed diversitas naturae spiritualis et corporalis non impedit quin anima sit forma corporis. Ergo nec impedit quin possit a corpore pati.
Praeterea, maior est unio formae ad materiam quam agentis ad patiens. Sed diversitas naturae spiritualis et corporalis non impedit quin anima sit forma corporis. Ergo nec impedit quin possit a corpore pati.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, supposito ex praedictis quod ignis inferni non sit metaphorice dictus, nec ignis imaginarius, sed verus ignis corporeus, oportet dicere quod anima ab igne corporeo patietur: cum Dominus ignem illum diabolo et angelis eius paratum esse dicat, Matth. 25, (41), qui sunt incorporei sicut illa. Sed quomodo pati possit, multipliciter assignatur.
Quidam enim dixerunt quod hoc ipsum quod est ignem videre, sit animam ab igne pati. Unde Gregorius, in IV Dialog., dicit: ignem eo ipso patitur anima quo videt.
Sed illud non videtur sufficere. Quia quodlibet visum, ex hoc quod videtur, est perfectio videntis. Unde non potest in eius poenam cedere inquantum est visum. Sed quandoque est punitivum vel contristans per accidens, inquantum scilicet apprehenditur ut nocivum. Unde oportet quod, praeter hoc quod anima ignem illum videt, sit aliqua comparatio animae ad ignem secundum quam ignis animae noceat.
Unde alii dixerunt quod, quamvis ignis corporeus non possit animam exurere, tamen anima apprehendit ipsum ut nocivum sibi, et ad talem apprehensionem afficitur timore et dolore: ut in eis impleatur id quod dicitur: trepidaverunt timore ubi non erat timor. Unde Gregorius, in IV Dialog., dicit quod, quia anima cremari se conspicit, crematur.
Sed hoc iterum non videtur sufficere. Quia secundum hoc passio animae ab igne non esset secundum rei veritatem, sed secundum apparentiam tantum. Quamvis enim possit esse vera passio tristitiae vel doloris ex aliqua falsa imaginatione, ut Augustinus dicit, XII super Genesis ad literam.; tamen non potest dici quod secundum illam passionem vere patiatur a re, sed a similitudine rei quam conspicit. Et iterum iste modus passionis magis recederet a reali passione quam ille qui ponitur per imaginarias visiones: eum ille dicatur per veras imagines rerum esse, quas anima secum defert; iste autem per falsas conceptiones, quas anima errans fingit. Et iterum non est probabile quod animae separatae, vel daemones, qui subtilitate ingenii pollent, putarent ignem corporeum sibi nocere posse, si ab eo nullatenus gravarentur.
Unde alii dicunt quod oportet ponere animam etiam realiter ab igne corporeo pati. Unde et Gregorius, in IV Dialog., dicit: colligere ex dictis Evangelicis possumus quod incendium anima non solum videndo, sed etiam experiendo, patiatur. Sed hoc tali modo fieri ponunt. Dicunt enim quod ignis ille corporeus considerari potest dupliciter. Uno modo, secundum quod est res quaedam corporea. Et hoc modo non habet quod in animam agere possit. Alio modo, secundum quod est instrumentum divinae iustitiae vindicantis: hoc enim divinale iustitiae ordo exigit, ut anima quae peccando se rebus corporalibus subdidit, eis etiam in poenam subdatur. Instrumentum autem non solum agit virtute propriae naturae, sed etiam in virtute principalis agentis. Et ita non est inconveniens si ignis ille, cum agat in vi spiritualis agentis, in spiritum agat hominis vel daemonis; per modum etiam quo de sacramentis dictum est quod animam sanctificant.
Sed istud etiam non videtur sufficere. Quia omne instrumentum in id circa quod instrumentaliter operatur, habet propriam actionem sibi connaturalem, et non solum illam actionem secundum quam agit in virtute principalis agentis: immo exercendo primam actionem oportet quod efficiat hanc secundam, sicut aqua lavando corpus in baptismo sanctificat animam, et serra secando lignum perducit ad formam domus. Unde oportet dare igni aliquam actionem in animam quae sit ei connaturalis, ad hoc quod sit instrumentum divinae iustitiae peccata vindicantis.
Et ideo dicendum quod corpus in spiritum naturaliter agere non potest nec ei aliquo modo obesse vel ipsum gravare, nisi secundum quod aliquo modo corpori unitur: sic enim invenimus quod corpus quod corrumpitur, aggravat animam, Sap. 9, (15). Spiritus autem corpori unitur dupliciter. Uno modo, ut forma materiae, ut ex eis fiat unum simpliciter. Et sic spiritus unitus corpori et vivificat corpus, et a corpore aliqualiter aggravatur. Sic autem spiritus hominis vel daemonis igni corporeo non unitur. Alio modo, sicut movens mobili; vel sicut locatum loco, eo modo quo incorporalia sunt in loco. Et secundum hoc spiritus incorporei creati loco definiuntur, ita in uno loco existentes quod non in alio. Quamvis autem res corporea ex sua natura habeat quod spiritum incorporeum loco definiat, non tamen ex sua natura habet quod spiritum incorporeum loco definitum detineat, ut ita alligetur illi loco quod ad alia divertere non possit: cum spiritus non sit ita in loco naturaliter quod loco subdatur. Sed hoc superadditur igni corporeo inquantum est instrumentum divinae iustitiae vindicantis, quod sic detinet spiritum. Et ita efficitur ei poenalis, retardans eum ab executione propriae voluntatis, ne scilicet possit operari ubi vult et secundum quod vult.
Et hunc modum ponit Gregorius, in IV Dialog. Exponens enim quomodo anima incendium experiendo patiatur, sic dicit: cum veritas peccatorem divitem damnatum in igne perhibeat, quisnam sapiens reproborum animas teneri ignibus neget? Et hoc etiam Iulianus dicit, ut in littera Magister dicit: si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur etiam, non post mortem corporeo igne teneatur? Augustinus etiam, XXI de Civ. Dei, dicit quod, sicut anima in hominis conditione iungitur corpori ut dans ei vitam, quamvis illud sit spirituale et hoc corporale, et ex illa coniunctione vehementer concipit amorem ad corpus; sic ligatur igni ut accipiens ab eo poenam, et ex illa coniunctione concipit horrorem.
Oportet ergo omnes praedictos modos in unum colligere, ut perfecte videatur quomodo anima ab igne corporeo patiatur: ut scilicet dicamus quod ignis ex natura sua habet quod spiritus incorporeus ei coniungi possit ut loco locatum; sed inquantum est instrumentum divinae iustitiae, habet ut ipsum quodammodo retineat alligatum; et in hoc veraciter ignis ille est spiritui nocivus; et sic anima, ignem ut sibi nocivum videns, ab igne cruciatur. Unde Gregorius, in IV Dialog., omnia ista per ordinem tangit, ut ex praemissis eius auctoritatibus patet.
R: III Q. 62 A. 1[t:iiia q. 62 a. 1] III Q. 62 A. 4[t:iiia q. 62 a. 4]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur inquirendo. Unde etiam alium modum ponit determinando, in libro de Civitate Dei, ut ex dictis patet.
Vel dicendum quod Augustinus intelligit quod ea quibus anima proxime afficitur ad dolorem vel tristitiam, sunt spiritualia: non enim affligeretur nisi ignem ut nocivum sibi apprehenderet. Ignis ergo apprehensus est proximum affligens: sed ignis corporeus extra animam existens est affligens remotum.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur inquirendo. Unde etiam alium modum ponit determinando, in libro de Civitate Dei, ut ex dictis patet.
Vel dicendum quod Augustinus intelligit quod ea quibus anima proxime afficitur ad dolorem vel tristitiam, sunt spiritualia: non enim affligeretur nisi ignem ut nocivum sibi apprehenderet. Ignis ergo apprehensus est proximum affligens: sed ignis corporeus extra animam existens est affligens remotum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis anima simpliciter sit igne nobilior, ignis tamen est anima nobilior inquantum est instrumentum divinae iustitiae.
Ad secundum dicendum quod, quamvis anima simpliciter sit igne nobilior, ignis tamen est anima nobilior inquantum est instrumentum divinae iustitiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod Philosophus et Boetius loquuntur de actione illa per quam patiens transmutatur in naturam agentis. Talis autem non est actio ignis in animam. Et propter hoc ratio non concludit.
Ad tertium dicendum quod Philosophus et Boetius loquuntur de actione illa per quam patiens transmutatur in naturam agentis. Talis autem non est actio ignis in animam. Et propter hoc ratio non concludit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod ignis agit iri animam non per modum influentis, sed per modum detinentis, ut ex dictis patet. Et ideo ratio non est ad propositum.
Ad quartum dicendum quod ignis agit iri animam non per modum influentis, sed per modum detinentis, ut ex dictis patet. Et ideo ratio non est ad propositum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod in visione intellectuali non est tristitia ex hoc ipso quod aliquid videatur: cum illud quod videtur, nullo modo intellectui possit esse contrarium inquantum videtur. In sensu autem hoc quod videtur, ex ipsa actione quam agit in visum ut videatur, potest esse corruptivum visus per accidens, inquantum corrumpit harmoniam organi. Sed tamen visio intellectualis potest esse contrinstans inquantum id quod videtur apprehenditur ut nocivum: non quasi noceat eo ipso quod videtur, sed alio quocumque modo. Et sic anima videndo ignem affligitur.
Ad quintum dicendum quod in visione intellectuali non est tristitia ex hoc ipso quod aliquid videatur: cum illud quod videtur, nullo modo intellectui possit esse contrarium inquantum videtur. In sensu autem hoc quod videtur, ex ipsa actione quam agit in visum ut videatur, potest esse corruptivum visus per accidens, inquantum corrumpit harmoniam organi. Sed tamen visio intellectualis potest esse contrinstans inquantum id quod videtur apprehenditur ut nocivum: non quasi noceat eo ipso quod videtur, sed alio quocumque modo. Et sic anima videndo ignem affligitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 ad 6
Ad sextum dicendum quod non est simile quantum ad omnia, sed quantum ad aliquid, ut ex dictis patet.
Ad sextum dicendum quod non est simile quantum ad omnia, sed quantum ad aliquid, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 ad 7
Ad septimum dicendum quod, quamvis non sit tactus corporalis inter animam et corpus, tamen est inter ea aliquis tactus spiritualis: sicut etiam motor caeli, cum sit spiritualis, spirituali tactu tangit caelum ipsum movens, per modum quo dicitur contristans tangere, sicut dicitur in I de Generatione. Et huiusmodi modus sufficit ad actionem.
Ad septimum dicendum quod, quamvis non sit tactus corporalis inter animam et corpus, tamen est inter ea aliquis tactus spiritualis: sicut etiam motor caeli, cum sit spiritualis, spirituali tactu tangit caelum ipsum movens, per modum quo dicitur contristans tangere, sicut dicitur in I de Generatione. Et huiusmodi modus sufficit ad actionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 70 a. 3 ad 8
Ad octavum dicendum quod spiritus damnati nunquam sunt extra infernum nisi ex dispensatione divina, vel ad instructionem vel ad exercitium electorum. Ubicumque autem extra infernum sint, semper tamen vident ignem inferni ut eis in poenam praeparatum. Unde, cum ista visio sit immediate affligens, ut dictum est, ubicumque sunt, ab igne inferni affliguntur: sicut et captivi extra carcerem existentes quodammodo a carcere affliguntur, dum vident se ad carcerem damnatos. Unde, sicut gloria electorum in nullo minuitur, nec quantum ad praemium essentiale nec quantum ad accidentale, si aliquando extra caelum empyreum sint, quod quodammodo in eorum gloriam cedit; ita etiam in nullo minuitur poena damnatorum si extra infernum ex divina dispensatione ponantur ad tempus. Et hoc est quod Glossa dicit, super illud Iac. 3, (6), inflammat rotam nativitatis nostrae etc.: diabolus, ubicumque sit, sive sub aere sive sub terra, secum trahit tormenta suarum flammarum. Obiectio autem procedit ac si ignis corporeus affligeret immediate spiritus sicut affligit corpora.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 71: De suffragiis mortuorum
Suppl q. 71 pr.
Deinde considerandum est de suffragiis mortuorum.
Et circa hoc quaeruntur quatuordecim.
Primo: utrum suffragia quae per unum fiunt, alii prodesse possint.
Secundo: utrum mortui iuvari possint ex operibus vivorum.
Tertio: utrum suffragia per peccatores facta mortuis prosint.
Quarto: utrum suffragia pro mortuis facta facientibus prosint.
Quinto: utrum suffragia existentibus in inferno prosint.
Sexto: utrum prosint existentibus in purgatorio.
Septimo: utrum valeant pueris existentibus in limbo.
Octavo: utrum aliquo modo prosint existentibus in patria.
Nono: utrum oratio Ecclesiae, et Sacrificium Altaris, et eleemosyna, prosint defunctis.
Decimo: utrum indulgentiae quas Ecclesia facit, eis prosint.
Undecimo: utrum cultus exequiarum eis prbsint.
Duodecimo: utrum suffragia magis prosint ei pro quo fiunt quam aliis.
Decimotertio: utrum suffragia pro multis facta valeant tantum singulis ac si pro unoquoque singulariter fierent.
Decimoquarto: utrum valeant tantum communia suffragia illis pro quibus specialia non fiunt, quantum illis pro quibus fiunt valent specialia et communia simul.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum suffragia per unum facta alii prodesse possint
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 71 a. 6 co.
suppl q. 71 a. 13 ad 3[t:suppl q. 71 a. 6 co.][t:suppl q. 71 a. 13 ad 3]
Suppl q. 71 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod suffragia per unum facta alii prodesse non possint. Galat. 6, (8): quae enim seminaverit homo, haec et metet. Sed si unus ex suffragiis alterius consequeretur fructum, meteret ab aliis seminata. Ergo ex suffragiis aliorum nullus fructum consequitur.
suppl q. 71 a. 6 co.
suppl q. 71 a. 13 ad 3[t:suppl q. 71 a. 6 co.][t:suppl q. 71 a. 13 ad 3]
Suppl q. 71 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod suffragia per unum facta alii prodesse non possint. Galat. 6, (8): quae enim seminaverit homo, haec et metet. Sed si unus ex suffragiis alterius consequeretur fructum, meteret ab aliis seminata. Ergo ex suffragiis aliorum nullus fructum consequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 1 arg. 2
Praeterea, ad iustitiam Dei pertinet ut unicuique tribuatur pro meritis: unde Psalmus (61, 13): tu reddes unicuique secundum opera sua. Sed iustitiam Dei deficere est impossibile. Ergo impossibile est quod unus ex operibus alterius iuvetur.
Praeterea, ad iustitiam Dei pertinet ut unicuique tribuatur pro meritis: unde Psalmus (61, 13): tu reddes unicuique secundum opera sua. Sed iustitiam Dei deficere est impossibile. Ergo impossibile est quod unus ex operibus alterius iuvetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 1 arg. 3
Praeterea, secundum eandem rationem est aliquod opus meritorium et laudabile: quia, scilicet, inquantum est voluntarium. Sed ex opere unius non laudatur alter. Ergo nec opus unius potest esse alteri meritorium.
Praeterea, secundum eandem rationem est aliquod opus meritorium et laudabile: quia, scilicet, inquantum est voluntarium. Sed ex opere unius non laudatur alter. Ergo nec opus unius potest esse alteri meritorium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 1 arg. 4
Praeterea, ad iustitiam divinam pertinet similiter bona reddere pro bonis, et mala pro malis. Sed nullus punitur pro malis alterius, immo, ut dicitur Ezech. 18, (20), anima quae peccaverit, ipsa morietur. Ergo nec unus iuvatur pro bono alterius.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Praeterea, ad iustitiam divinam pertinet similiter bona reddere pro bonis, et mala pro malis. Sed nullus punitur pro malis alterius, immo, ut dicitur Ezech. 18, (20), anima quae peccaverit, ipsa morietur. Ergo nec unus iuvatur pro bono alterius.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur in Psalmo (118, 63): particeps ego sum omnium timentium te, etc.
Sed contra: Est quod dicitur in Psalmo (118, 63): particeps ego sum omnium timentium te, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 1 arg. 5
Praeterea, omnes fideles per caritatem uniti sunt unius corporis Ecclesiae membra. Sed unum membrum iuvatur per alterum. Ergo unus homo potest ex alterius meritis iuvari.
Praeterea, omnes fideles per caritatem uniti sunt unius corporis Ecclesiae membra. Sed unum membrum iuvatur per alterum. Ergo unus homo potest ex alterius meritis iuvari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod actus noster ad duo valere potest: primo, ad aliquem statum acquirendum, sicut per opus meritorium homo acquirit statum beatitudinis; secundo, ad aliquid consequens statum, sicut homo per aliquem actum meretur aliquod praemium accidentale, vel dimissionem poenae. Ad utrumque autem horum actus noster dupliciter valere potest: uno modo, per viam meriti; alio modo, per viam orationis. Et est differentia inter istas duas vias, quia meritum innititur iustitiae; sed orans impetrat petitum ex sola liberalitate eius qui oratur.
Dicendum ergo quod opus unius nullo modo potest alteri valere ad statum consequendum per viam meriti, ut scilicet ex his quae ego facio, aliquis mereatur vitam aeternam. Quia sors gloriae redditur secundum mensuram accipientis: unusquisque autem ex actu suo disponitur, et non ex alieno; et dico dispositione dignitatis ad praemium. Sed per viam orationis etiam quantum ad statum consequendum opus unius alteri, dum est in via, valere potest: sicut quod unus homo impetrat alteri primam gratiam. Cum enim impetratio orationis sit secundum liberalitatem Dei, qui oratur, ad omnia illa impetratio orationis se potest extendere quae potestati divinae subsunt ordinate.
Sed quantum ad aliquid quod est consequens vel accessorium ad statum, opus unius potest valere alteri non solum per viam orationis, sed etiam per viam meriti. Quod quidem dupliciter contingit. Vel propter communicantiam in radice operis, quae est caritas in operibus meritoriis. Et ideo omnes qui sibi invicem caritate connectuntur, aliquod emolumentum ex mutuis operibus reportant: tamen secundum mensuram status uniuscuiusque; quia etiam in patria unusquisque gaudebit de bonis alterius. Et inde est quod articulus fidei ponitur sanctorum communio. Alio modo, ex intentione facientis, qui aliqua opera specialiter ad hoc, facit ut talibus prosint. Unde ista opera quodammodo efficiuntur eorum pro quibus fiunt, quasi eis a faciente collata. Unde possunt eis valere vel ad impletionem satisfactionis; vel ad quidquid huiusmodi quod statum non mutat.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod messio illa est perceptio vitae aeternae: sicut habetur Ioan. 4, (36): et qui metit fructum congregat in vitam aeternam. Sors autem vitae aeternae non datur alicui nisi pro propriis operibus: quia, etsi aliquis alteri impetret ut ad vitam aeternam perveniat, nunquam tamen hoc fit nisi mediantibus operibus propriis; dum scilicet precibus alicuius gratia alicui datur, per quam meretur vitam aeternam.
Ad primum ergo dicendum quod messio illa est perceptio vitae aeternae: sicut habetur Ioan. 4, (36): et qui metit fructum congregat in vitam aeternam. Sors autem vitae aeternae non datur alicui nisi pro propriis operibus: quia, etsi aliquis alteri impetret ut ad vitam aeternam perveniat, nunquam tamen hoc fit nisi mediantibus operibus propriis; dum scilicet precibus alicuius gratia alicui datur, per quam meretur vitam aeternam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod opus quod pro aliquo fit, efficitur eius pro quo fit. Et similiter opus quod est eius qui mecum est unum, quodammodo est et meum. Unde non est contra divinam iustitiam si unus fructum percipit de operibus factis ab eo qui est unum secum in caritate, vel ab operibus pro se factis. Hoc etiam secundum humanam iustitiam contingit, ut satisfactio unius pro alio accipiatur.
Ad secundum dicendum quod opus quod pro aliquo fit, efficitur eius pro quo fit. Et similiter opus quod est eius qui mecum est unum, quodammodo est et meum. Unde non est contra divinam iustitiam si unus fructum percipit de operibus factis ab eo qui est unum secum in caritate, vel ab operibus pro se factis. Hoc etiam secundum humanam iustitiam contingit, ut satisfactio unius pro alio accipiatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod laus non datur alicui nisi secundum ordinem eius ad actum: unde laus est ad aliquid, ut dicitur in I Ethic. Et quia ex opere alterius nullus efficitur vel ostenditur bene dispositus vel male ad aliquid, inde est quod nullus laudatur ex operibus alterius: nisi per accidens, secundum quod ipse est aliquo modo operum illorum causa, consilium vel auxilium praebendo, seu inducendo, vel quocumque alio modo. Sed opus est meritorium alicui non solum considerata eius dispositione, sed etiam quantum ad aliquid consequens dispositionem vel statum eius, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum quod laus non datur alicui nisi secundum ordinem eius ad actum: unde laus est ad aliquid, ut dicitur in I Ethic. Et quia ex opere alterius nullus efficitur vel ostenditur bene dispositus vel male ad aliquid, inde est quod nullus laudatur ex operibus alterius: nisi per accidens, secundum quod ipse est aliquo modo operum illorum causa, consilium vel auxilium praebendo, seu inducendo, vel quocumque alio modo. Sed opus est meritorium alicui non solum considerata eius dispositione, sed etiam quantum ad aliquid consequens dispositionem vel statum eius, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod auferre alicui quod sibi debetur, hoc directe iustitiae repugnat. Sed dare aliquid alicui quod ei non debetur, hoc non est iustitiae contrarium, sed metas iustitiae excedit: est enim liberalitatis. Non autem posset aliquis laedi ex malis alterius nisi aliquid ei de suo subtraheretur. Et ideo non ita convenit quod aliquis puniatur pro peccatis alterius, sicut quod emolumentum percipiat ex bonis alterius.
Ad quartum dicendum quod auferre alicui quod sibi debetur, hoc directe iustitiae repugnat. Sed dare aliquid alicui quod ei non debetur, hoc non est iustitiae contrarium, sed metas iustitiae excedit: est enim liberalitatis. Non autem posset aliquis laedi ex malis alterius nisi aliquid ei de suo subtraheretur. Et ideo non ita convenit quod aliquis puniatur pro peccatis alterius, sicut quod emolumentum percipiat ex bonis alterius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum mortui possint iuvari ex operibus vivorum
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 71 a. 6 co.[t:suppl q. 71 a. 6 co.]
Suppl q. 71 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mortui non possint iuvari ex operibus vivorum. Primo, per hoc quod dicit Apostolus, II Cor. 5, (10): omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis quae gessit. Ergo ex his quae post mortem hominis geruntur, quanto extra corpus erit, nihil ei accrescere poterit ex aliquibus operibus.
suppl q. 71 a. 6 co.[t:suppl q. 71 a. 6 co.]
Suppl q. 71 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod mortui non possint iuvari ex operibus vivorum. Primo, per hoc quod dicit Apostolus, II Cor. 5, (10): omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis quae gessit. Ergo ex his quae post mortem hominis geruntur, quanto extra corpus erit, nihil ei accrescere poterit ex aliquibus operibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 2 arg. 2
Praeterea, hoc idem videtur ex hoc quod habetur Apoc. 14, (13): beati mortui qui in Domino moriuntur: opera enim illorum sequuntur illos.
Praeterea, hoc idem videtur ex hoc quod habetur Apoc. 14, (13): beati mortui qui in Domino moriuntur: opera enim illorum sequuntur illos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 2 arg. 3
Praeterea, proficere ex opere aliquo est solum in via existentis. Sed homines post mortem iam non sunt viatores; quia de eis hoc intelligitur quod legitur Iob 19, (8): semitam meam circumsepsit, et transire non possum. Ergo mortui de suffragiis alicuius iuvari non possunt.
Praeterea, proficere ex opere aliquo est solum in via existentis. Sed homines post mortem iam non sunt viatores; quia de eis hoc intelligitur quod legitur Iob 19, (8): semitam meam circumsepsit, et transire non possum. Ergo mortui de suffragiis alicuius iuvari non possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 2 arg. 4
Praeterea, nullus iuvatur ex opere alterius nisi sit aliqua vitae communicatio inter eos. Sed nulla communicatio est mortuorum ad vivos, secundum Philosophum, in I Ethic. Ergo suffragia vivorum non prosunt mortuis.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Praeterea, nullus iuvatur ex opere alterius nisi sit aliqua vitae communicatio inter eos. Sed nulla communicatio est mortuorum ad vivos, secundum Philosophum, in I Ethic. Ergo suffragia vivorum non prosunt mortuis.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod habetur II Machab. 12, (46): sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. Sed hoc esset inutile nisi eos iuvaret. Ergo suffragia vivorum mortuis prosunt.
Sed contra: Est quod habetur II Machab. 12, (46): sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. Sed hoc esset inutile nisi eos iuvaret. Ergo suffragia vivorum mortuis prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 2 arg. 5
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Cura pro mortuis agenda: non parva est universae Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret, auctoritas, ut in precibus sacerdotis, quae Domino Deo ad eius altare funduntur, locum suum habeat etiam commendatio mortuorum. Quae quidem consuetudo ab ipsis Apostolis inchoavit: ut dicit Damascenus, in quodam sermone de Suffragiis Mortuorum, sic dicens: mysteriorum conscii discipuli Salvatoris et sacri Apostoli in tremendis et vivificis mysteriis memoriam fieri eorum qui fideliter dormierunt, sanxerunt. Quod etiam per Dionysium patet, in ult. cap. Eccles. Hier., ubi ritum commemorat quo in primitiva Ecclesia pro mortuis orabatur; ubi etiam Dionysius asserit suffragia vivorum mortuis prodesse. Ergo hoc indubitanter credendum est.
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Cura pro mortuis agenda: non parva est universae Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret, auctoritas, ut in precibus sacerdotis, quae Domino Deo ad eius altare funduntur, locum suum habeat etiam commendatio mortuorum. Quae quidem consuetudo ab ipsis Apostolis inchoavit: ut dicit Damascenus, in quodam sermone de Suffragiis Mortuorum, sic dicens: mysteriorum conscii discipuli Salvatoris et sacri Apostoli in tremendis et vivificis mysteriis memoriam fieri eorum qui fideliter dormierunt, sanxerunt. Quod etiam per Dionysium patet, in ult. cap. Eccles. Hier., ubi ritum commemorat quo in primitiva Ecclesia pro mortuis orabatur; ubi etiam Dionysius asserit suffragia vivorum mortuis prodesse. Ergo hoc indubitanter credendum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod caritas, quae est vinculum Ecclesiae membra uniens, non solum ad vivos se extendit, sed etiam ad mortuos qui in caritate decedunt: caritas enim vita corporis non finitur, I Cor. 13, (8): caritas nunquam excidit: Similiter etiam mortui in memoriis hominum, viventium vivunt: et ideo intentio viventium ad eos dirigi potest. Et sic suffragia vivorum mortuis dupliciter prosunt, sicut et vivis: et propter caritatis unionem; et propter intentionem ad eos directam.
Non tamen sic eis valere credenda sunt vivorum suffragia ut status eorum mutetur de miseria ad felicitatem vel e converso. Sed valet ad diminutionem poenae, vel aliquid huiusmodi quod statum mortui non transmutat.
Respondeo dicendum quod caritas, quae est vinculum Ecclesiae membra uniens, non solum ad vivos se extendit, sed etiam ad mortuos qui in caritate decedunt: caritas enim vita corporis non finitur, I Cor. 13, (8): caritas nunquam excidit: Similiter etiam mortui in memoriis hominum, viventium vivunt: et ideo intentio viventium ad eos dirigi potest. Et sic suffragia vivorum mortuis dupliciter prosunt, sicut et vivis: et propter caritatis unionem; et propter intentionem ad eos directam.
Non tamen sic eis valere credenda sunt vivorum suffragia ut status eorum mutetur de miseria ad felicitatem vel e converso. Sed valet ad diminutionem poenae, vel aliquid huiusmodi quod statum mortui non transmutat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod homo, dum in corpore vixit, meruit ut haec ei valerent post mortem. Et ideo, si post hanc vitam eis iuvatur, nihilominus hoc procedit ex his quae in corpore gessit.
Vel dicendum, secundum Ioannem Damascenum, in sermone praedicto, quod hoc est intelligendum quantum ad retributionem quae fiet in finali iudicio, quae erit aeternae gloriae vel aeternae miseriae, in qua quilibet recipiet solum, secundum quod ipse in corpore gessit. Interim, autem iuvari possunt vivorum suffragiis.
Ad primum ergo dicendum quod homo, dum in corpore vixit, meruit ut haec ei valerent post mortem. Et ideo, si post hanc vitam eis iuvatur, nihilominus hoc procedit ex his quae in corpore gessit.
Vel dicendum, secundum Ioannem Damascenum, in sermone praedicto, quod hoc est intelligendum quantum ad retributionem quae fiet in finali iudicio, quae erit aeternae gloriae vel aeternae miseriae, in qua quilibet recipiet solum, secundum quod ipse in corpore gessit. Interim, autem iuvari possunt vivorum suffragiis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod auctoritas illa expresse loquitur de sequela aeternae retributionis: quod patet ex hoc quod praemittitur, beati mortui, etc.
Vel dicendum quod opera pro eis. facta sunt etiam quodammodo eorum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod auctoritas illa expresse loquitur de sequela aeternae retributionis: quod patet ex hoc quod praemittitur, beati mortui, etc.
Vel dicendum quod opera pro eis. facta sunt etiam quodammodo eorum, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis animae post mortem non sint simpliciter in statu viae, sed quantum ad aliquid adhuc sunt in statu viae: inquantum scilicet eorum progressus adhuc retardatur ab ultima retributione. Et ideo simpliciter eorum via est circumsepta, ut non possint ulterius per aliqua opera transmutari secundum statum felicitatis et miseriae. Sed quantum ad hoc non est circumsepta, quin, quantum ad hoc quod detinentur ab ultima retributione, possint ab aliis iuvari: quia secundum hoc adhuc sunt in via.
Ad tertium dicendum quod, quamvis animae post mortem non sint simpliciter in statu viae, sed quantum ad aliquid adhuc sunt in statu viae: inquantum scilicet eorum progressus adhuc retardatur ab ultima retributione. Et ideo simpliciter eorum via est circumsepta, ut non possint ulterius per aliqua opera transmutari secundum statum felicitatis et miseriae. Sed quantum ad hoc non est circumsepta, quin, quantum ad hoc quod detinentur ab ultima retributione, possint ab aliis iuvari: quia secundum hoc adhuc sunt in via.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis communicatio civilium operum, de qua Philosophus loquitur, non possit esse mortuorum ad vivos, quia mortui extra vitam civilem sunt; potest tamen eorum communicatio esse quantum ad opera vitae spiritualis, quae est per caritatem ad Deum, cui mortuorum spiritus vivunt.
Ad quartum dicendum quod, quamvis communicatio civilium operum, de qua Philosophus loquitur, non possit esse mortuorum ad vivos, quia mortui extra vitam civilem sunt; potest tamen eorum communicatio esse quantum ad opera vitae spiritualis, quae est per caritatem ad Deum, cui mortuorum spiritus vivunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum suffragia facta per peccatores mortuis prosint
Suppl q. 71 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod suffragia per peccatores facta mortuis non prosint. Quia, ut dicitur Ioan. 9, (31), peccatores Deus non audit. Sed, si orationes eorum prodessent illis pro quibus orant, a Deo exaudirentur. Ergo suffragia per eos facta mortuis non prosunt.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod suffragia per peccatores facta mortuis non prosint. Quia, ut dicitur Ioan. 9, (31), peccatores Deus non audit. Sed, si orationes eorum prodessent illis pro quibus orant, a Deo exaudirentur. Ergo suffragia per eos facta mortuis non prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 arg. 2
Praeterea, Gregorius, in Pastorali, dicit quod, cum is qui displicet ad interpellandum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Sed quilibet peccator Deo displicet. Ergo per peccatorum suffragia Deus ad misericordiam non flectitur. Et ideo talia suffragia non prosunt.
Praeterea, Gregorius, in Pastorali, dicit quod, cum is qui displicet ad interpellandum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Sed quilibet peccator Deo displicet. Ergo per peccatorum suffragia Deus ad misericordiam non flectitur. Et ideo talia suffragia non prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 arg. 3
Praeterea, opus alicuius magis videtur esse fructuosum facienti quam alteri. Sed peccator per opera nihil meretur sibi. Ergo multo minus potest alteri mereri.
Praeterea, opus alicuius magis videtur esse fructuosum facienti quam alteri. Sed peccator per opera nihil meretur sibi. Ergo multo minus potest alteri mereri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 arg. 4
Praeterea, omne opus meritorium oportet esse vivificatum, idest caritate informatum. Sed opera per peccatores facta sunt mortua. Ergo non possunt per ea mortui iuvari pro quibus fiunt.
Praeterea, omne opus meritorium oportet esse vivificatum, idest caritate informatum. Sed opera per peccatores facta sunt mortua. Ergo non possunt per ea mortui iuvari pro quibus fiunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod nullus potest scire de altero pro certo utrum sit in statu culpae vel gratiae. Si ergo tantum illa suffragia prodessent quae fiunt per eos qui sunt in gratia, non posset homo scire per quos suffragia conquireret suis defunctis. Et ita multi a suffragiis procurandis retraherentur.
Sed contra: Est quod nullus potest scire de altero pro certo utrum sit in statu culpae vel gratiae. Si ergo tantum illa suffragia prodessent quae fiunt per eos qui sunt in gratia, non posset homo scire per quos suffragia conquireret suis defunctis. Et ita multi a suffragiis procurandis retraherentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 arg. 5
Praeterea, sicut Augustinus dicit, in littera, secundum hoc iuvatur aliquis mortuus ex suffragiis, secundum quod, dum viveret, meruit ut iuvaretur post mortem. Ergo valor suffragiorum mensuratur secundum conditionem eius pro quo fiunt. Non ergo differt utrum per bonos vel malos fiant.
Praeterea, sicut Augustinus dicit, in littera, secundum hoc iuvatur aliquis mortuus ex suffragiis, secundum quod, dum viveret, meruit ut iuvaretur post mortem. Ergo valor suffragiorum mensuratur secundum conditionem eius pro quo fiunt. Non ergo differt utrum per bonos vel malos fiant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in suffragiis quae per malos fiunt, duo possunt considerari. Primo, ipsum opus operatum: sicut Sacrificium Altaris. Et quia nostra sacramenta ex seipsis efficaciam habent absque opere operantis, quam aequaliter explent per quoscumque fiant, quantum ad hoc suffragia per malos facta defunctis prosunt.
Alio modo, quantum ad opus operans. Et sic distinguendum est. Quia operatio peccatoris suffragia facientis potest uno modo considerari prout: est eius. Et sic nullo modo meritoria esse potest nec sibi nec alii. Alio modo, inquantum est alterius. Quod dupliciter contingit. Uno modo, inquantum peccator suffragia faciens gerit personam totius Ecclesiae: sicut sacerdos dum dicit in ecclesia exequias, mortuorum. Et quia ille intelligitur facere cuius nomine vel vice fit, ut patet per Dionysium, in 13 cap. Cael. Hier., inde est quod suffragia, talis sacerdotis, quamvis sit peccator, defunctis prosunt. Alio modo, quando agit ut instrumentum alterius. Opus enim instrumenti est magis principalis agentis. Unde, quamvis ille qui agit ut instrumentum alterius, non sit in statu merendi, actio tamen eius potest esse meritoria ratione principalis agentis: sicut si servus in peccato existens quodcumque opus misericordiae facit ex praecepto domini sui caritatem habentis. Unde, si aliquis in caritate decedens praecipiat sibi suffragia fieri, vel alius praecipiat caritatem habens, illa suffragia valent defuncto, quamvis illi per quos fiunt in peccato existant. Magis tamen valerent si essent in caritate: quia tunc ex duabus partibus opera illa meritoria essent.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod oratio per peccatorem facta quandoque non est peccatoris, sed alterius, Et ideo secundum hoc digna est ut a Deo exaudiatur.
Tamen etiam quandoque Deus peccatores audit, quando scilicet peccatores petunt aliquid Deo acceptum. Non enim solis iustis, sed etiam peccatoribus Deus bona sua providet, ut patet Matth. 5, (45): non autem ex eorum meritis, sed ex sua clementia. Et ideo Ioan. 9, super illud (31), Deus peccatores non audit, Glossa dicit quod loquitur ut inunctus, non sicut plene videns.
Ad primum ergo dicendum quod oratio per peccatorem facta quandoque non est peccatoris, sed alterius, Et ideo secundum hoc digna est ut a Deo exaudiatur.
Tamen etiam quandoque Deus peccatores audit, quando scilicet peccatores petunt aliquid Deo acceptum. Non enim solis iustis, sed etiam peccatoribus Deus bona sua providet, ut patet Matth. 5, (45): non autem ex eorum meritis, sed ex sua clementia. Et ideo Ioan. 9, super illud (31), Deus peccatores non audit, Glossa dicit quod loquitur ut inunctus, non sicut plene videns.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis ex parte eius qui displicet oratio peccatoris non sit accepta, tamen ratione alterius, cuius vice vel imperio agitur, potest esse Deo accepta.
Ad secundum dicendum quod, quamvis ex parte eius qui displicet oratio peccatoris non sit accepta, tamen ratione alterius, cuius vice vel imperio agitur, potest esse Deo accepta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod hoc quod peccator faciens huiusmodi suffragia nullum reportat commodum, contingit ex hoc quod non est capax talis profectus, propter propriam indispositionem. Et tamen alii, qui non est indispositus, aliquo modo valere potest, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod hoc quod peccator faciens huiusmodi suffragia nullum reportat commodum, contingit ex hoc quod non est capax talis profectus, propter propriam indispositionem. Et tamen alii, qui non est indispositus, aliquo modo valere potest, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis opus peccatoris non sit vivum inquantum est eius, potest tamen esse vivum inquantum est alterius, ut dictum est.
Sed quia rationes quae sunt in oppositum videntur concludere quod non differat utrum quis suffragia procuret per bonos vel per malos, ideo etiam ad eas est respondendum.
Ad quartum dicendum quod, quamvis opus peccatoris non sit vivum inquantum est eius, potest tamen esse vivum inquantum est alterius, ut dictum est.
Sed quia rationes quae sunt in oppositum videntur concludere quod non differat utrum quis suffragia procuret per bonos vel per malos, ideo etiam ad eas est respondendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 ad 5
Ad quintum ergo dicendum quod, quamvis aliquis pro certo scire non possit de altero an sit in statu salutis, potest tamen probabiliter aestimare de his quae exterius de homine videt: ex fructu enim suo arbor cognoscitur, ut dicitur Matth. 7, (16 sqq.).
Ad quintum ergo dicendum quod, quamvis aliquis pro certo scire non possit de altero an sit in statu salutis, potest tamen probabiliter aestimare de his quae exterius de homine videt: ex fructu enim suo arbor cognoscitur, ut dicitur Matth. 7, (16 sqq.).
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 3 ad 6
Ad sextum dicendum quod ad hoc quod suffragium alteri valeat, requiritur et ex parte eius pro quo fit capacitas huius valoris: et hanc homo acquisivit per opera propria quae gessit in vita; et sic Augustinus loquitur. Requiritur nihilominus qualitas operis quod prodesse debet. Et haec non pendet ex eo pro quo fit, sed magis ex eo qui facit, vel exequendo vel imperando.
Ad sextum dicendum quod ad hoc quod suffragium alteri valeat, requiritur et ex parte eius pro quo fit capacitas huius valoris: et hanc homo acquisivit per opera propria quae gessit in vita; et sic Augustinus loquitur. Requiritur nihilominus qualitas operis quod prodesse debet. Et haec non pendet ex eo pro quo fit, sed magis ex eo qui facit, vel exequendo vel imperando.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum suffragia quae a vivis pro mortuis fiunt, facientibus prosint
Suppl q. 71 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod suffragia quae a vivis pro mortuis fiunt, facientibus non prosint. Quia si aliquis pro altero debitum solveret, secundum humanam iustitiam ipse a debito proprio non absolveretur. Ergo per hoc quod aliquis suffragia faciens debitum solvit pro illo pro quo facit, ex hoc a debito proprio non absolvitur.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod suffragia quae a vivis pro mortuis fiunt, facientibus non prosint. Quia si aliquis pro altero debitum solveret, secundum humanam iustitiam ipse a debito proprio non absolveretur. Ergo per hoc quod aliquis suffragia faciens debitum solvit pro illo pro quo facit, ex hoc a debito proprio non absolvitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 4 arg. 2
Praeterea, unusquisque quod facit, facere debet meliori modo quo potest. Sed melius est iuvare duos quam unum. Si ergo qui per suffragia debitum mortui solvit, a proprio debito liberatur, videtur quod nunquam debet aliquis pro seipso satisfacere, sed semper pro alio.
Praeterea, unusquisque quod facit, facere debet meliori modo quo potest. Sed melius est iuvare duos quam unum. Si ergo qui per suffragia debitum mortui solvit, a proprio debito liberatur, videtur quod nunquam debet aliquis pro seipso satisfacere, sed semper pro alio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 4 arg. 3
Praeterea, si satisfactio alicuius pro alio satisfacientis aequaliter prodesset sibi ut ei pro quo satisfacit, eadem ratione aequaliter valebit et tertio, si pro eodem satisfaciat simul; et similiter quarto, et sic deinceps. Ergo unus una satisfactione posset pro omnibus satisfacere. Quod est absurdum.
Praeterea, si satisfactio alicuius pro alio satisfacientis aequaliter prodesset sibi ut ei pro quo satisfacit, eadem ratione aequaliter valebit et tertio, si pro eodem satisfaciat simul; et similiter quarto, et sic deinceps. Ergo unus una satisfactione posset pro omnibus satisfacere. Quod est absurdum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur in Psalmo (34, 13): oratio mea in sinu meo convertetur. Ergo, eadem ratione, et suffragia quae pro aliis fiunt, satisfacientibus prosunt.
Sed contra: Est quod dicitur in Psalmo (34, 13): oratio mea in sinu meo convertetur. Ergo, eadem ratione, et suffragia quae pro aliis fiunt, satisfacientibus prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 4 arg. 4
Praeterea, Damascenus dicit, in Sermone de His qui in fide dormierunt: quemadmodum unguento vel alio oleo sancto circumlinire volens infirmum, primo ille, scilicet liniens, participat unctionem, deinde sic perungit laborantem; sic et quicumque pro proximi salute agonizat, primum sibi prodest, deinde proximo. Et sic habetur propositum.
Praeterea, Damascenus dicit, in Sermone de His qui in fide dormierunt: quemadmodum unguento vel alio oleo sancto circumlinire volens infirmum, primo ille, scilicet liniens, participat unctionem, deinde sic perungit laborantem; sic et quicumque pro proximi salute agonizat, primum sibi prodest, deinde proximo. Et sic habetur propositum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod opus suffragii quod pro altero fit, potest considerari dupliciter. Uno modo, ut est expiativum poenae per modum cuiusdam recompensationis, quae in satisfactione attenditur. Et hoc modo opus suffragii, quod computatur quasi eius pro quo fit, ita absolvit eum a debito poenae quod non absolvit facientem a debito poenae propriae. Quia in tali recompensatione consideratur aequalitas iustitiae. Opus autem illud satisfactorium ita potest adaequari uni reatui quod alteri non adaequetur: reatus enim duorum peccatorum maiorem satisfactionem requirunt quam reatus unius.
Alio modo potest considerari inquantum est meritorium vitae aeternae, quod habet inquantum procedit ex radice caritatis. Et secundum hoc non solum prodest ei pro quo fit, sed facienti magis.
Respondeo dicendum quod opus suffragii quod pro altero fit, potest considerari dupliciter. Uno modo, ut est expiativum poenae per modum cuiusdam recompensationis, quae in satisfactione attenditur. Et hoc modo opus suffragii, quod computatur quasi eius pro quo fit, ita absolvit eum a debito poenae quod non absolvit facientem a debito poenae propriae. Quia in tali recompensatione consideratur aequalitas iustitiae. Opus autem illud satisfactorium ita potest adaequari uni reatui quod alteri non adaequetur: reatus enim duorum peccatorum maiorem satisfactionem requirunt quam reatus unius.
Alio modo potest considerari inquantum est meritorium vitae aeternae, quod habet inquantum procedit ex radice caritatis. Et secundum hoc non solum prodest ei pro quo fit, sed facienti magis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 4 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta. Primae enim rationes procedebant de opere suffragii secundum quod est satisfactorium; sed aliae secundum quod est meritorium.
Et per hoc patet solutio ad obiecta. Primae enim rationes procedebant de opere suffragii secundum quod est satisfactorium; sed aliae secundum quod est meritorium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum suffragia prosint existentibus in inferno
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 69 a. 3 co.[t:suppl q. 69 a. 3 co.]
Suppl q. 71 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod suffragia prosint existentibus in inferno, per hoc quod habetur II Machab. 12, (40), ubi dicitur quod invenerunt sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, a quibus lex prohibet Iudaeos; et tamen post (v. 43) subditur quod ludas duodecim millia drachmas argenti misit Ierosolymam offerri pro peccatis eorum. Constat autem illos peccasse mortaliter, contra legem agentes; et ita in peccato mortali decessisse; et sic ad inferos esse translatos. Ergo distentibus in inferno suffragia prosunt.
suppl q. 69 a. 3 co.[t:suppl q. 69 a. 3 co.]
Suppl q. 71 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod suffragia prosint existentibus in inferno, per hoc quod habetur II Machab. 12, (40), ubi dicitur quod invenerunt sub tunicis interfectorum de donariis idolorum, a quibus lex prohibet Iudaeos; et tamen post (v. 43) subditur quod ludas duodecim millia drachmas argenti misit Ierosolymam offerri pro peccatis eorum. Constat autem illos peccasse mortaliter, contra legem agentes; et ita in peccato mortali decessisse; et sic ad inferos esse translatos. Ergo distentibus in inferno suffragia prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 arg. 2
Praeterea, in littera habetur ex verbis Augustini quod quibus valent suffragia, vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel ad hoc ut tolerabilior sit eorum damnatio. Sed soli illi qui in inferno sunt, damnati esse dicuntur. Ergo etiam existentibus in inferno suffragia prosunt.
Praeterea, in littera habetur ex verbis Augustini quod quibus valent suffragia, vel ad hoc prosunt ut sit plena remissio, vel ad hoc ut tolerabilior sit eorum damnatio. Sed soli illi qui in inferno sunt, damnati esse dicuntur. Ergo etiam existentibus in inferno suffragia prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 arg. 3
Praeterea, Dionysius, ult. cap. Eccles. Hier., dicit: si hic iustorum orationes et secundum hanc vitam, quanto magis post mortem in illis qui digni sunt sacris orationibus operantur tantummodo: ex quo potest accipi quod suffragia magis prosunt mortuis quam etiam vivis. Sed vivis prosunt etiam in peccato mortali existentibus: cum quotidie oret Ecclesia pro peccatoribus ut convertantur ad Deum. Ergo etiam mortuis in peccato mortali suffragia valent.
Praeterea, Dionysius, ult. cap. Eccles. Hier., dicit: si hic iustorum orationes et secundum hanc vitam, quanto magis post mortem in illis qui digni sunt sacris orationibus operantur tantummodo: ex quo potest accipi quod suffragia magis prosunt mortuis quam etiam vivis. Sed vivis prosunt etiam in peccato mortali existentibus: cum quotidie oret Ecclesia pro peccatoribus ut convertantur ad Deum. Ergo etiam mortuis in peccato mortali suffragia valent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 arg. 4
Praeterea, in Vitis Patrum legitur, quod etiam Damascenus in Sermone suo refert, quod Macarius, inventa in via calvaria cuiusdam defuncti, oratione praemissa, quaesivit cuius caput fuisset; et caput respondit quod fuerat sacerdotis gentilis, qui in inferno erat damnatus; et tamen confessus est oratione Macarii se et alios iuvari. Ergo suffragia Ecclesiae etiam in inferno existentibus prosunt.
Praeterea, in Vitis Patrum legitur, quod etiam Damascenus in Sermone suo refert, quod Macarius, inventa in via calvaria cuiusdam defuncti, oratione praemissa, quaesivit cuius caput fuisset; et caput respondit quod fuerat sacerdotis gentilis, qui in inferno erat damnatus; et tamen confessus est oratione Macarii se et alios iuvari. Ergo suffragia Ecclesiae etiam in inferno existentibus prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 arg. 5
Praeterea, Damascenus, in eodem Sermone, narrat quod Gregorius, pro Traiano orationem fundens, audivit vocem sibi divinitus illatam: vocem tuam audivi, et veniam Traiano do. Cuius rei, ut Damascenus dicit in dicto Sermone, testis est oriens omnis et occidens. Sed constat Traianum in inferno fuisse, quia multorum martyrum necem amaram instituit, ut ibidem Damascenus dicit. Ergo suffragia Ecclesiae valent etiam in inferno existentibus.
Praeterea, Damascenus, in eodem Sermone, narrat quod Gregorius, pro Traiano orationem fundens, audivit vocem sibi divinitus illatam: vocem tuam audivi, et veniam Traiano do. Cuius rei, ut Damascenus dicit in dicto Sermone, testis est oriens omnis et occidens. Sed constat Traianum in inferno fuisse, quia multorum martyrum necem amaram instituit, ut ibidem Damascenus dicit. Ergo suffragia Ecclesiae valent etiam in inferno existentibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicit Dionysius, 7 cap. Eccles. Hier.: summus sacerdos pro immundis non orat: quia in hoc averteretur a divino ordine. Et commentator ibidem dicit quod peccatoribus non orat remissionem: quia non audiretur pro illis. Ergo suffragia existentibus in inferno non valent.
Sed contra: Est quod dicit Dionysius, 7 cap. Eccles. Hier.: summus sacerdos pro immundis non orat: quia in hoc averteretur a divino ordine. Et commentator ibidem dicit quod peccatoribus non orat remissionem: quia non audiretur pro illis. Ergo suffragia existentibus in inferno non valent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 arg. 6
Praeterea, Gregorius dicit, in XXXIV lib. Moral.: eadem causa est cur non oretur tunc, scilicet post diem iudicii, pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc causa est ut non oretur pro diabolo et angelis eius aeterno supplicio deputatis. Quae etiam nunc causa est ut sancti non orent pro hominibus infidelibus impiisque defunctis: quia de eis utique quos aeterno damnatos supplicio iam noverint, ante illum Iudicis iusti conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Ergo suffragia in inferno positis non valent.
Praeterea, Gregorius dicit, in XXXIV lib. Moral.: eadem causa est cur non oretur tunc, scilicet post diem iudicii, pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc causa est ut non oretur pro diabolo et angelis eius aeterno supplicio deputatis. Quae etiam nunc causa est ut sancti non orent pro hominibus infidelibus impiisque defunctis: quia de eis utique quos aeterno damnatos supplicio iam noverint, ante illum Iudicis iusti conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt. Ergo suffragia in inferno positis non valent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 arg. 7
Praeterea, in littera habetur ex verbis Augustini: qui sine fide operante per dilectionem, eiusque sacramentis, de corpore exeunt, frustra illis a suis huiusmodi officia impenduntur. Sed omnes damnati sunt huiusmodi. Ergo eis suffragia non prosunt.
Praeterea, in littera habetur ex verbis Augustini: qui sine fide operante per dilectionem, eiusque sacramentis, de corpore exeunt, frustra illis a suis huiusmodi officia impenduntur. Sed omnes damnati sunt huiusmodi. Ergo eis suffragia non prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod circa damnatos in inferno fuit duplex opinio. Quidam enim dixerunt in hoc distinguendum esse dupliciter. Uno modo, quantum ad tempus: dicentes quod post diem iudicii nullus in inferno existens aliquo suffragio iuvatur; sed ante diem iudicii aliqui iuvantur suffragiis Ecclesiae. Alio modo distinguebat quantum ad personas in inferno detentas. Inter quos aliquos dicebant esse valde malos, qui scilicet sine fide et sacramentis Ecclesiae decesserunt: et talibus, quia de Ecclesia non fuerunt nec merito nec numero, suffragia Ecclesiae prodesse non possunt. Alii vero sunt non valde mali, qui scilicet de Ecclesia fuerunt numero, et fidem habentes, et sacramentis imbuti, et aliqua opera de genere bonorum facientes. Et talibus suffragia Ecclesiae prodesse debent.
Sed occurrebat eis quaedam dubitatio eos perturbans. Quia scilicet videbatur ex hoc sequi, cum poena inferni sit finita secundum intensionem, quamvis duratione infinita existat, quod, multiplicatis suffragiis, poena illa totaliter auferetur: quod est error Origenis. Et ideo hoc inconveniens evadere multipliciter voluerunt.
Praepositinus enim dixit quod tantum possunt suffragia pro damnatis multiplicari quod a tota poena redduntur immunes, non quidem simpliciter, ut Origenes posuit, sed ad tempus, scilicet usque ad diem iudicii: tunc enim animae, iterato corporibus, coniunctae, in poenas inferni sine spe veniae retrudentur.
Sed ista opinio videtur divinae providentiae repugnare, quae nihil in rebus inordinatum relinquit. Culpa autem non potest ordinari nisi per poenam. Unde non potest esse ut poena tollatur nisi prius culpa expietur. Et ideo, cum culpa continue maneat iri damnatis, eorum poena nullatenus interrumpetur.
Et ideo Porretani alium modum invenerunt, dicentes quod hoc modo proceditur in diminutione poenarum per suffragia sicut proceditur in divisione linearum; quae, cum sint finitae, tamen in infinitum dividi possunt, et nunquam per divisionem consumuntur, dum fit subtractio non secundum eandem quantitatem, sed secundum eandem proportionem; velut si primo auferatur pars quarta totius, et secundo pars quarta illius quartae, et iterum quarta illius quartae, et sic deinceps in infinitum. Et similiter dicunt quod per primum suffragium diminuitur aliquota pars poenae, et per secundum pars aliqua remanentis secundum eandem proportionem.
Sed iste modus multipliciter defectivus invenitur. Primo, quia infinita divisio, quae congruit continuae quantitati, non videtur posse ad quantitatem spiritualem transferri. Secundo, quia non est aliqua ratio quare secundum suffragium minus de poena diminuat quam primum, si sit aequalis valoris. Tertio, quia poena diminui non potest nisi diminuatur et culpa: sicut nec auferri nisi ea ablata. Quarto, quia in divisione lineae tandem pervenitur ad hoc quod non est sensibile: corpus enim sensibile non est in infinitum divisibile. Et sic sequeretur quod post multa suffragia poena remanens propter sui parvitatem non sentiretur, et non esset poena.
Et ideo alii alium invenerunt modum: Antissiodorensis enim dixit quod suffragia prosunt damnatis non quidem per diminutionem poenae vel per interruptionem, sed per confortationem patientis: sicut si homo portaret grave onus, et facies sua perfunderetur aqua; sic enim confortaretur ad melius portandum, cum tamen onus suum in nullo levius fieret.
Sed hoc iterum esse non potest. Quia aliquis plus vel minus aeterno igne gravatur, ut Gregorius dicit, secundum meritum culpae. Et inde est quod eodem igne quidam plus, quidam minus cruciantur. Unde, cum culpa damnati immutata remaneat, non potest esse quod levius poenam ferat.
Est nihilominus et praedicta opinio et praesumptuosa, utpote sanctorum dictis contraria; et vana, nulla auctoritate fulcita; et nihilominus irrationalis. Tum quia damnati in inferno sunt extra vinculum caritatis, secundum quam opera vivorum continuantur defunctis. Tum quia totaliter ad viae terminum pervenerunt, recipientes ultimam pro rueritis retributionem, sicut et sancti qui Sunt in patria. Quod enim adhuc restat de poena vel gloria corporis, hoc eis rationem viatoris non praebet: cum gloria essentialiter et radicaliter existat in anima, et similiter miseria damnatorum. Et ideo non potest eorum poena diminui, sicut nec gloria sanctorum, augeri quantum ad praemium essentiale.
Sed tamen modus qui a quibusdam ponitur quod suffragia prosunt damnatis, posset aliquo modo sustineri: ut si dicatur quod non prosunt neque quantum ad diminutionem poenae vel interruptionem, vel quantum ad diminutionem sensus poenae; sed quia ex huiusmodi suffragiis eis aliqua materia doloris subtrahitur, quae eis esse posset si ita se abiectos conspicerent quod pro eis nullam curam haberent; quae materia doloris subtrahitur dum suffragia pro eis fiunt.
Sed illud etiam non potest esse secundum legem communem. Quia, ut Augustinus dicit, in libro de Cura pro mortuis agenda, quod praecipue de damnatis verum est: ibi sunt spiritus defunctorum ubi non vident quaecumque aguntur aut eveniunt in ista vita hominibus. Et ita non cognoscunt quando pro eis suffragia fiunt: nisi supra communem legem hoc remedium divinitus datur aliquibus damnatorum. Quod est verbum omnino incertum.
Unde tutius est simpliciter dicere quod suffragia non prosunt damnatis, nec pro eis Ecclesia orare intendit, sicut ex inductis auctoritatibus apparet.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod donaria idolorum non fuerunt inventa apud illos mortuos ut ex eis signum accipi posset quod in reverentiam idolorum eis deferrent; sed ea acceperunt ut victores, quia eis iure belli debebantur. Et tamen per avaritiam venialiter peccaverunt. Unde non fuerunt in inferno damnati. Et sic suffragia eis prodesse poterant.
Vel dicendum, secundum quosdam, quod in ipsa pugna, videntes sibi periculum imminere, de peccato poenituerunt: secundum illud Psalmi (77, 34): cum occideret eos, quaerebant eum. Et hoc probabiliter potest aestimari. Et ideo pro eis fuit oblatio facta.
Ad primum ergo dicendum quod donaria idolorum non fuerunt inventa apud illos mortuos ut ex eis signum accipi posset quod in reverentiam idolorum eis deferrent; sed ea acceperunt ut victores, quia eis iure belli debebantur. Et tamen per avaritiam venialiter peccaverunt. Unde non fuerunt in inferno damnati. Et sic suffragia eis prodesse poterant.
Vel dicendum, secundum quosdam, quod in ipsa pugna, videntes sibi periculum imminere, de peccato poenituerunt: secundum illud Psalmi (77, 34): cum occideret eos, quaerebant eum. Et hoc probabiliter potest aestimari. Et ideo pro eis fuit oblatio facta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod in verbis illis damnatio large accipitur pro quacumque punitione. Et sic includit etiam poenam purgatorii, quae quandoque totaliter per suffragia expiatur, quandoque autem non, sed diminuitur.
Ad secundum dicendum quod in verbis illis damnatio large accipitur pro quacumque punitione. Et sic includit etiam poenam purgatorii, quae quandoque totaliter per suffragia expiatur, quandoque autem non, sed diminuitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod quantum ad hoc magis acceptatur suffragium pro mortuo quam pro vivo, quia magis indiget: cum non possit sibi auxiliari sicut vivus. Sed quantum ad hoc vivus est melioris conditionis, quia potest transferri de statu culpae mortalis in statum gratiae, quod de mortuis dici non potest. Et ideo non est eadem causa orandi pro mortuis et pro vivis.
Ad tertium dicendum quod quantum ad hoc magis acceptatur suffragium pro mortuo quam pro vivo, quia magis indiget: cum non possit sibi auxiliari sicut vivus. Sed quantum ad hoc vivus est melioris conditionis, quia potest transferri de statu culpae mortalis in statum gratiae, quod de mortuis dici non potest. Et ideo non est eadem causa orandi pro mortuis et pro vivis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod illud adiutorium non erat quod poena eorum diminueretur, sed in hoc solo, ut ibidem dicitur, quod, eo orante, concedebatur eis ut mutuo se viderent: et in hoc aliquod gaudium, non verum sed phantasticum, habebant, dum implebatur hoc quod desiderabant. Sicut et daemones gaudere dicuntur dum homines ad peccatum pertrahunt, quamvis per hoc eorum poena nullatenus minuatur: sicut non minuitur angelorum gaudium per hoc quod malis nostris compati dicuntur.
Ad quartum dicendum quod illud adiutorium non erat quod poena eorum diminueretur, sed in hoc solo, ut ibidem dicitur, quod, eo orante, concedebatur eis ut mutuo se viderent: et in hoc aliquod gaudium, non verum sed phantasticum, habebant, dum implebatur hoc quod desiderabant. Sicut et daemones gaudere dicuntur dum homines ad peccatum pertrahunt, quamvis per hoc eorum poena nullatenus minuatur: sicut non minuitur angelorum gaudium per hoc quod malis nostris compati dicuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 5 ad 5
Ad quintum dicendum quod de facto Traiani hoc modo potest probabiliter aestimari: quod precibus beati Gregorii ad vitam fuerit revocatus, et ita gratiam consecutus sit, per quam remissionem peccatorum habuit, et per consequens immunitatem a poena; sicut etiam apparet in omnibus illis qui fuerunt miraculose a mortuis suscitati, quorum plures constat idololatras et damnatos fuisse. De omnibus enim similiter dici oportet quod non erant in inferno finaliter deputati, sed secundum praesentem iustitiam propriorum meritorum. Secundum autem superiores causas, quibus praevidebantur ad vitam revocandi, erat aliter de eis disponendum.
Vel dicendum, secundum quosdam, quod anima Traiani non fuit simpliciter a reatu poenae aeternae absoluta, sed eius poena fuit suspensa ad tempus, scilicet usque ad diem iudicii. Nec tamen oportet quod hoc fiat communiter per suffragia: quia alia sunt quae lege communi accidunt, et alia quae singulariter ex privilegio aliquibus conceduntur; sicut alii sunt humanarum limites rerum, alia divinarum signa virtutum, ut Augustinus dicit, in libro de Cura pro mortuis agenda.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum suffragia prosint existentibus in purgatorio
Suppl q. 71 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod nec etiam existentibus in purgatorio. Quia purgatorium pars quaedam inferni est. Sed in inferno nulla est redemptio: Et Psalmus (6, 6) dicit: in inferno autem quis confitebitur tibi? Ergo suffragia his qui sunt in purgatorio non prosunt.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod nec etiam existentibus in purgatorio. Quia purgatorium pars quaedam inferni est. Sed in inferno nulla est redemptio: Et Psalmus (6, 6) dicit: in inferno autem quis confitebitur tibi? Ergo suffragia his qui sunt in purgatorio non prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 6 arg. 2
Praeterea, poena purgatorii est poena finita. Si ergo per suffragia aliquid de poena dimittitur, tantum poterunt multiplicari suffragia quod tota tolletur. Et ita peccatum remanebit totaliter impunitum. Quod videtur divinae iustiae repugnare.
Praeterea, poena purgatorii est poena finita. Si ergo per suffragia aliquid de poena dimittitur, tantum poterunt multiplicari suffragia quod tota tolletur. Et ita peccatum remanebit totaliter impunitum. Quod videtur divinae iustiae repugnare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 6 arg. 3
Praeterea, ad hoc animae in purgatorio detinentur ut, ibi purgatae, purae ad regnum perveniant. Sed nihil potest purgari nisi aliquid circa ipsum fiat. Ergo suffragia facta per vivos poenam purgatorii non diminuunt.
Praeterea, ad hoc animae in purgatorio detinentur ut, ibi purgatae, purae ad regnum perveniant. Sed nihil potest purgari nisi aliquid circa ipsum fiat. Ergo suffragia facta per vivos poenam purgatorii non diminuunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 6 arg. 4
Praeterea, si suffragia existentibus in purgatorio valerent, maxime ea viderentur valere quae sunt ad imperium eorum facta. Sed haec non semper valent. Sicut si aliquis decedens disponat tot suffragia pro se fieri, quae, si facta essent, sufficerent ad totam poenam abolendam: posito ergo quod huiusmodi suffragia differantur quousque ille poenam evaserit, illa suffragia nihil ei proderunt: non enim potest dici quod ei prosint antequam fiant; postquam autem sunt facta, eis non indiget, quia iam poenas evasit. Ergo suffragia existentibus in purgatorio non valent.
Praeterea, si suffragia existentibus in purgatorio valerent, maxime ea viderentur valere quae sunt ad imperium eorum facta. Sed haec non semper valent. Sicut si aliquis decedens disponat tot suffragia pro se fieri, quae, si facta essent, sufficerent ad totam poenam abolendam: posito ergo quod huiusmodi suffragia differantur quousque ille poenam evaserit, illa suffragia nihil ei proderunt: non enim potest dici quod ei prosint antequam fiant; postquam autem sunt facta, eis non indiget, quia iam poenas evasit. Ergo suffragia existentibus in purgatorio non valent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur in littera ex verbis Augustini, quod suffragia prosunt his qui sunt mediocriter boni vel mali. Sed tales sunt qui in purgatorio detinentur. Ergo, etc.
Sed contra: Est quod dicitur in littera ex verbis Augustini, quod suffragia prosunt his qui sunt mediocriter boni vel mali. Sed tales sunt qui in purgatorio detinentur. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 6 arg. 5
Praeterea, Dionysius dicit, 7 cap. Eccles. Hier., quod divinus sacerdos, pro mortuis orans, pro illis orat qui sancte vixerunt et tamen aliquas maculas habuerunt ex infirmitate humana contractas. Sed tales in purgatorio detinentur. Ergo, etc.
Praeterea, Dionysius dicit, 7 cap. Eccles. Hier., quod divinus sacerdos, pro mortuis orans, pro illis orat qui sancte vixerunt et tamen aliquas maculas habuerunt ex infirmitate humana contractas. Sed tales in purgatorio detinentur. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod poena purgatorii est in supplementum satisfactionis quae non fuerat plene in corpore consummata. Et ideo, quia, sicut ex dictis patet, opera unius possunt valere alteri ad satisfactionem, sive vivis sive mortuis, non est dubium quin suffragia per vivos facta existentibus in purgatorio prosint.
R: Q.. 71 A. 1[t:suppl q. 71 a. 1] Q.. 71 A. 2[t:suppl q. 71 a. 2] Q.. 13 A. 2[t:suppl q. 13 a. 2]
Respondeo dicendum quod poena purgatorii est in supplementum satisfactionis quae non fuerat plene in corpore consummata. Et ideo, quia, sicut ex dictis patet, opera unius possunt valere alteri ad satisfactionem, sive vivis sive mortuis, non est dubium quin suffragia per vivos facta existentibus in purgatorio prosint.
R: Q.. 71 A. 1[t:suppl q. 71 a. 1] Q.. 71 A. 2[t:suppl q. 71 a. 2] Q.. 13 A. 2[t:suppl q. 13 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur de inferno damnatorum, in quo nulla est redemptio quantum ad illos qui sunt finaliter tali poenae deputati.
Vel dicendum, secundum Damascenum, in Sermone de Dormientibus, quod huiusmodi auctoritates sunt exponendae secundum causas inferiores, idest secundum exigentiam meritorum eorum qui poenis deputantur. Sed secundum divinam misericordiam, quae vincit humana merita, ad preces iustorum aliquando aliter disponitur quam sententia praedictarum auctoritatum contineat. Deus autem mutat sententiam, sed non consilium, ut dicit Gregorius. Unde et Damascenus ponit ad hoc exempla de Ninivitis, Achab et Ezechia, in quibus apparet quod sententia contra eos lata divinitus fuit per divinam misericordiam commutata.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur de inferno damnatorum, in quo nulla est redemptio quantum ad illos qui sunt finaliter tali poenae deputati.
Vel dicendum, secundum Damascenum, in Sermone de Dormientibus, quod huiusmodi auctoritates sunt exponendae secundum causas inferiores, idest secundum exigentiam meritorum eorum qui poenis deputantur. Sed secundum divinam misericordiam, quae vincit humana merita, ad preces iustorum aliquando aliter disponitur quam sententia praedictarum auctoritatum contineat. Deus autem mutat sententiam, sed non consilium, ut dicit Gregorius. Unde et Damascenus ponit ad hoc exempla de Ninivitis, Achab et Ezechia, in quibus apparet quod sententia contra eos lata divinitus fuit per divinam misericordiam commutata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod non est inconveniens si, multiplicatis suffragiis, poena existentium in purgatorio annihiletur. Non enim sequitur quod peccata remaneant impunita: quia poena unius pro altero suscepta alteri computatur.
Ad secundum dicendum quod non est inconveniens si, multiplicatis suffragiis, poena existentium in purgatorio annihiletur. Non enim sequitur quod peccata remaneant impunita: quia poena unius pro altero suscepta alteri computatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod purgatio animae per poenas purgatorii non est aliud quam expiatio reatus impedientis a perceptione gloriae. Et quia per poenam quam unus sustinet pro alio, potest reatus alterius expiari, ut dictum est, non est inconveniens si per unius satisfactionem alius purgetur.
R: Q.. 13 A. 2[t:suppl q. 13 a. 2]
Ad tertium dicendum quod purgatio animae per poenas purgatorii non est aliud quam expiatio reatus impedientis a perceptione gloriae. Et quia per poenam quam unus sustinet pro alio, potest reatus alterius expiari, ut dictum est, non est inconveniens si per unius satisfactionem alius purgetur.
R: Q.. 13 A. 2[t:suppl q. 13 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 6 ad 4
Ad quartum dicendum quod suffragia ex duobus valent: scilicet ex opere operante, et ex opere operato. Et dico opus operatum non solum Ecclesiae sacramentum, sed effectum accidentem ex operatione: sicut ex collatione eleemosynarum consequitur pauperum relevatio, et eorum oratio pro defuncto ad Deum. Similiter opus operans potest accipi vel ex parte principalis agendis; vel ex parte exequentis.
Dico ergo quod, quam cito moriens disponit aliena suffragia sibi fieri, praemium suffragiorum plene consequitur, ante etiam quam fiant, quantum ad efficaciam suffragii quae erat ex opere operante principalis agentis. Sed quantum ad efficaciam suffragiorum quae est ex opere operato, vel ex opere operante exequentis, non consequitur fructum antequam suffragia fiant. Et si prius contingat ipsum a poena purgari, quantum ad hoc fraudabitur suffragiorum fructu: quod redundabit in illos, quorum culpa defraudatur. Non enim est inconveniens quod aliquis defraudetur per culpam alterius in temporalibus, poena autem purgatorii temporalis est: quamvis quantum ad aeternam retributionem nullus defraudari possit nisi per propriam culpam.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum suffragia valeant pueris in limbo existentibus
Suppl q. 71 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod suffragia valeant pueris in limbo existentibus. Quia illi, non detinentur nisi pro peccato alieno. Ergo maxime decens est ut ipsi iuventur suffragiis alienis.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod suffragia valeant pueris in limbo existentibus. Quia illi, non detinentur nisi pro peccato alieno. Ergo maxime decens est ut ipsi iuventur suffragiis alienis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 7 arg. 2
Praeterea, in littera habetur ex verbis Augustini quod suffragia Ecclesiae pro non valde malis propitiationes sunt. Sed pueri non computantur inter valde malos: cum sit mitissima eorum poena. Ergo suffragia Ecclesiae eos iuvant.
Praeterea, in littera habetur ex verbis Augustini quod suffragia Ecclesiae pro non valde malis propitiationes sunt. Sed pueri non computantur inter valde malos: cum sit mitissima eorum poena. Ergo suffragia Ecclesiae eos iuvant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 7 s. c. 1
Sed contra est quod habetur in littera ab Augustino, quod suffragia non prosunt illis qui sine fide operante per dilectionem hinc exierunt. Ergo suffragia eis non prosunt.
Sed contra est quod habetur in littera ab Augustino, quod suffragia non prosunt illis qui sine fide operante per dilectionem hinc exierunt. Ergo suffragia eis non prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod pueri non baptizati non detinentur in limbo nisi quia deficiunt a statu gratiae. Unde, cum per opera vivorum mortuorum status mutari non possit, maxime quantum ad meritum essentialis praemii vel poenae, suffragia vivorum pueris existentibus in limbo prodesse non possunt.
Respondeo dicendum quod pueri non baptizati non detinentur in limbo nisi quia deficiunt a statu gratiae. Unde, cum per opera vivorum mortuorum status mutari non possit, maxime quantum ad meritum essentialis praemii vel poenae, suffragia vivorum pueris existentibus in limbo prodesse non possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis peccatum originale sit huiusmodi quod pro eo possit aliquis ab alio iuvari, tamen animae puerorum in limbo existentes sunt in tali statu quod iuvari non possunt: quia post hanc vitam non est tempus gratiam acquirendi.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis peccatum originale sit huiusmodi quod pro eo possit aliquis ab alio iuvari, tamen animae puerorum in limbo existentes sunt in tali statu quod iuvari non possunt: quia post hanc vitam non est tempus gratiam acquirendi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur de non valde malis qui tamen baptizati sunt. Quod patet ex hoc quod praemittitur: cum ergo sacrificia, sive altaris sive quarumcumque eleemosynarum, pro baptizatis omnibus offeruntur, etc.
Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur de non valde malis qui tamen baptizati sunt. Quod patet ex hoc quod praemittitur: cum ergo sacrificia, sive altaris sive quarumcumque eleemosynarum, pro baptizatis omnibus offeruntur, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 8: Utrum suffragia aliquo modo prosint sanctis existentibus in patria
Suppl q. 71 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod aliquo modo prosint sanctis existentibus in patria: per hoc quod habetur in collecta Missae: sicut Sanctis tuis prosunt ad gloriam, scilicet sacramenta, ita nobis proficiant ad medelam. Sed inter alia suffragia praecipuum est Sacramentum Altaris. Ergo suffragia prosunt his qui sunt in patria.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod aliquo modo prosint sanctis existentibus in patria: per hoc quod habetur in collecta Missae: sicut Sanctis tuis prosunt ad gloriam, scilicet sacramenta, ita nobis proficiant ad medelam. Sed inter alia suffragia praecipuum est Sacramentum Altaris. Ergo suffragia prosunt his qui sunt in patria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 8 arg. 2
Praeterea, sacramenta efficiunt quod figurant. Sed tertia pars hostiae, scilicet in calicem Missa, significat eos qui beatam vitam in patria ducunt. Ergo suffragia Ecclesiae prosunt etiam existentibus in patria.
Praeterea, sacramenta efficiunt quod figurant. Sed tertia pars hostiae, scilicet in calicem Missa, significat eos qui beatam vitam in patria ducunt. Ergo suffragia Ecclesiae prosunt etiam existentibus in patria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 8 arg. 3
Praeterea, sancti non solum gaudent de propriis bonis, sed etiam de bonis aliorum: unde Luc. 15, (10) dicitur: gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Ergo ex bonis operibus viventium sanctorum qui sunt in patria gaudium crescit. Et ita etiam eis nostra suffragia prosunt.
Praeterea, sancti non solum gaudent de propriis bonis, sed etiam de bonis aliorum: unde Luc. 15, (10) dicitur: gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente. Ergo ex bonis operibus viventium sanctorum qui sunt in patria gaudium crescit. Et ita etiam eis nostra suffragia prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 8 arg. 4
Praeterea, Damascenus dicit, in Sermone de Dormientibus, inducens verba Chrysostomi: si enim gentiles, inquit, cum his qui abierunt sua comburunt, quanto magis te fidelem mittere convenit cum fideli ipsius propria: non ut favilla fiant et haec velut illa; sed ut maiorem hinc circumponas gloriam; et, si quidem peccator fuerit qui mortuus est, ut peccamina solvas; si autem iustus, ut appositio fiat mercedis et retributionis. Et sic idem quod prius.
Praeterea, Damascenus dicit, in Sermone de Dormientibus, inducens verba Chrysostomi: si enim gentiles, inquit, cum his qui abierunt sua comburunt, quanto magis te fidelem mittere convenit cum fideli ipsius propria: non ut favilla fiant et haec velut illa; sed ut maiorem hinc circumponas gloriam; et, si quidem peccator fuerit qui mortuus est, ut peccamina solvas; si autem iustus, ut appositio fiat mercedis et retributionis. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 8 s. c. 1
Sed contra: Est quod in littera habetur ex verbis Augustini: iniuria est in Ecclesia pro martyre orare, cuius nos debemus orationibus commendari.
Sed contra: Est quod in littera habetur ex verbis Augustini: iniuria est in Ecclesia pro martyre orare, cuius nos debemus orationibus commendari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 8 arg. 5
Praeterea, eius est iuvari cuius est indigere. Sed sancti in patria sunt absque omni indigentia. Ergo per suffragia Ecclesiae non iuvantur.
Praeterea, eius est iuvari cuius est indigere. Sed sancti in patria sunt absque omni indigentia. Ergo per suffragia Ecclesiae non iuvantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod suffragium de sui ratione importat quandam auxiliationem. Quae non competit ei qui defectum non patitur: nulli enim iuvari competit nisi in eo quo indigens est. Unde, cum sancti qui sunt in patria sint ab omni indigentia immunes, inebriati ab ubertate Domus Dei, eis iuvari per suffragia non competit.
Respondeo dicendum quod suffragium de sui ratione importat quandam auxiliationem. Quae non competit ei qui defectum non patitur: nulli enim iuvari competit nisi in eo quo indigens est. Unde, cum sancti qui sunt in patria sint ab omni indigentia immunes, inebriati ab ubertate Domus Dei, eis iuvari per suffragia non competit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 8 ad 1
Ad primum ergo, dicendum quod huiusmodi locutiones non sunt sic intelligendae quasi sancti in gloria proficiant quantum ad se quod eorum festa recolimus: sed quia nobis proficit, qui eorum gloriam solemnius celebramus. Sicut ex hoc quod Deum cognoscimus vel laudamus, et sic quodammodo eius gloria in nobis crescit, nihil Deo, sed nobis accrescit.
Ad primum ergo, dicendum quod huiusmodi locutiones non sunt sic intelligendae quasi sancti in gloria proficiant quantum ad se quod eorum festa recolimus: sed quia nobis proficit, qui eorum gloriam solemnius celebramus. Sicut ex hoc quod Deum cognoscimus vel laudamus, et sic quodammodo eius gloria in nobis crescit, nihil Deo, sed nobis accrescit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis sacramenta efficiant quod figurant, non tamen illum effectum suum ponunt circa omne id quod figuratur: alias, cum figurent Christum, in ipso Christo aliquid efficerent, quod est absurdum. Sed efficiunt circa suscipientem sacramentum ex virtute eius quod per sacramentum significatur. Et sic non sequitur quod sacrificia, pro fidelibus defunctis oblata sanctis prosint: sed quia ex meritis sanctorum, quae recoluntur vel significantur in sacramento, prosunt aliis, pro quibus offeruntur.
Ad secundum dicendum quod, quamvis sacramenta efficiant quod figurant, non tamen illum effectum suum ponunt circa omne id quod figuratur: alias, cum figurent Christum, in ipso Christo aliquid efficerent, quod est absurdum. Sed efficiunt circa suscipientem sacramentum ex virtute eius quod per sacramentum significatur. Et sic non sequitur quod sacrificia, pro fidelibus defunctis oblata sanctis prosint: sed quia ex meritis sanctorum, quae recoluntur vel significantur in sacramento, prosunt aliis, pro quibus offeruntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 8 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis sancti qui sunt in patria de bonis nostris omnibus gaudeant, non tamen sequitur quod, multiplicatis nostris gaudiis, eorum gaudium augmentetur formaliter, sed materialiter tantum. Quia omnis passio formaliter augetur secundum rationem obiecti sui. Ratio autem gaudendi in sanctis de quibuscumque gaudent, est ipse Deus. De quo non possunt magis et minus gaudere: quia sic essentiale eorum praemium variaretur, quod consistit in hoc quod de Deo gaudent. Unde ex hoc quod bona multiplicantur de quibus gaudendi ratio eis Deus est, non semper sequitur quod intensius gaudeant, sed quod de pluribus gaudeant. Et ideo non sequitur quod operibus nostris iuventur.
Ad tertium dicendum quod, quamvis sancti qui sunt in patria de bonis nostris omnibus gaudeant, non tamen sequitur quod, multiplicatis nostris gaudiis, eorum gaudium augmentetur formaliter, sed materialiter tantum. Quia omnis passio formaliter augetur secundum rationem obiecti sui. Ratio autem gaudendi in sanctis de quibuscumque gaudent, est ipse Deus. De quo non possunt magis et minus gaudere: quia sic essentiale eorum praemium variaretur, quod consistit in hoc quod de Deo gaudent. Unde ex hoc quod bona multiplicantur de quibus gaudendi ratio eis Deus est, non semper sequitur quod intensius gaudeant, sed quod de pluribus gaudeant. Et ideo non sequitur quod operibus nostris iuventur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 8 ad 4
Ad quartum dicendum quod non est intelligendum quod fiat appositio mercedis vel retributionis illi beato per suffragia ab aliquo facta, sed facienti.
Vel dicendum quod ex suffragiis potest appositio mercedis fieri beato defuncto, inquantum de suffragiis sibi faciendis adhuc vivens disposuit, quod ei meritorium fuit.
Ad quartum dicendum quod non est intelligendum quod fiat appositio mercedis vel retributionis illi beato per suffragia ab aliquo facta, sed facienti.
Vel dicendum quod ex suffragiis potest appositio mercedis fieri beato defuncto, inquantum de suffragiis sibi faciendis adhuc vivens disposuit, quod ei meritorium fuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 9: Utrum solum orationibus Ecclesiae, et Sacrificio Altaris, et eleemosynis animae defunctorum iuventur
Suppl q. 71 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non solum orationibus Ecclesiae, et Sacrificio Altaris, et eleemosynis animae defunctorum iuventur, vel quod eis iuventur praecipue. Poena enim debt per poenam recompensari. Sed ieiunium magis est poenale quam eleemosyna vel oratio. Ergo ieiunium magis prodesset in suffragiis quam aliquod praedictorum.
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod non solum orationibus Ecclesiae, et Sacrificio Altaris, et eleemosynis animae defunctorum iuventur, vel quod eis iuventur praecipue. Poena enim debt per poenam recompensari. Sed ieiunium magis est poenale quam eleemosyna vel oratio. Ergo ieiunium magis prodesset in suffragiis quam aliquod praedictorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 arg. 2
Praeterea, Gregorius istis tribus connumerat ieiunium: ut habetur causa XIII, qu.: animae defunctorum quatuor modis solvuntur: aut oblationibus sacerdotum; aut orationibus sanctorum; aut eleemosynis carorum; aut ieiunio cognatorum. Ergo insufficienter connumerantur hic, ab Augustino, tria praedicta.
Praeterea, Gregorius istis tribus connumerat ieiunium: ut habetur causa XIII, qu.: animae defunctorum quatuor modis solvuntur: aut oblationibus sacerdotum; aut orationibus sanctorum; aut eleemosynis carorum; aut ieiunio cognatorum. Ergo insufficienter connumerantur hic, ab Augustino, tria praedicta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 arg. 3
Praeterea, baptismus est potissimum sacramentorum, maxime quantum ad effectum. Ergo baptismus vel alia sacramenta deberent vel similiter vel magis prodesse defunctis sicut Sacramentum Altaris.
Praeterea, baptismus est potissimum sacramentorum, maxime quantum ad effectum. Ergo baptismus vel alia sacramenta deberent vel similiter vel magis prodesse defunctis sicut Sacramentum Altaris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 arg. 4
Praeterea, hoc videtur ex hoc quod habetur, I Cor. 15, (29): si omnino mortui non resurgunt ut quid etiam baptizantur pro illis? Ergo etiam baptismus valet ad suffragia defunctorum.
Praeterea, hoc videtur ex hoc quod habetur, I Cor. 15, (29): si omnino mortui non resurgunt ut quid etiam baptizantur pro illis? Ergo etiam baptismus valet ad suffragia defunctorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 arg. 5
Praeterea, in diversis missis est idem Sacrificium Altaris. Si ergo sacrificium computatur inter suffragia et non Missa, videtur quod tantundem valeat quaecumque Missa pro defuncto dicatur, sive de Beata Virgine, sive de Spiritu Sancto, vel quaecumque alia. Quod videtur esse contra Ecclesiae ordinationem, quae specialem Missam pro defunctis instituit.
Praeterea, in diversis missis est idem Sacrificium Altaris. Si ergo sacrificium computatur inter suffragia et non Missa, videtur quod tantundem valeat quaecumque Missa pro defuncto dicatur, sive de Beata Virgine, sive de Spiritu Sancto, vel quaecumque alia. Quod videtur esse contra Ecclesiae ordinationem, quae specialem Missam pro defunctis instituit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 arg. 6
Praeterea, Damascenus, in Sermone de Dormientibus, docet ceras et oleum, et huiusmodi, pro defunctis offerri. Ergo non solum oblatio Sacrificii Altaris, sed etiam aliae oblationes debent inter suffragia mortuorum computari.
Praeterea, Damascenus, in Sermone de Dormientibus, docet ceras et oleum, et huiusmodi, pro defunctis offerri. Ergo non solum oblatio Sacrificii Altaris, sed etiam aliae oblationes debent inter suffragia mortuorum computari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod suffragia vivorum prosunt defunctis secundum quod uniuntur viventibus caritate; et secundum quod intentio viventis refertur in mortuos. Et ideo illa opera praecipue nata sunt mortuis suffragari quae maxime ad communicationem caritatis pertinent, vel ad directionem intentionis ad alterum. Ad caritatem autem Sacramentum Eucharistiae praecipue pertinet: cum sit sacramentum ecclesiasticae unionis, continens illum in quo tota Ecclesia unitur et consolidatur, scilicet Christum. Unde Eucharistia est quasi quaedam caritatis origo sive vinculum. Sed inter caritatis effectus est praecipuum eleemosynarum opus. Et ideo ista duo ex parte caritatis praecipue mortuis suffragantur: scilicet sacrificium Ecclesiae et eleemosynae. Sed ex parte intentionis directae in mortuos, praecipue valet oratio: quia oratio, secundum suam rationem, non solum dicit respectum ad orantem, sicut et cetera opera, sed directius ad illud pro quo oratur. Et ideo tria ponuntur quasi praecipua mortuorum subsidia: quamvis quaecumque alia bona ex caritate fiant pro defunctis, eis valere credenda sint.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in eo qui satisfacit pro altero, magis est considerandum, ad hoc quod effectus satisfactionis ad alterum perveniat, illud quo satisfactio unius transit in alterum, quam etiam satisfactionis poena: quamvis ipsa poena magis expiet reatum satisfacientis, inquantum est quaedam medicina. Et ideo tria praedicta magis valent defunctis quam ieiunium.
Ad primum ergo dicendum quod in eo qui satisfacit pro altero, magis est considerandum, ad hoc quod effectus satisfactionis ad alterum perveniat, illud quo satisfactio unius transit in alterum, quam etiam satisfactionis poena: quamvis ipsa poena magis expiet reatum satisfacientis, inquantum est quaedam medicina. Et ideo tria praedicta magis valent defunctis quam ieiunium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod etiam ieiunium prodesse potest defunctis ratione caritatis: et intentionis in defunctos directae. Sed tamen ieiunium in sui ratione non continet aliquid quod ad caritatem vel directionem intentionis pertineat, sed haec sunt ei quasi extrinseca. Et ideo Augustinus non posuit, sed Gregorius posuit ieiunium inter suffragia mortuorum.
Ad secundum dicendum quod etiam ieiunium prodesse potest defunctis ratione caritatis: et intentionis in defunctos directae. Sed tamen ieiunium in sui ratione non continet aliquid quod ad caritatem vel directionem intentionis pertineat, sed haec sunt ei quasi extrinseca. Et ideo Augustinus non posuit, sed Gregorius posuit ieiunium inter suffragia mortuorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 ad 3
Ad tertium dicendum quod baptismus est quaedam spiritualis regeneratio. Unde, sicut per generationem non acquiritur esse nisi generato, ita baptismus non habet efficaciam nisi in eo qui baptizatur, quantum est ex opere operato: quamvis ex opere operante, vel baptizantis vel baptizati, possit aliis prodesse, sicut et cetera opera meritoria. Sed Eucharistia est signum ecclesiasticae unionis. Et ideo ex ipso opere operato eius efficacia in alterum transire potest. Quod non contingit de aliis sacramentis.
Ad tertium dicendum quod baptismus est quaedam spiritualis regeneratio. Unde, sicut per generationem non acquiritur esse nisi generato, ita baptismus non habet efficaciam nisi in eo qui baptizatur, quantum est ex opere operato: quamvis ex opere operante, vel baptizantis vel baptizati, possit aliis prodesse, sicut et cetera opera meritoria. Sed Eucharistia est signum ecclesiasticae unionis. Et ideo ex ipso opere operato eius efficacia in alterum transire potest. Quod non contingit de aliis sacramentis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 ad 4
Ad quartum dicendum quod Glossa istam auctoritatem dupliciter exponit. Uno modo, sic: si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Ut quid etiam baptizantur pro illis? idest, peccatis: cum ipsa non dimittantur si Christus non resurrexit. Quia in baptismo non solum Christi Passio, sed resurrectio operatur, quae est nostrae spiritualis resurrectionis quodammodo causa.
Alio modo sic: fuerunt quidam imperiti qui baptizabantur pro his qui de hac vita sine baptismo discesserant, putantes illis prodesse. Et secundum hoc, Apostolus non loquitur nisi secundum errorem aliquorum in verbis illis.
Ad quartum dicendum quod Glossa istam auctoritatem dupliciter exponit. Uno modo, sic: si mortui non resurgunt, nec Christus resurrexit. Ut quid etiam baptizantur pro illis? idest, peccatis: cum ipsa non dimittantur si Christus non resurrexit. Quia in baptismo non solum Christi Passio, sed resurrectio operatur, quae est nostrae spiritualis resurrectionis quodammodo causa.
Alio modo sic: fuerunt quidam imperiti qui baptizabantur pro his qui de hac vita sine baptismo discesserant, putantes illis prodesse. Et secundum hoc, Apostolus non loquitur nisi secundum errorem aliquorum in verbis illis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 ad 5
Ad quintum dicendum quod in officio Missae non solum est sacrificium, sed etiam sunt ibi orationes. Et ideo Missae suffragium continet duo horum quae hic Augustinus enumerat, scilicet orationem et sacrificium. Ex parte igitur sacrificii oblati Missa aequaliter prodest defuncto de quocumque dicatur: et hoc est praecipuum quod fit in Missa. Sed ex parte orationum magis prodest illa in qua sunt orationes ad hoc determinatae. Sed tamen iste defectus recompensari potest per maiorem devotionem vel eius qui dicit Missam, vel eius qui facit dici; vel iterum per intercessionem sancti cuius suffragium in Missa imploratur.
Ad quintum dicendum quod in officio Missae non solum est sacrificium, sed etiam sunt ibi orationes. Et ideo Missae suffragium continet duo horum quae hic Augustinus enumerat, scilicet orationem et sacrificium. Ex parte igitur sacrificii oblati Missa aequaliter prodest defuncto de quocumque dicatur: et hoc est praecipuum quod fit in Missa. Sed ex parte orationum magis prodest illa in qua sunt orationes ad hoc determinatae. Sed tamen iste defectus recompensari potest per maiorem devotionem vel eius qui dicit Missam, vel eius qui facit dici; vel iterum per intercessionem sancti cuius suffragium in Missa imploratur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 9 ad 6
Ad sextum dicendum quod huiusmodi oblatio candelarum vel olei possunt prodesse defuncto inquantum sunt eleemosynae quaedam: dantur enim ad cultum Ecclesiae, vel etiam in usum fidelium.
Ad sextum dicendum quod huiusmodi oblatio candelarum vel olei possunt prodesse defuncto inquantum sunt eleemosynae quaedam: dantur enim ad cultum Ecclesiae, vel etiam in usum fidelium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 10: Utrum indulgentiae quas Ecclesia facit, etiam mortuis prosint
Suppl q. 71 a. 10 arg. 1
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod indulgentiae quas Ecclesia facit, etiam mortuis prosint. Primo, per consuetudinem Ecclesiae, quae facit praedicari crucem ut aliquis indulgentiam habeat pro se et duobus vel tribus, et quandoque etiam decem animabus, tam vivorum quam mortuorum. Quod esset deceptio nisi mortuis prodessent. Ergo indulgentiae mortuis prosunt.
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod indulgentiae quas Ecclesia facit, etiam mortuis prosint. Primo, per consuetudinem Ecclesiae, quae facit praedicari crucem ut aliquis indulgentiam habeat pro se et duobus vel tribus, et quandoque etiam decem animabus, tam vivorum quam mortuorum. Quod esset deceptio nisi mortuis prodessent. Ergo indulgentiae mortuis prosunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 10 arg. 2
Praeterea, meritum totius Ecclesiae est efficacius quam meritum unius personae. Sed meritum personale suffragatur defunctis: ut patet in largitione eleemosynarum. Ergo multo fortius meritum Ecclesiae, cui indulgentiae innituntur.
Praeterea, meritum totius Ecclesiae est efficacius quam meritum unius personae. Sed meritum personale suffragatur defunctis: ut patet in largitione eleemosynarum. Ergo multo fortius meritum Ecclesiae, cui indulgentiae innituntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 10 arg. 3
Praeterea, indulgentiae prosunt illis qui sunt de foro Ecclesiae. Sed illi qui sunt in purgatorio, sunt de foro Ecclesiae: alias Ecclesiae suffragia non prodessent illis. Ergo videtur quod indulgentiae defunctis prosint.
Praeterea, indulgentiae prosunt illis qui sunt de foro Ecclesiae. Sed illi qui sunt in purgatorio, sunt de foro Ecclesiae: alias Ecclesiae suffragia non prodessent illis. Ergo videtur quod indulgentiae defunctis prosint.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 10 s. c. 1
Sed contra: Est quod ad hoc quod indulgentiae alicui valeant, requiritur causa conveniens pro qua indulgentiae dantur. Sed talis causa non potest esse ex parte defuncti: quia non potest facere aliquid quod sit in utilitatem Ecclesiae, pro qua causa praecipue indulgentiae dantur. Ergo videtur quod indulgentiae defunctis non prosint.
Sed contra: Est quod ad hoc quod indulgentiae alicui valeant, requiritur causa conveniens pro qua indulgentiae dantur. Sed talis causa non potest esse ex parte defuncti: quia non potest facere aliquid quod sit in utilitatem Ecclesiae, pro qua causa praecipue indulgentiae dantur. Ergo videtur quod indulgentiae defunctis non prosint.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 10 arg. 4
Praeterea, indulgentiae determinantur secundum arbitrium eas facientis. Si ergo indulgentiae defunctis prodesse possent, esset in potestate facientis indulgentiam ut defunctum omnino liberaret a poena. Quod videtur absurdum.
Praeterea, indulgentiae determinantur secundum arbitrium eas facientis. Si ergo indulgentiae defunctis prodesse possent, esset in potestate facientis indulgentiam ut defunctum omnino liberaret a poena. Quod videtur absurdum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 10 co.
Respondeo dicendum quod indulgentia alicui prodesse potest dupliciter: uno modo, principaliter; alio modo, secundario. Principaliter quidem prodest ei qui indulgentiam accipit, scilicet qui facit hoc pro quo indulgentia datur, ut qui visitat limina alicuius sancti. Unde, cum mortui non possint facere aliquid horum pro quibus indulgentiae dantur, eis directe indulgentiae valere non possunt.
Secundario autem et indirecte prosunt ei pro quo aliquis facit illud quod est indulgentiae causa. Quod quandoque contingere potest, quandoque autem non potest, secundum diversam indulgentiae formam. Si enim sit talis indulgentiae forma, quicumque facit hoc vel illud, habebit tantum de indulgentia, ille qui hoc facit non potest fructum indulgentiae in alium transferre: quia eius non est applicare ad aliquid intentionem Ecclesiae, per quam communicantur communia suffragia, ex quibus indulgentiae valent. Si autem indulgentia sub hac forma fiat, quicumque fecerit hoc vel illud, ipse et pater eius, vel quicumque ei adiunctus, in purgatorio detentus, tantum de indulgentia habebit, talis indulgentia non solum vivo, sed etiam mortuo proderit. Non enim est aliqua ratio quare Ecclesia transferre possit communia merita, quibus indulgentiae innituntur, in vivos, et non in mortuos.
Nec tamen sequitur quod praelatus Ecclesiae possit pro suo arbitrio animas a purgatorio liberare. Quia ad hoc ut indulgentiae valeant, requiritur causa conveniens indulgentias faciendi, ut supra dictum est.
R: Q.. 27[t:suppl q. 27] Q.. 26 A. 3[t:suppl q. 26 a. 3]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 11: Utrum cultus exequiarum defuncto prosit
Suppl q. 71 a. 11 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod cultus exequiarum defuncto prosit. Damascenus enim, in Sermone de Dormientibus, inducit verba Athanasii sic dicentis: licet in aera qui in pietate consummatus est, depositus fuerit, ne renuas oleum et ceras, Deum invocans, in sepulcro accendere. Accepta enim ista sunt Deo, et multam ab eo recipientia retributionem. Sed huiusmodi pertinent ad cultum exequiarum. Ergo cultus exequiarum prodest defunctis.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod cultus exequiarum defuncto prosit. Damascenus enim, in Sermone de Dormientibus, inducit verba Athanasii sic dicentis: licet in aera qui in pietate consummatus est, depositus fuerit, ne renuas oleum et ceras, Deum invocans, in sepulcro accendere. Accepta enim ista sunt Deo, et multam ab eo recipientia retributionem. Sed huiusmodi pertinent ad cultum exequiarum. Ergo cultus exequiarum prodest defunctis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 arg. 2
Praeterea, sicut Augustinus dicit, I lib. de Civ. Dei, antiquorum iustorum funera officiosa pietate curata sunt, et exequiae celebratae, et sepulcra provisa: ipsique, cum viverent, de sepeliendis vel transferendis suis corporibus filiis mandaverunt. Sed hoc non fecissent nisi sepultura et huiusmodi aliquid mortuis conferrent. Ergo huiusmodi aliquid prosunt defunctis.
Praeterea, sicut Augustinus dicit, I lib. de Civ. Dei, antiquorum iustorum funera officiosa pietate curata sunt, et exequiae celebratae, et sepulcra provisa: ipsique, cum viverent, de sepeliendis vel transferendis suis corporibus filiis mandaverunt. Sed hoc non fecissent nisi sepultura et huiusmodi aliquid mortuis conferrent. Ergo huiusmodi aliquid prosunt defunctis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 arg. 3
Praeterea, nullus facit eleemosynam circa aliquem nisi ei proficiat. Sed sepelire mortuos computatur inter opera eleemosynarum: unde, ut Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, Tobias sepeliendo mortuos Deum promeruisse, teste angelo, commendatur. Ergo huiusmodi sepulturae cultus mortuis prodest.
Praeterea, nullus facit eleemosynam circa aliquem nisi ei proficiat. Sed sepelire mortuos computatur inter opera eleemosynarum: unde, ut Augustinus dicit, in I de Civ. Dei, Tobias sepeliendo mortuos Deum promeruisse, teste angelo, commendatur. Ergo huiusmodi sepulturae cultus mortuis prodest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 arg. 4
Praeterea, inconveniens est dicere quod frustretur devotio fidelium. Sed aliqui ex devotione in locis aliquibus religiosis sepeliri disponunt. Ergo sepulturae cultus prodest defunctis.
Praeterea, inconveniens est dicere quod frustretur devotio fidelium. Sed aliqui ex devotione in locis aliquibus religiosis sepeliri disponunt. Ergo sepulturae cultus prodest defunctis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 arg. 5
Praeterea, Deus pronior est ad miserendum quam ad condemnandum. Sed aliquibus nocet in locis sanctis sepultura, si indigni sunt: unde dicit Gregorius: quos peccata gravia deprimunt, ad maiorem damnationis cumulum potius quam ad solutionem, eorum corpora in ecclesiis ponuntur. Ergo multo amplius dicendum est quod sepulturae cultus prosit bonis.
Praeterea, Deus pronior est ad miserendum quam ad condemnandum. Sed aliquibus nocet in locis sanctis sepultura, si indigni sunt: unde dicit Gregorius: quos peccata gravia deprimunt, ad maiorem damnationis cumulum potius quam ad solutionem, eorum corpora in ecclesiis ponuntur. Ergo multo amplius dicendum est quod sepulturae cultus prosit bonis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 s. c. 1
Sed contra: Est quod Augustinus dicit, in libro de Cura pro mortuis agenda: corpori humano quidquid impenditur, non est praesidium vitae aeternae, sed humanitatis officium.
Sed contra: Est quod Augustinus dicit, in libro de Cura pro mortuis agenda: corpori humano quidquid impenditur, non est praesidium vitae aeternae, sed humanitatis officium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 arg. 6
Praeterea, Gregorius dicit, in IV Dialog.: curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis sunt vivorum solatia quam subsidia defunctorum.
Praeterea, Gregorius dicit, in IV Dialog.: curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis sunt vivorum solatia quam subsidia defunctorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 arg. 7
Praeterea, Dominus dicit, Matth. 10, (28): nolite timere eos qui corpus occidunt, et post hoc non habent amplius quid faciant. Sed post mortem sanctorum corpora possunt a sepultura prohiberi: sicut in Ecclesiastica historia legitur esse factum de quibusdam martyribus Lugduni Galliae. Ergo non nocet defunctis si eorum corpora inhumata remaneant. Ergo nec cultus sepulturae prodest.
Praeterea, Dominus dicit, Matth. 10, (28): nolite timere eos qui corpus occidunt, et post hoc non habent amplius quid faciant. Sed post mortem sanctorum corpora possunt a sepultura prohiberi: sicut in Ecclesiastica historia legitur esse factum de quibusdam martyribus Lugduni Galliae. Ergo non nocet defunctis si eorum corpora inhumata remaneant. Ergo nec cultus sepulturae prodest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 co.
Respondeo dicendum quod sepultura adinventa est et propter vivos et propter mortuos. Propter vivos quidem, ne eorum oculi ex turpitudine cadaverum offendantur, et corpora fetoribus inficiantur: et hoc quantum ad corpus. Sed spiritualiter etiam prodest vivis, inquantum per hoc adstruitur resurrectionis fides. Sed mortuis prosunt ad hoc quod inspicientes sepulcra memoriam retinent defunctorum, et pro defunctis orant. Unde et monumentum a memoria nomen accepit: dicitur enim monumentum quasi monens mentem, ut dicit Augustinus, in I de Civ. Dei, et in libro de Cura pro mortuis agenda. Paganorum tamen error fuit quod ad hoc sepultura mortuo prosit ut eius anima quietem accipiat: non enim credebant animas prius quietem posse accipere quam corpus sepulturae daretur. Quod omnino ridiculum est et absurdum.
Sed quod ulterius sepultura in loco sacrato mortuo prodest, non quidem est ex ipso opere operato, sed magis ex opere operante: dum scilicet vel ipse defunctus vel alius, corpus tumulari in loco sacro disponeris, patrocinio alicuius sancti eum committit, cuius precibus per hoc credendus est adiuvari; et etiam patrocinio eorum qui loco sacro deserviunt, qui pro tumulatis apud se frequentius et specialius orant.
Sed illa quae ad ornatum sepulturae adhibentur, prosunt quidem vivis, inquantum sunt vivorum solatia: sed possunt etiam defunctis prodesse, non quidem per se, sed per accidens; inquantum scilicet per huiusmodi homines excitantur ad compatiendum, et per consequens ad orandum; vel inquantum ex sumptibus sepulturae vel pauperes fructum capiunt, vel ecclesia decoratur; sic enim sepultura inter ceteras eleemosynas computatur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod oleum et cera ad sepulcra defunctorum prolata per accidens defuncto prosunt: vel inquantum ecclesiae offeruntur, sive pauperibus dantur; vel inquantum huiusmodi in Dei reverentiam fiunt. Unde et verbis praemissis subiungitur: oleum enim et cera holocaustum.
Ad primum ergo dicendum quod oleum et cera ad sepulcra defunctorum prolata per accidens defuncto prosunt: vel inquantum ecclesiae offeruntur, sive pauperibus dantur; vel inquantum huiusmodi in Dei reverentiam fiunt. Unde et verbis praemissis subiungitur: oleum enim et cera holocaustum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 ad 2
Ad secundum dicendum quod ideo sancti patres de suis corporibus tumulandis curaverunt, ut ostenderent corpora mortuorum ad Dei providentiam pertinere: non quod mortuis corporibus aliquis sensus insit, sed propter fidem resurrectionis adstruendam; ut patet per Augustinum, in I de Civ. Dei. Unde etiam voluerunt in terra promissionis sepeliri, ubi credebant Christum nasciturum et moriturum, cuius resurrectio nostrae resurrectionis est causa.
Ad secundum dicendum quod ideo sancti patres de suis corporibus tumulandis curaverunt, ut ostenderent corpora mortuorum ad Dei providentiam pertinere: non quod mortuis corporibus aliquis sensus insit, sed propter fidem resurrectionis adstruendam; ut patet per Augustinum, in I de Civ. Dei. Unde etiam voluerunt in terra promissionis sepeliri, ubi credebant Christum nasciturum et moriturum, cuius resurrectio nostrae resurrectionis est causa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quia caro est pars naturae hominis, naturaliter homo ad carnem suam afficitur: secundum illud Ephes. 5, (29): nemo carnem suam unquam odio habuit. Unde secundum istum naturalem affectum inest viventi quaedam sollicitudo quid etiam post mortem de eius corpore sit futurum; doleretque si aliquid indignum suo corpori evenire praesentiret. Et ideo illi qui hominem diligunt, ex hoc quod affectui eius quem diligunt conformantur, circa eius carnem curam humanitatis impendunt. Ut enim dicit Augustinus, in I de Civ. Dei, si paterna vestis et anulus, ac si quid huiusmodi, tanto carius sunt posteris quanto erga parentes maior affectus, nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius quam quaelibet indumenta gestamus. Unde et inquantum affectui hominis satisfacit sepeliens eius corpus, cum ipse in hoc sibi satisfacere non potest, eleemosynam ei facere dicitur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 ad 4
Ad quartum dicendum quod fidelium devotio, ut Augustinus dicit, in libro de Cura pro mortuis agenda, suis caris in locis sacris providens sepulturam, in hoc non frustratur, quod defunctum suum suffragio sanctorum committit, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod fidelium devotio, ut Augustinus dicit, in libro de Cura pro mortuis agenda, suis caris in locis sacris providens sepulturam, in hoc non frustratur, quod defunctum suum suffragio sanctorum committit, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 11 ad 5
Ad quintum dicendum quod sepultura in loco sacro impio defuncto non nocet nisi quatenus hanc sepulturam, sibi indignam, propter humanam gloriam procuravit.
Ad quintum dicendum quod sepultura in loco sacro impio defuncto non nocet nisi quatenus hanc sepulturam, sibi indignam, propter humanam gloriam procuravit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 12: Utrum suffragia quae fiunt pro uno defuncto, magis proficiant ei pro quo fiunt quam aliis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 71 a. 13 ad 2
suppl q. 71 a. 14 co.
suppl q. 71 a. 14 ad 2[t:suppl q. 71 a. 13 ad 2][t:suppl q. 71 a. 14 co.][t:suppl q. 71 a. 14 ad 2]
Suppl q. 71 a. 12 arg. 1
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod suffragia quae fiunt pro uno defuncto, non magis proficiunt ei pro quo fiunt quam aliis. Lumen enim spirituale magis est communicabile quam corporale lumen. Sed lumen corporale, sicut candelae, quamvis accendatur pro uno, tamen aequaliter omnibus prodest qui simul commorantur, quamvis pro eis candela non accendatur. Ergo, cum suffragia sint quaedam spiritualia lumina, quamvis pro uno specialiter fiant, non magis valent ei quam aliis existentibus in purgatorio.
suppl q. 71 a. 13 ad 2
suppl q. 71 a. 14 co.
suppl q. 71 a. 14 ad 2[t:suppl q. 71 a. 13 ad 2][t:suppl q. 71 a. 14 co.][t:suppl q. 71 a. 14 ad 2]
Suppl q. 71 a. 12 arg. 1
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod suffragia quae fiunt pro uno defuncto, non magis proficiunt ei pro quo fiunt quam aliis. Lumen enim spirituale magis est communicabile quam corporale lumen. Sed lumen corporale, sicut candelae, quamvis accendatur pro uno, tamen aequaliter omnibus prodest qui simul commorantur, quamvis pro eis candela non accendatur. Ergo, cum suffragia sint quaedam spiritualia lumina, quamvis pro uno specialiter fiant, non magis valent ei quam aliis existentibus in purgatorio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 12 arg. 2
Praeterea, sicut in littera dicitur, secundum hoc suffragia mortuis prosunt, quia, dum viverent hic, sibi ut postea possent prodesse meruerunt. Sed aliqui magis meruerunt ut suffragia sibi prodessent quam illi pro quibus fiunt. Ergo eis magis prosunt: alias eorum meritum frustraretur.
Praeterea, sicut in littera dicitur, secundum hoc suffragia mortuis prosunt, quia, dum viverent hic, sibi ut postea possent prodesse meruerunt. Sed aliqui magis meruerunt ut suffragia sibi prodessent quam illi pro quibus fiunt. Ergo eis magis prosunt: alias eorum meritum frustraretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 12 arg. 3
Praeterea, pro pauperibus non fiunt tot suffragia sicut pro divitibus. Si ergo suffragia facta pro aliquibus eis magis quam aliis valerent, pauperes essent deterioris conditionis. Quod est contra sententiam Domini, Luc. 6, (20): beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei.
Praeterea, pro pauperibus non fiunt tot suffragia sicut pro divitibus. Si ergo suffragia facta pro aliquibus eis magis quam aliis valerent, pauperes essent deterioris conditionis. Quod est contra sententiam Domini, Luc. 6, (20): beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 12 s. c. 1
Sed contra: Iustitia humana exemplatur a iustitia divina. Sed iustitia humana, si aliquis debitum pro aliquo solvit, eum solum absolvit. Ergo, cum ille qui suffragia facit quodammodo solvat debitum eius pro quo facit, ei soli proderit.
Sed contra: Iustitia humana exemplatur a iustitia divina. Sed iustitia humana, si aliquis debitum pro aliquo solvit, eum solum absolvit. Ergo, cum ille qui suffragia facit quodammodo solvat debitum eius pro quo facit, ei soli proderit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 12 arg. 4
Praeterea, sicut homo faciens suffragia quodammodo satisfacit pro mortuo, ita etiam interdum aliquis pro vivo satisfacere potest. Sed quando aliquis satisfacit pro vivo, satisfactio illa non computatur nisi illi pro quo facta est. Ergo et suffragia faciens ei soli prodest pro quo facit.
Praeterea, sicut homo faciens suffragia quodammodo satisfacit pro mortuo, ita etiam interdum aliquis pro vivo satisfacere potest. Sed quando aliquis satisfacit pro vivo, satisfactio illa non computatur nisi illi pro quo facta est. Ergo et suffragia faciens ei soli prodest pro quo facit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 12 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc fuit duplex opinio. Quidam enim, ut Praepositinus, dixerunt quod suffragia pro uno aliquo facta non magis prosunt ei pro quo fiunt, sed eis qui sunt magis digni. Et ponebant exemplum de candela quae accenditur pro aliquo divite, quae non minus prodest eis qui cum ipso sunt quam ipsi diviti, et forte magis, si habent oculos clariores: et etiam de lectione, quae non magis prodest ei pro quo legitur quam aliis qui simul cum eo audiunt, sed forte aliis magis, qui sunt sensu capaciores. Et si eis obiiceretur quod secundum hoc ordinatio Ecclesiae esset vana, quae pro aliquibus specialiter orationes instituit: dicebant quod hoc Ecclesia fecit ad excitandam devotionem fidelium, qui promptiores sunt ad facienda specialia suffragia quam communia, et ferventius etiam pro suis propinquis orant quam pro extraneis.
Alii e contra dixerunt quod suffragia magis valent eis pro quibus fiunt.
Utraque autem opinio secundum aliquid veritatem habet. Valor enim suffragiorum pensari potest ex duobus. Valent enim uno modo ex virtute caritatis, quae facit omnia bona communia. Et secundum hoc magis valent ei qui magis caritate est plenus, quamvis pro eo specialiter non fiant. Et sic valor suffragiorum attenditur magis secundum quandam interiorem consolationem, secundum quod unus in caritate existens de bonis alterius delectatur post mortem, quam ad diminutionem poenae: post mortem enim non est locus acquirendi gratiam vel augendi, ad quod nobis in vita valent opera aliorum ex virtute caritatis.
Alio modo valent suffragia ex hoc quod per intentionem unius alteri applicantur. Et sic satisfactio unius alteri computatur. Et hoc modo non est dubium quod magis valent ei pro quo fiunt. Immo sic ei soli valent. Satisfactio enim proprie ad remissionem poenae ordinatur. Unde, quantum ad dimissionem poenae, praecipue valet suffragium ei pro quo fit. Et secundum hoc secunda opinio plus habet de veritate quam prima.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 12 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod suffragia prosunt per modum luminis inquantum a mortuis acceptantur, et ex hoc quandam consolationem accipiunt; et tanto maiorem quanto maiori caritate sunt praediti. Sed inquantum suffragia sunt quaedam satisfactio per intentionem facientis translata in alterum, non sunt similia lumini, sed magis solutioni alicuius debiti. Non autem est necesse ut, si debitum pro uno solvitur, quod ex hoc debitum aliorum solvatur.
Ad primum ergo dicendum quod suffragia prosunt per modum luminis inquantum a mortuis acceptantur, et ex hoc quandam consolationem accipiunt; et tanto maiorem quanto maiori caritate sunt praediti. Sed inquantum suffragia sunt quaedam satisfactio per intentionem facientis translata in alterum, non sunt similia lumini, sed magis solutioni alicuius debiti. Non autem est necesse ut, si debitum pro uno solvitur, quod ex hoc debitum aliorum solvatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 12 ad 2
Ad secundum dicendum quod illud meritum est conditionale quo sibi meruerunt. Hoc enim modo sibi meruerunt, ut sibi prodessent si pro eis fierent. Quod nihil aliud fuit quam facere se habiles ad recipiendum. Unde patet quod non directe meruerunt illud iuvamen suffragiorum, sed per merita praecedentia se habilitaverunt ut fructum suffragiorum susciperent. Et ideo non sequitur quod meritum eorum frustretur.
Ad secundum dicendum quod illud meritum est conditionale quo sibi meruerunt. Hoc enim modo sibi meruerunt, ut sibi prodessent si pro eis fierent. Quod nihil aliud fuit quam facere se habiles ad recipiendum. Unde patet quod non directe meruerunt illud iuvamen suffragiorum, sed per merita praecedentia se habilitaverunt ut fructum suffragiorum susciperent. Et ideo non sequitur quod meritum eorum frustretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 12 ad 3
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet divites quantum ad aliquid esse melioris conditionis quam pauperes: sicut quantum ad expiationem poenae. Sed hoc quasi nihil est comparatum possessioni regni caelorum, in qua pauperes melioris conditionis esse ostenduntur per auctoritatem inductam.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet divites quantum ad aliquid esse melioris conditionis quam pauperes: sicut quantum ad expiationem poenae. Sed hoc quasi nihil est comparatum possessioni regni caelorum, in qua pauperes melioris conditionis esse ostenduntur per auctoritatem inductam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 13: An suffragia facta pro multis tantundem valeant singulis ac si pro unoquoque specialiter fierent
Suppl q. 71 a. 13 ad 1
Ad decimumtertium sic proceditur. Videtur quod suffragia facta pro multis tantundem valeant singulis ac si pro unoquoque specialiter fierent. Videmus enim quod ex lectione quae uni legitur, nihil ei deperit si simul et alii legatur. Ergo et, eadem ratione, nihil deperit ei pro quo fit suffragium, si ei aliquis connumeretur. Et ita, si pro pluribus fiat, tantum valet singulis ac si pro unoquoque singulariter fieret.
Ad decimumtertium sic proceditur. Videtur quod suffragia facta pro multis tantundem valeant singulis ac si pro unoquoque specialiter fierent. Videmus enim quod ex lectione quae uni legitur, nihil ei deperit si simul et alii legatur. Ergo et, eadem ratione, nihil deperit ei pro quo fit suffragium, si ei aliquis connumeretur. Et ita, si pro pluribus fiat, tantum valet singulis ac si pro unoquoque singulariter fieret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 13 arg. 1
Praeterea, secundum communem usum Ecclesiae videmus quod, cum Missa pro aliquo defuncto dicitur, simul etiam illic orationes adiunguntur pro aliis defunctis. Hoc autem non fieret si ex hoc defunctus pro quo Missa dicitur, aliquod detrimentum reportaret. Ergo idem quod prius.
Praeterea, secundum communem usum Ecclesiae videmus quod, cum Missa pro aliquo defuncto dicitur, simul etiam illic orationes adiunguntur pro aliis defunctis. Hoc autem non fieret si ex hoc defunctus pro quo Missa dicitur, aliquod detrimentum reportaret. Ergo idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 13 arg. 2
Praeterea, suffragia, praecipue orationum, innituntur divinae virtuti. Sed apud Deum, sicut non differt iuvare per multos vel per paucos, ita non differt iuvare multos vel paucos. Ergo, quantum iuvaretur unus ex una oratione si pro eo tantum fieret, tantum iuvabuntur singuli multorum si eadem oratio pro multis fiat.
Praeterea, suffragia, praecipue orationum, innituntur divinae virtuti. Sed apud Deum, sicut non differt iuvare per multos vel per paucos, ita non differt iuvare multos vel paucos. Ergo, quantum iuvaretur unus ex una oratione si pro eo tantum fieret, tantum iuvabuntur singuli multorum si eadem oratio pro multis fiat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 13 s. c. 1
Sed contra: Melius est plures iuvare quam unum. Si ergo suffragium pro multis factum valeret singulis tantum ac si pro uno tantum fieret, videtur quod Ecclesia non debuit instituisse ut pro aliquo singulariter fieret Missa vel oratio, sed quod semper diceretur pro omnibus fidelibus defunctis. Quod patet esse falsum.
Sed contra: Melius est plures iuvare quam unum. Si ergo suffragium pro multis factum valeret singulis tantum ac si pro uno tantum fieret, videtur quod Ecclesia non debuit instituisse ut pro aliquo singulariter fieret Missa vel oratio, sed quod semper diceretur pro omnibus fidelibus defunctis. Quod patet esse falsum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 13 arg. 3
Praeterea, suffragium habet finitam efficaciam. Ergo, distributum in multos, minus prodest singulis quam prodesset si fieret pro uno tantum.
Praeterea, suffragium habet finitam efficaciam. Ergo, distributum in multos, minus prodest singulis quam prodesset si fieret pro uno tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 13 co.
Respondeo dicendum quod, si valor suffragiorum consideretur secundum quod valent ex virtute caritatis unientis membra Ecclesiae, suffragia pro multis facta tantum singulis prosunt ac si pro uno tantum fierent. Quia caritas non minuitur si dividatur effectus in multos: immo magis augetur. Et similiter etiam gaudium, quanto pluribus est commune, fit maius, ut dicit Augustinus, VIII Confessiones. Et sic de uno bono facto non minus laetantur multi in purgatorio quam unus.
Si autem consideretur valor suffragiorum inquantum sunt satisfactiones quaedam per intentionem facientis translatae in mortuos, tunc magis valet suffragium alicui quod pro eo singulariter fit, quam quod fit pro eo communiter et multis aliis: sic enim effectus suffragii dividitur ex divina iustitia inter eos pro quibus suffragia fiunt.
Unde patet quod haec quaestio dependet ex prima. Et ex hoc etiam patet quare institutum sit ut suffragia specialia in Ecclesia fiant.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 13 ad 2
Ad primum ergo dicendum quod suffragia, ut sunt satisfactiones quaedam, non prosunt per modum actionis, sicut doctrina prodest, quae, sicut et omnis alia actio, effectum habet secundum dispositionem recipientis: sed valet per modum solutionis debiti, ut dictum est. Et ideo non est simile.
R: Q.. 71 A. 12[t:suppl q. 71 a. 12]
Ad primum ergo dicendum quod suffragia, ut sunt satisfactiones quaedam, non prosunt per modum actionis, sicut doctrina prodest, quae, sicut et omnis alia actio, effectum habet secundum dispositionem recipientis: sed valet per modum solutionis debiti, ut dictum est. Et ideo non est simile.
R: Q.. 71 A. 12[t:suppl q. 71 a. 12]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 13 ad 3
Ad secundum dicendum quod, quia suffragia pro uno facta aliquo modo etiam aliis prosunt, ut ex dictis patet, ideo, cum pro uno missa dicitur, non est inconveniens ut pro aliis etiam orationes fiant. Non enim ad hoc dicuntur aliae orationes ut satisfactio unius suffragii determinetur ad alios principaliter: sed ut illis oratio pro eis specialiter fusa prosit.
R: Q.. 71 A. 1[t:suppl q. 71 a. 1]
Ad secundum dicendum quod, quia suffragia pro uno facta aliquo modo etiam aliis prosunt, ut ex dictis patet, ideo, cum pro uno missa dicitur, non est inconveniens ut pro aliis etiam orationes fiant. Non enim ad hoc dicuntur aliae orationes ut satisfactio unius suffragii determinetur ad alios principaliter: sed ut illis oratio pro eis specialiter fusa prosit.
R: Q.. 71 A. 1[t:suppl q. 71 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 13 ad 4
Ad tertium dicendum quod oratio consideratur et ex parte orantis, et ex parte eius qui oratur: et ex utroque eius effectus dependet. Et ideo, quamvis divinae virtuti non sit magis difficile absolvere multos quam unum, tamen huiusmodi orantis oratio non ita est satisfactoria pro multis sicut pro uno.
Ad tertium dicendum quod oratio consideratur et ex parte orantis, et ex parte eius qui oratur: et ex utroque eius effectus dependet. Et ideo, quamvis divinae virtuti non sit magis difficile absolvere multos quam unum, tamen huiusmodi orantis oratio non ita est satisfactoria pro multis sicut pro uno.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 14: Utrum tantum valeant communia suffragia illis pro quibus specialia non fiunt, quantum illis pro quibus fiunt valent specialia et communia simul
Suppl q. 71 a. 14 ad 1
Ad decimumquartum sic proceditur. Videtur quod tantum valeant communia suffragia illis pro quibus specialia non fiunt, quantum illis pro quibus fiunt valent specialia et communia simul. Unicuique enim secundum propria merita reddetur in futuro. Sed ille pro quo non fiunt suffragia, meruit ut tantum iuvaretur post mortem quantum et ille pro quo fiunt specialia. Ergo tantum iuvabitur per communia quantum et ille per specialia et communia.
Ad decimumquartum sic proceditur. Videtur quod tantum valeant communia suffragia illis pro quibus specialia non fiunt, quantum illis pro quibus fiunt valent specialia et communia simul. Unicuique enim secundum propria merita reddetur in futuro. Sed ille pro quo non fiunt suffragia, meruit ut tantum iuvaretur post mortem quantum et ille pro quo fiunt specialia. Ergo tantum iuvabitur per communia quantum et ille per specialia et communia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 14 arg. 1
Praeterea, inter Ecclesiae suffragia praecipuum est Eucharistia. Sed Eucharistia, cum contineat totum Christum, habet quodammodo efficaciam infinitam. Ergo una oblatio Eucharistiae, quae communiter pro omnibus fit, valet ad plenam liberationem eorum qui sunt in purgatorio. Et ita tantum iuvant communia suffragia sola quantum iuvant specialia et communia simul.
Praeterea, inter Ecclesiae suffragia praecipuum est Eucharistia. Sed Eucharistia, cum contineat totum Christum, habet quodammodo efficaciam infinitam. Ergo una oblatio Eucharistiae, quae communiter pro omnibus fit, valet ad plenam liberationem eorum qui sunt in purgatorio. Et ita tantum iuvant communia suffragia sola quantum iuvant specialia et communia simul.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 14 s. c. 1
Sed contra est quod duo bona uno sunt magis eligenda. Ergo suffragia speciali et communia magis prosunt ei pro quo fiunt quam communia tantum.
Sed contra est quod duo bona uno sunt magis eligenda. Ergo suffragia speciali et communia magis prosunt ei pro quo fiunt quam communia tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 14 co.
Respondeo dicendum quod huius etiam solutio dependet ex solutione primae quaestionis. Si enim suffragia pro uno specialiter facta indifferenter omnibus valeant, tunc omnia suffragia sunt communia. Et ideo tantum iuvabitur ille pro quo non fiunt specialia, quantum ille pro quo fiunt, si sit aequaliter dignus. Si autem suffragia pro aliquo facta non indifferenter omnibus prosint, sed eis maxime pro quibus fiunt, tunc non est dubium quod suffragia communia et specialia simul plus valent alicui quam communia tantum.
Et ideo Magister duas opiniones in littera tangit. Unam, dum dicit quod aequaliter prosunt diviti communia et specialia, et pauperi communia tantum: quamvis enim ex pluribus iuvetur unus quam alter, non tamen plus iuvatur. Aliam autem tangit cum dicit quod ille pro quo fiunt specialia, consequitur velociorem absolutionem, sed non pleniorem: quia uterque finaliter ab omni poena liberabitur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 14 ad 2
Ad primum ergo dicendum quod iuvamen suffragiorum non cadit directe sub merito et simpliciter, sed quasi sub conditione. Et ideo ratio non sequitur.
R: Q.. 71 A. 12[t:suppl q. 71 a. 12]
Ad primum ergo dicendum quod iuvamen suffragiorum non cadit directe sub merito et simpliciter, sed quasi sub conditione. Et ideo ratio non sequitur.
R: Q.. 71 A. 12[t:suppl q. 71 a. 12]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 71 a. 14 ad 3
Ad secundum dicendum quod, quamvis virtus Christi, qui continetur sub Sacramento Eucharistiae, sit infinita, tamen determinatus est effectus ad quem illud sacramentum ordinatur. Unde non oportet quod per unum Altaris Sacrificium tota poena eorum qui sunt in purgatorio expietur: sicut etiam nec per unum sacrificium quod aliquis offert, liberatur a tota satisfactione debita pro peccatis. Unde et quandoque plures missae in satisfactione unius peccati iniunguntur.
Ad secundum dicendum quod, quamvis virtus Christi, qui continetur sub Sacramento Eucharistiae, sit infinita, tamen determinatus est effectus ad quem illud sacramentum ordinatur. Unde non oportet quod per unum Altaris Sacrificium tota poena eorum qui sunt in purgatorio expietur: sicut etiam nec per unum sacrificium quod aliquis offert, liberatur a tota satisfactione debita pro peccatis. Unde et quandoque plures missae in satisfactione unius peccati iniunguntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 72: De oratione sanctorum qui sunt in patria
Suppl q. 72 pr.
Deinde considerandum est de oratione sanctorum qui sunt in patria.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo: utrum sancti orationes nostras cognoscant.
Secundo: utrum eos interpellare debeamus ad orandum pro nobis.
Tertio: utrum orationes eorum pro nobis fusae semper exaudiantur.
Nam utrum sancti orent pro nobis, dictum est qu. 83 Secundae Partis.
Deinde considerandum est de oratione sanctorum qui sunt in patria.
Et circa hoc quaeruntur tria.
Primo: utrum sancti orationes nostras cognoscant.
Secundo: utrum eos interpellare debeamus ad orandum pro nobis.
Tertio: utrum orationes eorum pro nobis fusae semper exaudiantur.
Nam utrum sancti orent pro nobis, dictum est qu. 83 Secundae Partis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum sancti orationes nostras cognoscant
Suppl q. 72 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sancti orationes nostras non cognoscant. Isaiae 63, (16), Pater noster es, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos, Glossa Augustini dicit quod mortui sancti nesciunt quid agant vivi, etiam eorum filii. Et sumitur ab Augustino de Cura pro mortuis agenda, ubi hanc auctoritatem inducit. Et sunt haec verba Augustini ibidem: si tanti Patriarchae quid erga populum ab eis procreatum ageretur ignoraverunt, quomodo mortui vivorum rebus atque actibus cognoscendis adiuvandisque miscentur? Ergo sancti orationes nostras cognoscere non possunt.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
Ad primum sic proceditur. Videtur quod sancti orationes nostras non cognoscant. Isaiae 63, (16), Pater noster es, et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos, Glossa Augustini dicit quod mortui sancti nesciunt quid agant vivi, etiam eorum filii. Et sumitur ab Augustino de Cura pro mortuis agenda, ubi hanc auctoritatem inducit. Et sunt haec verba Augustini ibidem: si tanti Patriarchae quid erga populum ab eis procreatum ageretur ignoraverunt, quomodo mortui vivorum rebus atque actibus cognoscendis adiuvandisque miscentur? Ergo sancti orationes nostras cognoscere non possunt.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 arg. 2
Praeterea, IV Reg. 22, (20) dicitur ad Iosiam regem: idcirco (scilicet quia flevisti coram me (19)) colligam te ad patres tuos, ut non videant oculi tui mala omnia quae sum inducturus in locum istum. Sed in hoc nullo modo per mortem Iosiae subventum fuisset si post mortem quid genti suae eveniret cognosceret. Ergo sancti mortui actus nostros non cognoscunt. Et ita non intelligunt nostras orationes.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Praeterea, IV Reg. 22, (20) dicitur ad Iosiam regem: idcirco (scilicet quia flevisti coram me (19)) colligam te ad patres tuos, ut non videant oculi tui mala omnia quae sum inducturus in locum istum. Sed in hoc nullo modo per mortem Iosiae subventum fuisset si post mortem quid genti suae eveniret cognosceret. Ergo sancti mortui actus nostros non cognoscunt. Et ita non intelligunt nostras orationes.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 arg. 3
Praeterea, quanto aliquis est in caritate perfectior, tanto magis proximo in periculis subvenit. Sed sancti in carne viventes proximis, et maxime sibi coniunctis, in periculis et consulunt et auxiliantur manifeste. Cum ergo post mortem sint multo maioris caritatis, si facta nostra cognoscerent, multo amplius suis caris sibi coniunctis consulerent et auxiliarentur in necessitatibus. Quod facere non videntur. Ergo non videtur quod actus nostros et orationes nostras cognoscant.
Praeterea, quanto aliquis est in caritate perfectior, tanto magis proximo in periculis subvenit. Sed sancti in carne viventes proximis, et maxime sibi coniunctis, in periculis et consulunt et auxiliantur manifeste. Cum ergo post mortem sint multo maioris caritatis, si facta nostra cognoscerent, multo amplius suis caris sibi coniunctis consulerent et auxiliarentur in necessitatibus. Quod facere non videntur. Ergo non videtur quod actus nostros et orationes nostras cognoscant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 arg. 4
Praeterea, sicut sancti post mortem vident Verbum, ita et angeli, de quibus dicitur, Matth. 18, (10): angeli eorum semper vident faciem Patris mei. Sed angeli Verbum videntes non propter hoc omnia cognoscunt: cum a nescientia minores a superioribus purgentur, ut patet per Dionysium, in 7 cap. Cael. Hier. Ergo nec sancti, quamvis Verbum videant, in eo nostras orationes cognoscunt, et alia quae circa nos aguntur.
Praeterea, sicut sancti post mortem vident Verbum, ita et angeli, de quibus dicitur, Matth. 18, (10): angeli eorum semper vident faciem Patris mei. Sed angeli Verbum videntes non propter hoc omnia cognoscunt: cum a nescientia minores a superioribus purgentur, ut patet per Dionysium, in 7 cap. Cael. Hier. Ergo nec sancti, quamvis Verbum videant, in eo nostras orationes cognoscunt, et alia quae circa nos aguntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 arg. 5
Praeterea, solus Deus est inspector cordium. Sed oratio praecipue in corde consistit. Ergo solius Dei est orationes cognoscere. Non ergo sancti nostras orationes cognoscunt.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Praeterea, solus Deus est inspector cordium. Sed oratio praecipue in corde consistit. Ergo solius Dei est orationes cognoscere. Non ergo sancti nostras orationes cognoscunt.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Super illud Iob 14, (21), sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget, dicit Gregorius, XII lib. Moral.: Hoc de animabus sanctis sentiendum non est. Quia quae intus omnipotentis Dei claritatem vident, nullo modo credendum est quod sit foris aliquid quod ignorent. Ergo ipsi orationes nostras cognoscunt.
Sed contra: Super illud Iob 14, (21), sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget, dicit Gregorius, XII lib. Moral.: Hoc de animabus sanctis sentiendum non est. Quia quae intus omnipotentis Dei claritatem vident, nullo modo credendum est quod sit foris aliquid quod ignorent. Ergo ipsi orationes nostras cognoscunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 arg. 6
Praeterea, Gregorius, in II Dialog.: animae videnti Creatorem angusta est omnis creatura. Quantumlibet enim de luce Creatoris aspexerit, breve fit ei omne quod creatum est. Sed hoc. maxime impedire videretur quod animae sanctorum orationes et alia quae circa nos aguntur cognoscant, quia a nobis distant. Cum ergo distantia illa non impediat, ut ex praedicta auctoritate patet, videtur quod animae sanctorum cognoscant orationes nostras et ea quae hic aguntur.
Praeterea, Gregorius, in II Dialog.: animae videnti Creatorem angusta est omnis creatura. Quantumlibet enim de luce Creatoris aspexerit, breve fit ei omne quod creatum est. Sed hoc. maxime impedire videretur quod animae sanctorum orationes et alia quae circa nos aguntur cognoscant, quia a nobis distant. Cum ergo distantia illa non impediat, ut ex praedicta auctoritate patet, videtur quod animae sanctorum cognoscant orationes nostras et ea quae hic aguntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 arg. 7
Praeterea, si ea quae circa nos aguntur non cognoscerent, nec pro nobis orarent: quia defectus nostros ignorarent. Sed hic est error Vigilantii: ut Hieronymus dicit, in Epistola contra eum. Ergo sancti ea quae circa nos aguntur cognoscunt.
Praeterea, si ea quae circa nos aguntur non cognoscerent, nec pro nobis orarent: quia defectus nostros ignorarent. Sed hic est error Vigilantii: ut Hieronymus dicit, in Epistola contra eum. Ergo sancti ea quae circa nos aguntur cognoscunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod divina essentia est sufficiens medium cognoscendi omnia: quod patet ex hoc quod Deus videndo suam essentiam omnia intuetur. Non tamen sequitur quod quicumque essentiam Dei vident, omnia cognoscant, sed solum qui essentiam comprehendit: sicut nec in principio aliquo cognito consequens est omnia cognosci quae ex principio consequuntur, nisi tota virtus principii comprehendatur. Unde, cum animae sanctorum divinam essentiam non comprehendant, non est consequeris ut omnia cognoscant quae per essentiam divinam cognosci possunt. Unde etiam de quibusdam inferiores angeli a superioribus edocentur, quamvis omnes essentiam divinam videant.
Sed unusquisque beatus tantum de aliis rebus necessarium est ut in essentia divina videat, quantum perfectio beatitudinis requirit. Hoc autem ad perfectionem beatitudinis requiritur ut homo habeat quidquid velit, nec aliquid inordinate velit. Hoc autem recta voluntate quilibet vult, ut ea quae ad ipsum pertinent cognoscat. Unde cum nulla rectitudo sanctis desit, volunt cognoscere ea quae ad eos pertinent. Et ideo oportet quod illa in Verbo cognoscant. Hoc autem ad eorum gloriam pertinet, quod auxilium indigentibus praestent ad salutem: sic enim Dei cooperatores efficiuntur, quo nihil est divinius, ut ait Dionysius, 3 cap. Cael. Hier. Unde patet quod sancti habent cognitionem eorum quae ad hoc requiruntur. Et sic manifestum est quod in Verbo cognoscunt vota et orationes et devotiones hominum qui ad eorum auxilium confugiunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verbum Augustini intelligendum est de cognitione naturali animarum separatarum, quae quidem cognitio in sanctis viris non est obtenebrata, sicut est in peccatoribus. Non autem loquitur de cognitione quae est in Verbo, quam constat Abraham, eo tempore quo haec dicta sunt per Isaiam, non habuisse: cum ante Christi Passionem nullus ad visionem Dei pervenerit.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Augustini intelligendum est de cognitione naturali animarum separatarum, quae quidem cognitio in sanctis viris non est obtenebrata, sicut est in peccatoribus. Non autem loquitur de cognitione quae est in Verbo, quam constat Abraham, eo tempore quo haec dicta sunt per Isaiam, non habuisse: cum ante Christi Passionem nullus ad visionem Dei pervenerit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod sancti, licet post hanc vitam cognoscant ea quae hic geruntur, non tamen credendum est quod afficiantur doloribus, cognitis adversitatibus eorum quos in hoc saeculo dilexerunt. Ita enim repleti sunt gaudio beatitudinis quod dolor in eis locum non invenit. Unde, etsi cognoscant suorum infortunia post mortem, nihilominus dolori eorum consulitur si ante huiusmodi infortunia. de hoc saeculo subtrahantur. Sed forte animae non glorificatae dolorem aliquem sentirent si incommoda carorum suorum perciperent. Et quia anima Iosiae non statim glorificata fuit a corpore egressa, quantum ad hoc ex hac ratione Augustinus concludere nititur quod animae mortuorum cognitionem non habeant de factis viventium.
Ad secundum dicendum quod sancti, licet post hanc vitam cognoscant ea quae hic geruntur, non tamen credendum est quod afficiantur doloribus, cognitis adversitatibus eorum quos in hoc saeculo dilexerunt. Ita enim repleti sunt gaudio beatitudinis quod dolor in eis locum non invenit. Unde, etsi cognoscant suorum infortunia post mortem, nihilominus dolori eorum consulitur si ante huiusmodi infortunia. de hoc saeculo subtrahantur. Sed forte animae non glorificatae dolorem aliquem sentirent si incommoda carorum suorum perciperent. Et quia anima Iosiae non statim glorificata fuit a corpore egressa, quantum ad hoc ex hac ratione Augustinus concludere nititur quod animae mortuorum cognitionem non habeant de factis viventium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod animae sanctorum habent voluntatem plenarie conformem divinae voluntati etiam in volito. Et ideo, quamvis affectum caritatis ad proximum retineant, non tamen eis aliter auxilium ferunt quam secundum divinam iustitiam vident esse dispositum. Et tamen credendum est quod multum proximos iuvant, pro eis apud Deum intercedendo.
Ad tertium dicendum quod animae sanctorum habent voluntatem plenarie conformem divinae voluntati etiam in volito. Et ideo, quamvis affectum caritatis ad proximum retineant, non tamen eis aliter auxilium ferunt quam secundum divinam iustitiam vident esse dispositum. Et tamen credendum est quod multum proximos iuvant, pro eis apud Deum intercedendo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis videntes Verbum non sit necessarium in Verbo omnia videre, vident tamen ea quae ad perfectionem pertinent beatitudinis eorum, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod, quamvis videntes Verbum non sit necessarium in Verbo omnia videre, vident tamen ea quae ad perfectionem pertinent beatitudinis eorum, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod cogitationes cordium solus Deus per seipsum novit: sed tamen alii cognoscere possunt quatenus eis revelatur, vel per visionem Verbi vel quocumque alio modo.
Ad quintum dicendum quod cogitationes cordium solus Deus per seipsum novit: sed tamen alii cognoscere possunt quatenus eis revelatur, vel per visionem Verbi vel quocumque alio modo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum debeamus sanctos interpellare ad orandum pro nobis
Suppl q. 72 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non debeamus sanctos interpellare ad orandum pro nobis. Nullus enim amicos alicuius interpellat ad orandum pro se nisi quatenus credit apud eos facilius gratiam obtinere. Sed Deus est in infinitum magis misericors quolibet, sancto: et sic voluntas eius facilius inclinatur ad nos exaudiendum quam voluntas alicuius sancti. Ergo videtur superfluum constituere mediatores inter nos et Deum, ut ipsi pro nobis, intercedant.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non debeamus sanctos interpellare ad orandum pro nobis. Nullus enim amicos alicuius interpellat ad orandum pro se nisi quatenus credit apud eos facilius gratiam obtinere. Sed Deus est in infinitum magis misericors quolibet, sancto: et sic voluntas eius facilius inclinatur ad nos exaudiendum quam voluntas alicuius sancti. Ergo videtur superfluum constituere mediatores inter nos et Deum, ut ipsi pro nobis, intercedant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 arg. 2
Praeterea, si eos ad orandum pro nobis interpellare debemus, hoc non est nisi quia scimus eorum orationem esse Deo acceptam. Sed quanto est aliquis sanctior inter sanctos, tanto eius oratio est magis Deo accepta. Ergo semper deberemus superiores pro nobis intercessores constituere ad Deum, et nunquam minores.
Praeterea, si eos ad orandum pro nobis interpellare debemus, hoc non est nisi quia scimus eorum orationem esse Deo acceptam. Sed quanto est aliquis sanctior inter sanctos, tanto eius oratio est magis Deo accepta. Ergo semper deberemus superiores pro nobis intercessores constituere ad Deum, et nunquam minores.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 arg. 3
Praeterea, Christus, etiam secundum quod homo, dicitur Sanctus Sanctorum: et ei, secundum quod homo, orare competit. Sed nunquam Christum ad orandum pro nobis interpellamus. Ergo nec alios sanctos interpellare debemus.
Praeterea, Christus, etiam secundum quod homo, dicitur Sanctus Sanctorum: et ei, secundum quod homo, orare competit. Sed nunquam Christum ad orandum pro nobis interpellamus. Ergo nec alios sanctos interpellare debemus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 arg. 4
Praeterea, quicumque rogatus ab aliquo ut pro eo intercedat, preces ipsius ei repraesentat apud quem pro eo intercedit. Sed superfluum est ei repraesentare aliquid cui omnia sunt praesentia. Ergo superfluum est quod sanctos intercessores constituamus pro nobis ad Deum.
Praeterea, quicumque rogatus ab aliquo ut pro eo intercedat, preces ipsius ei repraesentat apud quem pro eo intercedit. Sed superfluum est ei repraesentare aliquid cui omnia sunt praesentia. Ergo superfluum est quod sanctos intercessores constituamus pro nobis ad Deum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 arg. 5
Praeterea, illud est superfluum quod fit propter aliquid quod sine eo eodem modo fieret vel non fieret. Sed similiter sancti orarent pro nobis vel non orarent, sive nos oremus eos sive non oremus: quia, si sumus digni ut pro nobis orent, etiam, nobis eos non orantibus, pro nobis orarent; si autem sumus indigni, etiam si petamus, pro nobis non orant. Ergo interpellare eos ad orandum pro nobis videtur omnino superfluum.
Praeterea, illud est superfluum quod fit propter aliquid quod sine eo eodem modo fieret vel non fieret. Sed similiter sancti orarent pro nobis vel non orarent, sive nos oremus eos sive non oremus: quia, si sumus digni ut pro nobis orent, etiam, nobis eos non orantibus, pro nobis orarent; si autem sumus indigni, etiam si petamus, pro nobis non orant. Ergo interpellare eos ad orandum pro nobis videtur omnino superfluum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Iob 5, (1): voca, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Vocare autem nostrum, ut Gregorius dicit ibidem, est humili Deum prece deposcere. Ergo, cum volumus Deum orare, debemus ad sanctos converti, ut pro nobis Deum orent.
Sed contra: Est quod dicitur Iob 5, (1): voca, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Vocare autem nostrum, ut Gregorius dicit ibidem, est humili Deum prece deposcere. Ergo, cum volumus Deum orare, debemus ad sanctos converti, ut pro nobis Deum orent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 arg. 6
Praeterea, sancti qui sunt in patria magis sunt accepti Deo quam in statu viae. Sed sanctos qui sunt in via constituere debemus intercessores pro nobis ad Deum: exemplo Apostoli, qui dicebat, Rom. 15, (30): obsecro vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus Sancti, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum. Ergo nos multo fortius petere debemus a sanctis qui sunt in patria, ut nos iuvent orationibus suis ad Deum.
Praeterea, sancti qui sunt in patria magis sunt accepti Deo quam in statu viae. Sed sanctos qui sunt in via constituere debemus intercessores pro nobis ad Deum: exemplo Apostoli, qui dicebat, Rom. 15, (30): obsecro vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus Sancti, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum. Ergo nos multo fortius petere debemus a sanctis qui sunt in patria, ut nos iuvent orationibus suis ad Deum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 arg. 7
Praeterea, ad hoc est communis consuetudo Ecclesiae, quae in litaniis sanctorum orationem petit.
Praeterea, ad hoc est communis consuetudo Ecclesiae, quae in litaniis sanctorum orationem petit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod iste ordo est divinitus institutus in rebus, secundum Dionysium, ut per media ultima reducantur in Deum. Unde, cum sancti qui sunt in patria sint Deo propinquissimi, hoc divinae legis ordo requirit, ut nos, qui manentes in corpore peregrinamur a Domino, in eum per sanctos medios reducamur. Quod quidem contingit dum per eos divina bonitas in nos suum effectum infundit. Et quia reditus noster in Deum respondere debet processui bonitatum ipsius ad nos, sicut mediantibus sanctorum suffragiis Dei beneficia in nos deveniunt, ita oportet nos in Deum reduci, ut iterato beneficia eius sumamus, mediantibus sanctis. Et inde est quod eos. intercessores pro nobis, ad Deum constituimus, et quasi mediatores, dum ab eis petimus quod pro nobis orent.
Respondeo dicendum quod iste ordo est divinitus institutus in rebus, secundum Dionysium, ut per media ultima reducantur in Deum. Unde, cum sancti qui sunt in patria sint Deo propinquissimi, hoc divinae legis ordo requirit, ut nos, qui manentes in corpore peregrinamur a Domino, in eum per sanctos medios reducamur. Quod quidem contingit dum per eos divina bonitas in nos suum effectum infundit. Et quia reditus noster in Deum respondere debet processui bonitatum ipsius ad nos, sicut mediantibus sanctorum suffragiis Dei beneficia in nos deveniunt, ita oportet nos in Deum reduci, ut iterato beneficia eius sumamus, mediantibus sanctis. Et inde est quod eos. intercessores pro nobis, ad Deum constituimus, et quasi mediatores, dum ab eis petimus quod pro nobis orent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut non est propter defectum divinae potentiae quod mediantibus secundis causis agentibus operatur, sed est ad complementum ordinis universi, et ut eius bonitas multiplicius diffundatur in reis, dum res ab eo non solum suscipiunt bonitates proprias, sed insuper quod aliis causa bonitatis existant; ita etiam non est propter defectum misericordiae ipsius quod oporteat eius clementiam per orationes sanctorum pulsare, sed est ad hoc ut ordo praedictus conservetur in rebus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut non est propter defectum divinae potentiae quod mediantibus secundis causis agentibus operatur, sed est ad complementum ordinis universi, et ut eius bonitas multiplicius diffundatur in reis, dum res ab eo non solum suscipiunt bonitates proprias, sed insuper quod aliis causa bonitatis existant; ita etiam non est propter defectum misericordiae ipsius quod oporteat eius clementiam per orationes sanctorum pulsare, sed est ad hoc ut ordo praedictus conservetur in rebus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis sancti superiores sint magis Deo accepti quam inferiores, utile tamen est etiam minores sanctos interdum orare. Et hoc propter quinque rationes. Primo, ex hoc quod quandoque aliquis habet maiorem devotionem ad minorem sanctum quam ad maiorem. Ex devotione autem maxime dependet orationis effectus. Secundo, propter fastidium tollendum. Quia assiduitas unius rei fastidium parit. Per hoc autem quod diversos sanctos oramus, quasi in singulis novus fervor devotionis excitatur. Tertio, quia quibusdam sanctis datum est in aliquibus specialibus, causis praecipue patrocinari: sicut sancto Antonio ad ignem infernalem. Quarto, ut omnibus honor debitus exhibeatur a nobis. Quinto, quia plurium orationibus quandoque impetratur quod unius oratione non impetratur.
Ad secundum dicendum quod, quamvis sancti superiores sint magis Deo accepti quam inferiores, utile tamen est etiam minores sanctos interdum orare. Et hoc propter quinque rationes. Primo, ex hoc quod quandoque aliquis habet maiorem devotionem ad minorem sanctum quam ad maiorem. Ex devotione autem maxime dependet orationis effectus. Secundo, propter fastidium tollendum. Quia assiduitas unius rei fastidium parit. Per hoc autem quod diversos sanctos oramus, quasi in singulis novus fervor devotionis excitatur. Tertio, quia quibusdam sanctis datum est in aliquibus specialibus, causis praecipue patrocinari: sicut sancto Antonio ad ignem infernalem. Quarto, ut omnibus honor debitus exhibeatur a nobis. Quinto, quia plurium orationibus quandoque impetratur quod unius oratione non impetratur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod oratio est actus quidam. Actus autem sunt particularium suppositorum. Et ideo, si diceremus, Christe, ora pro nobis, nisi aliquid adderetur, videremur hoc ad personam Christi referre. Et ita videretur esse consonum vel errori Nestorii, qui distinxit in Christo personam Filii hominis a persona Filii Dei; vel errori Arrii, qui posuit personam Filii minorem Patre. Unde, ad hos errores evitandos, Ecclesia non dicit, Christe, ora pro nobis: sed, Christe, audi nos, vel, miserere nobis.
Ad tertium dicendum quod oratio est actus quidam. Actus autem sunt particularium suppositorum. Et ideo, si diceremus, Christe, ora pro nobis, nisi aliquid adderetur, videremur hoc ad personam Christi referre. Et ita videretur esse consonum vel errori Nestorii, qui distinxit in Christo personam Filii hominis a persona Filii Dei; vel errori Arrii, qui posuit personam Filii minorem Patre. Unde, ad hos errores evitandos, Ecclesia non dicit, Christe, ora pro nobis: sed, Christe, audi nos, vel, miserere nobis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut infra dicitur, non dicuntur sancti preces nostras Deo repraesentare quasi ei incognita manifestent: sed quia eas exaudiri a Deo petunt: vel divinam consulunt veritatem de eis, quid scilicet secundum eius providentiam fieri debeat.
R: Q.. 72 A. 3[t:suppl q. 72 a. 3]
Ad quartum dicendum quod, sicut infra dicitur, non dicuntur sancti preces nostras Deo repraesentare quasi ei incognita manifestent: sed quia eas exaudiri a Deo petunt: vel divinam consulunt veritatem de eis, quid scilicet secundum eius providentiam fieri debeat.
R: Q.. 72 A. 3[t:suppl q. 72 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod ex hoc ipso aliquis efficitur dignus ut sanctus aliquis pro eo oret, quod ad ipsum in sua necessitate cum pura devotione recurrit. Et ita non est superfluum quod sanctos oremus.
Ad quintum dicendum quod ex hoc ipso aliquis efficitur dignus ut sanctus aliquis pro eo oret, quod ad ipsum in sua necessitate cum pura devotione recurrit. Et ita non est superfluum quod sanctos oremus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum orationes sanctorum ad Deum pro nobis fusae semper exaudiantur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 72 a. 2 ad 4[t:suppl q. 72 a. 2 ad 4]
Suppl q. 72 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod orationes sanctorum pro nobis ad Deum fusae non semper exaudiantur. Si enim exaudirentur, maxime exaudirentur sancti de his quae ad eos pertinent. Sed de his non exaudiuntur: unde dicitur Apoc. 6, (10–11), quod martyribus petentibus vindictam de his qui sunt : super terram, dictum est ut requiescerent modicum tempus adhuc, donec impleretur numerus fratrum suorum. Ergo multo minus exaudiuntur de his quae ad alios pertinent.
suppl q. 72 a. 2 ad 4[t:suppl q. 72 a. 2 ad 4]
Suppl q. 72 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod orationes sanctorum pro nobis ad Deum fusae non semper exaudiantur. Si enim exaudirentur, maxime exaudirentur sancti de his quae ad eos pertinent. Sed de his non exaudiuntur: unde dicitur Apoc. 6, (10–11), quod martyribus petentibus vindictam de his qui sunt : super terram, dictum est ut requiescerent modicum tempus adhuc, donec impleretur numerus fratrum suorum. Ergo multo minus exaudiuntur de his quae ad alios pertinent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 arg. 2
Praeterea, Ierem. 15, (1) dicitur: si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ergo sancti non semper exaudiuntur cum pro, nobis orant ad Deum.
Praeterea, Ierem. 15, (1) dicitur: si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Ergo sancti non semper exaudiuntur cum pro, nobis orant ad Deum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 arg. 3
Praeterea, sancti in patria aequales angelis Dei commemorantur, ut patet Matth. 22, (30). Sed angeli non semper exaudiuntur in suis orationibus quas fundunt ad Deum: quod patet ex hoc quod habetur Dan. 10, (12–13), ubi dicitur: ego veni propter sermones tuos: princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Non autem venerat in adiutorium Danielis angelus qui loquebatur nisi a Deo liberationem petendo. Et tamen est impedita orationis eius impletio. Ergo nec etiam alii sancti pro nobis orantes apud Deum semper exaudiuntur.
Praeterea, sancti in patria aequales angelis Dei commemorantur, ut patet Matth. 22, (30). Sed angeli non semper exaudiuntur in suis orationibus quas fundunt ad Deum: quod patet ex hoc quod habetur Dan. 10, (12–13), ubi dicitur: ego veni propter sermones tuos: princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Non autem venerat in adiutorium Danielis angelus qui loquebatur nisi a Deo liberationem petendo. Et tamen est impedita orationis eius impletio. Ergo nec etiam alii sancti pro nobis orantes apud Deum semper exaudiuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 arg. 4
Praeterea, quicumque oratione impetrat aliquid, quodammodo meretur illud. Sed sancti qui sunt in patria non sunt in statu merendi. Ergo non possunt suis orationibus aliquid impetrare nobis apud Deum.
Praeterea, quicumque oratione impetrat aliquid, quodammodo meretur illud. Sed sancti qui sunt in patria non sunt in statu merendi. Ergo non possunt suis orationibus aliquid impetrare nobis apud Deum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 arg. 5
Praeterea, sancti per omnia conformant voluntatem suam voluntati Dei. Ergo non volunt nisi quod sciunt Deum velle. Sed nullus orat nisi quod vult. Ergo non orant nisi pro eo quod sciunt Deum velle. Sed hoc quod Deus vult, fieret etiam eis non orantibus. Ergo eorum orationes non sunt efficaces ad aliquid impetrandum.
Praeterea, sancti per omnia conformant voluntatem suam voluntati Dei. Ergo non volunt nisi quod sciunt Deum velle. Sed nullus orat nisi quod vult. Ergo non orant nisi pro eo quod sciunt Deum velle. Sed hoc quod Deus vult, fieret etiam eis non orantibus. Ergo eorum orationes non sunt efficaces ad aliquid impetrandum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 arg. 6
Praeterea, orationes totius caelestis curiae, si aliquid impetrare possunt, efficaciores essent quam omnia praesentis Ecclesiae suffragia. Sed, multiplicatis praesentis Ecclesiae suffragiis factis pro aliquo in purgatorio existente, totaliter absolveretur a poena. Cum ergo sancti qui sunt in patria eadem oratione orent pro illis qui sunt in purgatorio sicut et pro nobis, si nobis aliquid impetrant, illos qui sunt in purgatorio totaliter orationes eorum a poena absolverent. Quod falsum est: quia sic suffragia Ecclesiae pro defunctis facta superfluae essent.
Praeterea, orationes totius caelestis curiae, si aliquid impetrare possunt, efficaciores essent quam omnia praesentis Ecclesiae suffragia. Sed, multiplicatis praesentis Ecclesiae suffragiis factis pro aliquo in purgatorio existente, totaliter absolveretur a poena. Cum ergo sancti qui sunt in patria eadem oratione orent pro illis qui sunt in purgatorio sicut et pro nobis, si nobis aliquid impetrant, illos qui sunt in purgatorio totaliter orationes eorum a poena absolverent. Quod falsum est: quia sic suffragia Ecclesiae pro defunctis facta superfluae essent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod habetur II Machab. (15, 14): hic est qui multum orat pro populo et pro universa sancta civitate, Ieremias, propheta Dei. Et quod eius oratio sit exaudita, patet per hoc quod sequitur (v. 15–16), quod extendit Ieremias dexteram et dedit Iudae gladium, dicens: accipe sanctum gladium, munus a Deo, etc.
Sed contra: Est quod habetur II Machab. (15, 14): hic est qui multum orat pro populo et pro universa sancta civitate, Ieremias, propheta Dei. Et quod eius oratio sit exaudita, patet per hoc quod sequitur (v. 15–16), quod extendit Ieremias dexteram et dedit Iudae gladium, dicens: accipe sanctum gladium, munus a Deo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 arg. 7
Praeterea, Hieronymus, in Epistola contra Vigilantium: dicis in libello tuo quod, dum vivimus; mutuo pro nobis orare possumus. Et hoc postea improbat, dicens sic: si Apostoli et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro ceteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti quanta magis post coronas, victorias et triumphos!
Praeterea, Hieronymus, in Epistola contra Vigilantium: dicis in libello tuo quod, dum vivimus; mutuo pro nobis orare possumus. Et hoc postea improbat, dicens sic: si Apostoli et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro ceteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti quanta magis post coronas, victorias et triumphos!
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 arg. 8
Praeterea, ad hoc est consuetudo Ecclesiae, quae frequenter petit ut sanctorum orationibus adiuvetur.
Praeterea, ad hoc est consuetudo Ecclesiae, quae frequenter petit ut sanctorum orationibus adiuvetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod sancti dupliciter dicuntur orare pro nobis. Uno modo, oratione expressa: dum votis suis aures divinae clementiae pro nobis pulsant. Alio modo, quasi oratione interpretativa: scilicet per eorum merita, quae, in conspectu eius existentia, non solum eis cedunt ad gloriam, sed sunt nobis etiam suffragia et orationes quaedam; sicut etiam sanguis Christi pro nobis dicitur veniam petere. Utroque autem, modo sanctorum orationes sunt, quantum est in ipsis, efficaces ad impetrandum quod petunt. Sed ex parte nostra potest esse defectus, quod non consequamur fructum orationum ipsorum secundum quod pro nobis orare dicuntur ex hoc quod merita eorum nobis proficiunt. Sed secundum quod orant pro nobis votis suis aliquid nobis postulando, semper exaudiuntur: quia non volunt nisi quod Deus vult, nec petunt nisi quod volunt fieri. Quod autem Deus simpliciter vult, impletur: nisi loquamur de voluntate antecedente, secundum quam vult omnes homines salvos fieri, quae non semper impletur. Unde nec est mirum si etiam quod sancti volunt per hunc modum voluntatis, interdum non impletur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illa oratio martyrum non est aliud quam eorum desiderium de obtinenda stola corporis et societate sanctorum qui salvandi sunt, et consensus quo consentiunt divinae iustitiae punienti malos. Unde Apoc. 6, super illud (v. 10), usquequo, Domine etc., dicit Glossa: desiderant gaudium maius et consortium sanctorum, et iustitiae Dei consentiunt.
Ad primum ergo dicendum quod illa oratio martyrum non est aliud quam eorum desiderium de obtinenda stola corporis et societate sanctorum qui salvandi sunt, et consensus quo consentiunt divinae iustitiae punienti malos. Unde Apoc. 6, super illud (v. 10), usquequo, Domine etc., dicit Glossa: desiderant gaudium maius et consortium sanctorum, et iustitiae Dei consentiunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod Dominus loquitur ibi de Moyse et Samuele secundum statum quo fuerunt in hac vita. Ipsi enim leguntur, pro populo orantes, irae Dei restitisse, ut Interlinearis dicit. Et tamen, si in illo tempore fuissent, non potuissent orationibus Deum placare ad populum, propter populi illius malitiam. Et hic est intellectus litterae.
Ad secundum dicendum quod Dominus loquitur ibi de Moyse et Samuele secundum statum quo fuerunt in hac vita. Ipsi enim leguntur, pro populo orantes, irae Dei restitisse, ut Interlinearis dicit. Et tamen, si in illo tempore fuissent, non potuissent orationibus Deum placare ad populum, propter populi illius malitiam. Et hic est intellectus litterae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod ista pugna bonorum angelorum non intelligitur ex hoc quod apud Deum contrarias orationes funderent: sed quia contraria merita ex diversis partibus ad divinum examen referebant, divinam sententiam expectantes. Et hoc est quod Gregorius dicit, XVII Moral. 7, exponens praedicta verba Danielis: sublimes spiritus gentibus principantes nequaquam pro iniuste agentibus decertant, sed eorum facta recte iudicantes examinant. Cumque uniuscuiusque gentis vel culpa vel iustitia ad supernae curiae solium ducitur, eiusdem gentis prae positus vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una victoria est super se Opificis voluntas summa. Quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent, nequaquam volunt. Unde nec petunt. Ex quo etiam patet quod orationes eorum semper exaudiuntur.
Ad tertium dicendum quod ista pugna bonorum angelorum non intelligitur ex hoc quod apud Deum contrarias orationes funderent: sed quia contraria merita ex diversis partibus ad divinum examen referebant, divinam sententiam expectantes. Et hoc est quod Gregorius dicit, XVII Moral. 7, exponens praedicta verba Danielis: sublimes spiritus gentibus principantes nequaquam pro iniuste agentibus decertant, sed eorum facta recte iudicantes examinant. Cumque uniuscuiusque gentis vel culpa vel iustitia ad supernae curiae solium ducitur, eiusdem gentis prae positus vel obtinuisse in certamine, vel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una victoria est super se Opificis voluntas summa. Quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non valent, nequaquam volunt. Unde nec petunt. Ex quo etiam patet quod orationes eorum semper exaudiuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, licet sancti non sint in statu merendi sibi postquam sunt in patria, sunt tamen in statu merendi aliis, vel potius ex merito praecedenti alios iuvandi: hoc enim apud Deum viventes meruerunt, ut orationes eorum exaudirentur post mortem.
Vel dicendum quod oratio ex alio meretur et ex alio impetrat. Meritum enim consistit in quadam adaequatione actus ad finem propter quem est, qui ei quasi merces redditur. Sed orationis impetratio innititur liberalitati eius qui rogatur: impetrat enim aliquis quandoque ex liberalitate eius qui rogatur, quod tamen ipse non meruit. Et ita, quamvis sancti non sint in statu merendi, tamen non sequitur quod non sint in statu impetrandi.
Ad quartum dicendum quod, licet sancti non sint in statu merendi sibi postquam sunt in patria, sunt tamen in statu merendi aliis, vel potius ex merito praecedenti alios iuvandi: hoc enim apud Deum viventes meruerunt, ut orationes eorum exaudirentur post mortem.
Vel dicendum quod oratio ex alio meretur et ex alio impetrat. Meritum enim consistit in quadam adaequatione actus ad finem propter quem est, qui ei quasi merces redditur. Sed orationis impetratio innititur liberalitati eius qui rogatur: impetrat enim aliquis quandoque ex liberalitate eius qui rogatur, quod tamen ipse non meruit. Et ita, quamvis sancti non sint in statu merendi, tamen non sequitur quod non sint in statu impetrandi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod, sicut ex auctoritate Gregorii inducta patet, sancti vel angeli non volunt nisi quod in divina voluntate conspiciunt; et etiam nihil aliud petunt. Nec tamen oratio eorum est infructuosa: quia, sicut dicit Augustinus, in libro de Praedest. Sanctorum, orationes sanctorum praedestinatis prosunt, quia forte praeordinatum est ut intercedentium orationibus salventur. Et ita etiam Deus vult ut orationibus sanctorum impleatur illud quod sancti vident eum velle.
Ad quintum dicendum quod, sicut ex auctoritate Gregorii inducta patet, sancti vel angeli non volunt nisi quod in divina voluntate conspiciunt; et etiam nihil aliud petunt. Nec tamen oratio eorum est infructuosa: quia, sicut dicit Augustinus, in libro de Praedest. Sanctorum, orationes sanctorum praedestinatis prosunt, quia forte praeordinatum est ut intercedentium orationibus salventur. Et ita etiam Deus vult ut orationibus sanctorum impleatur illud quod sancti vident eum velle.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 72 a. 3 ad 6
Ad sextum dicendum quod suffragia Ecclesiae pro defunctis sunt quasi quaedam satisfactiones viventium vice mortuorum; et secundum hoc mortuos a poena absolvunt quam non solverunt. Sed sancti qui sunt in patria non sunt in statu satisfaciendi. Et ideo non est simile de eorum orationibus et de suffragiis Ecclesiae.
Ad sextum dicendum quod suffragia Ecclesiae pro defunctis sunt quasi quaedam satisfactiones viventium vice mortuorum; et secundum hoc mortuos a poena absolvunt quam non solverunt. Sed sancti qui sunt in patria non sunt in statu satisfaciendi. Et ideo non est simile de eorum orationibus et de suffragiis Ecclesiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 73: De signis quae iudicium praecedent
Suppl q. 73 pr.
Deinde considerandum est de signis quae iudicium praecedunt.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum adventum Domini ad iudicium aliqua signa praecedant.
Secundo: utrum secundum rei veritatem sol et luna obscurari tunc debeant.
Tertio: utrum virtutes caelorum, Domino veniente, moveantur.
Deinde considerandum est de signis quae iudicium praecedunt.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum adventum Domini ad iudicium aliqua signa praecedant.
Secundo: utrum secundum rei veritatem sol et luna obscurari tunc debeant.
Tertio: utrum virtutes caelorum, Domino veniente, moveantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum adventum Domini ad iudicium praecessura sint aliqua signa
Suppl q. 73 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod adventum Domini ad iudicium non praecedent aliqua signa. Quia I Thessal. 5, (3): cum dixerint, Pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus. Sed non esset pax et securitas si homines per signa praecedentia terrerentur. Ergo signa non praecedent illum adventum.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod adventum Domini ad iudicium non praecedent aliqua signa. Quia I Thessal. 5, (3): cum dixerint, Pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus. Sed non esset pax et securitas si homines per signa praecedentia terrerentur. Ergo signa non praecedent illum adventum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 1 arg. 2
Praeterea, signa ad manifestationem requiruntur. Sed adventus eius debet esse occultus: unde I Thessal. 5, (2): dies Domini, sicut fur, ita in nocte veniet. Ergo signa non debent ipsum praecedere.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Praeterea, signa ad manifestationem requiruntur. Sed adventus eius debet esse occultus: unde I Thessal. 5, (2): dies Domini, sicut fur, ita in nocte veniet. Ergo signa non debent ipsum praecedere.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 1 arg. 3
Praeterea, tempus primi adventus fuit praecognitum a prophetis: quod non est de secundo adventu. Sed primum adventum Christi non praecesserunt aliqua huiusmodi signa. Ergo nec secundum praecedent.
Praeterea, tempus primi adventus fuit praecognitum a prophetis: quod non est de secundo adventu. Sed primum adventum Christi non praecesserunt aliqua huiusmodi signa. Ergo nec secundum praecedent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Luc. 21, (25): erunt signa in sole et luna et stellis.
Sed contra: Est quod dicitur Luc. 21, (25): erunt signa in sole et luna et stellis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 1 arg. 4
Praeterea, Hieronymus ponit quindecim signa praecedentia iudicium: dicens quod primo die maria omnia exaltabuntur quindecim cubitis super montes. Secundo, omnia aequora prosternentur in profundum, ita ut vix videri poterunt. Tertio, redigentur in statum antiquum. Quarto, belluae omnes, et alia quae moventur in aquis, congregabuntur et levabuntur super pelagus, more contentionis invicem mugientes. Quinto, omnia volatilia caeli congregabuntur in campis, invicem plorantes, non gustantes nec bibentes. Sexto, flumina ignea surgent contra faciem firmamenti, ab occasu solis usque ad ortum corruentia. Septimo, omnia sidera errantia et fixa ex se spargent igneas comas sicut cometae. Octavo, erit magnus terrae motus, ut omnia animalia prosternantur. Nono, omnes lapides parvi et magni dividentur in quatuor partes, unaquaque aliam collidente. Decimo, omnes plantae sanguineum fluent rorem. Undecimo, omnes montes et colles et aedificia in pulverem redigentur. Duodecimo, omnia animalia venient ad campos de silvis et montibus, rugientia et nihil gustantia. Decimotertio, omnia sepulcra ab ortu solis usque ad occasum patebunt cadaveribus ad resurgendum. Decimoquarto, omnes homines de habitaculis suis recedent, non intelligentes neque loquentes, sed discurrentes. Decimoquinto, omnes morientur, et resurgent cum mortuis longe, ante defunctis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod Christus ad iudicandum venieris in forma gloriosa apparebit, propter auctoritatern quae iudici debetur. Ad dignitatem autem iudiciariae potestatis pertinet habere aliqua indicia quae ad reverentiam et subiectionem inducant. Et ideo adventum Christi ad iudicium venientes multa signa praecedent, ut corda hominum in subiectionem venturi iudicis adducantur, et ad iudicium praeparentur huiusmodi signis praemoniti.
Quae autem sint ista signa, de facili sciri non potest. Signa enim quae in Evangeliis leguntur, ut Augustinus dicit, ad Hesychium de Fine Mundi, non solum pertinent ad adventum Christi ad iudicium, sed etiam ad tempus destructionis Ierusalem, et ad adventum quo Christus continue Ecclesiam suam visitat. Ita quod forte, si diligenter advertatur, nullum eorum invenitur ad futurum adventum pertinere, ut ipse dicit: quia signa quae in Evangeliis tanguntur, sicut pugnae et terrores et huiusmodi, a principio humani generis fuerunt; nisi forte dicatur quod tunc temporis magis invalescent. Sed secundum quam mensuram crescentia vicinum adventum denuntient, incertum est.
Signa vero quae Hieronymus ponit, non asserit, sed in annalibus Hebraeorum se ea scripta reperisse dicit. Quae etiam valde parum verisimilitudinis habent.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum, secundum Augustinum, in libro ad Hesychium praedicto, quod circa finem mundi erit persecutio malorum contra bonos: unde simul aliqui timebunt, scilicet boni; et aliqui securi erunt, scilicet mali. Quod autem dicitur, cum dixerint, Pax et securitas, etc., ad malos referendum est, qui signa futuri iudicii parvipendent. Ad bonos vero pertinet quod dicitur Luc. 21,. (26): arescentibus hominibus, etc.
Vel potest dici quod omnia illa signa quae circa iudicium erunt, infra tempus iudicii computantur, ut sic dies iudicii omnia illa contineat. Unde quamvis ex signis apparentibus circa diem iudicii, homines terreantur, ante tamen quam signa illa apparere incipiant, in pace et securitate impii se esse credent, post mortem Antichristi non statim videntes mundum consummari, ut prius existimabant.
Ad primum ergo dicendum, secundum Augustinum, in libro ad Hesychium praedicto, quod circa finem mundi erit persecutio malorum contra bonos: unde simul aliqui timebunt, scilicet boni; et aliqui securi erunt, scilicet mali. Quod autem dicitur, cum dixerint, Pax et securitas, etc., ad malos referendum est, qui signa futuri iudicii parvipendent. Ad bonos vero pertinet quod dicitur Luc. 21,. (26): arescentibus hominibus, etc.
Vel potest dici quod omnia illa signa quae circa iudicium erunt, infra tempus iudicii computantur, ut sic dies iudicii omnia illa contineat. Unde quamvis ex signis apparentibus circa diem iudicii, homines terreantur, ante tamen quam signa illa apparere incipiant, in pace et securitate impii se esse credent, post mortem Antichristi non statim videntes mundum consummari, ut prius existimabant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod dies Domini dicitur sicut fur venire, quia ignoratur determinatum tempus, quod per signa illa cognosci non poterit. Quamvis etiam sub die iudicii comprehendi possint omnia illa manifestissima quae immediate praecedent, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod dies Domini dicitur sicut fur venire, quia ignoratur determinatum tempus, quod per signa illa cognosci non poterit. Quamvis etiam sub die iudicii comprehendi possint omnia illa manifestissima quae immediate praecedent, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod in primo adventu Christus venit occultus: quamvis determinatum tempus esset prius praecognitum a prophetis. Et ideo non oportebat huiusmodi signa in primo adventu apparere, sicut apparebunt in secundo adventu, in quo manifestus veniet: quamvis determinatum tempus sit occultum.
B: (Prov 17:22)[b:Prov 17:22]
Ad tertium dicendum quod in primo adventu Christus venit occultus: quamvis determinatum tempus esset prius praecognitum a prophetis. Et ideo non oportebat huiusmodi signa in primo adventu apparere, sicut apparebunt in secundo adventu, in quo manifestus veniet: quamvis determinatum tempus sit occultum.
B: (Prov 17:22)[b:Prov 17:22]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum circa iudicium secundum rei veritatem sol et luna obscurandi sint
Suppl q. 73 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod circa iudicium secundum rei veritatem sol et luna obscurentur. Quia, ut dicit Rabanus, super Matth., nihil prohibet intelligere tunc temporis veraciter solem et lunam, cum sideribus ceteris, suo lumine privari: quo modo de sole constat factum esse tempore Dominicae Passionis.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod circa iudicium secundum rei veritatem sol et luna obscurentur. Quia, ut dicit Rabanus, super Matth., nihil prohibet intelligere tunc temporis veraciter solem et lunam, cum sideribus ceteris, suo lumine privari: quo modo de sole constat factum esse tempore Dominicae Passionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 2 arg. 2
Praeterea, lux corporum caelestium ad generationem inferiorum corporum ordinatur: quia per eam influunt in haec inferiora, et non solum per motum, ut dicit Averroes, in libro de Substantia Orbis. Sed tunc generatio cessabit. Ergo nec lux in caelestibus corporibus remanebit.
Praeterea, lux corporum caelestium ad generationem inferiorum corporum ordinatur: quia per eam influunt in haec inferiora, et non solum per motum, ut dicit Averroes, in libro de Substantia Orbis. Sed tunc generatio cessabit. Ergo nec lux in caelestibus corporibus remanebit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 2 arg. 3
Praeterea, inferiora corpora purgabuntur, ut quibusdam videtur, a qualitatibus quibus agunt. Corpus autem caeleste non solum agit per motum, sed per lumen, ut dictum est. Ergo, sicut motus caeli cessabit, ita lumen corporum caelestium.
Praeterea, inferiora corpora purgabuntur, ut quibusdam videtur, a qualitatibus quibus agunt. Corpus autem caeleste non solum agit per motum, sed per lumen, ut dictum est. Ergo, sicut motus caeli cessabit, ita lumen corporum caelestium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod, secundum astrologos, sol et luna simul eclipsim pati non possunt. Sed illa obscuratio solis et lunae simul esse dicitur, Domino ad iudicium veniente. Ergo non erit obscuratio secundum rei veritatem, per modum eclipsis naturalis.
Sed contra: Est quod, secundum astrologos, sol et luna simul eclipsim pati non possunt. Sed illa obscuratio solis et lunae simul esse dicitur, Domino ad iudicium veniente. Ergo non erit obscuratio secundum rei veritatem, per modum eclipsis naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 2 arg. 4
Praeterea, non congruit idem esse causam defectus alicuius rei et augmenti. Sed, veniente Domino, lux luminarium promittitur augenda: unde Isaiae 30, (26), erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter. Ergo non est conveniens quod, veniente Domino, lux illorum corporum cesset.
Praeterea, non congruit idem esse causam defectus alicuius rei et augmenti. Sed, veniente Domino, lux luminarium promittitur augenda: unde Isaiae 30, (26), erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter. Ergo non est conveniens quod, veniente Domino, lux illorum corporum cesset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, si loquamur de sole et luna quantum ad ipsum momentum adventus Christi, sic non est credibile quod obscurentur sui luminis privatione: quia totus mundus innovabitur, Christo veniente et sanctis resurgentibus, ut dictum est. Si autem loquamur de eis secundum tempus propinquum ante iudicium, sic esse poterit quod sol et luna et alia caeli luminaria sui luminis privatione obscurabuntur, vel diversis temporibus vel simul, divina virtute faciente ad hominum terrorem.
R: Q.. 74[t:suppl q. 74]
Respondeo dicendum quod, si loquamur de sole et luna quantum ad ipsum momentum adventus Christi, sic non est credibile quod obscurentur sui luminis privatione: quia totus mundus innovabitur, Christo veniente et sanctis resurgentibus, ut dictum est. Si autem loquamur de eis secundum tempus propinquum ante iudicium, sic esse poterit quod sol et luna et alia caeli luminaria sui luminis privatione obscurabuntur, vel diversis temporibus vel simul, divina virtute faciente ad hominum terrorem.
R: Q.. 74[t:suppl q. 74]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Rabanus loquitur quantum ad tempus iudicium praecedens.
Ad primum ergo dicendum quod Rabanus loquitur quantum ad tempus iudicium praecedens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod lux est in corporibus caelestibus non solum ad causandum generationem in istis inferioribus, sed etiam ad eorum perfectionem et decorem. Unde non oportet quod, cessante generatione, lux corporum caelestium cesset, sed magis augeatur.
Ad secundum dicendum quod lux est in corporibus caelestibus non solum ad causandum generationem in istis inferioribus, sed etiam ad eorum perfectionem et decorem. Unde non oportet quod, cessante generatione, lux corporum caelestium cesset, sed magis augeatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod non videtur esse probabile quod qualitates elementares ab elementis removeantur, quamvis quidam hoc posuerint. Si tamen removerentur, non est simile de eis et de luce: eo quod qualitates elementares habent ad invicem contrarietatem, unde agunt corrumpendo; lux autem non est principium actionis per viam contrarietatis, sed per viam principii regulantis contraria et ad concordiam reducentis. Nec est etiam simile de motu corporum, caelestium. Motus enim est actus imperfecti. Unde et tolli debet quando tolletur imperfectio. Quod de luce non potest dici.
Ad tertium dicendum quod non videtur esse probabile quod qualitates elementares ab elementis removeantur, quamvis quidam hoc posuerint. Si tamen removerentur, non est simile de eis et de luce: eo quod qualitates elementares habent ad invicem contrarietatem, unde agunt corrumpendo; lux autem non est principium actionis per viam contrarietatis, sed per viam principii regulantis contraria et ad concordiam reducentis. Nec est etiam simile de motu corporum, caelestium. Motus enim est actus imperfecti. Unde et tolli debet quando tolletur imperfectio. Quod de luce non potest dici.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum virtutes caelorum, Domino veniente, commovendae sint
Suppl q. 73 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Virtutes caelorum, Domino veniente, non commoveantur. Virtutes enim caelorum dici non possunt nisi angeli beati. Sed immutabilitas est de ratione beatitudinis. Ergo moveri non poterunt.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Virtutes caelorum, Domino veniente, non commoveantur. Virtutes enim caelorum dici non possunt nisi angeli beati. Sed immutabilitas est de ratione beatitudinis. Ergo moveri non poterunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 3 arg. 2
Praeterea, admirationis causa est ignorantia, ut patet in principio Metaphysicae. Sed, sicut ab angelis longe abest timor, ita et ignorantia: quia, ut dicit Gregorius, quid est quod non videant qui videntem omnia vident? Ergo non poterunt per admirationem moveri, ut in littera dicitur.
Praeterea, admirationis causa est ignorantia, ut patet in principio Metaphysicae. Sed, sicut ab angelis longe abest timor, ita et ignorantia: quia, ut dicit Gregorius, quid est quod non videant qui videntem omnia vident? Ergo non poterunt per admirationem moveri, ut in littera dicitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 3 arg. 3
Praeterea, omnes angeli divino iudicio adstabunt: unde Apoc. 7, (11), omnes angeli stabunt in circuitu throni. Sed Virtutes nominant unum specialem ordinem in angelis. Ergo non potius de eis dici debuit quod moveantur quam de aliis angelis.
Praeterea, omnes angeli divino iudicio adstabunt: unde Apoc. 7, (11), omnes angeli stabunt in circuitu throni. Sed Virtutes nominant unum specialem ordinem in angelis. Ergo non potius de eis dici debuit quod moveantur quam de aliis angelis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Iob 26, (11): columnae caeli pavent adventum eius. Sed columnae caeli non possunt intelligi nisi Virtutes caelorum. Ergo virtutes caelorum commovebuntur.
Sed contra: Est quod dicitur Iob 26, (11): columnae caeli pavent adventum eius. Sed columnae caeli non possunt intelligi nisi Virtutes caelorum. Ergo virtutes caelorum commovebuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 3 arg. 4
Praeterea, Matth. 24, (29) dicitur: stellae cadent de caelo, et Virtutes caelorum movebuntur.
Praeterea, Matth. 24, (29) dicitur: stellae cadent de caelo, et Virtutes caelorum movebuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod virtutes in angelis dicuntur dupliciter: ut patet per Dionysium, 11 cap. Cael. Hier. Quandoque enim nomen Virtutum uni ordini appropriatur, qui secundum ipsum est medius mediae hierarchiae; secundum vero Gregorium est supremus infimae hierarchiae. Alio modo accipitur communiter pro omnibus caelestibus spiritibus. Et utroque modo potest accipi in proposito.
In littera enim exponitur prout accipitur secundo modo, scilicet pro omnibus angelis. Et tunc dicuntur moveri propter admirationem novitatis quae in inundo erit, sicut in littera dicitur.
Potest etiam exponi prout Virtutes est proprium nomen ordinis. Et tunc ordo ille dicitur moveri prae aliis ratione effectus. Quia illi ordini, secundum Gregorium, attribuitur miracula facere, quae maxime circa illud tempus fient. Vel quia ordo ille, cum sit de media hierarchia, secundum Dionysium, non habet potentiam limitatam. Unde oportet quod eius ministerium sit circa causas universales. Unde proprium officium Virtutum esse videtur corpora caelestia movere, quae sunt causa eorum quae in natura inferiori aguntur. Et hoc etiam ipsum nomen sonat, quia Virtutes caelorum dicuntur. Tunc ergo movebuntur, quia ab effectu suo cessabunt, ulterius corpora caelestia non moventes: sicut nec angeli qui sunt ad custodiam hominum deputati, ulterius custodiae officio vacabunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod mutatio illa non variat aliquid quod ad eorum statum pertineat: sed refertur vel ad effectus eorum, qui immutari possunt sine eorum mutatione; vel ad novam rerum considerationem, quam prius secundum species concreatas videre non potuerant. Hanc autem vicissitudinem cogitationum ab eis beatitudo non tollit. Unde dicit Augustinus quod Deus movet creaturam spiritualem per tempora.
Ad primum ergo dicendum quod mutatio illa non variat aliquid quod ad eorum statum pertineat: sed refertur vel ad effectus eorum, qui immutari possunt sine eorum mutatione; vel ad novam rerum considerationem, quam prius secundum species concreatas videre non potuerant. Hanc autem vicissitudinem cogitationum ab eis beatitudo non tollit. Unde dicit Augustinus quod Deus movet creaturam spiritualem per tempora.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod admiratio solet esse de his quae nostram conditionem excedunt vel facultatem. Et secundum hoc Virtutes caelorum admirabuntur divinam virtutem talia facientem, inquantum ab eius imitatione et comprehensione deficiunt: per quem modum dixit Agnes quod eius pulcritudinem sol et luna mirantur. Et sic non ponitur in angelo ignorantia, sed tollitur Dei comprehensio.
Ad secundum dicendum quod admiratio solet esse de his quae nostram conditionem excedunt vel facultatem. Et secundum hoc Virtutes caelorum admirabuntur divinam virtutem talia facientem, inquantum ab eius imitatione et comprehensione deficiunt: per quem modum dixit Agnes quod eius pulcritudinem sol et luna mirantur. Et sic non ponitur in angelo ignorantia, sed tollitur Dei comprehensio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 73 a. 3 ad 3
Ad tertium patet responsio ex dictis.
Ad tertium patet responsio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 74: De igne ultimae conflagrationis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 73 a. 2 co.[t:suppl q. 73 a. 2 co.]
Suppl q. 74 pr.
Deinde considerandum est de igne ultimae conflagrationis mundi.
Circa quod quaeruntur novem.
Primo: utrum aliqua mundi purgatio sit futura.
Secundo: utrum per ignem sit futura.
Tertio: utrum ille ignis sit eiusdem speciei cum igne elementari.
Quarto: utrum ignis ille sit caelos superiores purgaturus.
Quinto: utrum ille ignis sit alia elementa consumpturus.
Sexto: utrum omnia elementa sit purgaturus.
Septimo: utrum ille ignis praecedat iudicium vel sequatur.
Octavo: utrum per illum ignem consumendi sint homines.
Nono: utrum per eum involvendi sint reprobi.
suppl q. 73 a. 2 co.[t:suppl q. 73 a. 2 co.]
Suppl q. 74 pr.
Deinde considerandum est de igne ultimae conflagrationis mundi.
Circa quod quaeruntur novem.
Primo: utrum aliqua mundi purgatio sit futura.
Secundo: utrum per ignem sit futura.
Tertio: utrum ille ignis sit eiusdem speciei cum igne elementari.
Quarto: utrum ignis ille sit caelos superiores purgaturus.
Quinto: utrum ille ignis sit alia elementa consumpturus.
Sexto: utrum omnia elementa sit purgaturus.
Septimo: utrum ille ignis praecedat iudicium vel sequatur.
Octavo: utrum per illum ignem consumendi sint homines.
Nono: utrum per eum involvendi sint reprobi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum aliqua mundi purgatio sit futura
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 74 a. 2 co.
suppl q. 74 a. 7 co.
suppl q. 91 a. 5 ad 4[t:suppl q. 74 a. 2 co.][t:suppl q. 74 a. 7 co.][t:suppl q. 91 a. 5 ad 4]
Suppl q. 74 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulla mundi purgatio sit futura. Non enim purgatione indiget nisi quod est immundum. Sed creaturae Dei non sunt immundae: unde dicitur Act. 10, (15): quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris, idest immundum. Ergo creaturae mundi non purgabuntur.
suppl q. 74 a. 2 co.
suppl q. 74 a. 7 co.
suppl q. 91 a. 5 ad 4[t:suppl q. 74 a. 2 co.][t:suppl q. 74 a. 7 co.][t:suppl q. 91 a. 5 ad 4]
Suppl q. 74 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulla mundi purgatio sit futura. Non enim purgatione indiget nisi quod est immundum. Sed creaturae Dei non sunt immundae: unde dicitur Act. 10, (15): quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris, idest immundum. Ergo creaturae mundi non purgabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 1 arg. 2
Praeterea, purgatio secundum divinam iustitiam ordinatur ad auferendum immunditiam culpae: sicut patet de purgatione post mortem. Sed in elementis huius mundi nulla potest esse culpae infectio. Ergo videtur quod purgatione non indigeant.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Praeterea, purgatio secundum divinam iustitiam ordinatur ad auferendum immunditiam culpae: sicut patet de purgatione post mortem. Sed in elementis huius mundi nulla potest esse culpae infectio. Ergo videtur quod purgatione non indigeant.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 1 arg. 3
Praeterea, unumquodque dicitur purgari quando separatur quod est extraneum ab ipso inducens in eo ignobilitatem: separatio enim eius quod nobilitatem inducit, non dicitur purgatio, sed magis diminutio. Sed hoc ad perfectionem et nobilitatem elementorum pertinet quod aliquid extraneae naturae est eis admixtum: quia forma corporis mixti est nobilior quam forma simplicis. Ergo videtur quod elementa huius mundi nullo modo convenienter purgari possint.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Praeterea, unumquodque dicitur purgari quando separatur quod est extraneum ab ipso inducens in eo ignobilitatem: separatio enim eius quod nobilitatem inducit, non dicitur purgatio, sed magis diminutio. Sed hoc ad perfectionem et nobilitatem elementorum pertinet quod aliquid extraneae naturae est eis admixtum: quia forma corporis mixti est nobilior quam forma simplicis. Ergo videtur quod elementa huius mundi nullo modo convenienter purgari possint.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Omnis innovatio fit per aliquam purgationem. Sed elementa innovabuntur: unde Apoc. 21, (1), vidi caelum novum et terram novam: primum enim caelum et prima terra abiit. Ergo elementa purgabuntur.
Sed contra: Omnis innovatio fit per aliquam purgationem. Sed elementa innovabuntur: unde Apoc. 21, (1), vidi caelum novum et terram novam: primum enim caelum et prima terra abiit. Ergo elementa purgabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 1 arg. 4
Praeterea, I Cor. 7, super illud (v. 31), praeterit figura huius mundi, dicit Glossa: pulchritudo huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. Et sic idem quod prius.
Praeterea, I Cor. 7, super illud (v. 31), praeterit figura huius mundi, dicit Glossa: pulchritudo huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, quia mundus aliquo modo propter hominem factus est, oportet quod, quando homo per corpus glorificabitur, etiam alia mundi corpora ad meliorem statum mutentur, ut sit et locus convenientior et aspectus delectabilior. Ad hoc autem quod homo gloriam corporis consequatur, oportet prius removeri ea quae gloriae opponuntur. Quae sunt duo, scilicet corruptio, et infectio culpae: quia, ut dicitur I Cor. 15, (50), corruptio incorruptelam non possidebit; et a civitate gloriae omnes immundi foris erunt, Apoc. (22, 15)2). Et similiter etiam oportet elementa mundi purgari a contrariis dispositionibus antequam in novitate gloriae adducantur, proportionaliter ei quod de homine dictum est.
Quamvis autem res corporalis subiectum infectionis culpae proprie esse non possit, tamen ex culpa quaedam incongruitas in rebus corporalibus corruptis relinquitur ad hoc quod spiritualibus ditentur: et inde videmus quod loca in quibus aliqua crimina sunt commissa, non reputantur idonea ad aliqua sacra exercenda in eis, nisi purgatione quadam praemissa. Et secundum hoc, ex peccatis hominum quandam inidoneitatem ad gloriae susceptionem pars mundi recipit quae in usum nostrum cedit. Unde quantum ad hoc mundatione indiget. Similiter etiam circa medium locum, propter elementorum contactum, multae sunt corruptiones et generationes, et alterationes elementorum, quae puritati eorum derogant. Et ideo ab his oportet elementa purgari, ad hoc quod decenter suscipiant novitatem gloriae.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur omnis creatura Dei esse munda, hoc intelligendum est quia non habet in substantia sua alicuius malitiae commixtionem: sicut ponebant Manichaei, dicentes bonum et malum esse duas substantias alicubi divisas et alicubi commixtas. Non autem removetur quin aliqua creatura habeat permixtionem naturae extraneae: quae etiam natura in se bona est, sed perfectioni huiusmodi creaturae repugnat. Similiter non removetur ex hoc quin malum alicui creaturae accidat: quamvis non sit permixtum ei quasi pars substantiae ipsius.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur omnis creatura Dei esse munda, hoc intelligendum est quia non habet in substantia sua alicuius malitiae commixtionem: sicut ponebant Manichaei, dicentes bonum et malum esse duas substantias alicubi divisas et alicubi commixtas. Non autem removetur quin aliqua creatura habeat permixtionem naturae extraneae: quae etiam natura in se bona est, sed perfectioni huiusmodi creaturae repugnat. Similiter non removetur ex hoc quin malum alicui creaturae accidat: quamvis non sit permixtum ei quasi pars substantiae ipsius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis elementa corporea subiectum culpae esse non possint, tamen ex culpa in eis commissa aliquam ineptitudinem possunt consequi ad perfectionem gloriae suscipiendam.
Ad secundum dicendum quod, quamvis elementa corporea subiectum culpae esse non possint, tamen ex culpa in eis commissa aliquam ineptitudinem possunt consequi ad perfectionem gloriae suscipiendam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod forma mixti et forma elementi possunt dupliciter considerari. Aut quantum ad perfectionem speciei: et sic corpus mixtum nobilius est. Aut quantum ad perpetuitatem durationis. Et sic corpus simplex nobilius est: quia non habet in seipso unde corrumpatur, nisi eius corruptio fiat ab aliquo exteriori; corpus autem mixtum in seipso habet causam corruptionis suae, scilicet compositionem contrariorum. Et ideo corpus simplex, etsi sit corruptibile secundum partem, est tamen incorruptibile secundum totum: quod de mixto dici non potest. Et quia incorruptio est de perfectione gloriae, perfectio corporis simplicis magis convenit perfectioni gloriae quam perfectio corporis mixti: nisi etiam corpus mixtum in se habeat aliquod incorruptionis principium, sicut humanum, cuius forma est incorruptibilis. Nihilominus tamen, quamvis aliquo modo corpus mixtum sit nobilius quam simplex, nobilius tamen esse habet corpus simplex secundum se existens quam existens in mixto: quia in mixto sunt corpora simplicia quodammodo in potentia; in seipsis autem existentia sunt in ultima sui perfectione.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum haec purgatio sit futura per ignem
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 74 a. 6 ad 1[t:suppl q. 74 a. 6 ad 1]
Suppl q. 74 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haec purgatio non sit futura per ignem. Ignis enim, cum sit pars mundi, purgatione indiget, sicut et aliae partes. Sed non debet esse idem purgans et purgatum. Ergo videtur quod ignis non purgabit.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
suppl q. 74 a. 6 ad 1[t:suppl q. 74 a. 6 ad 1]
Suppl q. 74 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haec purgatio non sit futura per ignem. Ignis enim, cum sit pars mundi, purgatione indiget, sicut et aliae partes. Sed non debet esse idem purgans et purgatum. Ergo videtur quod ignis non purgabit.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 2 arg. 2
Praeterea, sicut ignis habet virtutem purgativam, ita et aqua. Cum ergo non omnia sint purgabilia per ignem, sed quaedam necesse sit aqua purgari, sicut etiam vetus lex distinguit; videtur quod ignis non purget ad minus universaliter.
Praeterea, sicut ignis habet virtutem purgativam, ita et aqua. Cum ergo non omnia sint purgabilia per ignem, sed quaedam necesse sit aqua purgari, sicut etiam vetus lex distinguit; videtur quod ignis non purget ad minus universaliter.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 2 arg. 3
Praeterea, purgatio ad hoc videtur pertinere ut partes mundi ab invicem segregatae puriores reddantur. Sed segregatio partium mundi ab invicem in mundi initio sola virtute divina facta est: quia ex hac opus distinctionis determinatur. Unde et Anaxagoras segregationem posuit actum intellectus moventis omnia. Ergo videtur quod in fine mundi purgatio fiat immediate a Deo, et non per ignem.
Praeterea, purgatio ad hoc videtur pertinere ut partes mundi ab invicem segregatae puriores reddantur. Sed segregatio partium mundi ab invicem in mundi initio sola virtute divina facta est: quia ex hac opus distinctionis determinatur. Unde et Anaxagoras segregationem posuit actum intellectus moventis omnia. Ergo videtur quod in fine mundi purgatio fiat immediate a Deo, et non per ignem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod in Psalmo (49, 3) dicitur: ignis in conspectu eius exardebit, et in circuitu eius tempestas valida: et postea (v. 4) sequitur de iudicio, advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum. Ergo videtur quod ultima purgatio mundi sit futura per ignem.
Sed contra: Est quod in Psalmo (49, 3) dicitur: ignis in conspectu eius exardebit, et in circuitu eius tempestas valida: et postea (v. 4) sequitur de iudicio, advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum. Ergo videtur quod ultima purgatio mundi sit futura per ignem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 2 arg. 4
Praeterea, II Petr. (3, 12) dicitur: caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Ergo illa purgatio per ignem fiet.
Praeterea, II Petr. (3, 12) dicitur: caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Ergo illa purgatio per ignem fiet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod ilia mundi purgatio removebit a mundo infectionem ex culpa relictam, et impuritatem commixtionis, et erit dispositio ad gloriae perfectionem. Et ideo quantum ad haec tria convenientissime fiet per ignem purgatio. Primo, quia ignis, cum sit nobilissimum elementorum, habet naturales proprietates similiores proprietatibus gloriae: ut maxime patet de luce. Secundo, quia ignis non ita recipit commixtionem extranei, propter efficaciam virtutis activae, sicut alia elementa. Tertio, quia sphaera ignis est remota a nostra habitatione, nec ita communis est nobis usus ignis sicut terrae, aquae et aeris. Unde non ita inficitur. Et praeter hoc, habet magnam efficaciam ad purgandum et ad dividendum subtiliando.
B: (Rom 3:23)[b:Rom 3:23]
R: Q.. 74 A. 1[t:suppl q. 74 a. 1]
Respondeo dicendum quod ilia mundi purgatio removebit a mundo infectionem ex culpa relictam, et impuritatem commixtionis, et erit dispositio ad gloriae perfectionem. Et ideo quantum ad haec tria convenientissime fiet per ignem purgatio. Primo, quia ignis, cum sit nobilissimum elementorum, habet naturales proprietates similiores proprietatibus gloriae: ut maxime patet de luce. Secundo, quia ignis non ita recipit commixtionem extranei, propter efficaciam virtutis activae, sicut alia elementa. Tertio, quia sphaera ignis est remota a nostra habitatione, nec ita communis est nobis usus ignis sicut terrae, aquae et aeris. Unde non ita inficitur. Et praeter hoc, habet magnam efficaciam ad purgandum et ad dividendum subtiliando.
B: (Rom 3:23)[b:Rom 3:23]
R: Q.. 74 A. 1[t:suppl q. 74 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ignis non venit in usum nostrum prout est in materia propria, sic enim remotus est a nobis: sed solum prout est in materia aliena. Et quoad hoc, poterit per ignem in sua puritate existentem purgari iste ignis quantum ad hoc quod habet de extraneo adiunctum.
Ad primum ergo dicendum quod ignis non venit in usum nostrum prout est in materia propria, sic enim remotus est a nobis: sed solum prout est in materia aliena. Et quoad hoc, poterit per ignem in sua puritate existentem purgari iste ignis quantum ad hoc quod habet de extraneo adiunctum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod purgatio mundi quae facta est per diluvium, non respiciebat nisi infectionem peccati. Praecipue autem tunc regnabat peccatum concupiscentiae. Et ideo convenienter per contrarium purgatio facta fuit, scilicet per aquam. Sed secunda purgatio respicit et infectionem culpae et commixtionis impuritatem. Et quantum ad utrumque convenit magis, quod fiat per ignem quam per aquam. Aqua enim non habet vim disgregandi, sed magis aggregandi. Unde per aquam naturalis impuritas elementorum tolli non posset sicut per ignem. Similiter etiam circa finem mundi regnabit vitium tepiditatis, quasi mundo iam senescente: quia, ut dicitur Matth. 24, (12), tunc refrigescet caritas multorum. Unde tunc convenienter purgatio per ignem fiet.
Nec est aliquid quod igne purgari non possit aliquo modo. Sed quaedam sunt quae sine sui corruptione per ignem non possunt purgari: sicut panni et vasa lignea et huiusmodi. Et alia lex praecipit purgari per aquam. Quae tamen finaliter omnia corrumpentur per ignem.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod per opus distinctionis sunt rebus diversae formae collatae, quibus ad invicem distinguuntur. Et ideo hoc fieri non potuit nisi per eum qui est auctor naturae. Sed per finalem purgationem reducentur res ad puritatem in qua conditae fuerunt. Et in hoc poterit natura creata exhibere ministerium Creatori. Et propter hoc ministerium creaturae committitur, quia hoc ad eius nobilitatem cedit.
Ad tertium dicendum quod per opus distinctionis sunt rebus diversae formae collatae, quibus ad invicem distinguuntur. Et ideo hoc fieri non potuit nisi per eum qui est auctor naturae. Sed per finalem purgationem reducentur res ad puritatem in qua conditae fuerunt. Et in hoc poterit natura creata exhibere ministerium Creatori. Et propter hoc ministerium creaturae committitur, quia hoc ad eius nobilitatem cedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum ille ignis sit eiusdem speciei cum igne elementari
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 74 a. 6 arg. 1[t:suppl q. 74 a. 6 arg. 1]
Suppl q. 74 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ille ignis non sit eiusdem speciei cum igne elementari. Nihil enim seipsum consumit. Sed ille ignis quatuor elementa consumet: ut dicit Glossa, II Petr. (3, 10). Ergo ignis ille non erit eiusdem speciei cum igne elementari.
suppl q. 74 a. 6 arg. 1[t:suppl q. 74 a. 6 arg. 1]
Suppl q. 74 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ille ignis non sit eiusdem speciei cum igne elementari. Nihil enim seipsum consumit. Sed ille ignis quatuor elementa consumet: ut dicit Glossa, II Petr. (3, 10). Ergo ignis ille non erit eiusdem speciei cum igne elementari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 3 arg. 2
Praeterea, sicut virtus manifestatur per operationem, ita natura per virtutem. Sed ille ignis habebit aliam virtutem ab igne qui est elementum: quia scilicet purgabit universum, quod ignis iste facere non potest. Ergo non erit eiusdem speciei cum isto.
Praeterea, sicut virtus manifestatur per operationem, ita natura per virtutem. Sed ille ignis habebit aliam virtutem ab igne qui est elementum: quia scilicet purgabit universum, quod ignis iste facere non potest. Ergo non erit eiusdem speciei cum isto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 3 arg. 3
Praeterea, ea quae sunt eiusdem speciei in corporibus naturalibus, habent eundem motum. Sed ille ignis habebit alium motum quam ignis elementum: quia circumquaque movebitur, ut totum purgare possit. Ergo ignis ille non est eiusdem speciei cum isto.
Praeterea, ea quae sunt eiusdem speciei in corporibus naturalibus, habent eundem motum. Sed ille ignis habebit alium motum quam ignis elementum: quia circumquaque movebitur, ut totum purgare possit. Ergo ignis ille non est eiusdem speciei cum isto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, et habetur in Glossa, I Cor. 7, (31), quod figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. Ergo igriis ille erit de natura ignis qui nunc est in hoc mundo.
Sed contra: Est quod Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, et habetur in Glossa, I Cor. 7, (31), quod figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. Ergo igriis ille erit de natura ignis qui nunc est in hoc mundo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 3 arg. 4
Praeterea, sicut futura purgatio erit per ignem, ita praecedens fuit per aquam: et utraque ad invicem comparantur, II Petr., (5 sqq.). Sed in prima purgatione fuit aqua eiusdem speciei cum aqua elementari. Ergo et similiter erit in secunda purgatione ignis eiusdem speciei cum igne elementari.
Praeterea, sicut futura purgatio erit per ignem, ita praecedens fuit per aquam: et utraque ad invicem comparantur, II Petr., (5 sqq.). Sed in prima purgatione fuit aqua eiusdem speciei cum aqua elementari. Ergo et similiter erit in secunda purgatione ignis eiusdem speciei cum igne elementari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc inveniuntur tres opiniones. Quidam enim dicunt quod elementum quod est in sphaera sua, descendet ad purgationem mundi. Modum autem descensionis ponunt per multiplicationem. Ignis enim, undique apposito combustibili, augmentatur. Et hoc praecipue tunc fiet, quando virtus ignis exaltabitur super omnia alia elementa.
Sed contra hoc esse videtur quod ignis ille non tantum descendet, sed etiam a Sanctis ascendere perhibetur: ut patet II Petr. 3, (10), ubi videtur quod tantum ascendet iudicii ignis quantum aquae diluvii; ex quo videtur quod ille ignis sit circa locum medium generationis.
Et propter hoc alii dicunt quod ignis ille generabitur circa locum terrae ex congregatione radiorum caelestium corporum: sicut videmus quod congregantur in speculo comburente. Tunc autem loco speculorum erunt nubes concavae, ad quas fiet radiorum reverberatio.
Sed hoc etiam non videtur conveniens. Quia, cum effectus corporum caelestium sequantur determinatos situs et aspectus eorum, si ex virtute corporum caelestium ignis ille generaretur, esset notum tempus illius purgationis considerantibus motus astrorum. Quod auctoritati Scripturae repugnat.
Et ideo alii dicunt, sequentes Augustinum, quod, sicut mundanarum aquarum inundatione factum est diluvium, ita mundanorum ignium conflagratione figura huius mundi peribit, ut dicitur XX de Civ. Dei 7. Ista autem conflagratio nihil aliud est quam congregatio omnium causarum inferiorum et superiorum quae ex natura sua habent virtutem igniendi; quae quidem congregatio non naturali cursu rerum, sed virtute divina fiet; et ex omnibus istis causis sic congregatis generabitur ignis qui faciem huius mundi exuret.
Si autem hae opiniones directe considerentur, inveniuntur diversificari quantum ad causam generationis illius ignis, et non quantum ad speciem eius. Ignis enim generatus a sole vel ab inferiori calefaciente, est eiusdem speciei cum igne qui est in sua sphaera, nisi inquantum admiscetur ei de materia aliena. Quod quidem tunc oportebit: quia ignis non potest aliquid purgare nisi secundum quod alterum efficitur materia eius aliquo modo. Unde simpliciter concedendum est quod ignis ille erit eiusdem speciei cum isto.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ignis ille, quamvis sit eiusdem speciei cum igne qui apud nos est, non tamen est idem numero. Videmus autem quod duorum ignium eiusdem speciei unus alterum destruit, maior scilicet minorem, consumendo materiam eius. Et similiter etiam ille ignis ignem qui apud nos est, consumere poterit.
Ad primum ergo dicendum quod ignis ille, quamvis sit eiusdem speciei cum igne qui apud nos est, non tamen est idem numero. Videmus autem quod duorum ignium eiusdem speciei unus alterum destruit, maior scilicet minorem, consumendo materiam eius. Et similiter etiam ille ignis ignem qui apud nos est, consumere poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut operatio quae procedit a virtute est virtutis indicium, ita et virtus est indicium essentiae vel naturae quae procedit a principiis essentialibus rei. Operatio autem quae non procedit ex virtute rei operantis, non indicat virtutem ipsius: sicut patet in instrumentis. Actio enim instrumenti magis manifestat virtutem moventis quam virtutem instrumenti: quia virtutem agentis manifestat ut primum operationis principium; virtutem autem instrumenti non manifestat nisi quatenus est susceptivum influentiae principalis agentis secundum quod movetur ab eo. Similiter etiam virtus quae non procedit ex principiis essentialibus rei, non manifestat naturam eius nisi quantum ad susceptibilitatem: sicut virtus qua aqua calefacta potest calefacere, non manifestat naturam eius nisi quantum ad calefactibilitatem. Et ideo nihil prohibet quin aqua habens hanc virtutem sit eiusdem speciei cum aqua non habente virtutem istam. Similiter non est inconveniens, quod ignis ille, qui habebit vim purgandi faciem mundi, sit eiusdem speciei cum igne qui est apud nos: cum vis calefactiva non oriatur in ipso ex principiis essentialibus, sed ex divina operatione; sive dicatur quod illa virtus sit aliqua qualitas absoluta, sicut calor in aqua calefacta; sive sit intentio quaedam, sicut de instrumentalis virtute in prima distinctione dictum est. Et hoc probabilius est: quia ignis ille non aget nisi ut instrumentum divinae virtutis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod ignis ex propria natura non fertur nisi sursum: sed inquantum sequitur materiam quam requirit extra propriam sphaeram existens, sic sequitur materiae combustibilis situm. Et per modum istum non est inconveniens quod vel in circuitu vel in deorsum moveatur: et praecipue secundum quod agit ut instrumentum divinae virtutis.
Ad tertium dicendum quod ignis ex propria natura non fertur nisi sursum: sed inquantum sequitur materiam quam requirit extra propriam sphaeram existens, sic sequitur materiae combustibilis situm. Et per modum istum non est inconveniens quod vel in circuitu vel in deorsum moveatur: et praecipue secundum quod agit ut instrumentum divinae virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum ignis ille purgaturus sit etiam caelos superiores
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 74 a. 7 co.[t:suppl q. 74 a. 7 co.]
Suppl q. 74 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ignis ille purgabit etiam caelos superiores. Quia in Psalmo (101, 26–27) dicitur: opera manuum tuarum sunt caeli: ipsi peribunt, tu autem permanes. Sed etiam superiores caeli sunt opera manuum Dei. Ergo et ipsi in finali mundi conflagratione peribunt.
suppl q. 74 a. 7 co.[t:suppl q. 74 a. 7 co.]
Suppl q. 74 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ignis ille purgabit etiam caelos superiores. Quia in Psalmo (101, 26–27) dicitur: opera manuum tuarum sunt caeli: ipsi peribunt, tu autem permanes. Sed etiam superiores caeli sunt opera manuum Dei. Ergo et ipsi in finali mundi conflagratione peribunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 4 arg. 2
Praeterea, II Petr. 3, (12) dicitur: caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Caeli autem qui ab elementis distinguuntur, sunt caeli superiores, quibus fixa sunt sidera. Ergo videtur etiam quod illi per ignem illum purgabuntur.
Praeterea, II Petr. 3, (12) dicitur: caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Caeli autem qui ab elementis distinguuntur, sunt caeli superiores, quibus fixa sunt sidera. Ergo videtur etiam quod illi per ignem illum purgabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 4 arg. 3
Praeterea, ignis ille ad hoc erit ut removeat a corporibus indispositionem ad perfectionem gloriae. Sed in caelo superiori invenitur indispositio et ex parte culpae, quia diabolus ibi peccavit; et ex parte naturalis defectus, quia Rom. 8, super illud (v. 22), scimus quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, dicit Glossa: omnia elementa cum labore explent officia sua: sicut sol et luna non sine labore statuta implent sibi spatia. Ergo etiam caeli purgabuntur per ignem illum.
Praeterea, ignis ille ad hoc erit ut removeat a corporibus indispositionem ad perfectionem gloriae. Sed in caelo superiori invenitur indispositio et ex parte culpae, quia diabolus ibi peccavit; et ex parte naturalis defectus, quia Rom. 8, super illud (v. 22), scimus quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc, dicit Glossa: omnia elementa cum labore explent officia sua: sicut sol et luna non sine labore statuta implent sibi spatia. Ergo etiam caeli purgabuntur per ignem illum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod corpora caelestia peregrinae impressionis receptiva non sunt.
Sed contra: Est quod corpora caelestia peregrinae impressionis receptiva non sunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 4 arg. 4
Praeterea, super illud II Thessal. 1, (8), in flamma ignis dantis vindictam, dicit Glossa: ignis erit in mundo, qui. praecedet eum, tantum spatium aeris occupans quantum occupavit aqua in diluvio. Sed aqua diluvii non ascendit usque ad superiores caelos, sed solum quindecim cubitis super altitudinem montium, ut habetur Genes., (20). Ergo caeli superiores illo igne non purgabuntur.
Praeterea, super illud II Thessal. 1, (8), in flamma ignis dantis vindictam, dicit Glossa: ignis erit in mundo, qui. praecedet eum, tantum spatium aeris occupans quantum occupavit aqua in diluvio. Sed aqua diluvii non ascendit usque ad superiores caelos, sed solum quindecim cubitis super altitudinem montium, ut habetur Genes., (20). Ergo caeli superiores illo igne non purgabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod purgatio mundi ad hoc erit ut removeatur a corporibus dispositio contraria perfectioni gloriae, quae quidem perfectio est ultima rerum consummatio. Et haec quidem dispositio in omnibus corporibus invenitur, sed diversimode in diversis. In quibusdam enim invenitur indispositio secundum aliquid inhaerens substantiae eorum: sicut in istis corporibus inferioribus, quae per mutuam mixtionem decidunt a propria puritate. In quibusdam vero corporibus invenitur indispositio non per aliquid substantiae eorum inhaerens: sicut in corporibus caelestibus, in quibus nihil invenitur repugnans ultimae perfectioni universi nisi motus, qui est via ad perfectionem; nec motus quilibet, sed locales tantum, qui non variat aliquid quod sit intrinsecum rei, ut substantiam aut quantitatem aut qualitatem sed solum locum, qui est extra rem. Et ideo a substantia caeli superioris non oportet quod aliquid removeatur, sed oportet quod motus eius quietetur. Quietatio autem motus localis non fit per actionem alicuius contrarii agentis, sed per hoc quod motor desistit a movendo. Et ideo caelestia corpora nec per ignem nec per alicuius creaturae actionem purgabuntur, sed ipsa eorum quietatio, sola voluntate divina accidens, eis loco purgationis erit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, verba illa Psalmi sunt intelligenda de caelis aereis, qui purgabuntur per ignem ultimae conflagrationis.
Vel dicendum quod, si etiam de superioribus caelis intelligatur, tunc dicuntur perire quantum ad motum, quo nunc continue moventur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, verba illa Psalmi sunt intelligenda de caelis aereis, qui purgabuntur per ignem ultimae conflagrationis.
Vel dicendum quod, si etiam de superioribus caelis intelligatur, tunc dicuntur perire quantum ad motum, quo nunc continue moventur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod Petrus se exponit de quibus caelis intelligat. Praemiserat enim (v. 5 sqq.) ante verba inducta quod caeli prius et terra per aquam perierant qui nunc sunt eodem verbo repositi, igni reservati in diem iudicii. Ergo illi caeli per ignem purgabuntur qui prius per aquam diluvii sunt purgati, scilicet caeli aerei.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14] (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Ad secundum dicendum quod Petrus se exponit de quibus caelis intelligat. Praemiserat enim (v. 5 sqq.) ante verba inducta quod caeli prius et terra per aquam perierant qui nunc sunt eodem verbo repositi, igni reservati in diem iudicii. Ergo illi caeli per ignem purgabuntur qui prius per aquam diluvii sunt purgati, scilicet caeli aerei.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14] (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod ille labor et illa servitus creaturae quae corporibus caelestibus secundum Ambrosium attribuitur, nihil est aliud quam vicissitudo motus, ratione cuius tempori subiiciuntur, et defectus ultimae consummationis, quae finaliter in eis erit. Ex culpa etiam daemonum caelum empyreum infectionem non contraxit; quia peccando statim de caelo expulsi sunt.
Ad tertium dicendum quod ille labor et illa servitus creaturae quae corporibus caelestibus secundum Ambrosium attribuitur, nihil est aliud quam vicissitudo motus, ratione cuius tempori subiiciuntur, et defectus ultimae consummationis, quae finaliter in eis erit. Ex culpa etiam daemonum caelum empyreum infectionem non contraxit; quia peccando statim de caelo expulsi sunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum ignis ille alia elementa consumpturus sit
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 74 a. 6 ad 1[t:suppl q. 74 a. 6 ad 1]
Suppl q. 74 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ignis ille alia elementa consumet. Quia, ut dicit Glossa Bedae, II Petr. (3, 10), elementa quatuor, quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet. Nec cuncta in tantum consumet ut non sint: sed duo ex toto consumet, duo vero in meliorem restituet faciem. Ergo videtur quod ad minus duo elementa per ignem illum destruenda sint totaliter.
Verwijzingen naar deze alinea: suppl q. 74 a. 6 s. c. 1[t:suppl q. 74 a. 6 s. c. 1]
suppl q. 74 a. 6 ad 1[t:suppl q. 74 a. 6 ad 1]
Suppl q. 74 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ignis ille alia elementa consumet. Quia, ut dicit Glossa Bedae, II Petr. (3, 10), elementa quatuor, quibus mundus consistit, ille maximus ignis absumet. Nec cuncta in tantum consumet ut non sint: sed duo ex toto consumet, duo vero in meliorem restituet faciem. Ergo videtur quod ad minus duo elementa per ignem illum destruenda sint totaliter.
Verwijzingen naar deze alinea: suppl q. 74 a. 6 s. c. 1[t:suppl q. 74 a. 6 s. c. 1]
Referenties naar deze alinea: 1
Summa Theologiae Supplementum ->=geentekst=Extra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 5 arg. 2
Praeterea, Apoc. 21, (1): primum caelum et prima terra abiit, et mare iani non est. Sed per caelum aer intelligitur, ut Augustinus dicit. Mare autem est aquarum congregatio. Ergo videtur quod illa tria elementa totaliter destruentur.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Praeterea, Apoc. 21, (1): primum caelum et prima terra abiit, et mare iani non est. Sed per caelum aer intelligitur, ut Augustinus dicit. Mare autem est aquarum congregatio. Ergo videtur quod illa tria elementa totaliter destruentur.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 5 arg. 3
Praeterea, ignis non purgat nisi secundum hoc quod alia efficiuntur materia eius. Si ergo ignis purgat alia elementa, oportet quod eius materia efficiantur. Ergo oportet quod in naturam ignis transeant. Et sic a natura sua corrumpentur.
Praeterea, ignis non purgat nisi secundum hoc quod alia efficiuntur materia eius. Si ergo ignis purgat alia elementa, oportet quod eius materia efficiantur. Ergo oportet quod in naturam ignis transeant. Et sic a natura sua corrumpentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 5 arg. 4
Praeterea, forma ignis est nobilissima formarum ad quam perduci possit elementaris materia. Sed per illam purgationem omnia in nobilissimum statum mutabuntur. Ergo alia elementa in ignem totaliter convertentur.
Praeterea, forma ignis est nobilissima formarum ad quam perduci possit elementaris materia. Sed per illam purgationem omnia in nobilissimum statum mutabuntur. Ergo alia elementa in ignem totaliter convertentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7, super illud (v. 31), praeterit figura huius mundi: pulchritudo, non substantia praeterit. Sed ipsa substantia elementorum pertinet ad perfectionem mundi. Ergo elementa non consumentur secundum suam substantiam.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 7, super illud (v. 31), praeterit figura huius mundi: pulchritudo, non substantia praeterit. Sed ipsa substantia elementorum pertinet ad perfectionem mundi. Ergo elementa non consumentur secundum suam substantiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 5 arg. 5
Praeterea, illa finalis purgatio, quae fiet per ignem, respondebit primae purgationi, quae facta est per aquam. Sed illa non corrupit elementorum substantiam. Ergo nec illa quae fiet per ignem corrumpet.
Praeterea, illa finalis purgatio, quae fiet per ignem, respondebit primae purgationi, quae facta est per aquam. Sed illa non corrupit elementorum substantiam. Ergo nec illa quae fiet per ignem corrumpet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod circa hanc quaestionem est multiplex opinio. Quidam enim dicunt quod omnia elementa manebunt quantum ad materiam, omnia autem mutabuntur quantum ad imperfectionem; sed duo eorum retinebunt propriam formam substantialem, scilicet aer et terra; in duobus vero, scilicet in igne et aqua, nori remanebit forma substantialis eorum, sed mutabuntur ad formam caeli; et sic tria elementa, scilicet ignis, aer et aqua, caelum dicentur; quamvis aer retineat formam substantialem eandem quam nunc habet, quia nunc etiam caelum dicitur. Unde etiam Apoc. 21, (1) non fit mentio nisi de caelo et terra: vidi, inquit, caelum novum et terram novam.
Sed haec opinio est omnino absurda. Repugnat enim et philosophiae, secundum quam poni non potest quod corpora inferiora sint in potentia ad formam caeli, cum nec materiam habeant communem, nec contrarietatem ad invicem; et etiam theologiae, quia secundum hanc propositionem non salvabitur perfectio universi cum integritate suarum partium, duobus elementis sublatis. Unde per hoc quod dicit caelum, intelligitur quintum corpus; omnia vero elementa intelliguntur per terram, sicut in Psalmo (148, 7–8): laudate Dominum de terra, et sequitur, ignis, grando, nix, glacies, etc.
Et ideo alii dicunt quod omnia elementa manebunt secundum substantiam, sed qualitates activae et passivae ab eis removebuntur. Sicut etiam ponunt quod in corpore mixto elementa salvantur secundum suas formas substantiales sine hoc quod proprias qualitates habeant: cum sint in medium reductae, et medium neutrum extremorum est. Et huic etiam videtur consonare quod, Augustinus dicit, XX de Civ. Dei 4: Illa conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates quae corporibus nostris congruebant, ardendo penitus interibunt, atque ipsa substantia eas qualitates habebit quae corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant.
Sed illud non videtur probabile, cum qualitates propriae elementorum sint effectus formarum substantialium, quod, formis substantialibus manentibus, qualitates praedictae possunt mutari, nisi per actionem violentam ad tempus: sicut in aqua calefacta videmus quod ex vi suae speciei frigiditatem recuperat, quam per actionem ignis amisit, dummodo species aquae remaneat. Et praeterea ipsae qualitates elementares sunt de perfectione secunda elementorum, sicut propriae passiones eorum: nec est probabile quod in illa finali consummatione aliquid perfectionis naturalis ab elementis tollatur.
Et ideo videtur dicendum quod manebunt elementa quantum ad substantiam et qualitates eorum proprias, sed purgabuntur ab infectione quam ex peccatis hominum contraxerunt, et ab impuritate quae per actionem et passionem mutuam in eis accidit: quia iam, cessante motu primi mobilis, in inferioribus elementis mutua actio et passio esse non poterit. Et hoc Augustinus appellat qualitates corruptibilium elementorum, scilicet innaturales dispositiones eorum, secundum quas corruptioni appropinquant.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ignis ille dicitur quatuor elementa absumere, inquantum ea aliquo modo purgabit. Quod autem sequitur, duo ex toto consumet, non est intelligendum quod duo elementa secundum substantiam destruantur: sed quia duo magis removebuntur a proprietate quam nunc habent. Quae quidem duo a quibusdam dicuntur esse ignis et aqua, quae maxime excedunt in qualitatibus activis, scilicet calore et frigore, quae sunt maxime corruptionis principia in aliis corporibus. Et quia tunc non erit actio ignis et aquae, quae sunt maxime activa, maxime immutari videbuntur a virtute quam nunc habent. Alii vero dicunt haec duo esse aerem et aquam, propter varios motus istorum duorum elementorum, quos consequuntur ex motu corporum caelestium. Et quia isti motus non erunt, sicut fluxus et refluxus maris et commotiones ventorum et huiusmodi, ideo ista elementa maxime mutabuntur a proprietate quam nunc habent.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Augustinus XX de Civ. Dei, cum dicitur, et mare iam non est, per mare potest intelligi praesens saeculum, de quo supra parum ante dixerat, mare dedit mortuos suos. Si tamen ad mare ad litteram referamus, tunc est dicendum quod in mari duo intelliguntur: scilicet substantia aquarum; et earum dispositio quantum ad salsedinem et commotiones fluctuum. Et quantum ad hoc secundum mare non remanebit, remanebit autem quantum ad primum.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Augustinus XX de Civ. Dei, cum dicitur, et mare iam non est, per mare potest intelligi praesens saeculum, de quo supra parum ante dixerat, mare dedit mortuos suos. Si tamen ad mare ad litteram referamus, tunc est dicendum quod in mari duo intelliguntur: scilicet substantia aquarum; et earum dispositio quantum ad salsedinem et commotiones fluctuum. Et quantum ad hoc secundum mare non remanebit, remanebit autem quantum ad primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod ignis ille non aget nisi ut instrumentum providentiae et virtutis divinae. Unde non aget in alia elementa usque ad eorum consumptionem, sed solum usque ad purgationem. Nec oportet quod illud quod efficitur materia ignis, totaliter a specie propria corrumpatur: sicut patet in ferro ignito, quod, a loco ignitionis remotum, ex virtute speciei remanentis ad proprium statum et pristinum redit. Et ita etiam erit de elementis per ignem purgatis.
Ad tertium dicendum quod ignis ille non aget nisi ut instrumentum providentiae et virtutis divinae. Unde non aget in alia elementa usque ad eorum consumptionem, sed solum usque ad purgationem. Nec oportet quod illud quod efficitur materia ignis, totaliter a specie propria corrumpatur: sicut patet in ferro ignito, quod, a loco ignitionis remotum, ex virtute speciei remanentis ad proprium statum et pristinum redit. Et ita etiam erit de elementis per ignem purgatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod in partibus elementorum non oportet considerari solum quid congruat alicui parti secundum se acceptae: sed etiam quid congruat secundum ordinem ad totum. Dico ergo quod, quamvis aqua esset nobilior, si haberet formam ignis, similiter terra et aer, universum tamen esset imperfectius si tota elementorum materia formam ignis assumeret.
Ad quartum dicendum quod in partibus elementorum non oportet considerari solum quid congruat alicui parti secundum se acceptae: sed etiam quid congruat secundum ordinem ad totum. Dico ergo quod, quamvis aqua esset nobilior, si haberet formam ignis, similiter terra et aer, universum tamen esset imperfectius si tota elementorum materia formam ignis assumeret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum omnia elementa per illum ignem purganda sint
Suppl q. 74 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod nec omnia elementa per illum ignem purgabuntur. Quia ignis ille, ut iam dictum est, non ascendet nisi quantum ascendit aqua diluvii. Sed aqua diluvii non pervenit usque ad sphaeram ignis. Ergo nec per ultimam purgationem elementum ignis purgabitur.
R: Q.. 74 A. 3[t:suppl q. 74 a. 3]
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod nec omnia elementa per illum ignem purgabuntur. Quia ignis ille, ut iam dictum est, non ascendet nisi quantum ascendit aqua diluvii. Sed aqua diluvii non pervenit usque ad sphaeram ignis. Ergo nec per ultimam purgationem elementum ignis purgabitur.
R: Q.. 74 A. 3[t:suppl q. 74 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 6 arg. 2
Praeterea, Apoc. 21, dicit Glossa, super illud (v. 1), vidi caelum novum, etc.: immutatio aeris et terrae dubitabile non est quin per ignem fiet. Sed de aqua dubitatur: nam purgationem in seipsa habere creditur. Ergo ad minus non est certum quod omnia elementa purgentur.
Praeterea, Apoc. 21, dicit Glossa, super illud (v. 1), vidi caelum novum, etc.: immutatio aeris et terrae dubitabile non est quin per ignem fiet. Sed de aqua dubitatur: nam purgationem in seipsa habere creditur. Ergo ad minus non est certum quod omnia elementa purgentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 6 arg. 3
Praeterea, locus qui est perpetuae infectionis, nunquam purgatur. Sed in inferno erit perpetua infectio. Cum ergo infernus inter elementa collocetur, videtur quod elementa non totaliter purgentur.
Praeterea, locus qui est perpetuae infectionis, nunquam purgatur. Sed in inferno erit perpetua infectio. Cum ergo infernus inter elementa collocetur, videtur quod elementa non totaliter purgentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 6 arg. 4
Praeterea, paradisus terrestris in terra continetur. Sed ille non purgabitur per ignem: quia etiam nec aquae diluvii illuc ascenderunt, ut Beda dicit, et habetur in Secundo Sententiarum. Ergo videtur quod non omnia elementa totaliter purgentur.
Praeterea, paradisus terrestris in terra continetur. Sed ille non purgabitur per ignem: quia etiam nec aquae diluvii illuc ascenderunt, ut Beda dicit, et habetur in Secundo Sententiarum. Ergo videtur quod non omnia elementa totaliter purgentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 6 s. c. 1
Sed contra est Glossa supra inducta, quae habetur II Petr. (3, 10), quod quatuor elementa ignis ille absumet.
R: Q.. 74 A. 5 Arg. 1[t:suppl q. 74 a. 5 arg. 1]
Sed contra est Glossa supra inducta, quae habetur II Petr. (3, 10), quod quatuor elementa ignis ille absumet.
R: Q.. 74 A. 5 Arg. 1[t:suppl q. 74 a. 5 arg. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod ille ignis ascendet usque ad summitatem spatii continentis quatuor elementa, ut sic elementa totaliter purgentur et ab infectione peccati, quo etiam superiores partes elementorum sunt infectae, ut patet per fumum idololatriae superiora inficientis; et etiam a corruptione, quia elementa secundum omnes partes sui corruptibilia sunt.
Sed haec opinio repugnat auctoritati Scripturae: quia II Petr. 3, (5 sqq.) dicitur quod illi caeli repositi sunt igni qui fuerunt per aquam purgati. Et Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, quod ille mundus qui diluvio periit, igni reservatur. Constat autem quod aqua diluvii non ascendit usque ad summitatem spatii elementorum, sed solum usque ad quindecim cubitos super altitudinem montium.
Et praeterea notum est quod vapores elevati, vel fumi quicumque, non possunt transire per totam sphaeram ignis, ut perveniant ad summitatem eius. Et ita infectio peccati non venit usque ad spatium praedictum.
A corruptibilitate etiam elementa non possunt purgari per subtractionem alicuius quod per ignem possit consumi: sed per ignem poterunt consumi impuritates elementorum, quae ex eorum permixtione proveniunt. Huiusmodi autem impuritates praecipue sunt circa terram usque ad medium aeris interstitium. Unde usque ad illud spatium ignis ultimae conflagrationis elementa purgabit. Tantum enim etiam aquae diluvii ascenderunt: quod probabiliter aestimari potest ex montium altitudine, quos determinata mensura transcenderant.

Primum ergo concedimus.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 6 ad 1
Ad secundum dicendum quod ratio dubitationis in Glossa exprimitur: quia scilicet aqua virtutem purgationis in se habere creditur. Non tamen habet vim purgationis talis qualis futuro statui competit, ut ex dictis patet.
R: Q.. 74 A. 5[t:suppl q. 74 a. 5] Q.. 74 A. 2[t:suppl q. 74 a. 2]
Ad secundum dicendum quod ratio dubitationis in Glossa exprimitur: quia scilicet aqua virtutem purgationis in se habere creditur. Non tamen habet vim purgationis talis qualis futuro statui competit, ut ex dictis patet.
R: Q.. 74 A. 5[t:suppl q. 74 a. 5] Q.. 74 A. 2[t:suppl q. 74 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 6 ad 2
Ad tertium dicendum quod illa purgatio praecipue ad hoc erit ut quidquid est imperfectionis a sanctorum habitatione removeatur. Et ideo in illa purgatione totum quod est foedum ad locum damnatorum congregabitur. Unde infernus non purgabitur: sed ad ipsum deducentur totius mundi purgamenta.
Ad tertium dicendum quod illa purgatio praecipue ad hoc erit ut quidquid est imperfectionis a sanctorum habitatione removeatur. Et ideo in illa purgatione totum quod est foedum ad locum damnatorum congregabitur. Unde infernus non purgabitur: sed ad ipsum deducentur totius mundi purgamenta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 6 ad 3
Ad quartum dicendum quod, quamvis peccatum primi hominis in terrestri paradiso sit commissum, non tamen locus ille est locus peccantium, sicut nec caelum empyreum: ex utroque enim loco homo et diabolus statim post peccatum sunt eiecti. Unde locus ille purgatione non indiget.
Ad quartum dicendum quod, quamvis peccatum primi hominis in terrestri paradiso sit commissum, non tamen locus ille est locus peccantium, sicut nec caelum empyreum: ex utroque enim loco homo et diabolus statim post peccatum sunt eiecti. Unde locus ille purgatione non indiget.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum ignis ultimae conflagrationis iudicium debeat sequi
Suppl q. 74 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ignis ultimae conflagrationis iudicium debet sequi. Augustinus enim, XX de Civ. Dei, hunc ordinem ponit eorum quae in iudicio sunt futura, dicens: in illo iudicio, vel circa illud iudicium, has res didicimus esse venturas: Eliam Thesbiten, Iudaeorum fidem, Antichristum persecuturum, Christum iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque divisionem, mundi conflagrationem, eiusdemque renovationem. Ergo conflagratio iudicium sequetur.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ignis ultimae conflagrationis iudicium debet sequi. Augustinus enim, XX de Civ. Dei, hunc ordinem ponit eorum quae in iudicio sunt futura, dicens: in illo iudicio, vel circa illud iudicium, has res didicimus esse venturas: Eliam Thesbiten, Iudaeorum fidem, Antichristum persecuturum, Christum iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque divisionem, mundi conflagrationem, eiusdemque renovationem. Ergo conflagratio iudicium sequetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 7 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, in eodem libro: iudicatis impiis et in ignem aeternum missis, figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. Ergo idem quod prius.
Praeterea, Augustinus dicit, in eodem libro: iudicatis impiis et in ignem aeternum missis, figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit. Ergo idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 7 arg. 3
Praeterea, Dominus ad iudicandum veniens aliquos vivos reperiet: ut patet ex hoc quod habetur I Thessal. 4, (14 sqq.), ubi ex persona eorum Apostolus dicit: deinde nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, etc. Sed hoc non esset si conflagratio mundi praecederet: quia per ignem resolverentur. Ergo ignis ille iudicium sequetur.
Praeterea, Dominus ad iudicandum veniens aliquos vivos reperiet: ut patet ex hoc quod habetur I Thessal. 4, (14 sqq.), ubi ex persona eorum Apostolus dicit: deinde nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, etc. Sed hoc non esset si conflagratio mundi praecederet: quia per ignem resolverentur. Ergo ignis ille iudicium sequetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 7 arg. 4
Praeterea, Dominus dicitur iudicaturus orbem per ignem. Et ideo conflagratio finalis videtur esse executio divini iudicii. Sed executio sequitur iudicium. Ergo ille ignis iudicium sequetur.
Praeterea, Dominus dicitur iudicaturus orbem per ignem. Et ideo conflagratio finalis videtur esse executio divini iudicii. Sed executio sequitur iudicium. Ergo ille ignis iudicium sequetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 7 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur in Psalmo (96, 3): ignis ante ipsum praecedet.
Sed contra: Est quod dicitur in Psalmo (96, 3): ignis ante ipsum praecedet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 7 arg. 5
Praeterea, resurrectio praecedet iudicium: alias non videret omnis oculus Christum iudicantem. Sed mundi conflagratio resurrectionem praecedet. Sancti enim qui resurgent, corpora spiritualia et impassibilia habebunt, et ita non poterunt purgari per ignem: cum tamen in littera dicatur, ex verbis Augustini, quod per illum ignem purgabitur si quid in aliquibus sit purgandum. Ergo ille ignis iudicium praecedet.
Praeterea, resurrectio praecedet iudicium: alias non videret omnis oculus Christum iudicantem. Sed mundi conflagratio resurrectionem praecedet. Sancti enim qui resurgent, corpora spiritualia et impassibilia habebunt, et ita non poterunt purgari per ignem: cum tamen in littera dicatur, ex verbis Augustini, quod per illum ignem purgabitur si quid in aliquibus sit purgandum. Ergo ille ignis iudicium praecedet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod illa conflagratio, secundum rei veritatem, quantum ad sui initium iudicium praecedet. Quod ex hinc manifeste colligitur quod mortuorum resurrectio iudicium praecedet. Quod patet ex hoc quod dicitur I Thessal. 4, (14, 16), quod illi etiam qui dormierunt, rapientur in nubibus in aera obviam Christo ad iudicium venienti. Simul autem erit resurrectio communis, et corporum sanctorum glorificatio sancti enim resurgentes corpora gloriosa resument, ut patet per illud quod dicitur I Cor. 15, (43), seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Simul autem cum corpora sanctorum glorificabuntur, etiam tota creatura suo modo renovabitur: ut patet per illud quod dicitur Rom. 8, (21), quod ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Cum ergo conflagratio mundi sit dispositio ad renovationem praedictam, ut ex dictis patet, manifeste potest colligi quod illa conflagratio quoad purgationem mundi iudicium praecedet. Sed quoad aliquem actum, qui scilicet est involvere malos, iudicium sequetur.
R: Q.. 74 A. 1[t:suppl q. 74 a. 1] Q.. 74 A. 4[t:suppl q. 74 a. 4]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus non loquitur determinando, sed opinando. Quod patet ex hoc quod sequitur: quae omnia quidem ventura esse credendum est: sed quibus modis et quo ordine veniant, magis tunc docebit rerum experientia quam nunc ad perfectum hominis intelligentia valeat consequi. Aestimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse ventura. Ergo patet quod haec dixit opinando.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus non loquitur determinando, sed opinando. Quod patet ex hoc quod sequitur: quae omnia quidem ventura esse credendum est: sed quibus modis et quo ordine veniant, magis tunc docebit rerum experientia quam nunc ad perfectum hominis intelligentia valeat consequi. Aestimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse ventura. Ergo patet quod haec dixit opinando.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 7 ad 2
Et similiter dicendum est ad secundum.
Et similiter dicendum est ad secundum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod omnes homines morientur et resurgent. Sed tamen illi dicuntur vivi reperiri qui usque ad tempus conflagrationis vivent in corpore.
Ad tertium dicendum quod omnes homines morientur et resurgent. Sed tamen illi dicuntur vivi reperiri qui usque ad tempus conflagrationis vivent in corpore.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 7 ad 4
Ad quartum dicendum quod ille ignis non consequitur sententiam iudicis nisi quoad involutionem malorum. Et quantum ad hoc sequetur iudicium.
Ad quartum dicendum quod ille ignis non consequitur sententiam iudicis nisi quoad involutionem malorum. Et quantum ad hoc sequetur iudicium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 8: Utrum ille ignis habiturus sit talem effectum in hominibus qualis designatur
Suppl q. 74 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ille ignis non habebit talem effectum in hominibus qualis designatur. Illud enim consumi dicitur quod reducitur in nihilum. Sed corpora impiorum non resolventur in nihilum, sed in aeternum conservabuntur, ut aeternam poenam sustineant. Ergo ignis non erit malis consumptio, ut in littera dicitur.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ille ignis non habebit talem effectum in hominibus qualis designatur. Illud enim consumi dicitur quod reducitur in nihilum. Sed corpora impiorum non resolventur in nihilum, sed in aeternum conservabuntur, ut aeternam poenam sustineant. Ergo ignis non erit malis consumptio, ut in littera dicitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 8 arg. 2
Si dicatur quod consumet malorum corpora inquantum ea resolvet in cinerem: contra. Sicut corpora malorum, ita et bonorum in cinerem resolventur: hoc enim est Christi privilegium, ut caro eius non videat corruptionem. Ergo etiam bonis tunc repertis erit consumptio.
Si dicatur quod consumet malorum corpora inquantum ea resolvet in cinerem: contra. Sicut corpora malorum, ita et bonorum in cinerem resolventur: hoc enim est Christi privilegium, ut caro eius non videat corruptionem. Ergo etiam bonis tunc repertis erit consumptio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 8 arg. 3
Praeterea, infectio peccati magis abundat in elementis secundum quod veniunt ad compositionem humani corporis, in quo est corruptio fomitis etiam quantum ad bonos, quam in elementis extra corpus humanum existentibus. Sed elementa extra corpus humanum existentia purgabuntur propter peccati infectionem. Ergo multo fortius oportet per ignem purgari elementa in corporibus humanis existentia sive bonorum sive malorum. Et ita oportet utrorumque corpora resolvi.
Praeterea, infectio peccati magis abundat in elementis secundum quod veniunt ad compositionem humani corporis, in quo est corruptio fomitis etiam quantum ad bonos, quam in elementis extra corpus humanum existentibus. Sed elementa extra corpus humanum existentia purgabuntur propter peccati infectionem. Ergo multo fortius oportet per ignem purgari elementa in corporibus humanis existentia sive bonorum sive malorum. Et ita oportet utrorumque corpora resolvi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 8 arg. 4
Praeterea, quandiu status viae durat, elementa similiter agent in bonos et in malos. Sed adhuc durabit status huius viae in illa conflagratione: quia post statum huius viae non erit mors naturalis, quae tamen per illam conflagrationem causabitur. Ergo ille ignis aequaliter aget in bonos et malos. Et ita videtur quod non sit aliqua discretio inter eos quantum ad effectum illius ignis suscipiendum, sicut in littera ponitur.
Praeterea, quandiu status viae durat, elementa similiter agent in bonos et in malos. Sed adhuc durabit status huius viae in illa conflagratione: quia post statum huius viae non erit mors naturalis, quae tamen per illam conflagrationem causabitur. Ergo ille ignis aequaliter aget in bonos et malos. Et ita videtur quod non sit aliqua discretio inter eos quantum ad effectum illius ignis suscipiendum, sicut in littera ponitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 8 arg. 5
Praeterea, illa conflagratio quasi in momento perficitur. Sed multi invenientur vivi, in quibus erunt multa purgabilia. Ergo illa conflagratio non sufficiet ad eorum purgationem.
Praeterea, illa conflagratio quasi in momento perficitur. Sed multi invenientur vivi, in quibus erunt multa purgabilia. Ergo illa conflagratio non sufficiet ad eorum purgationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod ignis ille finalis conflagrationis, quantum ad hoc quod iudicium praecedet, aget ut instrumentum divinae iustitiae, et iterum per virtutem naturalem ignis. Quantum ergo pertinet ad virtutem naturalem ipsius, similiter aget in bonos et malos qui vivi reperientur, utrorumque corpora in cinerem resolvendo. Inquantum vero aget ut instrumentum divinae iustitiae, diversimode aget in diversos quantum ad sensum poenae. Mali enim per actionem ignis cruciabuntur. Boni vero in quibus nihil purgandum invenietur, omnino nullum dolorem ex igne sentient, sicut nec pueri senserunt in camino, Dan. 3, (50): quamvis eorum corpora non serventur integra, sicut puerorum servata fuerunt (vv. 92, 94). Et hoc divina virtute fieri poterit, ut sine doloris cruciatu resolutionem corporum patiantur. Boni vero in quibus aliquid purgandum reperietur, sentient cruciatum doloris ex illo igne plus vel minus pro meritorum diversitate.
Sed quantum ad actum quem post iudicium ille ignis habebit, in damnatos tantum aget: quia omnes boni habebunt corpora impassibilia.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod consumptio ibi accipitur non pro annihilatione, sed pro resolutione in cinerem.
Ad primum ergo dicendum quod consumptio ibi accipitur non pro annihilatione, sed pro resolutione in cinerem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod bonorum corpora, quamvis in cinerem resolventur per ignem, non tamen ex hoc dolorem sentient, sicut nec pueri in fornace existentes. Et quantum ad hoc est dissimile de bonis et malis.
Ad secundum dicendum quod bonorum corpora, quamvis in cinerem resolventur per ignem, non tamen ex hoc dolorem sentient, sicut nec pueri in fornace existentes. Et quantum ad hoc est dissimile de bonis et malis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 8 ad 3
Ad tertium dicendum quod elementa in corporibus humanis existentia purgabuntur per ignem etiam in corporibus electorum: sed hoc per divinam virtutem fiet sine cruciatu doloris.
Ad tertium dicendum quod elementa in corporibus humanis existentia purgabuntur per ignem etiam in corporibus electorum: sed hoc per divinam virtutem fiet sine cruciatu doloris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 8 ad 4
Ad quartum dicendum quod ignis ille non aget tantum secundum naturalem elementorum virtutem, sed etiam ut divinae iustitiae instrumentum.
Ad quartum dicendum quod ignis ille non aget tantum secundum naturalem elementorum virtutem, sed etiam ut divinae iustitiae instrumentum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 8 ad 5
Ad quintum dicendum quod tres sunt causae quare subito illi qui vivi reperientur purgari poterunt. Una est quia in eis pauca purganda inveniuntur: cum terroribus et persecutionibus praecedentibus fuerint purgati. Secunda causa est quia, et vivi et voluntarii poenam sustinebunt. Poena autem in hac vita voluntarie suscepta multo plus purgat quam poena post mortem inflicta: sicut patet in martyribus quod, si quid purgandum in eis invenitur, passionis falce tollitur, ut Augustinus dicit; cum tamen poena martyrii brevis fuit in comparatione ad poenam quae in purgatorio sustinetur. Tertia est quia calor ille recuperabit in intensione quantum amittet in temporis abbreviatione.
Ad quintum dicendum quod tres sunt causae quare subito illi qui vivi reperientur purgari poterunt. Una est quia in eis pauca purganda inveniuntur: cum terroribus et persecutionibus praecedentibus fuerint purgati. Secunda causa est quia, et vivi et voluntarii poenam sustinebunt. Poena autem in hac vita voluntarie suscepta multo plus purgat quam poena post mortem inflicta: sicut patet in martyribus quod, si quid purgandum in eis invenitur, passionis falce tollitur, ut Augustinus dicit; cum tamen poena martyrii brevis fuit in comparatione ad poenam quae in purgatorio sustinetur. Tertia est quia calor ille recuperabit in intensione quantum amittet in temporis abbreviatione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 9: Utrum ille ignis involuturus sit reprobos
Suppl q. 74 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod ille ignis non involvet reprobos. Quia Malach. 3, super illud (v. 3), purgabit filios Levi, dicit Glossa: duos ignes legimus futuros: urium quo purgabit electos; et praecedet iudicium; alterum qui reprobos cruciabit. Sed hic est ignis inferni, qui malos involvet: primus autem est ignis finalis conflagrationis. Ergo ille ignis conflagrationis non erit ille qui malos involvet.
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod ille ignis non involvet reprobos. Quia Malach. 3, super illud (v. 3), purgabit filios Levi, dicit Glossa: duos ignes legimus futuros: urium quo purgabit electos; et praecedet iudicium; alterum qui reprobos cruciabit. Sed hic est ignis inferni, qui malos involvet: primus autem est ignis finalis conflagrationis. Ergo ille ignis conflagrationis non erit ille qui malos involvet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 9 arg. 2
Praeterea, ille ignis Deo obsequitur in purgatione mundi. Ergo remunerari deberet, aliis elementis remuneratis: et praecipue cum ignis sit nobilissimum elementorum. Non ergo videtur quod in infernum debeat deiici ad poenam damnatorum.
Praeterea, ille ignis Deo obsequitur in purgatione mundi. Ergo remunerari deberet, aliis elementis remuneratis: et praecipue cum ignis sit nobilissimum elementorum. Non ergo videtur quod in infernum debeat deiici ad poenam damnatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 9 arg. 3
Praeterea, ignis qui malos involvet, erit ignis inferni. Sed ignis ille ab initio mundi praeparatus est damnatis. Unde Matth, 25, (41): ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo. Et Isaiae. 30, (33), praeparata est ab heri Tophet, a Rege praeparata, etc: Glossa, ab heri, idest ab initio; Tophet, idest Vallis Gehennae. Sed ignis ille finalis conflagrationis non fuit ab initio praeparatus, sed ex concursu mundanorum ignium generabitur. Ergo ille ignis est alius ab igne inferni, qui reprobos involvet.
Praeterea, ignis qui malos involvet, erit ignis inferni. Sed ignis ille ab initio mundi praeparatus est damnatis. Unde Matth, 25, (41): ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo. Et Isaiae. 30, (33), praeparata est ab heri Tophet, a Rege praeparata, etc: Glossa, ab heri, idest ab initio; Tophet, idest Vallis Gehennae. Sed ignis ille finalis conflagrationis non fuit ab initio praeparatus, sed ex concursu mundanorum ignium generabitur. Ergo ille ignis est alius ab igne inferni, qui reprobos involvet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 9 s. c. 1
In contrarium: Est quod in Psalmo (96, 3) de illo igne dicitur quod inflammabit in circuitu inimicos eius.
In contrarium: Est quod in Psalmo (96, 3) de illo igne dicitur quod inflammabit in circuitu inimicos eius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 9 arg. 4
Praeterea, Dan. 7, (10) dicitur: fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius: Glossa, ut peccatores traheret in gehennam. Loquitur autem auctoritas illa de illo igne de quo nunc est mentio: ut patet per quandam glossam, quae ibi (v. 9) dicit, ut bonos purget et malos puniat. Ergo ignis finalis conflagrationis in infernum cum reprobis demergetur.
Praeterea, Dan. 7, (10) dicitur: fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius: Glossa, ut peccatores traheret in gehennam. Loquitur autem auctoritas illa de illo igne de quo nunc est mentio: ut patet per quandam glossam, quae ibi (v. 9) dicit, ut bonos purget et malos puniat. Ergo ignis finalis conflagrationis in infernum cum reprobis demergetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod tota purgatio mundi et innovatio ad purgationem et innovationem hominis ordinabitur. Et ideo oportet; quod mundi purgatio et innovatio purgationi et innovationi humani generis respondeat. Humani autem generis purgatio quaedam erit quando mali segregabuntur a bonis: unde dicitur Luc. 3, (17): cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam: et congregabit triticum suum, idest electos, in horreum suum, paleas autem, idest reprobos, comburet igne inextinguibili. Unde et ita erit de purgatione mundi, quod quidquid erit turpe et foedum, in infernum cum reprobis retrudetur; quidquid vero plulchrum et nobile, conservabitur in superioribus ad gloriam electorum. Et ita etiam erit de illo igne conflagrationis: sicut dicit Basilius, super illud Psalmi (28, 7), vox Domini intercidentis flammam ignis. Quia quoad calidum, ustivum, et quantum ad id quod in igne grossum reperietur, descendet ad inferos ad poenam damnatorum: quod vero est ibi subtile et lucidum, remanebit superius ad gloriam electorum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ignis qui purgabit electos ante iudicium, erit idem cum igne conflagrationis mundi, quamvis quidam contrarium dicant: convenit enim ut, cum homo sit. pars mundi, eodem igne purgetur homo et mundus. Dicuntur autem duo ignes qui purgabit hos et cruciabit malos, et quantum ad officium, et aliquo modo ad substantiam: quia non tota substantia ignis purgantis in infernum retrudetur, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod ignis qui purgabit electos ante iudicium, erit idem cum igne conflagrationis mundi, quamvis quidam contrarium dicant: convenit enim ut, cum homo sit. pars mundi, eodem igne purgetur homo et mundus. Dicuntur autem duo ignes qui purgabit hos et cruciabit malos, et quantum ad officium, et aliquo modo ad substantiam: quia non tota substantia ignis purgantis in infernum retrudetur, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod in hoc ille ignis remunerabitur, quod illud quod est grossum in eo, separabitur ab ipso et retrudetur in infernum.
Ad secundum dicendum quod in hoc ille ignis remunerabitur, quod illud quod est grossum in eo, separabitur ab ipso et retrudetur in infernum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 74 a. 9 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut gloria electorum post iudicium erit maior quam ante, ita et poena reproborum. Et ideo, sicut claritas superiori creaturae addetur ad augmentandum gloriam electorum, ita etiam quidquid est turpe in creaturis retrudetur in infernum ad augmentandam miseriam damnatorum. Et ita igni ab initio praeparato in inferno, non est inconveniens si alter ignis addatur.
Ad tertium dicendum quod, sicut gloria electorum post iudicium erit maior quam ante, ita et poena reproborum. Et ideo, sicut claritas superiori creaturae addetur ad augmentandum gloriam electorum, ita etiam quidquid est turpe in creaturis retrudetur in infernum ad augmentandam miseriam damnatorum. Et ita igni ab initio praeparato in inferno, non est inconveniens si alter ignis addatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- De concomitantibus resurrectionem (75-86)
- Q 75: De resurrectione
Suppl q. 75 pr.
Post hoc considerandum est de circumstantibus et concomitantibus resurrectionem. Quorum prima consideratio est de ipsa resurrectione; secunda, de eius causa; tertia, de eius tempore et modo; quarta, de ipsius termino a quo; quinta, de conditionibus resurgentium.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum resurrectio corporum sit futura.
Secundo: utrum sit omnium generaliter.
Tertio: utrum naturalis vel miraculosa.
Post hoc considerandum est de circumstantibus et concomitantibus resurrectionem. Quorum prima consideratio est de ipsa resurrectione; secunda, de eius causa; tertia, de eius tempore et modo; quarta, de ipsius termino a quo; quinta, de conditionibus resurgentium.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum resurrectio corporum sit futura.
Secundo: utrum sit omnium generaliter.
Tertio: utrum naturalis vel miraculosa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum corporum resurrectio sit futura
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 75 a. 2 co.
suppl q. 79 a. 2 co.[t:suppl q. 75 a. 2 co.][t:suppl q. 79 a. 2 co.]
Suppl q. 75 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod corporum resurrectio non sit futura. Iob 14, (12): homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum. Sed caelum nunquam atteretur: quia terra, de qua minus videtur, in aeternum stat, ut patet Eccle. 1, (4). Ergo homo mortuus nunquam resurget.
suppl q. 75 a. 2 co.
suppl q. 79 a. 2 co.[t:suppl q. 75 a. 2 co.][t:suppl q. 79 a. 2 co.]
Suppl q. 75 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod corporum resurrectio non sit futura. Iob 14, (12): homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum. Sed caelum nunquam atteretur: quia terra, de qua minus videtur, in aeternum stat, ut patet Eccle. 1, (4). Ergo homo mortuus nunquam resurget.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 arg. 2
Praeterea, Dominus, Matth. 22, (31–32), probat resurrectionem per auctoritatem illam, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, quia non est Deus mortuorum, sed viventium. Sed constat quod, quando verba illa dicebantur, Abraham, Isaac et Iacob non vivebant corpore, sed solum anima. Ergo resurrectio non erit corporum, sed solum animarum.
Praeterea, Dominus, Matth. 22, (31–32), probat resurrectionem per auctoritatem illam, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, quia non est Deus mortuorum, sed viventium. Sed constat quod, quando verba illa dicebantur, Abraham, Isaac et Iacob non vivebant corpore, sed solum anima. Ergo resurrectio non erit corporum, sed solum animarum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 arg. 3
Praeterea, Apostolus, I Cor. 15, (19, 30 sqq.), videtur probare resurrectionem ex remuneratione laborum quos in hac vita sustinent sancti, qui, si in hac vita tantum confidentes essent, miserabiliores essent omnibus hominibus. Sed sufficiens remuneratio omnium laborum hominis potest, esse in anima tantum: non enim oportet quod instrumentum simul cum operante remuneretur; corpus autem instrumentum animae est. Unde etiam in purgatorio, ubi animae punientur pro his quae gesserunt in corpore, anima sine corpore punitur. Ergo non oportet ponere resurrectionem corporum, sed sufficit ponere resurrectionem animarum: quae est dum transferuntur de morte culpae et miseriae in vitam gratiae et gloriae.
Praeterea, Apostolus, I Cor. 15, (19, 30 sqq.), videtur probare resurrectionem ex remuneratione laborum quos in hac vita sustinent sancti, qui, si in hac vita tantum confidentes essent, miserabiliores essent omnibus hominibus. Sed sufficiens remuneratio omnium laborum hominis potest, esse in anima tantum: non enim oportet quod instrumentum simul cum operante remuneretur; corpus autem instrumentum animae est. Unde etiam in purgatorio, ubi animae punientur pro his quae gesserunt in corpore, anima sine corpore punitur. Ergo non oportet ponere resurrectionem corporum, sed sufficit ponere resurrectionem animarum: quae est dum transferuntur de morte culpae et miseriae in vitam gratiae et gloriae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 arg. 4
Praeterea, ultimum rei est perfectissimum in re: quia per illud attingit finem suum. Sed perfectissimus status animae est ut sit a corpore separata: quia in hoc statu conformior est Deo et angelis; et magis pura, quasi separata ab omni extranea natura. Ergo separatio a corpore est ultimus status eius. Et ita ex hoc statu non redit ad corpus: sicut nec ex viro fit puer.
Praeterea, ultimum rei est perfectissimum in re: quia per illud attingit finem suum. Sed perfectissimus status animae est ut sit a corpore separata: quia in hoc statu conformior est Deo et angelis; et magis pura, quasi separata ab omni extranea natura. Ergo separatio a corpore est ultimus status eius. Et ita ex hoc statu non redit ad corpus: sicut nec ex viro fit puer.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 arg. 5
Praeterea, mors corporalis in poenam hominis est inducta pro prima praevaricatione, ut patet Genes. 2, (17): sicut et mors spiritualis, quae est separatio animae a Deo, est inflicta homini pro peccato mortali. Sed de morte spirituali nunquam redeunt ad vitam post sententiam damnationis acceptam. Ergo nec de morte corporali ad vitam corporalem erit regressus. Et sic resurrectio non erit.
Praeterea, mors corporalis in poenam hominis est inducta pro prima praevaricatione, ut patet Genes. 2, (17): sicut et mors spiritualis, quae est separatio animae a Deo, est inflicta homini pro peccato mortali. Sed de morte spirituali nunquam redeunt ad vitam post sententiam damnationis acceptam. Ergo nec de morte corporali ad vitam corporalem erit regressus. Et sic resurrectio non erit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur 19, (25–26): scio, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursus circumdabor pelle mea. Ergo resurrectio erit etiam corporum.
Sed contra: Est quod dicitur 19, (25–26): scio, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursus circumdabor pelle mea. Ergo resurrectio erit etiam corporum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 arg. 6
Praeterea, donum Christi est maius quam peccatum Adae, ut patet Rom. 5, (15 sqq.). Sed mors per peccatum introducta est (v. 12): quia, si peccatum non fuisset, mors nulla esset. Ergo per donum Christi a morte reparabitur ad vitam.
Praeterea, donum Christi est maius quam peccatum Adae, ut patet Rom. 5, (15 sqq.). Sed mors per peccatum introducta est (v. 12): quia, si peccatum non fuisset, mors nulla esset. Ergo per donum Christi a morte reparabitur ad vitam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 arg. 7
Praeterea, membra debent esse capiti conformia. Sed caput nostrum vivit, et in aeternum vivet, in corpore et anima: quia resurgens ex mortuis iam non moritur, ut patet Rom. 6, (9). Ergo et homines qui sunt eius membra, vivent in corpore et anima. Et sic oportet carnis resurrectionem esse.
Praeterea, membra debent esse capiti conformia. Sed caput nostrum vivit, et in aeternum vivet, in corpore et anima: quia resurgens ex mortuis iam non moritur, ut patet Rom. 6, (9). Ergo et homines qui sunt eius membra, vivent in corpore et anima. Et sic oportet carnis resurrectionem esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod secundum diversas sententias de ultimo fine hominis diversificatae sunt sententiae ponentium vel negantium resurrectionem. Ultimus enim finis hominis, quem omnes homines naturaliter desiderant, est beatitudo. Quam quidam homini posse provenire in hac vita posuerunt. Unde non cogebantur ponere aliam vitam post istam, in qua homo ultimam sui perfectionem consequeretur. Et sic resurrectionem negabant.
Et hanc opinionem satis probabiliter excludit varietas fortunae, et infirmitas humani corporis, scientiae et virtutis imperfectio, et instabilitas, quibus omnibus beatitudinis perfectio impeditur, ut Augustinus prosequitur in fine de Civitate Dei.
Et ideo alii posuerunt aliam vitam esse post hanc, in qua homo tantum secundum animam vivebat post mortem: et hanc vitam ponebant sufficere ad naturale desiderium implendum de beatitudine consequenda. Unde Porphyrius dicebat, ut Augustinus dicit, in libro de Civ. Dei, quod animae, ad hoc quod beata sit, omne corpus fugiendum est. Unde tales resurrectionem non ponebant.
Huius autem opinionis apud diversos diversa erant falsa fundamenta. Quidam enim haeretici posuerunt omnia corporalia esse a malo principio, spiritualia vero a bono. Et secundum hoc oportebat quod anima summe perfecta non esset nisi a corpore separata, per quod a suo principio distrahitur, cuius participatio ipsam beatam facit. Et ideo omnes haereticorum sectae quae ponunt a diabolo corporalia esse creata vel formata, negant corporum resurrectionem. Huius autem fundamenti falsitas in Secundi Libri principio ostensa est.
Quidam vero posuerunt totam hominis naturam in anima constare, ita ut anima corpore uteretur sicut instrumento, aut sicut nauta navi. Unde secundum hanc opinionem sequitur quod, sola anima beatificata, homo naturali desiderio beatitudinis non frustraretur. Et sic non oportet ponere resurrectionem. Sed hoc fundamentum sufficienter Philosophus, in II de Anima, destruit, ostendens animam corpori sicut formam materiae uniri.
Et sic patet quod, si in hac vita homo non potest esse beatus, necesse est resurrectionem ponere.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod caelum nunquam atteretur quantum ad substantiam: sed atteretur quantum ad effectum virtutis per quam movet ad generationem et corruptionem inferiorum; ratione cuius dicit Apostolus, I Cor. 7, (31): praeterit figura huius mundi.
Ad primum ergo dicendum quod caelum nunquam atteretur quantum ad substantiam: sed atteretur quantum ad effectum virtutis per quam movet ad generationem et corruptionem inferiorum; ratione cuius dicit Apostolus, I Cor. 7, (31): praeterit figura huius mundi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod anima Abrahae non est, proprie loquendo, ipse Abraham, sed est pars eius: et sic de aliis. Unde vita animae Abrahae non sufficeret ad hoc quod Abraham sit vivens, vel quod Deus Abraham sit Deus viventis: sed exigitur vita totius coniuncti, scilicet animae et corporis. Quae quidem vita, quamvis non esset actu quando verba proponebantur, erat tamen in ordine utriusque partis ad resurrectionem. Unde Dominus per verba illa subtilissime et efficaciter probat resurrectionem.
Ad secundum dicendum quod anima Abrahae non est, proprie loquendo, ipse Abraham, sed est pars eius: et sic de aliis. Unde vita animae Abrahae non sufficeret ad hoc quod Abraham sit vivens, vel quod Deus Abraham sit Deus viventis: sed exigitur vita totius coniuncti, scilicet animae et corporis. Quae quidem vita, quamvis non esset actu quando verba proponebantur, erat tamen in ordine utriusque partis ad resurrectionem. Unde Dominus per verba illa subtilissime et efficaciter probat resurrectionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod anima non comparatur ad corpus solum ut operans ad instrumentum quo operatur, sed etiam ut forma ad materiam. Unde operatio est coniuncti, et non tantum animae: ut patet per Philosophum, in I de Anima. Et quia operanti debetur operis merces, oportet quod ipse homo, compositus ex anima et corpore, operis sui mercedem accipiat. Venialia autem sicut dicuntur peccata quasi dispositiones ad peccandum, non quod simpliciter habeant rationem peccati; ita poena quae eis redditur in purgatorio non est simpliciter retributio, sed magis purgatio quaedam; quae seorsum fit in corpore per mortem et incinerationem, et in anima per purgatorium ignem.
Ad tertium dicendum quod anima non comparatur ad corpus solum ut operans ad instrumentum quo operatur, sed etiam ut forma ad materiam. Unde operatio est coniuncti, et non tantum animae: ut patet per Philosophum, in I de Anima. Et quia operanti debetur operis merces, oportet quod ipse homo, compositus ex anima et corpore, operis sui mercedem accipiat. Venialia autem sicut dicuntur peccata quasi dispositiones ad peccandum, non quod simpliciter habeant rationem peccati; ita poena quae eis redditur in purgatorio non est simpliciter retributio, sed magis purgatio quaedam; quae seorsum fit in corpore per mortem et incinerationem, et in anima per purgatorium ignem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, ceteris paribus, perfectior est status animae in corpore quam extra corpus, quia est pars totius compositi, et omnis pars integralis materialis est respectu totius: quamvis sit Deo conformior secundum quid. Tunc enim, simpliciter loquendo, est aliquid maxime Deo conforme quando habet quidquid conditio suae naturae requirit: quia tunc perfectionem divinam maxime imitatur. Unde cor animalis magis est conforme Deo immobili quando movetur, quam quando quiescit: quia perfectio cordis est in moveri, et eius quies est eius destructio.
Ad quartum dicendum quod, ceteris paribus, perfectior est status animae in corpore quam extra corpus, quia est pars totius compositi, et omnis pars integralis materialis est respectu totius: quamvis sit Deo conformior secundum quid. Tunc enim, simpliciter loquendo, est aliquid maxime Deo conforme quando habet quidquid conditio suae naturae requirit: quia tunc perfectionem divinam maxime imitatur. Unde cor animalis magis est conforme Deo immobili quando movetur, quam quando quiescit: quia perfectio cordis est in moveri, et eius quies est eius destructio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod mors corporalis est introducta per peccatum Adae, quod est morte Christi deletum. Unde poena illa non manet in perpetuum. Sed peccatum quod mortem aeternam per impoenitentiam inducit, ultra non expiabitur. Et ideo mors illa aeterna erit.
Ad quintum dicendum quod mors corporalis est introducta per peccatum Adae, quod est morte Christi deletum. Unde poena illa non manet in perpetuum. Sed peccatum quod mortem aeternam per impoenitentiam inducit, ultra non expiabitur. Et ideo mors illa aeterna erit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum resurrectio sit futura omnium generaliter
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 79 a. 2 co.[t:suppl q. 79 a. 2 co.]
Suppl q. 75 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod resurrectio non erit omnium generaliter. In Psalmo (1, 5) enim dicitur: non resurgent impii in iudicio. Sed resurrectio non erit hominum nisi tempore iudicii universalis. Ergo impii nullo modo resurgent.
suppl q. 79 a. 2 co.[t:suppl q. 79 a. 2 co.]
Suppl q. 75 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod resurrectio non erit omnium generaliter. In Psalmo (1, 5) enim dicitur: non resurgent impii in iudicio. Sed resurrectio non erit hominum nisi tempore iudicii universalis. Ergo impii nullo modo resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 arg. 2
Praeterea, Dan. 12, (2) dicitur: multi de his qui dormiunt in pulvere, evigilabunt. Sed haec locutio quandam particulationem importat. Ergo non omnes resurgent.
Praeterea, Dan. 12, (2) dicitur: multi de his qui dormiunt in pulvere, evigilabunt. Sed haec locutio quandam particulationem importat. Ergo non omnes resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 arg. 3
Praeterea, per resurrectionem homines conformantur Christo resurgenti: unde I Cor. 15, (20 sqq.) concludit Apostolus quod, si Christus resurrexit, et nos resurgemus. Sed illi soli debent Christo resurgenti conformari qui ipsius imaginem portaverunt (v. 49): quod est solum bonorum. Ergo ipsi soli resurgent.
Praeterea, per resurrectionem homines conformantur Christo resurgenti: unde I Cor. 15, (20 sqq.) concludit Apostolus quod, si Christus resurrexit, et nos resurgemus. Sed illi soli debent Christo resurgenti conformari qui ipsius imaginem portaverunt (v. 49): quod est solum bonorum. Ergo ipsi soli resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 arg. 4
Praeterea, poena non dimittitur nisi ablata culpa. Sed mors corporalis est poena peccati originalis. Ergo, cum non omnibus sit dimissum originale peccatum, non omnes resurgent.
Praeterea, poena non dimittitur nisi ablata culpa. Sed mors corporalis est poena peccati originalis. Ergo, cum non omnibus sit dimissum originale peccatum, non omnes resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 arg. 5
Praeterea, sicut per gratiam Christi renascimur, ita per gratiam eius resurgemus. Sed illi qui in maternis uteris moriuntur nunquam poterunt renasci. Ergo nec resurgere poterunt. Et sic non omnes resurgent.
Praeterea, sicut per gratiam Christi renascimur, ita per gratiam eius resurgemus. Sed illi qui in maternis uteris moriuntur nunquam poterunt renasci. Ergo nec resurgere poterunt. Et sic non omnes resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Ioan. 5, (25, 28): omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, etc. qui audierint vivent. Ergo omnes mortui resurgent.
Sed contra: Est quod dicitur Ioan. 5, (25, 28): omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, etc. qui audierint vivent. Ergo omnes mortui resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 arg. 6
Praeterea, I Cor. 15, (51) dicitur: omnes quidem resurgemus, etc.
Praeterea, I Cor. 15, (51) dicitur: omnes quidem resurgemus, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 arg. 7
Praeterea, resurrectio ad hoc necessaria est ut resurgentes recipiant pro meritis poenam vel praemium. Sed omnibus debetur vel poena vel praemium: pro merito proprio, sicut, adultis; vel alieno, sicut parvulis. Ergo omnes resurgent.
Praeterea, resurrectio ad hoc necessaria est ut resurgentes recipiant pro meritis poenam vel praemium. Sed omnibus debetur vel poena vel praemium: pro merito proprio, sicut, adultis; vel alieno, sicut parvulis. Ergo omnes resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod ea quorum ratio sumitur ex natura speciei, oportet similiter inveniri in omnibus quae sunt eiusdem speciei. Talis autem est resurrectio: haec enim est eius ratio, ut ex dictis patet, quod anima in perfectione ultima speciei humanae esse non potest a corpore separata. Unde nulla anima in perpetuum remanebit a corpore separata. Et ideo necesse est, sicut unum, ita et omnes resurgere.
R: Q.. 75 A. 1[t:suppl q. 75 a. 1]
Respondeo dicendum quod ea quorum ratio sumitur ex natura speciei, oportet similiter inveniri in omnibus quae sunt eiusdem speciei. Talis autem est resurrectio: haec enim est eius ratio, ut ex dictis patet, quod anima in perfectione ultima speciei humanae esse non potest a corpore separata. Unde nulla anima in perpetuum remanebit a corpore separata. Et ideo necesse est, sicut unum, ita et omnes resurgere.
R: Q.. 75 A. 1[t:suppl q. 75 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Psalmus loquitur de spirituali resurrectione, qua impii non resurgent in iudicio discussionis conscientiae, ut Glossa exponit.
Vel loquitur de impiis qui sunt omnino infideles, qui non resurgent ut iudicentur: iam enim iudicati sunt.
Ad primum ergo dicendum quod Psalmus loquitur de spirituali resurrectione, qua impii non resurgent in iudicio discussionis conscientiae, ut Glossa exponit.
Vel loquitur de impiis qui sunt omnino infideles, qui non resurgent ut iudicentur: iam enim iudicati sunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod Augustinus exponit multi, idest omnes. Et hic modus loquendi frequenter invenitur in sacra Scriptura.
Vel particulatio potest intelligi quantum ad pueros damnatos in limbo, qui, quamvis resurgent, non proprie dicuntur evigilare, cum nec sensum poenae nec gloriae habituri sint: vigilia enim est solutio sensus.
Ad secundum dicendum quod Augustinus exponit multi, idest omnes. Et hic modus loquendi frequenter invenitur in sacra Scriptura.
Vel particulatio potest intelligi quantum ad pueros damnatos in limbo, qui, quamvis resurgent, non proprie dicuntur evigilare, cum nec sensum poenae nec gloriae habituri sint: vigilia enim est solutio sensus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod tam boni quam mali conformantur Christo vivendo in ista vita in his quae ad , naturam speciei pertinent: non autem in his quae pertinent ad gratiam. Et ideo omnes ei conformabuntur in reparatione vitae naturalis: non autem in similitudine gloriae, sed soli boni.
Ad tertium dicendum quod tam boni quam mali conformantur Christo vivendo in ista vita in his quae ad , naturam speciei pertinent: non autem in his quae pertinent ad gratiam. Et ideo omnes ei conformabuntur in reparatione vitae naturalis: non autem in similitudine gloriae, sed soli boni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod mortem, quae est poena originalis peccati, qui in originali decesserunt exsolverunt moriendo. Unde, non obstante originali culpa, possunt a morte resurgere: poena enim originalis peccati magis est mori quam morte detineri.
Ad quartum dicendum quod mortem, quae est poena originalis peccati, qui in originali decesserunt exsolverunt moriendo. Unde, non obstante originali culpa, possunt a morte resurgere: poena enim originalis peccati magis est mori quam morte detineri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod renascimur per gratiam Christi nobis datam: sed resurgimus per gratiam Christi qua factum est ut naturam nostram susciperet; quia ex hoc ei in naturalibus conformamur. Unde illi qui in maternis uteris decedunt, quamvis renati non fuerint per susceptionem gratiae, tamen resurgent, propter conformitatem naturae ad ipsum, quam consecuti sunt ad perfectionem humanae speciei pertingentes.
Ad quintum dicendum quod renascimur per gratiam Christi nobis datam: sed resurgimus per gratiam Christi qua factum est ut naturam nostram susciperet; quia ex hoc ei in naturalibus conformamur. Unde illi qui in maternis uteris decedunt, quamvis renati non fuerint per susceptionem gratiae, tamen resurgent, propter conformitatem naturae ad ipsum, quam consecuti sunt ad perfectionem humanae speciei pertingentes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum resurrectio sit naturalis
Suppl q. 75 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod resurrectio sit naturalis. Quia, sicut dicit Damascenus, in III libro, quod communiter in omnibus inspicitur, naturam characterizat in his quae sub ipso sunt atomis. Sed resurrectio communiter in omnibus invenitur. Ergo est naturalis.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod resurrectio sit naturalis. Quia, sicut dicit Damascenus, in III libro, quod communiter in omnibus inspicitur, naturam characterizat in his quae sub ipso sunt atomis. Sed resurrectio communiter in omnibus invenitur. Ergo est naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 arg. 2
Praeterea, Gregorius dicit, XIV Moral.: qui resurrectionis fidem ex obedientia non tenent, certe hanc ex ratione tenere debuerant. Quid enim quotidie mundus in elementis suis nisi resurrectionem nostram imitatur? Et ponit exemplum de luce, quae quasi moriendo oculis subtrahitur, et rursus quasi resurgendo revocatur; et de arbustis, quae viriditatem amittunt, et rursus quasi resurgentia reparantur; et de seminibus, quae putrescentia moriuntur, et rursus germinando quodammodo resurgunt; quod etiam exemplum Apostolus ponit, I Cor. 15, (36 sqq.). Sed nihil potest ex naturalibus operibus ratione cognosci nisi naturale. Ergo resurrectio erit naturalis.
Praeterea, Gregorius dicit, XIV Moral.: qui resurrectionis fidem ex obedientia non tenent, certe hanc ex ratione tenere debuerant. Quid enim quotidie mundus in elementis suis nisi resurrectionem nostram imitatur? Et ponit exemplum de luce, quae quasi moriendo oculis subtrahitur, et rursus quasi resurgendo revocatur; et de arbustis, quae viriditatem amittunt, et rursus quasi resurgentia reparantur; et de seminibus, quae putrescentia moriuntur, et rursus germinando quodammodo resurgunt; quod etiam exemplum Apostolus ponit, I Cor. 15, (36 sqq.). Sed nihil potest ex naturalibus operibus ratione cognosci nisi naturale. Ergo resurrectio erit naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 arg. 3
Praeterea, illa quae sunt praeter naturam, non multo tempore manent, quia sunt quasi violenta. Sed vita quae per resurrectionem reparatur in aeternum manebit. Ergo resurrectio erit naturalis.
Praeterea, illa quae sunt praeter naturam, non multo tempore manent, quia sunt quasi violenta. Sed vita quae per resurrectionem reparatur in aeternum manebit. Ergo resurrectio erit naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 arg. 4
Praeterea, illud ad quod tota naturae expectatio intendit, maxime videtur esse naturale. Sed resurrectio et glorificatio sanctorum est huiusmodi, ut patet Rom. 8, (19 sqq.). Ergo resurrectio erit naturalis.
Praeterea, illud ad quod tota naturae expectatio intendit, maxime videtur esse naturale. Sed resurrectio et glorificatio sanctorum est huiusmodi, ut patet Rom. 8, (19 sqq.). Ergo resurrectio erit naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 arg. 5
Praeterea, resurrectio est motus quidam ad perpetuam coniunctionem animae et corporis. Sed motus est naturalis qui terminatur ad quietem naturalem, ut patet V Physic. Perpetua autem coniunctio animae et corporis erit naturalis: quia, cum anima sit proprius motor corporis, habet sibi corpus proportionatum et ita in perpetuum est naturaliter vivificabile ab ipsa, sicut ipsa in perpetuum vivit. Ergo resurrectio erit naturalis.
Praeterea, resurrectio est motus quidam ad perpetuam coniunctionem animae et corporis. Sed motus est naturalis qui terminatur ad quietem naturalem, ut patet V Physic. Perpetua autem coniunctio animae et corporis erit naturalis: quia, cum anima sit proprius motor corporis, habet sibi corpus proportionatum et ita in perpetuum est naturaliter vivificabile ab ipsa, sicut ipsa in perpetuum vivit. Ergo resurrectio erit naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 s. c. 1
Sed contra: A privatione in habitum non erit regressus secundum naturam. Sed mors est privatio vitae. Ergo resurrectio, per quam est reditus de morte ad vitam, non est naturalis.
Sed contra: A privatione in habitum non erit regressus secundum naturam. Sed mors est privatio vitae. Ergo resurrectio, per quam est reditus de morte ad vitam, non est naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 arg. 6
Praeterea, ea quae surit unius speciei, unum habent determinatum modum originis: unde animalia quae generantur ex putrefactione et ex semine nunquam sunt eiusdem speciei, ut dicit Commentator, in VIII Physic. Sed naturalis motus quo homo oritur est generatio ex simili in specie: quod non erit in resurrectione. Ergo non est naturalis.
Praeterea, ea quae surit unius speciei, unum habent determinatum modum originis: unde animalia quae generantur ex putrefactione et ex semine nunquam sunt eiusdem speciei, ut dicit Commentator, in VIII Physic. Sed naturalis motus quo homo oritur est generatio ex simili in specie: quod non erit in resurrectione. Ergo non est naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod motus sive actio aliqua se habet ad naturam tripliciter. Est enim aliquis motus sive actio cuius natura nec est principium nec terminus. Et talis motus quandoque est a principio supra naturam, ut patet de glorificatione corporis: quandoque autem a principio alio quocumque, sicut patet de motu violento lapidis sursum, qui terminatur ad quietem violentam. Est etiam alius motus cuius principium et terminus est natura, ut patet in motu lapidis deorsum. Est etiam alius motus cuius terminus est natura, sed non principium: sed quandoque aliquid supra naturam, sicut patet in illuminatione caeci, quia visus naturalis est, sed illuminationis principium est supra naturam; quandoque autem aliquid aliud, ut patet in acceleratione florum vel fructuum per artificium facta. Quod autem principium sit natura et non terminus, esse non potest: quia principia naturalia sunt ad determinatos effectus definita, ultra quos se extendere non possunt.
Operatio ergo vel motus primo modo se habens ad naturam, nullo modo potest dici naturalis: sed vel est miraculosa, si sit a principio supra naturam; vel violenta, si sit ab alio quocumque principio. Operatio autem vel motus secundo modo se habens ad naturam, est simpliciter naturalis. Sed operatio quae tertio modo se habet ad naturam, non potest dici simpliciter naturalis, sed secundum quid, inquantum scilicet perducit ad id quod secundum naturam est: sed vel dicitur miraculosa, vel artificialis aut violenta. Naturale enim proprie dicitur quod secundum naturam est; secundum autem naturam esse: dicitur habens naturam et quae consequuntur naturam, ut patet in II Physic. Unde motus, simpliciter loquendo, non potest dici naturalis nisi eius principium sit natura.
Resurrectionis autem principium natura esse non potest, quamvis ad vitam naturae resurrectio terminetur. Natura enim est principium motus in eo in quo est: vel activum, ut patet in motu gravium et levium, et in alterationibus naturalibus animalium; vel passivum, ut patet in generatione simplicium corporum. Passivum autem principium naturalis generationis est potentia passiva naturalis, quae semper habet aliquam potentiam activam sibi respondentem in natura, ut dicitur in IX Metaphys. Nec differt, quantum ad hoc, sive respondeat passivo principio activum principium in natura respectu ultimae perfectionis, scilicet formae; sive respectu dispositionis quae est necessitas ad formam ultimam, sicut est in generatione hominis secundum positionem fidei, vel etiam de omnibus aliis secundum opinionem Platonis et Avicennae. Nullum autem principium activum resurrectionis est in natura: neque respectu coniunctionis animae ad corpus; neque respectu dispositionis quae est necessitas ad talem coniunctionem, quia talis dispositio non potest a natura induci nisi determinato modo per viam generationis ex semine. Unde, etsi ponatur esse etiam aliqua potentia passiva ex parte corporis, seu etiam inclinatio quaecumque ad animae coniunctionem, non est talis quod sufficiat ad rationem motus naturalis. Unde resurrectio, simpliciter loquendo, est miraculosa, non naturalis, nisi secundum quid, ut ex dictis patet.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus loquitur de illis quae inveniuntur in omnibus individuis ex principiis naturae creatis. Non enim, si divina operatione omnes homines dealbarentur, vel in uno loco congregarentur, sicut tempore diluvii factum est, propter hoc albedo esset proprietas naturalis hominis, vel esse in tali loco.
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus loquitur de illis quae inveniuntur in omnibus individuis ex principiis naturae creatis. Non enim, si divina operatione omnes homines dealbarentur, vel in uno loco congregarentur, sicut tempore diluvii factum est, propter hoc albedo esset proprietas naturalis hominis, vel esse in tali loco.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod ex rebus naturalibus non cognoscitur aliquid ratione demonstrante non naturale. Sed ratione persuadente potest cognosci aliquid supra naturam: quia eorum quae supra naturam sunt, ea quae sunt in natura, aliquam similitudinem repraesentant; sicut unio animae et corporis repraesentat animae unionem ad Deum per gloriam fruitionis, ut Magister dicit. Et simili modo exempla quae Apostolus et Gregorius inducunt, fidei resurrectionis persuasive adminiculantur.
Ad secundum dicendum quod ex rebus naturalibus non cognoscitur aliquid ratione demonstrante non naturale. Sed ratione persuadente potest cognosci aliquid supra naturam: quia eorum quae supra naturam sunt, ea quae sunt in natura, aliquam similitudinem repraesentant; sicut unio animae et corporis repraesentat animae unionem ad Deum per gloriam fruitionis, ut Magister dicit. Et simili modo exempla quae Apostolus et Gregorius inducunt, fidei resurrectionis persuasive adminiculantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod illa ratio procedit de operatione illa quae terminatur ad illud quod non est secundum naturam, sed naturae contrarium. Hoc autem non est in resurrectione. Et ideo non est ad propositum.
Ad tertium dicendum quod illa ratio procedit de operatione illa quae terminatur ad illud quod non est secundum naturam, sed naturae contrarium. Hoc autem non est in resurrectione. Et ideo non est ad propositum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod tota operatio naturae est sub operatione divina sicut operatio inferioris artis sub operatione superioris. Unde, sicut omnis operatio inferioris artis expectat aliquem finem ad quem non pervenitur nisi operatione artis superioris inducentis formam vel utentis artificio facto, ita ad ultimum finem ad quem tota expectatio naturae intendit, non potest perveniri opere naturae. Et propter hoc consecutio eius non est naturalis.
Ad quartum dicendum quod tota operatio naturae est sub operatione divina sicut operatio inferioris artis sub operatione superioris. Unde, sicut omnis operatio inferioris artis expectat aliquem finem ad quem non pervenitur nisi operatione artis superioris inducentis formam vel utentis artificio facto, ita ad ultimum finem ad quem tota expectatio naturae intendit, non potest perveniri opere naturae. Et propter hoc consecutio eius non est naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 75 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod, quamvis non possit esse motus naturalis qui terminatur ad quietem violentam, tamen potest esse motus non naturalis qui terminatur ad quietem naturalem, ut ex dictis patet.
Ad quintum dicendum quod, quamvis non possit esse motus naturalis qui terminatur ad quietem violentam, tamen potest esse motus non naturalis qui terminatur ad quietem naturalem, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 76: De causa resurrectionis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 91 a. 3 ad 3[t:suppl q. 91 a. 3 ad 3]
Suppl q. 76 pr.
Deinde considerandum est de causa nostrae resurrectionis.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum resurrectio Christi sit causa nostrae resurrectionis.
Secundo: utrum vox tubae.
Tertio: utrum angeli.
suppl q. 91 a. 3 ad 3[t:suppl q. 91 a. 3 ad 3]
Suppl q. 76 pr.
Deinde considerandum est de causa nostrae resurrectionis.
Circa quod tria quaeruntur.
Primo: utrum resurrectio Christi sit causa nostrae resurrectionis.
Secundo: utrum vox tubae.
Tertio: utrum angeli.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum Christi resurrectio sit causa nostrae resurrectionis
Suppl q. 76 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christi resurrectio non sit causa nostrae resurrectionis. Posita enim causa, ponitur effectus. Sed, posita resurrectione Christi, non est secuta statim resurrectio aliorum mortuorum. Ergo resurrectio eius non est causa nostrae resurrectionis.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christi resurrectio non sit causa nostrae resurrectionis. Posita enim causa, ponitur effectus. Sed, posita resurrectione Christi, non est secuta statim resurrectio aliorum mortuorum. Ergo resurrectio eius non est causa nostrae resurrectionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 1 arg. 2
Praeterea, effectus non potest esse nisi causa praecesserit. Sed resurrectio mortuorum esset etiam si Christus non resurrexisset: erat enim alius modus possibilis Deo ut homo liberaretur. Ergo resurrectio Christi non est: causa nostrae resurrectionis.
Praeterea, effectus non potest esse nisi causa praecesserit. Sed resurrectio mortuorum esset etiam si Christus non resurrexisset: erat enim alius modus possibilis Deo ut homo liberaretur. Ergo resurrectio Christi non est: causa nostrae resurrectionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 1 arg. 3
Praeterea, idem est factivum unius in tota una specie. Sed resurrectio erit omnibus hominibus communis. Cum ergo resurrectio Christi non sit causa sui ipsius, non erit causa aliarum resurrectionum.
Praeterea, idem est factivum unius in tota una specie. Sed resurrectio erit omnibus hominibus communis. Cum ergo resurrectio Christi non sit causa sui ipsius, non erit causa aliarum resurrectionum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 1 arg. 4
Praeterea, in effectu relinquitur aliquid de similitudine causae. Sed resurrectio ad minus quorundam, scilicet malorum, non habet aliquid simile resurrectioni Christi. Ergo resurrectionis illorum non erit causa resurrectio Christi.
Praeterea, in effectu relinquitur aliquid de similitudine causae. Sed resurrectio ad minus quorundam, scilicet malorum, non habet aliquid simile resurrectioni Christi. Ergo resurrectionis illorum non erit causa resurrectio Christi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Illud quod est primum in quolibet genere, est causa eorum quae sunt post, ut patet in II Metaphys. Sed Christus ratione suae resurrectionis corporalis, dicitur primitiae dormientium, I Cor. 15, (20), et primogenitus mortuorum, Apoc. 1, (5). Ergo sua resurrectio est causa resurrectionis aliorum.
Sed contra: Illud quod est primum in quolibet genere, est causa eorum quae sunt post, ut patet in II Metaphys. Sed Christus ratione suae resurrectionis corporalis, dicitur primitiae dormientium, I Cor. 15, (20), et primogenitus mortuorum, Apoc. 1, (5). Ergo sua resurrectio est causa resurrectionis aliorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 1 arg. 5
Praeterea, resurrectio Christi magis convenit cum nostra resurrectione corporali quam cum resurrectione spirituali, quae est per iustificationem. Sed resurrectio Christi est causa iustificationis nostrae: ut patet Rom. 4, (25), resurrexit propter iustificationem nostram. Ergo est causa nostrae resurrectionis corporalis.
Praeterea, resurrectio Christi magis convenit cum nostra resurrectione corporali quam cum resurrectione spirituali, quae est per iustificationem. Sed resurrectio Christi est causa iustificationis nostrae: ut patet Rom. 4, (25), resurrexit propter iustificationem nostram. Ergo est causa nostrae resurrectionis corporalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod Christus ratione humanae naturae dicitur Dei et hominum mediator: unde divina dona a Deo in homines mediante Christi humanitate proveniunt. Sicut autem a morte spirituali liberari non possumus nisi per donum gratiae divinitus datum, ita nec a morte corporali nisi per resurrectionem divina virtute factam. Et ideo, sicut Christus primitias gratiae suscepit divinitus et eius gratia est causa nostrae gratiae, quia de plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia, Ioan. 1, (16): ita in Christo inchoata est resurrectio, et sua resurrectio causa est nostrae resurrectionis; ut sic Christus inquantum est Deus, sit prima causa nostrae resurrectionis quasi aequivoca; sed inquantum est Deus et homo resurgens, est causa proxima et quasi univoca nostrae resurrectionis.
Causa autem univoca agens producit effectum in similitudine formae suae: unde non solum est causa efficiens, sed exemplaris istius effectus. Hoc autem contingit dupliciter. Quandoque enim ipsa forma per quam attenditur similitudo agentis ad effectum, est directe principium actionis qua producitur ille effectus: sicut calor in igne calefaciente. Quandoque autem illius actionis qua producitur effectus, non est principium primo et per se ipsa forma secundum quam attenditur similitudo, sed principia illius formae: sicut, si homo albus generet hominem album, ipsa albedo generantis non est principium activae generationis, et tamen albedo generantis dicitur causa albedinis generatae, quia principia albedinis in generante sunt principia generativa facientia albedinem in generato.
Et per hunc modum resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis: quia illud quod fecit resurrectionem Christi, qui est causa efficiens univoca nostrae resurrectionis, ad nostram resurrectionem agit, scilicet virtus divinitatis ipsius Christi, quae sibi et Patri communis est. Unde dicitur Rom. 8, (11): qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit mortalia corpora nostra.
Sed ipsa resurrectio Christi, virtute divinitatis adiunctae, est causa quasi instrumentalis resurrectionis nostrae. Operationes enim divinae agebantur mediante carne Christi quasi quodam organo: sicut ponit exemplum Damascenus, in III libro, de tactu corporali quo mundavit leprosum, Matth. 8, (3).

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod causa sufficiens statim producit effectum suum ad quem immediate ordinatur: non autem effectum ad quem ordinatur mediante alio, quantumcumque sit sufficiens; sicut calor, quantumcumque sit intensus, non statim in primo instanti causat calorem, sed statim incipit movere ad calorem, quia calor est effectus eius mediante motu. Resurrectio autem Christi dicitur causa nostrae resurrectionis, non quia ipsa agat resurrectionem nostram, sed mediante principio suo, scilicet divina virtute, quae nostram resurrectionem faciet ad similitudinem resurrectionis Christi. Virtus autem divina omnia operatur mediante voluntate, quae est propinquissima effectui. Unde non oportet quod statim, resurrectione Christi facta, nostra resurrectio sit secuta: sed tunc sequitur quando voluntas Dei ordinavit.
Ad primum ergo dicendum quod causa sufficiens statim producit effectum suum ad quem immediate ordinatur: non autem effectum ad quem ordinatur mediante alio, quantumcumque sit sufficiens; sicut calor, quantumcumque sit intensus, non statim in primo instanti causat calorem, sed statim incipit movere ad calorem, quia calor est effectus eius mediante motu. Resurrectio autem Christi dicitur causa nostrae resurrectionis, non quia ipsa agat resurrectionem nostram, sed mediante principio suo, scilicet divina virtute, quae nostram resurrectionem faciet ad similitudinem resurrectionis Christi. Virtus autem divina omnia operatur mediante voluntate, quae est propinquissima effectui. Unde non oportet quod statim, resurrectione Christi facta, nostra resurrectio sit secuta: sed tunc sequitur quando voluntas Dei ordinavit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod virtus divina non alligatur aliquibus causis secundis, quin effectus illarum posset immediate, vel aliis causis mediantibus, producere: sicut posset generationem corporum inferiorum causare etiam motu caeli non existente, et tamen, secundum ordinem quem in rebus statuit, motus caeli est causa generationis inferiorum corporum. Similiter etiam, secundum ordinem quem rebus humanis divina providentia praefixit, resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis. Potuit tamen alium ordinem praefigere. Et tunc esset alia causa nostrae resurrectionis, qualem Deus ordinasset.
Ad secundum dicendum quod virtus divina non alligatur aliquibus causis secundis, quin effectus illarum posset immediate, vel aliis causis mediantibus, producere: sicut posset generationem corporum inferiorum causare etiam motu caeli non existente, et tamen, secundum ordinem quem in rebus statuit, motus caeli est causa generationis inferiorum corporum. Similiter etiam, secundum ordinem quem rebus humanis divina providentia praefixit, resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis. Potuit tamen alium ordinem praefigere. Et tunc esset alia causa nostrae resurrectionis, qualem Deus ordinasset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit quando omnia quae sunt in una specie, habent eundem ordinem ad causam primam illius effectus qui est inducendus in totam illam speciem. Sic autem non est in proposito. Quia humanitas Christi propinquior est divinitati, cuius virtus est prima causa generationis, quam humanitas aliorum. Unde resurrectio Christi causatur a divinitate immediate: sed resurrectio aliorum mediante Christo homine resurgente.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit quando omnia quae sunt in una specie, habent eundem ordinem ad causam primam illius effectus qui est inducendus in totam illam speciem. Sic autem non est in proposito. Quia humanitas Christi propinquior est divinitati, cuius virtus est prima causa generationis, quam humanitas aliorum. Unde resurrectio Christi causatur a divinitate immediate: sed resurrectio aliorum mediante Christo homine resurgente.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod resurrectio omnium hominum habebit aliquid de similitudine resurrectionis Christi, quod scilicet pertinet ad vitam naturae, secundum quam omnes Christo fuerunt conformes. Et ideo omnes resurgent in vitam immortalem. Sed in sanctis, qui fuerunt Christo conformes per gratiam, erit conformitas quantum ad ea quae sunt gloriae.
Ad quartum dicendum quod resurrectio omnium hominum habebit aliquid de similitudine resurrectionis Christi, quod scilicet pertinet ad vitam naturae, secundum quam omnes Christo fuerunt conformes. Et ideo omnes resurgent in vitam immortalem. Sed in sanctis, qui fuerunt Christo conformes per gratiam, erit conformitas quantum ad ea quae sunt gloriae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum vox tubae sit causa nostrae resurrectionis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 77 a. 3 arg. 4
suppl q. 77 a. 4 arg. 3[t:suppl q. 77 a. 3 arg. 4][t:suppl q. 77 a. 4 arg. 3]
Suppl q. 76 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vox tubae non sit causa nostrae resurrectionis. Dicit enim Damascenus: crede resurrectionem futuram divina voluntate, virtute et nutu. Ergo, cum haec sint sufficiens causa resurrectionis nostrae, non oportet ponere causam eius vocem tubae.
suppl q. 77 a. 3 arg. 4
suppl q. 77 a. 4 arg. 3[t:suppl q. 77 a. 3 arg. 4][t:suppl q. 77 a. 4 arg. 3]
Suppl q. 76 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vox tubae non sit causa nostrae resurrectionis. Dicit enim Damascenus: crede resurrectionem futuram divina voluntate, virtute et nutu. Ergo, cum haec sint sufficiens causa resurrectionis nostrae, non oportet ponere causam eius vocem tubae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 2 arg. 2
Praeterea, frustra vox emittitur ad eum qui audire non potest. Sed mortui non habebunt auditum. Ergo non est conveniens quod vox aliqua formetur ad resuscitandum eos.
Praeterea, frustra vox emittitur ad eum qui audire non potest. Sed mortui non habebunt auditum. Ergo non est conveniens quod vox aliqua formetur ad resuscitandum eos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 2 arg. 3
Praeterea, si vox aliqua sit causa resurrectionis, hoc non erit nisi sit per virtutem voci divinitus datam: unde super illud Psalmi (67, 34), dabit voci suae vocem virtutis, dicit Glossa, resuscitandi corpora. Sed ex quo potentia data est alicui, quamvis miraculose detur, tamen actus qui sequitur est naturalis: sicut patet in caeco nato miraculose illuminato, qui postea naturaliter videt. Ergo, si vox aliqua esset causa resurrectionis, resurrectio esset naturalis. Quod falsum est.
Praeterea, si vox aliqua sit causa resurrectionis, hoc non erit nisi sit per virtutem voci divinitus datam: unde super illud Psalmi (67, 34), dabit voci suae vocem virtutis, dicit Glossa, resuscitandi corpora. Sed ex quo potentia data est alicui, quamvis miraculose detur, tamen actus qui sequitur est naturalis: sicut patet in caeco nato miraculose illuminato, qui postea naturaliter videt. Ergo, si vox aliqua esset causa resurrectionis, resurrectio esset naturalis. Quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Thessal. 4, (15): ipse Dominus in tuba Dei descendet de caelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi.
Sed contra: Est quod dicitur I Thessal. 4, (15): ipse Dominus in tuba Dei descendet de caelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 2 arg. 4
Praeterea, Ioan. 5, (25, 28) dicitur quod qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Haec autem vox dicitur tuba, ut in littera patet. Ergo, etc.
Praeterea, Ioan. 5, (25, 28) dicitur quod qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Haec autem vox dicitur tuba, ut in littera patet. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod causam effectui Oportet aliquo modo coniungi: quia moveris et motum, faciens et factum, sunt simul, ut patet in VII Physic. Christus autem resurgens est causa univoca nostrae resurrectionis. Unde oportet quod in resurrectione corporum communi aliquo signo corporali dato Christus resurgens operetur.
Quod quidem signum, ut quidam dicunt, erit, ad litteram, vox Christi resurrectionem imperantis, sicut imperavit mari et cessavit tempestas, Matth. 8, (26).
Quidam vero dicunt quod hoc signum nihil aliud erit quam ipsa repraesentatio evidens Filii Dei in mundo, de qua dicitur Matth. 24, (27): sicut fulgur venit ab oriente ei paret in occidente, sic erit adventus Filii hominis. Et innituntur auctoritati Gregorii dicentis quod tubam sonare nihil aliud est quam mundo ut iudicem Filium demonstrare. Et secundum hoc ipsa apparitio Filii Dei vox eius dicitur: quia ei apparenti obediet tota natura ad corporum humanorum reparationem sicut imperanti; unde in iussu venire dicitur I Thessal. 4, (15). Et sic eius apparitio, inquantum habet vim cuiusdam imperii, vox eius dicitur.
Et haec vox, quaecumque sit, quandoque dicitur clamor, quasi praeconis ad iudicium citantis. Quandoque autem dicitur sonus tubae. Vel propter evidentiam: ut in littera dicitur. Vel propter convenientiam ad usum tubae qui erat in veteri Testamento: tuba enim congregabantur ad concilium, commovebantur ad praelium, et vocabantur ad festum; resurgentes autem congregabuntur ad concilium iudicii, ad praelium quo orbis terrarum pugnabit contra insensatos, et ad festum aeternae solemnitatis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus in verbis illis circa materialem causam: resurrectionis tria tetigit: scilicet voluntatem divinam, quae imperat; virtutem, quae exequitur; et facilitatem exequendi, in hoc quod nutum adiunxit, ad similitudinem eorum quae in nobis sunt. Illud enim valde facile est nobis facere quod statim ad dictum nostrum fit: sed multo apparet maior facilitas si, ante verbum prolatum, ad primum signum voluntatis, quod nutus dicitur, executio nostrae voluntatis per ministros fiat. Et talis noster nutus est quaedam causa praedictae executionis, inquantum per ipsum inducuntur alii ad nostram voluntatem explendam. Nutus autem divinus, quo fiet resurrectio, nihil aliud est quam signum ab ipso datum, cui tota natura obediet ad resurrectionem mortuorum. Et hoc signum idem est quod vox tubae, ut ex dictis patet.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut formae sacramentorum habent virtutem sanctificandi, non ex hoc quod audiuntur, sed ex hoc quod proferuntur, ita illa vox quidquid sit, habebit efficaciam instrumentalem ad resuscitandum, non ex hoc quod sentitur, sed ex hoc quod profertur: sicut etiam vox ex ipsa impulsione aeris excitat dormientem solvendo organum sentiendi, non ex hoc quod cognoscatur; quia iudicium de voce perveniente ad aures sequitur excitationem et non est causa eius.
Ad secundum dicendum quod, sicut formae sacramentorum habent virtutem sanctificandi, non ex hoc quod audiuntur, sed ex hoc quod proferuntur, ita illa vox quidquid sit, habebit efficaciam instrumentalem ad resuscitandum, non ex hoc quod sentitur, sed ex hoc quod profertur: sicut etiam vox ex ipsa impulsione aeris excitat dormientem solvendo organum sentiendi, non ex hoc quod cognoscatur; quia iudicium de voce perveniente ad aures sequitur excitationem et non est causa eius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procederet si virtus illi voci data esset ens perfectum in natura: quia tunc quod ex ea procederet, virtutem iam naturalem factam principium haberet. Non autem est talis virtus illa: sed qualis supra dicta est esse in formis sacramentorum.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procederet si virtus illi voci data esset ens perfectum in natura: quia tunc quod ex ea procederet, virtutem iam naturalem factam principium haberet. Non autem est talis virtus illa: sed qualis supra dicta est esse in formis sacramentorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum aliquo modo ad resurrectionem angeli operaturi sint
Suppl q. 76 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nullo modo ad resurrectionem angeli operentur. Quia maioris virtutis est ostensiva resurrectio mortuorum quam generatio hominum. Sed quando generantur homines, anima non infunditur corpori mediantibus angelis. Ergo nec resurrectio, quae est iterata coniunctio animae et corporis, fiet ministerio angelorum.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nullo modo ad resurrectionem angeli operentur. Quia maioris virtutis est ostensiva resurrectio mortuorum quam generatio hominum. Sed quando generantur homines, anima non infunditur corpori mediantibus angelis. Ergo nec resurrectio, quae est iterata coniunctio animae et corporis, fiet ministerio angelorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 3 arg. 2
Praeterea, si ad aliquos angelos hoc ministerium pertineat, maxime videtur pertinere ad Virtutes, quarum est miracula facere. Sed eis non adscribitur, sed Archangelis, ut patet in littera . Ergo non fiet ministerio angelorum.
Praeterea, si ad aliquos angelos hoc ministerium pertineat, maxime videtur pertinere ad Virtutes, quarum est miracula facere. Sed eis non adscribitur, sed Archangelis, ut patet in littera . Ergo non fiet ministerio angelorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 3 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur I Thessal. 4, (15), quod Dominus in voce Archangeli descendet de caedo, et mortui resurgent. Ergo resurrectio mortuorum ministerio angelico complebitur.
Sed contra est quod dicitur I Thessal. 4, (15), quod Dominus in voce Archangeli descendet de caedo, et mortui resurgent. Ergo resurrectio mortuorum ministerio angelico complebitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in III de Trin., quod sicut corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentior a ordine quodam reguntur, ita omnia corpora reguntur a Deo per spiritum vitae rationalem. Et hoc etiam Gregorius, IV Dialog., tangit. Unde in omnibus quae corporaliter a Deo fiunt, utitur Deus ministerio angelorum. In resurrectione autem est aliquid ad transmutationem corporum pertinens: scilicet collectio cinerum, et eorum praeparatio ad reparationem humani corporis. Unde quantum ad hoc in resurrectione utetur Deus ministerio angelorum. Sed anima, sicut immediate a Deo creata est, ita immediate a Deo corpori iterato unietur, sine aliqua operatione angelorum. Similiter etiam gloriam corporis ipse faciet absque ministerio angelorum, sicut et animam immediate glorificat. Et illud angelorum ministerium dicitur vox, secundum unam expositionem, quae tangitur in littera.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 3 ad 1
Ad primum ergo patet solutio ex dictis.
Ad primum ergo patet solutio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 76 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod ministerium istud erit principaliter unius Archangeli, scilicet Michaelis, qui est princeps Ecclesiae, sicut fuit synagogae, sicut, dicitur Dan. 10, (21). Qui tamen agit ex influentia Virtutum et aliorum superiorum ordinum. Unde quod ipse faciet, superiores ordines quodammodo facient. Similiter inferiores angeli cooperabuntur ei circa resurrectionem singulorum, quorum custodiae deputati fuerunt. Et sic vox illa potest dici unius et plurium angelorum.
Ad secundum dicendum quod ministerium istud erit principaliter unius Archangeli, scilicet Michaelis, qui est princeps Ecclesiae, sicut fuit synagogae, sicut, dicitur Dan. 10, (21). Qui tamen agit ex influentia Virtutum et aliorum superiorum ordinum. Unde quod ipse faciet, superiores ordines quodammodo facient. Similiter inferiores angeli cooperabuntur ei circa resurrectionem singulorum, quorum custodiae deputati fuerunt. Et sic vox illa potest dici unius et plurium angelorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 77: De tempore et modo resurrectionis
Suppl q. 77 pr.
Deinde considerandum est de tempore et modo resurrectionis.
Circa quod quaeruntur quatuor.
Primo: utrum tempus resurrectionis differatur usque ad finem mundi.
Secundo: utrum tempus illud sit occultum.
Tertio: utrum resurrectio fiet in noctis tempore.
Quarto: utrum fiet subito.
Deinde considerandum est de tempore et modo resurrectionis.
Circa quod quaeruntur quatuor.
Primo: utrum tempus resurrectionis differatur usque ad finem mundi.
Secundo: utrum tempus illud sit occultum.
Tertio: utrum resurrectio fiet in noctis tempore.
Quarto: utrum fiet subito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum tempus resurrectionis oporteat differri usque ad finem mundi
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 77 a. 2 co.
suppl q. 77 a. 2 co.[t:suppl q. 77 a. 2 co.][t:suppl q. 77 a. 2 co.]
Suppl q. 77 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod tempus resurrectionis non oporteat differri usque ad finem mundi, ut omnes simul resurgant. Maior est enim convenientia capitis ad membra quam membrorum ad invicem: sicut causae ad effectus quam effectuum ad invicem. Sed Christus, qui est caput nostrum, non distulit resurrectionem suam usque ad finem mundi ut simul cum omnibus resurgeret. Ergo non oportet quod priorum sanctorum resurrectio usque ad finem mundi differatur, ut simul cum aliis resurgant.
suppl q. 77 a. 2 co.
suppl q. 77 a. 2 co.[t:suppl q. 77 a. 2 co.][t:suppl q. 77 a. 2 co.]
Suppl q. 77 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod tempus resurrectionis non oporteat differri usque ad finem mundi, ut omnes simul resurgant. Maior est enim convenientia capitis ad membra quam membrorum ad invicem: sicut causae ad effectus quam effectuum ad invicem. Sed Christus, qui est caput nostrum, non distulit resurrectionem suam usque ad finem mundi ut simul cum omnibus resurgeret. Ergo non oportet quod priorum sanctorum resurrectio usque ad finem mundi differatur, ut simul cum aliis resurgant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 1 arg. 2
Praeterea, resurrectio capitis est causa resurrectionis membrorum. Sed resurrectio quorundam membrorum nobilium, propter vicinitatem ad caput, non est dilata usque ad finem mundi, sed statim resurrectionem Christi secuta est: sicut pie creditur de Beata Virgine et Ioanne Evangelista. Ergo et aliorum resurrectio tanto propinquior erit resurrectioni Christi, quanto per gratiam et meritum magis ei fuerunt conformes.
Praeterea, resurrectio capitis est causa resurrectionis membrorum. Sed resurrectio quorundam membrorum nobilium, propter vicinitatem ad caput, non est dilata usque ad finem mundi, sed statim resurrectionem Christi secuta est: sicut pie creditur de Beata Virgine et Ioanne Evangelista. Ergo et aliorum resurrectio tanto propinquior erit resurrectioni Christi, quanto per gratiam et meritum magis ei fuerunt conformes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 1 arg. 3
Praeterea, status novi Testamenti est perfectior, et expressius portat imaginem Christi, quam status veteris Testamenti. Sed quidam Patres veteris Testamenti, Christo resurgente, resurrexerunt, sicut dicitur Matth. 27, (52): quia multa corpora sanctorum qui dormierant, resurrexerunt. Ergo videtur quod nec sanctorum novi Testamenti resurrectio differri debeat usque ad finem mundi, ut sit omnium simul.
Praeterea, status novi Testamenti est perfectior, et expressius portat imaginem Christi, quam status veteris Testamenti. Sed quidam Patres veteris Testamenti, Christo resurgente, resurrexerunt, sicut dicitur Matth. 27, (52): quia multa corpora sanctorum qui dormierant, resurrexerunt. Ergo videtur quod nec sanctorum novi Testamenti resurrectio differri debeat usque ad finem mundi, ut sit omnium simul.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 1 arg. 4
Praeterea, post finem mundi non erit aliquis annorum numerus. Sed post resurrectionem mortuorum adhuc computantur multi anni usque ad resurrectionem aliorum, ut patet Apoc. 20: dicitur enim ibi (4–5): vidi animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei; et infra, et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis; et ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni. Ergo resurrectio omnium non differtur usque ad finem mundi, ut sit omnium simul.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Praeterea, post finem mundi non erit aliquis annorum numerus. Sed post resurrectionem mortuorum adhuc computantur multi anni usque ad resurrectionem aliorum, ut patet Apoc. 20: dicitur enim ibi (4–5): vidi animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei; et infra, et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis; et ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni. Ergo resurrectio omnium non differtur usque ad finem mundi, ut sit omnium simul.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Iob 14, (12): homo, cum dormierit, non resurget donec atteratur caelum, nec evigilabit ut consurgat a somno suo: et loquitur de somno mortis. Ergo usque ad finem mundi, quando caelum atteretur, resurrectio hominum differetur.
Sed contra: Est quod dicitur Iob 14, (12): homo, cum dormierit, non resurget donec atteratur caelum, nec evigilabit ut consurgat a somno suo: et loquitur de somno mortis. Ergo usque ad finem mundi, quando caelum atteretur, resurrectio hominum differetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 1 arg. 5
Praeterea, Heb. 11, (39–40) dicitur: Homines Dei, testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, idest plenam animae et corporis beatitudinem, Deo aliquid aliud pro nobis providente, ne sine nobis consummarentur, idest perficerentur: Glossa.: ut in communi gaudio omnium maius fieret gaudium singulorum. Sed non erit ante resurrectio quam corporum glorificatio: quia reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae, Philipp. 3, (21); et resurrectionis filii erunt sicut angeli in caelo, ut patet Matth. 22, (30). Ergo resurrectio differetur usque ad finem mundi, in quo omnes simul resurgent.
Praeterea, Heb. 11, (39–40) dicitur: Homines Dei, testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, idest plenam animae et corporis beatitudinem, Deo aliquid aliud pro nobis providente, ne sine nobis consummarentur, idest perficerentur: Glossa.: ut in communi gaudio omnium maius fieret gaudium singulorum. Sed non erit ante resurrectio quam corporum glorificatio: quia reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae, Philipp. 3, (21); et resurrectionis filii erunt sicut angeli in caelo, ut patet Matth. 22, (30). Ergo resurrectio differetur usque ad finem mundi, in quo omnes simul resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in III de. Trin., divina providentia statuit ut corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora quodam ordine regantur. Et ideo tota materia corporum inferiorum subiacet variationi secundum motum caelestium corporum. Unde esset contra ordinem quem divina providentia in rebus statuit, si materia inferiorum corporum ad statum incorruptionis produceretur, manente motu superiorum corporum. Et quia secundum positionem fidei resurrectio erit in vitam immortalem conformiter Christo, qui resurgens a mortuis iam non moritur, ut dicitur Rom. 6, (9); ideo humanorum corporum resurrectio usque ad finem mundi differtur, in quo motus caeli quiescet. Et propter hoc etiam quidam philosophi, qui posuerunt motum caeli nunquam cessare, posuerunt reditum humanarum animarum ad corpora mortalia, qualia nunc habemus: sive ponerent reditum animae ad idem corpus in fine magni anni, ut Empedocles; sive ad aliud, ut Pythagoras posuit quamlibet animam quodlibet corpus ingredi, ut dicitur in I de Anima.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis caput magis conveniat cum membris convenientia proportionis, quae exigitur ad hoc quod in membra influat, quam membra ad invicem; tamen caput habet causalitatem quandam super membra qua membra carent, et in hoc membra differunt a capite et conveniunt ad invicem. Unde resurrectio Christi est exemplar quoddam nostrae resurrectionis, ex cuius fide spes nobis de nostra resurrectione consurgit: non autem resurrectio alicuius membri Christi est causa resurrectionis ceterorum membrorum. Et ideo Christi resurrectio debuit praecedere resurrectionem aliorum, qui omnes simul resurgere debuerunt in consummatione saeculorum.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis caput magis conveniat cum membris convenientia proportionis, quae exigitur ad hoc quod in membra influat, quam membra ad invicem; tamen caput habet causalitatem quandam super membra qua membra carent, et in hoc membra differunt a capite et conveniunt ad invicem. Unde resurrectio Christi est exemplar quoddam nostrae resurrectionis, ex cuius fide spes nobis de nostra resurrectione consurgit: non autem resurrectio alicuius membri Christi est causa resurrectionis ceterorum membrorum. Et ideo Christi resurrectio debuit praecedere resurrectionem aliorum, qui omnes simul resurgere debuerunt in consummatione saeculorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis inter membra Christi sint quaedam aliis digniora et magis capiti conformia, non tamen pertingunt ad rationem capitis, ut sint causa aliorum. Et ideo ex conformitate ad Christum non debetur eis quod eorum resurrectio praecedat resurrectionem aliorum quasi exemplar exemplatum, sicut dictum est de resurrectione Christi: sed quod aliquibus sit hoc concessum quod eorum resurrectio non sit usque ad communem resurrectionem dilata, est ex speciali gratiae privilegio, non ex debito conformitatis ad Christum.
Ad secundum dicendum quod, quamvis inter membra Christi sint quaedam aliis digniora et magis capiti conformia, non tamen pertingunt ad rationem capitis, ut sint causa aliorum. Et ideo ex conformitate ad Christum non debetur eis quod eorum resurrectio praecedat resurrectionem aliorum quasi exemplar exemplatum, sicut dictum est de resurrectione Christi: sed quod aliquibus sit hoc concessum quod eorum resurrectio non sit usque ad communem resurrectionem dilata, est ex speciali gratiae privilegio, non ex debito conformitatis ad Christum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod de illa resurrectione sanctorum cum Christo videtur dubitare Hieronymus, in Sermone de Assumptione: utrum scilicet, peracto resurrectionis testimonio, iterum mortui sint, ut sic eorum fuerit magis resuscitatio quaedam, sicut Lazari, quam vera resurrectio, qualis erit in fine mundi; an ad immortalem vitam vere resurrexerunt semper in corpore victuri, in caelum cum Christo ascendentes corporaliter, ut Glossa dicit, Matth. 27, (52–53). Et hoc videtur probabilius. Quia ad hoc quod verum testimonium de vera resurrectione Christi proferrent, congruum fuit ut vere resurgerent: sicut Hieronymus ibidem dicit. Nec eorum resurrectio propter ipsos accelerata est: sed propter resurrectionem Christi testificandam. Quod quidem testimonium erat ad fundandam fidem novi Testamenti. Unde decentius factum est per Patres veteris Testamenti quam per eos qui, iam novo Testamento fundato, decesserunt.
Tamen sciendum est quod, etsi de resurrectione eorum in Evangelio mentio fiat ante resurrectionem Christi, tamen, ut per testimonium patet, intelligendum est per anticipationem esse dictum: quod frequenter historiographis accidit. Nulli enim vera resurrectione ante Christum resurrexerunt, eo quod ipse est primitiae dormientium, ut dicitur I Cor, 15, (20): quamvis fuerint aliqui resuscitati ante Christi resurrectionem, ut de Lazaro patet.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod occasione illorum verborum, ut Augustinus narrat, XX de Civ. Dei, quidam haeretici posuerunt primam resurrectionem futuram esse mortuorum ut cum Christo mille annis in terra regnent: unde vocati sunt Chiliastae, quasi Millenarii. Et ideo Augustinus ibidem ostendit verba illa aliter intelligenda esse: scilicet de resurrectione spirituali, per quam homines a peccatis dono gratiae resurgunt. Secunda autem resurrectio est corporum.
Regnum autem Christi dicitur Ecclesia, in qua cum Christo non solum martyres, sed etiam alii electi regnant: ut a parte totum intelligatur. Vel regnant cum Christo in gloria quantum ad omnes, et fit specialiter mentio de martyribus quia ipsi praecipue regnant mortui qui usque ad mortem pro veritate certaverunt.
Millenarius autem non significat aliquem certum numerum, sed designat totum tempus quod nunc agitur, in quo nunc sancti cum Christo regnant . Quia numerus millenarius designat universitatem magis quam centenarius: eo quod centenarius est quadratum denarii; sed millenarius est numerus solidus ex duplici ductu denarii in seipsum surgens, quia decies decem decies mille sunt. Et similiter in Psalmo (104, 8) dicitur: verbi quod mandavit in mille generationes, idest in omnes.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum tempus resurrectionis illud sit occultum
Suppl q. 77 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tempus illud non sit occultum. Quia cuius principium est determinatum et scitum, et finis potest determinate sciri: eo quod omnia mensurantur quadam periodo, ut dicitur in II de Generatione. Sed principium mundi determinate scitur. Ergo et finis ipsius potest determinate sciri. Tunc autem erit tempus resurrectionis et iudicii. Ergo tempus illud non est occultum.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tempus illud non sit occultum. Quia cuius principium est determinatum et scitum, et finis potest determinate sciri: eo quod omnia mensurantur quadam periodo, ut dicitur in II de Generatione. Sed principium mundi determinate scitur. Ergo et finis ipsius potest determinate sciri. Tunc autem erit tempus resurrectionis et iudicii. Ergo tempus illud non est occultum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 2 arg. 2
Praeterea, Apoc. 12, (6) dicitur quod mulier, per quam Ecclesia significatur, habet locum paratum a Deo, in quo pascatur diebus mille ducentis sexaginta. Daniel etiam 12, (11–12) ponitur determinatus numerus dierum, per quos anni significari videntur, secundum illud Ezech. 4, (6), diem pro anno dedi tibi. Ergo ex sacra Scriptura potest sciri determinate finis mundi et resurrectionis tempus.
Praeterea, Apoc. 12, (6) dicitur quod mulier, per quam Ecclesia significatur, habet locum paratum a Deo, in quo pascatur diebus mille ducentis sexaginta. Daniel etiam 12, (11–12) ponitur determinatus numerus dierum, per quos anni significari videntur, secundum illud Ezech. 4, (6), diem pro anno dedi tibi. Ergo ex sacra Scriptura potest sciri determinate finis mundi et resurrectionis tempus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 2 arg. 3
Praeterea, status novi Testamenti praefiguratus fuit in veteri Testamento. Sed scimus determinate tempus in quo vetus Testamentum statum habuit. Ergo et potest sciri tempus determinate in quo novum Testamentum statum habebit. Sed novum Testamentum habebit statum usque ad finem mundi: unde dicitur Matth. 28, (20): ecce, ego vobis cum sum usque ad consummationem saeculi. Ergo potest sciri determinate finis mundi et resurrectionis tempus.
Praeterea, status novi Testamenti praefiguratus fuit in veteri Testamento. Sed scimus determinate tempus in quo vetus Testamentum statum habuit. Ergo et potest sciri tempus determinate in quo novum Testamentum statum habebit. Sed novum Testamentum habebit statum usque ad finem mundi: unde dicitur Matth. 28, (20): ecce, ego vobis cum sum usque ad consummationem saeculi. Ergo potest sciri determinate finis mundi et resurrectionis tempus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Illud quod est ignoratum ab angelis, est etiam hominibus multo magis occultum: quia ea ad quae homines naturali ratione pertingere possunt, multo limpidius et certius angeli naturali cognitione cognoscunt. Similiter etiam revelationes hominibus non fiunt nisi mediantibus angelis: ut patet per Dionysium, 4 cap. Cael. Hier. Sed angeli nesciunt tempus determinate: ut patet Matth. 24, (36): de die illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum. Ergo illud est hominibus occultum.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Sed contra: Illud quod est ignoratum ab angelis, est etiam hominibus multo magis occultum: quia ea ad quae homines naturali ratione pertingere possunt, multo limpidius et certius angeli naturali cognitione cognoscunt. Similiter etiam revelationes hominibus non fiunt nisi mediantibus angelis: ut patet per Dionysium, 4 cap. Cael. Hier. Sed angeli nesciunt tempus determinate: ut patet Matth. 24, (36): de die illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum. Ergo illud est hominibus occultum.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 2 arg. 4
Praeterea, Apostoli fuerunt magis conscii secretorum Dei quam alii sequentes: quia, ut dicitur Rom. 8, (23), ipsi primitias Spiritus habuerunt; Glossa, tempore prius et ceteris abundantius. Sed eis de hoc ipso quaerentibus dictum est, Act. 1, (7): non est vestrum nosse tempora vel momenta quae posuit Pater in potestate sua. Ergo multo magis est aliis occultum.
Praeterea, Apostoli fuerunt magis conscii secretorum Dei quam alii sequentes: quia, ut dicitur Rom. 8, (23), ipsi primitias Spiritus habuerunt; Glossa, tempore prius et ceteris abundantius. Sed eis de hoc ipso quaerentibus dictum est, Act. 1, (7): non est vestrum nosse tempora vel momenta quae posuit Pater in potestate sua. Ergo multo magis est aliis occultum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro Octoginta trium Quaest., aetas ultima humani generis, quae incipit ab adventu Domini usque ad finem saeculi, quibus generationibus computetur incertum est: sicut etiam senectus, quae est ultima aetas hominis, non determinatum habet tempus secundum mensuram aliarum, cum quandoque sola tantum teneat temporis quantum omnes aliae aetates.
Huius autem ratio est quia determinatus numerus futuri temporis sciri non potest nisi vel per revelationem, vel per naturalem rationem. Tempus autem quod erit usque ad resurrectionem, numerari non potest naturali ratione. Quia simul erit resurrectio et finis motus caeli, ut dictum est. Ex motu autem accipitur numerus omnium quae determinato tempore per naturalem rationem futura praevidentur. Ex motu autem caeli non potest cognosci finis eius: quia, cum sit circularis, ex hoc ipso habet quod secundum naturam suam possit in perpetuum durare. Unde naturali ratione tempus quod erit usque ad resurrectionem, numerari non potest.
Similiter nec per revelationem haberi potest: ideo ut omnes semper sint solliciti et praeparati ad Christo occurrendum. Et propter hoc etiam Apostolis de hoc quaerentibus respondit, Act. 1: non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate; in quo, ut Augustinus dicit, XVIII de Civ. Dei 8, omnium de hac re calculantium digitos resolvit et quiescere iubet. Quod enim Apostolis quaerentibus noluit indicare, nec aliis revelabit.
Unde omnes illi qui tempus praedictum numerare voluerunt hactenus, falsiloqui sunt inventi.
Quidam enim, ut Augustinus dicit ibidem, dixerunt ab ascensione Domini usque ad ultimum eius adventum quadringentos annos posse compleri; alii quingentos; alii mille. Quorum falsitas patet. Et similiter patebit eorum qui adhuc computare non cessant.
R: Q.. 77 A. 1[t:suppl q. 77 a. 1] Q.. 77 A. 1[t:suppl q. 77 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod eorum quorum finis cognoscitur principio noto, oportet mensuram esse nobis cognitam. Et ideo, cognito principio alicuius rei cuius duratio mensuratur motu caeli, possumus cognoscere eius finem eo quod motus caeli est nobis notus. Sed mensura durationis motus caeli est sola divina dispositio, quae est nobis occulta. Et ideo, quantumcumque sciamus principium, finem scire non possumus.
Ad primum ergo dicendum quod eorum quorum finis cognoscitur principio noto, oportet mensuram esse nobis cognitam. Et ideo, cognito principio alicuius rei cuius duratio mensuratur motu caeli, possumus cognoscere eius finem eo quod motus caeli est nobis notus. Sed mensura durationis motus caeli est sola divina dispositio, quae est nobis occulta. Et ideo, quantumcumque sciamus principium, finem scire non possumus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod per mille ducentos sexaginta dies, de quibus fit mentio in Apoc. 12, significatur omne tempus in quo Ecclesia durati et non determinatus aliquis numerus annorum. Et hoc ideo quia praedicatio Christi, super quam fundatur Ecclesia, duravit tribus annis cum dimidio, quod tempus fere continet aequalem numerum dierum numero praedicto.
Et similiter etiam numerus eorum qui in Daniele ponuntur, non est referendus ad numerum aliquem annorum qui sunt usque ad finem mundi, vel usque ad praedicationem Antichristi: sed debet referri ad tempus quo praedicabit et quo persecutio eius durabit.
Ad secundum dicendum quod per mille ducentos sexaginta dies, de quibus fit mentio in Apoc. 12, significatur omne tempus in quo Ecclesia durati et non determinatus aliquis numerus annorum. Et hoc ideo quia praedicatio Christi, super quam fundatur Ecclesia, duravit tribus annis cum dimidio, quod tempus fere continet aequalem numerum dierum numero praedicto.
Et similiter etiam numerus eorum qui in Daniele ponuntur, non est referendus ad numerum aliquem annorum qui sunt usque ad finem mundi, vel usque ad praedicationem Antichristi: sed debet referri ad tempus quo praedicabit et quo persecutio eius durabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis status novi Testamenti in generali sit praefiguratus per statum veteris Testamenti, non tamen oportet quod singula respondeant singulis: praecipue cum in Christo omnes figurae veteris Testamenti fuerint completae. Et ideo Augustinus, XVIII de Civ. Dei, respondet quibusdam qui volebant accipere numerum persecutionum quas Ecclesia passa est secundum numerum plagarum Aegypti, dicens: ego per illas res gestas in Aegypto istas persecutiones prophetice significatas esse non arbitror: quamvis ab eis qui hoc putant, exquisite et ingeniose illa singula his singulis comparata videantur, non prophetico spiritu, sed coniectura mentis humanae, quae aliquando ad verum pervenit, aliquando fallitur.
Et similiter videtur esse de dictis Abbatis Ioachim, qui per tales coniecturas de futuris aliqua vera praedixit, et in aliquibus deceptus fuit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum resurrectio futura sit in noctis tempore
Suppl q. 77 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod resurrectio non erit in noctis tempore. Quia resurrectio non erit donec atteratur caelum, ut dicitur Iob 14, (12). Sed, cessante motu caeli, quod dicitur eius attritio, non erit tempus, neque nox neque dies. Ergo resurrectio non erit in nocte.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod resurrectio non erit in noctis tempore. Quia resurrectio non erit donec atteratur caelum, ut dicitur Iob 14, (12). Sed, cessante motu caeli, quod dicitur eius attritio, non erit tempus, neque nox neque dies. Ergo resurrectio non erit in nocte.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 3 arg. 2
Praeterea, finis uniuscuiusque rei debet esse perfectissimus. Sed tunc erit finis temporis: unde in Apoc. (10, 6) dicitur quod tempus amplius non erit. Ergo tunc debet esse tempus in sua optima dispositione. Et ita debet esse dies.
Praeterea, finis uniuscuiusque rei debet esse perfectissimus. Sed tunc erit finis temporis: unde in Apoc. (10, 6) dicitur quod tempus amplius non erit. Ergo tunc debet esse tempus in sua optima dispositione. Et ita debet esse dies.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 3 arg. 3
Praeterea, qualitas temporis debet respondere his quae geruntur in tempore: unde Ioan. 13, (30) fit mentio de nocte quando ludas exivit a consortio lucis. Sed tunc erit perfecta manifestatio omnium quae nunc latent; quia, cum venerit Dominus, illuminabit abscondita tenebrarum et, manifestabit consilia cordium, ut dicitur I Cor. 4, (5). Ergo debet esse in die.
Praeterea, qualitas temporis debet respondere his quae geruntur in tempore: unde Ioan. 13, (30) fit mentio de nocte quando ludas exivit a consortio lucis. Sed tunc erit perfecta manifestatio omnium quae nunc latent; quia, cum venerit Dominus, illuminabit abscondita tenebrarum et, manifestabit consilia cordium, ut dicitur I Cor. 4, (5). Ergo debet esse in die.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Resurrectio Christi est exemplar nostrae resurrectionis. Sed resurrectio Christi fuit in nocte, ut Gregorius dicit, in Homilia Paschali. Ergo et nostra resurrectio erit tempore nocturno.
Sed contra: Resurrectio Christi est exemplar nostrae resurrectionis. Sed resurrectio Christi fuit in nocte, ut Gregorius dicit, in Homilia Paschali. Ergo et nostra resurrectio erit tempore nocturno.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 3 arg. 4
Praeterea, adventus Domini comparatur adventui furis in domum, ut patet Luc. 12, (39–40). Sed fur in tempore noctis in domum venit. Ergo et Dominus tempore nocturno veniet. Sed veniente ipso fiet resurrectio, ut dictum est. Ergo fiet resurrectio in tempore nocturno.
R: Q.. 76 A. 2[t:suppl q. 76 a. 2]
Praeterea, adventus Domini comparatur adventui furis in domum, ut patet Luc. 12, (39–40). Sed fur in tempore noctis in domum venit. Ergo et Dominus tempore nocturno veniet. Sed veniente ipso fiet resurrectio, ut dictum est. Ergo fiet resurrectio in tempore nocturno.
R: Q.. 76 A. 2[t:suppl q. 76 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod determinata hora temporis qua fiet resurrectio, sciri pro certo non potest, ut patet in littera. Tamen satis probabiliter a quibusdam dicitur quod resurrectio erit quasi in crepuscolo, sole existente in oriente et luna in occidente: quia in tali dispositione sol et luna creduntur esse creata; ut sic eorum circulatio compleatur penitus per reditum ad idem punctum. Unde de Christo dicitur quod tali hora resurrexit.
Respondeo dicendum quod determinata hora temporis qua fiet resurrectio, sciri pro certo non potest, ut patet in littera. Tamen satis probabiliter a quibusdam dicitur quod resurrectio erit quasi in crepuscolo, sole existente in oriente et luna in occidente: quia in tali dispositione sol et luna creduntur esse creata; ut sic eorum circulatio compleatur penitus per reditum ad idem punctum. Unde de Christo dicitur quod tali hora resurrexit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quando resurrectio erit, non erit tempus, sed finis temporis: quia in eodem instanti in quo cessabit motus caeli, erit resurrectio mortuorum, Et tamen erit situs siderum secundum dispositionem qua se habent nunc in aliqua determinata hora. Et secundum hoc dicitur resurrectio futura tali vel tali hora.
Ad primum ergo dicendum quod, quando resurrectio erit, non erit tempus, sed finis temporis: quia in eodem instanti in quo cessabit motus caeli, erit resurrectio mortuorum, Et tamen erit situs siderum secundum dispositionem qua se habent nunc in aliqua determinata hora. Et secundum hoc dicitur resurrectio futura tali vel tali hora.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod optima dispositio temporis dicitur esse in meridie propter illuminationem solis. Sed tunc civitas Dei non egebit neque sole neque luna, quia claritas Dei illuminabit eam, ut dicitur Apoc. (22, 5). Et ideo quantum ad hoc non refert utrum in die vel in nocte resurrectio fiat.
Ad secundum dicendum quod optima dispositio temporis dicitur esse in meridie propter illuminationem solis. Sed tunc civitas Dei non egebit neque sole neque luna, quia claritas Dei illuminabit eam, ut dicitur Apoc. (22, 5). Et ideo quantum ad hoc non refert utrum in die vel in nocte resurrectio fiat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod tempori illi congruit manifestatio quantum ad ea quae tunc gerentur, et occultatio quantum ad determinationem ipsius temporis. Et ideo utrumque congrue fieri potest: ut scilicet sit resurrectio in die vel in nocte.
Ad tertium dicendum quod tempori illi congruit manifestatio quantum ad ea quae tunc gerentur, et occultatio quantum ad determinationem ipsius temporis. Et ideo utrumque congrue fieri potest: ut scilicet sit resurrectio in die vel in nocte.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum resurrectio futura sit subito vel successive
Suppl q. 77 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod resurrectio non fiet subito, sed successive. Quia Ezech. 37 praenuntiatur resurrectio mortuorum: ubi dicitur (7–8), accesserunt ossa ad ossa, et vidi, et ecce, super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant. Ergo reparatio corporum praecedet tempore coni unctionem animarum. Et sic resurrectio non erit subita.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod resurrectio non fiet subito, sed successive. Quia Ezech. 37 praenuntiatur resurrectio mortuorum: ubi dicitur (7–8), accesserunt ossa ad ossa, et vidi, et ecce, super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant. Ergo reparatio corporum praecedet tempore coni unctionem animarum. Et sic resurrectio non erit subita.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 4 arg. 2
Praeterea, illud ad quod exiguntur plures actiones se consequentes, non potest subito fieri. Sed ad resurrectionem exiguntur plures actiones se consequentes: scilicet collectio cinerum, reformatio corporis, et infusio animae. Ergo resurrectio non fiet subito.
Praeterea, illud ad quod exiguntur plures actiones se consequentes, non potest subito fieri. Sed ad resurrectionem exiguntur plures actiones se consequentes: scilicet collectio cinerum, reformatio corporis, et infusio animae. Ergo resurrectio non fiet subito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 4 arg. 3
Praeterea, omnis sonus tempore mensuratur. Sed sonus tubae erit causa resurrectionis, ut dictum est. Ergo resurrectio fiet in tempore, et non subito.
R: Q.. 76 A. 2[t:suppl q. 76 a. 2]
Praeterea, omnis sonus tempore mensuratur. Sed sonus tubae erit causa resurrectionis, ut dictum est. Ergo resurrectio fiet in tempore, et non subito.
R: Q.. 76 A. 2[t:suppl q. 76 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 4 arg. 4
Praeterea, nullus motus localis potest esse subito, ut dicitur in libro de Sensu et Sensato. Sed ad resurrectionem exigitur aliquis motus localis in collectione cinerum. Ergo non fiet subito.
Praeterea, nullus motus localis potest esse subito, ut dicitur in libro de Sensu et Sensato. Sed ad resurrectionem exigitur aliquis motus localis in collectione cinerum. Ergo non fiet subito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 15, (51–52): omnes quidem resurgemus in momento, in ictu oculi. Ergo resurrectio erit subito.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 15, (51–52): omnes quidem resurgemus in momento, in ictu oculi. Ergo resurrectio erit subito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 4 arg. 5
Praeterea, virtus infinita subito operatur. Sed, sicut Damascenus dicit: crede resurrectionem futuram divina virtute, de qua constat quod sit infinita. Ergo resurrectio fiet subito.
Praeterea, virtus infinita subito operatur. Sed, sicut Damascenus dicit: crede resurrectionem futuram divina virtute, de qua constat quod sit infinita. Ergo resurrectio fiet subito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod in resurrectione aliqua fient ministerio angelorum, et aliqua virtute divina immediate, ut dictum est. Illud ergo quod fiet ministerio angelorum, non erit in instanti, si instans dicat indivisibile temporis: erit tamen instans si instans accipiatur pro tempore imperceptibili. Illud autem quod fiet virtute divina immediate, fiet subito, scilicet in termino temporis quo angelorum opus complebitur: quia virtus superior inferiorem ad perfectionem adducit.
Respondeo dicendum quod in resurrectione aliqua fient ministerio angelorum, et aliqua virtute divina immediate, ut dictum est. Illud ergo quod fiet ministerio angelorum, non erit in instanti, si instans dicat indivisibile temporis: erit tamen instans si instans accipiatur pro tempore imperceptibili. Illud autem quod fiet virtute divina immediate, fiet subito, scilicet in termino temporis quo angelorum opus complebitur: quia virtus superior inferiorem ad perfectionem adducit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Ezechiel loquebatur populo rudi, sicut et Moyses. Unde, sicut Moyses distinxit opera sex dierum per dies, ut rudis populus capere posset, quamvis omnia simul sint facta, secundum Augustinum; ita Ezechiel diversa quae in resurrectione futura sunt expressit, quamvis omnia simul sint futura in instanti.
Ad primum ergo dicendum quod Ezechiel loquebatur populo rudi, sicut et Moyses. Unde, sicut Moyses distinxit opera sex dierum per dies, ut rudis populus capere posset, quamvis omnia simul sint facta, secundum Augustinum; ita Ezechiel diversa quae in resurrectione futura sunt expressit, quamvis omnia simul sint futura in instanti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis illae operationes sint se invicem consequentes natura, tamen simul sunt tempore: vel quia sunt in eodem instanti; vel una est in instanti ad quod alia terminatur.
Ad secundum dicendum quod, quamvis illae operationes sint se invicem consequentes natura, tamen simul sunt tempore: vel quia sunt in eodem instanti; vel una est in instanti ad quod alia terminatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod idem videtur esse dicendum de sono illo et de formis sacramentorum: scilicet quod in ultimo instanti sonus effectum suum habebit.
Ad tertium dicendum quod idem videtur esse dicendum de sono illo et de formis sacramentorum: scilicet quod in ultimo instanti sonus effectum suum habebit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 77 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod congregatio cinerum, quae sine motu locali esse non potest, fiet ministerio angelorum. Et ideo erit in tempore, sed imperceptibili, propter facilitatem operandi quae competit angelis.
Ad quartum dicendum quod congregatio cinerum, quae sine motu locali esse non potest, fiet ministerio angelorum. Et ideo erit in tempore, sed imperceptibili, propter facilitatem operandi quae competit angelis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 78: De termino resurrectionis
Suppl q. 78 pr.
Deinde considerandum est de termino a quo resurrectionis.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum mors sit terminus a quo resurrectionis in omnibus.
Secundo: utrum cineres vel pulveres.
Tertio: utrum illi pulveres habeant naturalem inclinationem ad animam.
Deinde considerandum est de termino a quo resurrectionis.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum mors sit terminus a quo resurrectionis in omnibus.
Secundo: utrum cineres vel pulveres.
Tertio: utrum illi pulveres habeant naturalem inclinationem ad animam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum mors sit futura terminus a quo resurrectionis in omnibus
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 78 a. 2 co.[t:suppl q. 78 a. 2 co.]
Suppl q. 78 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod mors non erit terminus a quo resurrectionis in omnibus. Quia quidam non morientur, sed immortalitate supervestientur. Dicitur enim in Symbolo quod ipse venturus est iudicare vivos et mortuos. Hoc autem non potest intelligi quantum ad tempus iudicii: quia tunc erunt omnes vivi. Ergo oportet quod referatur haec distinctio ad tempus praecedens. Et ita non omnes ante iudicium morientur.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
suppl q. 78 a. 2 co.[t:suppl q. 78 a. 2 co.]
Suppl q. 78 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod mors non erit terminus a quo resurrectionis in omnibus. Quia quidam non morientur, sed immortalitate supervestientur. Dicitur enim in Symbolo quod ipse venturus est iudicare vivos et mortuos. Hoc autem non potest intelligi quantum ad tempus iudicii: quia tunc erunt omnes vivi. Ergo oportet quod referatur haec distinctio ad tempus praecedens. Et ita non omnes ante iudicium morientur.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 1 arg. 2
Praeterea, naturale et commune desiderium non potest esse vacuum et inane, quin in aliquibus expleatur. Sed secundum Apostolum, II Cor. 5, (4), hoc est commune desiderium, quod nolumus exspoliari, sed supervestiri. Ergo aliqui erunt qui nunquam exspoliabuntur corpore per mortem, sed supervestientur gloria resurrectionis.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Praeterea, naturale et commune desiderium non potest esse vacuum et inane, quin in aliquibus expleatur. Sed secundum Apostolum, II Cor. 5, (4), hoc est commune desiderium, quod nolumus exspoliari, sed supervestiri. Ergo aliqui erunt qui nunquam exspoliabuntur corpore per mortem, sed supervestientur gloria resurrectionis.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 1 arg. 3
Praeterea, Augustinus, in Enchirid., dicit quod quatuor ultimae petitiones Dominicae orationis ad praesentem vitam pertinent. Quarum una est, dimitte nobis debita nostra. Ergo Ecclesia petit in hac vita sibi omnia debita relaxari. Sed Ecclesiae oratio non potest esse cassa, quin exaudiatur: Ioan. 16, (23), quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Ergo Ecclesia in aliquo huius vitae tempore omnium debitorum remissionem consequetur. Sed unum de debitis, quo pro peccato primi parentis adstringimur, est quod nascimur in originali peccato. Ergo aliquando hoc Ecclesiae Deus praestabit, quod homines sine originali peccato nascentur. Sed mors est poena originalis peccati. Ergo aliqui homines erunt circa finem mundi qui non morientur. Et sic idem quod prius.
Praeterea, Augustinus, in Enchirid., dicit quod quatuor ultimae petitiones Dominicae orationis ad praesentem vitam pertinent. Quarum una est, dimitte nobis debita nostra. Ergo Ecclesia petit in hac vita sibi omnia debita relaxari. Sed Ecclesiae oratio non potest esse cassa, quin exaudiatur: Ioan. 16, (23), quidquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Ergo Ecclesia in aliquo huius vitae tempore omnium debitorum remissionem consequetur. Sed unum de debitis, quo pro peccato primi parentis adstringimur, est quod nascimur in originali peccato. Ergo aliquando hoc Ecclesiae Deus praestabit, quod homines sine originali peccato nascentur. Sed mors est poena originalis peccati. Ergo aliqui homines erunt circa finem mundi qui non morientur. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 1 arg. 4
Praeterea, via compendiosior est semper sapienti magis eligenda. Sed compendiosior via est quod homines qui invenientur vivi in impassibilitatem resurrectionis transferantur, quam quod prius moriantur et postea resurgant a morte in immortalitatem. Ergo Deus, qui est summe sapiens, hanc viam eliget in his qui vivi invenientur. Et sic idem quod prius.
Praeterea, via compendiosior est semper sapienti magis eligenda. Sed compendiosior via est quod homines qui invenientur vivi in impassibilitatem resurrectionis transferantur, quam quod prius moriantur et postea resurgant a morte in immortalitatem. Ergo Deus, qui est summe sapiens, hanc viam eliget in his qui vivi invenientur. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 1 s. c. 1
Sed contra: I Cor. 15, (36): quod seminas, non vivificatur nisi prius moriatur. Et loquitur sub similitudine seminis de resurrectione corporum. Ergo corpora a morte resurgent.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Sed contra: I Cor. 15, (36): quod seminas, non vivificatur nisi prius moriatur. Et loquitur sub similitudine seminis de resurrectione corporum. Ergo corpora a morte resurgent.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 1 arg. 5
Praeterea, I Cor. 15, (22): sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes, vivificabuntur. Sed in Christo omnes vivificabuntur. Ergo in Adam omnes morientur. Et sic resurrectio omnium erit a morte.
Praeterea, I Cor. 15, (22): sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes, vivificabuntur. Sed in Christo omnes vivificabuntur. Ergo in Adam omnes morientur. Et sic resurrectio omnium erit a morte.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod super hac quaestione varie loquuntur Sancti, ut in littera patet. Tamen haec est securior et communior opinio, quod omnes morientur et a morte resurgent. Et hoc propter tria. Primo, quia magis concordat divinae iustitiae, quae humanam naturam pro peccato primi parentis damnavit, ut omnes qui per actum naturae ab eo originem ducerent, infectionem originalis peccati contraherent, et per consequens mortis debitores essent.
Secundo, quia magis concordat divinae Scripturae, quae omnium futuram resurrectionem praedicit. Resurrectio autem proprie non est nisi eius quod cecidit et dissolutum est, ut Damascenus dicit.
Tertio, quia magis concordat ordini naturae, in quo invenimus quod id quod corruptum et vitiatum est, in suam novitatem non reducitur nisi corruptione mediante: sicut acetum non fit vinum nisi aceto corrupto et in humorem vitis transeunte. Unde, cum natura humana in defectum necessitatis moriendi devenerit, non erit reditus ad immortalitatem nisi mediante morte.
Convenit etiam ordini naturae propter aliam rationem. Quia, ut in VIII Physic. dicitur, motus caeli est ut vita quaedam natura existentibus omnibus: sicut et motus cordis totius corporis vita quaedam est. Unde sicut, cessante motu cordis, omnia membra mortificantur; ita, cessante motu caeli, non potest aliquid vivum remanere illa vita quae ex influentia illius motus conservabatur. Talis autem vita est qua nunc degimus. Unde oportet quod ex hac vita discedant qui post motum caeli quiescentem victuri sunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod distinctio illa mortuorum et vivorum non est referenda ad ipsum iudicii tempus; neque ad totum tempus praeteritum, quia omnes iudicandi aliquo tempore fuerunt vivi et aliquo tempore mortui; sed ad illud tempus determinatum quod immediate iudicium praecedet, quando scilicet iudicii signa incipient apparere.
Ad primum ergo dicendum quod distinctio illa mortuorum et vivorum non est referenda ad ipsum iudicii tempus; neque ad totum tempus praeteritum, quia omnes iudicandi aliquo tempore fuerunt vivi et aliquo tempore mortui; sed ad illud tempus determinatum quod immediate iudicium praecedet, quando scilicet iudicii signa incipient apparere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod perfectum desiderium sanctorum non potest esse vanum: sed nihil prohibet desiderium conditionatum eorum vanum esse. Et tale desiderium est quo nolumus exspoliari sed supervestiri: scilicet, si possibile sit. Et hoc desiderium a quibusdam velleitas dicitur.
Ad secundum dicendum quod perfectum desiderium sanctorum non potest esse vanum: sed nihil prohibet desiderium conditionatum eorum vanum esse. Et tale desiderium est quo nolumus exspoliari sed supervestiri: scilicet, si possibile sit. Et hoc desiderium a quibusdam velleitas dicitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod hoc est erroneum, dicere quod aliquis sine peccato originali concipiatur, praeter Christum. Quia ille qui sine peccato originali conciperetur, non indigeret redemptione, quae facta est per Christum. Et sic Christus non esset Redemptor omnium.
Nec potest dici quod non hac redemptione indiguerunt quia praestitum fuit eis ut sine peccato conciperentur quia illa gratia facta est parentibus ut in eis vitium naturae sanaretur, quo manente sine originali peccato generare non possent; vel ipsi naturae, quae sanata est. Oportet enim ponere quod quilibet personaliter redemptione Christi indigeat, non solum ratione naturae.
Liberari autem a malo, vel a debito absolvi, non potest nisi qui debitum incurrit vel in malum deiectus fuit. Et ideo non possent omnes fructum Dominicae orationis in seipsis percipere nisi omnes debitores nascerentur et malo subiecti. Unde dimissio debitorum, vel liberatio a malo, non potest intelligi quod aliquis sine debito vel immunis a malo nascatur: sed quia, cum debito natus, postea per gratiam Christi liberatur.
Nec etiam sequitur, si potest sine errore poni quod aliqui non moriantur, quod sine originali nascantur, licet mors sit poena peccati originalis. Quia Deus potest ex misericordia relaxare alicui poenam ad quam obligatur ex culpa praeterita: sicut adulteram sine poena dimisit, Ioan. 8, (11). Et similiter poterit a morte liberare qui reatum mortis contraxerunt cum originali nascendo. Et sic non sequitur: si non morientur, ergo nascuntur sine originali peccato.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod non semper via compendiosior est magis eligenda: sed solum quando est magis vel aequaliter accommoda ad finem consequendum. Et sic non est hic, ut ex dictis patet.
Ad quartum dicendum quod non semper via compendiosior est magis eligenda: sed solum quando est magis vel aequaliter accommoda ad finem consequendum. Et sic non est hic, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum omnium resurrectio futura sit a cineribus
Suppl q. 78 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnium resurrectio erit a cineribus. Resurrectio enim Christi est exemplar nostrae resurrectionis. Sed resurrectio eius non fuit a cineribus: quia caro eius non vidit corruptionem, ut dicitur in Psalmo (15, 10) et Act. 2, (31). Ergo resurrectio omnium non erit ex cineribus.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnium resurrectio erit a cineribus. Resurrectio enim Christi est exemplar nostrae resurrectionis. Sed resurrectio eius non fuit a cineribus: quia caro eius non vidit corruptionem, ut dicitur in Psalmo (15, 10) et Act. 2, (31). Ergo resurrectio omnium non erit ex cineribus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 2 arg. 2
Praeterea, corpus hominis non semper comburitur. Sed in cineres non potest aliquid resolvi nisi per combustionem. Ergo non omnes a cineribus resurgent.
Praeterea, corpus hominis non semper comburitur. Sed in cineres non potest aliquid resolvi nisi per combustionem. Ergo non omnes a cineribus resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 2 arg. 3
Praeterea, corpus hominis mortui non statim in cinerem redigitur. Sed quidam statim post mortem resurgent, ut in littera dicitur, scilicet illi qui vivi invenientur. Ergo non omnes resurgent a cineribus.
Praeterea, corpus hominis mortui non statim in cinerem redigitur. Sed quidam statim post mortem resurgent, ut in littera dicitur, scilicet illi qui vivi invenientur. Ergo non omnes resurgent a cineribus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 2 arg. 4
Praeterea, terminus a quo respondet termino ad quem. Sed terminus ad quem resurrectionis non est idem in bonis et malis: I Cor. 15, (51), omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Ergo non est idem terminus a quo. Et sic, si mali resurgent a cineribus, boni a cineribus non resurgent.
Praeterea, terminus a quo respondet termino ad quem. Sed terminus ad quem resurrectionis non est idem in bonis et malis: I Cor. 15, (51), omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Ergo non est idem terminus a quo. Et sic, si mali resurgent a cineribus, boni a cineribus non resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicit Haymo: Omnes in originali peccato natos tenet haec sententia, Terra es et in terram ibis. Sed omnes qui in communi resurrectione resurgent, fuerunt nati in peccato originali: vel nativitate ex utero, vel saltem nativitate in utero. Ergo omnes a cineribus resurgent.
Sed contra: Est quod dicit Haymo: Omnes in originali peccato natos tenet haec sententia, Terra es et in terram ibis. Sed omnes qui in communi resurrectione resurgent, fuerunt nati in peccato originali: vel nativitate ex utero, vel saltem nativitate in utero. Ergo omnes a cineribus resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 2 arg. 5
Praeterea, multa sunt in corpore humano quae non sunt de veritate humanae naturae. Sed omnia illa auferentur. Ergo oportet omnia corpora in cinerem resolvi.
Praeterea, multa sunt in corpore humano quae non sunt de veritate humanae naturae. Sed omnia illa auferentur. Ergo oportet omnia corpora in cinerem resolvi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod eisdem rationibus quibus ostensum est omnes a morte resurgere, est etiam ostendendum quod omnes resurgent a Cineribus in communi resurrectione: nisi aliquibus ex speciali privilegio gratiae sit indultum contrarium, sicut et resurrectionis acceleratio.
Scriptura autem sacra, sicut resurrectionem praenuntiat, ita et corporum reformationem, Philipp. 3, (21). Et ideo oportet quod, sicut omnes moriuntur ad hoc quod omnes vere resurgere possint, ita omnium corpora dissolventur ad hoc quod omnium corpora reformari possint. Sicut etiam in poenam hominis mors a divina iustitia est inflicta, ita et corporis resolutio: ut patet Genes. 3, (19): terra es et in terram ibis.
Similiter etiam ordo naturae exigit ut non solum animae et corporis coniunctio solvatur, sed etiam elementorum commixtio: sicut etiam acetum non potest in vini qualitatem reduci nisi prius facta resolutione in materiam praeiacentem. Ipsa etiam elementorum commixtio ex motu caeli causatur et conservatur. Quo cessante, omnia mixta in pura elementa resolventur.
R: Q.. 78 A. 1[t:suppl q. 78 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod resurrectio Christi est exemplar nostrae resurrectionis quoad terminum ad quem: non autem quoad terminum a quo.
Ad primum ergo dicendum quod resurrectio Christi est exemplar nostrae resurrectionis quoad terminum ad quem: non autem quoad terminum a quo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod cineres intelliguntur omnes reliquiae quae remanent, humano corpore resoluto, duplici ratione. Primo, quia communis mos erat apud antiquos corpora mortuorum comburere et cineres reservare. Unde inolevit modus loquendi ut ea in quae corpus humanum resolvitur, cineres dicantur. Secundo, propter causam resolutionis, quae est incendium fomitis, quo corpus humanum radicitus est infectum. Unde, ad purgationem huius infectionis, oportet usque ad prima componentia corpus humanum resolvi. Quod autem per incendium resolvitur, dicitur in cineres resolvi. Et ideo ea in quae corpus humanum resolvitur, cineres dicuntur.
Ad secundum dicendum quod cineres intelliguntur omnes reliquiae quae remanent, humano corpore resoluto, duplici ratione. Primo, quia communis mos erat apud antiquos corpora mortuorum comburere et cineres reservare. Unde inolevit modus loquendi ut ea in quae corpus humanum resolvitur, cineres dicantur. Secundo, propter causam resolutionis, quae est incendium fomitis, quo corpus humanum radicitus est infectum. Unde, ad purgationem huius infectionis, oportet usque ad prima componentia corpus humanum resolvi. Quod autem per incendium resolvitur, dicitur in cineres resolvi. Et ideo ea in quae corpus humanum resolvitur, cineres dicuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ille ignis qui faciem mundi purgabit, poterit statim corpora eorum qui vivi invenientur usque ad cineres resolvere: sicut et alia mixta resolvet in materiam praeiacentem.
Ad tertium dicendum quod ille ignis qui faciem mundi purgabit, poterit statim corpora eorum qui vivi invenientur usque ad cineres resolvere: sicut et alia mixta resolvet in materiam praeiacentem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod motus non accipit speciem a termino a quo, sed a termino ad quem. Et ideo resurrectio sanctorum, quae erit gloriosa, oportet quod differat a resurrectione impiorum, quae non erit gloriosa, penes terminum ad quem: non autem penes terminum a quo. Contingit enim frequenter non esse eundem terminum ad quem, existente eodem termino a quo: sicut de nigredine potest aliquid moveri in albedinem, et in pallorem.
Ad quartum dicendum quod motus non accipit speciem a termino a quo, sed a termino ad quem. Et ideo resurrectio sanctorum, quae erit gloriosa, oportet quod differat a resurrectione impiorum, quae non erit gloriosa, penes terminum ad quem: non autem penes terminum a quo. Contingit enim frequenter non esse eundem terminum ad quem, existente eodem termino a quo: sicut de nigredine potest aliquid moveri in albedinem, et in pallorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum pulveres illi ex quibus humanum corpus reparabitur, aliquam habeant inclinationem naturalem ad animam quae eis coniungetur
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 79 a. 1 arg. 3[t:suppl q. 79 a. 1 arg. 3]
Suppl q. 78 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod pulveres illi ex quibus corpus humanum reparabitur, aliquam habeant inclinationem naturalem ad animam quae eis coniungetur. Si enim nullam inclinationem habent ad animam, eodem modo se habent ad illam animam sicut alii pulveres. Ergo non esset differentia utrum ex illis vel ex aliis pulveribus reficeretur corpus animae coniungendum. Quod falsum est.
suppl q. 79 a. 1 arg. 3[t:suppl q. 79 a. 1 arg. 3]
Suppl q. 78 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod pulveres illi ex quibus corpus humanum reparabitur, aliquam habeant inclinationem naturalem ad animam quae eis coniungetur. Si enim nullam inclinationem habent ad animam, eodem modo se habent ad illam animam sicut alii pulveres. Ergo non esset differentia utrum ex illis vel ex aliis pulveribus reficeretur corpus animae coniungendum. Quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 3 arg. 2
Praeterea, maior est dependentia corporis ad animam quam animae ad corpus. Sed anima separata a corpore adhuc habet aliquam dependentiam ad corpus: unde retardatur eius motus in Deum propter appetitum corporis, ut dicit Augustinus. Ergo multo fortius corpus separatum ab anima adhuc habet naturalem inclinationem ad animam.
Praeterea, maior est dependentia corporis ad animam quam animae ad corpus. Sed anima separata a corpore adhuc habet aliquam dependentiam ad corpus: unde retardatur eius motus in Deum propter appetitum corporis, ut dicit Augustinus. Ergo multo fortius corpus separatum ab anima adhuc habet naturalem inclinationem ad animam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 3 arg. 3
Praeterea, Iob 20, (11) dicitur: ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius, et cum eo in pulvere dormient. Sed vitia non sunt nisi in anima. Ergo adhuc in illis pulveribus remanebit aliqua naturalis inclinatio ad animam.
Praeterea, Iob 20, (11) dicitur: ossa eius implebuntur vitiis adolescentiae eius, et cum eo in pulvere dormient. Sed vitia non sunt nisi in anima. Ergo adhuc in illis pulveribus remanebit aliqua naturalis inclinatio ad animam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Corpus humanum potest resolvi ad ipsa elementa, vel in carnes aliorum animalium converti. Sed elementa sunt homogenea: et similiter caro leonis vel alterius animalis. Cum ergo in aliis partibus elementorum vel animalium non sit aliqua inclinatio naturalis ad illam animam, nec in illis partibus in quas conversum est corpus humanum, erit aliqua inclinatio ad animam. Patet per auctoritatem Augustini, in Enchiridion: corpus humanum, in quamcumque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur; in quorumcumque hominum seu animalium cibum cedat carnemque vertatur; illi animae humanae in puncto temporis redit quae illud prius ut fieret, viveret et cresceret, animavit.
Sed contra: Corpus humanum potest resolvi ad ipsa elementa, vel in carnes aliorum animalium converti. Sed elementa sunt homogenea: et similiter caro leonis vel alterius animalis. Cum ergo in aliis partibus elementorum vel animalium non sit aliqua inclinatio naturalis ad illam animam, nec in illis partibus in quas conversum est corpus humanum, erit aliqua inclinatio ad animam. Patet per auctoritatem Augustini, in Enchiridion: corpus humanum, in quamcumque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur; in quorumcumque hominum seu animalium cibum cedat carnemque vertatur; illi animae humanae in puncto temporis redit quae illud prius ut fieret, viveret et cresceret, animavit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 3 arg. 4
Praeterea, cuilibet inclinationi naturali respondet aliquod agens naturale: alias natura deficeret in necessariis. Sed nullo agente naturali possunt praedicti pulveres eidem animae iterato coniungi. Ergo in eis non est aliqua naturalis inclinatio ad praedictam coniunctionem.
Praeterea, cuilibet inclinationi naturali respondet aliquod agens naturale: alias natura deficeret in necessariis. Sed nullo agente naturali possunt praedicti pulveres eidem animae iterato coniungi. Ergo in eis non est aliqua naturalis inclinatio ad praedictam coniunctionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est triplex opinio. Quidam dicunt quod corpus humanum nunquam resolvitur usque ad elementa. Et ita semper in cineribus manet aliqua vis addita elementis, quae facit naturalem inclinationem ad eandem animam.
Sed haec positio contrariatur auctoritati Augustini inductae, et sensui, et rationi: quia omnia composita ex contrariis possibile est in ea resolvi ex quibus componuntur.
Et ideo alii dicunt quod illae partes elementorum in quas humanum corpus resolvitur, retinent plus de luce ex hoc quod fuerunt animae humanae coniunctae. Et ex hoc habent quandam inclinationem ad animas.
Sed hoc iterum frivolum est. Quia partes elementorum sunt unius naturae, et aequaliter habent participationem lucis et obscuritatis.
Et ideo aliter dicendum est quod in cineribus illis nulla est inclinatio naturalis ad resurrectionem: sed solum ex ordine divinae providentiae, quo statuit illos cineres iterum animae coniungi. Et ex hoc provenit quod illae partes elementorum iterato coniungentur et non aliae.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 3 ad 1
Unde patet solutio ad primum.
Unde patet solutio ad primum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod anima separata a corpore manet in eadem natura quam habebat cum corpori esset unita. Quod de corpore non contingit. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum quod anima separata a corpore manet in eadem natura quam habebat cum corpori esset unita. Quod de corpore non contingit. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 78 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod verbum illud Iob non est intelligendum quod vitia actu maneant in pulveribus mortuorum: sed secundum ordinem divinae iustitiae, quo sunt deputati cineres illi ad corporis reparationem, quod pro peccatis commissis cruciabitur in aeternum.
Ad tertium dicendum quod verbum illud Iob non est intelligendum quod vitia actu maneant in pulveribus mortuorum: sed secundum ordinem divinae iustitiae, quo sunt deputati cineres illi ad corporis reparationem, quod pro peccatis commissis cruciabitur in aeternum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 79: De conditionibus resurgentium et, primo, de eorum identitate
Suppl q. 79 pr.
Consequenter agendum est de conditionibus resurgentium. Ubi prima consideratio erit de his quae communiter ad bonos et malos pertinent; secunda, de his quae tantum ad bonos pertinent; tertia, de his quae spectant tantum ad malos.
Ad bonos autem et malos communiter tria pertinent: scilicet ipsorum identitas, integritas et qualitas. Et primo videndum est de resurgentium identitate; secundo, de corporum integritate; tertio, de ipsorum qualitate.
Circa primum quaeruntur tria,
Primo: utrum idem numero corpus resurget.
Secundo: utrum idem numero homo.
Tertio: utrum oporteat eosdem pulveres ad easdem partes in quibus ante fuerant, reverti.
Consequenter agendum est de conditionibus resurgentium. Ubi prima consideratio erit de his quae communiter ad bonos et malos pertinent; secunda, de his quae tantum ad bonos pertinent; tertia, de his quae spectant tantum ad malos.
Ad bonos autem et malos communiter tria pertinent: scilicet ipsorum identitas, integritas et qualitas. Et primo videndum est de resurgentium identitate; secundo, de corporum integritate; tertio, de ipsorum qualitate.
Circa primum quaeruntur tria,
Primo: utrum idem numero corpus resurget.
Secundo: utrum idem numero homo.
Tertio: utrum oporteat eosdem pulveres ad easdem partes in quibus ante fuerant, reverti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum idem corpus numero anima resumptura sit in resurrectione
Suppl q. 79 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non idem corpus numero anima resumat in resurrectione. I Cor. 15, (37): non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum. Sed Apostolus ibi comparat mortem seminationi et resurrectionem pullulationi. Ergo non idem corpus quod per mortem deponitur, in resurrectione resumitur.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non idem corpus numero anima resumat in resurrectione. I Cor. 15, (37): non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum. Sed Apostolus ibi comparat mortem seminationi et resurrectionem pullulationi. Ergo non idem corpus quod per mortem deponitur, in resurrectione resumitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 1 arg. 2
Praeterea, cuilibet formae aptatur materia secundum suam conditionem; et similiter cuilibet agenti instrumentum. Sed corpus comparatur ad animam sicut materia ad formam, et sicut instrumentum ad agentem. Cum ergo anima in resurrectione non sit eiusdem conditionis sicut modo est, quia vel transfertur totaliter in caelestem vitam, cui inhaesit vivens in mundo, vel deprimitur in brutalem, si brutaliter in hoc mundo vixit; videtur quod non resumet idem corpus, sed vel caeleste vel brutale.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Praeterea, cuilibet formae aptatur materia secundum suam conditionem; et similiter cuilibet agenti instrumentum. Sed corpus comparatur ad animam sicut materia ad formam, et sicut instrumentum ad agentem. Cum ergo anima in resurrectione non sit eiusdem conditionis sicut modo est, quia vel transfertur totaliter in caelestem vitam, cui inhaesit vivens in mundo, vel deprimitur in brutalem, si brutaliter in hoc mundo vixit; videtur quod non resumet idem corpus, sed vel caeleste vel brutale.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 1 arg. 3
Praeterea, corpus humanum usque ad elementa post mortem resolvitur, ut dictum est supra. Sed illae partes elementorum in quas corpus humanum resolutum est, non conveniunt cum humano corpore quod in ea resolutum est nisi in materia prima: quo modo quaelibet aliae partes elementorum cum praedicto corpore conveniunt. Si autem ex aliis partibus elementorum corpus formaretur, non diceretur idem numero. Ergo nec si ex illis partibus reparetur, corpus non erit numero idem.
R: Q.. 78 A. 3[t:suppl q. 78 a. 3]
Praeterea, corpus humanum usque ad elementa post mortem resolvitur, ut dictum est supra. Sed illae partes elementorum in quas corpus humanum resolutum est, non conveniunt cum humano corpore quod in ea resolutum est nisi in materia prima: quo modo quaelibet aliae partes elementorum cum praedicto corpore conveniunt. Si autem ex aliis partibus elementorum corpus formaretur, non diceretur idem numero. Ergo nec si ex illis partibus reparetur, corpus non erit numero idem.
R: Q.. 78 A. 3[t:suppl q. 78 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 1 arg. 4
Praeterea, impossibile est esse idem numero cuius partes essentiales sunt aliae numero. Sed forma mixti, quae est essentialis pars corporis humani sicut forma eius, non poterit eadem numero resumi. Ergo corpus non erit idem numero.
Probatio mediae. Illud enim quod penitus cedit in non-ens, non potest idem numero resumi. Quod patet ex hoc quod non potest esse idem numero cuius est esse diversum: sed esse interruptum, quod est actus entis, est diversus; sicut et quilibet alius actus interruptus. Sed forma mixtionis cedit penitus in non-ens per mortem: cum sit forma corporalis. Et similiter qualitates contrariae, ex quibus fit mixtio. Ergo forma mixtionis non redit eadem numero.
Praeterea, impossibile est esse idem numero cuius partes essentiales sunt aliae numero. Sed forma mixti, quae est essentialis pars corporis humani sicut forma eius, non poterit eadem numero resumi. Ergo corpus non erit idem numero.
Probatio mediae. Illud enim quod penitus cedit in non-ens, non potest idem numero resumi. Quod patet ex hoc quod non potest esse idem numero cuius est esse diversum: sed esse interruptum, quod est actus entis, est diversus; sicut et quilibet alius actus interruptus. Sed forma mixtionis cedit penitus in non-ens per mortem: cum sit forma corporalis. Et similiter qualitates contrariae, ex quibus fit mixtio. Ergo forma mixtionis non redit eadem numero.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicit Iob (19, 26): in carne mea videbo Deum salvatorem meum. Loquitur autem de visione post resurrectionem: quod patet ex hoc quod praecedit (v. 25), in novissimo die de terra surrecturus sum: Ergo idem numero corpus resurget.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Sed contra: Est quod dicit Iob (19, 26): in carne mea videbo Deum salvatorem meum. Loquitur autem de visione post resurrectionem: quod patet ex hoc quod praecedit (v. 25), in novissimo die de terra surrecturus sum: Ergo idem numero corpus resurget.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 1 arg. 5
Praeterea, sicut Damascenus dicit, in IV libro, resurrectio est eius quod cecidit secunda surrectio. Sed hoc corpus quod nunc gerimus, per mortem cecidit. Ergo idem numero resurget.
Praeterea, sicut Damascenus dicit, in IV libro, resurrectio est eius quod cecidit secunda surrectio. Sed hoc corpus quod nunc gerimus, per mortem cecidit. Ergo idem numero resurget.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod circa hanc quaestionem et philosophi erraverunt, et quidam haeretici moderni errant. Quidam enim philosophi posuerunt animas a corpore separatas iterato corporibus coniungi, sed erraverunt in hoc quantum ad duo. Primo quidem, quantum ad modum coniunctionis. Quia quidam ponebant corpori iterum coniungi naturaliter animam separatam per viam generationis. Secundo, quantum ad corpus cui coniungebatur secundo. Quia ponebant quod secunda coniunctio non erat ad idem corpus quod per mortem depositum fuit, sed ad aliud, quandoque quidem idem specie, quandoque autem diversum. Ad diversum quidem, quando anima in corpore existens praeter rationis ordinem vitam duxerat bestialem: unde transibat post mortem de corpore hominis in corpus alterius animalis, cuius moribus vivendo se conformavit, sicut in corpus canis propter luxuriam, in corpus leonis propter rapinam et violentiam, et sic de aliis. Sed in corpus eiusdem speciei, quando anima bene in corpore vivens, post mortem aliqua felicitate perfuncta, post aliqua saecula incipiebat ad corpus velle redire, et sic iterum corpori coniungebatur humano.
Sed haec opinio ex duabus falsis radicibus venit. Quarum prima est, quia dicunt quod anima non coniungitur corpori essentialiter, sicut forma materiae; sed solum accidentaliter, sicut motor mobili, aut sicut homo vestimento. Et ideo ponere poterant quod anima praeexistebat antequam corpori generato infunderetur in generatione naturali; et iterum quod diversis corporibus uniretur. Secunda est, quia ponebant intellectum non differre a sensu nisi accidentaliter: ut si homo diceretur intellectum habere prae aliis animalibus quia in eo propter optimam corporis complexionem vis sensitiva amplius viget. Unde poterant ponere quod anima hominis in corpus animalis bruti transiret: praecipue facta immutatione animae humanae ad effectus brutales. Sed praedictae duae rationes destruuntur a Philosopho in libro de Anima. Quibus destructis, patet falsitas praedictae positionis.
Et simili modo destruuntur errores quorundam haereticorum. Quorum quidam in praedictas positiones inciderunt. Quidam autem posuerunt animas iterato coniungi corporibus caelestibus, vel etiam corporibus in modum venti subtilibus: ut Gregorius de quodam Episcopo Constantinopolitano narrat, exponens illud Iob (19, 26), in carne mea videbo Deum, etc.
Et praeter hoc, praedicti errores haereticorum destrui possunt ex hoc quod veritati resurrectionis praeiudicant, quam sacra Scriptura profitetur. Non enim resurrectio dici potest nisi anima ad idem corpus redeat: quia resurrectio est iterata surrectio; eiusdem autem est surgere et cadere. Unde resurrectio magis respicit corpus, quod post mortem cadit, quam animam, quae post mortem vivit. Et ita, si non est idem corpus quod anima resumit, non dicetur resurrectio, sed magis novi corporis assumptio.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod similitudo non currit per omnia, sed quantum ad aliquid. In seminatione enim grani granum seminatum et natum non est idem numero, nec eodem modo se habens: cum primo seminatum fuerit absque folliculis, cum quibus nascitur. Corpus autem resurgens erit idem numero, sed alio modo se habens: quia fuit mortale, et surget in immortalitate.
Ad primum ergo dicendum quod similitudo non currit per omnia, sed quantum ad aliquid. In seminatione enim grani granum seminatum et natum non est idem numero, nec eodem modo se habens: cum primo seminatum fuerit absque folliculis, cum quibus nascitur. Corpus autem resurgens erit idem numero, sed alio modo se habens: quia fuit mortale, et surget in immortalitate.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod differentia quae est inter animam resurgentis et animam in hoc mundo viventis, non est secundum aliquid essentiale, sed secundum gloriam et miseriam, quae differentiam accidentalem faciunt. Unde non oportet quod aliud corpus numero resurgat, sed alio modo se habens, ut respondeat proportionaliter differentia corporum differentiae animarum.
B: (Prov 17:22)[b:Prov 17:22]
Ad secundum dicendum quod differentia quae est inter animam resurgentis et animam in hoc mundo viventis, non est secundum aliquid essentiale, sed secundum gloriam et miseriam, quae differentiam accidentalem faciunt. Unde non oportet quod aliud corpus numero resurgat, sed alio modo se habens, ut respondeat proportionaliter differentia corporum differentiae animarum.
B: (Prov 17:22)[b:Prov 17:22]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod illud quod intelligitur in materia ante formam, remanet in materia post corruptionem: quia, remoto posteriori, adhuc potest remanere prius. Oportet autem, ut Commentator dicit, in I Physic. et in libro de Substantia Orbis, in materia generabilium et corruptibilium ante formam substantialem intelligere dimensiones non terminatas, secundum quas attendatur divisio materiae, ut diversas formas in diversis partibus recipere possit. Unde et post separationem formae substantialis a materia, adhuc dimensiones illae manent eaedem. Et sic materia sub illis dimensionibus existens, quamcumque formam accipiat, habet maiorem identitatem ad illud quod ex ea generatum fuerat quam aliqua pars aliae materiae sub quacumque forma existens. Et sic eadem materia ad corpus humanum reparandum reducetur quae prius materia eius fuit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut qualitas simplex non est forma substantialis elementi, sed accidens proprium eius et dispositio per quam materia efficitur propria tali formae; ita forma mixtionis; quae est forma resultans ex qualitatibus simplicibus ad medium venientibus, non est forma substantialis corporis mixti, sed est accidens proprium, et dispositio per quam materia fit necessaria ad formam. Corpus autem humanum praeter hanc formam mixtionis non habet aliam formam substantialem nisi animam rationalem: quia, si haberet aliam formam substantialem priorem, illa daret ei substantiale esse, et sic per eam constitueretur in genere substantiae; unde anima iam adveniret corpori constituto in genere substantiae; et sic comparatio animae ad corpus esset sicut comparatio formarum artificialium ad suas materias, quantum ad hoc quod constituuntur in genere substantiae per suam materiam. Unde coniunctio animae ad corpus esset accidentalis: quod est error antiquorum philosophorum, a Philosopho reprobatus in libro de Anima. Sequeretur etiam quod corpus humanum, et singulae partes eius, non aequivoce retinerent priora nomina: quod est contra Philosophum, in II de Anima. Unde, cum anima rationalis remaneat, nulla forma corporis humani substantialis cedit penitus in non-ens. Formarum autem accidentalium variatio non facit diversitatem in numero. Unde idem numero resurget: cum materia eadem numero resumatur, ut in praecedenti solutione dictum est.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum sit futurus idem numero homo qui resurget
Suppl q. 79 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit idem numero homo qui resurget. Sicut enim dicit Philosophus, in II de Generat., quaecumque habent speciem corruptibilem motam, non reiterantur eadem numero. Sed talis est substantia hominis secundum praesentem statum. Ergo non potest post mutationem mortis reiterari idem numero.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit idem numero homo qui resurget. Sicut enim dicit Philosophus, in II de Generat., quaecumque habent speciem corruptibilem motam, non reiterantur eadem numero. Sed talis est substantia hominis secundum praesentem statum. Ergo non potest post mutationem mortis reiterari idem numero.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 2 arg. 2
Praeterea, ubi est alia et alia humanitas, non est idem homo numero: unde Socrates et Plato sunt duo homines et non unus homo, quia alia est humanitas utriusque. Sed alia est humanitas hominis resurgentis ab ea quam nunc habet. Ergo non est idem homo numero.
Media probari potest dupliciter. Primo, quia humanitas, quae est forma totius, non est forma et substantia, sicut anima, sed est forma tantum. Huiusmodi autem formae cedunt penitus in non-ens: et sic non possunt iterari.
Secundo, quia humanitas resultat ex coniunctione partium. Sed non potest eadem numero coniunctio resumi quae prius fuit, quia iteratio identitati opponitur: iteratio enim numerum importat, identitas autem unitatem, quae se non compatiuntur. In resurrectione autem coniunctio iteratur. Ergo non est eadem coniunctio. Et sic nec eadem humanitas, nec idem homo.
Praeterea, ubi est alia et alia humanitas, non est idem homo numero: unde Socrates et Plato sunt duo homines et non unus homo, quia alia est humanitas utriusque. Sed alia est humanitas hominis resurgentis ab ea quam nunc habet. Ergo non est idem homo numero.
Media probari potest dupliciter. Primo, quia humanitas, quae est forma totius, non est forma et substantia, sicut anima, sed est forma tantum. Huiusmodi autem formae cedunt penitus in non-ens: et sic non possunt iterari.
Secundo, quia humanitas resultat ex coniunctione partium. Sed non potest eadem numero coniunctio resumi quae prius fuit, quia iteratio identitati opponitur: iteratio enim numerum importat, identitas autem unitatem, quae se non compatiuntur. In resurrectione autem coniunctio iteratur. Ergo non est eadem coniunctio. Et sic nec eadem humanitas, nec idem homo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 2 arg. 3
Praeterea, unus homo non est si est plura animalia. Ergo, si non est idem animal, non est unus homo numero. Sed ubi non est idem sensus, non est idem animal: quia animal definitur per sensum primum, scilicet tactum, ut patet in II de Anima. Sensus autem; cum non maneant in anima separata, ut quidam dicunt, non possunt idem numero resumi. Ergo in resurrectione non erit homo resurgens idem animal numero. Et sic nec idem homo.
Praeterea, unus homo non est si est plura animalia. Ergo, si non est idem animal, non est unus homo numero. Sed ubi non est idem sensus, non est idem animal: quia animal definitur per sensum primum, scilicet tactum, ut patet in II de Anima. Sensus autem; cum non maneant in anima separata, ut quidam dicunt, non possunt idem numero resumi. Ergo in resurrectione non erit homo resurgens idem animal numero. Et sic nec idem homo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 2 arg. 4
Praeterea, materia statuae principalior est in statua quam materia hominis in homine. quia artificialia tota sunt in genere substantiae ex materia, sed naturalia ex forma, ut patet per Philosophum, II Physic.; et Commentator idem dicit in II de Anima. Sed, si statua ex eodem aere reficiatur, non est eadem numero. Ergo multo minus, si homo ex eisdem pulveribus reficiatur, non erit idem homo numero.
Praeterea, materia statuae principalior est in statua quam materia hominis in homine. quia artificialia tota sunt in genere substantiae ex materia, sed naturalia ex forma, ut patet per Philosophum, II Physic.; et Commentator idem dicit in II de Anima. Sed, si statua ex eodem aere reficiatur, non est eadem numero. Ergo multo minus, si homo ex eisdem pulveribus reficiatur, non erit idem homo numero.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Iob 19, (27): quem visurus sum ego ipse et non alius: et loquitur de visione post resurrectionem (v. 25–26). Ergo idem homo numero resurget.
Sed contra: Est quod dicitur Iob 19, (27): quem visurus sum ego ipse et non alius: et loquitur de visione post resurrectionem (v. 25–26). Ergo idem homo numero resurget.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 2 arg. 5
Praeterea, Augustinus dicit, VIII de Trin., quod resurgere nihil est aliud quam reviviscere. Nisi autem idem homo numero rediret ad vitam qui mortuus est, non diceretur reviviscere. Ergo non resurget. Quod est contra fidem.
Praeterea, Augustinus dicit, VIII de Trin., quod resurgere nihil est aliud quam reviviscere. Nisi autem idem homo numero rediret ad vitam qui mortuus est, non diceretur reviviscere. Ergo non resurget. Quod est contra fidem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod necessitas ponendi resurrectionem est ex hoc ut homo finem ultimum, propter quem factus est, consequatur, quod in hac vita fieri non potest, nec in vita animae separatae: alias vane esset homo constitutus, si ad finem ad quem factus est, venire non posset. Et quia oportet quod illud idem numero ad finem perveniat quod propter finem est factum, ne in vanum factum esse videatur; oportet quod idem homo numero resurgat. Et hoc quidem fit dum eadem anima eidem numero corpori coniungitur. Alias enim non esset resurrectio, proprie loquendo, nisi idem homo repararetur. Unde ponere quod idem numero non sit qui resurget, est haereticum, derogans veritati Scripturae, quae resurrectionem praedicat.
R: Q.. 75 A. 1[t:suppl q. 75 a. 1] Q.. 75 A. 2[t:suppl q. 75 a. 2]
Respondeo dicendum quod necessitas ponendi resurrectionem est ex hoc ut homo finem ultimum, propter quem factus est, consequatur, quod in hac vita fieri non potest, nec in vita animae separatae: alias vane esset homo constitutus, si ad finem ad quem factus est, venire non posset. Et quia oportet quod illud idem numero ad finem perveniat quod propter finem est factum, ne in vanum factum esse videatur; oportet quod idem homo numero resurgat. Et hoc quidem fit dum eadem anima eidem numero corpori coniungitur. Alias enim non esset resurrectio, proprie loquendo, nisi idem homo repararetur. Unde ponere quod idem numero non sit qui resurget, est haereticum, derogans veritati Scripturae, quae resurrectionem praedicat.
R: Q.. 75 A. 1[t:suppl q. 75 a. 1] Q.. 75 A. 2[t:suppl q. 75 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Philosophus loquitur de iteratione quae fit per motum vel mutationem naturalem. Ostendit enim differentiam circulationis quae est in generatione et corruptione, ad circulationem quae est in motu caeli. Quia caelum per motum localem redit idem numero ad principium motus: quia habet substantiam incorruptibilem motam. Sed generabilia et corruptibilia per generationem redeunt ad idem specie, non ad idem numero: quia ex homine generatur semen, ex quo sanguis, et sic deinceps usquequo perveniatur ad hominem non eundem numero sed specie; et ex igne generatur aer, ex quo aqua, ex aqua terra, ex terra ignis non idem numero sed specie. Unde patet quod ratio inducta, secundum Philosophi intentionem non est ad propositum.
Vel dicendum quod aliorum generabilium et corruptibilium forma non est per se subsistens, ut post compositi corruptionem remanere valeat: sicut est de anima rationali, quae esse quod sibi in corpore acquirit, etiam post corpus retinet, et in participationem illius esse corpus per resurrectionem adducitur; cum non sit aliud esse corporis et aliud animae in homine, alias esset coniunctio animae et corporis accidentalis. Et sic interruptio nulla facta est in esse substantiali hominis, ut non possit idem numero redire homo propter interruptionem essendi: sicut accidit in aliis rebus corruptis, quarum esse omnino interrumpitur, forma non remanente, materia autem sub alio esse remanente.
Sed tamen nec etiam homo per generationem naturalem reiteratur idem numero. Quia corpus generati hominis non fit ex tota materia generantis. Unde est corpus diversum in numero: et per consequens anima, et totus homo.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod de humanitate, et qualibet forma totius, est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod idem secundum rem est forma totius et forma partis: forma partis, secundum quod perficit materiam; forma autem totius secundum quod ex ea tota ratio speciei consequitur. Et secundum hanc opinionem humanitas secundum rem non est aliud quam anima rationalis. Et sic, cum anima rationalis eadem numero resumatur, eadem numero erit humanitas. Et etiam post mortem manet: quamvis non sub ratione humanitatis, quia ex ea compositum rationem speciei non consequitur.
Alia opinio est Avicennae, quae verior videtur: quod forma totius non est forma partis tantum, nec forma aliqua alia praeter formam partis; sed est totum resultans ex compositione formae et materiae, comprehendens in se utrumque; et haec forma partis totius essentia vel quidditas dicitur. Quia ergo in resurrectione idem numero corpus erit et eadem numero anima rationalis, erit de necessitate eadem humanitas.
Ratio autem procedebat ac si humanitas esset quaedam alia forma superveniens formae et materiae. Quod falsum est.
Secunda autem ratio etiam non potest identitatem humanitatis impedire. Quia coniunctio significat actionem vel passionem. Quae quamvis diversa sit, non potest identitatem humanitatis impedire: quia actio et passio ex quibus erat humanitas, non sunt de essentia humanitatis; unde eorum diversitas non inducit diversitatem humanitatis. Constat enim quod generatio et resurrectio non sunt idem motus numero: nec tamen propter hoc identitas resurgentis impeditur. Similiter etiam nec impeditur identitas humanitatis si accipiatur coniunctio pro ipsa relatione. Quia relatio illa non est de essentia humanitatis, sed concomitatur eam: eo quod humanitas non est de illis formis quae sunt compositio et ordo, ut dicitur II Physic., sicut sunt formae artificiatorum; unde, existente alia compositione numero, non est eadem numero forma domus.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa optime concludit contra illos qui ponunt animam sensibilem et rationalem diversas in homine esse: quia secundum hoc anima sensitiva in homine non esset incorruptibilis, sicut nec in aliis animalibus. Unde in resurrectione non erit eadem anima sensibilis; et per consequens nec idem animal, nec idem homo.
Si autem ponamus quod eadem anima secundum substantiam in homine sit rationalis et sensibilis, nullas in hoc angustias patiemur. Quia animal definitur per sensum qui est anima sensitiva, sicut per formam essentialem; per sensum autem qui est potentia sensitiva, cognoscitur eius definitio sicut per formam accidentalem, quae maximam partem confert ad cognoscendum quod quid est, ut in I de Anima dicitur. Post mortem ergo manet anima sensibilis, sicut et anima rationalis, secundum substantiam. Sed potentiae sensitivae secundum quosdam non manent. Quae quidem potentiae cum sint accidentales proprietates, earum varietas identitatem animalis totius auferre non potest, nec etiam partium animalis. Nec dicuntur potentiae perfectiones vel actus organorum nisi sicut principia agendi, ut calor in igne.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod statua dupliciter potest considerari: vel secundum quod est substantia quaedam; vel secundum quod est artificiale quoddam. Et quia in genere substantiae ponitur ratione suae materiae, ideo, si consideretur secundum quod est substantia quaedam, est eadem numero statua quae ex eadem materia reparatur. Sed in genere artificialium ponitur secundum quod est forma. Quae accidens quoddam est, et transit, statua destructa. Et sic non redit idem numero: nec statua eadem numero esse potest. Sed forma hominis, scilicet anima, manet post dissolutionem corporis. Et ideo non est similis ratio.
Ad quartum dicendum quod statua dupliciter potest considerari: vel secundum quod est substantia quaedam; vel secundum quod est artificiale quoddam. Et quia in genere substantiae ponitur ratione suae materiae, ideo, si consideretur secundum quod est substantia quaedam, est eadem numero statua quae ex eadem materia reparatur. Sed in genere artificialium ponitur secundum quod est forma. Quae accidens quoddam est, et transit, statua destructa. Et sic non redit idem numero: nec statua eadem numero esse potest. Sed forma hominis, scilicet anima, manet post dissolutionem corporis. Et ideo non est similis ratio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum oporteat pulveres humani corporis ad eam partem corporis quae in eis dissoluta est, per resurrectionem redire
Suppl q. 79 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod oporteat pulveres humani corporis ad eam partem corporis quae in eis dissoluta est, per resurrectionem redire. Quia secundum Philosophum, in II de Anima, sicut se habet tota anima ad totum corpus, ita pars animae ad partem corporis, ut visus ad pupillam. Sed oportet quod post resurrectionem corpus resumatur ab eadem anima. Ergo oportet quod etiam partes corporis resumantur ad eadem membra in quibus eisdem partibus animae perficiantur.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod oporteat pulveres humani corporis ad eam partem corporis quae in eis dissoluta est, per resurrectionem redire. Quia secundum Philosophum, in II de Anima, sicut se habet tota anima ad totum corpus, ita pars animae ad partem corporis, ut visus ad pupillam. Sed oportet quod post resurrectionem corpus resumatur ab eadem anima. Ergo oportet quod etiam partes corporis resumantur ad eadem membra in quibus eisdem partibus animae perficiantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 3 arg. 2
Praeterea, diversitas materiae facit diversitatem in numero. Sed, si pulveres non redeant ad easdem partes, singulae partes non reficientur ex eadem materia ex qua prius constabant. Ergo non erunt eaedem numero. Sed si partes sunt diversae, et totum erit diversum: quia partes comparantur ad totum sicut materia ad formam ut patet in II Physic. Ergo non erit idem numero homo. Quod est contra veritatem resurrectionis.
Praeterea, diversitas materiae facit diversitatem in numero. Sed, si pulveres non redeant ad easdem partes, singulae partes non reficientur ex eadem materia ex qua prius constabant. Ergo non erunt eaedem numero. Sed si partes sunt diversae, et totum erit diversum: quia partes comparantur ad totum sicut materia ad formam ut patet in II Physic. Ergo non erit idem numero homo. Quod est contra veritatem resurrectionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 3 arg. 3
Praeterea, resurrectio ad hoc ordinatur quod homo operum suorum mercedem accipiat. Sed diversis operibus meritoriis vel demeritoriis diversae partes corporis deserviunt. Ergo oportet quod in resurrectione quaelibet pars ad suum statum redeat, ut pro suo modo praemietur.
Praeterea, resurrectio ad hoc ordinatur quod homo operum suorum mercedem accipiat. Sed diversis operibus meritoriis vel demeritoriis diversae partes corporis deserviunt. Ergo oportet quod in resurrectione quaelibet pars ad suum statum redeat, ut pro suo modo praemietur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Artificialia magis dependent ex sua materia quam naturalia. Sed in artificialibus, ad hoc quod idem artificiatum ex eadem materia reparetur, non oportet quod partes reducantur ad eundem situm. Ergo nec in homine oportet.
Sed contra: Artificialia magis dependent ex sua materia quam naturalia. Sed in artificialibus, ad hoc quod idem artificiatum ex eadem materia reparetur, non oportet quod partes reducantur ad eundem situm. Ergo nec in homine oportet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 3 arg. 4
Praeterea, variatio accidentis non facit diversitatem in numero. Sed situs partium est accidens quoddam. Ergo diversitas eius in homine non facit diversitatem; in numero.
Praeterea, variatio accidentis non facit diversitatem in numero. Sed situs partium est accidens quoddam. Ergo diversitas eius in homine non facit diversitatem; in numero.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in hac quaestione differt considerare quid fieri possit sine identitatis praeiudicio, et quid fiet ut congruentia servetur. Quantum ergo ad primum, sciendum est quod in homine possunt accipi diversae partes dupliciter: uno modo, diversae partes totius homogenei, sicut diversae partes carnis, vel diversae partes ossis; alio modo, diversae partes diversarum specierum totius heterogenei, sicut os et caro. Si ergo dicatur quod pars materiae redibit ad aliam partem speciei eiusdem, hoc non faciet nisi varietatem in situ partium. Situs autem partium variatus non variat speciem in totis homogeneis. Et sic, si materia unius partis redeat ad aliam, nullum praeiudicium generabitur identitati totius. Et ita etiam est in exemplo quod ponitur in littera: quia statua non redit eadem numero secundum formam, sed secundum materiam, secundum quam est substantia quaedam; sic autem statua est homogenea, quamvis non secundum formam artificialem.
Si autem dicatur quod materia unius partis redit ad aliam partem alterius speciei, sic de necessitate variatur non solum situs partium, sed etiam identitas earum: ita tamen si tota materia, aut aliquid quod erat de veritate humanae naturae in una, in aliam transferatur; non autem si aliquid quod erat in una parte superfluum, transferatur in aliam. Ablata autem identitate partium aufertur identitas totius, si loquimur de partibus essentialibus: non autem si loquimur de partibus accidentalibus, sicut sunt capilli et ungues, de quibus videtur loqui Augustinus.
Et sic patet qualiter translatio materiae de parte in partem tollit identitatem totius, et qualiter non.
Sed loquendo secundum congruentiam, magis probabile est quod etiam situs partium idem servabitur in resurrectione, praecipue quantum ad partes essentiales et organicas: quamvis forte non quantum ad accidentales, sicut sunt ungues et capilli.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de partibus organicis, et non de partibus similibus.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de partibus organicis, et non de partibus similibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod situs diversus partium materiae non facit diversitatem in numero: quamvis eam faciat diversitas materiae;
Ad secundum dicendum quod situs diversus partium materiae non facit diversitatem in numero: quamvis eam faciat diversitas materiae;
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 79 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod operatio, proprie loquendo, non est partis, sed totius. Unde praemium non debetur parti, sed toti.
Ad tertium dicendum quod operatio, proprie loquendo, non est partis, sed totius. Unde praemium non debetur parti, sed toti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 80: De integritate corporum resurgentium
Suppl q. 80 pr.
Deinde considerandum est de integritate corporum resurgentium.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum omnia membra corporis humani in ipso resurgant.
Secundo: utrum capilli et ungues.
Tertio: utrum humores.
Quarto: utrum totum id quod fuit in eo de veritate humanae naturae.
Quinto: utrum quidquid in eo materialiter fuerit.
Deinde considerandum est de integritate corporum resurgentium.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum omnia membra corporis humani in ipso resurgant.
Secundo: utrum capilli et ungues.
Tertio: utrum humores.
Quarto: utrum totum id quod fuit in eo de veritate humanae naturae.
Quinto: utrum quidquid in eo materialiter fuerit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum omnia membra corporis humani resurrectura sint
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 80 a. 3 co.[t:suppl q. 80 a. 3 co.]
Suppl q. 80 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non e omnia membra corporis humani resurgant. Remoto enim fine, frustra reparatur id quod est ad finem. Finis autem cuiuslibet membri est eius actus. Cum ergo nihil frustra sit in operibus divinis; et quorundam membrorum usus post resurrectionem non competat, praecipue genitalium, quia tunc neque nubent neque nubentur; videtur quod non omnia membra resurgent.
suppl q. 80 a. 3 co.[t:suppl q. 80 a. 3 co.]
Suppl q. 80 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non e omnia membra corporis humani resurgant. Remoto enim fine, frustra reparatur id quod est ad finem. Finis autem cuiuslibet membri est eius actus. Cum ergo nihil frustra sit in operibus divinis; et quorundam membrorum usus post resurrectionem non competat, praecipue genitalium, quia tunc neque nubent neque nubentur; videtur quod non omnia membra resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 1 arg. 2
Praeterea, intestina quaedam membra sunt. Sed non resurgent. Plena enim resurgere non possunt: quia immunditias continent. Nec vacua: quia nihil est vacuum in natura. Ergo non omnia membra resurgent.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Praeterea, intestina quaedam membra sunt. Sed non resurgent. Plena enim resurgere non possunt: quia immunditias continent. Nec vacua: quia nihil est vacuum in natura. Ergo non omnia membra resurgent.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 1 arg. 3
Praeterea, ad hoc corpus resurget ut praemietur de opere quod anima per ipsum gessit. Sed membrum propter furtum amputatum furi qui postea poenitentiam agit et salvatur, non potest in resurrectione remunerari: neque de bono, quia ad hoc non cooperatum est; neque de malo, quia poena membri in poenam hominis redundaret. Ergo non omnia membra resurgent cum homine.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Praeterea, ad hoc corpus resurget ut praemietur de opere quod anima per ipsum gessit. Sed membrum propter furtum amputatum furi qui postea poenitentiam agit et salvatur, non potest in resurrectione remunerari: neque de bono, quia ad hoc non cooperatum est; neque de malo, quia poena membri in poenam hominis redundaret. Ergo non omnia membra resurgent cum homine.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Magis pertinent ad veritatem humanae naturae alia membra quam capilli et ungues. Sed capilli et ungues restituentur homini in resurrectione, ut in littera dicitur. Ergo multo fortius alia membra.
Sed contra: Magis pertinent ad veritatem humanae naturae alia membra quam capilli et ungues. Sed capilli et ungues restituentur homini in resurrectione, ut in littera dicitur. Ergo multo fortius alia membra.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 1 arg. 4
Praeterea, Dei perfecta sunt opera. Sed resurrectio opere divino fiet. Ergo homo reparabitur perfectus in omnibus membris.
Praeterea, Dei perfecta sunt opera. Sed resurrectio opere divino fiet. Ergo homo reparabitur perfectus in omnibus membris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur in II de Anima, anima se habet ad corpus non solum in habitudine formae et finis, sed etiam in habitudine causae efficientis. Est enim comparatio animae ad corpus sicut comparatio artis ad artificiatum, ut dicitur in XIII de Animalibus: quidquid autem explicite in artificiato ostenditur, hoc totum implicite et originaliter in ipsa arte continetur. Et similiter quidquid in partibus corporis apparet, totum originaliter et quodammodo implicite in anima continetur. Sicut ergo artis opus non esset perfectum si artificiato aliquid deesset eorum quae ars continet, ita nec homo posset esse perfectus nisi totum quod in anima implicite continetur, exterius in corpore explicaretur: nec etiam corpus animae ad plenum proportionaliter responderet. Cum ergo oporteat in resurrectione corpus hominis esse animae totaliter correspondens, quia non resurget nisi secundum ordinem quem habet ad animam rationalem; oportet etiam hominem perfectum resurgere, utpote qui ad ultimam perfectionem consequendam reparatur: oportet quod omnia membra quae nunc sunt in corpore, in resurrectione hominis reparentur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod membra possunt dupliciter considerari in comparatione ad animam: vel secundum habitudinem materiae ad formam, vel secundum habitudinem instrumenti ad agentem; eadem enim est comparatio totius corporis ad totam animam et partium ad partes, ut dicitur in II de Anima. Si ergo membrum accipiatur secundum primam comparationem, finis eius non est operatio, sed magis perfectum esse speciei: quod etiam post resurrectionem requiretur. Si autem accipiatur secundum secundam comparationem, sic finis eius est operatio. Nec tamen sequitur quod, quando deficit operatio, frustra sit instrumentum: quia instrumentum non solum servit ad exequendam operationem agentis, sed ad ostendendam virtutem ipsius. Unde oportebit quod virtus potentiarum animae in instrumentis corporeis demonstretur, etsi nunquam in actum prodeant, ut ex hoc commendetur Dei sapientia.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod intestina resurgent in corpore, sicut et alia membra. Et plena erunt, non quidem turpibus superfluitatibus, sed nobilibus humiditatibus.
Ad secundum dicendum quod intestina resurgent in corpore, sicut et alia membra. Et plena erunt, non quidem turpibus superfluitatibus, sed nobilibus humiditatibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod actus quibus meremur non sunt, proprie loquendo, manus vel pedis, sed totius hominis: sicut et operatio artis non attribuitur serrae, sed artifici, ut principio. Quamvis ergo membrum quod ante poenitentiam est mutilatum, non sit cooperatum homini in statu illo quo gloriam post meretur, tamen ipse homo meretur ut totum praemietur, qui ex toto quod habet Deo servit.
Ad tertium dicendum quod actus quibus meremur non sunt, proprie loquendo, manus vel pedis, sed totius hominis: sicut et operatio artis non attribuitur serrae, sed artifici, ut principio. Quamvis ergo membrum quod ante poenitentiam est mutilatum, non sit cooperatum homini in statu illo quo gloriam post meretur, tamen ipse homo meretur ut totum praemietur, qui ex toto quod habet Deo servit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum capilli et ungues resurrecturi sint in homine
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 80 a. 3 co.[t:suppl q. 80 a. 3 co.]
Suppl q. 80 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod capilli et ungues non resurgent in homine. Sicut enim capilli et ungues ex superfluitatibus cibi generantur, ita urina et sudor et aliae huiusmodi faeces. Sed haec non resurgent cum corpore. Ergo nec capilli et ungues.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
suppl q. 80 a. 3 co.[t:suppl q. 80 a. 3 co.]
Suppl q. 80 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod capilli et ungues non resurgent in homine. Sicut enim capilli et ungues ex superfluitatibus cibi generantur, ita urina et sudor et aliae huiusmodi faeces. Sed haec non resurgent cum corpore. Ergo nec capilli et ungues.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 2 arg. 2
Praeterea, inter alias superfluitates quae ex cibo generantur, maxime accedit ad naturae humanae veritatem semen, quod est superfluum quo indigetur. Sed semen non resurget in corpore hominis. Ergo multo minus capilli et ungues resurgent.
Praeterea, inter alias superfluitates quae ex cibo generantur, maxime accedit ad naturae humanae veritatem semen, quod est superfluum quo indigetur. Sed semen non resurget in corpore hominis. Ergo multo minus capilli et ungues resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 2 arg. 3
Praeterea, nihil est perfectum anima rationali quod non sit perfectum anima sensibili. Sed capilli et ungues non sunt perfecti anima sensibili: quia eis, non sentimus, ut dicitur in I de Anima. Ergo, cum non resurgat corpus humanum nisi propter hoc quod est perfectum ab anima rationali, videtur quod capilli et ungues non resurgent.
Praeterea, nihil est perfectum anima rationali quod non sit perfectum anima sensibili. Sed capilli et ungues non sunt perfecti anima sensibili: quia eis, non sentimus, ut dicitur in I de Anima. Ergo, cum non resurgat corpus humanum nisi propter hoc quod est perfectum ab anima rationali, videtur quod capilli et ungues non resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Luc, 21, (18): capillus de capite vestro non peribit.
Sed contra: Est quod dicitur Luc, 21, (18): capillus de capite vestro non peribit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 2 arg. 4
Praeterea, capilli et ungues sunt dati in ornamentum homini. Sed corpora hominum, praecipue electorum, debent resurgere cum omni ornatu. Ergo debent resurgere cum capillis.
Praeterea, capilli et ungues sunt dati in ornamentum homini. Sed corpora hominum, praecipue electorum, debent resurgere cum omni ornatu. Ergo debent resurgere cum capillis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod anima se habet ad corpus animatum sicut ars ad artificiatum, et ad partes eius sicut ars ad sua instrumenta: unde et corpus animatum organicum dicitur. Ars autem utitur instrumentis quibusdam ad operis intenti executionem, et haec instrumenta sunt de prima intentione artis; utitur etiam aliis instrumentis ad conservationem principalium instrumentorum, et haec sunt de secunda intentione artis; sicut ars militaris utitur gladio ad bellum, et vagina ad gladii conservationem. Ita et in partibus corporis animati quaedam ordinantur ad operationes animae exequendas, sicut cor, hepar, manus et pes; quaedam autem ad conservationem aliarum partium, sicut folia sunt ad cooperimentum fructuum. Ita etiam capilli et ungues sunt in homine ad custodiam aliarum partium. Unde sunt de secunda perfectione corporis humani, quamvis non de prima. Et quia homo resurget in omni perfectione suae naturae, propter hoc oportet quod capilli et ungues resurgant in ipso.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illae superfluitates expelluntur a natura, quasi ad nihilum utiles: unde non pertinent ad perfectionem humani corporis. Secus autem est de illis superfluitatibus quas natura sibi retinet ad generationem capillorum et unguium, quibus indiget ad membrorum conservationem.
Ad primum ergo dicendum quod illae superfluitates expelluntur a natura, quasi ad nihilum utiles: unde non pertinent ad perfectionem humani corporis. Secus autem est de illis superfluitatibus quas natura sibi retinet ad generationem capillorum et unguium, quibus indiget ad membrorum conservationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod semine non indigetur ad perfectionem individui, sicut capillis: sed solum ad perfectionem speciei.
Ad secundum dicendum quod semine non indigetur ad perfectionem individui, sicut capillis: sed solum ad perfectionem speciei.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod capilli et ungues nutriuntur et augentur: et sic patet quod aliqua operatione participent. Quod non posset esse nisi essent partes aliquo modo ab anima perfectae. Et quia in homine non est nisi una anima, scilicet rationalis, constat quod ab anima rationali perfecta sunt: quamvis non usque ad hoc quod operationem sensus participent; sicut nec ossa, de quibus constat quod resurgent, et sunt de integritate individui.
Ad tertium dicendum quod capilli et ungues nutriuntur et augentur: et sic patet quod aliqua operatione participent. Quod non posset esse nisi essent partes aliquo modo ab anima perfectae. Et quia in homine non est nisi una anima, scilicet rationalis, constat quod ab anima rationali perfecta sunt: quamvis non usque ad hoc quod operationem sensus participent; sicut nec ossa, de quibus constat quod resurgent, et sunt de integritate individui.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum humores in corpore resurrecturi sint
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 82 a. 1 arg. 4[t:suppl q. 82 a. 1 arg. 4]
Suppl q. 80 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod humores in corpore non resurgent. Quia I Cor. 15, (50) dicitur: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Sed sanguis est principalior humor. Ergo non resurget in beatis, qui regnum Dei possidebunt. Et multo minus in aliis.
suppl q. 82 a. 1 arg. 4[t:suppl q. 82 a. 1 arg. 4]
Suppl q. 80 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod humores in corpore non resurgent. Quia I Cor. 15, (50) dicitur: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Sed sanguis est principalior humor. Ergo non resurget in beatis, qui regnum Dei possidebunt. Et multo minus in aliis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 3 arg. 2
Praeterea, humores sunt ad restaurationem deperditi. Sed post restaurationem nulla deperditio fiet. Ergo corpus non resurget cum humoribus.
Praeterea, humores sunt ad restaurationem deperditi. Sed post restaurationem nulla deperditio fiet. Ergo corpus non resurget cum humoribus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 3 arg. 3
Praeterea, illud quod est via generationis in corpore humano, nondum est ab anima rationali perfectum. Sed humores adhuc sunt in via generationis: quia sunt in potentia caro: et os. Ergo nondum sunt perfecti anima rationali. Sed corpus humanum non habet ordinem ad resurrectionem nisi secundum quod est anima rationali perfectum. Ergo humores in eo non resurgent.
Praeterea, illud quod est via generationis in corpore humano, nondum est ab anima rationali perfectum. Sed humores adhuc sunt in via generationis: quia sunt in potentia caro: et os. Ergo nondum sunt perfecti anima rationali. Sed corpus humanum non habet ordinem ad resurrectionem nisi secundum quod est anima rationali perfectum. Ergo humores in eo non resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Quod est de constitutione corporis humani, resurgent in eo. Sed humores sunt huiusmodi: ut patet per Augustinum, qui dicit quod corpus constat ex membris officialibus, officialia ex consimilibus, consimilia ex humoribus. Ergo humores resurgent in corpore.
Sed contra: Quod est de constitutione corporis humani, resurgent in eo. Sed humores sunt huiusmodi: ut patet per Augustinum, qui dicit quod corpus constat ex membris officialibus, officialia ex consimilibus, consimilia ex humoribus. Ergo humores resurgent in corpore.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 3 arg. 4
Praeterea, resurrectio nostra erit conformis resurrectioni Christi. Sed in Christo resurrexit sanguis: alias nunc vinum non transubstantiaretur in sanguinem eius in Sacramento Altaris. Ergo et in nobis resurget sanguis. Et eadem ratione alii humores.
Praeterea, resurrectio nostra erit conformis resurrectioni Christi. Sed in Christo resurrexit sanguis: alias nunc vinum non transubstantiaretur in sanguinem eius in Sacramento Altaris. Ergo et in nobis resurget sanguis. Et eadem ratione alii humores.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod quidquid pertinet ad integritatem humanae naturae, in resurgente hoc totum repurget, ratione praedicta. Unde oportet quod illa humiditas corporis resurgat in homine quae ad integritatem eius pertineat.
Est autem in homine triplex humiditas. Quaedam enim humiditas est in recedendo a perfectione huius individui: vel quia est in via corruptionis, et a natura abiicitur, sicut urina, sudor et sanies et huiusmodi; vel quia a natura ordinatur ad conservationem speciei in alio individuo, sive per actum generativae, sicut semen, sive per actum nutritivae, sicut lac. Et nulla talium humiditatum resurget: eo quod non est de perfectione individui resurgentis.
Secunda humiditas est quae nondum pervenit ad ultimam perfectionem quam natura operatur in individuo, sed est ad illam ordinata a natura. Et haec est duplex. Quia quaedam est quae habet aliquam formam determinatam, secundum quam continetur inter partes corporis: sicut sanguis et alii tres humores, quos natura ordinavit ad membra quae ex eis generantur, sed tamen habent aliquas formas determinatas, sicut et aliae partes corporis. Et ideo resurgent cum aliis partibus corporis.
Quaedam vero humiditas est in via transeundi de forma in formam, scilicet de forma humoris in formam membri. Et talis humiditas non resurget. Quia post resurrectionem partes corporis singulae in suis formis stabilientur, ut una in aliam non transeat. Et ideo non resurget illa humiditas quae est in ipso actu transeundi de forma in formam. Haec autem humiditas potest in duplici statu accipi. Vel secundum quod est in principio transmutationis: et sic vocatur ros, illa scilicet humiditas quae est in foraminibus parvarum venarum. Vel secundum quod est in progressu transmutationis et incipit iam dealbari: et sic vocatur cambium. In neutro autem statu resurget.
Tertium genus humiditatis est quod iam pervenit ad ultimam perfectionem quam natura intendit in corpore individui: quae iam est dealbata et incorporata membris. Et haec vocatur gluten. Et, cum sit de substantia membrorum, resurget, sicut alia membra resurgunt.
R: Q.. 80 A. 1[t:suppl q. 80 a. 1] Q.. 80 A. 2[t:suppl q. 80 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod caro et sanguis in verbis illis Apostoli non accipiuntur pro substantia carnis et sanguinis, sed pro operibus carnis et sanguinis, quae sunt opera peccati, vel opera animalis vitae. Vel, secundum quod dicit Augustinus, in Epistola ad Consentium, caro et sanguis accipitur ibi pro corruptione quae nunc dominatur in carne et sanguine. Unde et subditur in verbis Apostoli: neque corruptio incorruptionem.
Ad primum ergo dicendum quod caro et sanguis in verbis illis Apostoli non accipiuntur pro substantia carnis et sanguinis, sed pro operibus carnis et sanguinis, quae sunt opera peccati, vel opera animalis vitae. Vel, secundum quod dicit Augustinus, in Epistola ad Consentium, caro et sanguis accipitur ibi pro corruptione quae nunc dominatur in carne et sanguine. Unde et subditur in verbis Apostoli: neque corruptio incorruptionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut membra servientia generationi erunt post resurrectionem ad integritatem humanae naturae, non ad operationem quae nunc exercetur per membra illa; ita et humores erunt in corpore, non ad restaurationem deperditi, sed ad integritatem humanae naturae reparandam, et ad virtutis naturalis ostensionem.
B: (Job 9:28)[b:Job 9:28]
Ad secundum dicendum quod, sicut membra servientia generationi erunt post resurrectionem ad integritatem humanae naturae, non ad operationem quae nunc exercetur per membra illa; ita et humores erunt in corpore, non ad restaurationem deperditi, sed ad integritatem humanae naturae reparandam, et ad virtutis naturalis ostensionem.
B: (Job 9:28)[b:Job 9:28]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut elementa sunt in via generationis respectu corporum mixtorum, quia sunt eorum materia, non autem ita quod semper sint in transeundo in corpore mixto, ita etiam se habent humores ad membra. Et propter hoc, sicut elementa in partibus universi habent formas determinatas, ratione quarum sunt de perfectione universi, sicut et corpora mixta; ita etiam humores sunt de perfectione corporis humani sicut et aliae partes, quamvis non perveniant ad totam perfectionem, sicut aliae partes; nec elementa habent ita perfectas formas sicut mixta. Sicut autem partes omnes universi a Deo perfectionem consequuntur non aequaliter, sed secundum suum modum unumquodque; ita etiam humores aliquo modo perficiuntur ab anima rationali, non tamen eodem modo sicut partes perfectiores.
Ad tertium dicendum quod, sicut elementa sunt in via generationis respectu corporum mixtorum, quia sunt eorum materia, non autem ita quod semper sint in transeundo in corpore mixto, ita etiam se habent humores ad membra. Et propter hoc, sicut elementa in partibus universi habent formas determinatas, ratione quarum sunt de perfectione universi, sicut et corpora mixta; ita etiam humores sunt de perfectione corporis humani sicut et aliae partes, quamvis non perveniant ad totam perfectionem, sicut aliae partes; nec elementa habent ita perfectas formas sicut mixta. Sicut autem partes omnes universi a Deo perfectionem consequuntur non aequaliter, sed secundum suum modum unumquodque; ita etiam humores aliquo modo perficiuntur ab anima rationali, non tamen eodem modo sicut partes perfectiores.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum totum quod fuit in corpore de veritate humanae naturae, resurrecturum sit in ipso
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 80 a. 5 co.
suppl q. 82 a. 1 arg. 4[t:suppl q. 80 a. 5 co.][t:suppl q. 82 a. 1 arg. 4]
Suppl q. 80 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non totum quod fuit in corpore de veritate humanae naturae, resurget in ipso. Quia cibus convertitur in veritatem humanae naturae. Sed aliquando carnes bovis sumuntur in cibum. Si ergo resurget quidquid fuit de veritate humanae naturae, resurget etiam caro bovis: Quod est inconveniens.
suppl q. 80 a. 5 co.
suppl q. 82 a. 1 arg. 4[t:suppl q. 80 a. 5 co.][t:suppl q. 82 a. 1 arg. 4]
Suppl q. 80 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non totum quod fuit in corpore de veritate humanae naturae, resurget in ipso. Quia cibus convertitur in veritatem humanae naturae. Sed aliquando carnes bovis sumuntur in cibum. Si ergo resurget quidquid fuit de veritate humanae naturae, resurget etiam caro bovis: Quod est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 arg. 2
Praeterea, costa Adae fuit de veritate humanae naturae in ipso, sicut et costa nostra in nobis. Sed costa Adae non resurget in eo, sed in Heva: alias Heva non resurgeret, quae de costa illa formata est. Ergo non resurget in homine quidquid fuit in eo de veritate humanae naturae.
Praeterea, costa Adae fuit de veritate humanae naturae in ipso, sicut et costa nostra in nobis. Sed costa Adae non resurget in eo, sed in Heva: alias Heva non resurgeret, quae de costa illa formata est. Ergo non resurget in homine quidquid fuit in eo de veritate humanae naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 arg. 3
Praeterea, non potest esse quod idem in diversis hominibus resurgat. Sed potest esse quod aliquid fuit de veritate humanae naturae in diversis hominibus: sicut si aliquis carnibus humanis vescatur, quae in substantiam eius transeant. Ergo non resurget in aliquo quidquid fuit de veritate humanae naturae in ipso.
Praeterea, non potest esse quod idem in diversis hominibus resurgat. Sed potest esse quod aliquid fuit de veritate humanae naturae in diversis hominibus: sicut si aliquis carnibus humanis vescatur, quae in substantiam eius transeant. Ergo non resurget in aliquo quidquid fuit de veritate humanae naturae in ipso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 arg. 4
Si dicatur quod non quidquid est in carnibus comestis est de veritate humanae naturae, et ita aliquid eorum potest resurgere in primo et aliquid in secundo: contra. De veritate humanae naturae maxime videtur esse illud quod a parentibus trahitur. Sed, si aliquis non comedens nisi carnes humanas filium generet, oportet quod illud quod filius a parente trahit, fuerit de carnibus aliorum hominum, quas pater suus comedit: quia semen est de superfluo alimenti, ut Philosophus probat, in libro de Animalibus. Ergo illud quod est de veritate humanae naturae in puero isto, fuit etiam de veritate humanae naturae in aliis hominibus, quorum carnes pater comedit.
Si dicatur quod non quidquid est in carnibus comestis est de veritate humanae naturae, et ita aliquid eorum potest resurgere in primo et aliquid in secundo: contra. De veritate humanae naturae maxime videtur esse illud quod a parentibus trahitur. Sed, si aliquis non comedens nisi carnes humanas filium generet, oportet quod illud quod filius a parente trahit, fuerit de carnibus aliorum hominum, quas pater suus comedit: quia semen est de superfluo alimenti, ut Philosophus probat, in libro de Animalibus. Ergo illud quod est de veritate humanae naturae in puero isto, fuit etiam de veritate humanae naturae in aliis hominibus, quorum carnes pater comedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 arg. 5
Si dicatur quod illud quod erat de veritate humanae naturae in carnibus hominum comestorum non transit in semen, sed illud quod erat ibi de veritate humanae naturae non existens: contra. Ponatur quod aliquis cibetur solum embryis, in quibus nihil videtur esse quod non sit de veritate humanae naturae, quia totum quod est in eis a parentibus trahitur. Si ergo superfluitas cibi convertitur in semen, oportet quod illud quod fuit de veritate humanae naturae in embryis, quae etiam ad resurrectionem pertinent postquam animam rationalem perceperunt, sit etiam de veritate humanae naturae in puero qui ex tali semine generatur. Et sic, cum non possit idem resurgere in duobus, non poterit in quolibet resurgere quidquid fuit de veritate humanae naturae in ipso.
Si dicatur quod illud quod erat de veritate humanae naturae in carnibus hominum comestorum non transit in semen, sed illud quod erat ibi de veritate humanae naturae non existens: contra. Ponatur quod aliquis cibetur solum embryis, in quibus nihil videtur esse quod non sit de veritate humanae naturae, quia totum quod est in eis a parentibus trahitur. Si ergo superfluitas cibi convertitur in semen, oportet quod illud quod fuit de veritate humanae naturae in embryis, quae etiam ad resurrectionem pertinent postquam animam rationalem perceperunt, sit etiam de veritate humanae naturae in puero qui ex tali semine generatur. Et sic, cum non possit idem resurgere in duobus, non poterit in quolibet resurgere quidquid fuit de veritate humanae naturae in ipso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Quidquid fuit de veritate humanae naturae, fuit perfectum anima rationali. Sed ex hoc habet corpus humanum ordinem ad resurrectionem, quia fuit anima rationali perfectum. Ergo quidquid fuit de veritate humanae naturae, resurget in unoquoque.
Sed contra: Quidquid fuit de veritate humanae naturae, fuit perfectum anima rationali. Sed ex hoc habet corpus humanum ordinem ad resurrectionem, quia fuit anima rationali perfectum. Ergo quidquid fuit de veritate humanae naturae, resurget in unoquoque.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 arg. 6
Praeterea, si a corpore hominis subtrahatur aliquid quod est de veritate humanae naturae in ipso, non erit corpus hominis perfectum. Sed omnis imperfectio tolletur in resurrectione: praecipue ab electis, quibus promissum est, Luc. 21, (18), quod capillus de capite eorum non peribit. Ergo quidquid fuit de veritate humanae naturae, resurget in homine.
Praeterea, si a corpore hominis subtrahatur aliquid quod est de veritate humanae naturae in ipso, non erit corpus hominis perfectum. Sed omnis imperfectio tolletur in resurrectione: praecipue ab electis, quibus promissum est, Luc. 21, (18), quod capillus de capite eorum non peribit. Ergo quidquid fuit de veritate humanae naturae, resurget in homine.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod unumquodque, sicut se habet ad esse, ita se habet ad veritatem, ut dicitur in II Metaphys.: quia illa res vera est quae est ita ut videtur cognitori secundum actum. Et propter: hoc Avicenna dicit quod veritas uniuscuiusque rei est proprietas sui esse, quod stabilitum est ei. Et secundum hoc, aliquid dicetur esse de veritate humanae naturae quia proprie pertinet ad esse humanae naturae. Et hoc est quod participat formam humanae naturae: sicut verum aurum dicitur quod habet veram formam auri, ex qua est proprium esse auri.
Ut ergo videatur quid sit illud quod est de veritate humanae naturae, sciendum est quod circa hoc est triplex opinio. Quidam enim posuerunt quod nihil de novo esse incipit de veritate humanae naturae, sed quidquid ad veritatem humanae naturae pertinet, totum fuit in ipsa institutione humanae naturae de veritate eius; et hoc per seipsum multiplicatur, ut ex eo possit semen decidi a generante, ex quo filius generetur; in quo etiam illa pars decisa multiplicatur, et ad perfectam quantitatem pervenit per augmentum, et sic deinceps; et ita multiplicatum est totum genus humanum. Unde, secundum opinionem hanc, quidquid ex alimento generatur, quamvis videatur speciem carnis aut sanguinis habere, non tamen pertinet ad veritatem humanae naturae.
Alii vero dixerunt quod aliquid de novo additur ad veritatem humanae naturae per transmutationem naturalem alimenti in corpus humanum, considerata veritate humanae naturae in specie, ad cuius conservationem ordinatur actus generativae virtutis. Si autem veritas humanae naturae in individuo consideretur, ad cuius conservationem et perfectionem actus nutritivae virtutis ordinatur, non additur aliquid per alimentum quod sit primo de veritate humanae naturae huius individui, sed solum secundario. Ponunt enim quod veritas humanae naturae primo et principaliter consistit in humido radicali, ex quo est prima constitutio humani generis: quod autem convertitur de alimento in veram carnem et sanguinem, non est principaliter de necessitate humanae naturae illius individui, sed secundario; sed potest esse principaliter de veritate humanae naturae alterius individui, quod ex semine illius generatur. Semen enim ponunt esse superfluum alimenti: vel cum admixtione alicuius quod est primo de veritate humanae naturae in generante, ut quidam dicunt; vel sine admixtione eius, ut dicunt alii. Et sic quod est humidum nutrimentale in uno, fit humidum radicale in alio.
Tertia opinio est quod aliquid de novo incipit esse principaliter de veritate humanae naturae etiam in isto individuo. Quia non est distinctio talis in corpore humano ut aliqua pars materialis signata de necessitate per totam vitam remaneat: sed ad hoc indifferenter se habet quaelibet pars signata accepta, quod manet semper quantum ad id quod est speciei in ea, sed potest fluere et refluere quantum ad id quod est materiae in ipsa. Et sic humidum nutrimentale non distinguitur a radicali ex parte principii, ut dicatur radicale quod est ex semine generatum, nutrimentale quod generatur ex cibo: sed magis distinguitur ex termino, quod radicale dicitur quod ad terminum generationis pervenit per actum generativae vel etiam nutritivae virtutis; se nutrimentale, quod nondum pervenit ad hunc terminum; sed est adhuc in via nutriendi.
Et hae tres opiniones in II libro Sententiarum, dist. 30, plenius percunctatae et investigatae sunt. Et ideo non debent hic repeti, nisi quantum ad propositum pertinet.
Sciendum est ergo quod secundum has opiniones diversimode ad hanc quaestionem oportet respondere. Prima opinio, per viam multiplicationis quam ponit, potest ponere perfectionem humanae naturae, et quantum ad numerum individuorum et quantum ad debitam quantitatem uniuscuiusque individui, absque eo quod ex alimento generatum est; quod quidem non additur nisi ad resistendum consumptioni quae posset induci per actionem caloris naturalis, sicut argento apponitur plumbum ne ex liquefactione consumatur. Unde, cum in resurrectione oporteat naturam humanam in sua perfectione reparari, nec calor naturalis tunc agat ad consumptionem humidi naturalis, nulla necessitas erit quod resurgat aliquid in homine quod ex alimento sit generatum: sed resurget tantum illud quod fuit de veritate humanae naturae individui, et per decisionem et multiplicationem ad praedictam perfectionem pervenit in numero et quantitate.
Secunda autem opinio, quia ponit quod eo quod adgeneratur ex nutrimento, indigetur ad perfectionem quantitatis individui et ad multiplicationem quae fit per generationem, necesse habet ponere aliquid de hoc in quod conversum est alimentum, resurgere: non tamen totum, sed solum quantum indigetur ad perfectam reintegrationem humanae naturae in omnibus suis individuis. Unde ponit haec opinio quod totum illud quod fuit in substantia seminis, resurget in illo homine qui ex illo semine generatus est: quia hoc est principaliter de veritate humanae naturae in ipso. De eo autem quod postea advenit per nutrimentum, tantum resurget in eo quantum est necessarium ad perfectionem quantitatis: et non totum, quia hoc non pertinet aliter ad veritatem humanae naturae nisi quatenus natura indiget eo ad perfectionem quantitatis. Sed quia hoc humidum nutrimentale fluit et refluit, hoc ordine reparabitur quod illud quod primo fuit de substantia corporis hominis, totum reparabitur; et de eo quod secundo et tertio et deinceps advenit, quantum necessarium est ad quantitatem reintegrandam, duplici ratione.
Primo, quia super hoc quod advenit inductum fuit ut illud quod primo erat deperditum repararetur: et ita non ita principaliter pertinet ad veritatem humanae naturae sicut praecedens. Secundo, quia adiunctio humidi extranei ad primum humidum radicale facit quod totum permixtum non ita perfecte participet veritatem speciei sicut primum participabat. Et ponit exemplum Philosophus, in I de Generat., de aqua permixta vino, quae semper virtutem vini debilitat, ita quod in fine ipsum aquosum reddit. Unde, sicut secunda aqua, quamvis assumatur in speciem vini, non tamen ita perfecte speciem vini participat sicut prima quae in vinum assumebatur, ita illud quod de alimento secundo in carnem convertitur, non ita perfecte attingit ad speciem carnis sicut quod primo convertebatur. Et ideo non ita pertinet ad veritatem humanae naturae, nec ad resurrectionem. Sic ergo patet quod haec opinio ponit resurgere totum id quod est de veritate humanae naturae principaliter, non autem totum quod est de veritate humanae naturae secundario.
Tertia autem opinio quantum ad aliquid differt a secunda, et quantum ad aliquid convenit cum ea. Differt quidem quantum ad hoc, quod ponit totum quod est sub forma carnis et ossis eadem ratione ad veritatem humanae naturae pertinere. Quia non distinguit aliquid materiale signatum permanens in homine toto tempore vitae eius, quod per se pertinet ad veritatem humanae naturae et primo; et aliquid fluens et refluens, quod pertinet ad veritatem humanae naturae solum propter quantitatis perfectionem, non propter primum esse speciei; sicut secunda opinio dicebat. Sed ponit omnes partes quae non sunt praeter intentionem naturae adgeneratae, pertinere ad veritatem humanae naturae quantum ad id quod habent de specie, quia sic manent; non autem quantum ad id quod habent de materia, quia sic fluunt et refluunt indifferenter; ut ita etiam intelligamus contingere in partibus unius hominis sicut contingit in tota multitudine civitatis, quia singuli subtrahuntur a multitudine per mortem, aliis in loco eorum succedentibus; unde partes multitudinis fluunt et refluunt materialiter, sed formaliter manent, quia ad eadem officia et ordines substituuntur alii a quibus priores subtrahebantur, unde respublica una numero remanere dicitur. Et similiter etiam dum, quibusdam partibus fluentibus alia reparantur in eadem figura et in eodem situ, omnes partes fluunt et refluunt secundum materiam sed manent secundum speciem, manet nihilominus homo idem numero.
Sed convenit tertia cum secunda opinione quia ponit quod partes secundo advenientes non ita perfecte attingunt ad veritatem speciei sicut quae primo advenerunt. Et ideo idem quod ponit resurgere in homine secunda opinio, ponit tertia: sed non penitus eadem ratione. Ponit enim totum illud quod ex semine generatum est resurgere, non quia alia ratione pertineat ad veritatem humanae naturae quam hoc quod postea advenit: sed quia perfectius veritatem speciei participat. Quem ordinem ponebat secunda opinio in his quae postea adveniunt ex alimento. In quo etiam haec opinio concordat cum illa.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod res naturalis non est id quod est ex sua materia, sed ex sua forma. Unde, quamvis illud materiae quod quandoque fuit sub forma carnis bovinae, resurgat in homine sub forma carnis humanae, non sequitur quod resurgat caro bovis, sed caro hominis. Ita enim etiam posset concludi quod resurgeret limus de quo formatum est corpus Adae. Tamen prima opinio concedit hanc rationem.
Ad primum ergo dicendum quod res naturalis non est id quod est ex sua materia, sed ex sua forma. Unde, quamvis illud materiae quod quandoque fuit sub forma carnis bovinae, resurgat in homine sub forma carnis humanae, non sequitur quod resurgat caro bovis, sed caro hominis. Ita enim etiam posset concludi quod resurgeret limus de quo formatum est corpus Adae. Tamen prima opinio concedit hanc rationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod costa illa non fuit in Adam de perfectione individui, sed ordinata ad multiplicationem speciei. Unde non resurget in Adam, sed in Heva: sicut et semen non resurget in generante, sed in generato.
Ad secundum dicendum quod costa illa non fuit in Adam de perfectione individui, sed ordinata ad multiplicationem speciei. Unde non resurget in Adam, sed in Heva: sicut et semen non resurget in generante, sed in generato.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod secundum primam opinionem facile est ad hoc respondere. Quia carnes comestae nunquam sunt de veritate humanae naturae in comedente; fuerunt autem de veritate humanae naturae in eo cuius carnes comeduntur. Et ita resurgent in primo, et non in secundo.
Sed secundum secundam opinionem et tertiam, unusquisque in illo resurget in quo magis accessit ad perfectam participationem virtutis speciei. Et si aequaliter in utroque accesserit, resurget in illo in quo primo fuit; quia in eo primo habuit ordinem ad resurrectionem ex coniunctione ad animam rationalem illius hominis. Et ideo, si in carnibus comestis fuit aliqua superfluitas quae non pertineret ad veritatem humanae naturae in primo, resurgere poterit in secundo. Alias, illud quod pertinebat ad resurrectionem in primo, resurget in eo et non in secundo: sed in loco eius sumeretur vel aliquid de eo quod ex aliis cibis in carnem secundi conversum est; vel, si nullo cibo unquam pastus fuisset nisi carnibus humanis, divina virtute aliunde suppleretur quantum indigeretur ad perfectionem quantitatis; sicut etiam supplet in illis qui ante perfectam aetatem decedunt. Nec per hoc aliquid praeiudicatur identitati in numero: sicut nec praeiudicatur per hoc quod partes secundum materiam fluunt et refluunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod secundum primam opinionem facile est solvere. Quia ponit quod semen non est ex superfluo alimenti. Unde carnes comestae non transeunt in semen, ex quo puer generatur.
Sed secundum alias duas opiniones, dicendum est quod non est possibile quod totum quod fuit in carnibus comestis in semen convertatur: quia post multam depurationem cibi pervenitur ad decoctionem seminis, quod est superfluitas ultimi cibi. Illud autem quod de carnibus comestis in semen convertitur, pertinet magis ad veritatem humanae naturae in eo quod ex semine nascitur, quam in illo ex cuius carnibus semen est generatum. Et ideo, secundum regulam prius datam, hoc quod in semen conversum est, resurget in eo qui ex semine nascitur; residuum autem materiae resurget in illo ex cuius carnibus comestis semen est generatum.
Ad quartum dicendum quod secundum primam opinionem facile est solvere. Quia ponit quod semen non est ex superfluo alimenti. Unde carnes comestae non transeunt in semen, ex quo puer generatur.
Sed secundum alias duas opiniones, dicendum est quod non est possibile quod totum quod fuit in carnibus comestis in semen convertatur: quia post multam depurationem cibi pervenitur ad decoctionem seminis, quod est superfluitas ultimi cibi. Illud autem quod de carnibus comestis in semen convertitur, pertinet magis ad veritatem humanae naturae in eo quod ex semine nascitur, quam in illo ex cuius carnibus semen est generatum. Et ideo, secundum regulam prius datam, hoc quod in semen conversum est, resurget in eo qui ex semine nascitur; residuum autem materiae resurget in illo ex cuius carnibus comestis semen est generatum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod embrya non pertinent ad resurrectionem ante animationem per animam rationalem. In quo statu iam multum advenit supra substantiam seminis de substantia nutrimenti, qua puer in utero matris nutritur. Et ideo, si aliquis embryis vescatur, et ex superfluo illius cibi generetur aliquis, illud quod erit in substantia seminis, resurget quidem in eo qui ex semine generatur: nisi in illo contineretur aliquid quod fuisset de substantia seminum in illis ex quorum carnibus comestis semen generatum est; quia hoc resurgeret in primo, et non in secundo. Residuum autem carnium comestarum, quod non est conversum in semen, constat quod resurgeret in primo, utrique divina potentia supplente quod deest.
Prima autem opinio hac obiectione non arctatur: cum non ponat semen esse ex superfluo alimenti. Sed aliae multae rationes sunt contra eam: ut in II libro, dist. 30, patuit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum quidquid fuit materialiter in membris hominis, totum resurrecturum sit
Suppl q. 80 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod quidquid fuit materialiter in membris hominis, totum resurget. Minus enim videntur pertinere ad resurrectionem capilli quam alia membra. Sed quidquid fuit in capillis, totum resurget, etsi non in capillis, saltem in aliis partibus corporis: ut Augustinus dicit, in littera. Ergo multo fortius quidquid in aliis membris materialiter fuit, totum resurget.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod quidquid fuit materialiter in membris hominis, totum resurget. Minus enim videntur pertinere ad resurrectionem capilli quam alia membra. Sed quidquid fuit in capillis, totum resurget, etsi non in capillis, saltem in aliis partibus corporis: ut Augustinus dicit, in littera. Ergo multo fortius quidquid in aliis membris materialiter fuit, totum resurget.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 5 arg. 2
Praeterea, sicut partes carnis secundum speciem perficiuntur ab anima rationali, ita partes secundum materiam. Sed corpus humanum habet ordinem ad resurrectionem ex hoc quod fuit anima rationali perfectum. Ergo non solum partes secundum speciem, sed omnes partes secundum materiam resurgent.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Praeterea, sicut partes carnis secundum speciem perficiuntur ab anima rationali, ita partes secundum materiam. Sed corpus humanum habet ordinem ad resurrectionem ex hoc quod fuit anima rationali perfectum. Ergo non solum partes secundum speciem, sed omnes partes secundum materiam resurgent.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 5 arg. 3
Praeterea, ex parte illa accidit corpori totalitas ex qua parte accidit ei divisio in partes. Sed divisio in partes accidit corpori secundum materiam, cuius dispositio est quantitas, secundum quam dividitur. Ergo et totalitas corporis attenditur secundum partes materiae. Si ergo non omnes partes materiae resurgent, non totum corpus resurget. Quod est inconveniens.
Praeterea, ex parte illa accidit corpori totalitas ex qua parte accidit ei divisio in partes. Sed divisio in partes accidit corpori secundum materiam, cuius dispositio est quantitas, secundum quam dividitur. Ergo et totalitas corporis attenditur secundum partes materiae. Si ergo non omnes partes materiae resurgent, non totum corpus resurget. Quod est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Partes secundum materiam non manent in corpore, sed fluunt et refluunt: ut patet per illud quod dicitur in I de Generatione. Si ergo omnes partes secundum materiam resurgent, vel erit corpus resurgentis densissimum; vel erit immoderatae quantitatis.
Sed contra: Partes secundum materiam non manent in corpore, sed fluunt et refluunt: ut patet per illud quod dicitur in I de Generatione. Si ergo omnes partes secundum materiam resurgent, vel erit corpus resurgentis densissimum; vel erit immoderatae quantitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 5 arg. 4
Praeterea, quidquid est de veritate humanae naturae in uno homine, totum potest esse pars materiae in alio homine qui eius carnibus vescitur. Si ergo omnes partes secundum materiam resurgant in aliquo, sequetur quod resurget in uno id quod est de veritate humanae naturae in alio. Quod est inconveniens.
Praeterea, quidquid est de veritate humanae naturae in uno homine, totum potest esse pars materiae in alio homine qui eius carnibus vescitur. Si ergo omnes partes secundum materiam resurgant in aliquo, sequetur quod resurget in uno id quod est de veritate humanae naturae in alio. Quod est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod illud quod est in homine materialiter, non habet ordinem ad resurrectionem nisi secundum quod pertinet ad veritatem humanae naturae: quia secundum hoc habet ordinem ad animam rationalem. Illud autem totum quod est in homine materialiter, pertinet quidem ad veritatem humanae naturae quantum ad id quod habet de specie, sed non totum considerata materiae totalitate, quia; tota materia quae fuit in homine a principio vitae usque ad finem, excederet quantitatem debitam speciei: ut tertia opinio dicit, quae probabilior inter ceteras mihi videtur. Et ideo totum quod est in homine resurget considerata totalitate speciei, quae attenditur secundum quantitatem, figuram, situm et ordinem partium: non autem resurget totum considerata totalitate materiae.
Secunda autem opinio et prima non utuntur hac distinctione, sed distinguunt inter partes quarum utraque habet speciem et materiam. Conveniunt autem hae duae opiniones in hoc quod utraque dicit quod illud quod est ex semine generatum, totum resurget, etiam totalitate materiae considerata. Differunt autem in hoc quod de eo quod ex alimento generatur, nihil resurgere ponit prima opinio; secunda vero aliquid eius resurgere ponit, et non totum, ut ex dictis patet.
R: Q.. 80 A. 4[t:suppl q. 80 a. 4]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut quidquid est in aliis partibus corporis resurget considerata totalitate speciei, non autem considerata totalitate materiae, ita etiam est de capillis. In aliis autem partibus advenit aliquid ex nutrimento quod facit augmentum: et hoc computatur ut alia pars, considerata totalitate speciei, quia obtinet alium locum et situm in corpore, et substat aliis partibus dimensionis. Aliquid autem advenit quod non facit augmentum, sed cedit in restaurationem deperditi nutriendo: et non computatur ut alia pars totius considerati secundum speciem, cum non obtineat alium locum vel situm in corpore quam pars quae defluxit tenebat; quamvis possit alia pars computari considerata totalitate materiae. Et similiter est de capillis. Augustinus ergo loquitur de incisionibus capillorum quae erant partes facientes augmentum. Et ideo oportet quod resurgant: non tamen in quantitate capillorum, ne sit quantitas immoderata; sed in aliis partibus, ut necessarium indicabit divina providentia. Vel loquitur in casu illo quando aliis partibus deficiet. Tunc enim eorum defectus poterit ex superfluitatibus capillorum reparari.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod secundum tertiam opinionem eaedem sunt partes secundum speciem, et secundum materiam. Non enim illa distinctione utitur Philosophus, in I de Generatione ad distinguendum diversas partes: sed ad ostendendum quod eaedem partes possunt considerari et secundum speciem, quantum ad illud quod esi formae et speciei in ipsis, et secundum materiam, quantum ad illud quod subest formae et speciei. Constat autem quod materia carnis non habet ordinem ad animam rationalem nisi inquantum est sub tali forma. Et ideo ratione eius habet ordinem ad resurrectionem.
Sed prima et secunda opinio, quae ponunt alias esse partes quae sunt secundum speciem et alias quae sunt secundum materiam, dicunt quod anima, quamvis utrasque partes perficiat, tamen perficit partes secundum materiam mediantibus partibus secundum speciem. Et ideo non habent aequaliter ordinem ad resurrectionem.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 80 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod in materia generabilium et corruptibilium dimensiones interminatas oportet intelligere ante receptionem formae substantialis. Et ideo divisio quae est secundum huiusmodi dimensiones, proprie pertinet ad materiam. Sed quantitas completa et terminata advenit materiae post formam substantialem. Unde divisio quae fit secundum dimensiones terminatas, respicit speciem: praecipue quando ad rationem speciei pertinet determinatus situs partium, sicut est in corpore humano.
Ad tertium dicendum quod in materia generabilium et corruptibilium dimensiones interminatas oportet intelligere ante receptionem formae substantialis. Et ideo divisio quae est secundum huiusmodi dimensiones, proprie pertinet ad materiam. Sed quantitas completa et terminata advenit materiae post formam substantialem. Unde divisio quae fit secundum dimensiones terminatas, respicit speciem: praecipue quando ad rationem speciei pertinet determinatus situs partium, sicut est in corpore humano.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 81: De qualitate resurgentium
Suppl q. 81 pr.
Deinde considerandum est de qualitate resurgentium.
Circa quod quaeruntur quatuor.
Primo: utrum resurgent omnes in aetate iuvenili.
Secundo: utrum in aequali statura.
Tertio: utrum omnes in eodem sexu.
Quarto: utrum in vita animali.
Deinde considerandum est de qualitate resurgentium.
Circa quod quaeruntur quatuor.
Primo: utrum resurgent omnes in aetate iuvenili.
Secundo: utrum in aequali statura.
Tertio: utrum omnes in eodem sexu.
Quarto: utrum in vita animali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum omnes resurrecturi sint in eadem aetate, scilicet iuvenili
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 81 a. 2 ad 1
suppl q. 86 a. 1 co.[t:suppl q. 81 a. 2 ad 1][t:suppl q. 86 a. 1 co.]
Suppl q. 81 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnes resurgent in eadem aetate, scilicet iuvenili. Quia Deus resurgentibus, praecipue beatis, nihil subtrahet quod ad perfectionem hominis pertineat. Sed aetas pertinet ad perfectionem hominis: cum senectus sit venerabilis aetas. Ergo senes non resurgent in aetate iuvenili.
suppl q. 81 a. 2 ad 1
suppl q. 86 a. 1 co.[t:suppl q. 81 a. 2 ad 1][t:suppl q. 86 a. 1 co.]
Suppl q. 81 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnes resurgent in eadem aetate, scilicet iuvenili. Quia Deus resurgentibus, praecipue beatis, nihil subtrahet quod ad perfectionem hominis pertineat. Sed aetas pertinet ad perfectionem hominis: cum senectus sit venerabilis aetas. Ergo senes non resurgent in aetate iuvenili.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 1 arg. 2
Praeterea, aetas computatur secundum mensuram temporis praeteriti. Sed impossibile est tempus quod fuit praeteritum, non praeteriisse. Ergo impossibile est eos qui maioris aetatis fuerunt, ad aetatem iuvenilem reduci.
Praeterea, aetas computatur secundum mensuram temporis praeteriti. Sed impossibile est tempus quod fuit praeteritum, non praeteriisse. Ergo impossibile est eos qui maioris aetatis fuerunt, ad aetatem iuvenilem reduci.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 1 arg. 3
Praeterea, illud quod magis fuit de veritate humanae naturae in unoquoque, maxime resurget in eo. Sed quanto aliquid primo fuit in homine, tanto videtur magis ad veritatem humanae naturae pertinuisse: quia in fine, propter veritatem speciei debilitatam, comparatur vino aquoso corpus humanum, ut patet per Philosophum, in I de Generatione. Ergo, si omnes debent in eadem aetate resurgere, magis decet quod resurgant iri aetate puerili quam iuvenili.
Praeterea, illud quod magis fuit de veritate humanae naturae in unoquoque, maxime resurget in eo. Sed quanto aliquid primo fuit in homine, tanto videtur magis ad veritatem humanae naturae pertinuisse: quia in fine, propter veritatem speciei debilitatam, comparatur vino aquoso corpus humanum, ut patet per Philosophum, in I de Generatione. Ergo, si omnes debent in eadem aetate resurgere, magis decet quod resurgant iri aetate puerili quam iuvenili.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Ephes. 4, (13): donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Sed Christus resurrexit in aetate iuvenili, quae circa triginta annos incipit, ut Augustinus dicit. Ergo et alii in aetate iuvenili resurgent.
Sed contra: Est quod dicitur Ephes. 4, (13): donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Sed Christus resurrexit in aetate iuvenili, quae circa triginta annos incipit, ut Augustinus dicit. Ergo et alii in aetate iuvenili resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 1 arg. 4
Praeterea, homo in maxima perfectione naturae resurget. Sed natura humana perfectissimum statum habet in aetate iuvenili. Ergo in illa aetate resurgent omnes.
Praeterea, homo in maxima perfectione naturae resurget. Sed natura humana perfectissimum statum habet in aetate iuvenili. Ergo in illa aetate resurgent omnes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod homo resurget absque omni defectu humanae naturae: quia, sicut Deus humanam naturam absque defectu instituit, ita sine defectu reparabit. Deficit autem humana natura dupliciter: uno modo, quia nondum perfectionem ultimam est consecuta; alio modo, quia iam ab ultima perfectione recessit. Et primo modo deficit in pueris; secundo modo deficit in senibus. Et ideo in utrisque reducetur humana natura per resurrectionem ad statum ultimae perfectionis, qui est in iuvenili aetate, ad quem terminatur motus crementi, et a quo incipit motus decrementi.
Respondeo dicendum quod homo resurget absque omni defectu humanae naturae: quia, sicut Deus humanam naturam absque defectu instituit, ita sine defectu reparabit. Deficit autem humana natura dupliciter: uno modo, quia nondum perfectionem ultimam est consecuta; alio modo, quia iam ab ultima perfectione recessit. Et primo modo deficit in pueris; secundo modo deficit in senibus. Et ideo in utrisque reducetur humana natura per resurrectionem ad statum ultimae perfectionis, qui est in iuvenili aetate, ad quem terminatur motus crementi, et a quo incipit motus decrementi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod aetas senectutis habet reverentiam, non propter conditionem corporis, quod in defectu est, sed propter sapientiam animae, quae ibi esse praesumitur ex temporis antiquitate. Unde in electis manebit reverentia senectutis, propter plenitudinem divinae sapientiae quae in eis erit: sed non manebit senectutis defectus.
Ad primum ergo dicendum quod aetas senectutis habet reverentiam, non propter conditionem corporis, quod in defectu est, sed propter sapientiam animae, quae ibi esse praesumitur ex temporis antiquitate. Unde in electis manebit reverentia senectutis, propter plenitudinem divinae sapientiae quae in eis erit: sed non manebit senectutis defectus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod non loquimur de aetate quantum ad numerum annorum, sed quantum ad statum qui in corpore humano ex annis relinquitur. Unde Adam dicitur in aetate iuvenili formatus propter talem corporis conditionem, quam primo die formationis suae habuit. Et ideo ratio non est ad propositum.
Ad secundum dicendum quod non loquimur de aetate quantum ad numerum annorum, sed quantum ad statum qui in corpore humano ex annis relinquitur. Unde Adam dicitur in aetate iuvenili formatus propter talem corporis conditionem, quam primo die formationis suae habuit. Et ideo ratio non est ad propositum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod virtus speciei dicitur esse perfectior in puero quam in iuvene quantum ad efficaciam agendi conversionem alimenti aliquo modo: sicut etiam est perfectior in semine quam in homine completo. Sed in iuvenibus est perfectior quantum ad terminum complementi. Unde illud quod maxime ad veritatem naturae pertinuit, ad illam perfectionem reducetur quam habet in aetate iuvenili: non ad illam quam habet in aetate puerili, in qua humores adhuc non pervenerunt ad ultimam digestionem.
Ad tertium dicendum quod virtus speciei dicitur esse perfectior in puero quam in iuvene quantum ad efficaciam agendi conversionem alimenti aliquo modo: sicut etiam est perfectior in semine quam in homine completo. Sed in iuvenibus est perfectior quantum ad terminum complementi. Unde illud quod maxime ad veritatem naturae pertinuit, ad illam perfectionem reducetur quam habet in aetate iuvenili: non ad illam quam habet in aetate puerili, in qua humores adhuc non pervenerunt ad ultimam digestionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum omnes resurrecturi sint eiusdem staturae
Suppl q. 81 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnes resurgent eiusdem staturae. Sicut enim homo mensuratur quantitate dimensiva, ita quantitate durationis. Sed quantitas durationis in omnibus reducetur ad eandem mensuram: quia omnes in eadem aetate resurgent. Ergo quantitas dimensionis in omnibus reducetur ad eandem mensuram, ut in eadem statura omnes resurgant.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnes resurgent eiusdem staturae. Sicut enim homo mensuratur quantitate dimensiva, ita quantitate durationis. Sed quantitas durationis in omnibus reducetur ad eandem mensuram: quia omnes in eadem aetate resurgent. Ergo quantitas dimensionis in omnibus reducetur ad eandem mensuram, ut in eadem statura omnes resurgant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 2 arg. 2
Praeterea, Philosophus, in II de Anima, dicit quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti. Sed iste terminus non est nisi ex virtute formae, cui debet congruere quantitas, sicut et omnia alia accidentia. Ergo, cum omnes homines habeant eandem formam specificam, in omnibus debet esse secundum materiam eadem quantitatis mensura, nisi sit error. Sed error naturae corrigetur in resurrectione. Ergo omnes resurgent in eadem statura.
Praeterea, Philosophus, in II de Anima, dicit quod omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti. Sed iste terminus non est nisi ex virtute formae, cui debet congruere quantitas, sicut et omnia alia accidentia. Ergo, cum omnes homines habeant eandem formam specificam, in omnibus debet esse secundum materiam eadem quantitatis mensura, nisi sit error. Sed error naturae corrigetur in resurrectione. Ergo omnes resurgent in eadem statura.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 2 arg. 3
Praeterea, quantitatis resurgentis non poterit esse proportionata virtuti naturali quae primo corpus formavit: alias, qui non potuerunt ad maiorem quantitatem perduci virtute naturae, nunquam in maiori quantitate resurgerent; quod falsum est. Ergo oportet quod quantitas illa proportionetur virtuti reparanti corpus humanum per resurrectionem, et materiae de qua reparatur. Sed virtus reparans omnia corpora est eadem numero, scilicet divina virtus: cineres autem omnes, ex quibus reparantur humana corpora, se habent aequaliter ad suscipiendam actionem praedictae virtutis. Ergo ad eandem quantitatem terminabitur resurrectio omnium hominum. Et sic idem quod prius.
Praeterea, quantitatis resurgentis non poterit esse proportionata virtuti naturali quae primo corpus formavit: alias, qui non potuerunt ad maiorem quantitatem perduci virtute naturae, nunquam in maiori quantitate resurgerent; quod falsum est. Ergo oportet quod quantitas illa proportionetur virtuti reparanti corpus humanum per resurrectionem, et materiae de qua reparatur. Sed virtus reparans omnia corpora est eadem numero, scilicet divina virtus: cineres autem omnes, ex quibus reparantur humana corpora, se habent aequaliter ad suscipiendam actionem praedictae virtutis. Ergo ad eandem quantitatem terminabitur resurrectio omnium hominum. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Quantitas naturalis consequitur naturam uniuscuiusque individui. Sed in resurrectione non variabitur natura individui. Ergo nec quantitas naturalis eius. Sed non est eadem quantitas naturalis omnium hominum. Ergo non omnes resurgent in eadem statura.
Sed contra: Quantitas naturalis consequitur naturam uniuscuiusque individui. Sed in resurrectione non variabitur natura individui. Ergo nec quantitas naturalis eius. Sed non est eadem quantitas naturalis omnium hominum. Ergo non omnes resurgent in eadem statura.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 2 arg. 4
Praeterea, natura humana reparabitur per resurrectionem ad gloriam vel ad poenam. Sed non erit eadem quantitas gloriae vel poenae in omnibus resurgentibus. Ergo nec eadem quantitas naturae.
Praeterea, natura humana reparabitur per resurrectionem ad gloriam vel ad poenam. Sed non erit eadem quantitas gloriae vel poenae in omnibus resurgentibus. Ergo nec eadem quantitas naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod in resurrectione non reparabitur humana natura, solum quantum ad idem specie, sed quantum ad idem numero. Et ideo in resurrectione non solum attendendum est quid competat naturae speciei, sed quid competat naturae individui. Natura autem speciei habet aliquam quantitatem quam nec excedit nec ab ea deficit absque errore: quae tamen quantitas habet aliquos gradus latitudinis, et non est accipienda secundum unam mensuram determinatam. Unumquodque autem individuum in specie humana assequitur, infra terminos illius latitudinis, aliquem gradum quantitatis, quae competit naturae individui; et ad hanc perducitur in termino augmenti, si non fuit aliquis error in opere naturae per quem sit aliquid additum vel subtractum praedictae quantitati. Cuius quidem mensura accipitur secundum proportionem caloris extendentis et humidi extensibilis. Quod non est eiusdem virtutis in omnibus. Et ideo non omnes resurgent in eadem quantitate: sed quilibet resurget in illa quantitate in qua fuisset in termino augmenti, si natura non errasset vel defecisset. Quod autem superest vel deficit in homine, resecabit vel supplebit divina potentia.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendam quod iam patet ex dictis quod non dicuntur omnes in eadem aetate resurgere quasi omnibus competat eadem quantitas durationis: sed quia idem status perfectionis erit in omnibus. Qui quidem status salvari potest iri magna et in parva quantitate.
R: Q.. 81 A. 1[t:suppl q. 81 a. 1]
Ad primum ergo dicendam quod iam patet ex dictis quod non dicuntur omnes in eadem aetate resurgere quasi omnibus competat eadem quantitas durationis: sed quia idem status perfectionis erit in omnibus. Qui quidem status salvari potest iri magna et in parva quantitate.
R: Q.. 81 A. 1[t:suppl q. 81 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod quantitas huius individui non solum respondet formae speciei, sed etiam naturae individui. Et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum quod quantitas huius individui non solum respondet formae speciei, sed etiam naturae individui. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod quantitas resurgentis non proportionatur virtuti reparanti, quia illa non est de natura corporis; neque omnibus secundum illum statum in quo sunt ante resurrectionem; sed naturae quam primo individuum habebat. Tamen, si virtus formativa propter aliquem defectum non poterat perducere ad debitam quantitatem quae competit speciei, divina virtus supplebit in resurrectione defectum: sicut patet de nanis. Et eadem ratio, est de illis qui immoderatae magnitudinis fuerunt, ultra debitum naturae.
Ad tertium dicendum quod quantitas resurgentis non proportionatur virtuti reparanti, quia illa non est de natura corporis; neque omnibus secundum illum statum in quo sunt ante resurrectionem; sed naturae quam primo individuum habebat. Tamen, si virtus formativa propter aliquem defectum non poterat perducere ad debitam quantitatem quae competit speciei, divina virtus supplebit in resurrectione defectum: sicut patet de nanis. Et eadem ratio, est de illis qui immoderatae magnitudinis fuerunt, ultra debitum naturae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum omnes resurrecturi sint in sexu virili
Suppl q. 81 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omnes resurgent in sexu virili. Quia dicitur Ephes: 4, (13) quod occurremus omnes in virum perfectum. Ergo non erit nisi sexus virilis ibi.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omnes resurgent in sexu virili. Quia dicitur Ephes: 4, (13) quod occurremus omnes in virum perfectum. Ergo non erit nisi sexus virilis ibi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 3 arg. 2
Praeterea, in futuro omnis praelatio cessabit, ut dicit Glossa, I Cor. 15, (24). Sed mulier ordine naturali subdita est viro. Ergo mulieres non resurgent in sexu muliebri, sed virili.
Praeterea, in futuro omnis praelatio cessabit, ut dicit Glossa, I Cor. 15, (24). Sed mulier ordine naturali subdita est viro. Ergo mulieres non resurgent in sexu muliebri, sed virili.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 3 arg. 3
Praeterea, illud quod est occasionaliter et praeter intentionem naturae inductum, non resurget: quia in resurrectione omnis error tolletur. Sed sexus muliebris est praeter intentionem naturae inductus ex defectu virtutis formativae in semine, quae non potest perducere materiam conceptus ad perfectionem virilem: unde dicit Philosophus, XVI de Animal., quod femina est mas occasionatus. Ergo sexus muliebris non resurget.
Praeterea, illud quod est occasionaliter et praeter intentionem naturae inductum, non resurget: quia in resurrectione omnis error tolletur. Sed sexus muliebris est praeter intentionem naturae inductus ex defectu virtutis formativae in semine, quae non potest perducere materiam conceptus ad perfectionem virilem: unde dicit Philosophus, XVI de Animal., quod femina est mas occasionatus. Ergo sexus muliebris non resurget.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicit Augustinus, XXII de Civ. Dei: melius sapere videntur qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant.
Sed contra: Est quod dicit Augustinus, XXII de Civ. Dei: melius sapere videntur qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 3 arg. 4
Praeterea, Deus reparabit in resurrectione quod in homine fecit in prima conditione. Sed ipse fecit mulierem de costa viri, ut patet Genes. 2, (22). Ergo ipse sexum femineum in resurrectione reparabit.
Praeterea, Deus reparabit in resurrectione quod in homine fecit in prima conditione. Sed ipse fecit mulierem de costa viri, ut patet Genes. 2, (22). Ergo ipse sexum femineum in resurrectione reparabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod sicut, considerata natura individui, debetur diversa quantitas diversis hominibus, ita, considerata natura individui, debetur diversus sexus diversis hominibus. Et haec etiam diversitas competit perfectioni speciei, cuius diversi gradus implentur per dictam diversitatem sexus vel quantitatis. Et ideo, sicut resurgent homines in diversis staturis, ita in diversis sexibus. Et quamvis sit differentia sexuum, deerit tamen confusio mutuae visionis: quia aberit libido incitans ad turpes actus, ex quibus confusio causatur.
Respondeo dicendum quod sicut, considerata natura individui, debetur diversa quantitas diversis hominibus, ita, considerata natura individui, debetur diversus sexus diversis hominibus. Et haec etiam diversitas competit perfectioni speciei, cuius diversi gradus implentur per dictam diversitatem sexus vel quantitatis. Et ideo, sicut resurgent homines in diversis staturis, ita in diversis sexibus. Et quamvis sit differentia sexuum, deerit tamen confusio mutuae visionis: quia aberit libido incitans ad turpes actus, ex quibus confusio causatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod dicuntur omnes Christo occurrere in virum perfectum, non propter sexum virilem, sed propter virtutem animi, quae erit in omnibus et viris et mulieribus.
Ad primum ergo dicendum quod dicuntur omnes Christo occurrere in virum perfectum, non propter sexum virilem, sed propter virtutem animi, quae erit in omnibus et viris et mulieribus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod mulier subditur viro propter imbecillitatem naturae et quantum ad vigorem animi, et quantum ad robur corporis. Sed post resurrectionem non erit differentia in his secundum diversitatem sexuum sed magis secundum diversitatem meritorum. Et ideo ratio non procedit.
Ad secundum dicendum quod mulier subditur viro propter imbecillitatem naturae et quantum ad vigorem animi, et quantum ad robur corporis. Sed post resurrectionem non erit differentia in his secundum diversitatem sexuum sed magis secundum diversitatem meritorum. Et ideo ratio non procedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis feminae generatio sit praeter intentionem naturae particularis, est tamen de intentione naturae universalis, quae ad perfectionem humanae speciei utrumque sexum requirit. Nec ex sexu erit ibi aliquis defectus, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum quod, quamvis feminae generatio sit praeter intentionem naturae particularis, est tamen de intentione naturae universalis, quae ad perfectionem humanae speciei utrumque sexum requirit. Nec ex sexu erit ibi aliquis defectus, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum resurrecturi sint in vita animali, ut scilicet utantur actu nutritivae et generativae
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 82 a. 4 arg. 2
suppl q. 82 a. 4 co.[t:suppl q. 82 a. 4 arg. 2][t:suppl q. 82 a. 4 co.]
Suppl q. 81 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod resurgent in vita animali, ut scilicet utantur actu nutritivae et generativae. Quia resurrectio nostra erit conformis resurrectioni Christi. Sed Christus post resurrectionem legitur comedisse: ut patet Ioan. 21, (12 sqq.) et Luc. 24, (43). Ergo et homines post resurrectionem comedent. Et eadem ratione generabunt.
suppl q. 82 a. 4 arg. 2
suppl q. 82 a. 4 co.[t:suppl q. 82 a. 4 arg. 2][t:suppl q. 82 a. 4 co.]
Suppl q. 81 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod resurgent in vita animali, ut scilicet utantur actu nutritivae et generativae. Quia resurrectio nostra erit conformis resurrectioni Christi. Sed Christus post resurrectionem legitur comedisse: ut patet Ioan. 21, (12 sqq.) et Luc. 24, (43). Ergo et homines post resurrectionem comedent. Et eadem ratione generabunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 4 arg. 2
Praeterea, distinctio sexuum ad generationem ordinatur: et similiter instrumenta quae deserviunt virtuti nutritivae, ordinantur ad comestionem. Sed homo cum omnibus huiusmodi resurget. Ergo utetur actibus virtutis generativae et nutritivae.
Praeterea, distinctio sexuum ad generationem ordinatur: et similiter instrumenta quae deserviunt virtuti nutritivae, ordinantur ad comestionem. Sed homo cum omnibus huiusmodi resurget. Ergo utetur actibus virtutis generativae et nutritivae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 4 arg. 3
Praeterea, totus homo beatificatur et secundum animam et secundum corpus. Sed beatitudo sive felicitas, secundum Philosophum, in perfecta operatione consistit. Ergo oportet quod omnes potentiae animae et omnia membra sint in suis actibus in beatis post resurrectionem. Et sic idem quod prius.
Praeterea, totus homo beatificatur et secundum animam et secundum corpus. Sed beatitudo sive felicitas, secundum Philosophum, in perfecta operatione consistit. Ergo oportet quod omnes potentiae animae et omnia membra sint in suis actibus in beatis post resurrectionem. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 4 arg. 4
Praeterea, in beatis post resurrectionem erit perfecta et beata iucunditas. Sed talis iucunditas omnes delectationes includit: quia beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus; et perfectum est cui nihil deest. Cum ergo in actu virtutis generativae et nutritivae sit magna delectatio, videtur quod tales actus ad vitam animalem pertinentes in beatis erunt. Et multo fortius in aliis, qui minus spiritualia corpora habebunt.
Praeterea, in beatis post resurrectionem erit perfecta et beata iucunditas. Sed talis iucunditas omnes delectationes includit: quia beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus; et perfectum est cui nihil deest. Cum ergo in actu virtutis generativae et nutritivae sit magna delectatio, videtur quod tales actus ad vitam animalem pertinentes in beatis erunt. Et multo fortius in aliis, qui minus spiritualia corpora habebunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 22, (30): in resurrectione neque nubent neque nubentur.
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 22, (30): in resurrectione neque nubent neque nubentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 4 arg. 5
Praeterea, generatio ordinatur ad subveniendum defectui qui per mortem accidit, ad multiplicationem humani generis; et comestio ad restaurationem deperditi et ad augmentum quantitatis. Sed in statu resurrectionis iam humanum genus habebit totam multitudinem individuorum a Deo praefinitam: quia usque ad hoc generatio deferetur. Similiter etiam quilibet homo resurget in debita quantitate. Nec erit ultra mors, aut aliqua deperditio fiet a partibus hominis. Ergo frustra esset actus generativae et nutritivae virtutis.
Praeterea, generatio ordinatur ad subveniendum defectui qui per mortem accidit, ad multiplicationem humani generis; et comestio ad restaurationem deperditi et ad augmentum quantitatis. Sed in statu resurrectionis iam humanum genus habebit totam multitudinem individuorum a Deo praefinitam: quia usque ad hoc generatio deferetur. Similiter etiam quilibet homo resurget in debita quantitate. Nec erit ultra mors, aut aliqua deperditio fiet a partibus hominis. Ergo frustra esset actus generativae et nutritivae virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod resurrectio non erit necessaria homini propter primam perfectionem ipsius, quae consistit in integritate eorum quae ad naturam spectant: quia ad hoc homo pervenire potest in statu praesentis vitae per actionem causarum naturalium. Sed necessitas resurrectionis est ad consequendam ultimam perfectionem, quae consistit in perventione ad ultimum finem. Et ideo illae operationes naturales quae ordinantur ad primam perfectionem humanae naturae vel causandam vel conservandam, non erunt in resurrectione. Et huiusmodi sunt actiones animalis vitae in homine, et actiones mutuae in elementis, et motus caeli. Et ideo haec cessabunt in resurrectione. Et quia comedere, bibere et dormire et generare ad animalem vitam pertinent, cum sint ad primam perfectionem naturae ordinata, in resurrectione talia non erunt.
Respondeo dicendum quod resurrectio non erit necessaria homini propter primam perfectionem ipsius, quae consistit in integritate eorum quae ad naturam spectant: quia ad hoc homo pervenire potest in statu praesentis vitae per actionem causarum naturalium. Sed necessitas resurrectionis est ad consequendam ultimam perfectionem, quae consistit in perventione ad ultimum finem. Et ideo illae operationes naturales quae ordinantur ad primam perfectionem humanae naturae vel causandam vel conservandam, non erunt in resurrectione. Et huiusmodi sunt actiones animalis vitae in homine, et actiones mutuae in elementis, et motus caeli. Et ideo haec cessabunt in resurrectione. Et quia comedere, bibere et dormire et generare ad animalem vitam pertinent, cum sint ad primam perfectionem naturae ordinata, in resurrectione talia non erunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illa comestio qua Christus comedit, non fuit necessitatis, quasi cibis indigeret humana natura post resurrectionem: sed fuit potestatis, ut ostenderet se veram naturam humanam resumpsisse, quam prius habuerat in statu illo quando cum discipulis comederat et biberat. Haec autem Ostensio non erit in resurrectione communi: quia omnibus notum erit. Et ideo dicitur dispensative Christus manducasse, eo modo loquendi quo iuristae dicunt, dispensatio est communis iuris relaxatio: quia Christus intermisit hoc quod est communiter resurgentium, scilicet non uti cibis, propter causam praedictam. Et propter hoc ratio non sequitur.
Ad primum ergo dicendum quod illa comestio qua Christus comedit, non fuit necessitatis, quasi cibis indigeret humana natura post resurrectionem: sed fuit potestatis, ut ostenderet se veram naturam humanam resumpsisse, quam prius habuerat in statu illo quando cum discipulis comederat et biberat. Haec autem Ostensio non erit in resurrectione communi: quia omnibus notum erit. Et ideo dicitur dispensative Christus manducasse, eo modo loquendi quo iuristae dicunt, dispensatio est communis iuris relaxatio: quia Christus intermisit hoc quod est communiter resurgentium, scilicet non uti cibis, propter causam praedictam. Et propter hoc ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod differentia sexuum et membrorum varietas erit ad naturae humanae perfectionem reintegrandam et in specie, et in individuo. Unde non sequitur quod sint frustra, quamvis animales operationes desint.
Ad secundum dicendum quod differentia sexuum et membrorum varietas erit ad naturae humanae perfectionem reintegrandam et in specie, et in individuo. Unde non sequitur quod sint frustra, quamvis animales operationes desint.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod praedictae operationes non sunt hominis inquantum est homo, ut etiam Philosophus dicit. Et ideo in eis non consistit beatitudo humani corporis: sed corpus humanum beatificabitur ex redundantia a ratione, a qua homo est homo, inquantum erit ei subditum.
Ad tertium dicendum quod praedictae operationes non sunt hominis inquantum est homo, ut etiam Philosophus dicit. Et ideo in eis non consistit beatitudo humani corporis: sed corpus humanum beatificabitur ex redundantia a ratione, a qua homo est homo, inquantum erit ei subditum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 81 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod delectationes corporales, sicut dicit Philosophus, in VII et X Ethic., sunt medicinales, quia adhibentur homini ad tollendum fastidium; vel etiam aegritudines, inquantum eis homo inordinate delectatur, ac si essent verae delectationes, sicut homo habens infirmum gustum delectatur in quibusdam quae sanis non sunt delectabilia. Et ideo non oportet quod tales: delectationes sint de perfectione beatitudinis, ut Iudaei et Saraceni ponunt, et quidam haeretici posuerunt, qui vocantur Chiliastae. Qui etiam secundum doctrinam Philosophi non videntur sanum habere affectum; solae enim delectationes spirituales, secundum ipsum, sunt simpliciter delectationes, et propter se quaerendae. Et ideo ipsae solae ad beatitudinem requiruntur.
Ad quartum dicendum quod delectationes corporales, sicut dicit Philosophus, in VII et X Ethic., sunt medicinales, quia adhibentur homini ad tollendum fastidium; vel etiam aegritudines, inquantum eis homo inordinate delectatur, ac si essent verae delectationes, sicut homo habens infirmum gustum delectatur in quibusdam quae sanis non sunt delectabilia. Et ideo non oportet quod tales: delectationes sint de perfectione beatitudinis, ut Iudaei et Saraceni ponunt, et quidam haeretici posuerunt, qui vocantur Chiliastae. Qui etiam secundum doctrinam Philosophi non videntur sanum habere affectum; solae enim delectationes spirituales, secundum ipsum, sunt simpliciter delectationes, et propter se quaerendae. Et ideo ipsae solae ad beatitudinem requiruntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 82: De conditionibus beatorum resurgentium
Suppl q. 82 pr.
Deinde considerandum est de conditionibus beatorum resurgentium. Et primo, de eorum corporum impassibilitate; secundo, de subtilitate; tertio, de agilitate; quarto, de claritate.
Circa primum, quaeruntur quatuor.
Primo: utrum sancti resurgentes resurgant quoad corpora impassibiles.
Secundo: utrum aequalis impassibilitas omnibus inerit.
Tertio: utrum illa impassibilitas sensum in actu a corporibus gloriosis excludat.
Quarto: utrum sint in eis omnes sensus in actu.
Deinde considerandum est de conditionibus beatorum resurgentium. Et primo, de eorum corporum impassibilitate; secundo, de subtilitate; tertio, de agilitate; quarto, de claritate.
Circa primum, quaeruntur quatuor.
Primo: utrum sancti resurgentes resurgant quoad corpora impassibiles.
Secundo: utrum aequalis impassibilitas omnibus inerit.
Tertio: utrum illa impassibilitas sensum in actu a corporibus gloriosis excludat.
Quarto: utrum sint in eis omnes sensus in actu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum corpora sanctorum post resurrectionem futura sint impassibilia
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 84 a. 1 co.[t:suppl q. 84 a. 1 co.]
Suppl q. 82 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpora sanctorum post resurrectionem non sint impassibilia. Omne enim mortale est passibile. Sed homo post resurrectionem erit animal rationale mortale: haec enim est definitio hominis, quae nunquam ab eo separabitur. Ergo corpus erit passibile.
suppl q. 84 a. 1 co.[t:suppl q. 84 a. 1 co.]
Suppl q. 82 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpora sanctorum post resurrectionem non sint impassibilia. Omne enim mortale est passibile. Sed homo post resurrectionem erit animal rationale mortale: haec enim est definitio hominis, quae nunquam ab eo separabitur. Ergo corpus erit passibile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 arg. 2
Praeterea, omne quod est in potentia ad formam alterius, passibile est ab illo: quia secundum hoc aliquid est passivum ab alio, ut dicitur in I de Generatione. Sed corpora sanctorum post resurrectionem erunt in potentia ad aliam formam. Ergo erunt passibilia. Probatio mediae. Quaecumque communicant in materia, unum eorum est in potentia ad formam alterius: materia enim, secundum quod est sub una forma, non amittit potentiam ad aliam formam. Sed corpora sanctorum post resurrectionem communicabunt cum elementis in materia: quia ex eadem materia reparabuntur ex qua hunc sunt. Ergo erunt in potentia ad aliam formam. Et sic erunt passibilia.
Praeterea, omne quod est in potentia ad formam alterius, passibile est ab illo: quia secundum hoc aliquid est passivum ab alio, ut dicitur in I de Generatione. Sed corpora sanctorum post resurrectionem erunt in potentia ad aliam formam. Ergo erunt passibilia. Probatio mediae. Quaecumque communicant in materia, unum eorum est in potentia ad formam alterius: materia enim, secundum quod est sub una forma, non amittit potentiam ad aliam formam. Sed corpora sanctorum post resurrectionem communicabunt cum elementis in materia: quia ex eadem materia reparabuntur ex qua hunc sunt. Ergo erunt in potentia ad aliam formam. Et sic erunt passibilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 arg. 3
Praeterea, contraria nata sunt agere et pati ad invicem: ut in I de Generatione, dicit Philosophus. Sed corpora sanctorum post resurrectionem erunt ex contrariis composita, sicut et nunc sunt. Ergo erunt passibilia.
Praeterea, contraria nata sunt agere et pati ad invicem: ut in I de Generatione, dicit Philosophus. Sed corpora sanctorum post resurrectionem erunt ex contrariis composita, sicut et nunc sunt. Ergo erunt passibilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 arg. 4
Praeterea, in corpore humano resurget sanguis et alii humores, ut dictum est. Sed ex pugna humorum ad invicem generantur aegritudines et huiusmodi passiones in corpore. Ergo erunt corpora sanctorum post resurrectionem passibilia.
R: Q.. 80 A. 3[t:suppl q. 80 a. 3] Q.. 80 A. 4[t:suppl q. 80 a. 4]
Praeterea, in corpore humano resurget sanguis et alii humores, ut dictum est. Sed ex pugna humorum ad invicem generantur aegritudines et huiusmodi passiones in corpore. Ergo erunt corpora sanctorum post resurrectionem passibilia.
R: Q.. 80 A. 3[t:suppl q. 80 a. 3] Q.. 80 A. 4[t:suppl q. 80 a. 4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 arg. 5
Praeterea, magis repugnat perfectioni defectus in actu quam defectus in potentia, Sed passibilitas importat solum defectum in potentia. Cum ergo in corporibus beatorum sint futuri aliqui defectus in actu, sicut cicatrices vulnerum in martyribus, ut in Christo fuerunt; videtur quod nihil deperibit perfectioni eorum si ponantur habere corpora passibilia.
Praeterea, magis repugnat perfectioni defectus in actu quam defectus in potentia, Sed passibilitas importat solum defectum in potentia. Cum ergo in corporibus beatorum sint futuri aliqui defectus in actu, sicut cicatrices vulnerum in martyribus, ut in Christo fuerunt; videtur quod nihil deperibit perfectioni eorum si ponantur habere corpora passibilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Omne passibile est corruptibile: quia passio magis facta abiicit a substantia. Sed corpora sanctorum post resurrectionem erunt incorruptibilia, ut dicitur I Cor. 15, (42): seminatur in corruptione, resurgent in incorruptione. Ergo erunt impassibilia.
Sed contra: Omne passibile est corruptibile: quia passio magis facta abiicit a substantia. Sed corpora sanctorum post resurrectionem erunt incorruptibilia, ut dicitur I Cor. 15, (42): seminatur in corruptione, resurgent in incorruptione. Ergo erunt impassibilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 arg. 6
Praeterea, fortius non patitur a debiliori. Sed nullum corpus erit fortius corporibus sanctorum, de quibus dicitur, I Cor. 15, (43): seminatur in infirmitate, resurget in virtute. Ergo erunt impassibilia,
Praeterea, fortius non patitur a debiliori. Sed nullum corpus erit fortius corporibus sanctorum, de quibus dicitur, I Cor. 15, (43): seminatur in infirmitate, resurget in virtute. Ergo erunt impassibilia,
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod passio dupliciter dicitur. Uno modo, communiter. Et sic omnis receptio passio dicitur: sive illud quod recipitur sit conveniens recipienti et perfectivum ipsius; sive contrarium et corruptivum. Ab huiusmodi passionis remotione corpora gloriosa impassibilia non dicuntur: cum nihil quod est perfectionis eis sit auferendum.
Alio modo passio dicitur proprie, quam sic definit Damascenus, in II libro: passio est motus praeter naturam. Unde immoderatus motus cordis passio eius dicitur: sed moderatus dicitur eius operatio. Cuius ratio est quia omne quod patitur, trahitur ad terminos agentis, quia agens assimilat sibi patiens: et ideo patiens, inquantum huiusmodi, trahitur extra terminos proprios in quibus erat. Sic ergo proprie accipiendo passionem, non erit in corporibus resurgentium sanctorum potentialitas ad passionem. Et ideo impassibilia dicuntur.
Huius autem impassibilitatis ratio a diversis diversimode assignatur. Quidam enim eam attribuunt conditioni elementorum, quae aliter se habebunt tunc in corpore quam modo se habent. Dicunt enim quod elementa remanebunt ibi secundum substantiam, sed qualitates activae et passivae ab elementis auferentur.
Sed hoc non videtur verum. Quia qualitates activae et passivae sunt de perfectione elementorum. Unde, si sine eis repararentur elementa in corpore resurgentis, essent minoris perfectionis quam modo sint. Et praeterea, cum qualitates illae sint propria accidentia elementorum ex forma et materia ipsorum causata, videtur valde absurdum quod causa maneat et effectus tollatur.
Et ideo alii dicunt quod manebunt qualitates, sed non habebunt proprias actiones, divina virtute id faciente ad conservationem humani corporis.
Sed hoc etiam non videtur posse stare. Quia ad mixtionem requiritur actio activarum et passivarum qualitatum: et secundum praedominium unius vel alterius mixta efficiuntur diversae complexionis. Quod oportet ponere in corpore resurgentis: quia erunt ibi carnes et ossa et huiusmodi; partes, quibus omnibus non competit una complexio. Et praeterea, secundum hoc impassibilitas non posset poni dos in eis. Quia non poneret aliquam dispositionem in substantia impassibili, sed solum prohibitionem passionis ab exteriori, scilicet divina virtute, quae etiam posset idem facere de corpore hominis in statu huius vitae.
Et ideo alii dicunt quod in ipso corpore erit aliquid prohibens passionem corporum gloriosorum, scilicet materia quinti corporis, quam ponunt venire in compositionem humani corporis ad conciliandum elementa in harmoniam quandam, per quam possunt esse debita materia animae rationalis; sed tamen in statu huius vitae, propter dominium elementaris naturae, corpus humanum patitur ad similitudinem aliorum elementorum; sed in resurrectione dominabitur natura quinti corporis. Et ideo corpus humanum reddetur impassibile, ad similitudinem corporis caelestis.
Sed hoc non potest stare. Quia corpus quintum non venit materialiter ad compositionem corporis humani, ut in II libro ostensum est. Et praeterea impossibile est dicere quod aliqua virtus naturalis, qualis est virtus corporis caelestis, transferat corpus humanum ad proprietatem gloriae, qualis est impassibilitas corporis gloriosi: cum immutationem corporis humani Apostolus attribuat virtuti Christi; quia qualis caelestis, tales et caelestes, I Cor. 15, (48); et Philipp. 3, (21), reformabit corpus humilitatis nostrae, etc. Et praeterea, non potest natura caelestis ita dominari in corpore humano quin natura elementaris remaneat, cui ex essentialibus suis principiis passibilitas inest.
Et ideo aliter dicendum est, quod omnis passio fit per victoriam agentis super patiens: alias non traheret ipsum ad terminos suos. Impossibile est autem quod aliquid dominetur supra patiens nisi inquantum debilitatur dominium formae propriae supra materiam patientis, loquendo de passione quae est contra naturam, de qua nunc loquimur: non enim potest materia subiici uni contrariorum sine hoc quod tollatur dominium alterius super ipsam, vel saltem diminuatur. Corpus autem humanum, et quidquid in eo est, perfecte erit subiectum animae rationali, sicut etiam ipsa perfecte subiecta erit Deo. Et ideo in corpore glorioso non poterit esse aliqua mutatio contra dispositionem illam qua perficitur ab anima. Et ita corpora illa erunt impassibilia.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Anselmum, mortale ponitur in definitione hominis a philosophis, qui non crediderunt hominem totum aliquando posse esse immortalem, quia non viderunt homines nisi secundum huius mortalitatis statum.
Vel potest dici quod, secundum Philosophum, in VII Metaphys., quia differentiae essentiales sunt nobis incognitae, utimur quandoque differentiis accidentalibus ad significandum differentias essentiales, quae sunt accidentalem causae. Unde mortale in definitione hominis non ponitur quasi ipsa mortalitas ad essentiam hominis pertineat: sed quia illud quod nunc est causa passibilitatis et mortalitatis secundum praesentem statum, scilicet compositio ex contrariis, est de essentia hominis. Sed tunc non erit causa eius propter victoriam animae super corpus.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Anselmum, mortale ponitur in definitione hominis a philosophis, qui non crediderunt hominem totum aliquando posse esse immortalem, quia non viderunt homines nisi secundum huius mortalitatis statum.
Vel potest dici quod, secundum Philosophum, in VII Metaphys., quia differentiae essentiales sunt nobis incognitae, utimur quandoque differentiis accidentalibus ad significandum differentias essentiales, quae sunt accidentalem causae. Unde mortale in definitione hominis non ponitur quasi ipsa mortalitas ad essentiam hominis pertineat: sed quia illud quod nunc est causa passibilitatis et mortalitatis secundum praesentem statum, scilicet compositio ex contrariis, est de essentia hominis. Sed tunc non erit causa eius propter victoriam animae super corpus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod duplex est potentia: ligata, et libera. Et hoc non solum est verum de potentia activa, sed etiam passiva: forma enim ligat potentiam materiae, determinando ipsam ad unum, secundum quod dominatur super eam. Et quia in rebus corruptibilibus non perfecte dominatur forma, supra materiam, non perfecte potest ligare ipsam, quin recipiat interdum per aliquam passionem dispositionem contrariam formae. Sed in sanctis post resurrectionem omnino anima dominabitur supra corpus: nec illud dominium aliquo modo poterit auferri, quia ipsa erit immutabiliter Deo subiecta, quod non fuit in statu innocentiae. Et ideo in corporibus illis manet eadem potentia ad formam aliam quae nunc inest, quantum ad substantiam potentiae: sed erit ligata per victoriam animae supra corpus, ut nunquam in actum passionis exire possit.
Ad secundum dicendum quod duplex est potentia: ligata, et libera. Et hoc non solum est verum de potentia activa, sed etiam passiva: forma enim ligat potentiam materiae, determinando ipsam ad unum, secundum quod dominatur super eam. Et quia in rebus corruptibilibus non perfecte dominatur forma, supra materiam, non perfecte potest ligare ipsam, quin recipiat interdum per aliquam passionem dispositionem contrariam formae. Sed in sanctis post resurrectionem omnino anima dominabitur supra corpus: nec illud dominium aliquo modo poterit auferri, quia ipsa erit immutabiliter Deo subiecta, quod non fuit in statu innocentiae. Et ideo in corporibus illis manet eadem potentia ad formam aliam quae nunc inest, quantum ad substantiam potentiae: sed erit ligata per victoriam animae supra corpus, ut nunquam in actum passionis exire possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod qualitates, elementares sunt instrumenta animae: ut patet, in II de Anima, quod calor ignis in corpore humano regulatur in actu nutriendi per virtutem animae. Quando autem agens principale est perfectum, et non est aliquis defectus in instrumento, nulla actio procedit ab instrumento nisi secundum dispositionem principalis agentis. Et ideo in corporibus sanctorum post resurrectionem nulla actio vel passio poterit provenire a qualitatibus elementaribus quae sit contra dispositionem animae, quae intendit conservare corpus.
Ad tertium dicendum quod qualitates, elementares sunt instrumenta animae: ut patet, in II de Anima, quod calor ignis in corpore humano regulatur in actu nutriendi per virtutem animae. Quando autem agens principale est perfectum, et non est aliquis defectus in instrumento, nulla actio procedit ab instrumento nisi secundum dispositionem principalis agentis. Et ideo in corporibus sanctorum post resurrectionem nulla actio vel passio poterit provenire a qualitatibus elementaribus quae sit contra dispositionem animae, quae intendit conservare corpus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum, secundum Augustinum, in Epistola ad Consentium, quod divina potentia vadet de ista visibili atque tractabili natura corporum, quibusdam manentibus, auferre quas voluerit qualitates. Unde, sicut ab igne fornacis Chaldaeorum abstulit virtutem comburendi quantum ad aliquid, quia corpora puerorum illaesa servata sunt, sed mansit quantum ad aliquid, quia ignis ille ligna comburebat, ita auferet ab humoribus passibilitatem, et dimittet naturam. Modus autem quo hoc fiet, dictus est.
Ad quartum dicendum, secundum Augustinum, in Epistola ad Consentium, quod divina potentia vadet de ista visibili atque tractabili natura corporum, quibusdam manentibus, auferre quas voluerit qualitates. Unde, sicut ab igne fornacis Chaldaeorum abstulit virtutem comburendi quantum ad aliquid, quia corpora puerorum illaesa servata sunt, sed mansit quantum ad aliquid, quia ignis ille ligna comburebat, ita auferet ab humoribus passibilitatem, et dimittet naturam. Modus autem quo hoc fiet, dictus est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod cicatrices vulnerum non erunt in sanctis, nec in Christo fuerunt, inquantum important aliquem defectum: sed inquantum sunt signa constantissimae virtutis, qua passi sunt pro iustitia et fide, ut ex hoc et ipsis et aliis gaudium crescat. Unde dicit Augustinus, XXII de Civ. Dei: nescio quomodo sic afficimur amore martyrum beatorum ut velimus in illo regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices quae pro Christi nomine pertulerunt. Et fortasse videbimus. Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit; et quaedam, quamvis iri corpore; non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Nec tamen, si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum quibus dictum est: capillus de capite vestro non peribit.
Ad quintum dicendum quod cicatrices vulnerum non erunt in sanctis, nec in Christo fuerunt, inquantum important aliquem defectum: sed inquantum sunt signa constantissimae virtutis, qua passi sunt pro iustitia et fide, ut ex hoc et ipsis et aliis gaudium crescat. Unde dicit Augustinus, XXII de Civ. Dei: nescio quomodo sic afficimur amore martyrum beatorum ut velimus in illo regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices quae pro Christi nomine pertulerunt. Et fortasse videbimus. Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit; et quaedam, quamvis iri corpore; non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Nec tamen, si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum quibus dictum est: capillus de capite vestro non peribit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum impassibilitas in omnibus futura sit aequalis
Suppl q. 82 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod impassibilitas in omnibus erit aequalis. Quia I Cor. 15 dicit Glossa quod aequaliter omnes habent quod pati non possunt. Sed ex hoc erit in eis quod non possunt pati, quod habent dotem impassibilitatis. Ergo impassibilitas est aequalis in omnibus.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod impassibilitas in omnibus erit aequalis. Quia I Cor. 15 dicit Glossa quod aequaliter omnes habent quod pati non possunt. Sed ex hoc erit in eis quod non possunt pati, quod habent dotem impassibilitatis. Ergo impassibilitas est aequalis in omnibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 2 arg. 2
Praeterea, negationes non recipiunt magis et minus. Sed impassibilitas est quaedam negatio vel privatio passibilitatis. Ergo non potest esse maior in uno quam in alio.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14]
Praeterea, negationes non recipiunt magis et minus. Sed impassibilitas est quaedam negatio vel privatio passibilitatis. Ergo non potest esse maior in uno quam in alio.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 2 arg. 3
Praeterea, magis album dicitur quod, est nigro impermixtius. Sed nulli corporum sanctorum admiscebitur aliquid de passibilitate. Ergo omnia erunt aequaliter impassibilia.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Praeterea, magis album dicitur quod, est nigro impermixtius. Sed nulli corporum sanctorum admiscebitur aliquid de passibilitate. Ergo omnia erunt aequaliter impassibilia.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Mento debet respondere praemium proportionaliter. Sed sanctorum quidam fuerunt aliis maioris meriti. Ergo, cum impassibilitas sit quoddam praemium, videtur quod in quibusdam sit maior quam in aliis.
Sed contra: Mento debet respondere praemium proportionaliter. Sed sanctorum quidam fuerunt aliis maioris meriti. Ergo, cum impassibilitas sit quoddam praemium, videtur quod in quibusdam sit maior quam in aliis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 2 arg. 4
Praeterea, impassibilitas dividitur contra dotem claritatis. Sed illa non erit aequalis in omnibus, ut patet I Cor. 15, (41–42). Ergo nec impassibilitas.
Praeterea, impassibilitas dividitur contra dotem claritatis. Sed illa non erit aequalis in omnibus, ut patet I Cor. 15, (41–42). Ergo nec impassibilitas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod impassibilitas potest dupliciter considerari: vel secundum se; vel secundum causam suam. Si secundum se consideretur, quia solam negationem vel privationem importat, non suscipit magis et minus, sed erit aequalis in omnibus beatis. Si autem consideretur secundum suam causam, sic erit in uno maior quam in alio. Causa autem eius est dominium animae super corpus. Quod quidem dominium causatur ex hoc quod fruitur Deo immobiliter. Unde in illo qui perfectius fruitur, est maior impassibilitatis causa.
Respondeo dicendum quod impassibilitas potest dupliciter considerari: vel secundum se; vel secundum causam suam. Si secundum se consideretur, quia solam negationem vel privationem importat, non suscipit magis et minus, sed erit aequalis in omnibus beatis. Si autem consideretur secundum suam causam, sic erit in uno maior quam in alio. Causa autem eius est dominium animae super corpus. Quod quidem dominium causatur ex hoc quod fruitur Deo immobiliter. Unde in illo qui perfectius fruitur, est maior impassibilitatis causa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa loquitur de impassibilitate secundum se, et non secundum causam suam.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa loquitur de impassibilitate secundum se, et non secundum causam suam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis negationes et privationes secundum se non intendantur nec remittantur, tamen intenduntur et remittuntur ex causis suis: sicut dicitur esse locus magis tenebrosus qui habet plura et maiora obstacula lucis.
Ad secundum dicendum quod, quamvis negationes et privationes secundum se non intendantur nec remittantur, tamen intenduntur et remittuntur ex causis suis: sicut dicitur esse locus magis tenebrosus qui habet plura et maiora obstacula lucis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod aliqua non solum intenduntur per recessum a contrario, sed per accessum ad terminum: sicut lux intenditur. Et propterea etiam impassibilitas est maior in uno quod in alio, quamvis in nullo aliquid passibilitatis remaneat.
Ad tertium dicendum quod aliqua non solum intenduntur per recessum a contrario, sed per accessum ad terminum: sicut lux intenditur. Et propterea etiam impassibilitas est maior in uno quod in alio, quamvis in nullo aliquid passibilitatis remaneat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum impassibilitas sensum in actu a corporibus gloriosis excludat
Suppl q. 82 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod impassibilitas sensum in actu a corporibus gloriosis excludat. Quia, sicut dicit Philosophus, in II de Anima, sentire est quoddam pati. Corpora autem gloriosa erunt impassibilia. Ergo non sentient in actu.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod impassibilitas sensum in actu a corporibus gloriosis excludat. Quia, sicut dicit Philosophus, in II de Anima, sentire est quoddam pati. Corpora autem gloriosa erunt impassibilia. Ergo non sentient in actu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 3 arg. 2
Praeterea, immutatio naturalis praecedit immutationem animalem, sicut esse naturale praecedit esse intentionale. Sed corpora gloriosa ratione impassibilitatis non immutabuntur immutatione naturali. Ergo nec immutatione animali, quae requiritur ad sentiendum.
Praeterea, immutatio naturalis praecedit immutationem animalem, sicut esse naturale praecedit esse intentionale. Sed corpora gloriosa ratione impassibilitatis non immutabuntur immutatione naturali. Ergo nec immutatione animali, quae requiritur ad sentiendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 3 arg. 3
Praeterea, quandocumque fit sensus in actu, cum nova receptione fit novum iudicium. Sed ibi non erit novum iudicium: quia non erunt ibi cogitationes volubiles. Ergo non fiet sensus in actu.
Praeterea, quandocumque fit sensus in actu, cum nova receptione fit novum iudicium. Sed ibi non erit novum iudicium: quia non erunt ibi cogitationes volubiles. Ergo non fiet sensus in actu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 3 arg. 4
Praeterea, quando anima est in actu unius potentiae, remittitur actus alterius potentiae. Sed anima summe erit intenta ad actum virtutis intellectivae, qua Deum contemplabitur. Ergo non erit aliquo modo in actu virtutis sensitivae;
Praeterea, quando anima est in actu unius potentiae, remittitur actus alterius potentiae. Sed anima summe erit intenta ad actum virtutis intellectivae, qua Deum contemplabitur. Ergo non erit aliquo modo in actu virtutis sensitivae;
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Apoc. 1, (7): videbit eum omnis oculus. Ergo erit ibi sensus in actu.
Sed contra: Est quod dicitur Apoc. 1, (7): videbit eum omnis oculus. Ergo erit ibi sensus in actu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 3 arg. 5
Praeterea, secundum Philosophum, in I de Anima, animatum ab inanimato distinguitur sensu et motu. Sed ibi erit motus in actu: quia tanquam scintillae in arundineto discurrent, Sap. 3, (7). Ergo et sensus in actu.
Praeterea, secundum Philosophum, in I de Anima, animatum ab inanimato distinguitur sensu et motu. Sed ibi erit motus in actu: quia tanquam scintillae in arundineto discurrent, Sap. 3, (7). Ergo et sensus in actu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod aliquem sensum esse in corporibus beatorum omnes ponunt. Alias corporalis vita sanctorum post resurrectionem assimilantur magis somno quam vigiliae. Quod non competit illi perfectioni: eo quod in somno corpus sensibile non est in ultimo actu vitae; propter quod somnus dicitur vitae dimidium in I Ethic. Sed in modo sentiendi diversi diversa opinantur.
Quidam enim dicunt quod, quia corpora gloriosa sunt impassibilia, et propter hoc non receptibilia peregrinae impressionis, et multo minus quam corpora caelestia, quod non erit ibi sensus in actu per receptionem alicuius speciei a sensibilibus, sed magis extra-mittendo.
Sed hoc non potest esse. Quia in resurrectione natura speciei manebit eadem in homine et omnibus partibus eius. Huiusmodi autem est natura sensus ut sit potentia passiva: ut in II de Anima probat Philosophus. Unde, si in resurrectione sancti sentient extra-mittendo et non recipiendo, non esset sensus in eis virtus passiva, sed activa. Et sic non esset eiusdem speciei cum sensu qui nunc est, sed esset aliqua alia virtus eis data: sicut enim materia nunquam fit forma, ita potentia passiva nunquam fit activa.
Et ideo alii dicunt quod sensus in actu fiet per susceptionem, non quidem ab exterioribus sensibilibus, sed per effluxum a superioribus viribus: ut sicut nunc superiores vires accipiunt ab inferioribus, ita e converso tunc inferiores accipient a superioribus.
Sed iste modus receptionis non facit vere sentire. Quia omnis potentia passiva secundum suae speciei rationem determinatur ad aliquid activum speciale: quia potentia, inquantum huiusmodi, habet ordinem ad illud respectu cuius dicitur. Unde, cum proprium activum in sensu exteriori sit res existens extra; animam, et non intentio eius existens in imaginatione vel ratione; si organum sentiendi non moveatur a rebus extra, sed ex imaginatione vel aliis superioribus viribus, non erit vere sentire. Unde non dicimus quod phrenetici et alii mente capti, in quibus propter victoriam imaginativae virtutis fit huiusmodi defluxus specierum ad organa sentiendi, vere sentiant, sed quia videtur eis quod sentiant.
Et ideo dicendum est, cum aliis, quod sensus corporum gloriosorum erit per susceptionem a rebus quae sunt extra animam. Sed sciendum est quod organa sentiendi immutantur a rebus quae sunt extra animam, dupliciter. Uno modo, immutatione naturali: quando scilicet organum disponitur eadem qualitate naturali qua disponitur res extra animam quae agit in ipsum, sicut cum manus fit calida et adusta ex tactu rei calidae, vel odorifera ex tactu rei odoriferae. Alio modo, immutatione spirituali: quando recipitur qualitas sensibilis in instrumento secundum esse spirituale, idest species sive intentio qualitatis, et non ipsa qualitas; sicut pupilla recipit speciem albedinis et tamen ipsa non efficitur alba. Prima ergo receptio non causat sensum, per se loquendo: quia sensus est susceptivus specierum in materia praeter materiam, idest praeter esse materiale quod habebant extra animam, ut dicitur in II de Anima. Et haec receptio immutat naturam recipientis: quia recipitur hoc modo qualitas secundum esse suum materiale. Unde ista receptio non erit in corporibus gloriosis: sed secunda, quale per se facit sensum in actu, et non immutat naturam recipientis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod iam patet ex dictis quod per hanc passionem quae est in actu sentiendi, quae non est aliud quam receptio praedicta, non trahitur corpus extra naturalem suam qualitatem, sed spiritualiter perficitur. Unde impassibilitas gloriosorum corporum hanc passionem non excludit.
Ad primum ergo dicendum quod iam patet ex dictis quod per hanc passionem quae est in actu sentiendi, quae non est aliud quam receptio praedicta, non trahitur corpus extra naturalem suam qualitatem, sed spiritualiter perficitur. Unde impassibilitas gloriosorum corporum hanc passionem non excludit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod omne passivum recipit actionem agentis secundum suum modum. Si ergo aliquid sit quod natum sit immutari ab activo naturali et spirituali immutatione, immutatio naturalis praecedit immutationem spiritualem, sicut esse naturale praecedit esse intentionale. Si autem natum sit immutari spiritualiter tantum, non oportet quod immutetur naturaliter; sicut de aere, qui non est receptivus coloris secundum esse naturale, sed solum secundum esse spirituale, et ideo hoc solum modo immutatur; sicut e converso corpora inanimata immutantur per qualitates sensibiles solum naturaliter, et non spiritualiter. In corporibus autem gloriosis non poterit esse aliqua immutatio naturalis. Et ideo ibi erit spiritualis immutatio tantum.
Ad secundum dicendum quod omne passivum recipit actionem agentis secundum suum modum. Si ergo aliquid sit quod natum sit immutari ab activo naturali et spirituali immutatione, immutatio naturalis praecedit immutationem spiritualem, sicut esse naturale praecedit esse intentionale. Si autem natum sit immutari spiritualiter tantum, non oportet quod immutetur naturaliter; sicut de aere, qui non est receptivus coloris secundum esse naturale, sed solum secundum esse spirituale, et ideo hoc solum modo immutatur; sicut e converso corpora inanimata immutantur per qualitates sensibiles solum naturaliter, et non spiritualiter. In corporibus autem gloriosis non poterit esse aliqua immutatio naturalis. Et ideo ibi erit spiritualis immutatio tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut erit nova receptio speciei in organo sentiendi, ita erit novum iudicium sensus communis, non autem novum iudicium intellectus de hoc: sicut fit in eo qui videt aliquid quod prius scivit. Quod autem Augustinus dicit, quod non erunt ibi cogitationes volubiles, intelligitur de cogitationibus intellectivae partis. Unde non est ad propositum.
Ad tertium dicendum quod, sicut erit nova receptio speciei in organo sentiendi, ita erit novum iudicium sensus communis, non autem novum iudicium intellectus de hoc: sicut fit in eo qui videt aliquid quod prius scivit. Quod autem Augustinus dicit, quod non erunt ibi cogitationes volubiles, intelligitur de cogitationibus intellectivae partis. Unde non est ad propositum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quando unum duorum est ratio alterius, occupatio animae circa unum non impedit nec remittit occupationem eius circa aliud: sicut medicus, dum videt urinam, non minus potest considerare regulas artis de coloribus urinarum, sed magis. Et quia Deus apprehenditur a sanctis ut ratio omnium quae ab eis agentur vel cognoscentur, ideo occupatio eorum circa sensibilia sentienda, vel quaecumque alia contemplanda aut agenda, in nullo impediet divinam contemplationem, nec e converso.
Vel dicendum quod ideo una potentia impeditur in actu suo quando alia vehementer operatur, quia una potentia de se non sufficit ad tam intensam operationem nisi ei subveniatur per id quod erat aliis potentiis vel membris influendum a principio vitae. Et quia in sanctis erunt omnes potentiae perfectissimae, una poterit intense operari ita quod ex hoc nullum impedimentum praestabitur actioni alterius potentiae: sicut et in Christo fuit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum futuri sint ibi omnes sensus in actu
Suppl q. 82 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sint ibi omnes sensus in actu. Tactus enim est primus inter omnes alios sensus: ut dicitur in libro de Anima. Sed corpora gloriosa carebunt actu sensus tactus: quia sensus tactus fit in actu per immutationem corporis animalis ab aliquo exteriori corpore praedominante in aliqua qualitatum activarum vel passivarum, quarum est tactus discretivus; qualis tunc immutatio esse non poterit. Ergo non. erit ibi omnis sensus in actu.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sint ibi omnes sensus in actu. Tactus enim est primus inter omnes alios sensus: ut dicitur in libro de Anima. Sed corpora gloriosa carebunt actu sensus tactus: quia sensus tactus fit in actu per immutationem corporis animalis ab aliquo exteriori corpore praedominante in aliqua qualitatum activarum vel passivarum, quarum est tactus discretivus; qualis tunc immutatio esse non poterit. Ergo non. erit ibi omnis sensus in actu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 arg. 2
Praeterea, sensus gustus deservit actui virtutis nutritivae. Sed post resurrectionem huiusmodi actus non erit. Ergo frustra esset ibi gustus.
B: (Prov 27:23)[b:Prov 27:23]
R: Q.. 81 A. 4[t:suppl q. 81 a. 4]
Praeterea, sensus gustus deservit actui virtutis nutritivae. Sed post resurrectionem huiusmodi actus non erit. Ergo frustra esset ibi gustus.
B: (Prov 27:23)[b:Prov 27:23]
R: Q.. 81 A. 4[t:suppl q. 81 a. 4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 arg. 3
Praeterea, post resurrectionem nihil corrumpetur: quia tota creatura vestietur quadam virtute incorruptionis. Sed sensus odoratus in actu suo esse non potest nisi aliqua Corruptione facta: quia odor non sentitur sine aliqua fumali evaporatione, quae in quadam resolutione consistit. Ergo sensus odoratus non erit ibi in suo actu.
Praeterea, post resurrectionem nihil corrumpetur: quia tota creatura vestietur quadam virtute incorruptionis. Sed sensus odoratus in actu suo esse non potest nisi aliqua Corruptione facta: quia odor non sentitur sine aliqua fumali evaporatione, quae in quadam resolutione consistit. Ergo sensus odoratus non erit ibi in suo actu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 arg. 4
Praeterea, auditus deservit disciplinae: ut dicitur in libro de Sensu et Sensato. Sed non erit post resurrectionem beatis necessaria aliqua disciplina per sensibilia: quia divina sapientia replebuntur ex ipsius Dei visione. Ergo non erit ibi auditus.
Praeterea, auditus deservit disciplinae: ut dicitur in libro de Sensu et Sensato. Sed non erit post resurrectionem beatis necessaria aliqua disciplina per sensibilia: quia divina sapientia replebuntur ex ipsius Dei visione. Ergo non erit ibi auditus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 arg. 5
Praeterea, visio fit secundum quod in pupilla recipitur species rei visae. Sed hoc non poterit: esse post resurrectionem in beatis. Ergo non erit ibi visus in actu. Qui tamen est omnium sensuum nobilior.
Probatio mediae. Illud quod est lucidum in actu, non est receptivum speciei visibilis: unde speculum directe positum sub radio solis non repraesentat speciem corporis oppositi. Sed pupilla, sicut et totum corpus, erit claritate dotata. Ergo non recipietur in ea aliqua species colorati corporis.
Praeterea, visio fit secundum quod in pupilla recipitur species rei visae. Sed hoc non poterit: esse post resurrectionem in beatis. Ergo non erit ibi visus in actu. Qui tamen est omnium sensuum nobilior.
Probatio mediae. Illud quod est lucidum in actu, non est receptivum speciei visibilis: unde speculum directe positum sub radio solis non repraesentat speciem corporis oppositi. Sed pupilla, sicut et totum corpus, erit claritate dotata. Ergo non recipietur in ea aliqua species colorati corporis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 arg. 6
Praeterea, secundum perspectivos, omne quod videtur, sub angulo videtur. Sed hoc non competit corporibus gloriosis. Ergo non habebunt sensum visus in actu.
Probatio mediae. Quandocumque aliquid videtur sub angulo, oportet esse aliquam proportionem angulo ad distantiam rei visae: quia quod a remotiori videtur, minus videtur et sub minori angulo. Unde posset esse ita parvus angulus quod nihil de re videretur. Si ergo oculus gloriosus videbit sub angulo, oportet quod videat sub determinata distantia: et ita quod non videat aliquid a remotiori quam modo videmus. Quod videtur valde absurdum. Et sic videtur quod sensus visus actu non erit in corporibus gloriosis.
Praeterea, secundum perspectivos, omne quod videtur, sub angulo videtur. Sed hoc non competit corporibus gloriosis. Ergo non habebunt sensum visus in actu.
Probatio mediae. Quandocumque aliquid videtur sub angulo, oportet esse aliquam proportionem angulo ad distantiam rei visae: quia quod a remotiori videtur, minus videtur et sub minori angulo. Unde posset esse ita parvus angulus quod nihil de re videretur. Si ergo oculus gloriosus videbit sub angulo, oportet quod videat sub determinata distantia: et ita quod non videat aliquid a remotiori quam modo videmus. Quod videtur valde absurdum. Et sic videtur quod sensus visus actu non erit in corporibus gloriosis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Potentia coniuncta actui est perfectior quam non coniuncta. Sed natura humana erit in beatis in maxima perfectione. Ergo erunt ibi omnes sensus in suo actu.
Sed contra: Potentia coniuncta actui est perfectior quam non coniuncta. Sed natura humana erit in beatis in maxima perfectione. Ergo erunt ibi omnes sensus in suo actu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 arg. 7
Praeterea, vicinius se habent ad animam potentiae sensitivae quam corpus. Sed corpus praemiabitur vel punietur propter merita vel dementa animae. Ergo et omnes sensus praemiabuntur in beatis et punientur in malis secundum delectationem et dolorem vel tristitiam quae in operatione sensus consistunt.
Praeterea, vicinius se habent ad animam potentiae sensitivae quam corpus. Sed corpus praemiabitur vel punietur propter merita vel dementa animae. Ergo et omnes sensus praemiabuntur in beatis et punientur in malis secundum delectationem et dolorem vel tristitiam quae in operatione sensus consistunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est duplex opinio: Quidam enim dicunt quod in corporibus gloriosis erunt omnes potentiae sensuum, non tamen erunt in actu nisi duo sensus, scilicet tactus et visus. Nec hoc erit ex defectu sensuum, sed ex defectu medii et obiecti. Nec tamen erunt frustra: quia erunt ad integritatem humanae naturae, et ad commendandam sapientiam Creatoris.
Sed hoc non videtur verum. Quia hoc quod est medium in istis sensibus, est etiam in aliis medium. In visu enim est medium aer, qui etiam est medium in auditu et odoratu: sicut patet in II de Anima. Similiter etiam gustus habet medium coniunctum, sicut et tactus: cum gustus sit tactus quidam, ut in eodem libro dicitur. Odor etiam erit ibi, qui est obiectum odoratus: cum Ecclesia cantet quod odor suavissimus erunt corpora sanctorum. Laus etiam vocalis erit in patria: unde Augustinus dicit, super illud Psalmi (149, 6), exultationes Dei in gutture eorum, quod corda et linguae non desinent laudare Deum. Et idem etiam habetur per Glossam super illud Esdrae 12, (27), in cantico et cymbalis, etc.
Et ideo, secundum alios, dicendum quod etiam odoratus et auditus erunt ibi in actu. Sed gustus non erit in actu ita quod immutetur ab aliquo cibo vel potu sumpto, ut patet ex dictis: nisi forte dicatur quod erit gustus in actu per immutationem linguae ab aliqua humiditate adiuncta.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod qualitates quas tactus percipit, sunt illae ex quibus constituitur animalis corpus. Unde per qualitates tangibiles corpus animalis, secundum statum praesentem, natum est immutari immutatione naturali et spirituali ab obiecto tactus. Et ideo tactus dicitur maxime materialis inter alios sensus: quia habet plus de materiali immutatione adiunctum. Non tamen immutatio materialis se habet ad actum sentiendi, qui perficitur spirituali immutatione, nisi per accidens. Et ideo in corporibus gloriosis, a quibus impassibilitas excludit naturalem immutationem, erit immutatio a qualitatibus tangibilibus spiritualis tantum: sicut etiam in corpore Adae fuit, quod nec ignis urere nec gladius scindere potuisset, et tamen horum sensum habuisset.
Ad primum ergo dicendum quod qualitates quas tactus percipit, sunt illae ex quibus constituitur animalis corpus. Unde per qualitates tangibiles corpus animalis, secundum statum praesentem, natum est immutari immutatione naturali et spirituali ab obiecto tactus. Et ideo tactus dicitur maxime materialis inter alios sensus: quia habet plus de materiali immutatione adiunctum. Non tamen immutatio materialis se habet ad actum sentiendi, qui perficitur spirituali immutatione, nisi per accidens. Et ideo in corporibus gloriosis, a quibus impassibilitas excludit naturalem immutationem, erit immutatio a qualitatibus tangibilibus spiritualis tantum: sicut etiam in corpore Adae fuit, quod nec ignis urere nec gladius scindere potuisset, et tamen horum sensum habuisset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod gustus, secundum quod est sensus alimenti, non erit in actu. Si tamen erit secundum quod est iudicium saporum, hoc esse poterit forte per modum praedictum.
Ad secundum dicendum quod gustus, secundum quod est sensus alimenti, non erit in actu. Si tamen erit secundum quod est iudicium saporum, hoc esse poterit forte per modum praedictum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod quidam posuerunt quod odor nihil aliud est quam quaedam fumalis evaporatio. Sed haec positio non potest esse vera: quod patet ex hoc quod vultures currunt ex odore percepto ad cadaver ex locis remotissimis, nec esset possibile quod evaporatio aliqua pertingeret a cadavere ad tam remota loca, etiam si totum resolveretur in vaporem; et praecipue cum sensibilia in aequali distantia ad quamlibet partem immutent. Unde odor immutat medium quandoque, et instrumentum sentiendi, spirituali immutatione, sine aliqua evaporatione pertingente ad organum. Sed quod aliqua evaporatio requiratur, hoc est quia odor in corporibus est humiditate aspersus: unde oportet resolutionem fieri, ad hoc quod percipiatur.
Sed in corporibus gloriosis erit odor in sua ultima perfectione, nullo modo per humidum suppressus. Unde immutabit spirituali immutatione, sicut odor fumalis evaporationis facit. Et sensus odoratus in sanctis, quia nulla humiditate impedietur, cognoscet non solum excellentias odorum, sicut nunc in nobis contingit, propter nimiam cerebri humiditatem: sed etiam minimas odorum differentias.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod in patria erit laus vocalis: quamvis quidam aliter dicant, quod sola immutatione spirituali organum auditus immutabitur in beatis. Nec erit propter disciplinam qua scientiam acquirat: sed propter perfectionem sensus et delectationem. Quomodo autem vox ibi formari poterit, dictum est in II libro.
Ad quartum dicendum quod in patria erit laus vocalis: quamvis quidam aliter dicant, quod sola immutatione spirituali organum auditus immutabitur in beatis. Nec erit propter disciplinam qua scientiam acquirat: sed propter perfectionem sensus et delectationem. Quomodo autem vox ibi formari poterit, dictum est in II libro.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod intensio luminis non impedit receptionem spiritualem speciei coloris, dummodo maneat in natura diaphani: sicut patet quod, quantumcumque illuminetur aer, potest esse medium in visu; et quanto est magis illuminatus, tanto per ipsum aliquid clarius videtur, nisi sit defectus ex debilitate visus. Quod autem in speculo directe opposito radio solis non appareat species corporis oppositi, non est propter hoc quod impediatur receptio: sed propter hoc quod impeditur reverberatio. Oportet enim ad hoc quod forma in speculo appareat, quod fiat quaedam reverberatio ad aliquod corpus obscurum: et ideo plumbum vitro adiungitur in speculo. Hanc autem obscuritatem radius solis repellit: unde non potest apparere species in aliquo speculo. Claritas autem corporis gloriosi non aufert diaphanitatem a pupilla: quia gloria non tollet naturam. Unde magnitudo claritatis in pupilla magis facit ad acumen visus quam ad eius defectum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 82 a. 4 ad 6
Ad sextum dicendum quod, quanto sensus est perfectior, tanto ex minori immutatione facta potest obiectum suum percipere. Quanto autem sub minori angulo visus a visibili immutatur, tanto minor immutatio est: et inde est quod visus perfectior magis a remotis aliquid videre potest quam visus debilior, quia quanto a remotiori videtur, sub minori angulo videtur. Et quia visus corporis gloriosi erit perfectissimus, ex parvissima immutatione poterit videre. Unde sub angulo multo minori videre poterit quam modo possit: et per consequens multo magis a remoto.
Ad sextum dicendum quod, quanto sensus est perfectior, tanto ex minori immutatione facta potest obiectum suum percipere. Quanto autem sub minori angulo visus a visibili immutatur, tanto minor immutatio est: et inde est quod visus perfectior magis a remotis aliquid videre potest quam visus debilior, quia quanto a remotiori videtur, sub minori angulo videtur. Et quia visus corporis gloriosi erit perfectissimus, ex parvissima immutatione poterit videre. Unde sub angulo multo minori videre poterit quam modo possit: et per consequens multo magis a remoto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 83: De subtilitate corporum beatorum
Suppl q. 83 pr.
Deinde considerandum est de subtilitate corporum beatorum.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum subtilitas sit proprietas corporis gloriosi.
Secundo: utrum ratione huius subtilitatis possit esse in eodem loco cum alio non glorioso.
Tertio: utrum per miraculum duo corpora possint simul esse iri eodem loco.
Quarto: utrum corpus gloriosum possit esse cum alio glorioso in eodem loco.
Quinto: utrum corpus gloriosum necessario requirat aequalem sibi locum.
Sexto: utrum corpus gloriosum sit palpabile.
Deinde considerandum est de subtilitate corporum beatorum.
Circa quod quaeruntur sex.
Primo: utrum subtilitas sit proprietas corporis gloriosi.
Secundo: utrum ratione huius subtilitatis possit esse in eodem loco cum alio non glorioso.
Tertio: utrum per miraculum duo corpora possint simul esse iri eodem loco.
Quarto: utrum corpus gloriosum possit esse cum alio glorioso in eodem loco.
Quinto: utrum corpus gloriosum necessario requirat aequalem sibi locum.
Sexto: utrum corpus gloriosum sit palpabile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum subtilitas sit proprietas corporis gloriosi
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 84 a. 1 co.[t:suppl q. 84 a. 1 co.]
Suppl q. 83 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod subtilitas non sit proprietas corporis gloriosi. Proprietas enim gloriae excedit proprietatem naturae sicut claritas gloriae claritatem solis, quae est maxima in natura. Si ergo subtilitas est proprietas corporis gloriosi, videtur quod corpus sit subtilius futurum omni quod est subtile in natura. Et ita erit ventis aereque subtilius: quod est haeresis a Gregorio in Constantinopolitana urbe damnata, ut ipse narrat, in XIV libro Moralium.
suppl q. 84 a. 1 co.[t:suppl q. 84 a. 1 co.]
Suppl q. 83 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod subtilitas non sit proprietas corporis gloriosi. Proprietas enim gloriae excedit proprietatem naturae sicut claritas gloriae claritatem solis, quae est maxima in natura. Si ergo subtilitas est proprietas corporis gloriosi, videtur quod corpus sit subtilius futurum omni quod est subtile in natura. Et ita erit ventis aereque subtilius: quod est haeresis a Gregorio in Constantinopolitana urbe damnata, ut ipse narrat, in XIV libro Moralium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 1 arg. 2
Praeterea, sicut caliditas et frigiditas sunt quaedam qualitates simplicium corporum, scilicet elementorum, ita et subtilitas. Sed calor et aliae qualitates elementorum non intendentur in gloriosis corporibus magis quam nunc: immo magis ad medium reducentur. Ergo neque subtilitas in eis erit maior quam nunc sit.
Praeterea, sicut caliditas et frigiditas sunt quaedam qualitates simplicium corporum, scilicet elementorum, ita et subtilitas. Sed calor et aliae qualitates elementorum non intendentur in gloriosis corporibus magis quam nunc: immo magis ad medium reducentur. Ergo neque subtilitas in eis erit maior quam nunc sit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 1 arg. 3
Praeterea, subtilitas invenitur in corporibus propter paucitatem materiae: unde corpora quae habent minus de materia sub aequalibus dimensionibus, dicimus magis subtilia, ut ignem aere, et aerem aqua, et aquam terra. Sed tantum de materia erit in corporibus gloriosis quantum nunc est, nec dimensiones erunt maiores, ut ex supra dictis patet. Ergo non erunt magis subtilia quam modo sunt.
Praeterea, subtilitas invenitur in corporibus propter paucitatem materiae: unde corpora quae habent minus de materia sub aequalibus dimensionibus, dicimus magis subtilia, ut ignem aere, et aerem aqua, et aquam terra. Sed tantum de materia erit in corporibus gloriosis quantum nunc est, nec dimensiones erunt maiores, ut ex supra dictis patet. Ergo non erunt magis subtilia quam modo sunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 15, (44): seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale, idest spiritui simile. Sed subtilitas spiritus excedit omnem subtilitatem corporis. Ergo corpora gloriosa erunt subtilissima.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 15, (44): seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale, idest spiritui simile. Sed subtilitas spiritus excedit omnem subtilitatem corporis. Ergo corpora gloriosa erunt subtilissima.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 1 arg. 4
Praeterea, corpora quanto sunt subtiliora, tanto nobiliora. Sed corpora gloriosa sunt nobilissima. Ergo erunt subtilissima.
Praeterea, corpora quanto sunt subtiliora, tanto nobiliora. Sed corpora gloriosa sunt nobilissima. Ergo erunt subtilissima.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod nomen subtilitatis a virtute penetrandi est assumptum: unde dicitur in II de Generatione, quod subtile est quod est repletivum partibus et partium partibus. Quod autem aliquod corpus sit penetrativum, contingit ex duobus. Primo, ex parvitate quantitatis: praecipue secundum profunditatem et latitudinem; non autem secundum longitudinem, quia penetratio fit in profundum, unde longitudo penetrationi non obstat. Secundo, ex paucitate materiae: unde rara subtilia dicimus. Et quia in corporibus raris forma praedominatur materiae magis, ideo translatum est nomen subtilitatis ad illa corpora quae optime substant formae, et perficiuntur ab ea completissimo modo: sicut dicimus subtilitatem esse in sole et luna et aliis huiusmodi; sicut etiam aurum vel aliquid huiusmodi potest dici subtile quando perfectissime completur in esse et virtute suae speciei.
Et quia res incorporeae quantitate carent et materia, nomen subtilitatis ad eas transfertur: non solum ratione suae substantiae; sed etiam ratione suae virtutis. Sicut enim subtile dicitur penetrativum quia pertingit usque ad intima rei, ita etiam dicitur aliquis intellectus subtilis quia pertingit ad inspicienda intrinseca principia et proprietates naturales rei latentes. Et similiter dicitur aliquis habere visum subtilem quia aliquod minimum potest visu pertingere. Et similiter est de aliis sensibus.
Et secundum hoc etiam diversi diversimode subtilitatem corporibus gloriosis attribuerunt. Quidam enim haeretici, ut Augustinus narrat, attribuerunt eis subtilitatem secundum modum quo spirituales substantiae subtiles dicuntur, dicentes quod in resurrectione corpus vertetur in spiritum, et ratione huius corpora resurgentium Apostolus spiritualia nominat, I Cor. 15, (44,46).
Sed hoc non potest stare. Primo, quia corpus iri spiritum transire non potest: cum non communicent in materia. Quod etiam Boetius ostendit, in libro de Duabus Naturis. Secundo quia, si hoc esset possibile, corpore in spiritum converso, non resurgeret homo, qui ex anima et corpore naturaliter constat. Tertio quia, si Apostolus sic intelligeret, sicut nominat corpora spiritualia, pari ratione nominaret corpora animalia quae in animam sunt conversa. Quod patet esse falsum.
Unde quidam haeretici dixerunt quod corpus in resurrectione remanebit, sed habebit subtilitatem secundum modum rarefactionis, ita quod corpora humana in resurrectione erunt aeri vel vento similia, ut Gregorius narrat, XVI libro Moralium.
Sed hoc etiam non potest stare. Quia Dominus post resurrectionem corpus palpabile habuit, ut patet Luc. (24, 39): quod praecipue subtile credendum est. Et praeterea, corpus humanum cum carnibus et ossibus resurget, sicut corpus Domini, ut dicitur Luc. (ib.), spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et Iob 19, (26) dicitur: in carne mea videbo Deum, Salvatorem meum. Natura autem carnis et ossis praedictam raritatem non patitur.
Et ideo est assignandus corporibus gloriosis alius modus subtilitatis, ut dicantur subtilia propter completissimam corporis perfectionem. Sed hanc completionem quidam eis attribuunt ratione quintae essentiae, quae eis tunc maxime dominabitur.
Quod esse non potest. Primo, quia nihil de quinta essentia potest venire in compositionem corporis, ut in II libro ostensum est. Secundo quia, dato quod veniret in compositionem corporis humani, non posset intelligi quod dominaretur magis tunc quam nunc supra naturam elementarem, nisi ita quod esset in corporibus humanis plus secundum quantitatem de natura caelesti; et sic corpora humana non essent eiusdem staturae; nisi forte minueretur natura elementaris iri homine, quod repugnat integritati resurgentium. Vel ita quod natura elementaris indueret proprietates naturae caelestis ex eius dominio in corpore. Et sic naturalis virtus esset causa proprietatis gloriosae. Quod absurdum est.
Et ideo alii dicunt quod dicta completio, ex qua corpora humana subtilia dicuntur, erit ex dominio animae glorificatae, quae est forma corporis, super ipsum, ratione cuius corpus gloriosum spirituale dicitur, quasi omnino spiritui subiectum. Prima autem subiectio qua corpus animae subiicitur, est ad participandum esse specificum, prout subiicitur sibi ut materia formae: et deinde subiicitur ei ad alia opera animae, prout anima est motor. Et ita prima ratio spiritualitatis, in corpore est ex subtilitate; et deinde ex agilitate, et aliis proprietatibus corporis gloriosi. Et propter hoc Apostolus in spiritualitate tetigit dotem subtilitatis, ut Magistri exponunt. Unde Gregorius dicit, XIV Moral., quod corpus gloriosum dicitur subtile per effectum spiritualis potentiae.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 1 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta, quae procedunt de subtilitate quae est per rarefactionem.
Et per hoc patet solutio ad obiecta, quae procedunt de subtilitate quae est per rarefactionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum ratione huius subtilitatis competat coprori glorioso esse in eodem loco cum alio corpore non glorioso
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 83 a. 3 co.
suppl q. 83 a. 3 ad 2[t:suppl q. 83 a. 3 co.][t:suppl q. 83 a. 3 ad 2]
Suppl q. 83 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ratione huius subtilitatis competat corpori quod sit simul in eodem loco cum alio corpore non glorioso. Quia, ut dicitur Philipp. 3, (21): reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Sed corpus Christi potuit simul esse cum alio corpore in eodem loco: ut patet per hoc quod post resurrectionem intravit ad discipulos ianuis clausis, ut dicitur Ioan. 20, (19, 26). Ergo et corpora gloriosa ratione subtilitatis poterunt esse cum aliis corporibus non gloriosis in eodem loco.
suppl q. 83 a. 3 co.
suppl q. 83 a. 3 ad 2[t:suppl q. 83 a. 3 co.][t:suppl q. 83 a. 3 ad 2]
Suppl q. 83 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ratione huius subtilitatis competat corpori quod sit simul in eodem loco cum alio corpore non glorioso. Quia, ut dicitur Philipp. 3, (21): reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Sed corpus Christi potuit simul esse cum alio corpore in eodem loco: ut patet per hoc quod post resurrectionem intravit ad discipulos ianuis clausis, ut dicitur Ioan. 20, (19, 26). Ergo et corpora gloriosa ratione subtilitatis poterunt esse cum aliis corporibus non gloriosis in eodem loco.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 arg. 2
Praeterea, corpora gloriosa erunt nobiliora omnibus aliis corporibus. Sed quaedam corpora nunc ratione suae nobilitatis possunt esse simul cum aliis corporibus, scilicet radii solares. Ergo multo fortius hoc conveniet corporibus gloriosis.
Praeterea, corpora gloriosa erunt nobiliora omnibus aliis corporibus. Sed quaedam corpora nunc ratione suae nobilitatis possunt esse simul cum aliis corporibus, scilicet radii solares. Ergo multo fortius hoc conveniet corporibus gloriosis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 arg. 3
Praeterea, corpus caeleste non potest dividi, ad minus quantum ad substantiam sphaerarum: unde dicitur Iob 37, (18), quod caeli velut aere solidissimi firmati sunt. Si ergo corpus gloriosum non potest simul esse cum alio Corpore in eodem loco ratione subtilitatis, nunquam ad caelum empyreum ascendere poterit. Quod est erroneum.
Praeterea, corpus caeleste non potest dividi, ad minus quantum ad substantiam sphaerarum: unde dicitur Iob 37, (18), quod caeli velut aere solidissimi firmati sunt. Si ergo corpus gloriosum non potest simul esse cum alio Corpore in eodem loco ratione subtilitatis, nunquam ad caelum empyreum ascendere poterit. Quod est erroneum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 arg. 4
Praeterea, corpus quod non potest simul esse cum alio corpore, potest ex alterius obstaculo impediri in motu suo, vel etiam includi. Sed haec non possunt contingere corporibus gloriosis. Ergo possunt simul esse in eodem loco cum aliis corporibus.
B: (Rom 10:10)[b:Rom 10:10]
Praeterea, corpus quod non potest simul esse cum alio corpore, potest ex alterius obstaculo impediri in motu suo, vel etiam includi. Sed haec non possunt contingere corporibus gloriosis. Ergo possunt simul esse in eodem loco cum aliis corporibus.
B: (Rom 10:10)[b:Rom 10:10]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 arg. 5
Praeterea, sicut se habet punctum ad punctum, ita linea ad lineam, et superficies ad superficiem, et corpus ad corpus. Sed duo puncta possunt esse simul, ut patet quando lineae se tangunt; et similiter duae lineae in contactu duarum superficierum; et duae superficies in contactu duorum corporum: quia contigua sunt quorum ultima sunt simul, ut patet VI Physic. Ergo non est contra naturam corporis quin possit esse simul cum alio corpore in eodem loco. Sed quidquid nobilitatis natura corporis patitur, totum corpori glorioso praestabitur. Ergo corpus gloriosum ex suae subtilitatis proprietate habebit quod possit esse simul cum alio corpore in eodem loco.
Praeterea, sicut se habet punctum ad punctum, ita linea ad lineam, et superficies ad superficiem, et corpus ad corpus. Sed duo puncta possunt esse simul, ut patet quando lineae se tangunt; et similiter duae lineae in contactu duarum superficierum; et duae superficies in contactu duorum corporum: quia contigua sunt quorum ultima sunt simul, ut patet VI Physic. Ergo non est contra naturam corporis quin possit esse simul cum alio corpore in eodem loco. Sed quidquid nobilitatis natura corporis patitur, totum corpori glorioso praestabitur. Ergo corpus gloriosum ex suae subtilitatis proprietate habebit quod possit esse simul cum alio corpore in eodem loco.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod Boetius dicit, in libro de Trinitate: in numero differentiam varietas accidentium facit. Nam tres homines neque genere, neque specie, sed suis accidentibus distant. Nam, si vel animo cuncta ab his accidentia separamus, tamen locus est cunctis diversus, quem unum fingere nullo modo possumus. Ergo, si ponantur duo corpora esse in uno loco, erunt unum corpus numero.
Sed contra: Est quod Boetius dicit, in libro de Trinitate: in numero differentiam varietas accidentium facit. Nam tres homines neque genere, neque specie, sed suis accidentibus distant. Nam, si vel animo cuncta ab his accidentia separamus, tamen locus est cunctis diversus, quem unum fingere nullo modo possumus. Ergo, si ponantur duo corpora esse in uno loco, erunt unum corpus numero.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 arg. 6
Praeterea, corpora gloriosa maiorem convenientiam habebunt cum loco quam spiritus angelici. Sed spiritus angelici, ut quidam dicunt, non possent distingui numero nisi essent in diversis locis: et propter hoc ponunt quod necesse est esse eos in loco, et quod ante mundum creari non potuerunt. Ergo multo magis debent dicere quod duo corpora qualiacumque non possunt esse in eodem loco.
Praeterea, corpora gloriosa maiorem convenientiam habebunt cum loco quam spiritus angelici. Sed spiritus angelici, ut quidam dicunt, non possent distingui numero nisi essent in diversis locis: et propter hoc ponunt quod necesse est esse eos in loco, et quod ante mundum creari non potuerunt. Ergo multo magis debent dicere quod duo corpora qualiacumque non possunt esse in eodem loco.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod non potest dici quod corpus gloriosum ratione suae subtilitatis habeat quod possit esse cum alio corpore in eodem loco, nisi per subtilitatem auferatur ab eo id per quod prohibetur nunc esse simul cum alio corpore in eodem loco. Dicunt autem quidam quod prohibetur ab hoc in isto statu ratione corpulentiae, per quam habet quod replet locum. Quae, quidem corpulentia ab eo per subtilitatis dotem tolletur.
Sed hoc non potest stare propter duo. Primo, quia corpulentia: quam dos subtilitatis aufert, est ad defectum pertinens: puta aliqua inordinatio materiae non perfecte substantis suae formae. Totum enim quod ad integritatem corporis pertinet, in corpore resurget, tam ex parte formae quam ex parte materiae. Quod autem aliquod corpus sit repletivum loci, hoc habet per illud quod est de integritate naturae eius, et non ex aliquo defectu naturae. Cum enim plenum opponatur vacuo, illud solum non replet locum, quo posito in loco, nihilominus manet vacuus locus. Vacuum autem definitur, in IV Physic., quod est locus non plenus sensibili corpore. Dicitur autem aliquod corpus esse sensibile ex materia et forma et naturalibus accidentibus, quae omnia ad integritatem naturae pertinent. Constat etiam quod corpus gloriosum erit sensibile, etiam secundum tactum, ut patet in corpore Domini, Luc. (24, 39): nec enim deerit materia aut forma, aut naturalia accidentia, scilicet calidum et frigidum et huiusmodi. Unde patet quod corpus gloriosum, non obstante subtilitatis dote, replebit locum. Insania enim videtur dicere quod locus ubi esset corpus gloriosum, esset vacuus.
Secundo ratio eorum praedicta non valet, quia coexistentiam corporis impedire in eodem loco est in plus quam replere locum. Si enim ponamus dimensiones esse separatas sine materia, illae dimensiones non replent locum. Unde quidam ponentes vacuum dixerunt vacuum esse locum in quo sunt huiusmodi dimensiones sine aliquo sensibili corpore. Et tamen istae dimensiones prohibentur ne sint simul cum alio corpore in eodem loco: ut patet per Philosophum, in IV Physic. et in III Metaphys., ubi habet pro inconvenienti quod corpus mathematicum, quod nihil est aliud quam dimensiones separatae, sit simul cum alio corpore naturali sensibili. Unde, dato quod subtilitas gloriosi corporis auferret ab eo hoc quod est replere locum, non tamen sequitur quod propter hoc posset esse cum alio corpore in eodem loco: quia, remoto eo quod in minus est, non propter hoc removetur quod in plus est.
Ergo videtur quod illud quod impedit corpus nostrum nunc ne simul cum alio corpore sit in eodem loco, nullo modo poterit ab eo removeri per dotem subtilitatis. Nihil enim potest prohibere corpus aliquod ne sit simul situatum cum alio corpore in eodem loco, nisi hoc quod in eo requirit diversum situm: nihil enim est impedimentum identitati nisi quod est causa diversitatis. Hanc autem distinctionem situs non requirit aliqua corporis qualitas: quia corpori non debetur aliquis situs ratione suae qualitatis. Unde, remoto a corpore sensibili quod sit calidum aut frigidum, aut grave aut leve, nihilominus in eo remanet necessitas praedictae distinctionis: ut patet per Philosophum, in IV Physic.; et etiam per se planum est.
Similiter etiam materia non potest inducere necessitatem praedictae distinctionis: quia materiae non advenit situs nisi mediante quantitate dimensiva. Similiter etiam neque forma situm habet nisi ex materia situm habente. Restat ergo quod necessitas distinctionis duorum corporum in situ causatur a natura quantitatis dimensivae, cui per se convenit situs: cadit enim in. definitione eius, quia quantitas dimensiva est quantitas habens situm. Et inde est quod, remotis omnibus aliis quae sunt in re, distinctionis necessitas invenitur in sola quantitate dimensiva. Si enim accipiatur linea separata, oportet quod, si sint duae lineae vel duae partes unius lineae, quod sint distinctae in situ: alias linea addita lineae non efficeret maius, quod est contra communem animi conceptionem. Et similiter est de superficiebus et corporibus mathematicis. Et quia materiae debetur situs inquantum substat dimensionibus, exinde praedicta necessitas ad materiam situatam derivatur: ut, sicut non est possibile esse duas lineas vel duas partes lineae nisi sint distinctae secundum situm, ita impossibile est esse duas materias vel duas partes materiae nisi sit distinctio situs. Et quia distinctio materiae est principium distinctionis individuorum, inde est quod Boetius dicit, in libro de Trinitate, quod duobus corporibus unum locum fingere nullo modo possumus, ut hanc saltem accidentium varietatem distinctio individuorum requirat.
Subtilitas autem a corpore glorioso dimensionem non aufert. Unde nullo modo aufert sibi praedictam necessitatem distinctionis situs ab alio corpore. Et ideo corpus gloriosum non habebit ratione suae subtilitatis quod possit esse cum alio corpore. Sed poterit simul cum alio corpore esse ex operatione virtutis divinae. Sicut etiam corpus Petri non habuit ex aliqua proprietate indita quod ad adventionem eius sanarentur infirmi: sed hoc fiebat virtute divina ad aedificationem fidei. Ita faciet virtus divina ut corpus gloriosum possit simul cum alio corpore esse ad perfectionem gloriae.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod corpus Christi non habuit ex subtilitatis dote quod possit esse simul cum alio corpore in eodem loco: sed hoc factum est virtute divina post resurrectionem, sicut in nativitate. Unde Gregorius, in Homilia, dicit: illud corpus Domini intravit ad discipulos ianuis clausis quod ad humanos oculos per nativitatem suam clauso exiit utero Virginis. Unde non oportet quod ratione subtilitatis hoc conveniat corporibus gloriosis.
Ad primum ergo dicendum quod corpus Christi non habuit ex subtilitatis dote quod possit esse simul cum alio corpore in eodem loco: sed hoc factum est virtute divina post resurrectionem, sicut in nativitate. Unde Gregorius, in Homilia, dicit: illud corpus Domini intravit ad discipulos ianuis clausis quod ad humanos oculos per nativitatem suam clauso exiit utero Virginis. Unde non oportet quod ratione subtilitatis hoc conveniat corporibus gloriosis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod lumen non est corpus: ut in Prima Parte dictum est. Unde obiectio procedit ex falsis.
Ad secundum dicendum quod lumen non est corpus: ut in Prima Parte dictum est. Unde obiectio procedit ex falsis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod corpus gloriosum transibit sphaeras caelorum sine eorum divisione, non ex vi subtilitatis, sed ex divina virtute, quae eis ad nutum in omnibus subveniet.
Ad tertium dicendum quod corpus gloriosum transibit sphaeras caelorum sine eorum divisione, non ex vi subtilitatis, sed ex divina virtute, quae eis ad nutum in omnibus subveniet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod ex hoc quod Deus eis ad nutum aderit in omnibus quae volunt, sequitur quod non possint includi vel carcerari.
Ad quartum dicendum quod ex hoc quod Deus eis ad nutum aderit in omnibus quae volunt, sequitur quod non possint includi vel carcerari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod, sicut dicitur in IV Physic., puncti non convenit esse locum. Unde, si dicatur esse in loco, hoc non est nisi per accidens, quia corpus cuius est terminus est in loco. Sicut autem totus locus respondet toti corpori, ita terminus loci respondet termino corporis. Contingit autem duorum locorum esse unum terminum: sicut et duas lineas terminari ad unum punctum. Et ideo, quamvis duo corpora non possunt esse nisi in diversis locis, tamen duobus terminis duorum corporum respondet idem terminus duorum locorum. Et secundum hoc dicuntur ultima corporum se contingentium esse simul.
Ad quintum dicendum quod, sicut dicitur in IV Physic., puncti non convenit esse locum. Unde, si dicatur esse in loco, hoc non est nisi per accidens, quia corpus cuius est terminus est in loco. Sicut autem totus locus respondet toti corpori, ita terminus loci respondet termino corporis. Contingit autem duorum locorum esse unum terminum: sicut et duas lineas terminari ad unum punctum. Et ideo, quamvis duo corpora non possunt esse nisi in diversis locis, tamen duobus terminis duorum corporum respondet idem terminus duorum locorum. Et secundum hoc dicuntur ultima corporum se contingentium esse simul.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum per miraculum fieri possit quod duo corpora sint in eodem loco
Suppl q. 83 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nec etiam per miraculum fieri possit quod duo corpora sint in eodem loco. Non enim potest fieri, per miraculum quod duo corpora sint simul duo et unum: quia hoc esset facere contradictoria esse simul. Sed, si ponantur duo corpora esse simul, sequeretur illa duo corpora esse unum. Ergo non est possibile hoc per miraculum fieri.
Probatio mediae. Sint duo corpora in eodem loco, quorum unum dicatur A et aliud B. Aut ergo dimensiones A erunt eaedem cum dimensionibus loci, aut aliae. Si aliae, ergo erunt aliquae dimensiones separatae. Quod non potest poni: quia dimensiones quae sunt inter terminos loci, non sunt in aliquo subiecto nisi sint in corpore locato. Si autem sunt eaedem, ergo eadem ratione dimensiones B erunt eaedem cum dimensionibus loci. Sed quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Ergo dimensiones A et B sunt eaedem. Sed duorum corporum non possunt esse eaedem dimensiones: sicut ne eadem albedo. Ergo A et B sunt unum corpus. Et erant duo. Ergo sunt simul unum et duo.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 3 arg. 2
Praeterea, contra communes animi conceptiones non potest aliquid miraculose fieri, ut scilicet pars non sit minor toto: quia contraria communibus conceptionibus directe contradictionem includunt. Similiter nec conclusiones geometricae, quae a communibus conceptionibus infallibiliter deducuntur: sicut quod triangulus non habeat, tres angulos aequales duobus rectis. Similiter nec aliquid potest fieri in linea contra definitionem lineae: quia separare definitionem a definito est ponere duo contradictoria esse simul. Sed duo corpora esse in eodem loco est contra conclusiones geometriae, et contra definitionem lineae. Ergo non potest fieri per miraculum.
Probatio mediae. Conclusio est geometriae quod duo circuli non se tangunt nisi in puncto. Si autem duo corpora circularia essent in eodem, duo circuli designati in eis se tangerent secundum totum. Similiter etiam est contra definitionem lineae quod infra: duo puncta sit plus quam una linea recta. Quod contingeret si duo corpora essent in eodem loco: quia infra duo puncta signata in diversis superficiebus loci essent duae lineae rectae duorum corporum locatorum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 3 arg. 3
Praeterea, hoc non videtur posse fieri per miraculum, quod corpus inclusum in alio corpore non sit, in loco; quia sic haberet locum communem et non proprium, quod non potest esse. Sed hoc sequeretur si duo corpora essent in eodem loco. Ergo non potest fieri per miraculum.
Probatio mediae. Sint duo corpora in eodem loco quorum unum secundum quamlibet dimensionem sit maius alio. Corpus minus erit inclusum in corpore maiore, et locus corporis maioris erit locus eius communis: locum autem proprium non habebit. Quia non erit aliqua superficies corporis actu signata quae contineat ipsum: quod est de ratione loci. Ergo non habebit locum proprium.
Praeterea, hoc non videtur posse fieri per miraculum, quod corpus inclusum in alio corpore non sit, in loco; quia sic haberet locum communem et non proprium, quod non potest esse. Sed hoc sequeretur si duo corpora essent in eodem loco. Ergo non potest fieri per miraculum.
Probatio mediae. Sint duo corpora in eodem loco quorum unum secundum quamlibet dimensionem sit maius alio. Corpus minus erit inclusum in corpore maiore, et locus corporis maioris erit locus eius communis: locum autem proprium non habebit. Quia non erit aliqua superficies corporis actu signata quae contineat ipsum: quod est de ratione loci. Ergo non habebit locum proprium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 3 arg. 4
Praeterea, locus proportionaliter respondet locato. Sed nunquam potest fieri per miraculum quod idem corpus sit simul in diversis locis, nisi per aliquam conversionem, sicut accidit in Sacramento Altaris. Ergo nullo modo potest fieri per miraculum quod duo corpora sint simul in eodem loco.
Praeterea, locus proportionaliter respondet locato. Sed nunquam potest fieri per miraculum quod idem corpus sit simul in diversis locis, nisi per aliquam conversionem, sicut accidit in Sacramento Altaris. Ergo nullo modo potest fieri per miraculum quod duo corpora sint simul in eodem loco.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod Beata Virgo Filium suum miraculose peperit. Sed in illo partu oportuit duo corpora esse simul in eodem loco: quia corpus pueri exiens claustra pudoris non fregit. Ergo potest miraculose fieri quod duo corpora sint in eodem loco.
Sed contra: Est quod Beata Virgo Filium suum miraculose peperit. Sed in illo partu oportuit duo corpora esse simul in eodem loco: quia corpus pueri exiens claustra pudoris non fregit. Ergo potest miraculose fieri quod duo corpora sint in eodem loco.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 3 arg. 5
Praeterea, hoc idem potest ostendi per hoc quod Dominus ad discipulos intravit clausis ianuis, Ioan. 20, (19, 26).
Praeterea, hoc idem potest ostendi per hoc quod Dominus ad discipulos intravit clausis ianuis, Ioan. 20, (19, 26).
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, propter hoc necesse est duo corpora in duobus locis esse, quia diversitas materiae requirit distinctionem in situ. Et ideo videmus quod, quando conveniunt duo corpora in unum, destruitur esse distinctum utriusque, et acquiritur utrique simul unum esse distinctum: ut patet in mixtionibus. Non potest ergo esse quod duo corpora remaneant duo et tamen sint simul, nisi utrique conservetur esse distinctum quod prius habebat, secundum quod utrumque erat ens indivisum in se et divisum ab aliis. Hoc autem esse distinctum dependet a principiis essentialibus rei sicut a causis proximis, sed a Deo sicut a causa prima. Et quia causa prima potest conservare rem in esse cessantibus causis secundis, ut patet per primam propositionem Libri de Causis 2, ergo divina virtute, et ea sola, fieri potest ut accidens sit sine subiecto, ut patet in Sacramento Altaris. Et similiter virtute divina fieri potest, et ea sola, quod corpori remaneat esse distinctum ab alio corpore, quamvis eius materia non sit distincta in situ ab alterius corporis materia. Et sic miraculose fieri potest quod duo corpora sint in eodem loco.
R: Q.. 83 A. 2[t:suppl q. 83 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa est sophistica: quia procedit ex suppositione falsi; vel petit principium. Procedit enim ratio illa ac si inter superficies oppositas loci alicuius esset aliqua dimensio propria loco, cui oporteret quod uniretur dimensio corporis locati advenientis. Sic enim sequeretur quod dimensiones duorum corporum locatorum fierent una dimensio, si utraque unum fieret cum dimensione loci. Haec autem positio falsa est: quia secundum hoc, quandocumque corpus acquireret novum locum, oporteret aliquam immutationem fieri in dimensionibus loci vel locati; non enim potest esse quod aliqua duo fiant de novo unum nisi altero eorum immutato. Si autem, ut se rei veritas habet, loco non debentur aliae dimensiones quam dimensiones locati, patet quod ratio nihil probat.
Sed petit principium, quia secundum hoc nihil est aliud dictum quod dimensiones locati sunt eaedem cum dimensionibus loci, nisi quod dimensiones locati continentur infra terminos loci, et secundum eorum mensuram distant termini sicut distarent propriis dimensionibus si eas haberent. Et sic dimensiones duorum corporum esse dimensiones unius loci, nihil est aliud quam duo corpora esse in eodem loco. Quod est principale propositum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, posito quod duo corpora sint simul in eodem loco per miraculum, non sequitur aliquid neque contra communes animi conceptiones, neque contra definitionem lineae, neque contra conclusiones aliquas geometriae. Sicut enim supra dictum est, quantitas dimensiva in hoc differt ab omnibus aliis accidentibus quod habet specialem rationem individuationis et distinctionis, scilicet ex situ partium, praeter rationem individuationis et distinctionis quae est sibi et omnibus accidentibus communis, scilicet ex materia subiecta. Sic ergo una linea potest intelligi diversa ab alia vel quia est in alio subiecto, quae consideratio non est nisi de linea materiali; vel quia distat in situ ab alia, quae consideratio est etiam de linea mathematica, quae intelligitur praeter materiam.
Si ergo removeatur materia, non potest esse distinctio linearum nisi secundum situm diversum; et similiter nec punctorum nec superficierum, aut quarumcumque dimensionum. Et sic geometria non potest ponere quod una linea addatur alii tanquam distincta ab ea, nisi sit diversa in situ ab ea. Sed, supposita distinctione subiecti sine distinctione situs ex divino miraculo, intelligentur diversae lineae quae non distant situ, propter diversitatem subiecti; et similiter puncta diversa. Et sic duae lineae designatae in duobus corporibus quae sunt in eodem loco, trahuntur a diversis punctis ad diversa puncta: ut non accipiamus punctum in loco, sed in ipso corpore locato; quia linea non dicitur trahi nisi a puncto quod est terminus eius. Et similiter etiam duo circuli designati in duobus corporibus sphaericis existentibus in eodem loco, quae sunt duo non propter diversitatem situs, alias non possent se tangere secundum totum, sed sunt duo ex diversitate subiectorum, et propter hoc se totaliter tangentes, adhuc manent duo. Sicut etiam circulus signatus in corpore locato sphaerico, tangit secundum totum: alium circulum signatum in corpore locante.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod Deus posset facere aliquod corpus non esse in loco. Et tamen, illa positione facta, non sequitur quod aliud corpus non sit in loco: quia corpus maius est locus corporis minoris ratione illius superficiei quae designaretur: ex contactu terminorum corporis minoris.
Ad tertium dicendum quod Deus posset facere aliquod corpus non esse in loco. Et tamen, illa positione facta, non sequitur quod aliud corpus non sit in loco: quia corpus maius est locus corporis minoris ratione illius superficiei quae designaretur: ex contactu terminorum corporis minoris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod unum corpus esse simul localiter in duobus locis non potest fieri per miraculum, corpus enim Christi non est in altari localiter: quamvis miraculose possit fieri quod duo corpora sint in eodem loco. Quia esse in pluribus locis simul repugnat individuo ratione eius quod est esse indivisum in se: sequeretur enim quod esset distinctum in situ. Sed esse cum alio corpore in eodem loco repugnat ei quantum ad hoc quod est esse divisum ab alio. Ratio autem unius perficitur in indivisione, ut patet in IV Metaphys.; sed divisio ab aliis est de consequentibus ad rationem unius. Unde quod idem corpus sit localiter simul in diversis locis, includit contradictionem, sicut quod homo careat ratione. Sed duo corpora esse in eodem loco non includit contradictionem, ut ex dictis patet. Et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum quod unum corpus esse simul localiter in duobus locis non potest fieri per miraculum, corpus enim Christi non est in altari localiter: quamvis miraculose possit fieri quod duo corpora sint in eodem loco. Quia esse in pluribus locis simul repugnat individuo ratione eius quod est esse indivisum in se: sequeretur enim quod esset distinctum in situ. Sed esse cum alio corpore in eodem loco repugnat ei quantum ad hoc quod est esse divisum ab alio. Ratio autem unius perficitur in indivisione, ut patet in IV Metaphys.; sed divisio ab aliis est de consequentibus ad rationem unius. Unde quod idem corpus sit localiter simul in diversis locis, includit contradictionem, sicut quod homo careat ratione. Sed duo corpora esse in eodem loco non includit contradictionem, ut ex dictis patet. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum corpus gloriosum possit esse cum alio glorioso in eodem loco
Suppl q. 83 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod corpus gloriosum possit esse cum alio glorioso in eodem loco. Quia ubi est maior subtilitas, ibi est minor resistentia. Si ergo corpus gloriosum est subtilius quam non gloriosum, minus resistet corpori glorioso. Et ita, si corpus gloriosum poterit esse cum corpore non glorioso in eodem loco, multo fortius cum corpore glorioso.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod corpus gloriosum possit esse cum alio glorioso in eodem loco. Quia ubi est maior subtilitas, ibi est minor resistentia. Si ergo corpus gloriosum est subtilius quam non gloriosum, minus resistet corpori glorioso. Et ita, si corpus gloriosum poterit esse cum corpore non glorioso in eodem loco, multo fortius cum corpore glorioso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 4 arg. 2
Praeterea, sicut corpus gloriosum est subtilius non glorioso, ita unum gloriosum erit subtilius alio. Si ergo corpus gloriosum poterit esse simul cum non glorioso, et corpus gloriosum magis subtile poterit esse cum glorioso minus subtili.
Praeterea, sicut corpus gloriosum est subtilius non glorioso, ita unum gloriosum erit subtilius alio. Si ergo corpus gloriosum poterit esse simul cum non glorioso, et corpus gloriosum magis subtile poterit esse cum glorioso minus subtili.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 4 arg. 3
Praeterea, corpus caeli est subtile, et erit tunc glorificatum. Sed corpus alicuius sancti poterit simul esse cum corpore caeli: quia poterunt ad terram descendere et ascendere pro suae libito voluntatis. Ergo duo corpora subtilia vel gloriosa poterunt esse simul.
Praeterea, corpus caeli est subtile, et erit tunc glorificatum. Sed corpus alicuius sancti poterit simul esse cum corpore caeli: quia poterunt ad terram descendere et ascendere pro suae libito voluntatis. Ergo duo corpora subtilia vel gloriosa poterunt esse simul.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Corpora gloriosa erunt spiritualia, idest, spiritibus quantum ad aliquid similia. Sed duo spiritus non possunt esse simul in eodem loco, quamvis spiritus et corpus possint esse in eodem loco: ut in I libro dictum est. Ergo nec duo corpora gloriosa poterunt esse in eodem loco.
Sed contra: Corpora gloriosa erunt spiritualia, idest, spiritibus quantum ad aliquid similia. Sed duo spiritus non possunt esse simul in eodem loco, quamvis spiritus et corpus possint esse in eodem loco: ut in I libro dictum est. Ergo nec duo corpora gloriosa poterunt esse in eodem loco.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 4 arg. 4
Praeterea, duorum corporum, simul existentium unum ab alio penetratur. Sed penetrari ab alio corpore est ignobilitatis, quae omnino a corporibus gloriosis aberit. Ergo non poterunt esse duo corpora gloriosa simul.
Praeterea, duorum corporum, simul existentium unum ab alio penetratur. Sed penetrari ab alio corpore est ignobilitatis, quae omnino a corporibus gloriosis aberit. Ergo non poterunt esse duo corpora gloriosa simul.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod corpus gloriosum ratione suae proprietatis non habet quod possit esse cum alio corpore glorioso in eodem loco, sicut nec ut sit simul cum corpore non glorioso. Divina autem virtute fieri posset ut duo corpora gloriosa essent, simul, vel duo non gloriosa, sicut gloriosum et non gloriosum.
Sed tamen non est conveniens quod corpus gloriosum sit simul cum alio corpore glorioso; Tum quia in eis servabitur debitus ordo, qui distinctionem requirit. Tum quia unum corpus gloriosum non se opponet alteri. Et sic nunquam duo corpora gloriosa erunt simul.
Respondeo dicendum quod corpus gloriosum ratione suae proprietatis non habet quod possit esse cum alio corpore glorioso in eodem loco, sicut nec ut sit simul cum corpore non glorioso. Divina autem virtute fieri posset ut duo corpora gloriosa essent, simul, vel duo non gloriosa, sicut gloriosum et non gloriosum.
Sed tamen non est conveniens quod corpus gloriosum sit simul cum alio corpore glorioso; Tum quia in eis servabitur debitus ordo, qui distinctionem requirit. Tum quia unum corpus gloriosum non se opponet alteri. Et sic nunquam duo corpora gloriosa erunt simul.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit ac si corpori glorioso inesset ratione suae subtilitatis quod posset esse simul in eodem loco cum alio corpore. Quod falsum est.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit ac si corpori glorioso inesset ratione suae subtilitatis quod posset esse simul in eodem loco cum alio corpore. Quod falsum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 4 ad 2
Et similiter dicendum ad secundum.
Et similiter dicendum ad secundum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod corpus caeli et alia corpora aequivoce dicentur gloriosa, inquantum participabunt aliquid gloriae: et non quod eis conveniant dotes corporum humanorum glorificatorum.
Ad tertium dicendum quod corpus caeli et alia corpora aequivoce dicentur gloriosa, inquantum participabunt aliquid gloriae: et non quod eis conveniant dotes corporum humanorum glorificatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum ex sua subtilitate removeatur a corpore glorioso necessitas existendi in aequali loco
Suppl q. 83 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ex sua subtilitate removeatur a corpore glorificato necessitas existendi in aequali loco. Corpora enim gloriosa erunt conformia corpori Christi: ut patet Philipp. 3, (21). Sed corpus Christi non coarctatur hac necessitate ut sit in loco aequali: immo continetur totum sub parvis vel magnis dimensionibus hostiae consecratae. Ergo et hoc idem erit in corporibus gloriosis.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ex sua subtilitate removeatur a corpore glorificato necessitas existendi in aequali loco. Corpora enim gloriosa erunt conformia corpori Christi: ut patet Philipp. 3, (21). Sed corpus Christi non coarctatur hac necessitate ut sit in loco aequali: immo continetur totum sub parvis vel magnis dimensionibus hostiae consecratae. Ergo et hoc idem erit in corporibus gloriosis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 5 arg. 2
Praeterea, Philosophus probat, in IV Physic., quod, si duo corpora sunt in eodem loco, sequetur, quod maximum corpus obtineat minimum locum: quia diversae partes eius poterunt esse in eadem parte loci; non enim differt utrum duo corpora vel quotcumque sint in eodem loco. Sed corpus gloriosum erit simul in eodem loco cum alio corpore, ut dicitur communiter. Ergo poterit esse in quovis parvo loco.
Praeterea, Philosophus probat, in IV Physic., quod, si duo corpora sunt in eodem loco, sequetur, quod maximum corpus obtineat minimum locum: quia diversae partes eius poterunt esse in eadem parte loci; non enim differt utrum duo corpora vel quotcumque sint in eodem loco. Sed corpus gloriosum erit simul in eodem loco cum alio corpore, ut dicitur communiter. Ergo poterit esse in quovis parvo loco.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 5 arg. 3
Praeterea, sicut corpus ratione sui coloris videtur, ita commensuratur loco ratione suae quantitatis. Sed corpus gloriosum ita subiectum erit spiritui quod poterit videri et non videri, et praecipue ab oculo non glorioso, pro suae libito voluntatis: ut in Christo patuit. Ergo ita quantitas subiicietur nutui spiritus quod poterit esse in parvo vel in magno loco, et habere parvam vel magnam quantitatem, ad libitum.
Praeterea, sicut corpus ratione sui coloris videtur, ita commensuratur loco ratione suae quantitatis. Sed corpus gloriosum ita subiectum erit spiritui quod poterit videri et non videri, et praecipue ab oculo non glorioso, pro suae libito voluntatis: ut in Christo patuit. Ergo ita quantitas subiicietur nutui spiritus quod poterit esse in parvo vel in magno loco, et habere parvam vel magnam quantitatem, ad libitum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Est quod Philosophus dicit, in IV Physic., quod omne quod est in loco, est in loco aequali sibi. Sed corpus gloriosum erit in loco. Ergo erit in loco aequali sibi.
Sed contra: Est quod Philosophus dicit, in IV Physic., quod omne quod est in loco, est in loco aequali sibi. Sed corpus gloriosum erit in loco. Ergo erit in loco aequali sibi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 5 arg. 4
Praeterea, eaedem sunt dimensiones loci et locati, ut probatur in IV Physic. Ergo, si locus esset maior locato, esset idem maius et minus seipso. Quod est inconveniens.
Praeterea, eaedem sunt dimensiones loci et locati, ut probatur in IV Physic. Ergo, si locus esset maior locato, esset idem maius et minus seipso. Quod est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod corpus non comparatur ad locum nisi mediantibus dimensionibus propriis, secundum quas corpus locatum circumscribitur ex contactu corporis locantis. Unde quod corpus aliquod sit in minori loco quam sit sua quantitas, hoc non potest esse nisi per hoc quod quantitas corporis propria efficitur aliquo modo minor seipsa.
Quod quidem non potest intelligi nisi dupliciter. Uno modo, ex variatione quantitatis circa eandem materiam: ut scilicet materia quae primo subest magnae quantitati, postea subsit parvae. Et hoc quidam posuerunt in corporibus gloriosis, dicentes quod quantitas eorum subest eis ad nutum, ita quod cum voluerint possunt habere magnam quantitatem, et cum voluerint parvam.
Sed hoc non potest esse. Quia nullus motus qui fit secundum aliquid intrinsecum rei, potest esse sine passione abiiciente a substantia. Et ideo in corporibus incorruptibilibus, scilicet caelestibus, est solus motus localis, qui non est secundum aliquid instrinsecum. Unde patet quod mutatio quantitatis circa materiam repugnaret impassibilitati corporis gloriosi et incorruptibilitati. Et praeterea, sequeretur quod corpus gloriosum quandoque esset rarius et quandoque spissius: quia, cum nihil dividi possit ab eo de materia sua, quandoque eadem materia esset sub parvis dimensionibus et quandoque sub magnis, et ita rarefieret et densaretur. Quod non potest esse.
Alio modo potest intelligi quod quantitas corporis gloriosi efficiatur minor seipsa per variationem situs: ita scilicet quod partes corporis gloriosi subintrent se invicem, et sic redeat ad quantumcumque parvam quantitatem. Et hoc quidam posuerunt, dicentes quod ratione suae subtilitatis corpus gloriosum habebit quod possit esse simul cum alio corpore non glorioso in eodem loco; et similiter potest una pars esse intra aliam, in tantum quod totum corpus gloriosum poterit intrare per minimum porum unius corporis. Et sic ponunt quod corpus Christi exivit de utero virginali, et intravit ianuis clausis ad discipulos.
Sed hoc non potest esse. Tum quia corpus gloriosum non habebit quod sit cum alio corpore simul ratione subtilitatis. Tum quia, etiam si haberet ut esset cum alio corpore, non tamen cum corpore glorioso, ut multi dicunt. Tum quia repugnaret rectae dispositioni corporis humani, quae requirit determinatum situm et distantiam partium. Unde nec per miraculum hoc unquam fiet.
Et ideo dicendum, quod corpus semper erit in loco sibi aequali.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod corpus Christi in Altaris Sacramento non est localiter, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod corpus Christi in Altaris Sacramento non est localiter, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod probatio Philosophi procedit ex hoc quod una pars eadem ratione subintraret aliam. Sed talis subintratio partium corporis gloriosi in invicem non potest esse, ut dictum est. Et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum quod probatio Philosophi procedit ex hoc quod una pars eadem ratione subintraret aliam. Sed talis subintratio partium corporis gloriosi in invicem non potest esse, ut dictum est. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod corpus videtur ex hoc quod agit in visum. Quod autem agat in visum vel non agat, nihil variat in ipso corpore. Et ideo non est inconveniens si possit quando, vult videri, et quando vult non videri. Sed esse in loco non est actio aliqua procedens ab eo ratione suae quantitatis, sicut videri ratione sui coloris. Ideo non est simile.
Ad tertium dicendum quod corpus videtur ex hoc quod agit in visum. Quod autem agat in visum vel non agat, nihil variat in ipso corpore. Et ideo non est inconveniens si possit quando, vult videri, et quando vult non videri. Sed esse in loco non est actio aliqua procedens ab eo ratione suae quantitatis, sicut videri ratione sui coloris. Ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum corpus gloriosum ratione subtilitatis sit impalpabile
Suppl q. 83 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod corpus gloriosum ratione subtilitatis sit impalpabile. Gregorius enim dicit, in Homilia in octava Paschae: corrumpi necesse est quod palpatur. Sed corpus gloriosum erit incorruptibile. Ergo erit impalpabile.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod corpus gloriosum ratione subtilitatis sit impalpabile. Gregorius enim dicit, in Homilia in octava Paschae: corrumpi necesse est quod palpatur. Sed corpus gloriosum erit incorruptibile. Ergo erit impalpabile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 6 arg. 2
Praeterea, omne quod palpatur, resistit palpanti. Sed quod potest simul esse cum aliquo, non resistit ei. Cum ergo corpus gloriosum possit esse simul cum alio corpore, non erit palpabile.
Praeterea, omne quod palpatur, resistit palpanti. Sed quod potest simul esse cum aliquo, non resistit ei. Cum ergo corpus gloriosum possit esse simul cum alio corpore, non erit palpabile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 6 arg. 3
Praeterea, omne corpus palpabile est tangibile. Sed omne tangibile corpus habet qualitates tangibiles excedentes qualitates tangentis. Cum ergo qualitates tangibiles non sint in excessu, sed reductae in maximam aequalitatem in corporibus gloriosis, videtur quod non sint palpabilia.
Praeterea, omne corpus palpabile est tangibile. Sed omne tangibile corpus habet qualitates tangibiles excedentes qualitates tangentis. Cum ergo qualitates tangibiles non sint in excessu, sed reductae in maximam aequalitatem in corporibus gloriosis, videtur quod non sint palpabilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Est quod Dominus cum corpore glorioso resurrexit, et tamen corpus palpabile habuit: ut patet Ioan. 20, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet. Ergo et corpora gloriosa erunt palpabilia.
Sed contra: Est quod Dominus cum corpore glorioso resurrexit, et tamen corpus palpabile habuit: ut patet Ioan. 20, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet. Ergo et corpora gloriosa erunt palpabilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 6 arg. 4
Praeterea, haec est haeresis Eutychii Constantinopolitani episcopi, ut Gregorius dicit, in XIV Moral., qui dixit quod corpus nostrum in resurrectionis gloria erit impalpabile.
Praeterea, haec est haeresis Eutychii Constantinopolitani episcopi, ut Gregorius dicit, in XIV Moral., qui dixit quod corpus nostrum in resurrectionis gloria erit impalpabile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod omne corpus palpabile est tangibile, sed non convertitur. Omne enim corpus est tangibile quod habet qualitates quibus natus est immutari sensus tactus: unde aer, ignis et huiusmodi sunt corpora tangibilia. Sed palpabile ulterius addit quod resistat tangenti: unde aer, qui nequaquam resistit transeunti per eum sed est facillimae divisionis, tangibilis quidem est, sed non palpabilis. Sic ergo patet; quod palpabile dicitur aliquod corpus ex duobus: scilicet ex qualitatibus tangibilibus; et ex hoc quod resistit tangenti, ut non pertranseatur. Et. quia qualitates tangibiles sunt calidum et frigidum et huiusmodi, quae non inveniuntur nisi in corporibus gravibus et levibus, quae habent contrarietatem ad invicem, ac per hoc surit corruptibilia; ideo corpora caelestia, quae sunt secundum naturam incorruptibilia, sunt sensibilia quidem visu, sed non tangibilia, et sic etiam nec palpabilia. Et hoc est quod Gregorius dicit, quod corrumpi necesse est omne quod palpatur.
Corpus ergo gloriosum habet a natura sua qualitates quae sunt natae immutare tactum: sed tamen, quia corpus est omnino subiectum spiritui, in potestate eius est ut secundum eas immutet tactum vel non immutet. Similiter etiam secundum naturam sibi competit ut resistat cuilibet alteri corpori transeunti, ita quod non possit esse cum eo simul in eodem loco: sed miraculose hoc potest divina virtute contingere, ad nutum ipsius, quod sit cum alio corpore in eodem loco; et sic non resistet ei transeunti. Unde secundum naturam suam palpabile est corpus gloriosum: sed ex virtute supernaturali hoc ei competit ut, cum vult, non palpetur a corpore non glorioso. Et ideo Gregorius dicit quod Dominus palpandam carnem praebuit, quam ianuis clausis introduxit, ut profecto ostenderet post resurrectionem corpus suum esse et eiusdem naturae et alterius gloriae.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod incorruptibilitas gloriosi corporis non est ex natura componentium, secundum quam omne quod palpatur necesse est corrumpi, ut ex dictis patet. Et ideo ratio non sequitur.
Ad primum ergo dicendum quod incorruptibilitas gloriosi corporis non est ex natura componentium, secundum quam omne quod palpatur necesse est corrumpi, ut ex dictis patet. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis aliquo modo possit fieri quod corpus gloriosum sit cum alio corpore in eodem loco, tamen corpus gloriosum habet in potestate sua resistere cuilibet tangenti cum voluerit. Et sic palpari potest.
Ad secundum dicendum quod, quamvis aliquo modo possit fieri quod corpus gloriosum sit cum alio corpore in eodem loco, tamen corpus gloriosum habet in potestate sua resistere cuilibet tangenti cum voluerit. Et sic palpari potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 83 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod qualitates tangibiles in corporibus gloriosis non erunt reductae ad medium rei secundum aequidistantiam ab extremis acceptum: sed ad medium proportionis, secundum quod optime competit complexioni humanae in singulis partibus. Et ideo tactus illorum corporum est delectabilissimus: quia potentia semper delectatur in convenienti, et tristatur in excessu.
Ad tertium dicendum quod qualitates tangibiles in corporibus gloriosis non erunt reductae ad medium rei secundum aequidistantiam ab extremis acceptum: sed ad medium proportionis, secundum quod optime competit complexioni humanae in singulis partibus. Et ideo tactus illorum corporum est delectabilissimus: quia potentia semper delectatur in convenienti, et tristatur in excessu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 84: De agilitate beatorum corporum resurgentium
Suppl q. 84 pr.
Deinde considerandum est de agilitate beatorum corporum resurgentium.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum corpora gloriosa sint futura agilia.
Secundo: utrum movebuntur.
Tertio: utrum movebuntur in instanti.
Deinde considerandum est de agilitate beatorum corporum resurgentium.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum corpora gloriosa sint futura agilia.
Secundo: utrum movebuntur.
Tertio: utrum movebuntur in instanti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum corpora gloriosa sint futura agilia
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 85 a. 1 co.[t:suppl q. 85 a. 1 co.]
Suppl q. 84 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpora gloriosa non sint futura agilia. Illud enim quod de se est agile ad motum, non indiget aliquo deferente. Sed corpora glorificata deferentur post resurrectionem in nubibus obviam Christo in aera, ab angelis, ut dicit Glossa, I ad Thessal. 4, (17). Ergo corpora gloriosa non erunt agilia.
suppl q. 85 a. 1 co.[t:suppl q. 85 a. 1 co.]
Suppl q. 84 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpora gloriosa non sint futura agilia. Illud enim quod de se est agile ad motum, non indiget aliquo deferente. Sed corpora glorificata deferentur post resurrectionem in nubibus obviam Christo in aera, ab angelis, ut dicit Glossa, I ad Thessal. 4, (17). Ergo corpora gloriosa non erunt agilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 1 arg. 2
Praeterea, nullum corpus quod movetur cum labore et poena, potest dici agile. Sed corpora gloriosa hoc modo movebuntur: cum motor eorum, scilicet anima, moveat in contrarium naturae eorum; alias moverentur semper in unam partem. Ergo non erunt agilia.
Praeterea, nullum corpus quod movetur cum labore et poena, potest dici agile. Sed corpora gloriosa hoc modo movebuntur: cum motor eorum, scilicet anima, moveat in contrarium naturae eorum; alias moverentur semper in unam partem. Ergo non erunt agilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 1 arg. 3
Praeterea, inter omnes operationes animalis, sensus est nobilior et proprior quam motus. Sed non assignatur corporibus gloriosis aliqua proprietas quae perficiat ea ad sentiendum. Ergo nec debet eis attribui agilitas, per quam perficiantur ad motum.
Praeterea, inter omnes operationes animalis, sensus est nobilior et proprior quam motus. Sed non assignatur corporibus gloriosis aliqua proprietas quae perficiat ea ad sentiendum. Ergo nec debet eis attribui agilitas, per quam perficiantur ad motum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 1 arg. 4
Praeterea, natura dat diversis instrumenta dispositionis diversae secundum diversas virtutes ipsorum: unde non eiusdem dispositionis dat instrumenta animali tardo et veloci. Sed Deus multo ordinatius operatur quam natura. Cum ergo corpus gloriosum habeat membra eiusdem dispositionis in figura et quantitate sicut modo, videtur quod non habeat aliam agilitatem quam modo habeat.
Praeterea, natura dat diversis instrumenta dispositionis diversae secundum diversas virtutes ipsorum: unde non eiusdem dispositionis dat instrumenta animali tardo et veloci. Sed Deus multo ordinatius operatur quam natura. Cum ergo corpus gloriosum habeat membra eiusdem dispositionis in figura et quantitate sicut modo, videtur quod non habeat aliam agilitatem quam modo habeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 15, (43): seminatur in infirmitate, surget in virtute: Glossa, idest, mobile et vivum. Sed mobilitas non potest dicere nisi agilitatem ad motum. Ergo corpora gloriosa erunt agilia.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 15, (43): seminatur in infirmitate, surget in virtute: Glossa, idest, mobile et vivum. Sed mobilitas non potest dicere nisi agilitatem ad motum. Ergo corpora gloriosa erunt agilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 1 arg. 5
Praeterea, tarditas maxime videtur spiritualitati repugnare. Sed corpora gloriosa erunt spiritualia, ut dicitur I Cor. 15, (44). Ergo erunt agilia.
Praeterea, tarditas maxime videtur spiritualitati repugnare. Sed corpora gloriosa erunt spiritualia, ut dicitur I Cor. 15, (44). Ergo erunt agilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod corpus gloriosum erit omnino subiectum animae glorificatae: non solum ut nihil in eo sit quod resistat voluntati spiritus, quia hoc fuit etiam in corpore Adae; sed etiam ut sit in eo aliqua perfectio effluens ab anima glorificata in corpus, per quam habile redditur ad praedictam subiectionem, quae quidem perfectio dos glorificari corporis dicitur. Anima autem coniungitur corpori non solum ut forma, sed etiam ut motor. Utroque autem modo oportet quod corpus gloriosum animae glorificatae sit summe subiectum. Unde, sicut per dotem subtilitatis subiicitur ei totaliter inquantum est forma corporis dans esse specificum, ita per dotem agilitatis subiicitur ei inquantum est motor: ut scilicet sit expeditum et habile ad obediendum spiritui in omnibus motibus et actionibus animae.
Quidam tamen causam istius agilitatis attribuunt quintae essentiae, quae tunc in corporibus gloriosis dominabitur. Sed de hoc frequenter dictum est quod non videtur conveniens. Unde melius est ut attribuatur animae, a qua gloria in corpus emanat.
R: Q.. 82 A. 1[t:suppl q. 82 a. 1] Q.. 83 A. 1[t:suppl q. 83 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod corpora gloriosa dicuntur ferri baiulis angelis, et etiam in nubibus, non quasi eis indigeant: sed ad reverentiam designandam quae corporibus gloriosis et ab angelis et ab omnibus creaturis deferetur.
Ad primum ergo dicendum quod corpora gloriosa dicuntur ferri baiulis angelis, et etiam in nubibus, non quasi eis indigeant: sed ad reverentiam designandam quae corporibus gloriosis et ab angelis et ab omnibus creaturis deferetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quanto virtus animae moventis dominatur magis supra corpus, tanto minor est labor in motu qui etiam fit contra naturam corporis. Unde illi in quibus virtus motiva est fortior, vel qui habent ex exercitio corpus magis habilitatum ad obediendum spiritui moventi, minus laborant in motu. Et quia post resurrectionem anima perfecte dominabitur corpori, tum propter perfectionem propriae virtutis, tum propter habilitatem corporis gloriosi ex redundantia gloriae ab anima in ipsum; non erit aliquis labor in motu sanctorum. Et sic dici poterunt corpora sanctorum agilia.
Ad secundum dicendum quod, quanto virtus animae moventis dominatur magis supra corpus, tanto minor est labor in motu qui etiam fit contra naturam corporis. Unde illi in quibus virtus motiva est fortior, vel qui habent ex exercitio corpus magis habilitatum ad obediendum spiritui moventi, minus laborant in motu. Et quia post resurrectionem anima perfecte dominabitur corpori, tum propter perfectionem propriae virtutis, tum propter habilitatem corporis gloriosi ex redundantia gloriae ab anima in ipsum; non erit aliquis labor in motu sanctorum. Et sic dici poterunt corpora sanctorum agilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod per dotem agilitatis corpus gloriosum redditur habile non solum ad motum localem, sed ad sensum et ad omnes alias animae operationes exequendas.
Ad tertium dicendum quod per dotem agilitatis corpus gloriosum redditur habile non solum ad motum localem, sed ad sensum et ad omnes alias animae operationes exequendas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut natura dat velocioribus animalibus instrumenta diversae dispositionis in figura et quantitate, ita Deus dabit corporibus sanctorum aliam dispositionem quam nunc habeant, non quidem in figura et quantitate, sed in proprietate gloriae quae dicitur agilitas.
Ad quartum dicendum quod, sicut natura dat velocioribus animalibus instrumenta diversae dispositionis in figura et quantitate, ita Deus dabit corporibus sanctorum aliam dispositionem quam nunc habeant, non quidem in figura et quantitate, sed in proprietate gloriae quae dicitur agilitas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum agilitate sua aliquando usura sint ita quod moveantur
Suppl q. 84 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod agilitate sua nunquam utentur ita quod moveantur. Quia secundum Philosophum, motus est actus imperfecti. Sed in illis corporibus nulla erit imperfectio. Ergo nec aliquis motus.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod agilitate sua nunquam utentur ita quod moveantur. Quia secundum Philosophum, motus est actus imperfecti. Sed in illis corporibus nulla erit imperfectio. Ergo nec aliquis motus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 2 arg. 2
Praeterea, omnis motus est propter indigentiam: quia omne quod movetur, movetur propter adeptionem alicuius finis. Sed corpora gloriosa non habebunt aliquam indigentiam: quia, ut Augustinus dicit, ibi erit quidquid voles, non erit quidquid noles. Ergo non movebuntur.
Praeterea, omnis motus est propter indigentiam: quia omne quod movetur, movetur propter adeptionem alicuius finis. Sed corpora gloriosa non habebunt aliquam indigentiam: quia, ut Augustinus dicit, ibi erit quidquid voles, non erit quidquid noles. Ergo non movebuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 2 arg. 3
Praeterea, secundum Philosophum, in II Caeli et Mundi, quod participat divinam bonitatem sine motu, nobilius participat illam quam quod participat illam cum motu. Sed corpus gloriosum nobilius participat divinam bonitatem quam aliud corpus. Cum ergo quaedam alia corpora omnino sine motu remaneant, sicut corpora caelestia, videtur quod multo fortius corpora humana.
Praeterea, secundum Philosophum, in II Caeli et Mundi, quod participat divinam bonitatem sine motu, nobilius participat illam quam quod participat illam cum motu. Sed corpus gloriosum nobilius participat divinam bonitatem quam aliud corpus. Cum ergo quaedam alia corpora omnino sine motu remaneant, sicut corpora caelestia, videtur quod multo fortius corpora humana.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 2 arg. 4
Praeterea, Augustinus dicit quod anima stabilita in Deo, stabiliet et corpus suum consequenter. Sed anima ita erit in Deo stabilita quod nullo modo ab eo movebitur. Ergo nec in corpore erit aliquis motus ab anima.
Praeterea, Augustinus dicit quod anima stabilita in Deo, stabiliet et corpus suum consequenter. Sed anima ita erit in Deo stabilita quod nullo modo ab eo movebitur. Ergo nec in corpore erit aliquis motus ab anima.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 2 arg. 5
Praeterea, quanto corpus est nobilius, tanto debetur ei locus nobilior: unde corpus Christi, quod est nobilissimum, habet locum eminentiorem inter cetera loca, ut patet Heb. 7, (26), excelsior caelis factus; Glossa, loco et dignitate. Et similiter unumquodque corpus gloriosum habebit, eadem ratione, locum sibi convenientem secundum mensuram suae dignitatis. Sed locus conveniens est de pertinentibus ad gloriam. Cum ergo post resurrectionem gloria sanctorum nunquam varietur neque in plus neque in minus, quia tunc erunt omnino in termino; videtur quod corpora eorum nunquam de loco sibi determinato recedent. Et ita non movebuntur.
Praeterea, quanto corpus est nobilius, tanto debetur ei locus nobilior: unde corpus Christi, quod est nobilissimum, habet locum eminentiorem inter cetera loca, ut patet Heb. 7, (26), excelsior caelis factus; Glossa, loco et dignitate. Et similiter unumquodque corpus gloriosum habebit, eadem ratione, locum sibi convenientem secundum mensuram suae dignitatis. Sed locus conveniens est de pertinentibus ad gloriam. Cum ergo post resurrectionem gloria sanctorum nunquam varietur neque in plus neque in minus, quia tunc erunt omnino in termino; videtur quod corpora eorum nunquam de loco sibi determinato recedent. Et ita non movebuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur Isaiae 40, (31): current et non laborabunt, volabunt et non deficient; et Sap. 3, (7): tanquam scintillae in arundineto discurrent. Ergo erit aliquis motus corporum gloriosorum.
Sed contra est quod dicitur Isaiae 40, (31): current et non laborabunt, volabunt et non deficient; et Sap. 3, (7): tanquam scintillae in arundineto discurrent. Ergo erit aliquis motus corporum gloriosorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod corpora gloriosa aliquando moveri necessarium est ponere: quia et ipsum corpus Christi motum est in ascensione; et similiter corpora sanctorum, quae de terra resurgent, ad caelum empyreum ascendent. Sed etiam postquam caelos conscenderint, verisimile est quod aliquando moveantur pro suae libito voluntatis: ut, illud quod habent in virtute actu exercentes, divinam sapientiam commendabilem ostendant; et ut visus eorum reficiatur pulchritudine creaturarum diversarum, in quibus Dei sapientia eminenter relucebit; sensus enim non potest esse nisi praesentium quamvis magis a longinquo possint sentire corpora gloriosa quam non gloriosa. Nec tamen per motum aliquid deperiet eorum beatitudini, quae consistit in visione Dei, quem ubique praesentem habebunt: sicut et de angelis dicit Gregorius quod intra Deum currunt quocumque mittantur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod motus localis non variat aliquid eorum quae sunt intranea rei, sed est secundum id quod est extra rem, scilicet locum. Unde illud quod movetur motu locali, est perfectum quantum ad ea quae sunt intra rem, ut dicitur in VIII Physic.: quamvis habeat imperfectionem respectu loci, quia, dum est in uno loco est in potentia ad alium locum, quia non potest esse actu in pluribus locis simul; hoc enim solius Dei est. Hic autem defectus non repugnat perfectioni gloriae: sicut nec defectus quod creatura est ex nihilo. Et ideo manebunt defectus huiusmodi in corporibus gloriosis.
Ad primum ergo dicendum quod motus localis non variat aliquid eorum quae sunt intranea rei, sed est secundum id quod est extra rem, scilicet locum. Unde illud quod movetur motu locali, est perfectum quantum ad ea quae sunt intra rem, ut dicitur in VIII Physic.: quamvis habeat imperfectionem respectu loci, quia, dum est in uno loco est in potentia ad alium locum, quia non potest esse actu in pluribus locis simul; hoc enim solius Dei est. Hic autem defectus non repugnat perfectioni gloriae: sicut nec defectus quod creatura est ex nihilo. Et ideo manebunt defectus huiusmodi in corporibus gloriosis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod aliquis dicitur indigere aliquo simpliciter, et secundum quid. Simpliciter quidem indiget aliquis eo sine quo non potest conservari in esse vel in sua perfectione. Et sic motus in corporibus gloriosis non erit propter aliquam indigentiam: quia ad haec omnia sufficiet eis sua beatitudo. Sed secundum quid indiget quis illo sine quo non potest aliquem finem intentum habere, vel non ita bene, vel tali modo. Et sic motus erit in beatis propter indigentiam: non enim poterunt manifestare virtutem motivam in seipsis experimento nisi moveantur. Huiusmodi enim indigentias nihil prohibet in corporibus gloriosis esse.
Ad secundum dicendum quod aliquis dicitur indigere aliquo simpliciter, et secundum quid. Simpliciter quidem indiget aliquis eo sine quo non potest conservari in esse vel in sua perfectione. Et sic motus in corporibus gloriosis non erit propter aliquam indigentiam: quia ad haec omnia sufficiet eis sua beatitudo. Sed secundum quid indiget quis illo sine quo non potest aliquem finem intentum habere, vel non ita bene, vel tali modo. Et sic motus erit in beatis propter indigentiam: non enim poterunt manifestare virtutem motivam in seipsis experimento nisi moveantur. Huiusmodi enim indigentias nihil prohibet in corporibus gloriosis esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procederet si corpus gloriosum non posset etiam sine motu participare divinam bonitatem multo altius quam corpora caelestia: quod falsum est. Unde corpora gloriosa non movebuntur ad consequendam perfectam divinae bonitatis participationem, hanc enim habent per gloriam: sed ad demonstrandam virtutem animae. Per motum autem corporum caelestium non posset demonstrari virtus eorum nisi quam habent in movendo corpora inferiora ad generationem et corruptionem: quod non competit illi statui. Et ideo ratio non procedit.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procederet si corpus gloriosum non posset etiam sine motu participare divinam bonitatem multo altius quam corpora caelestia: quod falsum est. Unde corpora gloriosa non movebuntur ad consequendam perfectam divinae bonitatis participationem, hanc enim habent per gloriam: sed ad demonstrandam virtutem animae. Per motum autem corporum caelestium non posset demonstrari virtus eorum nisi quam habent in movendo corpora inferiora ad generationem et corruptionem: quod non competit illi statui. Et ideo ratio non procedit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod motus localis nihil diminuit de stabilitate ab anima stabilita in Deo: cum non sit secundum aliquid instrinsecum rei, ut dictum est.
Ad quartum dicendum quod motus localis nihil diminuit de stabilitate ab anima stabilita in Deo: cum non sit secundum aliquid instrinsecum rei, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 2 ad 5
Ad quintum quod locus congruus unicuique glorioso corpori deputatus secundum gradum suae dignitatis, pertinet ad praemium accidentale. Non tamen oportet quod diminuatur aliquid de praemio quandocumque est extra locum suum: quia locus ille non pertinet ad praemium secundum quod actu continet corpus locatum, cum nihil influat in corpus gloriosum, sed magis recipiat splendorem ab eo; sed secundum quod est debitus pro meritis. Unde gaudium de tali loco manet etiam ei qui est extra locum illum.
Ad quintum quod locus congruus unicuique glorioso corpori deputatus secundum gradum suae dignitatis, pertinet ad praemium accidentale. Non tamen oportet quod diminuatur aliquid de praemio quandocumque est extra locum suum: quia locus ille non pertinet ad praemium secundum quod actu continet corpus locatum, cum nihil influat in corpus gloriosum, sed magis recipiat splendorem ab eo; sed secundum quod est debitus pro meritis. Unde gaudium de tali loco manet etiam ei qui est extra locum illum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum moveantur in instanti
Suppl q. 84 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod moveantur in instanti. Augustinus enim dicit quod, ubicumque voluerit spiritus, ibi erit et corpus. Sed motus voluntatis, secundum quem spiritus vult alicubi esse, est in instanti. Ergo et motus corporis erit in instanti.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod moveantur in instanti. Augustinus enim dicit quod, ubicumque voluerit spiritus, ibi erit et corpus. Sed motus voluntatis, secundum quem spiritus vult alicubi esse, est in instanti. Ergo et motus corporis erit in instanti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 arg. 2
Praeterea, Philosophus, in IV Physic., probat quod, si fieret motus per vacuum, quod oporteret aliquid moveri in instanti, quia vacuum non resistit aliquo modo mobili, resistit autem plenum, et sic nulla proportio esset motus qui fit in vacuo ad motum qui fit in pleno, in velocitate, cum proportio motuum in velocitate sit secundum proportionem resistentiae quae est in medio; omnium autem duorum motuum qui fiunt in tempore, oportet esse proportionales velocitates, quia omne tempus omni tempori proportionale est. Sed similiter nullum spatium plenum potest resistere corpori glorioso quod potest esse cum alio corpore in eodem loco, quocumque modo fiat: sicut nec vacuum alteri corpori. Ergo, si movetur, in instanti movebitur.
B: (Rom 5:3)[b:Rom 5:3] (Rom 5:4)[b:Rom 5:4]
Praeterea, Philosophus, in IV Physic., probat quod, si fieret motus per vacuum, quod oporteret aliquid moveri in instanti, quia vacuum non resistit aliquo modo mobili, resistit autem plenum, et sic nulla proportio esset motus qui fit in vacuo ad motum qui fit in pleno, in velocitate, cum proportio motuum in velocitate sit secundum proportionem resistentiae quae est in medio; omnium autem duorum motuum qui fiunt in tempore, oportet esse proportionales velocitates, quia omne tempus omni tempori proportionale est. Sed similiter nullum spatium plenum potest resistere corpori glorioso quod potest esse cum alio corpore in eodem loco, quocumque modo fiat: sicut nec vacuum alteri corpori. Ergo, si movetur, in instanti movebitur.
B: (Rom 5:3)[b:Rom 5:3] (Rom 5:4)[b:Rom 5:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 arg. 3
Praeterea, virtus animae glorificatae quasi improportionaliter excedit virtutem animae non glorificatae. Sed anima non glorificata movet corpus in tempore. Ergo anima glorificata movet corpus in instanti.
Praeterea, virtus animae glorificatae quasi improportionaliter excedit virtutem animae non glorificatae. Sed anima non glorificata movet corpus in tempore. Ergo anima glorificata movet corpus in instanti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 arg. 4
Praeterea, omne quod movetur aequaliter cito ad propinquum et distans, movetur in instanti. Sed motus corporis gloriosi est talis: quia ad quantumcumque distans spatium movetur in tempore imperceptibili; unde Augustinus dicit, in Quaestionibus de Resurrectione, quod corpus gloriosum utraque intervalla pari celeritate pertingit, ut radius solis. Ergo corpus gloriosum movetur in instanti.
Praeterea, omne quod movetur aequaliter cito ad propinquum et distans, movetur in instanti. Sed motus corporis gloriosi est talis: quia ad quantumcumque distans spatium movetur in tempore imperceptibili; unde Augustinus dicit, in Quaestionibus de Resurrectione, quod corpus gloriosum utraque intervalla pari celeritate pertingit, ut radius solis. Ergo corpus gloriosum movetur in instanti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 arg. 5
Praeterea, omne quod movetur, vel movetur in tempore vel in instanti. Sed corpus gloriosum post resurrectionem non movebitur in tempore: quia tempus iam non erit, ut dicitur Apoc. 10, (6). Ergo motus ille, erit in instanti.
Praeterea, omne quod movetur, vel movetur in tempore vel in instanti. Sed corpus gloriosum post resurrectionem non movebitur in tempore: quia tempus iam non erit, ut dicitur Apoc. 10, (6). Ergo motus ille, erit in instanti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 s. c. 1
Sed contra: In motu locali spatium et motus et tempus simul dividuntur, ut demonstrative probatur in VI. Physic. Sed spatium quod transit corpus gloriosum per suum motum, est divisibile. Ergo et motus divisibilis, et tempus divisibile. Instans autem non dividitur. Ergo et motus ille non erit in instanti.
Sed contra: In motu locali spatium et motus et tempus simul dividuntur, ut demonstrative probatur in VI. Physic. Sed spatium quod transit corpus gloriosum per suum motum, est divisibile. Ergo et motus divisibilis, et tempus divisibile. Instans autem non dividitur. Ergo et motus ille non erit in instanti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 arg. 6
Praeterea, non potest esse aliquid simul totum in uno loco; et partim in illo, et partim in alio: quia sequeretur quod altera pars esset in duobus locis simul; quod esse non potest. Sed omne quod movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, ut demonstratum est in 6 Physic. Omne autem quod motum est totum est in termino ad quem est motus. Ergo non potest esse quod simul moveatur et motum sit. Sed omne quod movetur in instanti, simul movetur et motum est. Ergo motus localis corporis gloriosi non poterit esse in instanti.
Praeterea, non potest esse aliquid simul totum in uno loco; et partim in illo, et partim in alio: quia sequeretur quod altera pars esset in duobus locis simul; quod esse non potest. Sed omne quod movetur, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, ut demonstratum est in 6 Physic. Omne autem quod motum est totum est in termino ad quem est motus. Ergo non potest esse quod simul moveatur et motum sit. Sed omne quod movetur in instanti, simul movetur et motum est. Ergo motus localis corporis gloriosi non poterit esse in instanti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam dicunt quod corpus gloriosum transit de uno loco in alium sine hoc quod pertranseat medium, sicut et voluntas de uno loco transfertur ad alium sine hoc quod pertranseat medium. Et propter hoc potest corporis gloriosi motus esse in instanti, sicut et voluntatis.
Sed hoc non potest stare. Quia corpus gloriosum nunquam perveniet ad nobilitatem naturae spiritualis: sicut nunquam desinit esse corpus. Et praeterea, voluntas, cum dicitur moveri de uno loco in alium, non transfertur essentialiter de loco in locum, quia neutro locorum illorum essentialiter continetur: sed dirigitur in unum locum postquam fuerat directa per intentionem ad alium, et pro tanto dicitur moveri de loco ad locum.
Et ideo alii dicunt quod corpus gloriosum habet de proprietate naturae suae, qua corpus est, quod pertranseat medium, et ita quod moveatur in tempore: sed virtute gloriae, qua habet infinitatem quandam supra naturam, habet quod possit non pertransire medium, et sic in instanti moveri.
Sed hoc non potest esse: quia implicat in se contradictionem. Quod patet sic. Sit aliquod corpus quod moveatur de A in B, et corpus motum sit Z. Constat quod Z, quandiu est totum in A, non movetur. Similiter nec quando est totum in B: quia tunc motum est. Ergo, si aliquando movetur, oportet quod neque sit totum in A neque totum in B. Ergo, quando movetur, vel nusquam est; vel est partim in A et partim in B; vel totum in alio loco medio, puta in C; aut partim in C et partim in A seu in B. Sed non potest poni quod nusquam sit: quia sic esset aliqua quantitas dimensiva non habens situm, quod est impossibile. Neque potest poni quod sit partim in A et partim in B et non sit in medio aliquo modo: quia, cum B sit locus distans ab A, sequeretur in medio interiacente quod pars Z quae est in B, non esset continua parti quae est in A.
Ergo restat quod vel sit totum in C; vel partim in eo et partim in alio loco, quod ponetur medium inter C et A, puta D; et sic de aliis. Ergo oportet quod Z non perveniat de A in B nisi prius sit in omnibus mediis: nisi dicatur quod pervenit de A in B et nunquam movetur; quod implicat contradictionem, quia ipsa successio locorum est motus localis. Et eadem ratio est de qualibet mutatione quae habet duos contrarios terminos quorum utrumque est aliquid positive. Secus autem est de illis mutationibus quae habent unum terminum tantum positivum et alteram puram privationem: quia inter affirmationem et negationem seu privationem non est aliqua determinata distantia; unde quod est in negatione potest esse propinquius vel remotius ab affirmatione, vel e converso, ratione alicuius quod causat alterum eorum vel disponit ad ea; et sic, dum id quod movetur est totum sub negatione, mutatur in affirmationem, et e converso. Unde etiam in eis mutans praecedit mutatum esse, ut probatur in VI Physic. Nec est simile de motu angeli: quia esse in loco aequivoce dicitur de corpore et angelo. Et sic patet quod nullo modo potest esse quod aliquod corpus perveniat de uno loco ad alium nisi transeat omnia media.
Et ideo alii hoc concedunt, sed tamen dicunt quod corpus gloriosum movetur in instanti. Sed ex hoc sequitur quod corpus gloriosum in eodem instanti sit in duobus locis simul, vel pluribus: scilicet in termino ultimo et in omnibus mediis locis. Quod non potest esse.
Sed ad hoc dicunt quod, quamvis sit idem instans secundum rem, tamen differt ratione: sicut punctus ad quem terminantur diversae lineae. Sed hoc non sufficit. Quia instans mensurat hoc quod est in instanti secundum rem, non secundum hoc quod consideratur. Unde diversa consideratio instantis non facit quod instans possit mensurare illa quae non sunt simul tempore: sicut nec diversa consideratio puncti potest facere quod sub uno puncto loci contineantur quae sunt distantia situ.
Et ideo alii probabilius dicunt quod corpus gloriosum movetur in tempore, sed imperceptibili propter brevitatem. Et quod tamen unum corpus gloriosum potest iri minori tempore idem spatium pertransire quam aliud: quia tempus, quantumcumque parvum accipiatur, est in infinitum divisibile.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illud quod parum deest, quasi nihil deesse videtur, ut dicitur in II Physic. Et ideo dicimus, statim facio, quod post modicum tempus fiet. Et per hunc modum loquitur Augustinus, quod ubicumque erit voluntas, ibi erit statim corpus.
Vel dicendum quod voluntas nunquam erit inordinata in beatis. Unde nunquam volent corpus suum esse alicubi in aliquo instanti in quo non possit ibi esse. Et sic, quodcumque instans voluntas determinabit, in illo corpus erit in illo loco quem voluntas determinat.
Ad primum ergo dicendum quod illud quod parum deest, quasi nihil deesse videtur, ut dicitur in II Physic. Et ideo dicimus, statim facio, quod post modicum tempus fiet. Et per hunc modum loquitur Augustinus, quod ubicumque erit voluntas, ibi erit statim corpus.
Vel dicendum quod voluntas nunquam erit inordinata in beatis. Unde nunquam volent corpus suum esse alicubi in aliquo instanti in quo non possit ibi esse. Et sic, quodcumque instans voluntas determinabit, in illo corpus erit in illo loco quem voluntas determinat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod quidam contradixerunt illi propositioni quam Philosophus inducit in parte illa, ut Commentator ibidem dicit: dicentes quod non oportet esse proportionem totius motus ad totum motum secundum proportionem resistentis medii ad aliud medium resistens; sed Oportet quod secundum proportionem mediorum per quae transitur, attendatur proportio retardationum quae accidit in motibus ex resistentia medii. Quilibet enim motus habet determinatum tempus velocitatis et tarditatis ex victoria moventis supra mobile, etiam si nihil resistat ex parte medii: sicut patet in corporibus caelestibus, in quibus non invenitur aliquid quod obstet motui ipsorum, et tamen non moventur in instanti, sed in tempore determinato secundum proportionem potentiae moventis ad mobile. Et ita patet quod, si ponatur aliquid moveri in vacuo, non oportebit quod moveatur in instanti: sed quod nihil addatur tempori quod debetur motui ex proportione praedicta moventis ad mobile, quia motus non retardatur.
Sed haec responsio, ut Commentator dicit ibidem, procedit ex falsa imaginatione qua quis imaginatur quod tarditas quae causatur ex resistentia medii, sit aliqua pars motus addita motui naturali, qui habet quantitatem secundum proportionem moventis ad mobile, sicut una linea additur lineae, ratione cuius accidit iri lineis quod non remanet eadem proportio totius ad totam lineam, quae erat linearum additarum ad invicem: ut sic etiam non sit eadem proportio totius motus ad totum motum sensibilem quae est retardationum contingentium ex resistentia medii.
Quae quidem imaginatio falsa est. Quia quaelibet pars motus habet tantum de velocitate quantum totus motus: non autem quaelibet pars lineae habet tantum de quantitate dimensiva quantum habet tota linea. Unde tarditas vel velocitas addita motui redundat in quamlibet partem eius: quod de lineis non contigit. Et sic tarditas addita motui non facit aliam partem motus, sicut in lineis accidebat quod additum est pars totius lineae.
Et ideo ad intelligendam probationem Philosophi, ut Commentator ibidem exponit, sciendum est quod oportet accipere totum pro uno, scilicet resistentiam mobilis ad virtutem moventem, et resistentiam medii per quod est motus, et cuiuscumque alterius resistentis: ita quod accipiatur quantitas tarditatis totius motus secundum proportionem virtutis moveritis ad mobile resistens quocumque modo, vel ex se vel ex alio extrinseco. Oportet enim semper quod mobile resistat aliquo modo moventi: cum movens et motum, agens et patiens, inquantum huiusmodi, sint contraria.
Quandoque autem invenitur resistere mobile moventi ex seipso: vel quia habet virtutem inclinantem, ad contrarium motum, sicut patet in motibus violentis; vel saltem quia, habet locum contrarium loco qui est in interitione moventis, cuiusmodi resistentia invenitur etiam corporum caelestium ad suos motores. Quandoque autem mobile resistit virtuti moventis ex alio tantum et non ex seipso; sicut patet in motu naturali gravium et levium. Quia per ipsam formam eorum inclinantur ad motum talem: est enim forma impressio generantis, quod est motor ex parte gravium et levium. Ex parte autem materiae non invehitur aliqua resistentia neque virtutis inclinantis ad contrarium motum, neque contrarii loci: quia locus non debetur materiae nisi secundum quod, sub dimensionibus consistens, perficitur forma naturali. Unde non potest esse resistentia nisi ex parte medii: quae quidem resistentia est motui eorum connaturalis. Quandoque autem resistentia est ex utroque: sicut patet in motibus animalium.
Quando ergo in motu non est resistentia nisi ex parte mobilis, sicut accidit in corporibus caelestibus, tunc tempus motus mensuratur secundum proportionem motoris ad mobile. Et in talibus non procedit ratio Philosophi: quia, remoto omni medio, adhuc manet motus eorum in tempore. Sed in illis motibus in quibus est resistentia ex parte medii tantum, accipitur mensura temporis secundum impedimentum quod est ex medio solum. Unde, si subtrahatur omnino medium, nullum impedimentum remanebit. Et sic vel movebitur in instanti; vel aequali tempore movebitur secundum vacuum spatium et plenum. Quia, dato quod moveatur in tempore per vacuum, illud tempus in aliqua proportione se habebit ad tempus in quo movetur per plenum.
Possibile est autem imaginari aliquod corpus in eadem proportione subtilius corpore quo spatium plenum erat; quo si aliud spatium impleatur aequale, in tam parvo tempore movebitur per illud plenum sicut primo per vacuum: quia, quantum additur ad subtilitatem medii, tantum subtrahitur de quantitate temporis; et quanto est magis subtile, minus resistit. Sed in aliis motibus, in quibus est resistentia ex ipso mobili et ex medio, quantitas temporis est accipienda secundum proportionem moventis potentiae ad resistentiam mobilis et medii simul.
Unde, dato quod totaliter medium subtrahatur vel non impediat, non sequitur quod motus sit in instanti: sed quod tempus motus mensuratur tantum ex resistentia mobilis. Neque erit inconveniens si per idem tempus moveatur per vacuum et per plenum, aliquo subtilissimo corpore imaginato: quia determinata subtilitas medii, quanto est maior, nata est facere tarditatem minorem in motu; unde potest imaginari tanta subtilitas quod erit nata facere minorem tarditatem quam sit illa tarditas quam facit resistentia mobilis; et sic resistentia medii nullam tarditatem adiiciet ad motum.
Patet ergo quod, quamvis medium non resistat corporibus gloriosis, secundum hoc quod possint esse cum alio corpore in eodem loco, nihilominus motus eorum non erit in instanti: quia ipsum corpus mobile resistet virtuti moventi ex hoc ipso quod habet determinatum situm, sicut de corporibus caelestibus dictum est.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis virtus animae glorificatae excedit inaestimabiliter virtutem animae non glorificatae, non tamen excedit in infinitum: quia utraque virtus est finita. Unde non sequitur quod moveatur in instanti.
Si tamen esset simpliciter infinitae virtutis, non sequeretur quod moveretur in instanti, nisi superaretur totaliter resistentia quae est ex parte mobilis. Quamvis autem resistentia qua mobile resistit moventi per contrarietatem quam habet ad talem motum ratione inclinationis ad contrarium motum, possit a movente infinitae virtutis totaliter superari; tamen resistentia quam facit ex contrarietate quam habet ad locum quem intendit motor per motum, non potest totaliter superari, nisi auferatur ab ea esse in tali loco vel in tali situ. Sicut enim album resistit nigro ratione albedinis, et tanto magis quanto albedo magis distat a nigredine; ita corpus resistit alicui loco per hoc quod habet locum oppositum, et tanto est maior resistentia quanto est distantia maior. Non autem potest a corpore removeri quod sit in aliquo loco vel situ nisi auferatur ei sua corporeitas, per quam debetur ei locus vel situs. Unde, quandiu manet in natura corporis, nullo modo potest moveri in instanti, quantacumque sit virtus movens. Corpus autem gloriosum nunquam suam corporeitatem amittet. Unde nunquam in instanti moveri poterit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod par celeritas in verbis Augustini est intelligenda quantum ad hoc quod est imperceptibilis excessus unius respectu alterius: sicut et tempus totius motus est imperceptibile.
Ad quartum dicendum quod par celeritas in verbis Augustini est intelligenda quantum ad hoc quod est imperceptibilis excessus unius respectu alterius: sicut et tempus totius motus est imperceptibile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 84 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod, quamvis post resurrectionem non erit tempus quod est numerus motus caeli, tamen erit tempus consurgens ex numero prioris et posterioris in quolibet motu.
Ad quintum dicendum quod, quamvis post resurrectionem non erit tempus quod est numerus motus caeli, tamen erit tempus consurgens ex numero prioris et posterioris in quolibet motu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 85: De claritate corporum beatorum
Suppl q. 85 pr.
Deinde considerandum est de claritate corporum beatorum resurgentium.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum claritas inerit corporibus gloriosis.
Secundo: utrum claritas illa videri poterit ab oculo non glorioso.
Tertio: utrum corpus gloriosum necessario videatur a corpore non glorioso.
Deinde considerandum est de claritate corporum beatorum resurgentium.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum claritas inerit corporibus gloriosis.
Secundo: utrum claritas illa videri poterit ab oculo non glorioso.
Tertio: utrum corpus gloriosum necessario videatur a corpore non glorioso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum corporibus gloriosis claritas conveniat
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 92 a. 2 ad 6[t:suppl q. 92 a. 2 ad 6]
Suppl q. 85 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod corporibus gloriosis claritas non conveniet. Quia, sicut dicit Avicenna, in VI Naturalium, omne corpus luminosum constat ex partibus perviis. Sed partes corporis gloriosi non erunt perviae: cum in aliquibus dominetur terra, sicut in carnibus et ossibus. Ergo corpora gloriosa non erunt lucida.
suppl q. 92 a. 2 ad 6[t:suppl q. 92 a. 2 ad 6]
Suppl q. 85 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod corporibus gloriosis claritas non conveniet. Quia, sicut dicit Avicenna, in VI Naturalium, omne corpus luminosum constat ex partibus perviis. Sed partes corporis gloriosi non erunt perviae: cum in aliquibus dominetur terra, sicut in carnibus et ossibus. Ergo corpora gloriosa non erunt lucida.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 1 arg. 2
Praeterea, omne corpus lucidum occultat illud quod est post se: unde unum luminare post aliud eclipsatur; flamma etiam ignis prohibet videri quod est post se. Sed corpora gloriosa non occultabunt illud quod intra ea continetur: quia, ut dicit Gregorius, super illud Iob (28, 17), non adaequabitur ei aurum et vitrum: ibi, scilicet in caelesti patria, uniuscuiusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, patebitque corporalibus oculis ipsa etiam corporalis harmonia. Ergo corpora illa non erunt lucida.
Praeterea, omne corpus lucidum occultat illud quod est post se: unde unum luminare post aliud eclipsatur; flamma etiam ignis prohibet videri quod est post se. Sed corpora gloriosa non occultabunt illud quod intra ea continetur: quia, ut dicit Gregorius, super illud Iob (28, 17), non adaequabitur ei aurum et vitrum: ibi, scilicet in caelesti patria, uniuscuiusque mentem ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet, patebitque corporalibus oculis ipsa etiam corporalis harmonia. Ergo corpora illa non erunt lucida.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 1 arg. 3
Praeterea, lux et color contrariam dispositionem requirunt in subiecto: quia lux est extremitas perspicui in corpore non terminato, sed color in corpore terminato, ut patet in libro de Sensu et Sensato 3). Sed corpora gloriosa erunt colorata: quia, ut dicit Augustinus, XXII de Civ. Dei, pulchritudo corporis est partium convenientia cum quadam coloris suavitate; pulchritudo autem corporibus glorificatis deesse non poterit. Ergo corpora gloriosa non erunt lucida.
Praeterea, lux et color contrariam dispositionem requirunt in subiecto: quia lux est extremitas perspicui in corpore non terminato, sed color in corpore terminato, ut patet in libro de Sensu et Sensato 3). Sed corpora gloriosa erunt colorata: quia, ut dicit Augustinus, XXII de Civ. Dei, pulchritudo corporis est partium convenientia cum quadam coloris suavitate; pulchritudo autem corporibus glorificatis deesse non poterit. Ergo corpora gloriosa non erunt lucida.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 1 arg. 4
Praeterea, si claritas erit in corporibus gloriosis, oportet quod sit aequalis in omnibus partibus corporis: sicut omnes partes erunt eiusdem impassibilitatis, subtilitatis et agilitatis. Sed hoc non est conveniens: quia una pars habet maiorem dispositionem ad claritatem quam alia, sicut oculi quam manus, et spiritus quam ossa, et humores quam caro vel nervus. Ergo videtur quod non debeant illa corpora esse lucida.
Praeterea, si claritas erit in corporibus gloriosis, oportet quod sit aequalis in omnibus partibus corporis: sicut omnes partes erunt eiusdem impassibilitatis, subtilitatis et agilitatis. Sed hoc non est conveniens: quia una pars habet maiorem dispositionem ad claritatem quam alia, sicut oculi quam manus, et spiritus quam ossa, et humores quam caro vel nervus. Ergo videtur quod non debeant illa corpora esse lucida.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 13, (43): fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum; et Sap. 3, (7): fulgebunt iusti et tanquam scintillae etc.
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 13, (43): fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum; et Sap. 3, (7): fulgebunt iusti et tanquam scintillae etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 1 arg. 5
Praeterea, I Cor. 15, (43): seminatur in ignobilitate, surget in gloria: quod ad claritatem pertinet, ut patet per praecedentia (v. 41, 42), ubi corporum resurgentium gloriam comparat claritati stellarum. Ergo corpora sanctorum resurgent lucida.
Praeterea, I Cor. 15, (43): seminatur in ignobilitate, surget in gloria: quod ad claritatem pertinet, ut patet per praecedentia (v. 41, 42), ubi corporum resurgentium gloriam comparat claritati stellarum. Ergo corpora sanctorum resurgent lucida.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod corpora sanctorum fore lucida post resurrectionem ponere oportet propter auctoritatem Scripturae, quae hoc promittit. Sed claritatis huius causam quidam attribuunt quintae essentiae, quae tunc dominabitur in corpore humano. Sed quia hoc est absurdum, ut saepe dictum est, ideo melius est ut dicatur quod claritas illa causabitur ex redundantia gloriae animae in corpus. Quod enim recipitur in aliquo, non recipitur per modum influentis, sed per modum recipientis. Et ita claritas, quae est in anima spiritualis, recipitur in corpore ut corporalis. Et ideo, secundum quod anima erit maioris claritatis secundum maius meritum, ita etiam erit differentia claritatis in corpore: ut patet per Apostolum, I Cor. 15, (v. 41, 42). Et ita in corpore glorioso cognoscetur gloria animae, sicut in vitro cognoscitur color corporis quod continetur in vase vitreo: ut Gregorius dicit, super illud Iob (28, 17), non adaequabitur ei aurum vel vitrum.
R: Q.. 84 A. 1[t:suppl q. 84 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Avicenna loquitur de illo corpore quod habet ex natura componentium claritatem. Sic autem non habebit corpus gloriosum, sed magis ex merito virtutis.
Ad primum ergo dicendum quod Avicenna loquitur de illo corpore quod habet ex natura componentium claritatem. Sic autem non habebit corpus gloriosum, sed magis ex merito virtutis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod Gregorius comparat corpora gloriosa auro et vitro: auro, propter claritatem; vitro, propter hoc quod translucebunt. Unde videtur dicendum quod erunt simul pervia et clara. Quod enim aliquod clarum non sit pervium, contingit ex hoc quod claritas corporis causatur ex densitate partium lucidarum: densitas enim repugnat pervietati. Sed tunc causabitur claritas ex alia causa, ut dictum est. Densitas autem corporis gloriosi pervietatem non tollit ab eis: sicut nec densitas vitri a vitro.
Quidam tamen dicunt quod comparantur vitro, non quia sint pervia, sed propter hanc similitudinem quod, sicut aliquid quod in vitro clauditur apparet, ita animae gloria, quae in corpore glorioso claudetur, non latebit. Sed primum melius est: quia magis salvatur dignitas corporis gloriosi; et magis consonat dictis Gregorii.
Ad secundum dicendum quod Gregorius comparat corpora gloriosa auro et vitro: auro, propter claritatem; vitro, propter hoc quod translucebunt. Unde videtur dicendum quod erunt simul pervia et clara. Quod enim aliquod clarum non sit pervium, contingit ex hoc quod claritas corporis causatur ex densitate partium lucidarum: densitas enim repugnat pervietati. Sed tunc causabitur claritas ex alia causa, ut dictum est. Densitas autem corporis gloriosi pervietatem non tollit ab eis: sicut nec densitas vitri a vitro.
Quidam tamen dicunt quod comparantur vitro, non quia sint pervia, sed propter hanc similitudinem quod, sicut aliquid quod in vitro clauditur apparet, ita animae gloria, quae in corpore glorioso claudetur, non latebit. Sed primum melius est: quia magis salvatur dignitas corporis gloriosi; et magis consonat dictis Gregorii.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod corporis gloria naturam non tollet, sed perficiet. Unde color qui debetur corpori ex natura suarum partium, remanebit in eo: sed superaddetur claritas ex gloria animae; sicut etiam videmus corpora colorata ex sui natura solis splendore relucere, vel ex aliqua alia causa extrinseco vel intrinseca.
Ad tertium dicendum quod corporis gloria naturam non tollet, sed perficiet. Unde color qui debetur corpori ex natura suarum partium, remanebit in eo: sed superaddetur claritas ex gloria animae; sicut etiam videmus corpora colorata ex sui natura solis splendore relucere, vel ex aliqua alia causa extrinseco vel intrinseca.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut gloriae claritas redundat ab anima in corpus secundum suum modum et ibi est alio modo quam sit in anima, ita in quamlibet partem corporis redundabit secundum suum modum. Unde non est inconveniens quod diversae partes habeant diversimode claritatem, secundum quod sunt diversimode dispositae ex sui natura ad ipsam. Nec est simile de aliis dotibus corporis, respectu quarum partes corporis non inveniuntur habere diversam dispositionem.
Ad quartum dicendum quod, sicut gloriae claritas redundat ab anima in corpus secundum suum modum et ibi est alio modo quam sit in anima, ita in quamlibet partem corporis redundabit secundum suum modum. Unde non est inconveniens quod diversae partes habeant diversimode claritatem, secundum quod sunt diversimode dispositae ex sui natura ad ipsam. Nec est simile de aliis dotibus corporis, respectu quarum partes corporis non inveniuntur habere diversam dispositionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum claritas corporis gloriosi possit videri ab oculo non glorioso
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 90 a. 2 ad 3[t:suppl q. 90 a. 2 ad 3]
Suppl q. 85 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod claritas corporis gloriosi non possit videri ab oculo non glorioso. Oportet enim esse proportionem visibilis ad visum. Sed oculus non glorificatus non est proportionatus ad videndam claritatem gloriae: cum sit alterius generis quam claritas naturae. Ergo corporis gloriosi claritas non videbitur ab oculo non glorioso.
suppl q. 90 a. 2 ad 3[t:suppl q. 90 a. 2 ad 3]
Suppl q. 85 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod claritas corporis gloriosi non possit videri ab oculo non glorioso. Oportet enim esse proportionem visibilis ad visum. Sed oculus non glorificatus non est proportionatus ad videndam claritatem gloriae: cum sit alterius generis quam claritas naturae. Ergo corporis gloriosi claritas non videbitur ab oculo non glorioso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 2 arg. 2
Praeterea, claritas corporis gloriosi erit maior quam claritas solis nunc sit: quia etiam claritas solis erit tunc maior quam modo sit, ut dicitur; et multo maior ea erit claritas corporis gloriosi, propter quod sol et totus mundus claritatem maiorem accipiet. Sed oculus non gloriosus non potest inspicere solem in rota propter magnitudinem claritatis. Ergo multo minus poterit inspicere claritatem corporis gloriosi.
Praeterea, claritas corporis gloriosi erit maior quam claritas solis nunc sit: quia etiam claritas solis erit tunc maior quam modo sit, ut dicitur; et multo maior ea erit claritas corporis gloriosi, propter quod sol et totus mundus claritatem maiorem accipiet. Sed oculus non gloriosus non potest inspicere solem in rota propter magnitudinem claritatis. Ergo multo minus poterit inspicere claritatem corporis gloriosi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 2 arg. 3
Praeterea, visibile oppositum oculis videntis necesse est videri, nisi sit laesio aliqua in oculo. Sed claritas corporis gloriosi opposita oculis non gloriosis non necessario videtur ab eis: quod patet de discipulis, qui corpus Domini post resurrectionem viderunt claritatem eius non intuentes. Ergo claritas illa non est visibilis ab oculo non glorioso.
Praeterea, visibile oppositum oculis videntis necesse est videri, nisi sit laesio aliqua in oculo. Sed claritas corporis gloriosi opposita oculis non gloriosis non necessario videtur ab eis: quod patet de discipulis, qui corpus Domini post resurrectionem viderunt claritatem eius non intuentes. Ergo claritas illa non est visibilis ab oculo non glorioso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicit Glossa, Philipp. 3, super illud (v. 21), configuratum corpori claritatis suae: assimilabimur claritati quam habuit in transfiguratione. Sed claritas illa visa fuit ab oculis discipulorum non glorificatis. Ergo et claritas corporis glorificari ab oculis non gloriosis visibilis erit.
Sed contra: Est quod dicit Glossa, Philipp. 3, super illud (v. 21), configuratum corpori claritatis suae: assimilabimur claritati quam habuit in transfiguratione. Sed claritas illa visa fuit ab oculis discipulorum non glorificatis. Ergo et claritas corporis glorificari ab oculis non gloriosis visibilis erit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 2 arg. 4
Praeterea, impii videntes gloriam iustorum, ex hoc torquebuntur in iudicio: ut patet per hoc quod dicitur Sap. 5, (1–2). Sed non plene viderent gloriam ipsorum nisi claritatem corporum eorum inspicerent. Ergo, etc.
Praeterea, impii videntes gloriam iustorum, ex hoc torquebuntur in iudicio: ut patet per hoc quod dicitur Sap. 5, (1–2). Sed non plene viderent gloriam ipsorum nisi claritatem corporum eorum inspicerent. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod claritas corporis gloriosi non potest videri ab oculo non glorioso, nisi forte per miraculum. Sed hoc non potest esse, nisi claritas illa aequivoce diceretur. Quia lux, secundum id quod est, nata est movere visum; et visus, secundum id quod est, natus est percipere lucem; sicut verum se habet ad intellectum, et bonum ad affectum. Unde, si esset aliquis visus qui non posset percipere aliquam lucem omnino, vel ille visus diceretur aequivoce, vel lux illa. Quod non potest in proposito dici: quia sic per hoc quod dicitur gloriosa corpora futura esse lucida, nihil nobis notificaretur; sicut qui dicit canem esse in caelo, nihili notificat ei qui non novit nisi canem qui est animal. Ideo dicendum est quod claritas corporis gloriosi naturaliter ab oculo non glorioso videri potest.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod claritas corporis gloriosi non potest videri ab oculo non glorioso, nisi forte per miraculum. Sed hoc non potest esse, nisi claritas illa aequivoce diceretur. Quia lux, secundum id quod est, nata est movere visum; et visus, secundum id quod est, natus est percipere lucem; sicut verum se habet ad intellectum, et bonum ad affectum. Unde, si esset aliquis visus qui non posset percipere aliquam lucem omnino, vel ille visus diceretur aequivoce, vel lux illa. Quod non potest in proposito dici: quia sic per hoc quod dicitur gloriosa corpora futura esse lucida, nihil nobis notificaretur; sicut qui dicit canem esse in caelo, nihili notificat ei qui non novit nisi canem qui est animal. Ideo dicendum est quod claritas corporis gloriosi naturaliter ab oculo non glorioso videri potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod gloriae claritas erit alterius generis quam claritas naturae quantum ad causam, sed non quantum ad speciem. Unde, sicut claritas naturae ratione speciei suae est proportionata visui, ita claritas gloriosa.
Ad primum ergo dicendum quod gloriae claritas erit alterius generis quam claritas naturae quantum ad causam, sed non quantum ad speciem. Unde, sicut claritas naturae ratione speciei suae est proportionata visui, ita claritas gloriosa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut corpus gloriosum non potest pati aliquid passione naturae, sed solum passione animae, ita ex proprietate gloriae non aget nisi actione animae. Claritas autem intensa non offendit visum inquantum agit actione animae, sed secundum hoc magis delectat: offendit autem inquantum agit actione naturae, calefaciendo et dissolvendo organum visus, et disgregando spiritus. Et ideo claritas corporis gloriosi, quamvis excedat claritatem solis, tamen de sui natura non offendit visum, sed demulcet. Propter quod claritas illa comparatur claritati iaspidis, Apoc. 21, (11).
Ad secundum dicendum quod, sicut corpus gloriosum non potest pati aliquid passione naturae, sed solum passione animae, ita ex proprietate gloriae non aget nisi actione animae. Claritas autem intensa non offendit visum inquantum agit actione animae, sed secundum hoc magis delectat: offendit autem inquantum agit actione naturae, calefaciendo et dissolvendo organum visus, et disgregando spiritus. Et ideo claritas corporis gloriosi, quamvis excedat claritatem solis, tamen de sui natura non offendit visum, sed demulcet. Propter quod claritas illa comparatur claritati iaspidis, Apoc. 21, (11).
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod claritas corporis gloriosi provenit ex merito voluntatis. Et ideo voluntati subdetur, ut secundum eius imperium videatur vel non videatur; et in potestate corporis gloriosi erit ostendere claritatem suam vel occultare. Et haec fuit opinio Praepositini.
Ad tertium dicendum quod claritas corporis gloriosi provenit ex merito voluntatis. Et ideo voluntati subdetur, ut secundum eius imperium videatur vel non videatur; et in potestate corporis gloriosi erit ostendere claritatem suam vel occultare. Et haec fuit opinio Praepositini.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum corpus gloriosum necessario videatur a corpore non glorioso
Suppl q. 85 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpus gloriosum necessario videatur a corpore non glorioso. Quia corpora gloriosa erunt lucida. Sed corpus lucidum manifestat se et alia. Ergo corpora gloriosa necessario videbuntur.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpus gloriosum necessario videatur a corpore non glorioso. Quia corpora gloriosa erunt lucida. Sed corpus lucidum manifestat se et alia. Ergo corpora gloriosa necessario videbuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 3 arg. 2
Praeterea, omne corpus quod occultat alia corpora post se existentia, de necessitate visu percipitur, ex hoc ipso quod alia quae sunt post occultantur. Sed corpus gloriosum occultabit a visu alia corpora post se existentia: quia erit corpus coloratum. Ergo et de necessitate videbitur.
Praeterea, omne corpus quod occultat alia corpora post se existentia, de necessitate visu percipitur, ex hoc ipso quod alia quae sunt post occultantur. Sed corpus gloriosum occultabit a visu alia corpora post se existentia: quia erit corpus coloratum. Ergo et de necessitate videbitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 3 arg. 3
Praeterea, sicut quantitas est de his quae insunt corpori, ita qualitas, per quam videtur. Sed quantitas non suberit voluntati, ut corpus gloriosum possit esse maioris quantitatis vel minoris. Ergo nec qualitas, per quam visibile est, ut possit non videri.
Praeterea, sicut quantitas est de his quae insunt corpori, ita qualitas, per quam videtur. Sed quantitas non suberit voluntati, ut corpus gloriosum possit esse maioris quantitatis vel minoris. Ergo nec qualitas, per quam visibile est, ut possit non videri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod corpus nostrum glorificabitur in conformitate corporis Christi post resurrectionem. Sed corpus Christi post resurrectionem non necessario videbatur: immo disparuit ab oculis discipulorum in Emmaus, ut dicitur Luc. (24, 31). Ergo et corpus glorificatum non necessario videbitur.
Sed contra: Est quod corpus nostrum glorificabitur in conformitate corporis Christi post resurrectionem. Sed corpus Christi post resurrectionem non necessario videbatur: immo disparuit ab oculis discipulorum in Emmaus, ut dicitur Luc. (24, 31). Ergo et corpus glorificatum non necessario videbitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 3 arg. 4
Praeterea, ibi erit summa obedientia corporis ad animam. Ergo corpus poterit videri vel non videri secundum voluntatem animae.
Praeterea, ibi erit summa obedientia corporis ad animam. Ergo corpus poterit videri vel non videri secundum voluntatem animae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod visibile videtur secundum quod agit in visum. Ex hoc autem quod aliquid agit vel non agit in aliquod extrinsecum, non est aliqua mutatio in ipso. Unde sine mutatione alicuius proprietatis quae sit de perfectione corporis glorificati, potest contingere quod videatur et non videatur. Unde in potestate animae glorificatae erit quod corpus suum videatur vel non videatur, sicut et quaelibet alia actio corporalis in animae potestate erit: alias non esset corpus gloriosum instrumentum summe obediens principali agenti.
Respondeo dicendum quod visibile videtur secundum quod agit in visum. Ex hoc autem quod aliquid agit vel non agit in aliquod extrinsecum, non est aliqua mutatio in ipso. Unde sine mutatione alicuius proprietatis quae sit de perfectione corporis glorificati, potest contingere quod videatur et non videatur. Unde in potestate animae glorificatae erit quod corpus suum videatur vel non videatur, sicut et quaelibet alia actio corporalis in animae potestate erit: alias non esset corpus gloriosum instrumentum summe obediens principali agenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod claritas illa obediet corpori glorioso, ut possit eam ostendere vel occultare.
Ad primum ergo dicendum quod claritas illa obediet corpori glorioso, ut possit eam ostendere vel occultare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod color corporis non impedit pervietatem ipsius nisi inquantum immutat visum, quia visus non potest immutari simul a duobus eoioribus ut utrumque perfecte inspiciat. Color autem corporis gloriosi erit in potestate animae, ut per ipsum immutet visum vel non immutet. Et ideo erit in potestate eius ut occultet corpus quod est post se, vel non occultet.
Ad secundum dicendum quod color corporis non impedit pervietatem ipsius nisi inquantum immutat visum, quia visus non potest immutari simul a duobus eoioribus ut utrumque perfecte inspiciat. Color autem corporis gloriosi erit in potestate animae, ut per ipsum immutet visum vel non immutet. Et ideo erit in potestate eius ut occultet corpus quod est post se, vel non occultet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 85 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod quantitas est inhaerens ipsi corpori glorioso: neque posset quantitas immutari ad imperium animae sine mutatione intrinseca corporis gloriosi, quae impassibilitati eius repugnaret. Et ideo non est simile de quantitate et visibilitate. Quia etiam qualitas illa per quam est visibile, non potest subtrahi ad imperium animae: sed actio illius qualitatis suspendetur; et sic occultabitur corpus ad imperium animae.
Ad tertium dicendum quod quantitas est inhaerens ipsi corpori glorioso: neque posset quantitas immutari ad imperium animae sine mutatione intrinseca corporis gloriosi, quae impassibilitati eius repugnaret. Et ideo non est simile de quantitate et visibilitate. Quia etiam qualitas illa per quam est visibile, non potest subtrahi ad imperium animae: sed actio illius qualitatis suspendetur; et sic occultabitur corpus ad imperium animae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 86: De conditionibus corporum damnatorum resurgentium
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 97 a. 4 arg. 4[t:suppl q. 97 a. 4 arg. 4]
Suppl q. 86 pr.
Consequenter considerandum est de conditionibus damnatorum resurgentium.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum corpora damnatorum cum suis deformitatibus resurgant.
Secundo: utrum eorum corpora erunt corruptibilia.
Tertio: utrum erunt impassibilia.
suppl q. 97 a. 4 arg. 4[t:suppl q. 97 a. 4 arg. 4]
Suppl q. 86 pr.
Consequenter considerandum est de conditionibus damnatorum resurgentium.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum corpora damnatorum cum suis deformitatibus resurgant.
Secundo: utrum eorum corpora erunt corruptibilia.
Tertio: utrum erunt impassibilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum corpora damnatorum cum suis deformitatibus resurrectura sint
Suppl q. 86 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpora damnatorum cum suis deformitatibus resurgent. Illud enim quod in poenam peccati inductum est, desinere non debet nisi peccato remisso. Sed membrorum defectus qui accidunt per mutilationem, in poenam peccati inducti sunt; et similiter etiam omnes deformitates corporales. Ergo a damnatis, qui peccatorum remissionem non sunt consecuti, in resurrectione non removebuntur.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpora damnatorum cum suis deformitatibus resurgent. Illud enim quod in poenam peccati inductum est, desinere non debet nisi peccato remisso. Sed membrorum defectus qui accidunt per mutilationem, in poenam peccati inducti sunt; et similiter etiam omnes deformitates corporales. Ergo a damnatis, qui peccatorum remissionem non sunt consecuti, in resurrectione non removebuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 1 arg. 2
Praeterea, sicut resurrectio sanctorum erit ad ultimam felicitatem, sic resurrectio impiorum ad ultimam miseriam. Sed sanctis resurgentibus non auferetur aliquid quod ad eorum perfectionem pertinere possit. Ergo nec impiis resurgentibus aliquid auferetur quod ad eorum miseriam pertineat. Huiusmodi autem sunt deformitates. Ergo, etc.
Praeterea, sicut resurrectio sanctorum erit ad ultimam felicitatem, sic resurrectio impiorum ad ultimam miseriam. Sed sanctis resurgentibus non auferetur aliquid quod ad eorum perfectionem pertinere possit. Ergo nec impiis resurgentibus aliquid auferetur quod ad eorum miseriam pertineat. Huiusmodi autem sunt deformitates. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 1 arg. 3
Praeterea, sicut ad defectum passibilis corporis pertinet deformitas, ita et tarditas. Sed a corporibus damnatorum resurgentium tarditas non removebitur: quia eorum corpora non erunt agilia. Ergo eadem ratione nec deformitas removebitur.
Praeterea, sicut ad defectum passibilis corporis pertinet deformitas, ita et tarditas. Sed a corporibus damnatorum resurgentium tarditas non removebitur: quia eorum corpora non erunt agilia. Ergo eadem ratione nec deformitas removebitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 1 s. c. 1
Sed contra: I ad Cor. 15, (52): mortui resurgent incorrupti, Glossa: mortui, idest peccatores, vel generaliter omnes mortui, resurgent incorrupti, idest, sine aliqua diminutione membrorum. Ergo mali resurgent sine deformitatibus.
Sed contra: I ad Cor. 15, (52): mortui resurgent incorrupti, Glossa: mortui, idest peccatores, vel generaliter omnes mortui, resurgent incorrupti, idest, sine aliqua diminutione membrorum. Ergo mali resurgent sine deformitatibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 1 arg. 4
Praeterea, in damnatis non erit aliquid quod sensum doloris in eis impediat. Sed aegritudo impedit sensum doloris, inquantum per eam debilitantur organa sentiendi. Et similiter defectus membri impediret ne esset universalis dolor in corpore. Ergo sine istis defectibus damnati resurgent.
Praeterea, in damnatis non erit aliquid quod sensum doloris in eis impediat. Sed aegritudo impedit sensum doloris, inquantum per eam debilitantur organa sentiendi. Et similiter defectus membri impediret ne esset universalis dolor in corpore. Ergo sine istis defectibus damnati resurgent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in corpore humano potest esse deformitas dupliciter. Uno modo, ex defectu alicuius membri, sicut mutilatos turpes dicimus: deest enim eis debita proportio partium ad totum. Et de tali deformitate nulli dubium est quod in corporibus damnatorum non erit: quia omnia corpora, tam bonorum quam malorum, integra resurgent.
Alio modo deformitas contingit ex indebita partium dispositione, vel indebita quantitate vel qualitate vel: situ, quae etiam proportionem debitam partium ad totum non patitur. Et de talibus deformitatibus, et similibus defectibus, sicut sunt febres et huiusmodi aegritudines, quae interdum sunt deformitatis causa, Augustinus indeterminatum et sub dubio relinquit in Enchiridio, ut in littera Magister dicit. Sed apud doctores modernos est duplex super hoc opinio.
Quidam enim dicunt quod huiusmodi deformitates et defectus in corporibus damnatorum remanebunt: considerantes eorum damnationem, qua ad summam miseriam deputantur, cui nihil incommoditatis subtrahi debet.
Sed hoc non videtur rationabiliter dici. In reparatione enim corporis resurgentis magis attenditur naturae perfectio quam conditio quae prius fuit: unde et qui infra perfectam aetatem decedunt, in statura iuvenilis aetatis resurgent; Unde et illi qui aliquos defectus naturales in corpore habuerunt, vel deformitates ex eis provenientes, in resurrectione sine illis defectibus vel deformitatibus repararentur nisi peccati meritum impediret: et ita, si aliquis cum defectibus vel deformitatibus resurget, hoc erit ei in poenam. Modus autem poenae est secundum mensuram culpae. Contingit autem quod aliquis peccator damnandus minoribus peccatis subiectus aliquas deformitates vel defectus habeat quas non habuit aliquis damnandus peccatis gravioribus irretitus. Unde, si ille qui in hac vita deformitates habuit cum eis resurgat, sine quibus constat quod resurget alius gravius puniendus qui eas in hac vita non habuit, modus poenae non responderet quantitati culpae, sed magis videretur aliquis puniri pro poenis quas in hoc mundo passus fuit: quod est absurdum.
Et ideo alii rationabilius dicunt quod Auctor qui naturam condidit, in resurrectione naturam corporis integre reparabit. Unde quidquid defectus vel turpitudinis ex corruptione vel debilitate naturae sive principiorum naturalium in corpore fuit, totum in resurrectione removebitur, sicut febris, lippitudo et similia: defectus autem qui ex naturalibus principiis in humano corpore naturaliter consequuntur, sicut ponderositas, passibilitas et similia, in corporibus damnatorum erunt, quos defectus ab electorum corporibus gloria resurrectionis excludet.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, cum poena in quolibet foro infligatur secundum conditionem illius fori, poenae quae in hac vita temporali infliguntur pro aliquo peccato temporales sunt, et ultra vitae terminum non se extendunt. Et ideo, quamvis peccatum non sit remissum damnatis, non tamen oportet quod easdem poenas ibi sustineant quas in hoc mundo sunt passi: sed divina iustitia requirit ut ibi poenis gravioribus in aeternum crucientur.
Ad primum ergo dicendum quod, cum poena in quolibet foro infligatur secundum conditionem illius fori, poenae quae in hac vita temporali infliguntur pro aliquo peccato temporales sunt, et ultra vitae terminum non se extendunt. Et ideo, quamvis peccatum non sit remissum damnatis, non tamen oportet quod easdem poenas ibi sustineant quas in hoc mundo sunt passi: sed divina iustitia requirit ut ibi poenis gravioribus in aeternum crucientur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod non est similis ratio de bonis et malis: eo quod aliquid potest esse pure bonum, non autem pure malum. Unde sanctorum ultima felicitas hoc requirit ut ab omni malo penitus sint immunes: sed ultima malorum miseria non excludit omne bonum; quia malum, si integrum sit, corrumpit seipsum, ut Philosophus dicit, in IV Ethic. Unde oportet quod miseriae damnatorum substernatur bonum naturae in ipsis: quod est opus Conditoris perfecti, qui ipsam naturam in perfectione suae speciei reparabit.
Ad secundum dicendum quod non est similis ratio de bonis et malis: eo quod aliquid potest esse pure bonum, non autem pure malum. Unde sanctorum ultima felicitas hoc requirit ut ab omni malo penitus sint immunes: sed ultima malorum miseria non excludit omne bonum; quia malum, si integrum sit, corrumpit seipsum, ut Philosophus dicit, in IV Ethic. Unde oportet quod miseriae damnatorum substernatur bonum naturae in ipsis: quod est opus Conditoris perfecti, qui ipsam naturam in perfectione suae speciei reparabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod tarditas est de illis defectibus qui naturaliter consequuntur principia humani corporis: non autem deformitas. Et ideo non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod tarditas est de illis defectibus qui naturaliter consequuntur principia humani corporis: non autem deformitas. Et ideo non est similis ratio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum corpora damnatorum futura sint incorruptibilia
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 86 a. 3 arg. 1
suppl q. 86 a. 3 co.
suppl q. 86 a. 3 ad 4[t:suppl q. 86 a. 3 arg. 1][t:suppl q. 86 a. 3 co.][t:suppl q. 86 a. 3 ad 4]
Suppl q. 86 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corpora damnatorum erunt corruptibilia. Omne enim compositum ex contrariis necesse est corrumpi. Sed corpora damnatorum erunt ex contrariis composita, ex quibus etiam nunc componuntur: alias non essent eiusdem speciei, et per consequens nec eadem numero. Ergo erunt corruptibilia.
suppl q. 86 a. 3 arg. 1
suppl q. 86 a. 3 co.
suppl q. 86 a. 3 ad 4[t:suppl q. 86 a. 3 arg. 1][t:suppl q. 86 a. 3 co.][t:suppl q. 86 a. 3 ad 4]
Suppl q. 86 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corpora damnatorum erunt corruptibilia. Omne enim compositum ex contrariis necesse est corrumpi. Sed corpora damnatorum erunt ex contrariis composita, ex quibus etiam nunc componuntur: alias non essent eiusdem speciei, et per consequens nec eadem numero. Ergo erunt corruptibilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 2 arg. 2
Praeterea, corpora damnatorum si incorruptibilia sunt futura, hoc non erit per naturam: cum sint futura eiusdem naturae cuius et nunc sunt. Nec etiam per gratiam vel gloriam: quia talibus omnino carebunt. Ergo nullo modo erunt incorruptibilia.
Praeterea, corpora damnatorum si incorruptibilia sunt futura, hoc non erit per naturam: cum sint futura eiusdem naturae cuius et nunc sunt. Nec etiam per gratiam vel gloriam: quia talibus omnino carebunt. Ergo nullo modo erunt incorruptibilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 2 arg. 3
Praeterea, illis qui sunt in summa miseria subtrahere maximam poenarum videtur inconveniens. Sed maxima poenarum est mors: ut patet per Philosophum, III Ethic. Ergo a damnatis, qui sunt in miseria, mors removeri non debet. Ergo eorum corpora corruptibilia erunt.
Praeterea, illis qui sunt in summa miseria subtrahere maximam poenarum videtur inconveniens. Sed maxima poenarum est mors: ut patet per Philosophum, III Ethic. Ergo a damnatis, qui sunt in miseria, mors removeri non debet. Ergo eorum corpora corruptibilia erunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Apoc. 9, (6): in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam; desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.
Sed contra: Est quod dicitur Apoc. 9, (6): in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam; desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 2 arg. 4
Praeterea, damnati punientur in anima et corpore poena perpetua: Matth. 25, (46), ibunt hi in supplicium aeternum. Sed hoc esse non posset si eorum corpora corruptibilia essent. Ergo eorum corpora erunt incorruptibilia.
Praeterea, damnati punientur in anima et corpore poena perpetua: Matth. 25, (46), ibunt hi in supplicium aeternum. Sed hoc esse non posset si eorum corpora corruptibilia essent. Ergo eorum corpora erunt incorruptibilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, cum in omni motu oporteat esse aliquod principium motus, dupliciter motus aliquis vel mutatio a mobili removetur: uno modo, per hoc quod deest principium motus; alio modo, per hoc quod impeditur principium motus. Corruptio autem mutatio quaedam est. Unde dupliciter potest contingere ut corpus quod ex conditione suorum principiorum corruptibilitatem habet, incorruptibile reddatur. Uno modo, ex hoc quod principium ad corruptionem movens totaliter tollitur. Et hoc modo corpora damnatorum incorruptibilia erunt. Cum enim caelum sit primum alterans per motum suum localem; et alia omnia agentia secunda in virtute ipsius agant, et quasi ab ipso mota; oportet quod, cessante motu caeli, nihil sit agens quod possit corpus per alterationem aliquam transmutare a sua naturali proprietate. Et ideo post resurrectionem, cessante motu caeli, nulla qualitas erit sufficiens ut corpus humanum alterare possit a sua naturali qualitate. Corruptio autem est terminus alterationis, sicut et generatio. Unde corpora damnatorum corrumpi non poterunt. Et hoc deservit divinae iustitiae, ut perpetuo viventes perpetuo puniantur, quod divina iustitia requirit, ut infra dicetur: sicut et nunc corruptibilitas corporum deservit divinae providentiae, per quam ex aliquibus corruptis alia generantur.
Alio modo contingit ex hoc quod principium corruptionis impeditur. Et hoc modo corpus Adae incorruptibile fuit: quia contrariae qualitates in hominis corpore existentes continebantur per gratiam innocentiae ne ad dissolutionem corporis agere possent. Et multo plus continebuntur in corporibus gloriosis, quae erunt omnino subiecta spiritui. Et sia in corporibus beatorum post resurrectionem communem coniungentur duo praedicti modi incorruptibilitatis.
R: Q.. 86 A. 3[t:suppl q. 86 a. 3]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod contraria ex quibus corpora componuntur, sunt secunda principia ad corruptionem agentia: primum enim agens est motus caelestis, Unde, supposito motu caeli, necesse est ut corpus ex contrariis compositum corrumpatur, nisi sit aliqua causa potior impediens. Sed motu caeli remoto, contraria ex quibus corpus componitur, non sufficiunt ad corruptionem faciendam, etiam secundum naturam, ut patet ex dictis. Cessationem autem motus caeli non cognoverunt philosophi. Unde pro infallibili habebant quod corpus compositum ex contrariis corrumpatur secundum naturam.
Ad primum ergo dicendum quod contraria ex quibus corpora componuntur, sunt secunda principia ad corruptionem agentia: primum enim agens est motus caelestis, Unde, supposito motu caeli, necesse est ut corpus ex contrariis compositum corrumpatur, nisi sit aliqua causa potior impediens. Sed motu caeli remoto, contraria ex quibus corpus componitur, non sufficiunt ad corruptionem faciendam, etiam secundum naturam, ut patet ex dictis. Cessationem autem motus caeli non cognoverunt philosophi. Unde pro infallibili habebant quod corpus compositum ex contrariis corrumpatur secundum naturam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod incorruptibilitas illa erit per naturam: non quod sit aliquod incorruptionis principium in corporibus damnatorum, sed per defectum primi moventis ad corruptionem.
Ad secundum dicendum quod incorruptibilitas illa erit per naturam: non quod sit aliquod incorruptionis principium in corporibus damnatorum, sed per defectum primi moventis ad corruptionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis mors sit simpliciter maxima poenarum, secundum quid tamen nihil prohibet mortem esse in poenarum remedium, et per consequens ablationem mortis in poenarum augmentum. Vivere enim, ut dicit Philosophus, in IX Ethic., videtur omnibus delectabile esse, eo quod omnia esse appetunt: non oportet autem, ut ibidem dicitur, accipere malam vitam, neque corruptam, neque quae est in tristitiis. Sicut ergo vivere simpliciter est delectabile, non autem vita quae est in tristitiis; ita et mors, quae est privatio vitae, simpliciter est poenosa et maxima poenarum, inquantum subtrahit primum bonum, scilicet esse, cum quo omnia alia subtrahuntur; sed inquantum privat malam vitam et quae est in tristitiis, est in remedium poenarum, quas terminat. Et per consequens mortis subtractio est in augmentum poenarum, quas perpetuas facit.
Si autem dicatur mors esse poenalis propter corporalem dolorem quem sentiunt morientes, non est dubium quod, multo maiorem dolorem damnati continue sustinebunt, Unde in perpetua morte esse dicuntur: sicut scriptum est in Psalmo (48, 15): mors depascet eos.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum corpora damnati sint impassibilia
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 86 a. 2 co.[t:suppl q. 86 a. 2 co.]
Suppl q. 86 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod futura sint impassibilia. Quia secundum Philosophum, in VI Topic., omnis passio, magis facta, abiicit a substantia. Sed a finito si semper aliquid abiiciatur, necesse est illud tandem consumi: ut dicitur in I Physic. Ergo, si corpora damnatorum erunt passibilia et semper patientur, quandoque deficient et corrumpentur: quod falsum esse ostensum est. Ergo erunt impassibilia.
R: Q.. 86 A. 2[t:suppl q. 86 a. 2]
suppl q. 86 a. 2 co.[t:suppl q. 86 a. 2 co.]
Suppl q. 86 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod futura sint impassibilia. Quia secundum Philosophum, in VI Topic., omnis passio, magis facta, abiicit a substantia. Sed a finito si semper aliquid abiiciatur, necesse est illud tandem consumi: ut dicitur in I Physic. Ergo, si corpora damnatorum erunt passibilia et semper patientur, quandoque deficient et corrumpentur: quod falsum esse ostensum est. Ergo erunt impassibilia.
R: Q.. 86 A. 2[t:suppl q. 86 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 3 arg. 2
Praeterea, omne agens assimilat sibi patiens. Si ergo corpora damnatorum patientur ab igne, ignis ea sibi assimilabit. Sed non consumit aliter ignis corpora nisi inquantum ea sibi assimilans resolvit. Ergo, si corpora damnatorum erunt passibilia, ab igne quandoque consumentur. Et sic idem quod prius.
Praeterea, omne agens assimilat sibi patiens. Si ergo corpora damnatorum patientur ab igne, ignis ea sibi assimilabit. Sed non consumit aliter ignis corpora nisi inquantum ea sibi assimilans resolvit. Ergo, si corpora damnatorum erunt passibilia, ab igne quandoque consumentur. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 3 arg. 3
Praeterea, animalia quae in igne sine corruptione dicuntur vivere, ut de salamandra dicitur, ab igne non affliguntur: animal enim dolore corporis non affligitur nisi corpus aliquo modo laedatur. Si ergo corpora damnatorum in igne sine consumptione remanere possunt, sicut et animalia praedicta, ut Augustinus, in libro de Civ. Dei, dicit, videtur quod nullam afflictionem ibi sustinebunt. Quod non esset nisi eorum corpora impassibilia essent. Ergo, etc.
Praeterea, animalia quae in igne sine corruptione dicuntur vivere, ut de salamandra dicitur, ab igne non affliguntur: animal enim dolore corporis non affligitur nisi corpus aliquo modo laedatur. Si ergo corpora damnatorum in igne sine consumptione remanere possunt, sicut et animalia praedicta, ut Augustinus, in libro de Civ. Dei, dicit, videtur quod nullam afflictionem ibi sustinebunt. Quod non esset nisi eorum corpora impassibilia essent. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 3 arg. 4
Praeterea, si corpora damnatorum sunt passibilia, dolor qui ex eorum passione proveniet, ut videtur, superare debet omnem praesentem corporum dolorem: sicut et sanctorum iucunditas superabit omnem praesentem iucunditatem. Sed propter immensitatem doloris quandoque contingit in praesenti statu quod anima a corpore separatur. Ergo multo fortius, si corpora illa futura sunt passibilia, ex immensitate doloris anima a corpore separabitur: et sic corpora corrumpentur. Quod falsum est. Ergo corpora illa erunt impassibilia.
Praeterea, si corpora damnatorum sunt passibilia, dolor qui ex eorum passione proveniet, ut videtur, superare debet omnem praesentem corporum dolorem: sicut et sanctorum iucunditas superabit omnem praesentem iucunditatem. Sed propter immensitatem doloris quandoque contingit in praesenti statu quod anima a corpore separatur. Ergo multo fortius, si corpora illa futura sunt passibilia, ex immensitate doloris anima a corpore separabitur: et sic corpora corrumpentur. Quod falsum est. Ergo corpora illa erunt impassibilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 15, (52): et nos immutabimur: Glossa, nos boni tantummodo immutabimur in gloriam immutabilitatis et impassibilitatis. Ergo non erunt corpora damnatorum impassibilia.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 15, (52): et nos immutabimur: Glossa, nos boni tantummodo immutabimur in gloriam immutabilitatis et impassibilitatis. Ergo non erunt corpora damnatorum impassibilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 3 arg. 5
Praeterea, sicut corpus cooperatur animae ad meritum, ita cooperatur ei ad peccatum. Sed propter cooperationem praedictam non solum anima, sed et corpus post resurrectionem praemiabitur. Ergo simili ratione damnatorum corpora punientur. Quod non esset si impassibilia forent. Ergo erunt passibilia.
Praeterea, sicut corpus cooperatur animae ad meritum, ita cooperatur ei ad peccatum. Sed propter cooperationem praedictam non solum anima, sed et corpus post resurrectionem praemiabitur. Ergo simili ratione damnatorum corpora punientur. Quod non esset si impassibilia forent. Ergo erunt passibilia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod principalis causa quare corpora damnatorum ab igne non consumentur, erit divina iustitia, qua eorum corpora ad poenam perpetuam sunt addicta. Sed divinae iustitiae servit etiam naturalis dispositio ex parte corporis patientis, et ex parte agentium. Quia, cum pati sit recipere quoddam, duplex est modus passionis, secundum quod aliquid in aliquo recipi potest dupliciter. Potest enim aliqua forma recipi in altero aliquo secundum esse naturale materialiter, sicut calor ab igne recipitur in aere. Et secundum hunc modum receptionis est unus modus passionis, qui dicitur passio naturae. Alio modo aliquid recipitur in altero spiritualiter per modum intentionis cuiusdam, sicut similitudo albedinis recipitur in aere et in pupilla: et haec receptio similatur illi receptioni qua anima recipit similitudines rerum. Unde secundum hunc modum receptionis est alius modus passionis, qui vocatur passio animae.
Quia ergo post resurrectionem, motu caeli cessante, non poterit aliquod corpus alterari a sua naturali aequalitate, ut dictum est , nullum corpus pati poterit passione naturae. Unde quantum ad hunc modum passionis corpora damnatorum impassibilia erunt, sicut et incorruptibilia. Sed, cessante motu caeli, adhuc remanebit passio quae est per modum animae: quia et aer a sole illuminabitur, et colorum differentias ad visum deferet. Unde et secundum hunc modum passionis corpora damnatorum passibilia erunt. Et quia in tali passione sensus perficitur, ideo in corporibus damnatorum sensus poenae erunt, sine mutatione naturalis dispositionis.
Corpora vero gloriosa, etsi recipiant, aliquid et quodammodo patiantur in sentiendo, non tamen passibilia erunt: quia nihil recipient per modum afflictivi vel laesivi, sicut corpora damnatorum, quae ob hoc passibilia dicuntur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Philosophus loquitur de illa passione per quam transmutatur patiens a sua naturali dispositione. Talis autem passio non erit in corporibus damnatorum, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod Philosophus loquitur de illa passione per quam transmutatur patiens a sua naturali dispositione. Talis autem passio non erit in corporibus damnatorum, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod similitudo agentis est dupliciter in patiente. Uno modo, per modum eundem quo est in agente, sicut est in omnibus agentibus univocis: ut calidum facit calidum, et ignis generat ignem. Alio modo, per modum diversum a modo quo est in agente: sicut est in omnibus agentibus aequivocis. In quibus quandoque contingit quod in agente est forma spiritualiter quae in patiente materialiter recipitur: sicut forma quae est in domo facta per artificem, est materialiter in ipsa, et in mente artificis est spiritualiter. Quandoque vero e converso est materialiter in agente, et recipitur spiritualiter in patiente: sicut albedo materialiter est in pariete, a quo recipitur spiritualiter in pupilla et in medio deferente. Et similiter est in proposito. Quia species quae materialiter est in igne, recipitur spiritualiter in corporibus damnatorum. Et sic ignis sibi assimilabit damnatorum corpora, nec tamen ea consumet.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, secundum Philosophum, in libro de Proprietatibus Elementorum, nullum animal in igne vivere potest. Galienus etiam, in libro de Simplicibus Medicinis, dicit quod nullum corpus est quod tandem ab igne non consumatur, quamvis quaedam corpora sint quae ad horam in igne sine laesione permaneant, ut patet de ebeno. Unde quod inducitur de salamandra, non potest omnino esse simile: quia non posset perseverare finaliter in igne sine corruptione, sicut corpora damnatorum in inferno.
Nec tamen oportet quod, quia corpora damnatorum ab igne inferni per corruptionem aliquam non laeduntur, quod propter hoc ab igne non affligantur. Quia sensibile non solum natum est delectare vel affligere sensum secundum quod agit actione naturae, confortando vel corrumpendo organum; sed etiam secundum quod agit actione spirituali. Quia quando sensibile est in debita proportione ad sentiendum, delectat: e converso autem quando se habet in superabundantia vel defectu. Unde et colores medii et voces consonantes sunt delectabiles: inconsonantes autem offendunt auditum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 86 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod dolor non separat animam a corpore secundum quod manet tantum in potentia animae cuius est dolere: sed secundum quod ad passionem animae mutatur corpus a sua naturali dispositione; secundum modum quo videmus quod ex ira corpus calescit et ex timore frigescit. Sed post resurrectionem corpus non poterit transmutari a sua naturali dispositione, ut ex dictis patet. Unde, quantuscumque sit dolor, animam a corpore non separabit.
R: Q.. 86 A. 2[t:suppl q. 86 a. 2]
Ad quartum dicendum quod dolor non separat animam a corpore secundum quod manet tantum in potentia animae cuius est dolere: sed secundum quod ad passionem animae mutatur corpus a sua naturali dispositione; secundum modum quo videmus quod ex ira corpus calescit et ex timore frigescit. Sed post resurrectionem corpus non poterit transmutari a sua naturali dispositione, ut ex dictis patet. Unde, quantuscumque sit dolor, animam a corpore non separabit.
R: Q.. 86 A. 2[t:suppl q. 86 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- De his quae sequuntur resurrectionem (87-90)
- Q 87: De cognitione quam habebunt resuscitati in iudicio respectu meritorum et demeritorum
Suppl q. 87 pr.
Post hoc agendum est de his quae sequuntur resurrectionem. Quorum prima consideratio est de cognitione quam habebunt resuscitati in iudicio respectu meritorum et demeritorum; secundo de ipso iudicio in generali, tempore et loco in quo erit; tertio, de iudicantibus et iudicatis; quarto, de forma in qua iudex veniet ad iudicandum; quinto, de statu mundi et resurgentium post iudicium.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum cognoscat quilibet homo in iudicio omnia peccata sua.
Secundo: utrum possit quilibet legere conscientiam alterius.
Tertio: utrum omnia merita et demerita uno intuitu quis videre possit.
Post hoc agendum est de his quae sequuntur resurrectionem. Quorum prima consideratio est de cognitione quam habebunt resuscitati in iudicio respectu meritorum et demeritorum; secundo de ipso iudicio in generali, tempore et loco in quo erit; tertio, de iudicantibus et iudicatis; quarto, de forma in qua iudex veniet ad iudicandum; quinto, de statu mundi et resurgentium post iudicium.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum cognoscat quilibet homo in iudicio omnia peccata sua.
Secundo: utrum possit quilibet legere conscientiam alterius.
Tertio: utrum omnia merita et demerita uno intuitu quis videre possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum post resurrectionem cogniturus sit quilibet omnia peccata quae fecit
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 87 a. 2 ad 2[t:suppl q. 87 a. 2 ad 2]
Suppl q. 87 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod post resurrectionem non cognoscet quilibet omnia peccata quae fecit. Omne enim quod cognoscimus, vel de novo per sensum accipimus, vel de thesauro memoriae educitur. Sed homines post resurrectionem sua peccata non poterunt sensu percipere: quia iam transierunt; sensu autem est tantum praesentium. Multa etiam peccata a memoria exciderunt peccantis, quae non poterunt de thesauro memoriae educi. Ergo non omnium peccatorum quae fecit resurgens cognitionem habebit.
suppl q. 87 a. 2 ad 2[t:suppl q. 87 a. 2 ad 2]
Suppl q. 87 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod post resurrectionem non cognoscet quilibet omnia peccata quae fecit. Omne enim quod cognoscimus, vel de novo per sensum accipimus, vel de thesauro memoriae educitur. Sed homines post resurrectionem sua peccata non poterunt sensu percipere: quia iam transierunt; sensu autem est tantum praesentium. Multa etiam peccata a memoria exciderunt peccantis, quae non poterunt de thesauro memoriae educi. Ergo non omnium peccatorum quae fecit resurgens cognitionem habebit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 1 arg. 2
Praeterea, sicut in littera dicitur, libri conscientiae quidam sunt, in quibus merita singulorum leguntur. Sed in libris non potest aliquid legi nisi eius nota contineatur in libro. Notae autem quaedam peccatorum remanent in conscientia, ut patet Rom. 2, (15), in Glossa: quae non videntur aliud esse quam reatus vel macula. Cum ergo multorum peccatorum macula et reatus a inultis sit deletus per gratiam, videtur quod non omnia peccata quae fecit possit aliquis in sua conscientia legere. Et sic idem quod prius.
Praeterea, sicut in littera dicitur, libri conscientiae quidam sunt, in quibus merita singulorum leguntur. Sed in libris non potest aliquid legi nisi eius nota contineatur in libro. Notae autem quaedam peccatorum remanent in conscientia, ut patet Rom. 2, (15), in Glossa: quae non videntur aliud esse quam reatus vel macula. Cum ergo multorum peccatorum macula et reatus a inultis sit deletus per gratiam, videtur quod non omnia peccata quae fecit possit aliquis in sua conscientia legere. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 1 arg. 3
Praeterea, crescente causa, crescit effectus. Sed causa quae facit nos dolere de peccatis quae ad memoriam revocamus, est caritas. Cum ergo in sanctis resurgentibus sit perfecta caritas, maxime de peccatis dolebunt si ea ad memoriam revocabunt. Quod non potest esse: quia fugiet ab eis dolor et gemitus, Apoc. 21 (4). Ergo propria peccata ad memoriam non revocabunt.
Praeterea, crescente causa, crescit effectus. Sed causa quae facit nos dolere de peccatis quae ad memoriam revocamus, est caritas. Cum ergo in sanctis resurgentibus sit perfecta caritas, maxime de peccatis dolebunt si ea ad memoriam revocabunt. Quod non potest esse: quia fugiet ab eis dolor et gemitus, Apoc. 21 (4). Ergo propria peccata ad memoriam non revocabunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 1 arg. 4
Praeterea, sicut se habebunt resurgentes damnati ad bona quae aliquando fecerunt, ita se habebunt resurgentes beati ad peccata quae aliquando commiserunt. Sed resurgentes damnati, ut videtur, cognitionem de bonis quae aliquando fecerunt non habebunt: quia per hoc eorum poena multum alleviaretur. Ergo nec beati habebunt cognitionem peccatorum quae commiserunt.
Praeterea, sicut se habebunt resurgentes damnati ad bona quae aliquando fecerunt, ita se habebunt resurgentes beati ad peccata quae aliquando commiserunt. Sed resurgentes damnati, ut videtur, cognitionem de bonis quae aliquando fecerunt non habebunt: quia per hoc eorum poena multum alleviaretur. Ergo nec beati habebunt cognitionem peccatorum quae commiserunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 1 s. c. 1
Sed contra est: Quod Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, quod quaedam divina vis aderit qua fiet ut cuncta peccata ad memoriam revocentur.
Sed contra est: Quod Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, quod quaedam divina vis aderit qua fiet ut cuncta peccata ad memoriam revocentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 1 arg. 5
Praeterea, sicut se habet humanum iudicium ad testimonium exterius, ita se habet divinum iudicium ad testimonium conscientiae: ut patet I Reg. 16, (7), homines vident ea quae parent, Deus autem intuetur cor. Sed non posset perfecte iudicium humanum esse de aliquo nisi testes de omnibus de quibus iudicandum est, testimonium deponerent. Ergo oportet, cum divinum iudicium sit perfectissimum, quod conscientia teneat omnia de quibus iudicandum est. Sed iudicandum erit de omnibus operibus bonis et malis: II Cor. 5, (10) 5, omnes adstabimus ante tribunal Christi, etc. Ergo oportet quod conscientia uniuscuiusque retineat omnia opera quae fecit, sive bona sive mala.
Praeterea, sicut se habet humanum iudicium ad testimonium exterius, ita se habet divinum iudicium ad testimonium conscientiae: ut patet I Reg. 16, (7), homines vident ea quae parent, Deus autem intuetur cor. Sed non posset perfecte iudicium humanum esse de aliquo nisi testes de omnibus de quibus iudicandum est, testimonium deponerent. Ergo oportet, cum divinum iudicium sit perfectissimum, quod conscientia teneat omnia de quibus iudicandum est. Sed iudicandum erit de omnibus operibus bonis et malis: II Cor. 5, (10) 5, omnes adstabimus ante tribunal Christi, etc. Ergo oportet quod conscientia uniuscuiusque retineat omnia opera quae fecit, sive bona sive mala.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut dicitur Rom. 2, (15–16), in illa die cum iudicabit Dominus, testimonium unicuique sua conscientia reddet, et cogitationes erunt accusantes et defendentes: Et quia oportet quod testis et accusator et defensor in quolibet iudicio habeant eorum notitiam quae in iudicio versantur; in illo autem communi iudicio omnia opera hominum in iudicium venient: oportet quod omnium operum suorum quisque tunc notitiam habeat. Unde conscientiae singulorum erunt quasi quidam libri continentes res gestas, ex quibus iudicium procedet: sicut etiam in iudicio humano registris utuntur. Et isti sunt, libri de quibus, Apoc. 20, (12), dicitur: libri aperti sunt, et alius liber apertus est qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: ut per libros qui dicuntur sic aperti, ut Augustinus exponit, XX de Civ. Dei, significentur sancti novi et veteris Testamenti, in quibus Deus ostendit quae mandata fieri iussisset unde, ut Richardus de Sancto Victore dicit, erunt corda eorum quasi quaedam canonum statuta; sed per librum vitae, de quo subiungitur, intelliguntur conscientiae singulorum, quae dicuntur singulanter liber unus, quia, una virtute divina fiet ut cunctis ad memoriam sua facta revocentur; et haec vis, inquantum ad memoriam homini reducet sua facta, liber vitae dicitur. Vel per primos libros conscientiae intelliguntur; per secundum sententia Iudicis in eius providentia descripta.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis inulta merita et demerita a memoria excidant, tamen nullum eorum erit quod non aliquo modo maneat in suo effectu. Quia merita quae non sunt mortificata, manebunt in praemio quod eis redditur: quae autem mortificata sunt, manent in reatu ingratitudinis, quae augetur ex hoc quod homo post gratiam susceptam peccavit. Similiter etiam demerita quae non sunt per poenitentiam deleta, manent in reatu poenae quae eis debetur: quae autem poenitentia delevit, manent in ipsa poenitentiae memoria, quam simul cum aliis meritis in notitia habebunt. Unde in quolibet homine erit aliquid ex quo possit ad memoriam sua opera revocare. Et tamen, ut Augustinus dicit, principaliter ad hoc divina vis operabitur.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis inulta merita et demerita a memoria excidant, tamen nullum eorum erit quod non aliquo modo maneat in suo effectu. Quia merita quae non sunt mortificata, manebunt in praemio quod eis redditur: quae autem mortificata sunt, manent in reatu ingratitudinis, quae augetur ex hoc quod homo post gratiam susceptam peccavit. Similiter etiam demerita quae non sunt per poenitentiam deleta, manent in reatu poenae quae eis debetur: quae autem poenitentia delevit, manent in ipsa poenitentiae memoria, quam simul cum aliis meritis in notitia habebunt. Unde in quolibet homine erit aliquid ex quo possit ad memoriam sua opera revocare. Et tamen, ut Augustinus dicit, principaliter ad hoc divina vis operabitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod iam patet ex dictis quod aliquae notae manent in conscientiis singulorum de operibus a se factis. Nec oportet quod notae istae sint reatus tantum, ut ex dictis patet.
Ad secundum dicendum quod iam patet ex dictis quod aliquae notae manent in conscientiis singulorum de operibus a se factis. Nec oportet quod notae istae sint reatus tantum, ut ex dictis patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis caritas sit nunc causa dolendi de peccato, tamen sancti in patria erunt ita perfusi gaudio quod dolor in eis locum habere non poterit. Et ideo de peccatis non dolebunt: sed potius gaudebunt de divina misericordia, qua eis peccata sunt relaxata; sicut etiam nunc angeli gaudent de divina iustitia, qua fit ut, deserti a gratia, in peccato ruant illi quos custodiunt, quorum tamen saluti sollicite invigilant.
Ad tertium dicendum quod, quamvis caritas sit nunc causa dolendi de peccato, tamen sancti in patria erunt ita perfusi gaudio quod dolor in eis locum habere non poterit. Et ideo de peccatis non dolebunt: sed potius gaudebunt de divina misericordia, qua eis peccata sunt relaxata; sicut etiam nunc angeli gaudent de divina iustitia, qua fit ut, deserti a gratia, in peccato ruant illi quos custodiunt, quorum tamen saluti sollicite invigilant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod mali cognoscent omnia bona quae fecerunt: et ex hoc non minuetur eorum dolor, sed magis augebitur; quia maximus dolor est multa bona perdidisse. Propter quod dicit Boetius, in II de Consolat. quod summum infortunii genus est fuisse felicem.
Ad quartum dicendum quod mali cognoscent omnia bona quae fecerunt: et ex hoc non minuetur eorum dolor, sed magis augebitur; quia maximus dolor est multa bona perdidisse. Propter quod dicit Boetius, in II de Consolat. quod summum infortunii genus est fuisse felicem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum quilibet potens futurus sit legere omnia quae sunt in conscientia alterius
Suppl q. 87 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non quilibet possit legere omnia quae sunt in conscientia alterius. Resurgentium enim non erit limpidior cognitio quam nunc sit angelorum, quorum aequalitas resurgentibus promittitur, Matth, 22, (30). Sed angeli non possunt invicem in suis cordibus videre ea quae dependent a libero arbitrio: unde indigent locutione ad ea invicem innotescenda. Ergo resurgentes non poterunt inspicere ea quae continentur in conscientiis aliorum.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non quilibet possit legere omnia quae sunt in conscientia alterius. Resurgentium enim non erit limpidior cognitio quam nunc sit angelorum, quorum aequalitas resurgentibus promittitur, Matth, 22, (30). Sed angeli non possunt invicem in suis cordibus videre ea quae dependent a libero arbitrio: unde indigent locutione ad ea invicem innotescenda. Ergo resurgentes non poterunt inspicere ea quae continentur in conscientiis aliorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 2 arg. 2
Praeterea, omne quod cognoscitur, vel cognoscitur in se, vel in sua causa, vel in suo effectu. Sed merita vel demerita quae continentur in conscientia alicuius, non poterit alius cognoscere in seipsis: quia solus Deus cordi illabitur et secreta eius intuetur. Similiter nec in causa sua: quia non omnes videbunt Deum, qui solus potest imprimere in affectum, ex quo procedunt merita vel demerita. Similiter etiam nec in effectu: quia multa demerita erunt quorum nullus effectus remanebit, eis totaliter per poenitentiam abolitis. Ergo non omnia quae sunt in conscientia alicuius, poterit quilibet alius cognoscere.
Praeterea, omne quod cognoscitur, vel cognoscitur in se, vel in sua causa, vel in suo effectu. Sed merita vel demerita quae continentur in conscientia alicuius, non poterit alius cognoscere in seipsis: quia solus Deus cordi illabitur et secreta eius intuetur. Similiter nec in causa sua: quia non omnes videbunt Deum, qui solus potest imprimere in affectum, ex quo procedunt merita vel demerita. Similiter etiam nec in effectu: quia multa demerita erunt quorum nullus effectus remanebit, eis totaliter per poenitentiam abolitis. Ergo non omnia quae sunt in conscientia alicuius, poterit quilibet alius cognoscere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 2 arg. 3
Praeterea, Chrysostomus dicit, in littera: nunc autem, si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea in conspectu Dei pronunties et pro eis depreceris, citius illa delebis. Si vero oblivisceris, tunc eorum recordaberis nolens quando publicabuntur, et in conspectu omnium amicorum et inimicorum, sanctorumque angelorum, proferentur. Ex hoc accipitur quod illa publicatio poena est negligentiae qua homo confessionem praetermittit. Ergo illa peccata de quibus homo confessus est, non publicabuntur aliis.
Praeterea, Chrysostomus dicit, in littera: nunc autem, si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea in conspectu Dei pronunties et pro eis depreceris, citius illa delebis. Si vero oblivisceris, tunc eorum recordaberis nolens quando publicabuntur, et in conspectu omnium amicorum et inimicorum, sanctorumque angelorum, proferentur. Ex hoc accipitur quod illa publicatio poena est negligentiae qua homo confessionem praetermittit. Ergo illa peccata de quibus homo confessus est, non publicabuntur aliis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 2 arg. 4
Praeterea, solatium est alicui si scit se habere multos socios in peccato, et minus inde verecundatur. Si ergo quilibet peccatum alterius cognosceret, cuiuslibet peccatoris erubescentia multum minueretur. Quod non competit. Ergo non omnes omnium peccata cognoscent.
Praeterea, solatium est alicui si scit se habere multos socios in peccato, et minus inde verecundatur. Si ergo quilibet peccatum alterius cognosceret, cuiuslibet peccatoris erubescentia multum minueretur. Quod non competit. Ergo non omnes omnium peccata cognoscent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Super illud I Cor. 4, (5), illuminabit abscondita tenebrarum, dicit Glossa: gesta et cogitata bona et mala tunc aperta et nota erunt omnibus.
Sed contra: Super illud I Cor. 4, (5), illuminabit abscondita tenebrarum, dicit Glossa: gesta et cogitata bona et mala tunc aperta et nota erunt omnibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 2 arg. 5
Praeterea, omnium bonorum peccata praeterita aequaliter erunt abolita. Sed quorundam sanctorum peccata sciemus: sicut Magdalenae et Petri et David. Ergo pari ratione aliorum electorum peccata scientur. Et multo magis damnatorum.
Praeterea, omnium bonorum peccata praeterita aequaliter erunt abolita. Sed quorundam sanctorum peccata sciemus: sicut Magdalenae et Petri et David. Ergo pari ratione aliorum electorum peccata scientur. Et multo magis damnatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod in ultimo et communi iudicio oportet quod divina iustitia omnibus evidenter appareat, quae nunc in plerisque latet. Sententia autem condemnans vel praemians iusta esse non potest nisi secundum merita vel demerita proferatur. Et ideo, sicut oportet quod iudex et assessor iudicis merita causae cognoscant ad hoc quod iustam sententiam proferant, ita oportet, ad hoc quod iusta sententia appareat, quod omnibus sententiam cognoscentibus merita innotescant. Unde quia, sicut cuilibet nota erit sua praemiatio et sua damnatio, ita et omnibus aliis innotescet; oportet quod, sicut quilibet sua merita vel demerita reducet ad memoriam, ita etiam et aliena suae cognitioni subiaceant.
Et haec est probabilior et communior opinio, quamvis contrarium Magister in littera dicat, scilicet quod peccata quae sunt per poenitentiam deleta, in iudicio aliis non patefient. Sed ex hoc sequitur quod nec etiam poenitentia de peccatis illis perfecta cognoscetur. In quo multum detraheretur sanctorum gloriae et laudi divinae, quae tam misericorditer sanctos liberavit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod omnia merita praecedentia vel demerita facient aliquam quantitatem in gloria vel miseria hominis resurgentis. Et ideo, exterioribus visis, poterunt cuncta in conscientiis videri. Et praecipue divina virtute ad hoc operante, ut sententia Iudicis iusta appareat omnibus.
Ad primum ergo dicendum quod omnia merita praecedentia vel demerita facient aliquam quantitatem in gloria vel miseria hominis resurgentis. Et ideo, exterioribus visis, poterunt cuncta in conscientiis videri. Et praecipue divina virtute ad hoc operante, ut sententia Iudicis iusta appareat omnibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod merita vel demerita poterunt aliis ostendi in suis effectibus, ut ex dictis patet. Vel etiam in seipsis per divinam virtutem: quamvis ad hoc virtus intellectus creati non sufficiat.
R: Q.. 87 A. 1[t:suppl q. 87 a. 1]
Ad secundum dicendum quod merita vel demerita poterunt aliis ostendi in suis effectibus, ut ex dictis patet. Vel etiam in seipsis per divinam virtutem: quamvis ad hoc virtus intellectus creati non sufficiat.
R: Q.. 87 A. 1[t:suppl q. 87 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod publicatio peccatorum ad ignominiam peccantis est effectus negligentiae quae committitur in omissione confessionis. Sed quod peccata sanctorum revelantur non poterit eis esse in erubescentiam vel verecundiam, sicut nec Mariae Magdalenae est in confusionem quod peccata sua publice in Ecclesia recitantur: quia verecundia est timor ingloriationis, ut Damascenus dicit, qui in beatis esse non poterit. Sed talis publicatio erit eis ad magnam gloriam, propter poenitentiam quam fecerunt: sicut et confessor approbat eum qui magna scelera fortiter confitetur. Dicuntur autem peccata esse deleta, quia Deus non videt ea ad puniendum.
Ad tertium dicendum quod publicatio peccatorum ad ignominiam peccantis est effectus negligentiae quae committitur in omissione confessionis. Sed quod peccata sanctorum revelantur non poterit eis esse in erubescentiam vel verecundiam, sicut nec Mariae Magdalenae est in confusionem quod peccata sua publice in Ecclesia recitantur: quia verecundia est timor ingloriationis, ut Damascenus dicit, qui in beatis esse non poterit. Sed talis publicatio erit eis ad magnam gloriam, propter poenitentiam quam fecerunt: sicut et confessor approbat eum qui magna scelera fortiter confitetur. Dicuntur autem peccata esse deleta, quia Deus non videt ea ad puniendum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod ex hoc quod peccator aliorum peccata inspiciet, in nullo sua confusio minuetur, sed magis augebitur, in alieno vituperio suum vituperium magis perpendens. Quod enim ex tali causa confusio minuatur, contingit ex hoc quod verecundia respicit aestimationem hominum, quae ex consuetudine redditur levior. Sed tunc confusio respiciet aestimationem Dei, quae est secundum veritatem de quolibet peccato, sive sit unius tantum sive multorum.
Ad quartum dicendum quod ex hoc quod peccator aliorum peccata inspiciet, in nullo sua confusio minuetur, sed magis augebitur, in alieno vituperio suum vituperium magis perpendens. Quod enim ex tali causa confusio minuatur, contingit ex hoc quod verecundia respicit aestimationem hominum, quae ex consuetudine redditur levior. Sed tunc confusio respiciet aestimationem Dei, quae est secundum veritatem de quolibet peccato, sive sit unius tantum sive multorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum omnia merita vel demerita propria et aliena ab aliquo uno intuitu videnda sint
Suppl q. 87 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnia merita vel demerita propria et aliena ab aliquo uno intuitu videantur. Ea enim quae singillatim considerantur, non videntur uno intuitu. Sed damnati singillatim considerabunt sua peccata et ea plangent: unde dicunt, Sap. 5, (8): quid nobis profuit superbia, etc. Ergo non omnia videbunt uno intuitu.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnia merita vel demerita propria et aliena ab aliquo uno intuitu videantur. Ea enim quae singillatim considerantur, non videntur uno intuitu. Sed damnati singillatim considerabunt sua peccata et ea plangent: unde dicunt, Sap. 5, (8): quid nobis profuit superbia, etc. Ergo non omnia videbunt uno intuitu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 3 arg. 2
Praeterea, Philosophus dicit, in II Topic., quod non contingit simul plura intelligere. Sed merita et demerita propria et aliena non videbuntur nisi intellectu. Ergo non poterunt simul omnia videri.
Praeterea, Philosophus dicit, in II Topic., quod non contingit simul plura intelligere. Sed merita et demerita propria et aliena non videbuntur nisi intellectu. Ergo non poterunt simul omnia videri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 3 arg. 3
Praeterea, intellectus damnatorum hominum non erit post resurrectionem elevatior quam nunc sit bonorum angelorum quantum ad cognitionem naturalem, qua cognoscunt res per species innatas. Sed tali cognitione angeli non vident plura simul. Ergo nec tunc damnati poterunt omnia facta simul videre.
Praeterea, intellectus damnatorum hominum non erit post resurrectionem elevatior quam nunc sit bonorum angelorum quantum ad cognitionem naturalem, qua cognoscunt res per species innatas. Sed tali cognitione angeli non vident plura simul. Ergo nec tunc damnati poterunt omnia facta simul videre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Super illud Iob 8, (22), induetur confusione, dicit Glossa: viso Iudice, mala omnia ante oculos mentis versantur. Sed Iudicem subito videbunt. Ergo similiter mala quae commiserunt. Et eadem ratione omnia alia.
Sed contra: Super illud Iob 8, (22), induetur confusione, dicit Glossa: viso Iudice, mala omnia ante oculos mentis versantur. Sed Iudicem subito videbunt. Ergo similiter mala quae commiserunt. Et eadem ratione omnia alia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 3 arg. 4
Praeterea, Augustinus, XX de Civ. Dei, habet pro inconvenienti quod legatur aliquis liber materialis in iudicio in quo facta singulorum sunt scripta, eo quod nullus valeat aestimare illius libri magnitudinem, vel quanto tempore legi posset. Sed similiter etiam non posset aestimari tempus quantum oporteret ponere ad considerandum omnia merita et demerita sua et aliena ab aliquo homine, si successive diversa videant. Ergo oportet ponere quod omnia simul videat unusquisque.
Praeterea, Augustinus, XX de Civ. Dei, habet pro inconvenienti quod legatur aliquis liber materialis in iudicio in quo facta singulorum sunt scripta, eo quod nullus valeat aestimare illius libri magnitudinem, vel quanto tempore legi posset. Sed similiter etiam non posset aestimari tempus quantum oporteret ponere ad considerandum omnia merita et demerita sua et aliena ab aliquo homine, si successive diversa videant. Ergo oportet ponere quod omnia simul videat unusquisque.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod omnia merita et demerita simul aliquis videbit, sua et aliena, in instanti. Quod quidem de beatis facile credi potest: quia omnia in uno videbunt, et sic non est inconveniens quod simul plura videant. Sed de damnatis, quorum intellectus non est elevatus ut possint Deum videre et in eo omnia alia, est magis difficile.
Et ideo alii dicunt quod mali simul omnia videbunt in genere peccata sua, et hoc sufficit ad accusationem illam quae debet esse in iudicio, vel ad absolutionem. Non autem, videbunt omnia simul descendendo ad singula. Sed hoc etiam non videtur consonum dictis Augustini, XX de Civ. Dei, qui dicit quod omnia mentis intuitu enumerabuntur: quod autem in genere cognoscitur, non enumeratur.
Unde potest eligi media via: quod singula considerabunt, non tamen in instanti, sed in tempore brevissimo, divina virtute ad hoc adiuvante. Et hoc est quod dicit Augustinus, ibidem, quod mira celeritate enumerabuntur. Nec est hoc impossibile: quia in quolibet parvo tempore sunt infinita instantia in potentia.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 87 a. 3 ad 1
Et per hoc patet responsio ad utramque partem.
Et per hoc patet responsio ad utramque partem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 88: De iudicio generali, tempore et loco in quo fiet
Suppl q. 88 pr.
Deinde considerandum est de iudicio generali, tempore et loco in quo fiet.
Circa quod quaeruntur quatuor.
Primo: utrum generale iudicium sit futurum.
Secundo: utrum quantum ad disceptationem
Tertio: utrum fiet tempore ignoto.
Quarto: utrum fiet in valle Iosaphat.
Deinde considerandum est de iudicio generali, tempore et loco in quo fiet.
Circa quod quaeruntur quatuor.
Primo: utrum generale iudicium sit futurum.
Secundo: utrum quantum ad disceptationem
Tertio: utrum fiet tempore ignoto.
Quarto: utrum fiet in valle Iosaphat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum generale iudicium sit futurum
Suppl q. 88 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod generale iudicium non sit futurum. Quia, ut dicitur Nahum 1, (9), non indicabit Deus bis in idipsum. Sed nunc Deus iudicat de singulis hominum operibus: cum post mortem unicuique poenas vel praemia pro meritis tribuit; et dum etiam quosdam in hac vita pro bonis vel malis operibus praemiat vel punit. Ergo videtur quod non sit aliud iudicium futurum.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod generale iudicium non sit futurum. Quia, ut dicitur Nahum 1, (9), non indicabit Deus bis in idipsum. Sed nunc Deus iudicat de singulis hominum operibus: cum post mortem unicuique poenas vel praemia pro meritis tribuit; et dum etiam quosdam in hac vita pro bonis vel malis operibus praemiat vel punit. Ergo videtur quod non sit aliud iudicium futurum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 1 arg. 2
Praeterea, in nullo iudicio executio sententiae praecedit iudicium. Sed sententia divini iudicii quoad homines est de adeptione regni vel exclusione a regno, ut patet Matth. 25, (31 sqq.). Ergo, cum modo aliqui adipiscantur regnum aeternum et quidam excludantur ab ipso perpetuo, videtur quod aliud iudicium non sit futurum.
Praeterea, in nullo iudicio executio sententiae praecedit iudicium. Sed sententia divini iudicii quoad homines est de adeptione regni vel exclusione a regno, ut patet Matth. 25, (31 sqq.). Ergo, cum modo aliqui adipiscantur regnum aeternum et quidam excludantur ab ipso perpetuo, videtur quod aliud iudicium non sit futurum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 1 arg. 3
Praeterea, propter hoc aliqua in iudicium oportet adduci, quia dubium est quid de eis definiendum sit. Sed ante finem mundi determinata est unicuique damnatorum sua damnatio, et cuique sanctorum sua beatitudo. Ergo videtur quod non oporteat aliquod futurum iudicium esse.
Praeterea, propter hoc aliqua in iudicium oportet adduci, quia dubium est quid de eis definiendum sit. Sed ante finem mundi determinata est unicuique damnatorum sua damnatio, et cuique sanctorum sua beatitudo. Ergo videtur quod non oporteat aliquod futurum iudicium esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Matth. 12, (41) dicitur: viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Ergo post resurrectionem aliquod iudicium erit.
Sed contra: Matth. 12, (41) dicitur: viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam. Ergo post resurrectionem aliquod iudicium erit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 1 arg. 4
Praeterea, Ioan. 5, (29) dicitur: procedent qui bona egerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala, in resurrectionem iudicii. Ergo videtur quod post resurrectionem aliquod iudicium sit futurum.
Praeterea, Ioan. 5, (29) dicitur: procedent qui bona egerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala, in resurrectionem iudicii. Ergo videtur quod post resurrectionem aliquod iudicium sit futurum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut operatio pertinet ad rerum principium, quo producuntur in esse, ita iudicium pertinet ad terminum, quo res ad suum finem perducitur. Distinguitur autem duplex Dei operatio. Una, qua res primitus in esse perduxit, instituens naturam et distinguens ea quae ad completionem ipsius pertinent: a quo quidem opera Deus dicitur quievisse, Genes. 2, (2). Alia eius operatio est qua operatur in gubernatione creaturarum: de qua Ioan. 5, (17): pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ita etiam duplex eius iudicium distinguitur, ordine tamen converso. Unum quod respondet operationi gubernationis, quae sine iudicio esse non potest. Per quod quidem iudicium unusquisque singulariter pro suis operibus iudicatur, non solum secundum quod sibi competi, sed secundum quod competit gubernationi universi: unde differtur unius praemiatio pro utilitate aliorum, ut patet Heb. 11, (39, 40), et poenae unius ad profectum alterius cedunt. Unde necesse est ut sit aliquod iudicium universale correspondens ex adverso primae rerum productioni in esse: ut videlicet, sicut tunc omnia processerunt immediate a Deo, ita tunc ultima completio mundo detur, unoquoque accipiente finaliter quod ei debetur secundum seipsum.
Unde in illo iudicio apparebit manifeste divina iustitia quantum ad omnia, quae nunc ex hoc occultantur quod interdum de uno disponitur, ad utilitatem aliorum, aliter quam manifesta opera exigere videantur. Unde etiam et tunc erit universalis separatio bonorum a malis: quia ulterius non erit locus ut mali per bonos vel boni per malos proficiant, propter quem profectum interim commixti inveniuntur boni malis, quoadusque status huius vitae per divinam providentiam gubernatur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod quilibet homo et est singularis quaedam persona, et est pars totius generis humani. Unde et duplex ei iudicium debetur. Unum singulare, quod de eo fiet post mortem, quando recipiet iuxta ea quae in corpore gessit: quamvis non totaliter, quia non quoad corpus, sed quoad animam tantum. Aliud iudicium debet esse de eo secundum quod est pars totius humani generis: sicut aliquis iudicari dicitur, secundum humanam iustitiam, quando etiam iudicium datur de communitate: cuius ipse est pars. Unde et tunc, quando fiet universale iudicium totius humani generis per universalem separationem bonorum a malis, etiam quilibet per consequens iudicabitur. Nec tamen Deus iudicat bis in idipsum: quia non duas poenas pro uno peccato infert; sed poena, quae ante iudicium complete inflicta non fuerat, in ultimo iudicio complebitur, post quod impii cruciabuntur quoad corpus et animam simul.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod propria sententia illius generalis; iudicii est universalis separatio bonorum a malis, quae illud iudicium non praecedet. Sed nec etiam quoad particularem sententiam uniuscuiusque plene praecessit iudicii effectus: quia etiam boni amplius post iudicium praemiabuntur, tum ex gloria corporis adiuncta, tum ex numero sanctorum completo; et mali etiam plus torquebuntur ex adiuncta poena corporis, et impleto in poenis numero damnatorum; quia quanto cum pluribus ardebunt, tanto plus ardebunt.
Ad secundum dicendum quod propria sententia illius generalis; iudicii est universalis separatio bonorum a malis, quae illud iudicium non praecedet. Sed nec etiam quoad particularem sententiam uniuscuiusque plene praecessit iudicii effectus: quia etiam boni amplius post iudicium praemiabuntur, tum ex gloria corporis adiuncta, tum ex numero sanctorum completo; et mali etiam plus torquebuntur ex adiuncta poena corporis, et impleto in poenis numero damnatorum; quia quanto cum pluribus ardebunt, tanto plus ardebunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod universale iudicium magis directe respicit universalitatem hominum quam singulos iudicandorum. Quamvis ergo cuilibet homini ante iudicium sit certa notitia de sua damnatione vel praemio, non tamen omnibus omnium damnatio vel praemium innotescet. Unde iudicium necessarium erit.
Ad tertium dicendum quod universale iudicium magis directe respicit universalitatem hominum quam singulos iudicandorum. Quamvis ergo cuilibet homini ante iudicium sit certa notitia de sua damnatione vel praemio, non tamen omnibus omnium damnatio vel praemium innotescet. Unde iudicium necessarium erit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum iudicium illud, quantum ad disceptationem et sententiam, faciendum sit per locutionem vocalem
Suppl q. 88 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iudicium illud, quantum ad disceptationem et sententiam, fiet per locutionem vocalem. Quia, ut Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, per quot dies hoc futurum iudicium tendatur, hoc incertum est. Sed non esset incertum si illa quae in iudicio dicuntur futura, tantum mentaliter complerentur. Ergo iudicium illud vocaliter fiet, et non solum mentaliter.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iudicium illud, quantum ad disceptationem et sententiam, fiet per locutionem vocalem. Quia, ut Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, per quot dies hoc futurum iudicium tendatur, hoc incertum est. Sed non esset incertum si illa quae in iudicio dicuntur futura, tantum mentaliter complerentur. Ergo iudicium illud vocaliter fiet, et non solum mentaliter.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 2 arg. 2
Praeterea, Gregorius dicit, et habetur in littera: illi saltem verba iudicis audient qui eius fidem verbo tenuerunt. Hoc autem non potest intelligi de verbo interiori: quia sic omnes verba Iudicis audient, quia omnibus, bonis et malis, nota erunt omnia facta aliorum. Ergo videtur quod iudicium illud vocaliter peragetur.
Praeterea, Gregorius dicit, et habetur in littera: illi saltem verba iudicis audient qui eius fidem verbo tenuerunt. Hoc autem non potest intelligi de verbo interiori: quia sic omnes verba Iudicis audient, quia omnibus, bonis et malis, nota erunt omnia facta aliorum. Ergo videtur quod iudicium illud vocaliter peragetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 2 arg. 3
Praeterea, Christus secundum formam hominis iudicabit, in qua corporaliter ab omnibus possit videri. Ergo eadem ratione videtur quod corporali voce loquatur, ut ab omnibus audiatur.
Praeterea, Christus secundum formam hominis iudicabit, in qua corporaliter ab omnibus possit videri. Ergo eadem ratione videtur quod corporali voce loquatur, ut ab omnibus audiatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, quod liber vitae, de quo Apoc. 20, (12), vis quaedam intelligenda est divina, qua fiet utcuique opera sua vel bona vel mala ad memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul et omnes, et singuli iudicentur. Sed, si vocaliter discuterentur merita singulorum, non possent omnes et singuli iudicari simul. Ergo videtur quod illa discussio non erit vocalis.
Sed contra: Augustinus dicit, XX de Civ. Dei, quod liber vitae, de quo Apoc. 20, (12), vis quaedam intelligenda est divina, qua fiet utcuique opera sua vel bona vel mala ad memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul et omnes, et singuli iudicentur. Sed, si vocaliter discuterentur merita singulorum, non possent omnes et singuli iudicari simul. Ergo videtur quod illa discussio non erit vocalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 2 arg. 4
Praeterea, sententia proportionaliter debet testimonio respondere. Sed testimonium et accusatio vel excusatio erit mentalis: unde Rom. 2, (15–16), testimonium illis reddente conscientia ipsorum, et infer se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium, in die cum iudicabit Deus occulta hominum. Ergo videtur quod illa sententia et totum iudicium mentaliter compleatur.
Praeterea, sententia proportionaliter debet testimonio respondere. Sed testimonium et accusatio vel excusatio erit mentalis: unde Rom. 2, (15–16), testimonium illis reddente conscientia ipsorum, et infer se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium, in die cum iudicabit Deus occulta hominum. Ergo videtur quod illa sententia et totum iudicium mentaliter compleatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod quid circa hanc quaestionem sit verum, pro certo definiri non potest. Tamen probabilius aestimatur quod totum illud iudicium, et quoad discussionem, et quoad accusationem malorum et commendationem bonorum, et quoad sententiam de utrisque, mentaliter perficietur. Si enim vocaliter singulorum facta narrarentur, inaestimabilis magnitudo temporis ad hoc exigeretur. Sicut etiam Augustinus dicit, XX de Civ. Dei: quod si liber, ex cuius scriptura omnes iudicabuntur, ut dicitur Apoc. 20, (12), carnaliter cogitetur, quis eius magnitudinem aut longitudinem valeat aestimare? Aut quanto tempore legi poterit liber in quo scriptae sunt universae vitae universorum? Non autem minus tempus requiritur ad narrandum ore tenus singulorum facta quam ad legendum, si essent in libro materiali scripta. Unde probabile est quod illa quae dicuntur Matth. 25, (34 sqq.), non vocaliter, sed mentaliter intelligenda sunt esse perficienda.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod pro tanto dicit Augustinus quod incertum est per quot dies hoc iudicium tendatur, quia non est determinatum utrum mentaliter vel vocaliter perficiatur. Si enim vocaliter perficeretur, prolixum tempus ad hoc exigeretur. Si autem mentaliter, in momento fieri poterit.
Ad primum ergo dicendum quod pro tanto dicit Augustinus quod incertum est per quot dies hoc iudicium tendatur, quia non est determinatum utrum mentaliter vel vocaliter perficiatur. Si enim vocaliter perficeretur, prolixum tempus ad hoc exigeretur. Si autem mentaliter, in momento fieri poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, etiam si iudicium fiat mentaliter tantum, verbum Gregorii salvari potest. Quia etsi omnibus innotescent sua et aliorum facta, divina virtute hoc faciente, quae in Evangelio locutio dicitur; tamen illi qui fidem habuerunt, quam ex verbis Dei conceperunt, ex ipsis verbis iudicabuntur: quia, ut dicitur Rom, 2, (12), qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. Unde quodam speciali modo dicetur aliquid his qui fuerunt fideles, quod non dicetur his qui fuerunt infideles.
Ad secundum dicendum quod, etiam si iudicium fiat mentaliter tantum, verbum Gregorii salvari potest. Quia etsi omnibus innotescent sua et aliorum facta, divina virtute hoc faciente, quae in Evangelio locutio dicitur; tamen illi qui fidem habuerunt, quam ex verbis Dei conceperunt, ex ipsis verbis iudicabuntur: quia, ut dicitur Rom, 2, (12), qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. Unde quodam speciali modo dicetur aliquid his qui fuerunt fideles, quod non dicetur his qui fuerunt infideles.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod Christus corporaliter apparebit ut ab omnibus Iudex corporaliter cognoscatur: quod quidem subito fieri poterit. Sed locutio, quae tempore mensuratur, requireret immensam temporis prolixitatem, si vocali locutione iudicium perageretur.
Ad tertium dicendum quod Christus corporaliter apparebit ut ab omnibus Iudex corporaliter cognoscatur: quod quidem subito fieri poterit. Sed locutio, quae tempore mensuratur, requireret immensam temporis prolixitatem, si vocali locutione iudicium perageretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum tempus futuri iudicii sit ignotum
Suppl q. 88 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod tempus futuri iudicii non sit ignotum. Sicut enim sancti patres expectabant primum adventum, ita nos expectamus secundum. Sed sancti patres sciverunt tempus primi adventus: sicut patet per numerum hebdomadarum qui describitur Dan. 9, (24 sqq.). Unde et reprehenduntur Iudaei quod tempus adventus Christi non cognoverunt, ut patet Luc. 12, (56): hypocritae, faciem caeli et terrae nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? Ergo videtur quod etiam nobis esse debeat determinatum tempus secundi adventus, quo Deus ad iudicium veniet.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod tempus futuri iudicii non sit ignotum. Sicut enim sancti patres expectabant primum adventum, ita nos expectamus secundum. Sed sancti patres sciverunt tempus primi adventus: sicut patet per numerum hebdomadarum qui describitur Dan. 9, (24 sqq.). Unde et reprehenduntur Iudaei quod tempus adventus Christi non cognoverunt, ut patet Luc. 12, (56): hypocritae, faciem caeli et terrae nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis? Ergo videtur quod etiam nobis esse debeat determinatum tempus secundi adventus, quo Deus ad iudicium veniet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 3 arg. 2
Praeterea, per signa devenimus in cognitionem signatorum. Sea de futuro iudicio multa signa nobis proponuntur in Scriptura: ut patet Matth. 24, (3 sqq.) et Luc. 21, (7 sqq.) et Marc. 13, (3 sqq.). Ergo in cognitionem illius temporis possumus pervenire.
Praeterea, per signa devenimus in cognitionem signatorum. Sea de futuro iudicio multa signa nobis proponuntur in Scriptura: ut patet Matth. 24, (3 sqq.) et Luc. 21, (7 sqq.) et Marc. 13, (3 sqq.). Ergo in cognitionem illius temporis possumus pervenire.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 3 arg. 3
Praeterea, Apostolus dicit, I Cor. 10, (11) nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Et I Ioan. 2, (18): filioli, novissima hora est, etc. Cum ergo iam longum tempus transierit ex quo haec dicta sunt, videtur quod saltem nunc scire possumus quod ultimum iudicium sit propinquum.
Praeterea, Apostolus dicit, I Cor. 10, (11) nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt. Et I Ioan. 2, (18): filioli, novissima hora est, etc. Cum ergo iam longum tempus transierit ex quo haec dicta sunt, videtur quod saltem nunc scire possumus quod ultimum iudicium sit propinquum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 3 arg. 4
Praeterea, tempus iudicii non oportet esse occultum nisi propter hoc quod quilibet sollicitus se ad iudicium praeparet, dum determinate tempus ignoret. Sed eadem sollicitudo remaneret etiam si certum esset: quia cuique incertum est tempus suae mortis; et, sicut dicit Augustinus, in Epistola ad Hesychium, in quo quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies. Ergo non est necessarium tempus iudicii esse occultum.
Praeterea, tempus iudicii non oportet esse occultum nisi propter hoc quod quilibet sollicitus se ad iudicium praeparet, dum determinate tempus ignoret. Sed eadem sollicitudo remaneret etiam si certum esset: quia cuique incertum est tempus suae mortis; et, sicut dicit Augustinus, in Epistola ad Hesychium, in quo quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies. Ergo non est necessarium tempus iudicii esse occultum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Marci 13, (32): de die illa vel hora nemo scit, nec angeli in caelo nec Filius, nisi Pater. Dicitur autem Filius nescire, inquantum nos scire non facit.
Sed contra: Est quod dicitur Marci 13, (32): de die illa vel hora nemo scit, nec angeli in caelo nec Filius, nisi Pater. Dicitur autem Filius nescire, inquantum nos scire non facit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 3 arg. 5
Praeterea, I Thessal. 5, (2): dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Ergo videtur, cum adventus furis in nocte sit omnino incertus, quod dies ultimi iudicii sit omnino incertus.
Praeterea, I Thessal. 5, (2): dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Ergo videtur, cum adventus furis in nocte sit omnino incertus, quod dies ultimi iudicii sit omnino incertus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod Deus per scientiam suam est causa rerum. Utrumque autem creaturis communicat: dum et rebus tribuit virtutem agendi alias res, quarum sunt causae; et quibusdam etiam cognitionem rerum praebet. Sed in utroque aliqua sibi reservat: operatur enim quaedam in quibus nulla creatura ei cooperatur; et similiter cognoscit quaedam quae a nulla pura creatura cognoscuntur. Haec autem nulla alia magis esse debent quam illa quae soli divinae subiacent potestati, in quibus nulla creatura ei cooperatur. Et huiusmodi est finis mundi, in quo erit dies iudicii: non enim per aliquam causam creatam mundus finietur; sicut etiam mundus esse incoepit immediate a Deo: Unde decenter cognitio finis mundi soli Deo reservatur. Et hanc rationem videtur ipse Dominus assignare, Act. 1, (7): non est, inquit, vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate quasi diceret, quae soli potestati eius reservata sunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in primo adventu Christus venit occultus: secundum illud Isaiae 45, (15): vere tu es Deus absconditus Sanctus Israel, Salvator. Et ideo, ut a fidelibus cognosci posset, oportuit determinate tempus praedeterminare. Sed in secundo adventu veniet manifeste: ut dicitur in Psalmo (49, 3), Deus manifeste veniet, etc. Et ideo circa cognitionem adventus ipsius error esse non poterit. Et propter hoc non est simile.
Ad primum ergo dicendum quod in primo adventu Christus venit occultus: secundum illud Isaiae 45, (15): vere tu es Deus absconditus Sanctus Israel, Salvator. Et ideo, ut a fidelibus cognosci posset, oportuit determinate tempus praedeterminare. Sed in secundo adventu veniet manifeste: ut dicitur in Psalmo (49, 3), Deus manifeste veniet, etc. Et ideo circa cognitionem adventus ipsius error esse non poterit. Et propter hoc non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Augustinus, in Epistola de Die Iudicii ad Hesychium, signa quae in Evangeliis ponuntur, non omnia pertinent ad secundum adventum, qui erit in fine: sed quaedam eorum pertinent ad tempus destructionis Ierusalem, quae iam praeteriit; quaedam vero, et plura eorum, pertinent ad adventum quo quotidie ad Ecclesiam suam venit, eam visitans spiritualiter, prout nos inhabitat per fidem et amorem.
Nec illa quae in Evangeliis vel Epistolis ponuntur ad ultimum adventum spectantia, ad hoc possunt valere ut determinate tempus iudicii possit cognosci. Quia illa pericula quae praenuntiantur, nuntiantia vicinum Christi adventum, etiam a tempore primitivae Ecclesiae fuerunt, quandoque intensius, quandoque remissius: unde et ipsi dies Apostolorum dicti sunt novissimi dies; ut patet Act. 2, (16 sqq.), ubi Petrus exponit illud Ioel 2, (28 sqq.), erit in novissimis diebus etc., pro tempore illo. Et tamen ex illo tempore tempus plurimum transivit: et quandoque plures, et quandoque pauciores tribulationes in Ecclesia fuerunt. Unde non potest determinari tempus quantum sit futurum, nec de mense nec de anno, nec de centum nec de mille annis, ut Augustinus in eodem libro dicit: etsi credantur in finem huiusmodi pericula magis abundare. Non potest tamen determinari quae sit illa quantitas periculorum quae immediate diem iudicii praecedet, vel Antichristi adventum: cum etiam circa tempora primitivae Ecclesiae fuerint persecutiones aliquae adeo graves, et corruptiones errorum adeo abundarent, quod ab aliquibus tunc vicinus expectaretur vel imminens Antichristi adventus, sicut dicitur in Ecclesiastica historia, et in libro Hieronymi de Viris illustribus.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod dicitur, novissima hora est, vel ex similibus locutionibus quae in Scriptura leguntur, non potest aliqua determinata quantitas temporis sciri. Non enim est dictum ad significandum aliquam brevem horam temporis: sed ad significandum novissimum statum mundi, qui est quasi novissima aetas; quae quanto temporis spatio duret, non est definitum, cum etiam nec senio, quod est ultima aetas hominis, sit aliquis certus terminus praefinitus, cum quandoque inveniatur durare quantum omnes praecedentes aetates vel plus; ut dicit Augustinus, in libro Octoginta trium quaestionum. Unde etiam Apostolus, II Thessal. 2, (2), excludit falsum intellectum quem quidam ex suis verbis conceperant, ut crederent diem Domini iam instare.
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod dicitur, novissima hora est, vel ex similibus locutionibus quae in Scriptura leguntur, non potest aliqua determinata quantitas temporis sciri. Non enim est dictum ad significandum aliquam brevem horam temporis: sed ad significandum novissimum statum mundi, qui est quasi novissima aetas; quae quanto temporis spatio duret, non est definitum, cum etiam nec senio, quod est ultima aetas hominis, sit aliquis certus terminus praefinitus, cum quandoque inveniatur durare quantum omnes praecedentes aetates vel plus; ut dicit Augustinus, in libro Octoginta trium quaestionum. Unde etiam Apostolus, II Thessal. 2, (2), excludit falsum intellectum quem quidam ex suis verbis conceperant, ut crederent diem Domini iam instare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, etiam supposita mortis incertitudine, dupliciter ad vigilantiam valet incertitudo iudicii. Primo, ad hoc quod ignoratur utrum etiam tantum differatur quantum est hominis vita: ut sic ex duabus partibus incertitudo maiorem diligentiam faciat. Secundo, quantum ad hoc quod homo non gerit solum sollicitudinem de persona sua, sed de familia vel civitate vel regno aut tota Ecclesia, cui non determinatur tempus durationis secundum hominis vitam: et tamen oportet unumquemque horum hoc modo disponi ut dies Domini non inveniat imparatos.
Ad quartum dicendum quod, etiam supposita mortis incertitudine, dupliciter ad vigilantiam valet incertitudo iudicii. Primo, ad hoc quod ignoratur utrum etiam tantum differatur quantum est hominis vita: ut sic ex duabus partibus incertitudo maiorem diligentiam faciat. Secundo, quantum ad hoc quod homo non gerit solum sollicitudinem de persona sua, sed de familia vel civitate vel regno aut tota Ecclesia, cui non determinatur tempus durationis secundum hominis vitam: et tamen oportet unumquemque horum hoc modo disponi ut dies Domini non inveniat imparatos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum iudicium faciendum sit in valle Iosaphat, aut in loco circumstante
Suppl q. 88 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iudicium non fiet iri valle Iosaphat, aut in loco circumstante. Quia ad minus oportet omnes iudicandos in terra stare; eos autem tantum elevari in nubibus quorum erit iudicare. Sed tota terra promissionis capere non posset multitudinem iudicandorum. Ergo non potest esse quod circa vallem illam sit iudicium.
B: (Ps 18:13)[b:Ps 18:13]
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iudicium non fiet iri valle Iosaphat, aut in loco circumstante. Quia ad minus oportet omnes iudicandos in terra stare; eos autem tantum elevari in nubibus quorum erit iudicare. Sed tota terra promissionis capere non posset multitudinem iudicandorum. Ergo non potest esse quod circa vallem illam sit iudicium.
B: (Ps 18:13)[b:Ps 18:13]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 4 arg. 2
Praeterea, Christo in humanitate datum est iudicium ut iuste iudicet qui iniuste iudicatus est. Sed ipse iniuste iudicatus est in praetorio Pilati, et sententiam iniusti iudicii in Golgotha suscepit. Ergo loca illa magis debent ad iudicium determinari.
Praeterea, Christo in humanitate datum est iudicium ut iuste iudicet qui iniuste iudicatus est. Sed ipse iniuste iudicatus est in praetorio Pilati, et sententiam iniusti iudicii in Golgotha suscepit. Ergo loca illa magis debent ad iudicium determinari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 4 arg. 3
Praeterea, nubes fiunt ex resolutione vaporum. Sed tunc nulla erit evaporatio vel resolutio. Ergo non poterit esse quod iusti in nubibus obviam Christo in aera rapiantur. Et sic oportebit et bonos et malos esse in terra. Et ita locus multo amplior requiretur quam sit vallis illa.
Praeterea, nubes fiunt ex resolutione vaporum. Sed tunc nulla erit evaporatio vel resolutio. Ergo non poterit esse quod iusti in nubibus obviam Christo in aera rapiantur. Et sic oportebit et bonos et malos esse in terra. Et ita locus multo amplior requiretur quam sit vallis illa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Ioel 3, (2): congregabo omnes gentes, et educam eas in valle Iosaphat, et disceptabo ibi cum eis.
Sed contra: Est quod dicitur Ioel 3, (2): congregabo omnes gentes, et educam eas in valle Iosaphat, et disceptabo ibi cum eis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 4 arg. 4
Praeterea, Act. 1, (11) dicitur: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet. Sed ipse ascendit de monte Oliveti, qui praeeminet valli Iosaphat. Ergo et circa loca illa ad iudicandum veniet.
B: (Ps 17:27)
Praeterea, Act. 1, (11) dicitur: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet. Sed ipse ascendit de monte Oliveti, qui praeeminet valli Iosaphat. Ergo et circa loca illa ad iudicandum veniet.
B: (Ps 17:27)
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod qualiter illud iudicium sit futurum, et quomodo homines ad iudicium conveniant, non potest multum per certitudinem sciri. Tamen probabiliter potest colligi ex Scripturis quod circa locum montis Oliveti descendet, sicut et inde ascendit: ut idem esse ostendatur qui ascendit et qui descendit.
Respondeo dicendum quod qualiter illud iudicium sit futurum, et quomodo homines ad iudicium conveniant, non potest multum per certitudinem sciri. Tamen probabiliter potest colligi ex Scripturis quod circa locum montis Oliveti descendet, sicut et inde ascendit: ut idem esse ostendatur qui ascendit et qui descendit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod magna multitudo iri parvo spatio comprehendi potest. Sufficit autem ponere quantumcumque spatium circa, locum illum ad capiendum multitudinem iudicandorum, dummodo ab illo spatio Christum videre possint, qui in aere eminens, et maxima claritate refulgens, a longinquo inspici poterit.
Ad primum ergo dicendum quod magna multitudo iri parvo spatio comprehendi potest. Sufficit autem ponere quantumcumque spatium circa, locum illum ad capiendum multitudinem iudicandorum, dummodo ab illo spatio Christum videre possint, qui in aere eminens, et maxima claritate refulgens, a longinquo inspici poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis Christus per hoc quod iniuste iudicatus est iudiciariam potestatem meruit, non tamen iudicabit iri forma infirmitatis, in qua iniuste iudicatus est: sed in forma gloriosa, in qua ad Patrem ascendit. Unde locus ascensionis magis competit iudicio quam locus ubi condemnatus est.
Ad secundum dicendum quod, quamvis Christus per hoc quod iniuste iudicatus est iudiciariam potestatem meruit, non tamen iudicabit iri forma infirmitatis, in qua iniuste iudicatus est: sed in forma gloriosa, in qua ad Patrem ascendit. Unde locus ascensionis magis competit iudicio quam locus ubi condemnatus est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 88 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod nubes hic appellantur, ut dicunt quidam, densitates lucis resplendentis a corporibus sanctorum, et non aliquae evaporationes ex terra et aqua.
Ad tertium dicendum quod nubes hic appellantur, ut dicunt quidam, densitates lucis resplendentis a corporibus sanctorum, et non aliquae evaporationes ex terra et aqua.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 89: De iudicantibus et iudicatis in iudicio generali
Suppl q. 89 pr.
Deinde considerandum est de iudicantibus et iudicatis in iudicio generali.
Circa quod quaeruntur octo.
Primo: utrum aliqui homines iudicaturi sint cum Christo.
Secundo: utrum voluntariae paupertati correspondeat iudiciaria potestas.
Tertio: utrum angeli sint etiam iudicaturi.
Quarto: utrum daemones exequaiitur sententiam iudicis.
Quinto: utrum omnes homines in iudicio comparebunt.
Sexto: utrum aliqui boni iudicandi sint.
Septimo: utrum aliqui mali.
Octavo: utrum etiam angeli sint iudicandi.
Deinde considerandum est de iudicantibus et iudicatis in iudicio generali.
Circa quod quaeruntur octo.
Primo: utrum aliqui homines iudicaturi sint cum Christo.
Secundo: utrum voluntariae paupertati correspondeat iudiciaria potestas.
Tertio: utrum angeli sint etiam iudicaturi.
Quarto: utrum daemones exequaiitur sententiam iudicis.
Quinto: utrum omnes homines in iudicio comparebunt.
Sexto: utrum aliqui boni iudicandi sint.
Septimo: utrum aliqui mali.
Octavo: utrum etiam angeli sint iudicandi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum aliqui homines iudicaturi sint cum Christo
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 89 a. 2 co.[t:suppl q. 89 a. 2 co.]
Suppl q. 89 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulli homines iudicabunt cum Christo. Ioan. 5, (22–23): Pater omne iudicium dedit Filio ut omnes etc. Sed honorificentia talis non debetur alicui nisi Christo. Ergo, etc.
suppl q. 89 a. 2 co.[t:suppl q. 89 a. 2 co.]
Suppl q. 89 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulli homines iudicabunt cum Christo. Ioan. 5, (22–23): Pater omne iudicium dedit Filio ut omnes etc. Sed honorificentia talis non debetur alicui nisi Christo. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 1 arg. 2
Praeterea, quicumque iudicat, habet auctoritatem super illud quod iudicat. Sed ea de quibus debet esse futurum iudicium, sicut merita et praemia humana, soli divinae auctoritati subsunt. Ergo nulli competit de his iudicare.
Praeterea, quicumque iudicat, habet auctoritatem super illud quod iudicat. Sed ea de quibus debet esse futurum iudicium, sicut merita et praemia humana, soli divinae auctoritati subsunt. Ergo nulli competit de his iudicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 1 arg. 3
Praeterea, iudicium illud non exercebitur vocaliter sed mentaliter, ut probabilius aestimatur. Sed hoc quod cordibus hominum notificentur merita et demerita, quod est quasi accusatio vel commendatio; vel retributio poenae et praemii, quod est quasi sententiae prolatio; sola divina virtute fiet. Ergo nulli alii iudicabunt nisi Christus, qui est Deus.
Praeterea, iudicium illud non exercebitur vocaliter sed mentaliter, ut probabilius aestimatur. Sed hoc quod cordibus hominum notificentur merita et demerita, quod est quasi accusatio vel commendatio; vel retributio poenae et praemii, quod est quasi sententiae prolatio; sola divina virtute fiet. Ergo nulli alii iudicabunt nisi Christus, qui est Deus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 19, (28): sedebitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israel.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 19, (28): sedebitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israel.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 1 arg. 4
Praeterea, Isaiae 3, (14): Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui. Ergo videtur quod etiam alii iudicabunt cum Christo.
Praeterea, Isaiae 3, (14): Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui. Ergo videtur quod etiam alii iudicabunt cum Christo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod iudicare multipliciter dicitur. Uno modo, quasi causaliter; ut dicatur illud iudicare unde appareat aliquis iudicandus; et secundum quod aliqui dicuntur iudicare comparatione, inquantum ex comparatione aliorum aliqui iudicandi ostenduntur, sicut patet Matth. 12, (41), viri Ninivitae surgent in iudicio etc. Sed sic iudicari in iudicio communiter et bonorum et malorum est.
Alio modo dicitur iudicare quasi interpretative. Interpretamur enim aliquem facere qui facienti consentit. Unde isti qui consentient Christo iudici, eius sententiam approbando, iudicare dicuntur. Et sic iudicare est omnium electorum: unde dicitur Sap. 3, (8): iudicabunt sancti nationes.
Tertio modo dicitur iudicare quasi per similitudinem: quia scilicet similitudinem iudicis habet, inquantum sedet in loco eminenti sicut iudex; sicut assessores dicuntur iudicare. Et secundum hunc modum dicunt quidam quod perfecti viri, quibus iudiciaria potestas promittitur Matth. 19, (27–28), iudicabunt, scilicet per honorabilem consessionem: quia superiores ceteris apparebunt in iudicio, occurrentes obviam Christo in aera. Sed istud non videtur sufficere ad promissionem Domini complendam, qua dicitur, sedebitis iudicantes: videtur enim iudicium consessioni superaddere.
Et ideo est quartus modus iudicandi, qui perfectis viris conveniet, inquantum in eis continentur decreta divinae iustitiae, ex quibus homines iudicabuntur: sicut si liber in quo continetur lex, iudicare dicatur. Unde Apoc. 20, (12) 2: iudicium sedit, et libri aperti sunt. Et per hunc modum hanc iudicationem Richardus de Sancto Victore exponit. Unde dicit: qui divinae contemplationi assistunt, qui in libro sapientiae quotidie legunt, velut in cordium voluminibus transcribunt quidquid iam perspicua veritatis intelligentia comprehendunt. Et infra: quid vero sunt iudicantium corda, divinitus in omnem veritatem edocta, nisi quaedam canonum decreta?
Sed quia iudicare importat actionem in alium procedentem, ideo, proprie loquendo, iudicare dicitur qui sententiam loquendo in alterum fert. Sed hoc dupliciter contingit. Uno modo, ex propria auctoritate. Et hoc est illius proprie qui habet in alios dominium et potestatem, cuius regimini subduntur qui iudicantur, unde eius est in eos ius ferre. Et sic iudicare est solius Dei. Alio modo, iudicare est sententiam alterius auctoritate latam in aliorum notitiam ducere, quod est sententiam latam pronuntiare. Et hoc modo perfecti viri iudicabunt: quia alios ducent in cognitionem divinae iustitiae, ut sciant quid iuste pro meritis eis debeatur; ut sic ipsa revelatio iustitiae dicatur iudicium. Unde dicit Richardus de Sancto Victore: iudices coram iudicandi decretorum suorum libros aperire, est ad cordium suorum inspectionem inferiorum quorumlibet visum admittere, sensumque suum in his quae ad iudicium pertinent, revelare.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de iudicio auctoritatis, quod soli Christo conveniet.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de iudicio auctoritatis, quod soli Christo conveniet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 1 ad 2
Et similiter dicendum ad secundum.
Et similiter dicendum ad secundum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod non est inconveniens aliquos sanctorum aliis quaedam revelare: vel per modum illuminationis, sicut superiores angeli inferiores illuminant; vel per modum locutionis, sicut quando inferiores superioribus loquuntur.
Ad tertium dicendum quod non est inconveniens aliquos sanctorum aliis quaedam revelare: vel per modum illuminationis, sicut superiores angeli inferiores illuminant; vel per modum locutionis, sicut quando inferiores superioribus loquuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum iudiciaria potestas correspondeat voluntariae paupertati
Suppl q. 89 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iudiciaria potestas non correspondeat voluntariae paupertati. Hoc enim solum duodecim Apostolis est promissum, Matth. 19, (28): sedebitis super sedes iudicantes, etc. Cum ergo non omnes voluntarie pauperes sint apostoli, videtur quod non omnibus iudiciaria potestas respondeat.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod iudiciaria potestas non correspondeat voluntariae paupertati. Hoc enim solum duodecim Apostolis est promissum, Matth. 19, (28): sedebitis super sedes iudicantes, etc. Cum ergo non omnes voluntarie pauperes sint apostoli, videtur quod non omnibus iudiciaria potestas respondeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 arg. 2
Praeterea, maius est offerre sacrificium Deo de proprio corpore quam de exterioribus rebus. Sed martyres et etiam virgines offerunt de proprio corpore sacrificium Deo: voluntarie autem pauperes de exterioribus rebus. Ergo sublimitas iudiciariae potestatis magis respondet martyribus et virginibus quam voluntarie pauperibus.
Praeterea, maius est offerre sacrificium Deo de proprio corpore quam de exterioribus rebus. Sed martyres et etiam virgines offerunt de proprio corpore sacrificium Deo: voluntarie autem pauperes de exterioribus rebus. Ergo sublimitas iudiciariae potestatis magis respondet martyribus et virginibus quam voluntarie pauperibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 arg. 3
Praeterea, Ioan. 5, (45): est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis: Glossa quia voci eius non creditis. Et Ioan. 12, (48): sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. Ergo ex hoc quod aliquis proponit legem vel verbum exhortationis ad instructionem morum, habet quod indicet contemnentes. Sed hoc est doctorum. Ergo doctoribus magis competit quam pauperibus.
Praeterea, Ioan. 5, (45): est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis: Glossa quia voci eius non creditis. Et Ioan. 12, (48): sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. Ergo ex hoc quod aliquis proponit legem vel verbum exhortationis ad instructionem morum, habet quod indicet contemnentes. Sed hoc est doctorum. Ergo doctoribus magis competit quam pauperibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 arg. 4
Praeterea, Christus ex hoc quod iniuste iudicatus est inquantum homo, meruit ut sit iudex omnium in humana natura: Ioan. 5, (27), potestatem dedit ei iudicium facere quia Filius hominis est. Sed qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, iniuste iudicantur. Ergo talis potestas magis competit eis quam pauperibus.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Praeterea, Christus ex hoc quod iniuste iudicatus est inquantum homo, meruit ut sit iudex omnium in humana natura: Ioan. 5, (27), potestatem dedit ei iudicium facere quia Filius hominis est. Sed qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, iniuste iudicantur. Ergo talis potestas magis competit eis quam pauperibus.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 arg. 5
Praeterea, superior non iudicatur ab inferiori. Sed multi licite divitiis utentes erunt maioris meriti multis voluntarie pauperibus. Ergo voluntarie pauperes non iudicabunt ubi alii iudicabuntur.
Praeterea, superior non iudicatur ab inferiori. Sed multi licite divitiis utentes erunt maioris meriti multis voluntarie pauperibus. Ergo voluntarie pauperes non iudicabunt ubi alii iudicabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Iob 36, (6): non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuet. Ergo pauperum est iudicare.
Sed contra: Iob 36, (6): non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuet. Ergo pauperum est iudicare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 arg. 6
Praeterea, Matth. 19, super illud (v. 28), vos qui reliquistis omnia etc., dicit Glossa: qui reliquerunt omnia et secuti sunt Deum, hi iudices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, iudicabuntur. Et sic idem quod prius.
Praeterea, Matth. 19, super illud (v. 28), vos qui reliquistis omnia etc., dicit Glossa: qui reliquerunt omnia et secuti sunt Deum, hi iudices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, iudicabuntur. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod paupertati debetur iudiciaria potestas specialiter propter tria. Primo, ratione congruitatis. Quia voluntaria paupertas est eorum qui, omnibus quae mundi sunt contemptis, soli Christo inhaerent. Et ideo non est eis aliquid quod eorum iudicium a iustitia deflectat. Unde idonei ad iudicandum redduntur, quasi veritatem iustitiae prae omnibus diligentes.
Secundo, per modum meriti. Quia humilitati respondet exaltatio pro merito. Inter omnia autem quae hominem in hoc mundo despectum faciunt, praecipuum est paupertas. Unde et pauperibus excellentia iudiciariae potestatis promittitur, ut sic qui propter Christum se humiliat, exaltetur.
Tertio, quia paupertas disponit ad praedictum modum iudicandi: Ex hoc enim aliquis sanctorum iudicare dicetur, ut ex dictis patet, quia cor habebit edoctum omni divina veritate, quam aliis potens erit manifestare. In progressu autem ad perfectionem primum quod relinquendum occurrit, sunt exteriores divitiae: quia haec sunt ultimo acquisita; quod autem ultimum est in generatione, est primum in destructione. Unde et inter beatitudines, quibus est progressus ad perfectionem, prima ponitur paupertas. Et sic paupertati respondet iudiciaria potestas, inquantum est prima dispositio ad potestatem praedictam. Et hinc est quod non quibuscumque pauperibus, etiam voluntarie, repromittitur potestas praedicta: sed illis qui, relinquentes omnia, sequuntur Christum secundum perfectionem vitae.
R: Q.. 89 A. 1[t:suppl q. 89 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XX de Civ. Dei: nec, quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum iudicaturos putare debemus: alioquin, quoniam in locum Iudae proditoris Apostolum Matthiam legimus ordinatum, Paulus, qui plus aliis laboravit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit. Unde duodenario numero significata est universa iudicantium multitudo, propter duas partes septenarii, scilicet tria et quatuor, quae in se ductae faciunt duodenarium: duodenarius autem est numerus perfectionis. Vel propter hoc quod consistit in duplici senario, qui est numerus perfectus. Vel quia, ad litteram, duodecim Apostolis loquebatur, in quorum persona hoc omnibus eorum sectatoribus promittebat.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XX de Civ. Dei: nec, quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum iudicaturos putare debemus: alioquin, quoniam in locum Iudae proditoris Apostolum Matthiam legimus ordinatum, Paulus, qui plus aliis laboravit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit. Unde duodenario numero significata est universa iudicantium multitudo, propter duas partes septenarii, scilicet tria et quatuor, quae in se ductae faciunt duodenarium: duodenarius autem est numerus perfectionis. Vel propter hoc quod consistit in duplici senario, qui est numerus perfectus. Vel quia, ad litteram, duodecim Apostolis loquebatur, in quorum persona hoc omnibus eorum sectatoribus promittebat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod virginitas: et martyrium non ita disponunt ad retinendum in corde decreta divinae iustitiae sicut paupertas: sicut e contrario exteriores divitiae ex sua sollicitudine suffocant verbum Dei, sicut dicitur Luc. 8, (14).
Vel dicendum quod paupertas non solum sufficit ad meritum iudiciariae potestatis: sed quia est prima pars perfectionis, cui respondet iudiciaria potestas. Unde inter ea quae sequuntur ad paupertatem, ad perfectionem spectantia, possunt computari et virginitas et martyrium et omnia perfectionis opera. Non tamen sunt ita principalia sicut paupertas: quia principium est maxima pars rei.
Ad secundum dicendum quod virginitas: et martyrium non ita disponunt ad retinendum in corde decreta divinae iustitiae sicut paupertas: sicut e contrario exteriores divitiae ex sua sollicitudine suffocant verbum Dei, sicut dicitur Luc. 8, (14).
Vel dicendum quod paupertas non solum sufficit ad meritum iudiciariae potestatis: sed quia est prima pars perfectionis, cui respondet iudiciaria potestas. Unde inter ea quae sequuntur ad paupertatem, ad perfectionem spectantia, possunt computari et virginitas et martyrium et omnia perfectionis opera. Non tamen sunt ita principalia sicut paupertas: quia principium est maxima pars rei.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ille qui legem proposuit aut exhortatus est ad bonum, iudicabit causaliter loquendo: quia per comparationem ad verba ab ipso proposita alii iudicabuntur. Et ideo non respondet proprie potestas iudiciaria praedicationi vel doctrinae.
Vel dicendum, secundum quosdam, quod tria requiruntur ad iudiciariam potestatem: primo, abdicatio temporalium curarum, ne impediatur animus a sapientiae perfectione; secundo, requiritur habitus continens divinam iustitiam scitam et observatam; tertio, quod illam iustitiam alios docuerint. Et sic doctrina erit complens meritum iudiciariae potestatis.
Ad tertium dicendum quod ille qui legem proposuit aut exhortatus est ad bonum, iudicabit causaliter loquendo: quia per comparationem ad verba ab ipso proposita alii iudicabuntur. Et ideo non respondet proprie potestas iudiciaria praedicationi vel doctrinae.
Vel dicendum, secundum quosdam, quod tria requiruntur ad iudiciariam potestatem: primo, abdicatio temporalium curarum, ne impediatur animus a sapientiae perfectione; secundo, requiritur habitus continens divinam iustitiam scitam et observatam; tertio, quod illam iustitiam alios docuerint. Et sic doctrina erit complens meritum iudiciariae potestatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod Christus in hoc quod iniuste iudicatus est, seipsum humiliavit (oblatus est enim quia voluit), et meritum humilitatis est iudiciaria exaltatio, qua ei omnia subduntur, ut dicitur Philipp. 3, (21). Et ideo magis debetur iudiciaria potestas illis qui voluntarie se humiliant bona temporalia abiiciendo, propter quae homines a mundanis honorantur, quam his qui ab aliis humiliantur.
Ad quartum dicendum quod Christus in hoc quod iniuste iudicatus est, seipsum humiliavit (oblatus est enim quia voluit), et meritum humilitatis est iudiciaria exaltatio, qua ei omnia subduntur, ut dicitur Philipp. 3, (21). Et ideo magis debetur iudiciaria potestas illis qui voluntarie se humiliant bona temporalia abiiciendo, propter quae homines a mundanis honorantur, quam his qui ab aliis humiliantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod inferior non potest iudicare superiorem auctoritate propria: sed tamen auctoritate superioris potest, sicut patet in iudicibus delegatis. Et ideo non est inconveniens si hoc, quasi accidentale praemium pauperibus detur, ut iudicent alios etiam qui sunt excellentioris meriti respectu praemii essentialis.
Ad quintum dicendum quod inferior non potest iudicare superiorem auctoritate propria: sed tamen auctoritate superioris potest, sicut patet in iudicibus delegatis. Et ideo non est inconveniens si hoc, quasi accidentale praemium pauperibus detur, ut iudicent alios etiam qui sunt excellentioris meriti respectu praemii essentialis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum angeli debeant iudicare
Suppl q. 89 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod angeli debeant iudicare. Matth. 25, (31): cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo. Sed loquitur de adventu ad iudicium. Ergo videtur quod angeli etiam iudicabunt.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod angeli debeant iudicare. Matth. 25, (31): cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo. Sed loquitur de adventu ad iudicium. Ergo videtur quod angeli etiam iudicabunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 3 arg. 2
Praeterea, angelorum ordines nomina sortiuntur ex officio quod exercent. Sed quidam ordo angelorum est ordo Thronorum: quod videtur pertinere ad iudiciariam potestatem; thronus enim est sedes iudicis, solium regis, cathedra doctoris. Ergo aliqui angeli iudicabunt.
Praeterea, angelorum ordines nomina sortiuntur ex officio quod exercent. Sed quidam ordo angelorum est ordo Thronorum: quod videtur pertinere ad iudiciariam potestatem; thronus enim est sedes iudicis, solium regis, cathedra doctoris. Ergo aliqui angeli iudicabunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 3 arg. 3
Praeterea, sanctis post hanc vitam promittitur angelorum aequalitas, Matth. 22, (30). Si ergo homines hanc habebunt potestatem ut iudicent, multo fortius et angeli.
Praeterea, sanctis post hanc vitam promittitur angelorum aequalitas, Matth. 22, (30). Si ergo homines hanc habebunt potestatem ut iudicent, multo fortius et angeli.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Ioan. 5, (27): potestatem dedit ei iudicium facere quia Filius hominis est. Sed angeli non communicant in humana natura. Ergo nec in iudiciaria potestate.
Sed contra: Ioan. 5, (27): potestatem dedit ei iudicium facere quia Filius hominis est. Sed angeli non communicant in humana natura. Ergo nec in iudiciaria potestate.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 3 arg. 4
Praeterea, non est eiusdem iudicare et esse iudicis ministrum. Sed angeli erunt in iudicio illo ut ministri: ut dicitur Matth. 13, (41): mittet Filius hominis angelos, et colligent de regno eius omnia scandala. Ergo angeli non iudicabunt.
Praeterea, non est eiusdem iudicare et esse iudicis ministrum. Sed angeli erunt in iudicio illo ut ministri: ut dicitur Matth. 13, (41): mittet Filius hominis angelos, et colligent de regno eius omnia scandala. Ergo angeli non iudicabunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod assessores iudicis debent iudici esse conformes. Iudicium autem Filio attribuitur quia secundum humanam naturam omnibus apparebit, tam bonis quam malis: quamvis tota Trinitas iudicet per auctoritatem. Et ideo etiam oportet ut assessores iudicis humanam naturam habeant, in qua possint ab omnibus, bonis et malis, videri. Et sic: angelis non competit iudicare. Quamvis angeli etiam aliquo modo possint dici iudicare, scilicet per sententiae approbationem.
Respondeo dicendum quod assessores iudicis debent iudici esse conformes. Iudicium autem Filio attribuitur quia secundum humanam naturam omnibus apparebit, tam bonis quam malis: quamvis tota Trinitas iudicet per auctoritatem. Et ideo etiam oportet ut assessores iudicis humanam naturam habeant, in qua possint ab omnibus, bonis et malis, videri. Et sic: angelis non competit iudicare. Quamvis angeli etiam aliquo modo possint dici iudicare, scilicet per sententiae approbationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut ex Glossa ibidem patet, angeli cum Christo venient non ut iudices, sed ut sint testes humanorum actuum, sub quorum custodia homines bene vel male egerunt.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut ex Glossa ibidem patet, angeli cum Christo venient non ut iudices, sed ut sint testes humanorum actuum, sub quorum custodia homines bene vel male egerunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod nomen Throni attribuitur angelis ratione illius iudicii quod Deus semper exercet, omnia iustissime gubernando, cuius iudicii angeli sunt quodammodo executores et promulgatores. Sed iudicium quod de hominibus per hominem Christum fiet, etiam requirit homines assessores.
Ad secundum dicendum quod nomen Throni attribuitur angelis ratione illius iudicii quod Deus semper exercet, omnia iustissime gubernando, cuius iudicii angeli sunt quodammodo executores et promulgatores. Sed iudicium quod de hominibus per hominem Christum fiet, etiam requirit homines assessores.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod hominibus promittitur angelorum aequalitas quantum ad praemium essentiale. Nihil tamen prohibet aliquod praemium accidentale exhiberi hominibus quod angelis non dabitur: ut patet de aureola virginum aut martyrum. Et similiter potest dici de iudiciaria potestate.
Ad tertium dicendum quod hominibus promittitur angelorum aequalitas quantum ad praemium essentiale. Nihil tamen prohibet aliquod praemium accidentale exhiberi hominibus quod angelis non dabitur: ut patet de aureola virginum aut martyrum. Et similiter potest dici de iudiciaria potestate.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum post diem iudicii daemones executuri sint sententiam Iudicis in damnatis
Suppl q. 89 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod post diem iudicii daemones non exequantur sententiam Iudicis in damnatis. Quia secundum Apostolum, I Cor. 15, (24), tunc evacuabit omnem principatum et potestatem et virtutem. Ergo cessabit omnis praelatio. Sed exequi iudicis sententiam quandam denotat praelationem. Ergo daemones post diem iudicii non exequentur sententiam iudicis.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod post diem iudicii daemones non exequantur sententiam Iudicis in damnatis. Quia secundum Apostolum, I Cor. 15, (24), tunc evacuabit omnem principatum et potestatem et virtutem. Ergo cessabit omnis praelatio. Sed exequi iudicis sententiam quandam denotat praelationem. Ergo daemones post diem iudicii non exequentur sententiam iudicis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 4 arg. 2
Praeterea, daemones magis peccaverunt quam homines. Ergo non est iustum quod homines per daemones torqueantur.
Praeterea, daemones magis peccaverunt quam homines. Ergo non est iustum quod homines per daemones torqueantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 4 arg. 3
Praeterea, sicut daemones suggerunt hominibus mala, ita angeli suggerunt bona. Sed praemiare bonos non erit officium angelorum, sed hoc erit ab ipso Deo immediate. Ergo nec punire malos erit officium daemonum.
Praeterea, sicut daemones suggerunt hominibus mala, ita angeli suggerunt bona. Sed praemiare bonos non erit officium angelorum, sed hoc erit ab ipso Deo immediate. Ergo nec punire malos erit officium daemonum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 4 s. c. 1
Sed contra est quod homines peccatores se diabolo subdiderunt peccando. Ergo iustum est ut ei subiiciantur in poenis, quasi ab eo puniendi.
Sed contra est quod homines peccatores se diabolo subdiderunt peccando. Ergo iustum est ut ei subiiciantur in poenis, quasi ab eo puniendi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc tangitur a Magistro in littera duplex opinio: et utraque videtur Dei iustitiae competere. Ex hoc enim quod homo peccat, iuste daemoni subiicitur; sed daemon iniuste ei praeest. Opinio ergo illa quae ponit daemones in futurum, post diem iudicii, hominibus non praeesse in poenis, respicit ordinem divinae iustitiae ex parte daemonum punientium. Contraria vero opinio respicit ordinem divinae iustitiae ex parte hominum punitorum.
Quae autem earum verior sit, certum nobis esse non potest. Verius tamen aestimo quod, sicut ordo servabitur in salvatis quod quidam a quibusdam illuminabuntur et perficientur, eo quod ordines caelestis hierarchiae perpetui erunt; ita servabitur ordo in poenis, ut homines per daemones puniantur; ne totaliter divinus ordo, quo angelos medios inter naturam humanam et divinam constituit, annulletur. Et ideo, sicut hominibus per angelos divinae illuminationes deferuntur, ita etiam daemones sunt executores divinae iustitiae in malos. Nec ob hoc minuitur aliquid de daemonum poena. Quia in hoc etiam quod alios torquent, ipsi torquebuntur: ibi enim miserorum societas miseriam non minuet, sed augebit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod praelatio illa quae dicitur evacuanda per Christum in futuro, est accipienda secundum modum praelationis quae est secundum statum huius mundi, in quo et homines hominibus principantur, et angeli hominibus, et angeli angelis, et daemones daemonibus, et daemones hominibus, et hoc totum ad perducendum ad finem vel abducendum a fine. Tunc autem, cum omnia ad finem suum pervenerint, non erit praelatio abducens a fine vel adducens ad finem, sed conservans in fine boni vel mali.
Ad primum ergo dicendum quod praelatio illa quae dicitur evacuanda per Christum in futuro, est accipienda secundum modum praelationis quae est secundum statum huius mundi, in quo et homines hominibus principantur, et angeli hominibus, et angeli angelis, et daemones daemonibus, et daemones hominibus, et hoc totum ad perducendum ad finem vel abducendum a fine. Tunc autem, cum omnia ad finem suum pervenerint, non erit praelatio abducens a fine vel adducens ad finem, sed conservans in fine boni vel mali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis meritum daemonum non requirat quod hominibus praeferantur, quia iniuste sibi homines subiecerunt; tamen hoc requirit ordo naturae ipsorum ad naturam humanam. Bona enim naturalia in eis integra manent, ut Dionysius dicit, IV de Divinis Nominibus.
Ad secundum dicendum quod, quamvis meritum daemonum non requirat quod hominibus praeferantur, quia iniuste sibi homines subiecerunt; tamen hoc requirit ordo naturae ipsorum ad naturam humanam. Bona enim naturalia in eis integra manent, ut Dionysius dicit, IV de Divinis Nominibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod angeli boni non sunt causa principalis praemii electis: quia hoc omnes immediate a Deo percipient. Sed tamen quorundam accidentalium praemiorum angeli hominibus sunt causa: inquantum per superiores angelos inferiores et angeli et homines illuminantur de aliquibus secretis divinorum quae ad substantiam beatitudinis non pertinent. Et similiter etiam principalem poenam damnati percipient immediate a Deo, scilicet exclusionem perpetuam a visione Dei: alias autem poenas sensibiles non est inconveniens hominibus per daemones infligi.
In hoc tamen est differentia, quia meritum exaltat, sed peccatum deprimit. Unde, cum natura angelica sit altior quam humana, quidam propter excellentiam meriti in tantum exaltabuntur quod talis exaltatio excedet altitudinem naturae et praemii in quibusdam angelis, Unde quidam angeli per quosdam homines illuminabuntur. Sed nulli homines peccatores, propter aliquem gradum malitiae, pervenient ad illam eminentiam quae debetur naturae daemonum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum omnes homines in iudicio comparituri sint
Suppl q. 89 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non omnes homines in iudicio compareant. Quia dicitur Matth. 19, (28): sedebitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israel. Sed non omnes homines pertinent ad illas duodecim tribus. Ergo videtur quod non omnes homines compareant.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non omnes homines in iudicio compareant. Quia dicitur Matth. 19, (28): sedebitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israel. Sed non omnes homines pertinent ad illas duodecim tribus. Ergo videtur quod non omnes homines compareant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 5 arg. 2
Praeterea, idem videtur per hoc quod dicitur in Psalmo (1, 5): non resurgent impii in iudicio. Sed multi sunt tales. Ergo in iudicio non comparebunt.
Praeterea, idem videtur per hoc quod dicitur in Psalmo (1, 5): non resurgent impii in iudicio. Sed multi sunt tales. Ergo in iudicio non comparebunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 5 arg. 3
Praeterea, ad hoc aliquis ad iudicium ducitur ut eius merita discutiantur. Sed quidam sunt qui nulla merita habuerunt: sicut pueri ante perfectam aetatem decedentes. Ergo illos in iudicio comparere non est necesse.
Praeterea, ad hoc aliquis ad iudicium ducitur ut eius merita discutiantur. Sed quidam sunt qui nulla merita habuerunt: sicut pueri ante perfectam aetatem decedentes. Ergo illos in iudicio comparere non est necesse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Act. 10, (42), quod Christus est constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum. Sed sub istis differentiis comprehenduntur omnes homines, qualitercumque vivi a mortuis distinguantur. Ergo omnes homines in iudicio comparebunt.
Sed contra: Est quod dicitur Act. 10, (42), quod Christus est constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum. Sed sub istis differentiis comprehenduntur omnes homines, qualitercumque vivi a mortuis distinguantur. Ergo omnes homines in iudicio comparebunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 5 arg. 4
Praeterea, Apoc. 1, (7) dicitur: ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus. Hoc autem non esset si non omnes homines in iudicio comparerent. Ergo, etc.
Praeterea, Apoc. 1, (7) dicitur: ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus. Hoc autem non esset si non omnes homines in iudicio comparerent. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod potestas iudiciaria Christo homini collata est in praemium humilitatis quam in passione exhibuit. Ipse autem sua passione; sanguinem pro omnibus fudit quantum ad sufficientiam, licet non in omnibus effectum habuit, propter impedimentum in aliquibus inventum. Et ideo congruum est ut omnes homines in iudicio congregentur ad videndum eius exaltationem in humana natura, secundum quam constitutus est iudex a Deo vivorum et mortuorum.
Respondeo dicendum quod potestas iudiciaria Christo homini collata est in praemium humilitatis quam in passione exhibuit. Ipse autem sua passione; sanguinem pro omnibus fudit quantum ad sufficientiam, licet non in omnibus effectum habuit, propter impedimentum in aliquibus inventum. Et ideo congruum est ut omnes homines in iudicio congregentur ad videndum eius exaltationem in humana natura, secundum quam constitutus est iudex a Deo vivorum et mortuorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, XX de Civ. Dei: non, quia dictum est, Iudicantes duodecim tribus Israel, tribus Levi, quae tertiadecima est, iudicanda non erit: aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. Ideo autem per duodecim tribus omnes aliae gentes significatae sunt, quia per Christum in sortem duodecim tribuum omnes gentes sunt vocatae.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicit Augustinus, XX de Civ. Dei: non, quia dictum est, Iudicantes duodecim tribus Israel, tribus Levi, quae tertiadecima est, iudicanda non erit: aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. Ideo autem per duodecim tribus omnes aliae gentes significatae sunt, quia per Christum in sortem duodecim tribuum omnes gentes sunt vocatae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod hoc quod dicitur, non resurgent impii in iudicio, si referatur ad omnes peccatores, sic intelligendum est quod non resurgent ad hoc quod iudicent. Si autem impii dicantur infideles, sic intelligendum est quod non resurgent ad hoc quod iudicentur, quia iam iudicati sunt. Sed omnes resurgent ut in iudicio compareant ad gloriam iudicis intuendam.
Ad secundum dicendum quod hoc quod dicitur, non resurgent impii in iudicio, si referatur ad omnes peccatores, sic intelligendum est quod non resurgent ad hoc quod iudicent. Si autem impii dicantur infideles, sic intelligendum est quod non resurgent ad hoc quod iudicentur, quia iam iudicati sunt. Sed omnes resurgent ut in iudicio compareant ad gloriam iudicis intuendam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod etiam pueri ante perfectam aetatem decedentes in iudicio comparebunt: non autem ut iudicentur, sed ut videant gloriam iudicis.
Ad tertium dicendum quod etiam pueri ante perfectam aetatem decedentes in iudicio comparebunt: non autem ut iudicentur, sed ut videant gloriam iudicis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum boni in iudicio iudicandi sint
Suppl q. 89 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod nulli boni in iudicio iudicentur. Quia Ioan. 3, (18) dicitur: qui credit in eum, non iudicatur. Sed omnes boni crediderunt in eum. Ergo non iudicabuntur.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod nulli boni in iudicio iudicentur. Quia Ioan. 3, (18) dicitur: qui credit in eum, non iudicatur. Sed omnes boni crediderunt in eum. Ergo non iudicabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 6 arg. 2
Praeterea, illi non sunt beati quibus est incerta sua beatitudo: ex quo Augustinus probat daemones nunquam fuisse beatos. Sed sancti homines nunc sunt beati. Ergo certi sunt de sua beatitudine. Sed quod certum est, non adducitur ad iudicium. Ergo boni non iudicabuntur.
Praeterea, illi non sunt beati quibus est incerta sua beatitudo: ex quo Augustinus probat daemones nunquam fuisse beatos. Sed sancti homines nunc sunt beati. Ergo certi sunt de sua beatitudine. Sed quod certum est, non adducitur ad iudicium. Ergo boni non iudicabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 6 arg. 3
Praeterea, timor beatitudini repugnat. Sed extremum iudicium, quod tremendum maxime dicitur, non poterit fieri sine timore eorum qui sunt iudicandi. Unde etiam Gregorius dicit, super illud Iob 41, (16), cum sublatus fuerit timebunt angeli: consideremus quomodo tunc iniquorum conscientia concutitur, quando etiam iustorum vita turbatur. Ergo beati non iudicabuntur.
Praeterea, timor beatitudini repugnat. Sed extremum iudicium, quod tremendum maxime dicitur, non poterit fieri sine timore eorum qui sunt iudicandi. Unde etiam Gregorius dicit, super illud Iob 41, (16), cum sublatus fuerit timebunt angeli: consideremus quomodo tunc iniquorum conscientia concutitur, quando etiam iustorum vita turbatur. Ergo beati non iudicabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Videtur quod omnes boni iudicentur. Quia dicitur II Cor. 5, (10): omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit sive bonum sive malum. Sed nihil est aliud iudicari. Ergo omnes iudicabuntur.
Sed contra: Videtur quod omnes boni iudicentur. Quia dicitur II Cor. 5, (10): omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit sive bonum sive malum. Sed nihil est aliud iudicari. Ergo omnes iudicabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 6 arg. 4
Praeterea, universale omnia comprehendit. Sed illud iudicium dicitur universale. Ergo omnes iudicabuntur.
Praeterea, universale omnia comprehendit. Sed illud iudicium dicitur universale. Ergo omnes iudicabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod ad iudicium duo pertinent: scilicet discussio meritorum; et retributio praemiorum. Quantum ergo ad receptionem praemiorum, omnes iudicabuntur, etiam boni: in eo quod unusquisque recipiet ex divina sententia praemium merito respondens.
Sed discussio meritorum non fit nisi ubi est quaedam meritorum commixtio bonorum cum malis. Illi autem qui aedificant supra fundamentum fidei aurum et argentum et lapides pretiosos, divinis servitiis totaliter insistentes, qui nullam admixtionem notabilem alicuius mali meriti habent, in eis discussio meritorum locum non habet: sicut illi qui, rebus mundi penitus abiectis, sollicite cogitant solum quae Dei sunt. Et ideo salvabuntur, sed non iudicabuntur. Illi vero qui aedificant super fundamentum fidei ligna, foenum, stipulam, qui adhuc scilicet amant saecularia et terrenis negotiis implicantur, ita tamen quod nihil Christo praeponant, sed studeant peccata eleemosynis expiare, habent quidem commixtionem bonorum meritorum cum malis, et ideo discussio meritorum in eis locum habet. Unde tales, quantum ad hoc, et iudicabuntur, et tamen salvabuntur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quia punitio est effectus iustitiae, praemiatio autem misericordiae, ideo magis iudicio, quod est actus iustitiae antonomastice, punitio attribuitur: ut interdum iudicium pro ipsa condemnatione accipiatur. Et sic intelligitur auctoritas inducta, ut per Glossam ibidem patet.
Ad primum ergo dicendum quod, quia punitio est effectus iustitiae, praemiatio autem misericordiae, ideo magis iudicio, quod est actus iustitiae antonomastice, punitio attribuitur: ut interdum iudicium pro ipsa condemnatione accipiatur. Et sic intelligitur auctoritas inducta, ut per Glossam ibidem patet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod discussio meritorum in electis non erit ad tollendum certitudinem beatitudinis a cordibus ipsorum iudicandorum: sed ut praeeminentia bonorum meritorum ad mala ostendatur omnibus manifeste, et sic Dei iustitia comprobetur.
Ad secundum dicendum quod discussio meritorum in electis non erit ad tollendum certitudinem beatitudinis a cordibus ipsorum iudicandorum: sed ut praeeminentia bonorum meritorum ad mala ostendatur omnibus manifeste, et sic Dei iustitia comprobetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod Gregorius loquitur de iustis in carne mortali existentibus. Unde supra praemiserat: hi qui in corporibus reperiri potuerint, quamvis iam fortes atque perfecti, adhuc, quia in carne sunt positi, non possunt in tanti terroris, turbine nulla formidine concuti. Unde patet quod terror ille referendus est ad tempus immediate iudicium praecedens, tremendum quidem maxime malis, non autem bonis, quibus nulla erit mali suspicio.
Rationes autem quae sunt ad oppositum, procedunt de iudicio quantum ad retributionem praemiorum.
Ad tertium dicendum quod Gregorius loquitur de iustis in carne mortali existentibus. Unde supra praemiserat: hi qui in corporibus reperiri potuerint, quamvis iam fortes atque perfecti, adhuc, quia in carne sunt positi, non possunt in tanti terroris, turbine nulla formidine concuti. Unde patet quod terror ille referendus est ad tempus immediate iudicium praecedens, tremendum quidem maxime malis, non autem bonis, quibus nulla erit mali suspicio.
Rationes autem quae sunt ad oppositum, procedunt de iudicio quantum ad retributionem praemiorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum mali iudicandi sint
Suppl q. 89 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod nulli mali iudicabuntur. Sicut enim est certa infidelium damnatio, ita et eorum qui in mortali decedunt. Sed propter damnationis certitudinem dicitur Ioan. 3, (18): qui non credit, iam iudicatus est. Ergo eadem ratione nec alii peccatores iudicabuntur.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod nulli mali iudicabuntur. Sicut enim est certa infidelium damnatio, ita et eorum qui in mortali decedunt. Sed propter damnationis certitudinem dicitur Ioan. 3, (18): qui non credit, iam iudicatus est. Ergo eadem ratione nec alii peccatores iudicabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 7 arg. 2
Praeterea, vox Iudicis est valde terribilis eis qui per iudicium condemnantur. Sed, sicut in littera ex verbis Gregorii habetur, ad infideles allocutio Iudicis non fiet. Si ergo fieret ad fideles damnandos, infideles de sua infidelitate commodum reportarent. Quod est absurdum.
Praeterea, vox Iudicis est valde terribilis eis qui per iudicium condemnantur. Sed, sicut in littera ex verbis Gregorii habetur, ad infideles allocutio Iudicis non fiet. Si ergo fieret ad fideles damnandos, infideles de sua infidelitate commodum reportarent. Quod est absurdum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 7 s. c. 1
Sed contra, videtur quod omnes mali sint iudicandi. Quia omnibus malis infligetur poena secundum quantitatem culpae. Sed hoc sine definitione iudicii esse non potest. Ergo omnes mali iudicabuntur.
Sed contra, videtur quod omnes mali sint iudicandi. Quia omnibus malis infligetur poena secundum quantitatem culpae. Sed hoc sine definitione iudicii esse non potest. Ergo omnes mali iudicabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod iudicium quod est poenarum retributio pro peccatis, omnibus malis competit: iudicium autem quod est discussio meritorum, solum fidelibus. Quia infidelibus non est fidei fundamentum: quo sublato, omnia opera sequentia perfecta rectitudine intentionis carent. Unde non est in eis aliqua permixtio bonorum meritorum ad mala, quae discussionem requirant. Sed fideles, in quibus manet fidei fundamentum, ad minus fidei actum laudabilem habent: quamvis non sit meritorius sine caritate. Tamen, quantum est de se, est ordinatus ad meritum. Et ideo in eis iudicium discussionis locum habet. Unde ipsi fideles, qui fuerunt saltem numero cives Civitatis Dei, iudicabuntur ut cives, in quos sine discussione meritorum sententia mortis non fertur. Sed infideles condemnabuntur, ut hostes, qui consueverunt apud homines absque meritorum audientia exterminari.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis eis qui, in mortali decedunt, pro certo constet de eorum damnatione; quia tamen aliqua quae pertinent ad bene merendum habent annexa, oportet, ad manifestationem divinae iustitiae, ut discussio de eorum meritis fiat, per quam ostendatur eos iuste a sanctorum civitate excludi, cuius esse cives numero exterius videbantur.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis eis qui, in mortali decedunt, pro certo constet de eorum damnatione; quia tamen aliqua quae pertinent ad bene merendum habent annexa, oportet, ad manifestationem divinae iustitiae, ut discussio de eorum meritis fiat, per quam ostendatur eos iuste a sanctorum civitate excludi, cuius esse cives numero exterius videbantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod allocutio illa, spiritualiter intellecta, secundum hoc non erit aspera fidelibus condemnandis, quod in eis aliqua sibi placentia manifestabit, quae in infidelibus inveniri non possunt, quia sine fide impossibile est Deo placere, Heb. ii, (6). Sed sententia condemnationis, quae in omnes fertur, omnibus terribilis erit.
Ratio vero in contrarium adducta procedebat de iudicio retributionis.
Ad secundum dicendum quod allocutio illa, spiritualiter intellecta, secundum hoc non erit aspera fidelibus condemnandis, quod in eis aliqua sibi placentia manifestabit, quae in infidelibus inveniri non possunt, quia sine fide impossibile est Deo placere, Heb. ii, (6). Sed sententia condemnationis, quae in omnes fertur, omnibus terribilis erit.
Ratio vero in contrarium adducta procedebat de iudicio retributionis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 8: Utrum angeli in futuro iudicandi sint
Suppl q. 89 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod angeli in futuro iudicentur. Quia dicitur I Cor. 6, (3): nescitis quoniam angelos iudicabimus? Sed hoc non potest referri ad statum praesentis temporis. Ergo referri debet ad futurum iudicium.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod angeli in futuro iudicentur. Quia dicitur I Cor. 6, (3): nescitis quoniam angelos iudicabimus? Sed hoc non potest referri ad statum praesentis temporis. Ergo referri debet ad futurum iudicium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 8 arg. 2
Praeterea, Iob 40, (28) dicitur de Behemoth, per quem diabolus intelligitur: cunctis videntibus praecipitabitur. Et Marc. 1, (24), exclamavit daemon ad Christum: venisti ante tempus perdere nos? Et Glossa dicit ibidem quod daemones, in terra Dominum cernentes, se continuo iudicandos esse credebant. Ergo videtur quod eis finale iudicium reservetur.
Praeterea, Iob 40, (28) dicitur de Behemoth, per quem diabolus intelligitur: cunctis videntibus praecipitabitur. Et Marc. 1, (24), exclamavit daemon ad Christum: venisti ante tempus perdere nos? Et Glossa dicit ibidem quod daemones, in terra Dominum cernentes, se continuo iudicandos esse credebant. Ergo videtur quod eis finale iudicium reservetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 8 arg. 3
Praeterea, II Petr. 2, (4) dicitur: Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in iudicium reservari. Ergo videtur quod angeli iudicabuntur.
Praeterea, II Petr. 2, (4) dicitur: Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in iudicium reservari. Ergo videtur quod angeli iudicabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 8 s. c. 1
Sed contra: Deus non iudicat bis in idipsum. Sed mali angeli iam iudicati sunt: unde Ioan. 16, (11), princeps mundi iam iudicatus est. Ergo in futuro angeli non iudicabuntur.
Sed contra: Deus non iudicat bis in idipsum. Sed mali angeli iam iudicati sunt: unde Ioan. 16, (11), princeps mundi iam iudicatus est. Ergo in futuro angeli non iudicabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 8 arg. 4
Praeterea, perfectior est bonitas vel malitia angelorum quam aliquorum hominum in statu viae. Sed quidam homines boni et mali non iudicabuntur. Ergo nec angeli boni vel mali iudicabuntur.
Praeterea, perfectior est bonitas vel malitia angelorum quam aliquorum hominum in statu viae. Sed quidam homines boni et mali non iudicabuntur. Ergo nec angeli boni vel mali iudicabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod iudicium discussionis nullo modo habet locum neque in bonis angelis neque in malis: quia neque in bonis potest aliquid mali inveniri, neque in malis aliquid boni ad iudicium pertinens.
Sed si loquamur de iudicio retributionis, sic est distinguenda duplex retributio. Una respondens propriis meritis angelorum. Et haec a principio fuit utrisque facta, dum quidam ad beatitudinem sublimati sunt, quidam vero in miseriam demersi. Alia retributio est quae respondet meritis bonis vel malis per angelos procuratis. Et haec retributio in futuro iudicio fiet : quia boni angeli amplius gaudium habebunt de salute eorum quos ad meritum induxerunt; et mali amplius torquebuntur multiplicata malorum ruina, qui per eos ad mala sunt incitati.
Unde, directe loquendo, iudicium nec ex parte iudicantium neque; ex parte iudicandorum erit angelorum, sed hominum. Sed indirecte quodammodo respiciet angelos, inquantum actibus hominum fuerunt commixti.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum Apostoli est intelligendum de iudicio comparationis: quia quidam homines quibusdam angelis superiores invenientur.
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum Apostoli est intelligendum de iudicio comparationis: quia quidam homines quibusdam angelis superiores invenientur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod ipsi daemones cunctis videntibus praecipitabuntur, quia in perpetuum in inferni carcerem detrudentur, ut iam non sit eis liberum egredi extra. Quia hoc eis non concedebatur nisi secundum quod ordinabatur ex divina providentia ad hominum vitam exercendam.
Ad secundum dicendum quod ipsi daemones cunctis videntibus praecipitabuntur, quia in perpetuum in inferni carcerem detrudentur, ut iam non sit eis liberum egredi extra. Quia hoc eis non concedebatur nisi secundum quod ordinabatur ex divina providentia ad hominum vitam exercendam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 89 a. 8 ad 3
Et similiter dicendum est ad tertium.
Et similiter dicendum est ad tertium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 90: De forma iudicis venientis ad iudicium
Suppl q. 90 pr.
Deinde considerandum est de forma iudicis venientis ad iudicium.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum Christus in forma humanitatis sit iudicaturus.
Secundo: utrum apparebit in forma humanitatis gloriosa.
Tertio: utrum divinitas possit sine gaudio videri.
Deinde considerandum est de forma iudicis venientis ad iudicium.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum Christus in forma humanitatis sit iudicaturus.
Secundo: utrum apparebit in forma humanitatis gloriosa.
Tertio: utrum divinitas possit sine gaudio videri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum Christus in forma servi sit iudicaturus
Suppl q. 90 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus in forma servi non sit iudicaturus. Iudicium enim auctoritatem requirit in iudicante. Sed auctoritas super vivos et mortuos est in Christo secundum quod est Deus: sic enim est Dominus et Creator omnium. Ergo in forma divinitatis iudicabit.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
Ad primum sic proceditur. Videtur quod Christus in forma servi non sit iudicaturus. Iudicium enim auctoritatem requirit in iudicante. Sed auctoritas super vivos et mortuos est in Christo secundum quod est Deus: sic enim est Dominus et Creator omnium. Ergo in forma divinitatis iudicabit.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 arg. 2
Praeterea, in iudice requiritur potestas invincibilis: unde Eccli. 7, (6): noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Sed virtus invincibilis convenit Christo secundum quod est Deus. Ergo in forma divinitatis iudicabit.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Praeterea, in iudice requiritur potestas invincibilis: unde Eccli. 7, (6): noli quaerere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Sed virtus invincibilis convenit Christo secundum quod est Deus. Ergo in forma divinitatis iudicabit.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 arg. 3
Praeterea, Ioan. 5, (22–23) dicitur: Pater omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Sed honor aequalis non debetur Patri et Filio secundum humanam naturam. Ergo non iudicabit secundum formam humanam.
Praeterea, Ioan. 5, (22–23) dicitur: Pater omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Sed honor aequalis non debetur Patri et Filio secundum humanam naturam. Ergo non iudicabit secundum formam humanam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 arg. 4
Praeterea, Dan. 7, (9) dicitur: aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus Dierum sedit. Throni autem iudiciariam potestatem designant; antiquitas autem de Deo dicitur ratione aeternitatis, ut Dionysius dicit, in libro de Div. Nom. Ergo iudicare convenit Filio prout est aeternus. Non ergo secundum quod homo.
Praeterea, Dan. 7, (9) dicitur: aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus Dierum sedit. Throni autem iudiciariam potestatem designant; antiquitas autem de Deo dicitur ratione aeternitatis, ut Dionysius dicit, in libro de Div. Nom. Ergo iudicare convenit Filio prout est aeternus. Non ergo secundum quod homo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 arg. 5
Praeterea, Augustinus dicit, et habetur in littera, quod per Dei Verbum fit animarum resurrectio, per Verbum factum in carne Filium hominis fit corporum resurrectio. Sed iudicium illud finale pertinet magis ad animam quam ad carnem. Ergo magis convenit iudicare Christo secundum quod est Deus, quam secundum quod est homo.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Praeterea, Augustinus dicit, et habetur in littera, quod per Dei Verbum fit animarum resurrectio, per Verbum factum in carne Filium hominis fit corporum resurrectio. Sed iudicium illud finale pertinet magis ad animam quam ad carnem. Ergo magis convenit iudicare Christo secundum quod est Deus, quam secundum quod est homo.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Ioan. 5, (27) dicitur: potestatem dedit ei iudicium facere quia Filius hominis est.
Sed contra: Ioan. 5, (27) dicitur: potestatem dedit ei iudicium facere quia Filius hominis est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 arg. 6
Praeterea, Iob (1.7) dicitur: causa tua quasi impii iudicata est: Glossa, a Pilato. Ideo iudicium causamque recipies: Glossa, ut iuste iudices. Sed Christus secundum humanam naturam est iudicatus a Pilato. Ergo secundum humanam naturam iudicabit.
Praeterea, Iob (1.7) dicitur: causa tua quasi impii iudicata est: Glossa, a Pilato. Ideo iudicium causamque recipies: Glossa, ut iuste iudices. Sed Christus secundum humanam naturam est iudicatus a Pilato. Ergo secundum humanam naturam iudicabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 arg. 7
Praeterea, eius est iudicare cuius est legem condere. Sed Christus in humana natura apparens nobis legem Evangelii dedit. Ergo et secundum eandem naturam iudicabit.
Praeterea, eius est iudicare cuius est legem condere. Sed Christus in humana natura apparens nobis legem Evangelii dedit. Ergo et secundum eandem naturam iudicabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod iudicium aliquod dominium in iudicando requirit: unde Rom. 14, (4), tu quis es, qui iudicas alienum servum? Et ideo secundum hoc Christo competit iudicare quod dominium super homines habet, de quibus principaliter erit finale iudicium. Ipse autem est noster Dominus non solum ratione creationis, quia Dominus ipse est Deus, ipse fecit nos et non ipsi nos: sed etiam ratione redemptionis, quod ei competit secundum humanam naturam; unde Rom. 14, (9): in hoc Christus mortuus est et rexurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur. Ad praemium autem vitae aeternae nobis creationis bona non sufficerent, nisi redemptionis beneficium adderetur, propter impedimentum quod naturae creatae supervenit ex peccato primi parentis. Unde, cum finale iudicium ad hoc ordinetur ut aliqui admittantur ad Regnum et aliqui excludantur a Regno, conveniens est ut ipse Christus secundum humanam naturam, cuius redemptionis beneficio ad Regnum admittimur, illi iudicio praesideat. Et hoc est quod dicitur Act. 10, (42), quod ipse constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Et quia per redemptionem humani generis non solum homines reparavit, sed universaliter totam creaturam secundum quod tota creatura reparato homine melioratur, ut habetur Coloss. 1, (20), pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt; ideo non solum super homines sed super universam creaturam Christus per suam Passionem dominium promeruit et potestatem iudiciariam: Matth. 28, (18), data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in Christo secundum divinam naturam est auctoritas dominii respectu universalis creaturae ex iure creationis. Sed in Christo secundum humanam naturam est auctoritas dominii quam promeruit per Passionem: et est quasi auctoritas secundaria et acquisita. Sed prima est naturalis et aeterna.
Ad primum ergo dicendum quod in Christo secundum divinam naturam est auctoritas dominii respectu universalis creaturae ex iure creationis. Sed in Christo secundum humanam naturam est auctoritas dominii quam promeruit per Passionem: et est quasi auctoritas secundaria et acquisita. Sed prima est naturalis et aeterna.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis Christus secundum quod homo non habeat a se invincibilem potestatem ex naturali virtute humanae speciei, tamen ex dono divinitatis etiam in humana natura invincibilem habet potestatem, secundum quod omnia sunt subiecta pedibus eius, ut dicitur I Cor. 15, (26) et Heb. 2, (8). Et ideo iudicabit quidem in humana natura, sed ex divinitatis virtute.
Ad secundum dicendum quod, quamvis Christus secundum quod homo non habeat a se invincibilem potestatem ex naturali virtute humanae speciei, tamen ex dono divinitatis etiam in humana natura invincibilem habet potestatem, secundum quod omnia sunt subiecta pedibus eius, ut dicitur I Cor. 15, (26) et Heb. 2, (8). Et ideo iudicabit quidem in humana natura, sed ex divinitatis virtute.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod Christus non suffecisset ad humani generis redemptionem si purus homo fuisset. Et ideo ex hoc ipso quod secundum humanam naturam genus humanum redimere potuit, ac per hoc iudiciariam potestatem consecutus est, manifeste ostenditur quod ipse est Deus, et ita aequaliter honorandus cum Patre, non inquantum homo, sed inquantum Deus.
Ad tertium dicendum quod Christus non suffecisset ad humani generis redemptionem si purus homo fuisset. Et ideo ex hoc ipso quod secundum humanam naturam genus humanum redimere potuit, ac per hoc iudiciariam potestatem consecutus est, manifeste ostenditur quod ipse est Deus, et ita aequaliter honorandus cum Patre, non inquantum homo, sed inquantum Deus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod in illa visione Danielis manifeste totus exprimitur ordo iudiciariae potestatis. Quae quidem sicut in prima origine est in ipso Deo, et specialius in Patre, qui est fons totius deitatis. Et ideo primo praemittitur quod Antiquus Dierum sedit. Sed a Patre iudiciaria potestas traducta est in Filium, non solum ab aeterno secundum divinam naturam, sed etiam in tempore secundum humanam, in qua eam meruit. Et ideo subiungitur (v. 13–14) in visione praedicta: ecce, cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum Dierum pervenit: et dedit ei potestatem et honorem et regnum.
Ad quartum dicendum quod in illa visione Danielis manifeste totus exprimitur ordo iudiciariae potestatis. Quae quidem sicut in prima origine est in ipso Deo, et specialius in Patre, qui est fons totius deitatis. Et ideo primo praemittitur quod Antiquus Dierum sedit. Sed a Patre iudiciaria potestas traducta est in Filium, non solum ab aeterno secundum divinam naturam, sed etiam in tempore secundum humanam, in qua eam meruit. Et ideo subiungitur (v. 13–14) in visione praedicta: ecce, cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum Dierum pervenit: et dedit ei potestatem et honorem et regnum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod Augustinus loquitur per appropriationem quandam: ut videlicet reducat effectus quos Christus in humana natura fecit, ad causas aliquo modo consimiles. Et quia secundum animam sumus ad imaginem et similitudinem Dei, secundum carnem autem sumus eiusdem speciei cum homine Christo, ideo ea quae in animabus nostris Christus fecit, divinitati attribuit; quae vero in carne nostra fecit vel facturus est, attribuit carni eius. Quamvis caro eius, inquantum est divinitatis organum, ut dicit Damascenus, habeat etiam effectum in animabus nostris: secundum id quod dicitur Heb. 9, (14), quod sanguis eius emundavit conscientias nostras ab operibus mortuis. Et sic etiam Verbum caro factum est causa resurrectionis animarum. Unde etiam secundum humanam naturam convenienter est iudex non solum corporalium, sed etiam spiritualium bonorum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum Christus in iudicio appariturus sit in forma humanitatis gloriosa
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 90 a. 3 arg. 2
suppl q. 90 a. 3 arg. 3[t:suppl q. 90 a. 3 arg. 2][t:suppl q. 90 a. 3 arg. 3]
Suppl q. 90 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus in iudicio non apparebit in forma humanitatis gloriosa Ioan. 19, (37): videbunt in quem transfixerunt: Glossa, quia in ea carne venturus est in qua crucifixus est. Sed crucifixus est in forma infirma. Ergo in forma infirmitatis apparebit, non in forma gloriosa.
suppl q. 90 a. 3 arg. 2
suppl q. 90 a. 3 arg. 3[t:suppl q. 90 a. 3 arg. 2][t:suppl q. 90 a. 3 arg. 3]
Suppl q. 90 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus in iudicio non apparebit in forma humanitatis gloriosa Ioan. 19, (37): videbunt in quem transfixerunt: Glossa, quia in ea carne venturus est in qua crucifixus est. Sed crucifixus est in forma infirma. Ergo in forma infirmitatis apparebit, non in forma gloriosa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 arg. 2
Praeterea, Matth. 24, (30) dicitur quod apparebit signum Filii hominis in caelo, idest signum crucis. Et Chrysostomus dicit quod veniet in iudicio Christus, non solum vulnerum cicatrices, sed etiam ipsam mortem exprobratissimam ostendens. Ergo videtur quod non apparebit in forma gloriosa.
Praeterea, Matth. 24, (30) dicitur quod apparebit signum Filii hominis in caelo, idest signum crucis. Et Chrysostomus dicit quod veniet in iudicio Christus, non solum vulnerum cicatrices, sed etiam ipsam mortem exprobratissimam ostendens. Ergo videtur quod non apparebit in forma gloriosa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 arg. 3
Praeterea, secundum hanc formam Christus in iudicio apparebit quae ab omnibus conspici possit. Sed Christus secundum formam humanitatis gloriosam non poterit videri ab omnibus bonis et malis: quia oculus non glorificatus non videtur esse proportionatus ad videndam claritatem gloriosi corporis. Ergo non apparebit in forma gloriosa.
Praeterea, secundum hanc formam Christus in iudicio apparebit quae ab omnibus conspici possit. Sed Christus secundum formam humanitatis gloriosam non poterit videri ab omnibus bonis et malis: quia oculus non glorificatus non videtur esse proportionatus ad videndam claritatem gloriosi corporis. Ergo non apparebit in forma gloriosa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 arg. 4
Praeterea, illud quod promittitur iustis in praemium; non conceditur iniustis. Sed videre gloriam humanitatis promittitur iustis in praenium: Ioan. 10, (9), ingredietur et egredietur et pascua inveniet, idest, refectionem in divinitate et humanitate: ut Augustinus exponit. Et Isaiae 33, (17): regem in decore suo videbunt. Ergo in iudicio non apparebit omnibus in forma gloriosa.
Praeterea, illud quod promittitur iustis in praemium; non conceditur iniustis. Sed videre gloriam humanitatis promittitur iustis in praenium: Ioan. 10, (9), ingredietur et egredietur et pascua inveniet, idest, refectionem in divinitate et humanitate: ut Augustinus exponit. Et Isaiae 33, (17): regem in decore suo videbunt. Ergo in iudicio non apparebit omnibus in forma gloriosa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 arg. 5
Praeterea, secundum illam formam Christus iudicabit in qua iudicatus est. Unde super illud Ioan. 5, (21), sic et Filius quos vult glorificat, dicit Glossa: in qua forma iniuste iudicatus est, iuste iudicabit, ut possit ab impiis videri. Sed iudicatus est in forma infirmitatis. Ergo et in eadem in iudicio apparebit.
Praeterea, secundum illam formam Christus iudicabit in qua iudicatus est. Unde super illud Ioan. 5, (21), sic et Filius quos vult glorificat, dicit Glossa: in qua forma iniuste iudicatus est, iuste iudicabit, ut possit ab impiis videri. Sed iudicatus est in forma infirmitatis. Ergo et in eadem in iudicio apparebit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Luc. 21, (27): tunc videbunt Filium, hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. Maiestas autem et potestas ad gloriam pertinent. Ergo in forma gloriosa apparebit.
Sed contra: Est quod dicitur Luc. 21, (27): tunc videbunt Filium, hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. Maiestas autem et potestas ad gloriam pertinent. Ergo in forma gloriosa apparebit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 arg. 6
Praeterea, ille qui iudicat, debet eminere illis qui iudicantur. Sed electi, qui iudicabuntur a Christo, corpora gloriosa habebunt. Ergo multo fortius iudex in forma gloriosa apparebit.
Praeterea, ille qui iudicat, debet eminere illis qui iudicantur. Sed electi, qui iudicabuntur a Christo, corpora gloriosa habebunt. Ergo multo fortius iudex in forma gloriosa apparebit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 arg. 7
Praeterea, sicut iudicari est infirmitatis, ita iudicare est auctoritatis et gloriae. Sed in primo adventu, quo Christus venit ad hoc quod iudicaretur, in forma infirmitatis apparuit. Ergo in secundo adventu, in quo veniet ad hoc quod iudicet, apparebit manifeste in forma gloriosa.
Praeterea, sicut iudicari est infirmitatis, ita iudicare est auctoritatis et gloriae. Sed in primo adventu, quo Christus venit ad hoc quod iudicaretur, in forma infirmitatis apparuit. Ergo in secundo adventu, in quo veniet ad hoc quod iudicet, apparebit manifeste in forma gloriosa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod Christus dicitur Dei et hominum mediator inquantum pro hominibus satisfecit et interpellat apud Patrem; et ea quae sunt Patris hominibus communicat, secundum quod dicitur Ioan. 17, (22), claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Secundum hoc autem utrumque convenit ei quod cum utroque communicat extremorum: inquantum enim cum hominibus communicat, vices hominum gerit apud Patrem; inquantum vero cum Patre communicat, dona Patris transmittit ad homines. Quia ergo in primo adventu ad hoc venit ut pro nobis satisfaceret apud Patrem, in forma nostrae infirmitatis apparuit. Quia vero in secundo adventu ad hoc veniet ut iustitiam Patris in homines exequatur, gloriam demonstrare debebit quae inest ei ex communione ad Patrem. Et ideo in forma gloriosa apparebit.
Respondeo dicendum quod Christus dicitur Dei et hominum mediator inquantum pro hominibus satisfecit et interpellat apud Patrem; et ea quae sunt Patris hominibus communicat, secundum quod dicitur Ioan. 17, (22), claritatem quam dedisti mihi, dedi eis. Secundum hoc autem utrumque convenit ei quod cum utroque communicat extremorum: inquantum enim cum hominibus communicat, vices hominum gerit apud Patrem; inquantum vero cum Patre communicat, dona Patris transmittit ad homines. Quia ergo in primo adventu ad hoc venit ut pro nobis satisfaceret apud Patrem, in forma nostrae infirmitatis apparuit. Quia vero in secundo adventu ad hoc veniet ut iustitiam Patris in homines exequatur, gloriam demonstrare debebit quae inest ei ex communione ad Patrem. Et ideo in forma gloriosa apparebit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in eadem carne apparebit, sed non similiter se habente.
Ad primum ergo dicendum quod in eadem carne apparebit, sed non similiter se habente.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod signum crucis apparebit in iudicio, non ad indicium tunc exhistentis infirmitatis, sed praeteritae: ut per hoc iustior eorum condemnatio appareat qui tantam misericordiam neglexerunt, et eorum praecipue qui Christum iniuste persecuti sunt. Cicatrices autem quae in eius corpore apparebunt, non pertinebunt ad aliquam infirmitatem, sed erunt indicia maximae virtutis qua Christus per Passionis infirmitatem de hostibus triumphavit. Exprobratissimam etiam mortem ostendet, non sensibiliter eam oculis ingerens, ac si tunc eam pateretur: sed ex his quae apparebunt, scilicet indiciis praeteritae Passionis, homines in recogitationem praeteritae mortis adducet.
Ad secundum dicendum quod signum crucis apparebit in iudicio, non ad indicium tunc exhistentis infirmitatis, sed praeteritae: ut per hoc iustior eorum condemnatio appareat qui tantam misericordiam neglexerunt, et eorum praecipue qui Christum iniuste persecuti sunt. Cicatrices autem quae in eius corpore apparebunt, non pertinebunt ad aliquam infirmitatem, sed erunt indicia maximae virtutis qua Christus per Passionis infirmitatem de hostibus triumphavit. Exprobratissimam etiam mortem ostendet, non sensibiliter eam oculis ingerens, ac si tunc eam pateretur: sed ex his quae apparebunt, scilicet indiciis praeteritae Passionis, homines in recogitationem praeteritae mortis adducet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod corpus gloriosum habet in potestate sua ut se demonstret vel non demonstret oculo non glorioso: ut patet ex his quae dicta sunt. Et ideo in forma gloriosa Christus ab omnibus poterit videri.
R: Q.. 85 A. 2[t:suppl q. 85 a. 2]
Ad tertium dicendum quod corpus gloriosum habet in potestate sua ut se demonstret vel non demonstret oculo non glorioso: ut patet ex his quae dicta sunt. Et ideo in forma gloriosa Christus ab omnibus poterit videri.
R: Q.. 85 A. 2[t:suppl q. 85 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut amici gloria est delectabilis, ita gloria et potestas eius qui odio habetur, maxime contristat. Et ideo, sicut visio gloriae humanitatis Christi erit iustis in praemium, ita inimicis Christi erit in supplicium. Unde Isaiae 26, (11): videant et confundantur zelantes populi, et ignis, scilicet invidiae, hostes tuos devoret.
Ad quartum dicendum quod, sicut amici gloria est delectabilis, ita gloria et potestas eius qui odio habetur, maxime contristat. Et ideo, sicut visio gloriae humanitatis Christi erit iustis in praemium, ita inimicis Christi erit in supplicium. Unde Isaiae 26, (11): videant et confundantur zelantes populi, et ignis, scilicet invidiae, hostes tuos devoret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod forma accipitur ibi pro natura humana, in qua iudicatus est et etiam iudicabit: non autem pro qualitate naturae, quae non erit eadem in iudicante, scilicet infirma, quae in iudicato fuit.
Ad quintum dicendum quod forma accipitur ibi pro natura humana, in qua iudicatus est et etiam iudicabit: non autem pro qualitate naturae, quae non erit eadem in iudicante, scilicet infirma, quae in iudicato fuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum divinitas a malis sine gaudio videri possit
Suppl q. 90 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod divinitas a malis sine gaudio videri possit. Constat enim quod impii manifestissime cognoscent Christum esse Deum. Ergo divinitatem eius videbunt. Et tamen de visione Christi non gaudebunt. Ergo divinitas sine gaudio videri poterit.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod divinitas a malis sine gaudio videri possit. Constat enim quod impii manifestissime cognoscent Christum esse Deum. Ergo divinitatem eius videbunt. Et tamen de visione Christi non gaudebunt. Ergo divinitas sine gaudio videri poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 arg. 2
Praeterea, voluntas impiorum perversa non magis adversatur humanitati Christi quam eius divinitati. Sed hoc quod videbunt gloriam humanitatis, cedet eis in poenam, ut dictum est. Ergo multo fortius, si divinitatem eius viderent, magis contristarentur quam gauderent.
R: Q.. 90 A. 2[t:suppl q. 90 a. 2]
Praeterea, voluntas impiorum perversa non magis adversatur humanitati Christi quam eius divinitati. Sed hoc quod videbunt gloriam humanitatis, cedet eis in poenam, ut dictum est. Ergo multo fortius, si divinitatem eius viderent, magis contristarentur quam gauderent.
R: Q.. 90 A. 2[t:suppl q. 90 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 arg. 3
Praeterea, ea quae sunt in affectu non de necessitate sequuntur ad ea quae sunt in intellectu: unde Augustinus dicit: praecedit intellectus, et sequitur tardus aut nullus affectus. Sed visio ad intellectum pertinet, gaudium autem ad affectum. Ergo poterit esse divinitatis visio sine gaudio.
R: Q.. 90 A. 2[t:suppl q. 90 a. 2]
Praeterea, ea quae sunt in affectu non de necessitate sequuntur ad ea quae sunt in intellectu: unde Augustinus dicit: praecedit intellectus, et sequitur tardus aut nullus affectus. Sed visio ad intellectum pertinet, gaudium autem ad affectum. Ergo poterit esse divinitatis visio sine gaudio.
R: Q.. 90 A. 2[t:suppl q. 90 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 arg. 4
Praeterea, omne quod recipitur in aliquo, recipitur per modum recipientis, et non per modum recepti. Sed omne quod videtur, quodammodo in vidente recipitur. Ergo, quamvis in se divinitas sit delectabilissima, tamen visa ab iliis qui sunt tristitia absorpti, non delectabit, sed magis contristabit.
Praeterea, omne quod recipitur in aliquo, recipitur per modum recipientis, et non per modum recepti. Sed omne quod videtur, quodammodo in vidente recipitur. Ergo, quamvis in se divinitas sit delectabilissima, tamen visa ab iliis qui sunt tristitia absorpti, non delectabit, sed magis contristabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 arg. 5
Praeterea, sicut se habet sensus ad sensibile, ita intellectus ad intelligibile. Sed ita est in sensibus quod palato non sano poena est panis, qui sano est suavis, ut dicit Augustinus: et similiter accidit in aliis sensibus. Ergo, cum damnati habeant intellectum indispositum, videtur quod visio lucis increatae magis afferat eis poenam quam gaudium.
Praeterea, sicut se habet sensus ad sensibile, ita intellectus ad intelligibile. Sed ita est in sensibus quod palato non sano poena est panis, qui sano est suavis, ut dicit Augustinus: et similiter accidit in aliis sensibus. Ergo, cum damnati habeant intellectum indispositum, videtur quod visio lucis increatae magis afferat eis poenam quam gaudium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Ioan. 17, (3): haec est vita aeterna, ut cognoscant te, verum Deum; ex quo patet quod essentia beatitudinis in Dei visione consistit. Sed de ratione beatitudinis est gaudium. Ergo divinitas sine gaudio videri non poterit.
Sed contra: Est quod dicitur Ioan. 17, (3): haec est vita aeterna, ut cognoscant te, verum Deum; ex quo patet quod essentia beatitudinis in Dei visione consistit. Sed de ratione beatitudinis est gaudium. Ergo divinitas sine gaudio videri non poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 arg. 6
Praeterea, ipsa essentia divinitatis est essentia veritatis. Sed unicuique est delectabile videre verum: nam omnes homines natura scire desiderant, ut dicitur in principio Metaphys. 4. Ergo divinitas sine gaudio videri non potest.
Praeterea, ipsa essentia divinitatis est essentia veritatis. Sed unicuique est delectabile videre verum: nam omnes homines natura scire desiderant, ut dicitur in principio Metaphys. 4. Ergo divinitas sine gaudio videri non potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 arg. 7
Praeterea, si aliqua visio non semper est delectabilis, contingit eam quandoque esse tristabilem. Sed visio intellectiva nunquam est contristabilis: quia delectationi quae est in intelligendo non opponitur aliqua tristitia, ut dicit Philosophus. Cum ergo divinitas videri non possit nisi per intellectum, videtur quod divinitas sine gaudio videri non possit.
Praeterea, si aliqua visio non semper est delectabilis, contingit eam quandoque esse tristabilem. Sed visio intellectiva nunquam est contristabilis: quia delectationi quae est in intelligendo non opponitur aliqua tristitia, ut dicit Philosophus. Cum ergo divinitas videri non possit nisi per intellectum, videtur quod divinitas sine gaudio videri non possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in quolibet appetibili vel delectabili duo possunt considerari: scilicet id quod appetitur, vel quod est delectabile; et id quod est ratio appetibilitatis vel delectabilitatis in ipso. Sicut autem, secundum Boetium, in libro de Hebdomadibus, id quod est habere aliquid praeterquam quod ipsum est, potest; ipsum vero esse nihil aliud praeter se habet admixtum: ita id quod est appetibile vel delectabile potest habere aliquid aliud admixtum unde non sit delectabile vel appetibile; sed id quod est ratio delectabilitatis nihil habet admixtum, vel habere potest, propter quod non sit delectabilis vel appetibilis. Res igitur quae sunt delectabiles per participationem bonitatis, quae est ratio appetibilitatis et delectabilitatis, possunt apprehensae non delectare: sed id quod per essentiam suam est bonitas, impossibile est quod eius essentia apprehensa non delectet. Unde, cum Deus essentialiter sit ipsa bonitas, non potest sine gaudio videri.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod impii manifeste cognoscent Christum esse Deum, non per hoc quod divinitatem eius videant, sed propter manifestissima divinitatis indicia.
Ad primum ergo dicendum quod impii manifeste cognoscent Christum esse Deum, non per hoc quod divinitatem eius videant, sed propter manifestissima divinitatis indicia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod divinitatem secundum quod est in se, nullus potest odio habere: sicut nec aliquis potest odio habere ipsam bonitatem. Sed quantum ad aliquos divinitatis effectus dicitur ab aliquibus odio haberi: inquantum scilicet aliquid agit vel praecipit quod est contrarium voluntati. Et ideo visio divinitatis nulli potest esse non delectabilis.
Ad secundum dicendum quod divinitatem secundum quod est in se, nullus potest odio habere: sicut nec aliquis potest odio habere ipsam bonitatem. Sed quantum ad aliquos divinitatis effectus dicitur ab aliquibus odio haberi: inquantum scilicet aliquid agit vel praecipit quod est contrarium voluntati. Et ideo visio divinitatis nulli potest esse non delectabilis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod verbum Augustini est intelligendum quando id quod apprehenditur per intellectum praecedentem est bonum per participationem et non per essentiam, sicut sunt omnes creaturae: unde potest in eis esse aliquid quare affectus non moveatur. Similiter etiam in via Deus cognoscitur per effectus, et intellectus non attingit ad ipsam essentiam bonitatis eius. Unde non oportet quod affectus intellectum sequatur, sicut sequeretur si essentiam eius videret, quae est ipsa bonitas.
Ad tertium dicendum quod verbum Augustini est intelligendum quando id quod apprehenditur per intellectum praecedentem est bonum per participationem et non per essentiam, sicut sunt omnes creaturae: unde potest in eis esse aliquid quare affectus non moveatur. Similiter etiam in via Deus cognoscitur per effectus, et intellectus non attingit ad ipsam essentiam bonitatis eius. Unde non oportet quod affectus intellectum sequatur, sicut sequeretur si essentiam eius videret, quae est ipsa bonitas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod tristitia non nominat dispositionem, sed magis passionem. Omnis autem passio a contraria causa fortiori superveniente tollitur, et non eam tollit. Et ita tristitia damnatorum tolleretur si Deum per essentiam viderent.
Ad quartum dicendum quod tristitia non nominat dispositionem, sed magis passionem. Omnis autem passio a contraria causa fortiori superveniente tollitur, et non eam tollit. Et ita tristitia damnatorum tolleretur si Deum per essentiam viderent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 90 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod per indispositionem organi tollitur proportio naturalis ipsius organi ad obiectum quod natum est delectare: et propter hoc delectatio impeditur. Sed indispositio quae est in damnatis non tollit naturalem proportionem qua sunt ordinati ad divinam bonitatem: cum imago semper in eis maneat. Et ideo non est simile.
Ad quintum dicendum quod per indispositionem organi tollitur proportio naturalis ipsius organi ad obiectum quod natum est delectare: et propter hoc delectatio impeditur. Sed indispositio quae est in damnatis non tollit naturalem proportionem qua sunt ordinati ad divinam bonitatem: cum imago semper in eis maneat. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- De qualitate mundi et resurgentium post iudicium (91-99)
- Q 91: De qualitate mundi et resurgentium post iudicium
Suppl q. 91 pr.
Consequenter agendum est de qualitate mundi et resurgentium post iudicium. Ubi triplex consideratio occurrit: prima, de statu et qualitate mundi; secunda, de statu beatorum; tertia, de statu malorum.
Circa primum quaeruntur quinque.
Primo: utrum innovatio mundi sit futura.
Secundo: utrum motus corporum caelestium cessabit.
Tertio: utrum corpora caelestia tunc magis fulgeant.
Quarto: utrum elementa maiorem claritatem recipient.
Quinto: utrum animalia et plantae remanebunt.
Consequenter agendum est de qualitate mundi et resurgentium post iudicium. Ubi triplex consideratio occurrit: prima, de statu et qualitate mundi; secunda, de statu beatorum; tertia, de statu malorum.
Circa primum quaeruntur quinque.
Primo: utrum innovatio mundi sit futura.
Secundo: utrum motus corporum caelestium cessabit.
Tertio: utrum corpora caelestia tunc magis fulgeant.
Quarto: utrum elementa maiorem claritatem recipient.
Quinto: utrum animalia et plantae remanebunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum mundus innovandus sit
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 91 a. 2 co.
suppl q. 91 a. 4 ad 1[t:suppl q. 91 a. 2 co.][t:suppl q. 91 a. 4 ad 1]
Suppl q. 91 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod mundus nunquam innovabitur. Nihil enim est futurum nisi quod aliquando fuerit secundum speciem: Eccle. 1, (9), quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Sed nunquam mundus aliam dispositionem habuit quam nunc habet, quantum ad partes essentiales et ad genera et ad species. Ergo nunquam innovabitur.
suppl q. 91 a. 2 co.
suppl q. 91 a. 4 ad 1[t:suppl q. 91 a. 2 co.][t:suppl q. 91 a. 4 ad 1]
Suppl q. 91 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod mundus nunquam innovabitur. Nihil enim est futurum nisi quod aliquando fuerit secundum speciem: Eccle. 1, (9), quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Sed nunquam mundus aliam dispositionem habuit quam nunc habet, quantum ad partes essentiales et ad genera et ad species. Ergo nunquam innovabitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 arg. 2
Praeterea, innovatio alteratio quaedam est. Sed impossibile est universum alterari: quia omne alteratum reducitur ad aliquid alterans non alteratum quod tamen secundum locum movetur; quod non est extra universum ponere. Ergo non potest esse quod mundus innovetur.
Praeterea, innovatio alteratio quaedam est. Sed impossibile est universum alterari: quia omne alteratum reducitur ad aliquid alterans non alteratum quod tamen secundum locum movetur; quod non est extra universum ponere. Ergo non potest esse quod mundus innovetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 arg. 3
Praeterea, Gen. 2, (2) dicitur quod Deus die septimo requievit ab omni opere quod patrarat: et: exponunt Sancti quod requievit a novis creaturis condendis. Sed in illa prima conditione non fuit alius modus rebus impositus quam ipse quem nunc naturali ordine tenent. Ergo nunquam alium habebunt.
Praeterea, Gen. 2, (2) dicitur quod Deus die septimo requievit ab omni opere quod patrarat: et: exponunt Sancti quod requievit a novis creaturis condendis. Sed in illa prima conditione non fuit alius modus rebus impositus quam ipse quem nunc naturali ordine tenent. Ergo nunquam alium habebunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 arg. 4
Praeterea, ista rerum dispositio quae nunc inest rebus, naturalis est. Si ergo in aliam dispositionem transmutentur, illa dispositio erit eis innaturalis. Sed illud quod est innaturale et per accidens, non potest esse perpetuum: ut patet in I Caeli et Mundi. Ergo etiam illa dispositio novitatis quandoque ab ipsis removebitur. Et ita erit ponere circulationem quandam in mundo, sicut Empedocles et Origenes posuerunt; ut post hunc mundum sit iterum mundus alius, et post illum iterum alius.
Praeterea, ista rerum dispositio quae nunc inest rebus, naturalis est. Si ergo in aliam dispositionem transmutentur, illa dispositio erit eis innaturalis. Sed illud quod est innaturale et per accidens, non potest esse perpetuum: ut patet in I Caeli et Mundi. Ergo etiam illa dispositio novitatis quandoque ab ipsis removebitur. Et ita erit ponere circulationem quandam in mundo, sicut Empedocles et Origenes posuerunt; ut post hunc mundum sit iterum mundus alius, et post illum iterum alius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 arg. 5
Praeterea, novitas gloriae in praemium rationali creaturae datur. Sed ubi non est meritum, non potest esse praemium. Cum ergo creaturae insensibiles nil meruerint, videtur quod non innovabuntur.
Praeterea, novitas gloriae in praemium rationali creaturae datur. Sed ubi non est meritum, non potest esse praemium. Cum ergo creaturae insensibiles nil meruerint, videtur quod non innovabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod habetur Isaiae 65, (17): ecce, ego creo novos caelos et terram novam, et non erunt in memoria priora. Et Apoc. 21, (1): vidi caelum novum et terram novam: primum enim caelum et prima terra abiit.
Sed contra: Est quod habetur Isaiae 65, (17): ecce, ego creo novos caelos et terram novam, et non erunt in memoria priora. Et Apoc. 21, (1): vidi caelum novum et terram novam: primum enim caelum et prima terra abiit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 arg. 6
Praeterea, habitatio debet habitatori congruere. Sed mundus factus est ut sit habitatio hominis. Sed homo innovabitur. Ergo et mundus innovabitur.
Praeterea, habitatio debet habitatori congruere. Sed mundus factus est ut sit habitatio hominis. Sed homo innovabitur. Ergo et mundus innovabitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 arg. 7
Praeterea, omne animal diligit sibi simile, Eccli. 13, (19): ex quo patet quod similitudo est ratio amoris. Sed homo habet aliquam similitudinem cum universo: unde minor mundus dicitur. Ergo homo universum diligit naturaliter. Ergo et eius bonum concupiscit. Et ita, ut satisfiat hominis desiderio, debet etiam universum meliorari.
Praeterea, omne animal diligit sibi simile, Eccli. 13, (19): ex quo patet quod similitudo est ratio amoris. Sed homo habet aliquam similitudinem cum universo: unde minor mundus dicitur. Ergo homo universum diligit naturaliter. Ergo et eius bonum concupiscit. Et ita, ut satisfiat hominis desiderio, debet etiam universum meliorari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod omnia corporalia propter hominem facta esse creduntur: unde et omnia dicuntur ei subiecta. Serviunt autem homini dupliciter: uno modo, ad sustentationem corporalis vitae; alio modo, ad profectum cognitionis divinae, inquantum homo per ea quae facta sunt invisibilia Dei conspicit, ut dicitur Rom. I, (20). Primo ergo ministerio creaturarum homo glorificatus nullo modo indigebit: cum eius corpus omnino incorruptibile sit futurum, divina virtute id faciente per animam, quam immediate glorificat.
Secundo etiam ministerio non indigebit homo quantum ad cognitionem intellectivam: quia tali cognitione Deum sancti videbunt immediate per essentiam. Sed ad hanc visionem essentiae oculus carnis attingere non poterit. Et ideo, ut ei etiam solatium sibi congruens de visione divinitatis praebeatur, inspiciet divinitatem in suis effectibus corporalibus, in quibus manifesta indicia divinae maiestatis apparebunt: et praecipue in carne Christi, et post hoc in corporibus beatorum, et deinceps in omnibus aliis corporibus. Et ideo oportebit ut etiam alia corpora maiorem influentiam a divina bonitate suscipiant: non tamen speciem variantem, sed addentem cuiusdam gloriae perfectionem. Et haec erit mundi innovatio. Unde simul mundus innovabitur et homo glorificabitur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Salomon ibi loquitur de cursu naturalium. Quod patet ex hoc quod subditur, nihil sub sole novum. Cum enim sol circulariter moveatur, oportet ea quae solis virtuti subsunt, circulationem aliquam habere, quae consistit in hoc quod illa quae priora fuerunt, iterum redeunt specie eadem numero diversa: ut dicitur in fine libri de Generatione. Ea vero quae ad statum gloriae pertinent soli non subsunt.
Ad primum ergo dicendum quod Salomon ibi loquitur de cursu naturalium. Quod patet ex hoc quod subditur, nihil sub sole novum. Cum enim sol circulariter moveatur, oportet ea quae solis virtuti subsunt, circulationem aliquam habere, quae consistit in hoc quod illa quae priora fuerunt, iterum redeunt specie eadem numero diversa: ut dicitur in fine libri de Generatione. Ea vero quae ad statum gloriae pertinent soli non subsunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod illa ratio procedit de alteratione naturali, quae habet agens naturale, quod ex necessitate naturae agit: non enim potest tale agens variam dispositionem inducere nisi ipsum alio et alio modo se habeat. Sed ea quae divinitus fiunt, procedunt ex libertate voluntatis. Unde sine aliqua immutatione Dei volentis potest nunc haec nunc illa dispositio ab ipso in universo existere. Et sic ista innovatio non reducitur in aliquod principium motum, sed in principium immobile, scilicet Deum.
Ad secundum dicendum quod illa ratio procedit de alteratione naturali, quae habet agens naturale, quod ex necessitate naturae agit: non enim potest tale agens variam dispositionem inducere nisi ipsum alio et alio modo se habeat. Sed ea quae divinitus fiunt, procedunt ex libertate voluntatis. Unde sine aliqua immutatione Dei volentis potest nunc haec nunc illa dispositio ab ipso in universo existere. Et sic ista innovatio non reducitur in aliquod principium motum, sed in principium immobile, scilicet Deum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod pro tanto dicitur Deus die septimo a novis creaturis condendis cessasse, quia nihil postea factum est quod prius non praecesserit in aliqua similitudine secundum genus vel speciem, vel ad minus sicut in principio seminali, vel etiam sicut in potentia obedientiali. Dico ergo quod novitas mundi futura praecessit quidem in operibus sex dierum in quadam remota similitudine, scilicet in gloria et in gratia angelorum. Praecessit etiam in potentia obedientiae, quae creaturae tunc est indita ad talem novitatem suscipiendam a Deo agente.
Ad tertium dicendum quod pro tanto dicitur Deus die septimo a novis creaturis condendis cessasse, quia nihil postea factum est quod prius non praecesserit in aliqua similitudine secundum genus vel speciem, vel ad minus sicut in principio seminali, vel etiam sicut in potentia obedientiali. Dico ergo quod novitas mundi futura praecessit quidem in operibus sex dierum in quadam remota similitudine, scilicet in gloria et in gratia angelorum. Praecessit etiam in potentia obedientiae, quae creaturae tunc est indita ad talem novitatem suscipiendam a Deo agente.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod illa dispositio novitatis non erit naturalis, nec contra naturam: sed erit supra naturam, sicut gratia et gloria sunt supra animae naturam. Et erit a perpetuo agente, quod eam perpetuo conservabit.
Ad quartum dicendum quod illa dispositio novitatis non erit naturalis, nec contra naturam: sed erit supra naturam, sicut gratia et gloria sunt supra animae naturam. Et erit a perpetuo agente, quod eam perpetuo conservabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod, quamvis corpora insensibilia non meruerint illam gloriam, proprie loquendo; homo tamen meruit ut illa gloria toti universo conferretur, inquantum hoc cedit in augmentum gloriae hominis; sicut aliquis homo meretur ut ornatioribus vestibus induatur, quem tamen ornatum ipsa vestis nullo modo meretur.
Ad quintum dicendum quod, quamvis corpora insensibilia non meruerint illam gloriam, proprie loquendo; homo tamen meruit ut illa gloria toti universo conferretur, inquantum hoc cedit in augmentum gloriae hominis; sicut aliquis homo meretur ut ornatioribus vestibus induatur, quem tamen ornatum ipsa vestis nullo modo meretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum motus corporum caelestium in illa mundi innovatione cessaturus sit
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 91 a. 3 arg. 2
suppl q. 91 a. 3 arg. 4
suppl q. 91 a. 3 s. c. 1
suppl q. 97 a. 7 co.[t:suppl q. 91 a. 3 arg. 2][t:suppl q. 91 a. 3 arg. 4][t:suppl q. 91 a. 3 s. c. 1][t:suppl q. 97 a. 7 co.]
Suppl q. 91 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod motus corporum caelestium in illa mundi innovatione non cessabit. Quia Genes. 8, (22) dicitur: Cunctis diebus terrae frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies, non requiescent. Sed nox et dies, et hiems et aestas, efficiuntur per motum solis. Ergo nunquam motus solis cessabit.
suppl q. 91 a. 3 arg. 2
suppl q. 91 a. 3 arg. 4
suppl q. 91 a. 3 s. c. 1
suppl q. 97 a. 7 co.[t:suppl q. 91 a. 3 arg. 2][t:suppl q. 91 a. 3 arg. 4][t:suppl q. 91 a. 3 s. c. 1][t:suppl q. 97 a. 7 co.]
Suppl q. 91 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod motus corporum caelestium in illa mundi innovatione non cessabit. Quia Genes. 8, (22) dicitur: Cunctis diebus terrae frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies, non requiescent. Sed nox et dies, et hiems et aestas, efficiuntur per motum solis. Ergo nunquam motus solis cessabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 2
Praeterea, Ierem. 31, (35–36) dicitur: haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare et sonant fluctus eius: Si steterint leges istae coram me, tunc et semen Israel nunquam deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. Sed semen Israel nunquam deficiet, sed in perpetuum permanebit. Ergo leges diei et noctis et fluctuum maris, quae ex motu caeli causantur, in perpetuum erunt. Ergo motus caeli nunquam cessabit.
Praeterea, Ierem. 31, (35–36) dicitur: haec dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare et sonant fluctus eius: Si steterint leges istae coram me, tunc et semen Israel nunquam deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus. Sed semen Israel nunquam deficiet, sed in perpetuum permanebit. Ergo leges diei et noctis et fluctuum maris, quae ex motu caeli causantur, in perpetuum erunt. Ergo motus caeli nunquam cessabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 3
Praeterea, substantia corporum caelestium semper erit. Sed frustra est ponere aliquid nisi ponatur illud propter quod est factum. Corpora autem caelestia ad hoc sunt facta ut dividant diem et noctem, et sint in signa et tempora, dies et annos, Genes. 1, (14): quod non possunt facere nisi per motum. Ergo motus eorum semper manebit: alias frustra illa corpora remanerent.
Praeterea, substantia corporum caelestium semper erit. Sed frustra est ponere aliquid nisi ponatur illud propter quod est factum. Corpora autem caelestia ad hoc sunt facta ut dividant diem et noctem, et sint in signa et tempora, dies et annos, Genes. 1, (14): quod non possunt facere nisi per motum. Ergo motus eorum semper manebit: alias frustra illa corpora remanerent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 4
Praeterea, in illa mundi innovatione totus mundus meliorabitur. Ergo nulli corpori remanenti auferetur quod est de sui perfectione. Sed motus est de perfectione corporis caelestis: quia, ut dicitur in II de Caelo et Mundo, illa corpora participant divinam bonitatem per motum. Ergo motus caeli non cessabit.
Praeterea, in illa mundi innovatione totus mundus meliorabitur. Ergo nulli corpori remanenti auferetur quod est de sui perfectione. Sed motus est de perfectione corporis caelestis: quia, ut dicitur in II de Caelo et Mundo, illa corpora participant divinam bonitatem per motum. Ergo motus caeli non cessabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 5
Praeterea, sol successive illuminat diversas partes mundi secundum quod circulariter movetur. Si ergo motus circularis caeli cesset, sequetur quod in aliqua superficie terrae erit perpetua obscuritas. Quod non convenit illi novitati.
Praeterea, sol successive illuminat diversas partes mundi secundum quod circulariter movetur. Si ergo motus circularis caeli cesset, sequetur quod in aliqua superficie terrae erit perpetua obscuritas. Quod non convenit illi novitati.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 6
Praeterea, si motus caeli cessaret, hoc non esset nisi inquantum motus aliquam imperfectionem in caelo ponit, utpote lassitudinis vel laboris. Quod non potest esse: cum motus ille sit naturalis, et caelestia corpora sint impassibilia; unde in suo motu non fatigantur, ut dicitur in II Caeli et Mundi. Ergo motus caeli nunquam cessabit.
Praeterea, si motus caeli cessaret, hoc non esset nisi inquantum motus aliquam imperfectionem in caelo ponit, utpote lassitudinis vel laboris. Quod non potest esse: cum motus ille sit naturalis, et caelestia corpora sint impassibilia; unde in suo motu non fatigantur, ut dicitur in II Caeli et Mundi. Ergo motus caeli nunquam cessabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 7
Praeterea, frustra est potentia quae non reducitur in actum. Sed in quocumque situ ponatur corpus caeli, est in potentia ad alium situm. Ergo, nisi reduceretur in actum, illa potentia frustra remaneret, et semper esset imperfecta. Sed non potest reduci in actum nisi per motum localem. Ergo semper movebitur.
Praeterea, frustra est potentia quae non reducitur in actum. Sed in quocumque situ ponatur corpus caeli, est in potentia ad alium situm. Ergo, nisi reduceretur in actum, illa potentia frustra remaneret, et semper esset imperfecta. Sed non potest reduci in actum nisi per motum localem. Ergo semper movebitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 8
Praeterea, illud quod se habet indifferenter ad plura, aut utrumque attribuetur ei, aut nullum. Sed sol indifferenter se habet ad hoc quod sit in oriente vel occidente: alias motus eius non esset uniformis per totum, quia ad locum ubi naturalius esset, velocius moveretur. Ergo vel neuter situs attribuetur soli, vel uterque. Sed nec uterque nec neuter potest ei attribui nisi successive: oportet enim, si quiescit, quod in aliquo situ quiescat. Ergo corpus solis in perpetuum movebitur. Et eadem ratione omnia alia corpora caelestia.
Praeterea, illud quod se habet indifferenter ad plura, aut utrumque attribuetur ei, aut nullum. Sed sol indifferenter se habet ad hoc quod sit in oriente vel occidente: alias motus eius non esset uniformis per totum, quia ad locum ubi naturalius esset, velocius moveretur. Ergo vel neuter situs attribuetur soli, vel uterque. Sed nec uterque nec neuter potest ei attribui nisi successive: oportet enim, si quiescit, quod in aliquo situ quiescat. Ergo corpus solis in perpetuum movebitur. Et eadem ratione omnia alia corpora caelestia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 9
Praeterea, motus caeli est causa temporis. Si ergo motus caeli deficiat, oportet tempus deficere. Quod si deficeret, oportet quod deficeret in instanti. Definitio autem instantis est, in VIII Physic., quod est initium futuri et finis praeteriti. Et sic post ultimum instans temporis esset tempus. Quod est impossibile. Ergo motus caeli nunquam cessabit.
Praeterea, motus caeli est causa temporis. Si ergo motus caeli deficiat, oportet tempus deficere. Quod si deficeret, oportet quod deficeret in instanti. Definitio autem instantis est, in VIII Physic., quod est initium futuri et finis praeteriti. Et sic post ultimum instans temporis esset tempus. Quod est impossibile. Ergo motus caeli nunquam cessabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 10
Praeterea, gloria non tollit naturam. Sed motus caeli est ei naturalis. Ergo per gloriam ei non tollitur.
Praeterea, gloria non tollit naturam. Sed motus caeli est ei naturalis. Ergo per gloriam ei non tollitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Apoc. 10. (6), quod angelus qui apparuit iuravit per viventem in saecula quia tempus amplius non erit: scilicet postquam septimus angelus tuba cecinerit (v. 7), qua canente mortui resurgent, ut dicitur I Cor. 15, (52). Sed, si non est tempus, non est motus caeli. Ergo motus caeli cessabit.
Sed contra: Est quod dicitur Apoc. 10. (6), quod angelus qui apparuit iuravit per viventem in saecula quia tempus amplius non erit: scilicet postquam septimus angelus tuba cecinerit (v. 7), qua canente mortui resurgent, ut dicitur I Cor. 15, (52). Sed, si non est tempus, non est motus caeli. Ergo motus caeli cessabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 11
Praeterea, Isaiae 60 (20): non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur. Sed occasus solis et diminutio lunae ex motu caeli causatur. Ergo motus caeli quandoque cessabit.
Praeterea, Isaiae 60 (20): non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur. Sed occasus solis et diminutio lunae ex motu caeli causatur. Ergo motus caeli quandoque cessabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 12
Praeterea, ut probatur in II de Generat., motus caeli est propter continuam generationem in istis inferioribus. Sed generatio cessabit completo numero electorum. Ergo motus caeli cessabit.
Praeterea, ut probatur in II de Generat., motus caeli est propter continuam generationem in istis inferioribus. Sed generatio cessabit completo numero electorum. Ergo motus caeli cessabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 13
Praeterea, omnis motus est propter aliquem finem, ut dicitur in II Metaphys. Sed omnis motus qui est propter finem, habito fine quiescet. Ergo vel motus caeli nunquam consequetur finem suum, et sic esset frustra: vel aliquando quiescet.
Praeterea, omnis motus est propter aliquem finem, ut dicitur in II Metaphys. Sed omnis motus qui est propter finem, habito fine quiescet. Ergo vel motus caeli nunquam consequetur finem suum, et sic esset frustra: vel aliquando quiescet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 arg. 14
Praeterea, quies est nobilior quam motus: quia secundum hoc quod res sunt immobiles, Deo assimilantur, in quo est summa immobilitas. Sed corporum inferiorum motus terminatur naturaliter ad quietem. Ergo, cum corpora caelestia sint multo nobiliora, eorum motus naturaliter ad quietem terminabitur.
Praeterea, quies est nobilior quam motus: quia secundum hoc quod res sunt immobiles, Deo assimilantur, in quo est summa immobilitas. Sed corporum inferiorum motus terminatur naturaliter ad quietem. Ergo, cum corpora caelestia sint multo nobiliora, eorum motus naturaliter ad quietem terminabitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod circa istam quaestionem est triplex positio. Prima est philosophorum, qui dicunt quod motus caeli semper durabit. Sed hoc non est consonum fidei nostrae, quae ponit certum numerum electorum praefinitum a Deo; et sic oportet quod generatio non in perpetuum duret; et, eadem ratione, nec alia quae ad generationem hominum ordinantur, sicut est motus caeli et variationes elementorum.
Alii vero dicunt quod motus caeli cessabit secundum naturam. Sed hoc etiam est falsum. Quia omne corpus quod naturaliter quiescit et naturaliter movetur, habet locum in quo naturaliter quiescit, ad quem naturaliter movetur, et a quo non recedit nisi per violentiam. Nullus autem talis locus potest assignari corpori caelesti: quia non est magis naturalis soli accessus ad punctum orientis quam recessus ab eo. Unde vel motus eius non esset naturalis totaliter; vel motus eius non terminaretur naturaliter ad quietem.
Unde dicendum est, secundum alios, quod motus caeli cessabit in illa mundi innovatione, non quidem ex aliqua naturali causa, sed divina voluntate faciente. Corpus enim illud sicut et alia in ministerium hominis dupliciter facta sunt, ut prius dictum est. Altero autem horum ministeriorum homo post statum gloriae non indigebit, scilicet secundum quod corpora ei deserviunt ad sustentationem corporalis vitae. Hoc autem modo servit ei corpus caeleste per motum: inquantum per motum caeli multiplicatur genus humanum; et generantur plantae et animalia, quae usui hominum sunt necessaria; et etiam temperies in aere efficitur, conservans sanitatem. Unde, homine glorificato, motus caeli cessabit.
R: Q.. 91 A. 1[t:suppl q. 91 a. 1]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verba illa intelliguntur de terra secundum statum istum, in quo potest esse principium generationis et corruptionis plantarum. Quod patet ex hoc quod ibi dicitur, cunctis diebus terrae sementis ei messis. Et hoc simpliciter concedendum est, quod, quandiu terra erit sementibus et messibus apta, motus caeli non cessabit.
Ad primum ergo dicendum quod verba illa intelliguntur de terra secundum statum istum, in quo potest esse principium generationis et corruptionis plantarum. Quod patet ex hoc quod ibi dicitur, cunctis diebus terrae sementis ei messis. Et hoc simpliciter concedendum est, quod, quandiu terra erit sementibus et messibus apta, motus caeli non cessabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 2
Et similiter dicendum est ad secundum, quod Dominus loquitur ibi de duratione seminis Israel secundum praesentem statum. Quod patet ex hoc quod dicit, et semen Israel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus: vicissitudo enim dierum post illum statum non erit. Et ideo etiam leges de quibus fecerat mentionem, post istum statum non erunt.
Et similiter dicendum est ad secundum, quod Dominus loquitur ibi de duratione seminis Israel secundum praesentem statum. Quod patet ex hoc quod dicit, et semen Israel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus: vicissitudo enim dierum post illum statum non erit. Et ideo etiam leges de quibus fecerat mentionem, post istum statum non erunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod finis qui ibi assignatur corporibus caelestibus, est finis proximus: quia est proprius eorum actus. Sed iste actus ulterius ordinatur ad alium finem, scilicet ad ministerium humanum: ut patet per id quod habetur Deut. 4, (19): ne forte, oculis elevatis ad caelum, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et, errore deceptus, adores ea, quae creavit Dominus Deus, tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt. Et ideo magis debet sumi iudicium de corporibus caelestibus secundum ministerium hominum quam secundum finem in Genesi assignatum. Corpora autem caelestia per alium modum in ministerium hominis glorificati Cedent, sicut prius dictum est. Et ideo non sequitur quod frustra remaneant.
Ad tertium dicendum quod finis qui ibi assignatur corporibus caelestibus, est finis proximus: quia est proprius eorum actus. Sed iste actus ulterius ordinatur ad alium finem, scilicet ad ministerium humanum: ut patet per id quod habetur Deut. 4, (19): ne forte, oculis elevatis ad caelum, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et, errore deceptus, adores ea, quae creavit Dominus Deus, tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt. Et ideo magis debet sumi iudicium de corporibus caelestibus secundum ministerium hominum quam secundum finem in Genesi assignatum. Corpora autem caelestia per alium modum in ministerium hominis glorificati Cedent, sicut prius dictum est. Et ideo non sequitur quod frustra remaneant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod motus non est de perfectione corporis caelestis nisi inquantum per hoc est causa generationis in istis inferioribus; et secundum hoc etiam motus ille facit corpus caeleste participare divinam bonitatem per quandam similitudinem causalitatis. Non autem motus est de perfectione substantiae caeli, quae remanebit. Et ideo non sequitur quod, motu cessante, aliquid de perfectione caeli tollatur secundum quod remanebit.
Ad quartum dicendum quod motus non est de perfectione corporis caelestis nisi inquantum per hoc est causa generationis in istis inferioribus; et secundum hoc etiam motus ille facit corpus caeleste participare divinam bonitatem per quandam similitudinem causalitatis. Non autem motus est de perfectione substantiae caeli, quae remanebit. Et ideo non sequitur quod, motu cessante, aliquid de perfectione caeli tollatur secundum quod remanebit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod omnia corpora elementorum habebunt in semetipsis quandam gloriae claritatem. Unde quamvis aliqua superficies terrae non illuminetur a sole, nullo tamen modo remanebit ibi obscuritas.
Ad quintum dicendum quod omnia corpora elementorum habebunt in semetipsis quandam gloriae claritatem. Unde quamvis aliqua superficies terrae non illuminetur a sole, nullo tamen modo remanebit ibi obscuritas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 6
Ad sextum dicendum quod Rom. 8, super illud (v. 22), omnis creatura ingemiscit etc., dicit Glossa Ambrosii expresse quod omnia elementa, cum labore explent sua officia: sicut sol et luna non sine labore statuta sibi implent spatia. Quod est causa nostri. Unde quiescent, nobis assumptis. Labor autem ille, ut credo, non significat aliquam fatigationem vel passionem illis corporibus accidentem ex motu: cum motus ille sit naturalis, nihil habens de violentia adiunctum, ut probatur in I Caeli et Mundi. Sed labor ibi intelligitur defectus ab eo ad quod aliquid tendit. Unde, quia motus ille ordinatus est ex divina providentia ad complendum numerum electorum, illo incompleto, nondum assequitur illud ad quod ordinatus est: et ideo similitudinarie dicitur laborare, sicut homo qui non habet quod intendit. Et hic etiam defectus a caelo tolletur, impleto numero electorum.
Vel potest etiam referri ad desiderium futurae innovationis, quam ex divina dispositione expectat.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 7
Ad septimum dicendum quod in corpore caelesti non est aliqua potentia quae perficiatur per locum, vel quae facta sit propter hunc finem qui est esse in tali loco. Sed hoc modo se habet potentia ab ubi in corpore caelesti, sicut se habet potentia artificis ad hoc quod faciat diversas domus unius modi: quarum si unam faciat, non dicitur frustra potentiam habere. Et similiter, in quocumque situ ponatur corpus caeleste, potentia quae est in ipso ad ubi non remanebit incompleta nec frustra.
Ad septimum dicendum quod in corpore caelesti non est aliqua potentia quae perficiatur per locum, vel quae facta sit propter hunc finem qui est esse in tali loco. Sed hoc modo se habet potentia ab ubi in corpore caelesti, sicut se habet potentia artificis ad hoc quod faciat diversas domus unius modi: quarum si unam faciat, non dicitur frustra potentiam habere. Et similiter, in quocumque situ ponatur corpus caeleste, potentia quae est in ipso ad ubi non remanebit incompleta nec frustra.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 8
Ad octavum dicendum quod, quamvis corpus caeleste secundum suam naturam aequaliter se habeat ad omnem situm qui est ei possibilis, tamen, si comparetur ad ea quae sunt extra ipsum, non aequaliter se habet ad omnes situs, sed secundum unum situm nobilius disponitur respectu quorundam quam secundum alium: sicut quoad nos nobilius disponitur sol in die quam in nocte. Et ideo probabile est, cum tota innovatio mundi ad hominem ordinetur, quod caelum habeat in illa novitate nobilissimum situm qui est possibilis in respectu ad nostram habitabilem.
Vel, secundum quosdam, caelum quiescet in illo situ in quo factum fuit: alias aliqua revolutio caeli remaneret incompleta. Sed ista ratio non videtur conveniens. Quia, cum aliqua revolutio sit in caelo quae non finitur nisi in triginta sex millibus annorum, sequeretur quod tandiu mundus deberet durare. Quod non videtur probabile. Et praeterea, secundum hoc posset sciri quando mundus finiri deberet. Probabiliter enim colligitur ab astrologis in quo situ corpora caelestia sunt facta, considerato numero annorum qui computantur ab initio mundi. Et eodem modo posset sciri certus annorum numerus in quo ad dispositionem similem reverteretur. Tempus autem finis mundi ponitur esse ignotum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 9
Ad nonum dicendum quod tempus quandoque deficiet, motu caeli deficiente, nec illud nunc ultimum erit principium futuri. Dicta enim definitio non datur de nunc nisi secundum quod est continuans partes temporis: non secundum quod est terminans totum tempus.
Ad nonum dicendum quod tempus quandoque deficiet, motu caeli deficiente, nec illud nunc ultimum erit principium futuri. Dicta enim definitio non datur de nunc nisi secundum quod est continuans partes temporis: non secundum quod est terminans totum tempus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 10
Ad decimum dicendum quod motus caeli non dicitur naturalis quasi sit pars naturae, eo modo quo principia naturae naturalia dicuntur. Nec iterum hoc modo quod habeat principium activum in natura corporis, sed receptivum tantum: principium autem activum eius est in substantia spirituali, ut dicit Commentator, in principio Caeli et Mundi. Et ideo non est inconveniens si per novitatem gloriae motus ille tollatur: non enim, eo ablato, natura corporis caelestis variabitur.
Alias rationes concedimus: scilicet duas primas quae sunt ad oppositum, quia debito modo concludunt. Sed quia aliae duae videntur concludere quod motus caeli naturaliter cesset, ideo respondendum est ad eas.
Ad decimum dicendum quod motus caeli non dicitur naturalis quasi sit pars naturae, eo modo quo principia naturae naturalia dicuntur. Nec iterum hoc modo quod habeat principium activum in natura corporis, sed receptivum tantum: principium autem activum eius est in substantia spirituali, ut dicit Commentator, in principio Caeli et Mundi. Et ideo non est inconveniens si per novitatem gloriae motus ille tollatur: non enim, eo ablato, natura corporis caelestis variabitur.
Alias rationes concedimus: scilicet duas primas quae sunt ad oppositum, quia debito modo concludunt. Sed quia aliae duae videntur concludere quod motus caeli naturaliter cesset, ideo respondendum est ad eas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 11
Ad primam ergo earum dicendum quod motus cessat eo habito propter quod est, si illud sequatur motum, et non concomitetur ipsum. Illud autem propter quod est motus caelestis secundum philosophos, concomitatur motum: scilicet imitatio divinae bonitatis in causalitate quam habet super inferiora. Et ideo non oportet quod naturaliter motus ille cesset.
Ad primam ergo earum dicendum quod motus cessat eo habito propter quod est, si illud sequatur motum, et non concomitetur ipsum. Illud autem propter quod est motus caelestis secundum philosophos, concomitatur motum: scilicet imitatio divinae bonitatis in causalitate quam habet super inferiora. Et ideo non oportet quod naturaliter motus ille cesset.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 2 ad 12
Ad secundam rationem dicendum quod, quamvis immobilitas sit simpliciter nobilior quam motus, tamen motus in eo quod potest per motum consequi aliquam perfectam participationem divinae bonitatis, est nobilior quam quies in illo quod nullo modo per motum posset illam perfectionem consequi. Et ratione hac terra, quae est infimum corporum, est sine motu: quamvis ipse Deus, qui est nobilissimus rerum, sine motu sit, a quo corpora nobiliora moventur. Et inde est etiam quod motus corporum superiorum possent poni secundum viam naturae perpetui, nec unquam ad quietem terminari, quamvis motus inferiorum corporum ad quietem terminetur.
Ad secundam rationem dicendum quod, quamvis immobilitas sit simpliciter nobilior quam motus, tamen motus in eo quod potest per motum consequi aliquam perfectam participationem divinae bonitatis, est nobilior quam quies in illo quod nullo modo per motum posset illam perfectionem consequi. Et ratione hac terra, quae est infimum corporum, est sine motu: quamvis ipse Deus, qui est nobilissimus rerum, sine motu sit, a quo corpora nobiliora moventur. Et inde est etiam quod motus corporum superiorum possent poni secundum viam naturae perpetui, nec unquam ad quietem terminari, quamvis motus inferiorum corporum ad quietem terminetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum in corporibus caelestibus claritas augenda sit in illa innovatione
Suppl q. 91 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in corporibus caelestibus claritas non augeatur in illa innovatione. Innovatio enim in corporibus superioribus erit per ignem purgantem. Sed ignis purgans nunquam pertingit ad corpora caelestia. Ergo corpora caelestia non innovabuntur per maioris claritatis perceptionem.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in corporibus caelestibus claritas non augeatur in illa innovatione. Innovatio enim in corporibus superioribus erit per ignem purgantem. Sed ignis purgans nunquam pertingit ad corpora caelestia. Ergo corpora caelestia non innovabuntur per maioris claritatis perceptionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 arg. 2
Praeterea, sicut corpora caelestia per motum sunt causa generationis in istis inferioribus, ita et per lucem. Sed, cessante generatione, cessabit motus, ut dictum est. Ergo similiter cessabit lux caelestium corporum, magis quam augeatur.
R: Q.. 91 A. 2[t:suppl q. 91 a. 2]
Praeterea, sicut corpora caelestia per motum sunt causa generationis in istis inferioribus, ita et per lucem. Sed, cessante generatione, cessabit motus, ut dictum est. Ergo similiter cessabit lux caelestium corporum, magis quam augeatur.
R: Q.. 91 A. 2[t:suppl q. 91 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 arg. 3
Praeterea, si, innovato homine, corpora caelestia innoventur, oportet quod, eo deteriorato, fiant deteriorata. Sed hoc non videtur probabile: cum illa corpora sint invariabilia quantum ad eorum substantiam. Ergo nec, innovato homine, innovabuntur.
Praeterea, si, innovato homine, corpora caelestia innoventur, oportet quod, eo deteriorato, fiant deteriorata. Sed hoc non videtur probabile: cum illa corpora sint invariabilia quantum ad eorum substantiam. Ergo nec, innovato homine, innovabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 arg. 4
Praeterea, si tunc deteriorata fuerint, oportet quod tantum deteriorata fuerint quantum dicuntur esse melioranda in hominis innovatione. Sed dicitur Isaiae 30, (26) quod tunc erit lux lunae sicut lux solis. Ergo et in primo statu ante peccatum luna lucebat quantum nunc lucet sol. Ergo, quandocumque luna erat super terram, faciebat diem sicut nunc sol. Et hoc manifeste apparet esse falsum per id quod dicitur Genes. 1, (16), quod luna facta est ut praeesset nocti. Ergo, homine peccante, non sunt caelestia corpora diminuta lumine. Et. ita nec eorum lumen augebitur, ut videtur, in hominis glorificatione.
R: Q.. 91 A. 2[t:suppl q. 91 a. 2]
Praeterea, si tunc deteriorata fuerint, oportet quod tantum deteriorata fuerint quantum dicuntur esse melioranda in hominis innovatione. Sed dicitur Isaiae 30, (26) quod tunc erit lux lunae sicut lux solis. Ergo et in primo statu ante peccatum luna lucebat quantum nunc lucet sol. Ergo, quandocumque luna erat super terram, faciebat diem sicut nunc sol. Et hoc manifeste apparet esse falsum per id quod dicitur Genes. 1, (16), quod luna facta est ut praeesset nocti. Ergo, homine peccante, non sunt caelestia corpora diminuta lumine. Et. ita nec eorum lumen augebitur, ut videtur, in hominis glorificatione.
R: Q.. 91 A. 2[t:suppl q. 91 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 arg. 5
Praeterea, claritas corporum caelestium ordinatur ad usum hominum, sicut et aliae creaturae. Sed post resurrectionem claritas solis non cedet in hominis usum: dicitur enim Isaiae 60, (19): non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te; et Apoc. 21, (23): civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea. Ergo eorum claritas non augebitur.
Praeterea, claritas corporum caelestium ordinatur ad usum hominum, sicut et aliae creaturae. Sed post resurrectionem claritas solis non cedet in hominis usum: dicitur enim Isaiae 60, (19): non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te; et Apoc. 21, (23): civitas illa non eget sole neque luna ut luceant in ea. Ergo eorum claritas non augebitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 arg. 6
Praeterea, non esset sapiens artifex qui maxima instrumenta faceret ad aliquod modicum artificium construendum. Sed homo est quoddam minimum comparatione caelestium corporum, quae sua ingenti magnitudine quasi incomparabiliter hominis quantitatem excedunt: immo etiam totius terrae, quae se habet ad caelum ut punctum ad sphaeram, ut astrologi dicunt. Cum ergo Deus sit sapientissimus, non videtur quod finis creationis caeli sit homo. Et ita non videtur quod, eo peccante, caelum deterioratum sit; nec, eo glorificato, melioretur.
Praeterea, non esset sapiens artifex qui maxima instrumenta faceret ad aliquod modicum artificium construendum. Sed homo est quoddam minimum comparatione caelestium corporum, quae sua ingenti magnitudine quasi incomparabiliter hominis quantitatem excedunt: immo etiam totius terrae, quae se habet ad caelum ut punctum ad sphaeram, ut astrologi dicunt. Cum ergo Deus sit sapientissimus, non videtur quod finis creationis caeli sit homo. Et ita non videtur quod, eo peccante, caelum deterioratum sit; nec, eo glorificato, melioretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Isaiae 30, (26): erit lux lunae sicut lux solis, et dux solis septempliciter.
R: Q.. 91 A. 2[t:suppl q. 91 a. 2]
Sed contra: Est quod dicitur Isaiae 30, (26): erit lux lunae sicut lux solis, et dux solis septempliciter.
R: Q.. 91 A. 2[t:suppl q. 91 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 arg. 7
Praeterea, totus mundus innovabitur in melius. Sed caelum est nobilior pars mundi: corporalis. Ergo in melius mutabitur. Sed hoc non potest esse nisi maiori claritate resplendeat. Ergo crescet eius claritas.
Praeterea, totus mundus innovabitur in melius. Sed caelum est nobilior pars mundi: corporalis. Ergo in melius mutabitur. Sed hoc non potest esse nisi maiori claritate resplendeat. Ergo crescet eius claritas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 arg. 8
Praeterea, omnis creatura quae ingemiscit et parturit, expectat revelationem gloriae futurae filiorum Dei, ut dicitur Rom. 8, (19, 22). Sed etiam corpora caelestia sunt huiusmodi, ut ibidem dicit Glossa. Ergo expectant gloriam sanctorum. Sed non expectarent nisi ex hoc eis aliquid accresceret. Ergo claritas eis per hoc accrescet, qua praecipue decorantur.
Praeterea, omnis creatura quae ingemiscit et parturit, expectat revelationem gloriae futurae filiorum Dei, ut dicitur Rom. 8, (19, 22). Sed etiam corpora caelestia sunt huiusmodi, ut ibidem dicit Glossa. Ergo expectant gloriam sanctorum. Sed non expectarent nisi ex hoc eis aliquid accresceret. Ergo claritas eis per hoc accrescet, qua praecipue decorantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod ad hoc innovatio mundi ordinatur ut in mundo innovato manifestis indiciis quasi sensibiliter Deus ab homine videatur. Creatura autem praecipue in Dei cognitionem ducit sua specie et decore, quae manifestant sapientiam facientis et gubernantis: unde dicitur Sap. 13, (5): a magnitudine speciei cognoscibiliter poterat videri Creator eorum. Pulchritudo autem Caelestium corporum praecipue consistit in luce: unde Eccli. 43, (10) dicitur: species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. Et ideo praecipue quantum ad claritatem corpora caelestia meliorabuntur. Quantitas autem et modus meliorationis illi soli cognita est qui erit meliorationis Auctor.
Respondeo dicendum quod ad hoc innovatio mundi ordinatur ut in mundo innovato manifestis indiciis quasi sensibiliter Deus ab homine videatur. Creatura autem praecipue in Dei cognitionem ducit sua specie et decore, quae manifestant sapientiam facientis et gubernantis: unde dicitur Sap. 13, (5): a magnitudine speciei cognoscibiliter poterat videri Creator eorum. Pulchritudo autem Caelestium corporum praecipue consistit in luce: unde Eccli. 43, (10) dicitur: species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. Et ideo praecipue quantum ad claritatem corpora caelestia meliorabuntur. Quantitas autem et modus meliorationis illi soli cognita est qui erit meliorationis Auctor.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ignis purgans non causabit innovationis formam, sed disponet tantum ad eam, purgando a foeditate peccati, et ab impuritate commixtionis, quae in corporibus caelestibus non invenitur. Ideo, quamvis corpora caelestia per ignem non sint purganda, sunt tamen divinitus innovanda.
Ad primum ergo dicendum quod ignis purgans non causabit innovationis formam, sed disponet tantum ad eam, purgando a foeditate peccati, et ab impuritate commixtionis, quae in corporibus caelestibus non invenitur. Ideo, quamvis corpora caelestia per ignem non sint purganda, sunt tamen divinitus innovanda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod motus non importat aliquam perfectionem in eo quod movetur secundum quod in se consideratur, cum sit actus imperfecti: quamvis possit pertinere ad perfectionem corporis inquantum est causa alicuius. Sed lux pertinet ad perfectionem corporis lucentis etiam in substantia sua considerati. Et ideo, postquam corpus caeleste desinet esse causa generationis, non remanebit motus, sed remanebit claritas eius.
Ad secundum dicendum quod motus non importat aliquam perfectionem in eo quod movetur secundum quod in se consideratur, cum sit actus imperfecti: quamvis possit pertinere ad perfectionem corporis inquantum est causa alicuius. Sed lux pertinet ad perfectionem corporis lucentis etiam in substantia sua considerati. Et ideo, postquam corpus caeleste desinet esse causa generationis, non remanebit motus, sed remanebit claritas eius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod super illud Isaiae 30, (26), erit lux lunae sicut lux solis, dicit Glossa: omnia propter hominem facta in eius lapsu peiorata sunt, et sol et luna suo lumine minorata. Quae quidem minoratio a quibusdam intelligitur secundum realem minorationem luminis. Nec obstat quod corpora caelestia secundum naturam sunt invariabilia: quia illa variatoi facta est a divina virtute.
Alii vero probabilius intelligunt, minorationem illam esse dicentes non secundum realem luminis defectum, sed quoad usum hominis, qui non tantum beneficium ex lumine corporum caelestium post peccatum consecutus est quantum ante fuisset: per quem etiam modum dicitur Genes. 3, (17–18): maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi; quae tamen etiam ante spinas et tribulos germinabat, sed non in hominis poenam.
Nec tamen sequitur, si lux caelestium corporum per essentiam minorata non est homine peccante, quod realiter non sit augenda in eius glorificatione. Quia peccatum hominis non immutavit statum universi: cum etiam homo prius et post animalem vitam habuerat, quae motu et generatione corporalis creaturae indiget. Sed glorificatio hominis statum totius corporalis creaturae immutabit, ut dictum est. Et ideo non est simile.
R: Q.. 76[t:suppl q. 76]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod minoratio illa, ut probabilius aestimatur, non fuit secundum substantiam, sed secundum effectum. Unde non sequitur quod luna existens super terram diem fecisset: sed quod tantum commodum ex lumine lunae homo habuisset sicut nunc habet ex lumine solis. Sed post resurrectionem, quando lux lunae augebitur secundum rei veritatem, non erit alicubi nox super terram (sed solum in centro terrae, ubi erit infernus): quia tunc, ut dicitur, luna lucebit quantum lucet nunc sol; sol autem in septuplum quam modo luceat; corpora autem beatorum septies magis sole (quamvis hoc non sit aliqua auctoritate vel ratione probatum).
Ad quartum dicendum quod minoratio illa, ut probabilius aestimatur, non fuit secundum substantiam, sed secundum effectum. Unde non sequitur quod luna existens super terram diem fecisset: sed quod tantum commodum ex lumine lunae homo habuisset sicut nunc habet ex lumine solis. Sed post resurrectionem, quando lux lunae augebitur secundum rei veritatem, non erit alicubi nox super terram (sed solum in centro terrae, ubi erit infernus): quia tunc, ut dicitur, luna lucebit quantum lucet nunc sol; sol autem in septuplum quam modo luceat; corpora autem beatorum septies magis sole (quamvis hoc non sit aliqua auctoritate vel ratione probatum).
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod aliquid potest cedere in usum hominis dupliciter. Uno modo, propter necessitatem. Et sic nulla creatura cedet in usum hominis: quia ex Deo plenam sufficientiam habebit. Et hoc significatur in auctoritate Apocalypsis inducta, quae dicit quod civitas illa non eget sole vel luna. Alius usus est ad maiorem perfectionem. Et sic homo aliis creaturis utetur: non tamen quasi necessariis ad perveniendum in finem, sicut nunc eis utitur.
Ad quintum dicendum quod aliquid potest cedere in usum hominis dupliciter. Uno modo, propter necessitatem. Et sic nulla creatura cedet in usum hominis: quia ex Deo plenam sufficientiam habebit. Et hoc significatur in auctoritate Apocalypsis inducta, quae dicit quod civitas illa non eget sole vel luna. Alius usus est ad maiorem perfectionem. Et sic homo aliis creaturis utetur: non tamen quasi necessariis ad perveniendum in finem, sicut nunc eis utitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 3 ad 6
Ad sextum dicendum quod ratio illa est Rabbi Moysi, qui omninq improbare nititur mundum propter hominem esse factum. Unde hoc quod in veteri Testamento de innovatione mundi legitur, sicut patet in auctoritatibus Isaiae inductis, dicit esse metaphorice dictum: ut, sicut alicui dicitur obtenebrari sol quando in magnam tristitiam incidit, ut nesciat quid faciat, qui etiam modus loquendi consuetus est in Scriptura; ita etiam e contrario dicitur ei sol magis lucere et totus mundus innovari quando ex statu tristitiae, in maximam exultationem convertitur.
Sed hoc dissonat ab auctoritatibus et expositionibus Sanctorum. Unde rationi illi inductae hoc modo respondendum est, quod, quamvis corpora caelestia maxime excedant corpus hominis, tamen multo plus excedit anima rationalis corpora caelestia quam ipsa excedant corpus humanum. Unde non est inconveniens si corpora caelestia propter hominem esse facta dicantur: non tamen sicut propter principalem finem, quia principalis finis omnium Deus est.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum elementa innovanda sint per receptionem alicuius claritatis
Suppl q. 91 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod elementa non innovabuntur per receptionem alicuius claritatis. Sicut enim lux est qualitas corporis caelestis propria, ita calidum et frigidum, humidum et siccum, sunt qualitates elementorum. Ergo, sicut caelum innovatur per augmentum claritatis, ita debent innovari elementa per augmentum qualitatum activarum et passivarum.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod elementa non innovabuntur per receptionem alicuius claritatis. Sicut enim lux est qualitas corporis caelestis propria, ita calidum et frigidum, humidum et siccum, sunt qualitates elementorum. Ergo, sicut caelum innovatur per augmentum claritatis, ita debent innovari elementa per augmentum qualitatum activarum et passivarum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 arg. 2
Praeterea, rarum et densum sunt propriae qualitates elementorum, quas elementa in illa innovatione non amittent. Sed raritas et densitas elementorum resistere videntur claritati: cum corpus clarum oporteat condensatum esse; unde raritas aeris non videtur quod possit claritatem pati. Et similiter nec densitas terrae, quae pervietatem tollit. Ergo non potest esse quod elementa innoventur per alicuius claritatis additionem.
Praeterea, rarum et densum sunt propriae qualitates elementorum, quas elementa in illa innovatione non amittent. Sed raritas et densitas elementorum resistere videntur claritati: cum corpus clarum oporteat condensatum esse; unde raritas aeris non videtur quod possit claritatem pati. Et similiter nec densitas terrae, quae pervietatem tollit. Ergo non potest esse quod elementa innoventur per alicuius claritatis additionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 arg. 3
Praeterea, constat quod damnati erunt in terra. Sed ipsi erunt in tenebris, non solum interioribus, sed etiam exterioribus. Ergo terra non dotabitur claritate in illa innovatione. Et eadem ratione nec alia elementa.
Praeterea, constat quod damnati erunt in terra. Sed ipsi erunt in tenebris, non solum interioribus, sed etiam exterioribus. Ergo terra non dotabitur claritate in illa innovatione. Et eadem ratione nec alia elementa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 arg. 4
Praeterea, multiplicatio claritatis in elementis multiplicat calorem. Si igitur in illa innovatione erit maior claritas elementorum quam nunc sit, erit etiam per consequens maior caliditas. Et sic videtur quod transmutabuntur a suis naturalibus qualitatibus, quae sunt eis secundum certam mensuram. Quod est absurdum.
Praeterea, multiplicatio claritatis in elementis multiplicat calorem. Si igitur in illa innovatione erit maior claritas elementorum quam nunc sit, erit etiam per consequens maior caliditas. Et sic videtur quod transmutabuntur a suis naturalibus qualitatibus, quae sunt eis secundum certam mensuram. Quod est absurdum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 arg. 5
Praeterea, bonum universi, quod consistit in ordine et harmonia, dignius est quam bonum alicuius naturae singularis. Sed, si una creatura efficiatur melior, tollitur bonum universi: quia non remanebit eadem harmonia. Ergo, si corpora elementaria, quae secundum gradum suae naturae quem tenent in universo, claritatis debent esse expertia, claritatem recipiant, magis ex hoc deperiet perfectio universi quam accrescet.
Praeterea, bonum universi, quod consistit in ordine et harmonia, dignius est quam bonum alicuius naturae singularis. Sed, si una creatura efficiatur melior, tollitur bonum universi: quia non remanebit eadem harmonia. Ergo, si corpora elementaria, quae secundum gradum suae naturae quem tenent in universo, claritatis debent esse expertia, claritatem recipiant, magis ex hoc deperiet perfectio universi quam accrescet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Apoc. 21, (1): vidi caelum novum ei terram novam: Sed caelum innovabitur per maiorem claritatem. Ergo et terra. Et similiter alia elementa.
Sed contra: Est quod dicitur Apoc. 21, (1): vidi caelum novum ei terram novam: Sed caelum innovabitur per maiorem claritatem. Ergo et terra. Et similiter alia elementa.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 arg. 6
Praeterea, corpora inferiora fuerunt in usum hominis sicut et superiora. Sed creatura corporalis remunerabitur propter ministerium quod homini exhibuit: ut videtur dicere Glossa Rom. 8, (22). Ergo etiam elementa clarificabuntur, sicut et alia corpora caelestia.
Praeterea, corpora inferiora fuerunt in usum hominis sicut et superiora. Sed creatura corporalis remunerabitur propter ministerium quod homini exhibuit: ut videtur dicere Glossa Rom. 8, (22). Ergo etiam elementa clarificabuntur, sicut et alia corpora caelestia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 arg. 7
Praeterea, corpus hominis est ex elementis compositum. Ergo partes elementorum quae sunt in corpore hominis, glorificato homine, glorificabuntur per receptionem claritatis. Sed eandem convenit esse dispositionem totius et partis. Ergo et ipsa elementa convenit claritate dotari.
Praeterea, corpus hominis est ex elementis compositum. Ergo partes elementorum quae sunt in corpore hominis, glorificato homine, glorificabuntur per receptionem claritatis. Sed eandem convenit esse dispositionem totius et partis. Ergo et ipsa elementa convenit claritate dotari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut est ordo caelestium spirituum ad spiritus terrenos, scilicet humanos, ita etiam est ordo caelestium corporum ad Corpora terrestria. Cum autem creatura corporalis sit facta propter spiritualem, et per eam regatur, oportet similiter disponi corporalia sicut et spiritualia disponuntur. In illa autem ultima rerum consummatione spiritus inferiores accipient proprietates superiorum spirituum: quia homines erunt sicut angeli in caelis, sicut dicitur Matth. 22, (30). Et hoc erit inquantum ad maximam perfectionem deveniet id secundum quod humanus spiritus cum angelico convenit. Unde etiam similiter, cum corpora inferiora cum caelestibus non communicent nisi in natura lucis et diaphani, ut dicitur in II de Anima, oportet corpora inferiora maxime perfici secundum claritatem. Unde omnia elementa claritate quadam vestientur. Non tamen aequaliter, sed secundum suum modum: terra enim, ut dicitur, erit in superficie exteriori pervia sicut vitrum, aqua sicut crystallus, aer ut caelum, ignis ut luminaria caeli.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod innovatio mundi ordinatur ad hoc quod homo etiam sensu in corporibus quodammodo per manifesta indicia divinitatem videat. Inter sensus autem nostros spiritualior est visus et subtilior. Et ideo quantum ad qualitates visivas, quarum principium est lux, oportet omnia corpora inferiora maxime meliorari. Qualitates autem elementares pertinent ad tactum, qui est maxime materialis: et earum excessus contrarietatis magis est contristativus quam delectativus. Excessus autem lucis erit delectabilis: cum contrarietatem non habeat nisi propter organi debilitatem, quae tunc non erit.
R: Q.. 91 A. 1[t:suppl q. 91 a. 1]
Ad primum ergo dicendum quod innovatio mundi ordinatur ad hoc quod homo etiam sensu in corporibus quodammodo per manifesta indicia divinitatem videat. Inter sensus autem nostros spiritualior est visus et subtilior. Et ideo quantum ad qualitates visivas, quarum principium est lux, oportet omnia corpora inferiora maxime meliorari. Qualitates autem elementares pertinent ad tactum, qui est maxime materialis: et earum excessus contrarietatis magis est contristativus quam delectativus. Excessus autem lucis erit delectabilis: cum contrarietatem non habeat nisi propter organi debilitatem, quae tunc non erit.
R: Q.. 91 A. 1[t:suppl q. 91 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod aer non erit clarus sicut radios proiiciens, sed sicut diaphanum illuminatum. Terra vero, quamvis ex natura sua opacitatem habeat propter defectum lucis, tamen ex divina virtute in sui superficie gloria claritatis vestietur, sine praeiudicio densitatis ipsius.
Ad secundum dicendum quod aer non erit clarus sicut radios proiiciens, sed sicut diaphanum illuminatum. Terra vero, quamvis ex natura sua opacitatem habeat propter defectum lucis, tamen ex divina virtute in sui superficie gloria claritatis vestietur, sine praeiudicio densitatis ipsius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod in loco inferni non erit terra glorificata per claritatem: sed loco huius gloriae habebit pars illa terrae spiritus rationales hominum et daemonum, qui quamvis ratione culpae sint infimi, tamen ex dignitate naturae sunt qualibet qualitate corporali superiores.
Vel dicendum quod, etiam si sit tota terra glorificata, nihilominus reprobi in tenebris exterioribus erunt: quia etiam ignis inferni, qui quantum ad aliquid eis lucebit, quantum ad aliud eis lucere non poterit.
Ad tertium dicendum quod in loco inferni non erit terra glorificata per claritatem: sed loco huius gloriae habebit pars illa terrae spiritus rationales hominum et daemonum, qui quamvis ratione culpae sint infimi, tamen ex dignitate naturae sunt qualibet qualitate corporali superiores.
Vel dicendum quod, etiam si sit tota terra glorificata, nihilominus reprobi in tenebris exterioribus erunt: quia etiam ignis inferni, qui quantum ad aliquid eis lucebit, quantum ad aliud eis lucere non poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod claritas illa erit inistis corporibus sicut est in corporibus caelestibus, in quibus caliditatem non causat: quia corpora ista tunc inalterabilia erunt, sicut modo sunt caelestia.
Ad quartum dicendum quod claritas illa erit inistis corporibus sicut est in corporibus caelestibus, in quibus caliditatem non causat: quia corpora ista tunc inalterabilia erunt, sicut modo sunt caelestia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod non tolletur propter meliorationem elementorum ordo universi. Quia etiam omnes aliae partes meliorabuntur: et sic remanebit eadem harmonia.
Ad quintum dicendum quod non tolletur propter meliorationem elementorum ordo universi. Quia etiam omnes aliae partes meliorabuntur: et sic remanebit eadem harmonia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum plantae et alia animalia remansura sint in illa innovatione
Suppl q. 91 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod plantae et alia animalia remaneant in illa innovatione. Elementis enim non debet aliquid subtrahi quod ad eorum ornatum pertinet. Sed animalibus et plantis elementa ornari dicuntur. Ergo non auferentur in illa: innovatione
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod plantae et alia animalia remaneant in illa innovatione. Elementis enim non debet aliquid subtrahi quod ad eorum ornatum pertinet. Sed animalibus et plantis elementa ornari dicuntur. Ergo non auferentur in illa: innovatione
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 arg. 2
Praeterea, sicut elementa homini: servierunt, ita etiam animalia et plantae et corpora mineralia. Sed elementa propter praedictum ministerium glorificabuntur. Ergo et animalia et plantae et corpora mineralia glorificabuntur.
Praeterea, sicut elementa homini: servierunt, ita etiam animalia et plantae et corpora mineralia. Sed elementa propter praedictum ministerium glorificabuntur. Ergo et animalia et plantae et corpora mineralia glorificabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 arg. 3
Praeterea, universum remanebit imperfectum si aliquid quod est de perfectione eius auferatur. Sed species: animalium et plantarum et corporum mineralium sunt de perfectione universi. Cum ergo non debeat dici quod mundus in sua innovatione imperfectus remaneat, videtur quod oporteat dicere plantas et alia animalia remanere.
Praeterea, universum remanebit imperfectum si aliquid quod est de perfectione eius auferatur. Sed species: animalium et plantarum et corporum mineralium sunt de perfectione universi. Cum ergo non debeat dici quod mundus in sua innovatione imperfectus remaneat, videtur quod oporteat dicere plantas et alia animalia remanere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 arg. 4
Praeterea, animalia et plantae habent nobiliorem formam quam ipsa elementa. Sed mundus in illa finali innovatione in melius mutabitur. Ergo magis debent remanere animalia et plantae quam elementa: cum sint nobiliora.
Praeterea, animalia et plantae habent nobiliorem formam quam ipsa elementa. Sed mundus in illa finali innovatione in melius mutabitur. Ergo magis debent remanere animalia et plantae quam elementa: cum sint nobiliora.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 arg. 5
Praeterea, inconveniens est dicere quod naturalis appetitus frustretur. Sed secundum naturalem appetitum animalia et plantae appetunt esse perpetua, etsi non secundum individuum, saltem secundum speciem: et. ad hoc ordinatur eorum generatio continua, ut in II de Generat. dicitur. Ergo inconveniens est dicere quod istae species aliquando deficiant.
Praeterea, inconveniens est dicere quod naturalis appetitus frustretur. Sed secundum naturalem appetitum animalia et plantae appetunt esse perpetua, etsi non secundum individuum, saltem secundum speciem: et. ad hoc ordinatur eorum generatio continua, ut in II de Generat. dicitur. Ergo inconveniens est dicere quod istae species aliquando deficiant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 s. c. 1
Sed contra, si plantae et animalia remanebunt, aut omnia aut quaedam. Si omnia, oportebit etiam animalia bruta quae prius fuerunt mortua, resurgere, sicut et homines resurgent. Quod dici non potest: quia, cum forma eorum in nihilum cedat, non potest eadem numero resumi. Si autem non omnia, sed quaedam: cum non sit maior ratio de uno quam de alio quod in perpetuum maneat, videtur quod nullum eorum in perpetuum manebit. Sed quidquid remanebit post mundi innovationem, in perpetuum erit, generatione et corruptione cessante. Ergo plantae et animalia penitus post mundi innovationem non erunt.
Sed contra, si plantae et animalia remanebunt, aut omnia aut quaedam. Si omnia, oportebit etiam animalia bruta quae prius fuerunt mortua, resurgere, sicut et homines resurgent. Quod dici non potest: quia, cum forma eorum in nihilum cedat, non potest eadem numero resumi. Si autem non omnia, sed quaedam: cum non sit maior ratio de uno quam de alio quod in perpetuum maneat, videtur quod nullum eorum in perpetuum manebit. Sed quidquid remanebit post mundi innovationem, in perpetuum erit, generatione et corruptione cessante. Ergo plantae et animalia penitus post mundi innovationem non erunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 arg. 6
Praeterea, secundum Philosophum, in II de Generat., in animalibus et plantis et huiusmodi corruptibilibus, speciei perpetuitas non conservatur nisi ex continuatione motus caelestis. Sed tunc motus caelestis deficiet. Ergo non poterit perpetuitas in illis speciebus conservari.
Praeterea, secundum Philosophum, in II de Generat., in animalibus et plantis et huiusmodi corruptibilibus, speciei perpetuitas non conservatur nisi ex continuatione motus caelestis. Sed tunc motus caelestis deficiet. Ergo non poterit perpetuitas in illis speciebus conservari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 arg. 7
Praeterea, cessante fine, cessare debet id quod est ad finem. Sed animalia et plantae facta sunt ad animalem vitam hominis sustentandam: unde dicitur Genes. 9, (3): sicut olera virentia dedi vobis omnem carnem. Sed post illam innovationem animalis vita ini homine non erit. Ergo nec plantae nec animalia remanere debent.
Praeterea, cessante fine, cessare debet id quod est ad finem. Sed animalia et plantae facta sunt ad animalem vitam hominis sustentandam: unde dicitur Genes. 9, (3): sicut olera virentia dedi vobis omnem carnem. Sed post illam innovationem animalis vita ini homine non erit. Ergo nec plantae nec animalia remanere debent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, cum innovatio mundi propter hominem fiat, oportet quod innovationi hominis conformetur. Homo autem innovatus de statu corruptionis in incorruptionem transibit et perpetuae quietis: I Cor. 15, (53), oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Et ideo mundus hoc modo innovabitur ut, abiecta omni corruptione, perpetuo maneat in quiete. Unde ad illam innovationem nihil ordinari poterit nisi quod habet ordinem ad incorruptionem. Huiusmodi autem sunt corpora caelestia, elementa et homines. Corpora autem caelestia secundum sui naturam incorruptibilia sunt et secundum totum et secundum partes. Elementa vero sunt corruptibilia quidem secundum partes, sed incorruptibilia secundum totum. Homines vero corrumpuntur et secundum totum et secundum partes: sed hoc ex parte materiae, non ex parte formae, scilicet animae rationalis, quae post corruptionem hominis remanet incorrupta. Animalia vero bruta et plantae et mineralia, et omnia corpora mixta, corrumpuntur et secundum totum et secundum partem, et ex parte materiae, quae formam amittit, et ex parte formae, quae actu non manet. Et sic nullo modo habent ordinem ad incorruptionem. Unde in illa innovatione non manebunt, sed sola ea quae dicta sunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi corpora dicuntur esse ad ornatum elementorum inquantum virtutes activae et passivae generales quae sunt in elementis, ad speciales actiones contrahuntur. Et ideo sunt ad ornatum elementorum in statu actionis et passionis. Sed hic status in elementis non remanebit. Unde nec animalia nec plantas remanere oportet.
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi corpora dicuntur esse ad ornatum elementorum inquantum virtutes activae et passivae generales quae sunt in elementis, ad speciales actiones contrahuntur. Et ideo sunt ad ornatum elementorum in statu actionis et passionis. Sed hic status in elementis non remanebit. Unde nec animalia nec plantas remanere oportet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod nec animalia nec plantae nec alia corpora in ministrando homini aliquid meruerunt, cum libertate arbitrii careant, sed pro tanto dicuntur quaedam corpora remunerari, quia homo meruit ut illa innovarentur quae ad innovationem ordinem habent.
Plantae autem et animalia non habent ordinem ad innovationem incorruptionis. Unde ex hoc homo non meruit ut illa innovarentur: quia nullus potest alteri mereri nisi id cuius est capax, nec etiam sibi ipsi. Unde, etiam dato quod animalia bruta mererentur in ministerio hominis, non tamen essent innovanda.
Ad secundum dicendum quod nec animalia nec plantae nec alia corpora in ministrando homini aliquid meruerunt, cum libertate arbitrii careant, sed pro tanto dicuntur quaedam corpora remunerari, quia homo meruit ut illa innovarentur quae ad innovationem ordinem habent.
Plantae autem et animalia non habent ordinem ad innovationem incorruptionis. Unde ex hoc homo non meruit ut illa innovarentur: quia nullus potest alteri mereri nisi id cuius est capax, nec etiam sibi ipsi. Unde, etiam dato quod animalia bruta mererentur in ministerio hominis, non tamen essent innovanda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod, sicut perfectio hominis multipliciter assignatur, est enim perfectio naturae conditae et naturae glorificatae, ita etiam perfectio universi est duplex: una secundum statum huius mutabilitatis; altera secundum statum futurae novitatis. Plantae autem et animalia sunt de perfectione eius secundum statum istum: non autem secundum statum novitatis illius, cum ordinem ad eam non habeant.
Ad tertium dicendum quod, sicut perfectio hominis multipliciter assignatur, est enim perfectio naturae conditae et naturae glorificatae, ita etiam perfectio universi est duplex: una secundum statum huius mutabilitatis; altera secundum statum futurae novitatis. Plantae autem et animalia sunt de perfectione eius secundum statum istum: non autem secundum statum novitatis illius, cum ordinem ad eam non habeant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis animalia et plantae quantum ad quaedam alia sint nobiliora quam ipsa elementa, tamen quantum ad ordinem incorruptionis elementa sunt nobiliora, ut ex dictis patet.
R: Q.. 74 A. 1[t:suppl q. 74 a. 1]
Ad quartum dicendum quod, quamvis animalia et plantae quantum ad quaedam alia sint nobiliora quam ipsa elementa, tamen quantum ad ordinem incorruptionis elementa sunt nobiliora, ut ex dictis patet.
R: Q.. 74 A. 1[t:suppl q. 74 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 91 a. 5 ad 5
Ad quintum dicendum quod naturalis appetitus ad perpetuitatem quae inest animalibus et plantis, est accipiendus secundum ordinem ad motum caeli, ut scilicet tantum in esse permaneant quantum motus caeli durabit: non enim potest appetitus esse in effectu ut permaneat ultra causam suam. Et ideo si, cessante motu primi mobilis, plantae et animalia non remanent secundum speciem, non sequitur appetitum naturalem frustrari.
Ad quintum dicendum quod naturalis appetitus ad perpetuitatem quae inest animalibus et plantis, est accipiendus secundum ordinem ad motum caeli, ut scilicet tantum in esse permaneant quantum motus caeli durabit: non enim potest appetitus esse in effectu ut permaneat ultra causam suam. Et ideo si, cessante motu primi mobilis, plantae et animalia non remanent secundum speciem, non sequitur appetitum naturalem frustrari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 92: De visione divinae essentiae per comparationem ad beatos
Suppl q. 92 pr.
Consequenter considerandum est de his quae spectant ad beatos post iudicium generale. Et primo, de visione eorum respectu divinae essentiae, in qua eorum beatitudo principaliter consistit; secundo, de eorum beatitudine et eorum mansionibus; tertio, de modo quo se erga damnatos habebunt; quarto, de dotibus ipsorum, quae in beatitudine eorum continentur; quinto, de aureolis, quibus eorum beatitudo perficitur et decoratur.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum sancti videbunt Deum per essentiam.
Secundo: utrum videbunt eum oculo corporali.
Tertio: utrum, videndo eum, videant omnia quae Deus videt.
Consequenter considerandum est de his quae spectant ad beatos post iudicium generale. Et primo, de visione eorum respectu divinae essentiae, in qua eorum beatitudo principaliter consistit; secundo, de eorum beatitudine et eorum mansionibus; tertio, de modo quo se erga damnatos habebunt; quarto, de dotibus ipsorum, quae in beatitudine eorum continentur; quinto, de aureolis, quibus eorum beatitudo perficitur et decoratur.
Circa primum quaeruntur tria.
Primo: utrum sancti videbunt Deum per essentiam.
Secundo: utrum videbunt eum oculo corporali.
Tertio: utrum, videndo eum, videant omnia quae Deus videt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum intellectus humanus possit pervenire ad videndum Deum per essentiam
Suppl q. 92 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectus humanus non possit pervenire ad videndum Deum per essentiam. Quia Ioan. 1, (18) dicitur: Deum nemo vidit unquam. Et exponit Chrysostomus quod nec ipsae caelestes essentiae, ipsa dico Cherubim et Seraphim, ipsum ut est nunquam videre potuerunt. Sed hominibus non promittitur nisi aequalitas angelorum: Matth. 22, (30), erunt sicut angeli Dei in caelo: Ergo nec sancti in patria Deum per essentiam videbunt.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod intellectus humanus non possit pervenire ad videndum Deum per essentiam. Quia Ioan. 1, (18) dicitur: Deum nemo vidit unquam. Et exponit Chrysostomus quod nec ipsae caelestes essentiae, ipsa dico Cherubim et Seraphim, ipsum ut est nunquam videre potuerunt. Sed hominibus non promittitur nisi aequalitas angelorum: Matth. 22, (30), erunt sicut angeli Dei in caelo: Ergo nec sancti in patria Deum per essentiam videbunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 2
Praeterea, Dionysius sic argumentatur in 1 cap. de Div. Nom.: cognitio non est nisi exsistentium. Omne autem existens finitum est: cum sit in aliquo genere determinatum. Et sic Deus, cum infinitus sit, est super omnia exsistentia. Ergo eius non est cognitio, sed est super cognitionem.
Praeterea, Dionysius sic argumentatur in 1 cap. de Div. Nom.: cognitio non est nisi exsistentium. Omne autem existens finitum est: cum sit in aliquo genere determinatum. Et sic Deus, cum infinitus sit, est super omnia exsistentia. Ergo eius non est cognitio, sed est super cognitionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 3
Praeterea, Dionysius, in 1 cap. de Mystica Theologia, ostendit quod perfectissimus modus quo intellectus noster Deo coniungi potest, est inquantum coniungitur ei ut ignoto. Sed illud quod est visum per essentiam, non est ignotum. Ergo impossibile est quod intellectus noster per essentiam Deum videat.
Praeterea, Dionysius, in 1 cap. de Mystica Theologia, ostendit quod perfectissimus modus quo intellectus noster Deo coniungi potest, est inquantum coniungitur ei ut ignoto. Sed illud quod est visum per essentiam, non est ignotum. Ergo impossibile est quod intellectus noster per essentiam Deum videat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 4
Praeterea, Dionysius, in Epistola ad Caium Monachum, dicit quod superpositae Dei tenebrae, quas abundantiam lucis appellat, cooperiuntur omni lumini, et absconduntur omni cognitioni: et si aliquis videns Deum intellexit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quae sunt eius. Ergo nullus intellectus creatus poterit Deum per essentiam videre.
Praeterea, Dionysius, in Epistola ad Caium Monachum, dicit quod superpositae Dei tenebrae, quas abundantiam lucis appellat, cooperiuntur omni lumini, et absconduntur omni cognitioni: et si aliquis videns Deum intellexit quod vidit, non ipsum vidit, sed aliquid eorum quae sunt eius. Ergo nullus intellectus creatus poterit Deum per essentiam videre.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 5
Praeterea, sicut Dionysius dicit, in Epistola ad Hierotheum: invisibilis quidem Deus est existens propter excedentem claritatem. Sed claritas eius, sicut excedit intellectum hominis in via, ita excedit intellectum hominis in patria. Ergo, sicut est invisibilis in via, ita erit invisibilis in patria.
Praeterea, sicut Dionysius dicit, in Epistola ad Hierotheum: invisibilis quidem Deus est existens propter excedentem claritatem. Sed claritas eius, sicut excedit intellectum hominis in via, ita excedit intellectum hominis in patria. Ergo, sicut est invisibilis in via, ita erit invisibilis in patria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 6
Praeterea, cum intelligibile sit perfectio intellectus, oportet esse proportionem aliquam inter intelligibile et intellectum, visibile et visum. Sed non est accipere proportionem aliquam inter intellectum nostrum et essentiam divinam: cum in infinitum distent. Ergo intellectus noster non potest pertingere ad essentiam divinam videndam.
Praeterea, cum intelligibile sit perfectio intellectus, oportet esse proportionem aliquam inter intelligibile et intellectum, visibile et visum. Sed non est accipere proportionem aliquam inter intellectum nostrum et essentiam divinam: cum in infinitum distent. Ergo intellectus noster non potest pertingere ad essentiam divinam videndam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 7
Praeterea, plus distat Deus ab intellectu nostro quam intelligibile creatum a sensu. Sed sensus nullo modo potest pertingere ad creaturam spiritualem videndam. Ergo nec intellectus noster poterit pertingere ad videndam divinam essentiam.
Praeterea, plus distat Deus ab intellectu nostro quam intelligibile creatum a sensu. Sed sensus nullo modo potest pertingere ad creaturam spiritualem videndam. Ergo nec intellectus noster poterit pertingere ad videndam divinam essentiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 8
Praeterea, quandocumque intellectus intelligit aliquid in actu, oportet quod informetur per similitudinem intellecti, quae est principium intellectualis operationis in tale obiectum determinatae, sicut calor est principium calefactionis. Si ergo intellectus noster Deum intelligat, oportet quod fiat per aliquam similitudinem informantem ipsum intellectum. Hoc autem non potest esse ipsa divina essentia: quia formae et formati oportet esse unum esse; divina autem essentia ab intellectu nostro differt secundum essentiam et esse. Ergo oportet quod forma qua informatur intellectus noster intelligendo Deum, sit aliqua similitudo impressa a Deo in intellectum nostrum. Sed similitudo illa, cum sit quid creatum, non potest ducere in Dei cognitionem nisi sicut effectus in causam. Ergo impossibile est ut intellectus noster Deum videat nisi per effectum ipsius. Sed visio Dei quae est per effectus, non est visio Dei per essentiam. Ergo intellectus noster non poterit Deum per essentiam videre.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 9
Praeterea, divina essentia magis distat ab intellectu nostro quam quicumque angelus vel intelligentia. Sed, sicut dicit Avicenna, in sua Metaphysica, intelligentiam esse in nostro intellectu non est essentiam intelligentiae esse in intellectu (quia sic scientia quam de intelligentiis habemus, esset substantia et non accidens): sed hoc est impressionem intelligentiae esse in nostro intellectu. Ergo et Deus non est in intellectu nostro, ut intelligatur a nobis, nisi inquantum impressio eius est in intellectu. Sed illa impressio non potest ducere in cognitionem divinae essentiae: quia, cum in infinitum distet a divina essentia, degenerat in aliam speciem; multo amplius quam si species albi degeneraret in speciem nigri. Ergo, sicut ille in cuius visu species albi degenerat in speciem nigri propter indispositionem organi, non dicitur videre album; ita nec intellectus noster, qui solum per huiusmodi impressionem Deum intelligit, eum per essentiam poterit videre.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 10
Praeterea, in rebus separatis a materia idem est intelligens, et quod intelligitur: ut patet in III de Anima. Sed Deus est maxime a materia separatus. Cum ergo intellectus qui est creatus, non possit ad hoc pertingere ut fiat essentia increata, non poterit esse quod intellectus noster Deum per essentiam videat.
Praeterea, in rebus separatis a materia idem est intelligens, et quod intelligitur: ut patet in III de Anima. Sed Deus est maxime a materia separatus. Cum ergo intellectus qui est creatus, non possit ad hoc pertingere ut fiat essentia increata, non poterit esse quod intellectus noster Deum per essentiam videat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 11
Praeterea, omne illud quod videtur per essentiam, de eo scitur quid est. Sed de Deo intellectus noster non potest videre quid est, sed solum quid non est: sicut dicit Dionysius, et Damascenus. Ergo intellectus noster Deum per essentiam videre non potest.
Praeterea, omne illud quod videtur per essentiam, de eo scitur quid est. Sed de Deo intellectus noster non potest videre quid est, sed solum quid non est: sicut dicit Dionysius, et Damascenus. Ergo intellectus noster Deum per essentiam videre non potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 12
Praeterea, omne infinitum, inquantum infinitum, est ignotum. Sed Deus est modis omnibus infinitus. Ergo est omnino ignotus. Ergo per essentiam ab intellectu creato videri non poterit.
Praeterea, omne infinitum, inquantum infinitum, est ignotum. Sed Deus est modis omnibus infinitus. Ergo est omnino ignotus. Ergo per essentiam ab intellectu creato videri non poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 13
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Videndo Deo 10: Deus est natura invisibilis. Sed ea quae insunt Deo per naturam, non possunt aliter se habere. Ergo non potest esse quod per essentiam videatur.
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Videndo Deo 10: Deus est natura invisibilis. Sed ea quae insunt Deo per naturam, non possunt aliter se habere. Ergo non potest esse quod per essentiam videatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 14
Praeterea, omne quod alio modo est et alio modo videtur, non videtur secundum id quod est. Sed Deus alio modo est, et alio modo videtur a sanctis in patria: est enim per modum suum, sed videbitur a sanctis per modum eorum. Ergo non videbitur a sanctis secundum id quod est. Et sic non videbitur per essentiam.
Praeterea, omne quod alio modo est et alio modo videtur, non videtur secundum id quod est. Sed Deus alio modo est, et alio modo videtur a sanctis in patria: est enim per modum suum, sed videbitur a sanctis per modum eorum. Ergo non videbitur a sanctis secundum id quod est. Et sic non videbitur per essentiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 15
Praeterea, illud quod per medium videtur, non videtur per essentiam. Sed Deus in patria videbitur per medium, quod est lumen gloriae: ut patet in Psalmo (35, 10), in lumine tuo videbimus lumen. Ergo non videbitur per essentiam.
Praeterea, illud quod per medium videtur, non videtur per essentiam. Sed Deus in patria videbitur per medium, quod est lumen gloriae: ut patet in Psalmo (35, 10), in lumine tuo videbimus lumen. Ergo non videbitur per essentiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 16
Praeterea, Deus in patria videbitur facie ad faciem, ut dicitur I Cor. 13, (12). Sed hominem quem videmus facie ad faciem, videmus per similitudinem. Ergo Deus in patria videbitur per similitudinem. Et sic non per essentiam.
Praeterea, Deus in patria videbitur facie ad faciem, ut dicitur I Cor. 13, (12). Sed hominem quem videmus facie ad faciem, videmus per similitudinem. Ergo Deus in patria videbitur per similitudinem. Et sic non per essentiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 13, (12): videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Sed id quod videtur facie ad faciem, videtur per essentiam. Ergo Deus per essentiam videbitur a sanctis in patria.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 13, (12): videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem. Sed id quod videtur facie ad faciem, videtur per essentiam. Ergo Deus per essentiam videbitur a sanctis in patria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 17
Praeterea, I Ioan. 3,. (2): cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est. Ergo videbimus Deum per essentiam.
Praeterea, I Ioan. 3,. (2): cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est. Ergo videbimus Deum per essentiam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 18
Praeterea, I Cor. 15, super illud (v. 24), cum tradiderit regnum Deo et Patri, dicit. Glossa: ubi, scilicet in patria, essentia Patris et Filii et Spiritus Sancti videbitur: quod solum mundis cordibus dabitur, quae est summa beatitudo. Ergo beati Deum per essentiam videbunt.
Praeterea, I Cor. 15, super illud (v. 24), cum tradiderit regnum Deo et Patri, dicit. Glossa: ubi, scilicet in patria, essentia Patris et Filii et Spiritus Sancti videbitur: quod solum mundis cordibus dabitur, quae est summa beatitudo. Ergo beati Deum per essentiam videbunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 19
Praeterea, Ioan. 14, (21) dicitur: si quis diligit me, diligetur d Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Sed illud quod manifestatur, essentialiter videtur. Ergo Deus a sanctis in patria essentialiter videbitur.
Praeterea, Ioan. 14, (21) dicitur: si quis diligit me, diligetur d Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Sed illud quod manifestatur, essentialiter videtur. Ergo Deus a sanctis in patria essentialiter videbitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 20
Praeterea, Exod. 33, super illud (v. 20), non videbit me homo et vivet, Gregorius improbat opinionem illorum qui dicebant quod in illa regione beatitudinis Deus in claritate sua conspici potest, sed in natura videri non potest, quia aliud non est eius claritas et eius natura. Sed natura eius est essentia eius. Ergo videbitur per essentiam suam.
Praeterea, Exod. 33, super illud (v. 20), non videbit me homo et vivet, Gregorius improbat opinionem illorum qui dicebant quod in illa regione beatitudinis Deus in claritate sua conspici potest, sed in natura videri non potest, quia aliud non est eius claritas et eius natura. Sed natura eius est essentia eius. Ergo videbitur per essentiam suam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 arg. 21
Praeterea, sanctarum desiderium non potest omnino frustrari. Sed sanctorum desiderium commune est ut Deum per essentiam videant: ut patet Exod. 33, (18), ostende mihi gloriam tuam, et in Psalmo (79, 20), ostende faciem tuam et salvi erimus; et Ioan. 14, (8), ostende nobis Patrem et sufficit nobis. Ergo sancti per essentiam Deum videbunt.
Praeterea, sanctarum desiderium non potest omnino frustrari. Sed sanctorum desiderium commune est ut Deum per essentiam videant: ut patet Exod. 33, (18), ostende mihi gloriam tuam, et in Psalmo (79, 20), ostende faciem tuam et salvi erimus; et Ioan. 14, (8), ostende nobis Patrem et sufficit nobis. Ergo sancti per essentiam Deum videbunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, sicut secundum fidem ponimus finem ultimum humanae vitae esse visionem Dei, ita philosophi posuerunt ultimam hominis felicitatem esses intelligere substantias a materia separatas secundum esse. Et ideo circa hanc quaestionem eadem difficultas et diversitas invenitur apud philosophos et apud theologos. Quidam enim philosophi posuerunt quod intellectus noster possibilis nunquam potest ad hoc pervenire ut intelligat substantias separatas: sicut Alpharabius in fine suae Ethicae.; quamvis contrarium dixerit in libro de Intellectu, ut Commentator refert, in III de Anima. Et similiter quidam theologi posuerunt quod intellectus humanus nunquam potest ad hoc pervenire ut Deum per essentiam videat. Et utrosque ad hoc movet distantia inter intellectum nostrum et essentiam divinam, vel alias substantias separatas. Cum enim intellectus in actu sit quodammodo unum cum intelligibili in actu, videtur difficile quod intellectus creatus aliquo modo fiat essentia increata. Unde Chrysostomus dicit: quomodo creabile videt increabile? Et maior difficultas in hoc est illis qui ponunt intellectum possibilem esse generabilem et corruptibilem, utpote virtutem a corpore dependentem, non solum respectu visionis divinae, sed respectu visionis quarumcumque substantiarum separatarum.
Sed haec positio omnino stare non potest. Primo, quia repugnat auctoritati Scripturae canonicae: ut Augustinus dicit, in libro de Videndo Deo. Secundo quia, cum intelligere sit maxime propria operatio hominis, oportet quod secundum eam assignetur sibi sua beatitudo, cum haec operatio in ipso perfecta fuerit. Cum autem perfectio intelligentis, inquantum huiusmodi, sit ipsum intelligibile; si in perfectissima operatione intellectus homo non perveniat ad videndam essentiam divinam, sed aliquid aliud, oportebit dicere quod aliquid aliud sit beatificans ipsum hominem quam Deus. Et cum ultima perfectio cuiuslibet sit in coniunctione ad suum principium, sequitur ut aliquid aliud sit principium effectivum hominis quam Deus. Quod est absurdum secundum nos. Et similiter est absurdum apud philosophos qui ponunt animas nostras a substantiis separatis emanare ut in fine eas possimus intelligere. Unde oportet ponere secundum nos, quod intellectus noster quandoque perveniat ad videndam essentiam divinam; et secundum philosophos, quod perveniat ad videndam essentiam substantiarum separatarum.
Quomodo autem hoc possit accidere, restat investigandum. Quidam enim dixerunt, ut Alpharabius et Avempace, quod ex hoc ipso quod intellectus noster intelligit quaecumque intelligibilia, pertingit ad videndam essentiam substantiae separatae. Et ad hoc ostendendum procedunt duobus modis. Quorum primus est quod, sicut natura speciei non diversificatur in diversis individuis nisi secundum quod coniungitur principiis individuantibus, ita forma intellecta hominis non diversificatur apud me et te nisi secundum quod coniungitur diversis formis imaginabilibus.
Et ideo, quando intellectus separat formam intellectam a formis imaginationis, remanet quidditas intellecta, quae est una et eadem apud diversos intelligentes. Et huiusmodi est quidditas substantiae separatae. Et ideo, quando intellectus noster pervenit ad summam abstractionem quidditatis intelligibilis cuiuscumque, intelligit per hoc quidditatem substantiae separatae quae est ei similis. Secundus modus est quia intellectus noster natus est abstrahere quidditatem ab omnibus intelligibilibus habentibus quidditatem. Si ergo quidditas quam abstrahit ab hoc singulari habente quidditatem, sit quidditas non habens quidditatem, intelligendo eam intelliget quidditatem substantiae separatae quae est talis dispositionis: eo quod substantiae separatae sunt quidditates subsistentes non habentes quidditates; quidditas enim simplicis est ipsum simplex, ut Avicenna dicit. Si autem quidditas abstracta ab hoc particulari sensibili sit quidditas habens quidditatem, ergo quidditatem illam intellectus natus est abstrahere. Et ita, cum non sit abire in infinitum, erit devenire ad quidditatem non habentem quidditatem, per quam intelligitur quidditas separata.
Sed iste modus non videtur esse sufficiens. Primo, quia quidditas substantiae materialis quam intellectus abstrahit, non est unius rationis cum quidditatibus substantiarum separatarum. Et ita per hoc quod intellectus noster abstrahit quidditates rerum materialium et cognoscit eas, non sequitur quod cognoscat quidditatem substantiae separatae: et praecipue divinam essentiam, quae maxime est alterius rationis ab omni quidditate creata. Secundo quia, dato quod esset unius rationis, tamen, cognita quidditate rei compositae, non cognosceretur quidditas substantiae separatae nisi secundum genus remotissimum, quod est substantia. Haec autem cognitio est imperfecta, nisi deveniatur ad propria rei: qui enim cognoscit hominem solum inquantum est animal, non cognoscit eum nisi secundum quid et in potentia; et multo minus cognoscit eum si non cognoscat nisi substantiae naturam in ipso. Unde sic cognoscere Deum vel alias substantias separatas non est videre essentiam divinam vel quidditatem substantiae separatae: sed est cognoscere per effectum, et quasi in speculo.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum sancti post resurrectionem Deum corporalibus oculis visuri sint
Suppl q. 92 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sancti post resurrectionem Deum corporalibus oculis videbunt. Oculus enim glorificatus maioris erit virtutis quam aliquis oculus non glorificatus. Sed beatus Iob oculo suo Deum vidit: Iob 42, (5), auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. Ergo multo fortius oculus glorificatus per essentiam Deum videre poterit.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sancti post resurrectionem Deum corporalibus oculis videbunt. Oculus enim glorificatus maioris erit virtutis quam aliquis oculus non glorificatus. Sed beatus Iob oculo suo Deum vidit: Iob 42, (5), auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. Ergo multo fortius oculus glorificatus per essentiam Deum videre poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 arg. 2
Praeterea, Iob 19, (26): in carne mea videbo Deum, Salvatorem meum. Ergo videtur quod corporalibus oculis Deus in patria videbitur.
Praeterea, Iob 19, (26): in carne mea videbo Deum, Salvatorem meum. Ergo videtur quod corporalibus oculis Deus in patria videbitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 arg. 3
Praeterea, Augustinus, XXII de Civ. Dei, loquens de visu oculorum glorificatorum, sic dicit: vis praepollentior erit oculorum illorum, non ut acrius videant quam quidam perhibentur videre serpentes vel aquilae, quantalibet enim acrimonia cernendi eadem animalia vigeant, nihil aliud quam corpora possunt videre: sed ut videant incorporalia. Quaecumque autem potentia cognoscitiva est incorporalium, potest elevari ad videndum Deum. Ergo oculi gloriosi Deum videre poterunt.
Praeterea, Augustinus, XXII de Civ. Dei, loquens de visu oculorum glorificatorum, sic dicit: vis praepollentior erit oculorum illorum, non ut acrius videant quam quidam perhibentur videre serpentes vel aquilae, quantalibet enim acrimonia cernendi eadem animalia vigeant, nihil aliud quam corpora possunt videre: sed ut videant incorporalia. Quaecumque autem potentia cognoscitiva est incorporalium, potest elevari ad videndum Deum. Ergo oculi gloriosi Deum videre poterunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 arg. 4
Praeterea, quae est differentia corporalium ad incorporalia, eadem est e converso. Sed oculus incorporeus potest corporalia videre. Ergo oculus corporeus potest videre incorporalia. Et sic idem quod prius.
Praeterea, quae est differentia corporalium ad incorporalia, eadem est e converso. Sed oculus incorporeus potest corporalia videre. Ergo oculus corporeus potest videre incorporalia. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 arg. 5
Praeterea, Gregorius, in V Moral., super illud Iob 4, (16), stetit quidam cuius non agnoscebam vultum etc., sic dicit: homo, qui, si praeceptum servare voluisset, carne spiritualis futurus fuerat, factus est peccando etiam mente carnalis. Sed ex hoc quod est mente factus carnalis, ut ibidem dicit, solum ea cogitat quae ad animum per corporum imagines trahit. Ergo etiam quando carne spiritualis erit, quod post resurrectionem sanctis promittitur, etiam carne spiritualia videre poterit. Et sic idem quod prius.
Praeterea, Gregorius, in V Moral., super illud Iob 4, (16), stetit quidam cuius non agnoscebam vultum etc., sic dicit: homo, qui, si praeceptum servare voluisset, carne spiritualis futurus fuerat, factus est peccando etiam mente carnalis. Sed ex hoc quod est mente factus carnalis, ut ibidem dicit, solum ea cogitat quae ad animum per corporum imagines trahit. Ergo etiam quando carne spiritualis erit, quod post resurrectionem sanctis promittitur, etiam carne spiritualia videre poterit. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 arg. 6
Praeterea, homo solo Deo potest beatificari. Beatificabitur autem non solum quantum ad animam, sed etiam quantum ad corpus. Ergo non solum intellectu, sed etiam carne Deum videre poterit.
Praeterea, homo solo Deo potest beatificari. Beatificabitur autem non solum quantum ad animam, sed etiam quantum ad corpus. Ergo non solum intellectu, sed etiam carne Deum videre poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 arg. 7
Praeterea, sicut Deus est praesens per suam essentiam in intellectu, ita etiam erit praesens in sensu: quia erit omnia in omnibus, ut dicitur I Cor. 15, (28). Sed videbitur ab intellectu ex hoc quod sua essentia ei coniungetur. Ergo poterit videri etiam a sensu.
Praeterea, sicut Deus est praesens per suam essentiam in intellectu, ita etiam erit praesens in sensu: quia erit omnia in omnibus, ut dicitur I Cor. 15, (28). Sed videbitur ab intellectu ex hoc quod sua essentia ei coniungetur. Ergo poterit videri etiam a sensu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Ambrosius dicit, super Lucam: nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur. Ergo nullo corporali sensu Deus videbitur.
Sed contra: Ambrosius dicit, super Lucam: nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur. Ergo nullo corporali sensu Deus videbitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 arg. 8
Praeterea, Hieronymus dicit: non solum divinitatem Patris, sed nec Filii nec Spiritus Sancti, oculi carnis possunt aspicere: sed oculi nentis, de quibus dicitur, Beati mundo corde.
Praeterea, Hieronymus dicit: non solum divinitatem Patris, sed nec Filii nec Spiritus Sancti, oculi carnis possunt aspicere: sed oculi nentis, de quibus dicitur, Beati mundo corde.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 arg. 9
Praeterea, idem Hieronymus dicit: res incorporalis corporalibus oculis non videtur. Sed Deus est maxime incorporeus. Ergo, etc.
Praeterea, idem Hieronymus dicit: res incorporalis corporalibus oculis non videtur. Sed Deus est maxime incorporeus. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 arg. 10
Praeterea, Augustinus, in libro de Videndo Deo: Deum nemo vidit unquam: vel in hac vita sicuti ipse est; vel in angelorum vita sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur. Vita autem angelorum dicitur vita beata, in qua resurgentes vivent. Ergo, etc.
Praeterea, Augustinus, in libro de Videndo Deo: Deum nemo vidit unquam: vel in hac vita sicuti ipse est; vel in angelorum vita sicut visibilia ista quae corporali visione cernuntur. Vita autem angelorum dicitur vita beata, in qua resurgentes vivent. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 arg. 11
Praeterea, secundum hoc homo dicitur factus ad imaginem Dei quod Deum conspicere potest, ut Augustinus dicit. Sed homo est ad imaginem Dei secundum mentem, non secundum carnem. Ergo mente, et non carne Deum videbit.
Praeterea, secundum hoc homo dicitur factus ad imaginem Dei quod Deum conspicere potest, ut Augustinus dicit. Sed homo est ad imaginem Dei secundum mentem, non secundum carnem. Ergo mente, et non carne Deum videbit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod sensu corporali aliquid sentitur dupliciter: uno modo, per se; alio modo, per accidens. Per se quidem sentitur illud quod per se passionem sensui corporali inferre potest. Per se autem potest aliquid passionem inferre aut sensui inquantum est sensus; aut huic sensui inquantum est hic sensus. Quod lutem secundo modo infert per se passionem sensui, dicitur sensibile proprium: sicut color respectu visus, et sonus respectu auditus. Quia autem sensus, inquantum est sensus, utitur organo corporali, non potest in eo aliquid recipi nisi corporaliter: cum omne quod recipitur in aliquo, sit in eo per modum recipientis. Et ideo omnia sensibilia inferunt passionem sensui, inquantum est sensus, secundum quod habent magnitudinem. Et ideo magnitudo et omnia consequentia, ut motus, quies et numerus et huiusmodi, dicuntur sensibilia communia, per se tamen. Per accidens autem sentitur illud quod non infert passionem sensui neque inquantum est sensus neque inquantum est hic sensus, sed coniungitur his quae per se sensui inferunt passionem: sicut Socrates et filius Diaris et amicus, et alia huiusmodi, quae per se cognoscuntur in universali intellectu, in particulari autem virtute cogitativa in homine, aestimativa autem in aliis animalibus. Huiusmodi autem tunc sensus exterior dicitur sentire, quamvis per accidens, quando ex eo quod per se sentitur, vis apprehensiva cuius est illud cognitum per se cognoscere, statim sine dubitatione et discursu apprehendit: sicut videmus aliquem vivere ex hoc quod loquitur. Quando autem aliter se habet, non dicitur illud sensus videre etiam per accidens.
Dico ergo quod Deus nullo modo potest videri visu corporali, aut aliquo alio sensu sentiri, sicut per se visibile, nec hic nec in patria. Quia si a sensu removeatur id quod convenit sensui inquantum est sensus, non erit sensus: et similiter si a visu removeatur illud quod est visus inquantum est visus, non erit visus. Cum ergo sensus, inquantum est sensus, percipiat magnitudinem; et visus, inquantum est talis sensus, percipiat colorem: impossibile est quod visus accipiat aliquid quod non est color nec magnitudo, nisi sensus diceretur aequivoce. Cum ergo: visus et sensus sit futurus idem specie in corpore glorioso, non poterit esse quod divinam essentiam videat sicut visibile per se.
Videbit autem eam sicut visibile per accidens: dum ex parte visus corporalis tantam gloriam Dei inspiciet in corporibus, et praecipue gloriosis, et maxime in corpore Christi; et ex parte alia intellectus tam clare Deum videbit quod in rebus corporaliter visis Deus percipietur, sicut in locutione percipitur vita. Quamvis enim tunc intellectus noster non videat Deum ex creaturis, tamen videbit eum in creaturis corporaliter visis. Et tunc modum quo Deus corporaliter possit videri, ponit Augustinus in fine de Civitate Dei, ut patet eius verba intuenti. Dicit enim sic: valde credibile est sic nos visuros mundana tunc corpora caeli novi ei terrae novae, ut Deum ubique praesentem et universa corporalia gubernantem clarissima perspicuitate videamus: non sicut nunc invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sed sicut homines, mox ut aspicimus, non credimus vivere, sed videmus.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Iob intelligitur de oculo spirituali: de quo dicit Apostolus, Ephes: 1, (18): illuminatos habere oculos cordis vestri.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Iob intelligitur de oculo spirituali: de quo dicit Apostolus, Ephes: 1, (18): illuminatos habere oculos cordis vestri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod illa auctoritas non intelligitur quod per oculos carnis Deum sumus visuri: sed quia in carne existentes Deum videbimus.
Ad secundum dicendum quod illa auctoritas non intelligitur quod per oculos carnis Deum sumus visuri: sed quia in carne existentes Deum videbimus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod Augustinus loquitur inquirendo in verbis illis, et sub conditione. Quod patet ex hoc quod praemittitur: longe itaque alterius potentiae erunt si per eos videbitur incorporea illa natura: et postea subdit, vis itaque etc.; et postmodum determinat ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod Augustinus loquitur inquirendo in verbis illis, et sub conditione. Quod patet ex hoc quod praemittitur: longe itaque alterius potentiae erunt si per eos videbitur incorporea illa natura: et postea subdit, vis itaque etc.; et postmodum determinat ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod omnis cognitio fit per aliquam abstractionem a materia. Et ideo, quanto forma corporalis magis abstrahitur a materia, magis est cognitionis principium. Et inde est quod forma in materia existens nullo modo est cognitionis principium; in sensu autem aliquo modo, prout a materia separatur; et in intellectu nostro adhuc melius. Et ideo oculus spiritualis, a quo removetur impedimentum cognitionis, potest videre rem corporalem. Non autem sequitur quod oculus corporalis, in quo deficit vis cognitiva secundum quod participat de materia, possit cognoscere perfecte cognoscibilia quae sunt incorporalia.
Ad quartum dicendum quod omnis cognitio fit per aliquam abstractionem a materia. Et ideo, quanto forma corporalis magis abstrahitur a materia, magis est cognitionis principium. Et inde est quod forma in materia existens nullo modo est cognitionis principium; in sensu autem aliquo modo, prout a materia separatur; et in intellectu nostro adhuc melius. Et ideo oculus spiritualis, a quo removetur impedimentum cognitionis, potest videre rem corporalem. Non autem sequitur quod oculus corporalis, in quo deficit vis cognitiva secundum quod participat de materia, possit cognoscere perfecte cognoscibilia quae sunt incorporalia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod, quamvis mens, facta carnalis non possit cogitare nisi accepta a sensibus, tamen ea cogitat immaterialiter. Et similiter oportet quod visus illud quod apprehendit, semper apprehendat corporaliter. Unde non potest cognoscere illa quae corporaliter apprehendi non possunt.
Ad quintum dicendum quod, quamvis mens, facta carnalis non possit cogitare nisi accepta a sensibus, tamen ea cogitat immaterialiter. Et similiter oportet quod visus illud quod apprehendit, semper apprehendat corporaliter. Unde non potest cognoscere illa quae corporaliter apprehendi non possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 ad 6
Ad sextum dicendum quod beatitudo est perfectio hominis inquantum est homo. Et quia homo non habet quod sit homo ex corpore, sed magis ex anima, corpus autem est de essentia hominis inquantum est perfectum per. animam; ideo beatitudo hominis non consistit principaliter nisi in actu animae, et ex ea derivatur ad corpus per quandam redundantiam, sicut patet ex his quae dicta sunt. Quaedam tamen beatitudo corporis nostri erit inquantum Deum videbit in sensibilibus creaturis, et praecipue in corpore Christi.
R: Q.. 85 A. 1[t:suppl q. 85 a. 1]
Ad sextum dicendum quod beatitudo est perfectio hominis inquantum est homo. Et quia homo non habet quod sit homo ex corpore, sed magis ex anima, corpus autem est de essentia hominis inquantum est perfectum per. animam; ideo beatitudo hominis non consistit principaliter nisi in actu animae, et ex ea derivatur ad corpus per quandam redundantiam, sicut patet ex his quae dicta sunt. Quaedam tamen beatitudo corporis nostri erit inquantum Deum videbit in sensibilibus creaturis, et praecipue in corpore Christi.
R: Q.. 85 A. 1[t:suppl q. 85 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 2 ad 7
Ad septimum dicendum quod intellectus est perceptivus spiritualium, non autem visus corporalis. Et ideo intellectus poterit cognoscere divinam essentiam sibi coniunctam, non autem visus corporalis.
Ad septimum dicendum quod intellectus est perceptivus spiritualium, non autem visus corporalis. Et ideo intellectus poterit cognoscere divinam essentiam sibi coniunctam, non autem visus corporalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum sancti videntes Deum per essentiam omnia videant quae Deus in seipso videt
Suppl q. 92 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sancti videntes Deum per essentiam omnia videant quae Deus in seipso videt. Quia, ut dicit Isidorus, in libro de Summo Bono, angeli in Verbo Dei omnia sciunt antequam fiant. Sed sancti angelis aequales erunt: ut patet Matth. 22, (30). Ergo et sancti, videndo Deum, omnia videbunt.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sancti videntes Deum per essentiam omnia videant quae Deus in seipso videt. Quia, ut dicit Isidorus, in libro de Summo Bono, angeli in Verbo Dei omnia sciunt antequam fiant. Sed sancti angelis aequales erunt: ut patet Matth. 22, (30). Ergo et sancti, videndo Deum, omnia videbunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 2
Praeterea, Gregorius, in IV Dialog., dicit: quia illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt? Loquitur autem de beatis, qui Deum vident per essentiam. Ergo qui videt Deum per essentiam, omnia cognoscit.
Praeterea, Gregorius, in IV Dialog., dicit: quia illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt? Loquitur autem de beatis, qui Deum vident per essentiam. Ergo qui videt Deum per essentiam, omnia cognoscit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 3
Praeterea, sicut dicitur in III de Anima, intellectus, cum intelligit maxima, magis potest intelligere minima. Sed maximum intelligibile est Deus. Ergo maxime auget virtutem intellectus in intelligendo. Ergo intellectus eum videris omnia intelligit.
Praeterea, sicut dicitur in III de Anima, intellectus, cum intelligit maxima, magis potest intelligere minima. Sed maximum intelligibile est Deus. Ergo maxime auget virtutem intellectus in intelligendo. Ergo intellectus eum videris omnia intelligit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 4
Praeterea, intellectus non impeditur ab intelligendo aliquid nisi inquantum id superat ipsum. Sed intellectum Deum videntem nulla creatura superat: quia, ut dicit Gregorius, in II Dialog., animae videnti Creatorem angusta fit omnis creatura. Ergo videntes Deum per essentiam omnia cognoscent.
Praeterea, intellectus non impeditur ab intelligendo aliquid nisi inquantum id superat ipsum. Sed intellectum Deum videntem nulla creatura superat: quia, ut dicit Gregorius, in II Dialog., animae videnti Creatorem angusta fit omnis creatura. Ergo videntes Deum per essentiam omnia cognoscent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 5
Praeterea, omnis potentia passiva quae non est reducta ad rictum, est imperfecta. Sed in intellectu possibili animae humanae est potentia quasi passiva ad cognoscendum omnia: quia intellectus possibilis est quo est omnia fieri, ut dicitur in III de Anima. Si ergo in illa beatitudine non intelligeret omnia, remaneret imperfectus. Quod est absurdum.
Praeterea, omnis potentia passiva quae non est reducta ad rictum, est imperfecta. Sed in intellectu possibili animae humanae est potentia quasi passiva ad cognoscendum omnia: quia intellectus possibilis est quo est omnia fieri, ut dicitur in III de Anima. Si ergo in illa beatitudine non intelligeret omnia, remaneret imperfectus. Quod est absurdum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 6
Praeterea, quicumque videt speculum, videt ea quae in speculo resultant. Sed in Verbo Dei omnia sicut in speculo resultant: quia ipsum est ratio et similitudo omnium. Ergo sancti, qui vident Verbum per essentiam, vident omnia creata.
Praeterea, quicumque videt speculum, videt ea quae in speculo resultant. Sed in Verbo Dei omnia sicut in speculo resultant: quia ipsum est ratio et similitudo omnium. Ergo sancti, qui vident Verbum per essentiam, vident omnia creata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 7
Praeterea, ut dicitur Proverb. 10, (24), desiderium suum iustis dabitur. Sed sancti desiderant omnia scire: quia omnes homines natura scire desiderant; nec natura per gloriam aufertur. Ergo dabitur eis a Deo quod omnia cognoscant.
Praeterea, ut dicitur Proverb. 10, (24), desiderium suum iustis dabitur. Sed sancti desiderant omnia scire: quia omnes homines natura scire desiderant; nec natura per gloriam aufertur. Ergo dabitur eis a Deo quod omnia cognoscant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 8
Praeterea, ignorantia est quaedam poenalitas praesentis vitae. Sed omnis poenalitas per gloriam a sanctis aufertur. Ergo et omnis ignorantia. Et ita omnia cognoscent.
Praeterea, ignorantia est quaedam poenalitas praesentis vitae. Sed omnis poenalitas per gloriam a sanctis aufertur. Ergo et omnis ignorantia. Et ita omnia cognoscent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 9
Praeterea, beatitudo sanctorum per prius est in anima quam in corpore. Sed corpora sanctorum formabuntur in gloriam ad similitudinem corporis Christi: ut patet Philipp: 3, (21). Ergo et animae perficientur ad similitudinem animae Christi. Sed anima Christi in Verbo omnia videt. Ergo et omnes animae sanctorum videbunt omnia in Verbo.
Praeterea, beatitudo sanctorum per prius est in anima quam in corpore. Sed corpora sanctorum formabuntur in gloriam ad similitudinem corporis Christi: ut patet Philipp: 3, (21). Ergo et animae perficientur ad similitudinem animae Christi. Sed anima Christi in Verbo omnia videt. Ergo et omnes animae sanctorum videbunt omnia in Verbo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 10
Praeterea, sicut sensus, ita intellectus cognoscit omne illud cuius similitudine informatur. Sed divina essentia expressius indicat quamlibet rem quam aliqua similitudo alia rei. Ergo, cum in illa beata visione essentia divina fiat quasi forma intellectus nostri, videtur quod sancti videntes Deum omnia videant.
Praeterea, sicut sensus, ita intellectus cognoscit omne illud cuius similitudine informatur. Sed divina essentia expressius indicat quamlibet rem quam aliqua similitudo alia rei. Ergo, cum in illa beata visione essentia divina fiat quasi forma intellectus nostri, videtur quod sancti videntes Deum omnia videant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 11
Praeterea, Commentator dicit, in III de Anima, quod si intellectus agens esset forma intellectus possibilis, intelligeremus omnia. Sed divina essentia clarius repraesentat omnia quam intellectus agens. Ergo intellectus videns Deum per essentiam omnia cognoscit.
Praeterea, Commentator dicit, in III de Anima, quod si intellectus agens esset forma intellectus possibilis, intelligeremus omnia. Sed divina essentia clarius repraesentat omnia quam intellectus agens. Ergo intellectus videns Deum per essentiam omnia cognoscit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 12
Praeterea, propter hoc quod inferiores angeli nunc non omnia cognoscunt, illuminantur de ignotis a superioribus. Sed post diem iudicii angelus non illuminabit angelum: tunc enim praelatio cessabit, ut dicit Glossa1,1 Cor. 15, (24). Ergo inferiores angeli omnia scient. Et eadem ratione omnes alii sancti Deum per essentiam videntes.
Praeterea, propter hoc quod inferiores angeli nunc non omnia cognoscunt, illuminantur de ignotis a superioribus. Sed post diem iudicii angelus non illuminabit angelum: tunc enim praelatio cessabit, ut dicit Glossa1,1 Cor. 15, (24). Ergo inferiores angeli omnia scient. Et eadem ratione omnes alii sancti Deum per essentiam videntes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Sicut dicit Dionysius, in 6 cap. Cael. Hier., angeli superiores inferiores a nescientia purgant. Angeli autem inferiores vident essentiam divinam. Ergo angelus videns essentiam divinam potest aliqua nescire. Sed anima non perfectius videbit Deum quam angelus. Ergo animae videntes Deum non oportet quod omnia videant.
Sed contra: Sicut dicit Dionysius, in 6 cap. Cael. Hier., angeli superiores inferiores a nescientia purgant. Angeli autem inferiores vident essentiam divinam. Ergo angelus videns essentiam divinam potest aliqua nescire. Sed anima non perfectius videbit Deum quam angelus. Ergo animae videntes Deum non oportet quod omnia videant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 13
Praeterea, solus Christus habet Spiritum non ad mensuram, ut dicitur Ioan. 3, (34). Sed Christo inquantum habet Spiritum non ad mensuram, competit quod in Verbo omnia cognoscat: unde ibidem (v. 35) dicitur quod: Pater, omnia dedit in manu eius. Ergo nulli alii competit cognoscere omnia in Verbo, nisi Christo.
Praeterea, solus Christus habet Spiritum non ad mensuram, ut dicitur Ioan. 3, (34). Sed Christo inquantum habet Spiritum non ad mensuram, competit quod in Verbo omnia cognoscat: unde ibidem (v. 35) dicitur quod: Pater, omnia dedit in manu eius. Ergo nulli alii competit cognoscere omnia in Verbo, nisi Christo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 arg. 14
Praeterea, quanto aliquod principium perfectius cognoscitur, tanto plures eius effectus cognoscuntur per ipsum. Sed quidam videntium Deum per essentiam perfectius aliis cognoscent Deum, qui est rerum omnium principium. Ergo quidam aliis plura cognoscent. Et ita non omnes scient omnia.
Praeterea, quanto aliquod principium perfectius cognoscitur, tanto plures eius effectus cognoscuntur per ipsum. Sed quidam videntium Deum per essentiam perfectius aliis cognoscent Deum, qui est rerum omnium principium. Ergo quidam aliis plura cognoscent. Et ita non omnes scient omnia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod Deus, videndo suam essentiam, cognoscit omnia quae sunt vel erunt vel fuerunt: et haec dicitur cognoscere notitia visionis, quia, ad similitudinem visionis corporalis, cognoscit ea quasi praesentia. Cognoscit insuper, videndo suam essentiam, omnia quae potest facere, quamvis nunquam fecerit nec facturus sit: alias non perfecte cognosceret potentiam suam; non enim potest cognosci potentia nisi sciantur potentiae obiecta. Et haec dicitur cognoscere notitia simplicis intelligentiae.
Impossibile est autem quod aliquis intellectus creatus cognoscat omnia, videndo divinam essentiam, quae Deus potest facere. Quia quanto aliquod principium perfectius cognoscitur, tanto plura sciuntur in illo: sicut in uno demonstrationis principio ille qui est perspicacioris ingenii plures conclusiones videt quam alius, qui est ingenii tardioris. Cum ergo quantitas potentiae divinae attendatur secundum ea in quae potest, si aliquis intellectus videret in divina essentia omnia quae Deus potest facere, eadem esset quantitas perfectionis in intelligendo quae est quantitas divinae potentiae in producendo effectus: et ita comprehenderet divinam essentiam. Quod est impossibile omni creato intellectui.
Illa autem omnia quae Deus scit notitia visionis aliquis intellectus creatus cognoscit in Verbo; scilicet anima Christi. Sed de aliis videntibus divinam essentiam duplex est opinio. Quidam enim dicunt quod omnes videntes Deum per essentiam vident omnia quae Deus videt scientia visionis. Sed hoc repugnat Sanctorum dictis, qui ponunt angelos aliqua ignorare: quos tamen constat, secundum, fidem, omnes Deum per essentiam videre.
Et ideo alii dicunt quod alii a Christo, quamvis videant Deum per essentiam, non tamen omnia vident quae Deus videt, eo quod essentiam divinam non comprehendunt. Non est enim necessarium quod sciens causam sciat omnes eius effectus, nisi causam comprehendat: quod non competit intellectui creato. Et ideo unusquisque videntium Deum per essentiam tanto plura in eius essentia conspicit, quanto clarius divinam essentiam intuetur. Et iride est quod de his potest unus alium instruere. Et sic scientia angelorum et animarum sanctarum potest augeri usque ad diem iudicii: sicut et alia quae ad praemium accidentale pertinent. Sed ulterius non proficiet: quia tunc erit ultimus status rerum. Et in illo statu possibile erit quod omnes omnia cognoscent quae Deus scientia visionis novit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod dicit Isidorus, quod angeli sciunt in Verbo omnia antequam fiant, non potest referri ad ea quae Deus scit scientia simplicis intelligentiae tantum, quia illa nunquam fient: sed referendum est ad ea tantum quae Deus scit scientia visionis. De quibus etiam dicit quod non omnes angeli ea omnia cognoscant, sed forte aliqui. Et illi etiam qui cognoscunt, non perfecte cognoscunt omni. In una enim re est inultas rationes intellegibiles considerare, sicut diversas eius proprietates et habitudines ad res alias; et possibile est quod, eadem re scita a duobus communiter, unus alio plures rationes, percipiat, et has rationes; unus ab alio accipiat. Unde et Dionysius dicit, 4 cap. de Div. Nom., quod inferiores angeli docentur a superioribus rerum, scibiles rationes. Et ideo etiam angeli qui omnes creaturas cognoscunt, non oportet quod omnia quae in eis intelligi possunt, percipiant.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod ex verbo illo Gregorii ostenditur quod in illa beata visione est. sufficientia ad omnia intuenda ex parte divinae essentiae, quae, est medium quo videtur, per quam Deus omnia videt. Sed quod non omnia videantur, est ex defectu intellectus creati, qui divinam essentiam non comprehendit.
Ad secundum dicendum quod ex verbo illo Gregorii ostenditur quod in illa beata visione est. sufficientia ad omnia intuenda ex parte divinae essentiae, quae, est medium quo videtur, per quam Deus omnia videt. Sed quod non omnia videantur, est ex defectu intellectus creati, qui divinam essentiam non comprehendit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod intellectus creatus non videt divinam essentiam secundum modum ipsius essentiae, sed secundum modum proprium, qui finitus est. Unde non oportet quod eius efficacia in cognoscendo ex visione praedicta amplietur in infinitum ad omnia cognoscenda.
Ad tertium dicendum quod intellectus creatus non videt divinam essentiam secundum modum ipsius essentiae, sed secundum modum proprium, qui finitus est. Unde non oportet quod eius efficacia in cognoscendo ex visione praedicta amplietur in infinitum ad omnia cognoscenda.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod defectus cognitionis non solum procedit ex excessu cognoscibilis super intellectum, sed etiam ex hoc quod intellectui non coniungitur id quod est ratio cognoscibilis: sicut visus; non videt lapidem quandoque ex hoc quod species lapidis non est ei coniuncta. Quamvis autem intellectui videntis Deum coniungatur ipsa divina essentia, quae est omnium ratio, non tamen coniungitur ei prout est omnium ratio, sed secundum quod est ratio aliquorum: et tanto plurium quanto quisque plenius divinam essentiam intuetur.
Ad quartum dicendum quod defectus cognitionis non solum procedit ex excessu cognoscibilis super intellectum, sed etiam ex hoc quod intellectui non coniungitur id quod est ratio cognoscibilis: sicut visus; non videt lapidem quandoque ex hoc quod species lapidis non est ei coniuncta. Quamvis autem intellectui videntis Deum coniungatur ipsa divina essentia, quae est omnium ratio, non tamen coniungitur ei prout est omnium ratio, sed secundum quod est ratio aliquorum: et tanto plurium quanto quisque plenius divinam essentiam intuetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod, quando potentia passiva est perfectibilis pluribus perfectionibus ordinatis, si perfecta sit sua ultima perfectione, non dicitur imperfecta, etiam si aliquae dispositiones praecedentes ei desint. Omnis autem cognitio qua intellectus creatus perficitur, ordinatur sicut ad finem ad Dei cognitionem. Unde videns Deum per essentiam, etiam si nihil aliud cognosceret, perfectum intellectum haberet. Nec est perfectior ex hoc quod aliquid aliud cum ipso cognoscit, nisi quatenus ipsum plenius videt. Unde Augustinus, in V Confess.: infelix homo qui scit omnia illa, scilicet creaturas, te autem nescit. Beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat. Qui vero te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te tantum beatus.
Ad quintum dicendum quod, quando potentia passiva est perfectibilis pluribus perfectionibus ordinatis, si perfecta sit sua ultima perfectione, non dicitur imperfecta, etiam si aliquae dispositiones praecedentes ei desint. Omnis autem cognitio qua intellectus creatus perficitur, ordinatur sicut ad finem ad Dei cognitionem. Unde videns Deum per essentiam, etiam si nihil aliud cognosceret, perfectum intellectum haberet. Nec est perfectior ex hoc quod aliquid aliud cum ipso cognoscit, nisi quatenus ipsum plenius videt. Unde Augustinus, in V Confess.: infelix homo qui scit omnia illa, scilicet creaturas, te autem nescit. Beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat. Qui vero te et illa novit, non propter illa beatior, sed propter te tantum beatus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 6
Ad sextum dicendum quod speculum illud est voluntarium: et, sicut ostendet se cui vult, ita in se ostendet quae vult. Nec est simile de speculo materiali, in cuius potestate non est quod videatur vel non videatur.
Vel dicendum quod in speculo materiali tam res quam speculum videntur sub propria forma: quamvis speculum illud videatur per formam a re acceptam, lapis vero per propriam formam resultantem in re alia, et ideo per quam rationem cognoscitur unum, et aliud. Sed in speculo increato videtur aliquid per formam ipsius speculi, sicut effectus videtur per similitudinem causae et e converso. Et ideo non oportet quod quicumque videt speculum aeternum, videat omnia quae in speculo resultant. Non enim necesse est quod videns causam videat omnes effectus eius, nisi comprehendat causam.
Ad sextum dicendum quod speculum illud est voluntarium: et, sicut ostendet se cui vult, ita in se ostendet quae vult. Nec est simile de speculo materiali, in cuius potestate non est quod videatur vel non videatur.
Vel dicendum quod in speculo materiali tam res quam speculum videntur sub propria forma: quamvis speculum illud videatur per formam a re acceptam, lapis vero per propriam formam resultantem in re alia, et ideo per quam rationem cognoscitur unum, et aliud. Sed in speculo increato videtur aliquid per formam ipsius speculi, sicut effectus videtur per similitudinem causae et e converso. Et ideo non oportet quod quicumque videt speculum aeternum, videat omnia quae in speculo resultant. Non enim necesse est quod videns causam videat omnes effectus eius, nisi comprehendat causam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 7
Ad septimum dicendum quod sanctorum desiderium quo omnia scire desiderant, implebitur ex hoc solum quod Deum videbunt: sicut desiderium eorum quo omnia bona habere cupiunt, complebitur in hoc quod Deum habebunt. Sicut enim Deus, in hoc quod habet perfectam bonitatem, sufficit affectui, et, eo habito, omnia bona quodammodo habentur; ita eius visio sufficit intellectui: Ioan. 14, (8), Domine, ostende nobis Patrem, sufficit nobis.
Ad septimum dicendum quod sanctorum desiderium quo omnia scire desiderant, implebitur ex hoc solum quod Deum videbunt: sicut desiderium eorum quo omnia bona habere cupiunt, complebitur in hoc quod Deum habebunt. Sicut enim Deus, in hoc quod habet perfectam bonitatem, sufficit affectui, et, eo habito, omnia bona quodammodo habentur; ita eius visio sufficit intellectui: Ioan. 14, (8), Domine, ostende nobis Patrem, sufficit nobis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 8
Ad octavum dicendum quod ignorantia proprie accepta in privationem sonat, et sic poena est: sic enim ignorantia est nescientia aliquorum quae sciri debent, vel quae necesse est scire. Nullius autem horum scientia sanctis deerit in patria.
Quandoque autem ignorantia communiter accipitur pro omni nescientia. Et sic angeli et sancti in patria quaedam ignorabunt: unde Dionysius dicit quod angeli a nescientia purgantur. Sic autem ignorantia non est poenalitas sed defectus quidam. Nec est necesse quod omnis talis defectus per gloriam auferatur: sic enim etiam posset dici quod defectus esset in Lino quod non pervenit ad gloriam Petri.
Ad octavum dicendum quod ignorantia proprie accepta in privationem sonat, et sic poena est: sic enim ignorantia est nescientia aliquorum quae sciri debent, vel quae necesse est scire. Nullius autem horum scientia sanctis deerit in patria.
Quandoque autem ignorantia communiter accipitur pro omni nescientia. Et sic angeli et sancti in patria quaedam ignorabunt: unde Dionysius dicit quod angeli a nescientia purgantur. Sic autem ignorantia non est poenalitas sed defectus quidam. Nec est necesse quod omnis talis defectus per gloriam auferatur: sic enim etiam posset dici quod defectus esset in Lino quod non pervenit ad gloriam Petri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 9
Ad nonum dicendum quod corpus nostrum conformabitur corpori Christi in gloria secundum similitudinem, non secundum aequalitatem: erit enim clarum sicut et corpus Christi, sed non aequaliter. Et similiter, anima nostra habebit gloriam ad similitudinem animae Christi, sed non ad aequalitatem. Et ita habebit scientiam sicut anima Christi: sed non tantam, ut scilicet sciat omnia sicut anima Christi.
Ad nonum dicendum quod corpus nostrum conformabitur corpori Christi in gloria secundum similitudinem, non secundum aequalitatem: erit enim clarum sicut et corpus Christi, sed non aequaliter. Et similiter, anima nostra habebit gloriam ad similitudinem animae Christi, sed non ad aequalitatem. Et ita habebit scientiam sicut anima Christi: sed non tantam, ut scilicet sciat omnia sicut anima Christi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 10
Ad decimum dicendum quod, quamvis essentia divina sit ratio omnium cognoscibilium, non tamen coniungetur cuilibet intellectui creato secundum quod est ratio omnium. Et ideo ratio non sequitur.
Ad decimum dicendum quod, quamvis essentia divina sit ratio omnium cognoscibilium, non tamen coniungetur cuilibet intellectui creato secundum quod est ratio omnium. Et ideo ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 11
Ad undecimum dicendum quod intellectus agens est forma proportionata intellectui possibili, sicut et potentia materiae est proportionata potentiae agentis naturalis: ut omne quod est in potentia passiva materiae vel intellectus possibilis, sit in potentia activa intellectus agentis vel naturalis agentis. Et ideo, si intellectus agens fiat forma intellectus possibilis, oportet quod intellectus possibilis cognoscat omnia ad quae se extendit virtus intellectus agentis. Divina autem essentia non est forma hoc modo nostro intellectui proportionata. Et ideo non est simile.
Ad undecimum dicendum quod intellectus agens est forma proportionata intellectui possibili, sicut et potentia materiae est proportionata potentiae agentis naturalis: ut omne quod est in potentia passiva materiae vel intellectus possibilis, sit in potentia activa intellectus agentis vel naturalis agentis. Et ideo, si intellectus agens fiat forma intellectus possibilis, oportet quod intellectus possibilis cognoscat omnia ad quae se extendit virtus intellectus agentis. Divina autem essentia non est forma hoc modo nostro intellectui proportionata. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 92 a. 3 ad 12
Ad duodecimum dicendum quod nihil prohibet dicere quod post diem iudicii, quando gloria hominum et angelorum erit penitus consummata, omnes beati scient omnia quae Deus scientia visionis novit: ita tamen quod non omnes omnia videant in essentia divina. Sed anima Christi ibi plene videbit omnia, sicut et nunc videt: alii autem videbunt ibi plura vel pauciora secundum gradum quo Deum cognoscent. Et sic anima Christi de his quae prae aliis videt in Verbo, omnes alias illuminabit: unde dicitur Apoc. 21, (23) quod claritas Dei illuminat civitatem beatorum, et lucerna eius est Agnus. Et similiter alii superiores illuminabunt inferiores: non quidem nova illuminatione, ut scientia inferiorum per hoc augeatur; sed quadam continuatione illuminationis, sicut si intelligatur quod sol quiescens illuminat aerem. Et ideo dicitur Dan. 12, (3) quod qui ad iustitiam erudiunt plurimos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Praelatio autem ordinum dicitur cessatura quantum ad ea quae nunc circa nos per eorum ordinata ministeria exercentur: ut patet per Glossam ibidem.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 93: De sanctorum beatitudine et eorum mansionibus
Suppl q. 93 pr.
Deinde considerandum est de sanctorum beatitudine et eorum mansionibus.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum sanctorum beatitudo augeatur post iudicium.
Secundo: utrum gradus beatitudinis appellentur mansiones.
Tertio: utrum diversae mansiones distinguantur penes diversos gradus caritatis.
Deinde considerandum est de sanctorum beatitudine et eorum mansionibus.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum sanctorum beatitudo augeatur post iudicium.
Secundo: utrum gradus beatitudinis appellentur mansiones.
Tertio: utrum diversae mansiones distinguantur penes diversos gradus caritatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum beatitudo sanctorum sit maior futura post iudicium quam ante
Suppl q. 93 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod beatitudo sanctorum non sit maior futura post iudicium quam ante. Quanto enim aliquid magis accedit ad similitudinem divinam, tanto perfectius beatitudinem participat. Sed anima a corpore separata Deo similior est quam corpori coniuncta. Ergo maior est eius beatitudo ante corporis resumptionem quam post.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod beatitudo sanctorum non sit maior futura post iudicium quam ante. Quanto enim aliquid magis accedit ad similitudinem divinam, tanto perfectius beatitudinem participat. Sed anima a corpore separata Deo similior est quam corpori coniuncta. Ergo maior est eius beatitudo ante corporis resumptionem quam post.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 1 arg. 2
Praeterea, virtus unita est magis potens quam multiplicata. Sed anima extra corpus est magis unita quam cum est corpori coniuncta. Ergo virtus est maior ad operandum. Et ita perfectius beatitudinem participat, quae in actu consistit.
Praeterea, virtus unita est magis potens quam multiplicata. Sed anima extra corpus est magis unita quam cum est corpori coniuncta. Ergo virtus est maior ad operandum. Et ita perfectius beatitudinem participat, quae in actu consistit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 1 arg. 3
Praeterea, beatitudo consistit in actu intellectus speculativi. Sed intellectus in suo actu non utitur organo corporali: et sic corpus resumptum non efficiet ut anima perfectius intelligat. Ergo beatitudo animae non erit maior post resurrectionem.
Praeterea, beatitudo consistit in actu intellectus speculativi. Sed intellectus in suo actu non utitur organo corporali: et sic corpus resumptum non efficiet ut anima perfectius intelligat. Ergo beatitudo animae non erit maior post resurrectionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 1 arg. 4
Praeterea, infinito non potest esse aliquid maius: et ita infinitum cum aliquo finito non sunt maius quam infinitum ipsum. Sed anima beata ante corporis resumptionem beatitudinem habet de hoc quod gaudet de bono infinito, scilicet Deo: post resurrectionem autem corporis non habebit de alio gaudium, nisi forte de gloria corporis, quae est quoddam bonum finitum. Ergo gaudium eorum post corporis resumptionem non erit maius quam ante.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Praeterea, infinito non potest esse aliquid maius: et ita infinitum cum aliquo finito non sunt maius quam infinitum ipsum. Sed anima beata ante corporis resumptionem beatitudinem habet de hoc quod gaudet de bono infinito, scilicet Deo: post resurrectionem autem corporis non habebit de alio gaudium, nisi forte de gloria corporis, quae est quoddam bonum finitum. Ergo gaudium eorum post corporis resumptionem non erit maius quam ante.
B: (Rom 12:1)[b:Rom 12:1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod, Apoc. 6, super illud (v. 9), vidi subter altare animas interfectorum etc., dicit Glossa: modo animae sanctorum sunt existentes sub, idest in minori dignitate quam sint futurae. Ergo , maior erit eorum beatitudo post iudicium.
Sed contra: Est quod, Apoc. 6, super illud (v. 9), vidi subter altare animas interfectorum etc., dicit Glossa: modo animae sanctorum sunt existentes sub, idest in minori dignitate quam sint futurae. Ergo , maior erit eorum beatitudo post iudicium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 1 arg. 5
Praeterea, sicut bonis beatitudo redditur pro praemio, ita et malis miseria. Sed miseria malorum post resumptionem corporum erit maior quam ante: quia non solum in anima, sed etiam in corpore punientur. Ergo beatitudo sanctorum erit maior post resurrectionem corporum quam ante.
Praeterea, sicut bonis beatitudo redditur pro praemio, ita et malis miseria. Sed miseria malorum post resumptionem corporum erit maior quam ante: quia non solum in anima, sed etiam in corpore punientur. Ergo beatitudo sanctorum erit maior post resurrectionem corporum quam ante.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod beatitudinem sanctorum post resurrectionem augeri extensive quidem manifestum est: quia beatitudo tunc erit non solum in anima, sed etiam in corpore. Et etiam ipsius animae beatitudo augebitur extensive: inquantum anima non solum gaudebit de bono proprio, sed etiam de bono corporis.
Potest etiam dici quod etiam beatitudo animae ipsius intensive augebitur. Corpus enim hominis dupliciter potest considerari: uno modo, secundum quod est ab anima perfectibile; alio modo, secundum quod est in eo aliquid repugnans animae in suis operationibus, prout non perfecte corpus per animam perficitur. Secundum autem primam considerationem Corporis, coniunctio ipsius ad animam addit animae aliquam perfectionem. Quia omnis pars imperfecta est, et completur in suo toto: unde et totum se habet ad partem ut forma ad materiam. Unde et anima perfectior est in esse suo naturali cum est in toto, scilicet in homine coniuncta ex anima et corpore, quam cum est per se separata.
Sed unio corporis quantum ad secundarii ipsius considerationem, impedit animae perfectionem: unde dicitur quod corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, Sap. 9, (15). Si ergo a corpore removeatur omne illud per quod actioni animae resistit, simpliciter anima erit perfectior in corpore tali existens quam per se separata. Quanto autem aliquid est perfectius in esse, tanto potest perfectius operari. Unde et operatio animae coniunctae tali corpori erit perfectior quam operatio animae separatae. Huiusmodi autem corpus est corpus gloriosum, quod omnino subdetur spiritui. Unde, cum beatitudo in operatione consistat, perfectior erit beatitudo animae post resumptionem corporis quam ante: sicut enim anima separata a corpore corruptibili perfectius potest operari quam ei coniuncta, ita, postquam fuerit coniuncta corpori glorioso, perfectior erit eius operatio quam quando erat separata. Omne autem imperfectum appetit suam perfectionem. Et ideo anima separata naturaliter appetit corporis coniunctionem. Et propter hunc appetitum, ex imperfectione procedentem, eius operatio, qua in Deum fertur, est minus intensa. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod ex appetitu corporis retardatur ne tota intentione pergat in illud summum bonum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod anima coniuncta corpori glorioso est magis Deo similis quam ab eo separata, inquantum coniuncta habet esse perfectius: quanto enim est aliquid perfectius, tanto est Deo similius. Sicut etiam cor, cuius vitae perfectio in motu consistit, est Deo similius quando movetur quam quando quiescit, quamvis Deus nunquam moveatur.
Ad primum ergo dicendum quod anima coniuncta corpori glorioso est magis Deo similis quam ab eo separata, inquantum coniuncta habet esse perfectius: quanto enim est aliquid perfectius, tanto est Deo similius. Sicut etiam cor, cuius vitae perfectio in motu consistit, est Deo similius quando movetur quam quando quiescit, quamvis Deus nunquam moveatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod virtus quae de sua natura habet quod sit in materia, magis est potens in materia existens quam a materia separata: quamvis, absolute loquendo, virtus a materia separata sit potentior.
Ad secundum dicendum quod virtus quae de sua natura habet quod sit in materia, magis est potens in materia existens quam a materia separata: quamvis, absolute loquendo, virtus a materia separata sit potentior.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis in actu intelligendi anima corpore non utatur, tamen perfectio corporis quodammodo ad perfectionem operationis intellectualis cooperabitur, inquantum ex coniunctione corporis gloriosi anima erit in natura perfectior, et per consequens in operatione efficacior. Et secundum hoc ipsum bonum corporis cooperabitur quasi instrumentaliter ad operationem illam in qua beatitudo consistit: sicut etiam Philosophus ponit, in I Ethic., quod bona exteriora cooperantur instrumentaliter ad felicitatem vitae.
Ad tertium dicendum quod, quamvis in actu intelligendi anima corpore non utatur, tamen perfectio corporis quodammodo ad perfectionem operationis intellectualis cooperabitur, inquantum ex coniunctione corporis gloriosi anima erit in natura perfectior, et per consequens in operatione efficacior. Et secundum hoc ipsum bonum corporis cooperabitur quasi instrumentaliter ad operationem illam in qua beatitudo consistit: sicut etiam Philosophus ponit, in I Ethic., quod bona exteriora cooperantur instrumentaliter ad felicitatem vitae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis finitum infinito additum non faciat maius, tamen facit plus: quia finitum et infinitum sunt duo, cum infinitum per se acceptum sit unum. Extensio autem gaudii non recipit maius, sed plus. Unde extensive augetur gaudium secundum quod est de Deo et de gloria corporis, respectu gaudii quod erat de Deo. Gloria etiam corporis operabitur ad gaudii intensionem quod est de Deo, inquantum cooperabitur ad perfectiorem operationem qua anima in Deum feretur: quanto enim operatio conveniens fuerit perfectior, tanto delectatio erit maior, ut patet ex hoc quod dicitur X Ethicorum.
Ad quartum dicendum quod, quamvis finitum infinito additum non faciat maius, tamen facit plus: quia finitum et infinitum sunt duo, cum infinitum per se acceptum sit unum. Extensio autem gaudii non recipit maius, sed plus. Unde extensive augetur gaudium secundum quod est de Deo et de gloria corporis, respectu gaudii quod erat de Deo. Gloria etiam corporis operabitur ad gaudii intensionem quod est de Deo, inquantum cooperabitur ad perfectiorem operationem qua anima in Deum feretur: quanto enim operatio conveniens fuerit perfectior, tanto delectatio erit maior, ut patet ex hoc quod dicitur X Ethicorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum beatitudinis gradus mansiones dici debeant
Suppl q. 93 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beatitudinis gradus mansiones dici non debeant. Beatitudo enim importat rationem praemii. Sed mansio nihil significat quod ad praemium pertineat. Ergo diversi gradus beatitudinis mansiones dici non debent.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beatitudinis gradus mansiones dici non debeant. Beatitudo enim importat rationem praemii. Sed mansio nihil significat quod ad praemium pertineat. Ergo diversi gradus beatitudinis mansiones dici non debent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 2 arg. 2
Praeterea, mansio locum significare videtur. Sed locus quo sancti beatificabuntur, non est corporalis, sed spiritualis, scilicet Deus, qui unus est. Ergo non est nisi una mansio, Et ita diversi gradus beatitudinis mansiones dici non debent.
Praeterea, mansio locum significare videtur. Sed locus quo sancti beatificabuntur, non est corporalis, sed spiritualis, scilicet Deus, qui unus est. Ergo non est nisi una mansio, Et ita diversi gradus beatitudinis mansiones dici non debent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 2 arg. 3
Praeterea, sicut in patria, erunt homines diversorum meritorum, ita nunc sunt in purgatorio, et in limbo Patrum fuerunt. Sed in purgatorio et in limbo non distinguuntur mansiones. Ergo nec in patria mansiones debent distingui.
Praeterea, sicut in patria, erunt homines diversorum meritorum, ita nunc sunt in purgatorio, et in limbo Patrum fuerunt. Sed in purgatorio et in limbo non distinguuntur mansiones. Ergo nec in patria mansiones debent distingui.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Ioan. 14, (2): in domo Patris mei mansiones multae sunt: quod Augustinus exponit de variis dignitatibus praemiorum.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Sed contra: Est quod dicitur Ioan. 14, (2): in domo Patris mei mansiones multae sunt: quod Augustinus exponit de variis dignitatibus praemiorum.
B: (Deut 25:2)[b:Deut 25:2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 2 arg. 4
Praeterea, in qualibet civitate est ordinata mansionum distinctio. Sed caelestis patria civitati comparatur: ut patet Apoc. 21. Ergo oportet ibi diversas mansiones distinguere, secundum diversos beatitudinis gradus.
Praeterea, in qualibet civitate est ordinata mansionum distinctio. Sed caelestis patria civitati comparatur: ut patet Apoc. 21. Ergo oportet ibi diversas mansiones distinguere, secundum diversos beatitudinis gradus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod, quia motus localis est prior omnium aliorum motuum, ideo, secundum Philosophum, nomen motus et distantiae, et omnium huiusmodi, derivatum est a motu locali ad omnes alios motus. Finis autem motus localis est locus ad quem cum aliquid pervenerit, ibi manet quiescens et in eo conservatur. Et ideo in quolibet motu ipsam quietationem in fine motus dicimus collocationem vel mansionem. Et ideo, cum nomen motus derivetur usque ad actum appetitus et voluntatis, ipsa assecutio finis appetitivi motus dicitur mansio aut collocatio in fine. Et ideo diversi modi consequendi finem ultimum diversae mansiones dicuntur: ut sic unitas domus respondeat universitati beatitudinis, quae est ex parte obiecti; et pluralitas mansionum respondeat differentiae quae in beatitudine invenitur ex parte beatorum. Sicut etiam videmus in rebus naturalibus quod est idem locus sursum ad quem tendunt omnia levia, sed unumquodque pertingit propinquius secundum quod est levius; et ita habent diversas mansiones secundum differentiam levitatis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod mansio importat rationem finis: et sic per consequens rationem praemii, quod est finis meriti.
Ad primum ergo dicendum quod mansio importat rationem finis: et sic per consequens rationem praemii, quod est finis meriti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis sit unus locus spiritualis, tamen diversi sunt gradus appropinquandi ad locum illum. Et secundum hoc constituuntur diversae mansiones.
Ad secundum dicendum quod, quamvis sit unus locus spiritualis, tamen diversi sunt gradus appropinquandi ad locum illum. Et secundum hoc constituuntur diversae mansiones.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod illi qui erant in limbo, vel nunc sunt in purgatorio, nondum pervenerunt ad suum finem. Et ideo in purgatorio vel in limbo non distinguuntur mansiones, sed solum in paradiso et in inferno, ubi est finis bonorum et malorum.
Ad tertium dicendum quod illi qui erant in limbo, vel nunc sunt in purgatorio, nondum pervenerunt ad suum finem. Et ideo in purgatorio vel in limbo non distinguuntur mansiones, sed solum in paradiso et in inferno, ubi est finis bonorum et malorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum diversae mansiones distinguantur penes diversos gradus caritatis
Suppl q. 93 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod diversae mansiones non distinguantur penes diversos gradus caritatis. Quia Matth. 25, dicitur: dedit unicuique secundum propriam virtutem. Propria autem uniuscuiusque virtus est eius vis naturalis. Ergo et dona gratiae et gloriae distribuuntur secundum diversos gradus virtutis naturalis.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod diversae mansiones non distinguantur penes diversos gradus caritatis. Quia Matth. 25, dicitur: dedit unicuique secundum propriam virtutem. Propria autem uniuscuiusque virtus est eius vis naturalis. Ergo et dona gratiae et gloriae distribuuntur secundum diversos gradus virtutis naturalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 3 arg. 2
Praeterea, in Psalmo (61, 13). dicitur: tu reddes unicuique secundum opera sua. Sed illud quod redditur est beatitudinis mensura. Ergo gradus beatitudinis distinguentur secundum diversitatem operum, et non secundum diversitatem caritatis.
Praeterea, in Psalmo (61, 13). dicitur: tu reddes unicuique secundum opera sua. Sed illud quod redditur est beatitudinis mensura. Ergo gradus beatitudinis distinguentur secundum diversitatem operum, et non secundum diversitatem caritatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 3 arg. 3
Praeterea, praemium debetur actui, et non habitui: unde fortissimi non coronantur, sed agorizantes, ut patet I Ethic.; et II Tim. 2, (5), non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Sed beatitudo est praemium. Ergo diversi gradus beatitudinis erunt secundum diversos gradus sperum, non secundum diversos gradus caritatis.
Praeterea, praemium debetur actui, et non habitui: unde fortissimi non coronantur, sed agorizantes, ut patet I Ethic.; et II Tim. 2, (5), non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Sed beatitudo est praemium. Ergo diversi gradus beatitudinis erunt secundum diversos gradus sperum, non secundum diversos gradus caritatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod, quanto aliquis erit Deo magis coniunctus, tanto erit beatior. Sed secundum modum caritatis est modus coniunctionis ad Deum. Ergo secundum differentiam caritatis erit et diversitas beatitudinis.
Sed contra: Est quod, quanto aliquis erit Deo magis coniunctus, tanto erit beatior. Sed secundum modum caritatis est modus coniunctionis ad Deum. Ergo secundum differentiam caritatis erit et diversitas beatitudinis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 3 arg. 4
Praeterea, sicut simpliciter sequitur ad simpliciter, ita magis ad magis. Sed habere beatitudinem sequitur ad habere caritatem. Ergo et labere maiorem beatitudinem sequitur ad habere maiorem caritatem.
Praeterea, sicut simpliciter sequitur ad simpliciter, ita magis ad magis. Sed habere beatitudinem sequitur ad habere caritatem. Ergo et labere maiorem beatitudinem sequitur ad habere maiorem caritatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod principium distinctivum mansionum sive graduum beatitudinis est duplex: scilicet propinquum, et remotum. Propinquum est diversa dispositio quae erit in beatis, ex qua contingit diversitas perfectionis apud omnes in operatione beatitudinis. Sed principium remotum est meritum, quo talem beatitudinem consecuti sunt.
Primo autem modo distinguuntur mansiones secundum caritatem patriae: quae quanto in aliquo erit perfectior, tanto eum reddet capaciorem divinae claritatis, secundum cuius augmentum augebitur perfectio visionis divinae.
Secundo vero modo distinguuntur mansiones secundum caritatem viae. Actus enim noster non habet quod sit meritorius ex ipsa substantia actus, sed solum ex habitu virtutis quo informatur. Vis autem merendi est in omnibus virtutibus ex caritate, quae habet ipsum finem pro obiecto. Et ideo diversitas in merendo tota revertitur ad diversitatem caritatis. Et sic caritas viae distinguet mansiones per modum meriti.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod virtus ibi non accipitur solum pro naturali capacitate: sed pro naturali capacitate simul cum conatu ad habendam gratiam. Et tunc virtus, hoc modo accepta, erit quasi materialis dispositio ad mensuram gratiae et gloriae suscipiendae: sed caritas est formaliter complens meritum ad gloriam. Et ideo distinctio gradus in gloria accipitur penes gradus caritatis potius quam penes gradus virtutis praedictae.
Ad primum ergo dicendum quod virtus ibi non accipitur solum pro naturali capacitate: sed pro naturali capacitate simul cum conatu ad habendam gratiam. Et tunc virtus, hoc modo accepta, erit quasi materialis dispositio ad mensuram gratiae et gloriae suscipiendae: sed caritas est formaliter complens meritum ad gloriam. Et ideo distinctio gradus in gloria accipitur penes gradus caritatis potius quam penes gradus virtutis praedictae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod opera non habent quod eis retributio gloriae reddatur nisi inquantum sunt caritate informata. Et ideo secundum diversos caritatis gradus erunt diversi gradus in gloria.
Ad secundum dicendum quod opera non habent quod eis retributio gloriae reddatur nisi inquantum sunt caritate informata. Et ideo secundum diversos caritatis gradus erunt diversi gradus in gloria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 93 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis habitus caritatis, vel cuiuscumque virtutis, non sit meritum, cui debeatur praemium, est tamen principium et tota ratio merendi in actu. Et ideo secundum eius diversitatem praemia distinguuntur. Quamvis etiam ex ipso genere actus possit aliquis gradus in merendo considerari, non quidem respectu praemii essentialis, quod est gaudium de Deo, sed respectu alicuius accidentalis praemii, quod est gaudium de aliquo bono creato.
Ad tertium dicendum quod, quamvis habitus caritatis, vel cuiuscumque virtutis, non sit meritum, cui debeatur praemium, est tamen principium et tota ratio merendi in actu. Et ideo secundum eius diversitatem praemia distinguuntur. Quamvis etiam ex ipso genere actus possit aliquis gradus in merendo considerari, non quidem respectu praemii essentialis, quod est gaudium de Deo, sed respectu alicuius accidentalis praemii, quod est gaudium de aliquo bono creato.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 94: De modo quo se sancti habebunt erga damnatos
Suppl q. 94 pr.
Deinde considerandum est de modo quo se sancti habebunt erga damnatos.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum sancti poenas damnatorum videant.
Secundo: utrum eis compatiantur.
Tertio: utrum de eorum poenis laetentur.
Deinde considerandum est de modo quo se sancti habebunt erga damnatos.
Circa quod quaeruntur tria.
Primo: utrum sancti poenas damnatorum videant.
Secundo: utrum eis compatiantur.
Tertio: utrum de eorum poenis laetentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum beati qui erunt in patria, visuri sint poenas damnatorum
Suppl q. 94 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod beati qui erunt in patria, non videant poenas damnatorum. Maior enim est distantia damnatorum a beatis quam viatorum. Sed beati semper viatorum facta non vident: unde Isaiae 63, (16), Abraham nescivit nos, dicit Glossa: nesciunt mortui, etiam sancti, quid faciunt vivi, etiam eorum filii. Ergo multo minus vident poenas damnatorum.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
Ad primum sic proceditur. Videtur quod beati qui erunt in patria, non videant poenas damnatorum. Maior enim est distantia damnatorum a beatis quam viatorum. Sed beati semper viatorum facta non vident: unde Isaiae 63, (16), Abraham nescivit nos, dicit Glossa: nesciunt mortui, etiam sancti, quid faciunt vivi, etiam eorum filii. Ergo multo minus vident poenas damnatorum.
B: (Phil 4:4)[b:Phil 4:4]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 1 arg. 2
Praeterea, perfectio visionis dependet a perfectione visibilis: unde Philosophus dicit, X Ethic., quod perfectissima sensus operatio est sensus optime dispositi ad pulcherrimum sub sensu iacentium. Ergo e contrario turpitudo visibilis redundat in imperfectionem visionis: Sed imperfectio nulla erit in beatis. Ergo non videbunt miserias damnatorum, in quibus est summa turpitudo.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Praeterea, perfectio visionis dependet a perfectione visibilis: unde Philosophus dicit, X Ethic., quod perfectissima sensus operatio est sensus optime dispositi ad pulcherrimum sub sensu iacentium. Ergo e contrario turpitudo visibilis redundat in imperfectionem visionis: Sed imperfectio nulla erit in beatis. Ergo non videbunt miserias damnatorum, in quibus est summa turpitudo.
B: (Sir 30:24)[b:Sir 30:24] (Sir 30:25)[b:Sir 30:25]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 1 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur Isaiae 66, (24): egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me: Glossa, electi egredientur, intelligentia vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur.
Sed contra est quod dicitur Isaiae 66, (24): egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me: Glossa, electi egredientur, intelligentia vel visione manifesta, ut ad laudem Dei magis accendantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod a beatis nihil subtrahi debet quod ad perfectionem beatitudinis eorum pertineat. Unumquodque autem ex comparatione contrarii magis cognoscitur: quia contraria iuxta se posita magis elucescunt. Et ideo ut beatitudo sanctorum eis magis complaceat, et de ea uberiores gratias Deo agant, datur eis ut poenam impiorum perfecte intueantur.
Respondeo dicendum quod a beatis nihil subtrahi debet quod ad perfectionem beatitudinis eorum pertineat. Unumquodque autem ex comparatione contrarii magis cognoscitur: quia contraria iuxta se posita magis elucescunt. Et ideo ut beatitudo sanctorum eis magis complaceat, et de ea uberiores gratias Deo agant, datur eis ut poenam impiorum perfecte intueantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa loquitur de sanctis mortuis secundum impossibilitatem naturae: non enim oportet ut naturali cognitione cognoscant omnia quae erga vivos aguntur. Sed sancti qui sunt in patria omnia clare cognoscunt quae aguntur et apud viatores et apud damnatos. Unde Gregorius dicit, XII lib. Moral.: de animabus sanctis, sentiendum non est (hoc scilicet quod Iob dicit, sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles nesciet etc.): quia qui intus habent Dei claritatem, nullo modo credendum est quod sit foris aliquid quod ignorent.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa loquitur de sanctis mortuis secundum impossibilitatem naturae: non enim oportet ut naturali cognitione cognoscant omnia quae erga vivos aguntur. Sed sancti qui sunt in patria omnia clare cognoscunt quae aguntur et apud viatores et apud damnatos. Unde Gregorius dicit, XII lib. Moral.: de animabus sanctis, sentiendum non est (hoc scilicet quod Iob dicit, sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles nesciet etc.): quia qui intus habent Dei claritatem, nullo modo credendum est quod sit foris aliquid quod ignorent.
B: (Matt 5:5)[b:Matt 5:5]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis pulchritudo visibilis ad perfectionem faciat visionis, visibilis tamen turpitudo sine visionis infectione esse potest: species enim rerum in anima per quas contraria cognoscuntur, non sunt contrariae. Unde etiam Deus, qui perfectissimam cognitionem habet, omnia pulchra et turpia videt.
Ad secundum dicendum quod, quamvis pulchritudo visibilis ad perfectionem faciat visionis, visibilis tamen turpitudo sine visionis infectione esse potest: species enim rerum in anima per quas contraria cognoscuntur, non sunt contrariae. Unde etiam Deus, qui perfectissimam cognitionem habet, omnia pulchra et turpia videt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum beati miseriis damnatorum compatiantur
Suppl q. 94 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beati miseriis damnatorum compatiantur. Compassio enim ex caritate procedit. Sed in beatis erit perfectissima caritas. Ergo maxime miseriis damnatorum compatiuntur.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beati miseriis damnatorum compatiantur. Compassio enim ex caritate procedit. Sed in beatis erit perfectissima caritas. Ergo maxime miseriis damnatorum compatiuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 2 arg. 2
Praeterea, beati nunquam erunt tantum elongati a compassione quantum Deus est. Sed Deus quodammodo miseriis nostris compatitur, unde et misericors dicitur: et similiter angeli. Ergo beati compatientur miseriis damnatorum.
Praeterea, beati nunquam erunt tantum elongati a compassione quantum Deus est. Sed Deus quodammodo miseriis nostris compatitur, unde et misericors dicitur: et similiter angeli. Ergo beati compatientur miseriis damnatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 2 s. c. 1
Sed contra, quicumque alii compatitur, fit miseriae eius quodammodo particeps. Sed beati non possunt esse participes alicuius miseriae. Ergo miseriis damnatorum non compatiuntur.
Sed contra, quicumque alii compatitur, fit miseriae eius quodammodo particeps. Sed beati non possunt esse participes alicuius miseriae. Ergo miseriis damnatorum non compatiuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod misericordia, vel compassio, potest in aliquo inveniri dupliciter: uno modo, per modum passionis; alio modo, per modum electionis. In beatis autem non erit aliqua passio in parte inferiori nisi consequens electionem rationis. Unde non erit in eis compassio vel misericordia nisi secundum electionem rationis. Hoc autem modo ex electione rationis misericordia vel compassio nascitur, prout scilicet aliquis vult malum alterius repelli: unde in illis quae secundum iudicium rationis repelli non volumus, compassionem talem non habemus. Peccatores autem quandiu sunt in hoc mundo, in tali statu sunt quod sine praeiudicio divinae iustitiae possunt in beatitudinem transferri a statu miseriae et peccati. Et ideo beatorum compassio ad eos locum habet: et secundum electionem voluntatis, prout Deus, angeli et beati eis compati dicuntur, eorum salutem volendo; et secundum passionem, sicut compatiuntur eis homines boni in statu viae existentes. Sed in futuro non poterunt transferri a sua miseria. Unde ad eorum miserias non poterit esse compassio secundum electionem rectam. Et ideo beati qui erunt in gloria, nullam compassionem ad damnatos. habebunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod caritas tunc est compassionis principium quando possumus ex caritate velle remotionem miseriae alicuius. Sed sancti ex caritate hoc velle non possunt de damnatis: cum divinae iustitiae repugnet. Unde ratio non sequitur.
Ad primum ergo dicendum quod caritas tunc est compassionis principium quando possumus ex caritate velle remotionem miseriae alicuius. Sed sancti ex caritate hoc velle non possunt de damnatis: cum divinae iustitiae repugnet. Unde ratio non sequitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod Deus dicitur esse misericors inquantum subvenit illis quos secundum ordinem sapientiae et iustitiae suae convenit a miseria liberari: non quod damnatorum misereatur, nisi forte puniendo citra condignum.
Ad secundum dicendum quod Deus dicitur esse misericors inquantum subvenit illis quos secundum ordinem sapientiae et iustitiae suae convenit a miseria liberari: non quod damnatorum misereatur, nisi forte puniendo citra condignum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum beati laetentur de poenis impiorum
Suppl q. 94 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod beati non laetentur de poenis impiorum; Laetari enim de malo alterius ad odium pertinet. Sed in beatis nullum erit odium. Ergo non laetabuntur de miseriis damnatorum.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod beati non laetentur de poenis impiorum; Laetari enim de malo alterius ad odium pertinet. Sed in beatis nullum erit odium. Ergo non laetabuntur de miseriis damnatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 3 arg. 2
Praeterea, beati in patria erunt summe Deo conformes. Sed Deus non delectatur in poenis nostris. Ergo nec beati delectabuntur in poenis damnatorum.
Praeterea, beati in patria erunt summe Deo conformes. Sed Deus non delectatur in poenis nostris. Ergo nec beati delectabuntur in poenis damnatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 3 arg. 3
Praeterea, illud quod est vituperabile in viatore, nullo modo cadit in comprehensorem. Sed in homine viatore est maxime vituperabile quod reficiatur aliorum poenis; et maxime commendabile ut de poenis doleat. Ergo beati nullo modo laetantur de poenis damnatorum.
Praeterea, illud quod est vituperabile in viatore, nullo modo cadit in comprehensorem. Sed in homine viatore est maxime vituperabile quod reficiatur aliorum poenis; et maxime commendabile ut de poenis doleat. Ergo beati nullo modo laetantur de poenis damnatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod in Psalmo (57, 11) dicitur: laetabitur iustus cum viderit vindictam.
Sed contra: Est quod in Psalmo (57, 11) dicitur: laetabitur iustus cum viderit vindictam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 3 arg. 4
Praeterea, Isaiae 66, (24): erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Satietas autem refectionem mentis designat. Ergo beati gaudebunt de poenis impiorum.
Praeterea, Isaiae 66, (24): erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Satietas autem refectionem mentis designat. Ergo beati gaudebunt de poenis impiorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod aliquid potest esse materia gaudii dupliciter. Uno modo, per se: quando scilicet de aliquo gaudetur inquantum huiusmodi. Et sic sancti non laetabuntur de poenis impiorum. Alio modo, per accidens, idest ratione alicuius adiuncti. Et hoc modo sancti de poenis impiorum gaudebunt, considerando in eis ordinem divinae iustitiae et suam liberationem, de qua gaudebunt. Et sic divina iustitia et sua liberatio erunt per se causa gaudii beatorum, sed poenae damnatorum per accidens.
Respondeo dicendum quod aliquid potest esse materia gaudii dupliciter. Uno modo, per se: quando scilicet de aliquo gaudetur inquantum huiusmodi. Et sic sancti non laetabuntur de poenis impiorum. Alio modo, per accidens, idest ratione alicuius adiuncti. Et hoc modo sancti de poenis impiorum gaudebunt, considerando in eis ordinem divinae iustitiae et suam liberationem, de qua gaudebunt. Et sic divina iustitia et sua liberatio erunt per se causa gaudii beatorum, sed poenae damnatorum per accidens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod laetari de malo alterius inquantum huiusmodi, pertinet ad odium: non autem laetari de malo alterius ratione alicuius adiuncti. Sic autem aliquis de malo proprio quandoque laetatur: sicut cum quis gaudet de propriis afflictionibus secundum quod prosunt ei ad meritum vitae; Iac. 1, (2), omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis.
Ad primum ergo dicendum quod laetari de malo alterius inquantum huiusmodi, pertinet ad odium: non autem laetari de malo alterius ratione alicuius adiuncti. Sic autem aliquis de malo proprio quandoque laetatur: sicut cum quis gaudet de propriis afflictionibus secundum quod prosunt ei ad meritum vitae; Iac. 1, (2), omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis Deus non delectetur in poenis inquantum huiusmodi delectatur tamen eis inquantum sunt per suam iustitiam ordinatae.
Ad secundum dicendum quod, quamvis Deus non delectetur in poenis inquantum huiusmodi delectatur tamen eis inquantum sunt per suam iustitiam ordinatae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 94 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod in viatore non est laudabile quod delectetur de aliorum poenis secundum se: est tamen laudabile si delectetur de eis inquantum habent aliquid annexum. Tamen alia ratio est de viatore et comprehensore. Quia in viatore passiones frequenter insurgunt sine iudicio rationis. Et tamen tales passiones interdum sunt laudabiles, secundum quod bonam dispositionem mentis indicant: sicut patet de verecundia et misericordia et poenitentia de malo. Sed in comprehensoribus non potest esse passio nisi consequens iudicium rationis.
Ad tertium dicendum quod in viatore non est laudabile quod delectetur de aliorum poenis secundum se: est tamen laudabile si delectetur de eis inquantum habent aliquid annexum. Tamen alia ratio est de viatore et comprehensore. Quia in viatore passiones frequenter insurgunt sine iudicio rationis. Et tamen tales passiones interdum sunt laudabiles, secundum quod bonam dispositionem mentis indicant: sicut patet de verecundia et misericordia et poenitentia de malo. Sed in comprehensoribus non potest esse passio nisi consequens iudicium rationis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 95: De dotibus beatorum
Suppl q. 95 pr.
Deinde considerandum est de dotibus beatorum.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum beatis sint assignandae aliquae dotes.
Secundo: utrum dos a beatitudine differat.
Tertio: utrum Christo insint dotes.
Quarto: utrum angelis.
Quinto: utrum convenienter assignentur dotes.
Deinde considerandum est de dotibus beatorum.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum beatis sint assignandae aliquae dotes.
Secundo: utrum dos a beatitudine differat.
Tertio: utrum Christo insint dotes.
Quarto: utrum angelis.
Quinto: utrum convenienter assignentur dotes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum ponendae sint aliquae dotes in hominibus beatis
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 95 a. 2 arg. 1[t:suppl q. 95 a. 2 arg. 1]
Suppl q. 95 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sint ponendae aliquae dotes in hominibus beatis. Dos enim, secundum iura, datur sponso ad sustinenda onera matrimonii. Sed sancti non gerunt figuram sponsi, sed magis figuram sponsae, inquantum sunt Ecclesiae membra. Ergo eis dotes non dantur.
suppl q. 95 a. 2 arg. 1[t:suppl q. 95 a. 2 arg. 1]
Suppl q. 95 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non sint ponendae aliquae dotes in hominibus beatis. Dos enim, secundum iura, datur sponso ad sustinenda onera matrimonii. Sed sancti non gerunt figuram sponsi, sed magis figuram sponsae, inquantum sunt Ecclesiae membra. Ergo eis dotes non dantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 arg. 2
Praeterea, dotes non dantur, secundum iura, a patre sponsi, sed a patre sponsae. Omnia autem dona beatitudinis dantur beatis a Patre Sponsi, scilicet Christi: Iac. 1, (17), omne datum optimum et omne donum perfectum, etc. Ergo huiusmodi dona quae beatis dantur, non sunt dotes appellandae.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Praeterea, dotes non dantur, secundum iura, a patre sponsi, sed a patre sponsae. Omnia autem dona beatitudinis dantur beatis a Patre Sponsi, scilicet Christi: Iac. 1, (17), omne datum optimum et omne donum perfectum, etc. Ergo huiusmodi dona quae beatis dantur, non sunt dotes appellandae.
B: (Wis 11:17)[b:Wis 11:17]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 arg. 3
Praeterea, in matrimonio dantur dotes ad facilius toleranda onera matrimonii. Sed in matrimonio spirituali non sunt aliqua onera: maxime secundum statum Ecclesiae triumphantis. Ergo non sunt ibi aliquae dotes assignandae.
Praeterea, in matrimonio dantur dotes ad facilius toleranda onera matrimonii. Sed in matrimonio spirituali non sunt aliqua onera: maxime secundum statum Ecclesiae triumphantis. Ergo non sunt ibi aliquae dotes assignandae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 arg. 4
Praeterea, dotes non dantur nisi, causa matrimonii. Sed matrimonium spirituale contrahitur cum Christo per fidem secundum statum Ecclesiae militantis. Ergo, eadem ratione, si beatis aliquae dotes conveniunt, convenient, etiam sanctis existentibus in via. Sed istis non conveniunt. Ergo nec beatis.
Praeterea, dotes non dantur nisi, causa matrimonii. Sed matrimonium spirituale contrahitur cum Christo per fidem secundum statum Ecclesiae militantis. Ergo, eadem ratione, si beatis aliquae dotes conveniunt, convenient, etiam sanctis existentibus in via. Sed istis non conveniunt. Ergo nec beatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 arg. 5
Praeterea, dotes ad bona exteriora pertinent, quae dicuntur bona fortunae. Sed praemia beatorum erunt de interioribus bonis. Ergo non debent dotes nominari.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Praeterea, dotes ad bona exteriora pertinent, quae dicuntur bona fortunae. Sed praemia beatorum erunt de interioribus bonis. Ergo non debent dotes nominari.
B: (Luke 23:43)[b:Luke 23:43]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Ephes. 5, (32) dicitur: Sacramentum hoc magnum est: dico autem in Christo et Ecclesia: ex quo habetur quod spirituale matrimonium per carnale significatur. Sed in carnali matrimonio sponsa dotata traducitur in domum sponsi. Ergo, cum sancti in domum Christi traducantur cum beatificantur, videtur quod aliquibus dotibus dotentur.
Sed contra: Ephes. 5, (32) dicitur: Sacramentum hoc magnum est: dico autem in Christo et Ecclesia: ex quo habetur quod spirituale matrimonium per carnale significatur. Sed in carnali matrimonio sponsa dotata traducitur in domum sponsi. Ergo, cum sancti in domum Christi traducantur cum beatificantur, videtur quod aliquibus dotibus dotentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 arg. 6
Praeterea, dotes in matrimonio corporali assignantur ad matrimonii solatium. Sed matrimonium spirituale est delectabilius quam corporale. Ergo ei sunt dotes maxime assignandae.
Praeterea, dotes in matrimonio corporali assignantur ad matrimonii solatium. Sed matrimonium spirituale est delectabilius quam corporale. Ergo ei sunt dotes maxime assignandae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 arg. 7
Praeterea, ornamenta sponsarum ad dotem pertinent. Sed sancti ornati in gloriam introducuntur: ut dicitur Isai. 61 (10): induit me vestimentis salutis, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Ergo sancti in patria dotes habent.
Praeterea, ornamenta sponsarum ad dotem pertinent. Sed sancti ornati in gloriam introducuntur: ut dicitur Isai. 61 (10): induit me vestimentis salutis, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Ergo sancti in patria dotes habent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod absque dubio beatis, quando in gloriam transferuntur, aliqua dona divinitus dantur ad eorum ornatum: et hi ornatus a magistris dotes sunt nominati. Unde datur quaedam definitio de dote de qua nunc loquimur, talis: dos est perpetuus ornatus animae et corporis, vitae sufficiens, in aeterna beatitudine iugiter perseverans. Et sumitur haec descriptio ad similitudinem dotis corporalis, per quam sponsa ornatur et providetur viro unde possit sufficienter sponsam et liberos nutrire, et tamen inamissibiliter dos sponsae conservatur, ut ad eam separato matrimonio revertatur.
Sed de ratione nominis diversi diversimode opinantur. Quidam enim dicunt quod dos non accipitur ex aliqua similitudine ad matrimonium corporale; sed secundum modum loquendi quo omnem perfectionem seu ornatum cuiuscumque hominis dotem nominamus; sicut aliquis dicitur esse dotatus scientia qui scientia pollet. Et sic Ovidius usus est nomine dotis, dicens: et qua cumque potes dote placere, place.
Sed istud non videtur usquequaque conveniens. Quia quandocumque aliquod nomen est impositum ad aliquid principaliter significandum, non consuevit ad alia transferri nisi secundum aliquam similitudinem. Unde, cum secundum primam institutionem nominis dos ad matrimonium carnale pertineat, oportet quod in qualibet alia acceptione attendatur aliqua similitudo ad principale significatum.
Et ideo alii dicunt quod secundum hoc similitudo attenditur, quod dos proprie dicitur donum quod in matrimonio corporali datur sponsae ex parte sponsi, quando traducitur in domum sponsi, ad ornatum sponsae pertinens: quod patet ex hoc quod dixit Sichem Iacob et filiis eius, Genes. 34, (12): augete dotem et munera postulate; et Exod. 22, (16): si seduxerit quis virginem dormieritque cum ea, dotabit eam et accipiet eam in uxorem. Unde et ornatus qui a Christo sanctis exhibetur quando traducuntur in domum gloriae, dos nominatur.
Sed hoc manifeste est contra id quod iuristae dicunt, ad quos pertinet de his tractare. Dicunt enim, quod dos proprie est quaedam datio ex parte mulieris his qui sunt ex parte viri facta pro onere matrimonii quod sustinet vir. Sed illud quod sponsus dat sponsae, vocatur donatio propter nuptias. Et secundum hunc modum accipitur dos III Reg. 9, (16), ubi dicitur quod Pharao, Rex Aegypti, cepit Gazer, et dedit in dotem filiae suae uxori Salomonis. Nec contra hoc faciunt auctoritates inductae. Quamvis enim dotes a parente puellae consueverunt assignari, tamen quandoque contingit quod sponsus, vel pater sponsi, assignet dotes vice patris puellae. Quod contingit dupliciter. Vel pro nimio affectu ad sponsam: sicut fuit de Hemor, qui voluit assignare dotem, quam debebat accipere, propter vehementem amorem filii sui ad puellam. Vel hoc fit in poenam sponsi, ut virgini a se corruptae dotem de suo assignet, quam pater puellae debuerat assignare. Et in hoc casu loquitur Moyses in auctoritate inducta.
Et ideo, secundum alios, dicendum est quod dos in matrimonio corporali proprie dicitur quando datur ab his qui sunt ex parte mulieris his qui sunt ex parte viri, ad sustentanda onera matrimonii, ut dictum est.
Sed tunc remanet difficultas, quomodo haec assignatio possit aptari ad propositum: cum ornatus qui sunt in beatitudine, dentur sponsae spirituali a parte sponsi. Quod manifestabitur respondendo ad argumenta.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod dotes, quamvis assignentur sponso in carnali matrimonio ad usum, tamen proprietas et dominium pertinet ad sponsam: quod patet ex hoc quod, soluto matrimonio, dos remanet sponsae, secundum iura. Et sic etiam in matrimonio spirituali ipsi ornatus qui sponsae spirituali dantur, scilicet Ecclesiae in membris suis, sunt quidem ipsius sponsi, inquantum ad eius gloriam et honorem cedunt, sed sponsae inquantum per eas ornatur.
Ad primum ergo dicendum quod dotes, quamvis assignentur sponso in carnali matrimonio ad usum, tamen proprietas et dominium pertinet ad sponsam: quod patet ex hoc quod, soluto matrimonio, dos remanet sponsae, secundum iura. Et sic etiam in matrimonio spirituali ipsi ornatus qui sponsae spirituali dantur, scilicet Ecclesiae in membris suis, sunt quidem ipsius sponsi, inquantum ad eius gloriam et honorem cedunt, sed sponsae inquantum per eas ornatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod Pater Sponsi, scilicet Christi, est sola persona Patris: pater autem sponsae est tota Trinitas. Effectus autem in creaturis ad totam Trinitatem pertinent. Unde huiusmodi dotes in spirituali matrimonio, proprie loquendo, magis dantur a patre sponsae quam a Patre Sponsi.
Sed tamen haec collatio, quamvis ab omnibus Personis fiat, singulis Personis potest appropriari per aliquem modum. Personae quidem Patris ut danti: quia in ipso est auctoritas; ei etiam paternitas respectu creaturae appropriatur; ut sic idem sit Pater Sponsi et sponsae. Filio vero appropriatur inquantum propter ipsum et per ipsum dantur. Sed Spiritui Sancto inquantum in ipso et secundum ipsum dantur: amor enim est omnis donationis ratio.
Ad secundum dicendum quod Pater Sponsi, scilicet Christi, est sola persona Patris: pater autem sponsae est tota Trinitas. Effectus autem in creaturis ad totam Trinitatem pertinent. Unde huiusmodi dotes in spirituali matrimonio, proprie loquendo, magis dantur a patre sponsae quam a Patre Sponsi.
Sed tamen haec collatio, quamvis ab omnibus Personis fiat, singulis Personis potest appropriari per aliquem modum. Personae quidem Patris ut danti: quia in ipso est auctoritas; ei etiam paternitas respectu creaturae appropriatur; ut sic idem sit Pater Sponsi et sponsae. Filio vero appropriatur inquantum propter ipsum et per ipsum dantur. Sed Spiritui Sancto inquantum in ipso et secundum ipsum dantur: amor enim est omnis donationis ratio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod dotibus per se convenit illud quod per dotes efficitur, scilicet solatium matrimonii: sed per accidens illud quod per eas removetur, scilicet onus matrimonii, quod per dotes alleviatur; sicut gratiae convenit per se facere iustum, sed per accidens quod de impio faciat iustum. Quamvis ergo in matrimonio spirituali non sint aliqua onera, est tamen ibi summa iucunditas. Et ad hanc perficiendam iucunditatem dotes sponsae conferuntur, ut scilicet delectabiliter per eas sponso coniungatur.
Ad tertium dicendum quod dotibus per se convenit illud quod per dotes efficitur, scilicet solatium matrimonii: sed per accidens illud quod per eas removetur, scilicet onus matrimonii, quod per dotes alleviatur; sicut gratiae convenit per se facere iustum, sed per accidens quod de impio faciat iustum. Quamvis ergo in matrimonio spirituali non sint aliqua onera, est tamen ibi summa iucunditas. Et ad hanc perficiendam iucunditatem dotes sponsae conferuntur, ut scilicet delectabiliter per eas sponso coniungatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod dotes non consueverunt assignari sponsae quando desponsatur, sed quando in domum sponsi traducitur ut praesentialiter sponsum habeat. Quandiu autem in hac vita sumus, peregrinamur a Domino, II Cor. 5, (6). Et ideo dona quae sanctis in hac vita conferuntur, non dicuntur dotes: sed illa quae conferuntur eis quando transferuntur ad gloriam, in qua Sponso praesentialiter perfruuntur.
Ad quartum dicendum quod dotes non consueverunt assignari sponsae quando desponsatur, sed quando in domum sponsi traducitur ut praesentialiter sponsum habeat. Quandiu autem in hac vita sumus, peregrinamur a Domino, II Cor. 5, (6). Et ideo dona quae sanctis in hac vita conferuntur, non dicuntur dotes: sed illa quae conferuntur eis quando transferuntur ad gloriam, in qua Sponso praesentialiter perfruuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod in spirituali matrimonio interior decor requiritur: ut in Psalmo (4, 14), omnis gloria eius filiae Regis ab intus, etc. Sed in matrimonio corporali requiritur decor exterior. Unde non oportet quod dotes huiusmodi assignentur in matrimonio spirituali sicut assignantur in corporali.
Ad quintum dicendum quod in spirituali matrimonio interior decor requiritur: ut in Psalmo (4, 14), omnis gloria eius filiae Regis ab intus, etc. Sed in matrimonio corporali requiritur decor exterior. Unde non oportet quod dotes huiusmodi assignentur in matrimonio spirituali sicut assignantur in corporali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum dos sit idem quod beatitudo
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 95 a. 5 co.[t:suppl q. 95 a. 5 co.]
Suppl q. 95 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod dos sit idem quod beatitudo. Ut enim ex definitione dotis praedicta patet, dos est ornatus animae et corporis in aeterna beatitudine iugiter perseverans. Sed beatitudo est animae quidam ornatus eius. Ergo beatitudo est dos.
R: Q.. 95 A. 1[t:suppl q. 95 a. 1]
suppl q. 95 a. 5 co.[t:suppl q. 95 a. 5 co.]
Suppl q. 95 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod dos sit idem quod beatitudo. Ut enim ex definitione dotis praedicta patet, dos est ornatus animae et corporis in aeterna beatitudine iugiter perseverans. Sed beatitudo est animae quidam ornatus eius. Ergo beatitudo est dos.
R: Q.. 95 A. 1[t:suppl q. 95 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 arg. 2
Praeterea, dos dicitur illud per quod sponsa delectabiliter sponso coniungitur. Sed in spirituali matrimonio beatitudo est huiusmodi. Ergo beatitudo est dos.
Praeterea, dos dicitur illud per quod sponsa delectabiliter sponso coniungitur. Sed in spirituali matrimonio beatitudo est huiusmodi. Ergo beatitudo est dos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 arg. 3
Praeterea, visio, secundum Augustinum, est tota substantia beatitudinis. Sed visio ponitur una de dotibus. Ergo beatitudo est dos.
Praeterea, visio, secundum Augustinum, est tota substantia beatitudinis. Sed visio ponitur una de dotibus. Ergo beatitudo est dos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 arg. 4
Praeterea, fruitio beatum facit. Fruitio autem est dos. Ergo dos beatum facit. Et sic beatitudo est dos.
Praeterea, fruitio beatum facit. Fruitio autem est dos. Ergo dos beatum facit. Et sic beatitudo est dos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 arg. 5
Praeterea, secundum Boetium, in libro de Consolatione, beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus. Sed status beatorum perficitur ex dotibus. Ergo dotes sunt beatitudinis partes.
Praeterea, secundum Boetium, in libro de Consolatione, beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus. Sed status beatorum perficitur ex dotibus. Ergo dotes sunt beatitudinis partes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Dos datur sine meritis. Sed beatitudo non datur, sed redditur; Ergo beatitudo non est dos.
Sed contra: Dos datur sine meritis. Sed beatitudo non datur, sed redditur; Ergo beatitudo non est dos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 arg. 6
Praeterea, beatitudo est una tantum. Dotes vero sunt plures. Ergo beatitudo non est dos.
Praeterea, beatitudo est una tantum. Dotes vero sunt plures. Ergo beatitudo non est dos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 arg. 7
Praeterea, beatitudo inest homini secundum id quod est potissimum in eo, ut dicitur I Ethic. Sed dos etiam in corpore ponitur. Ergo dos et beatitudo non sunt idem.
Praeterea, beatitudo inest homini secundum id quod est potissimum in eo, ut dicitur I Ethic. Sed dos etiam in corpore ponitur. Ergo dos et beatitudo non sunt idem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 co.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod beatitudo et dos sunt idem re, sed differunt ratione: quia dos respicit spirituale matrimonium quod est inter Christum et animam, non autem beatitudo. Sed hoc non potest esse, ut videtur: cum beatitudo in operatione consistat; dos autem non sit operatio, sed magis sit qualitas vel dispositio quaedam.
Et ideo, secundum alios, dicendum quod beatitudo et dos etiam realiter differunt: ut beatitudo dicatur ipsa operatio perfecta qua anima beata Deo coniungitur; sed dotes dicuntur habitus vel dispositiones, vel quaecumque aliae qualitates, quae ordinantur ad huiusmodi perfectam operationem; ut sic dotes ordinentur ad beatitudinem magis quam sint in beatitudine ut partes eius.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod beatitudo et dos sunt idem re, sed differunt ratione: quia dos respicit spirituale matrimonium quod est inter Christum et animam, non autem beatitudo. Sed hoc non potest esse, ut videtur: cum beatitudo in operatione consistat; dos autem non sit operatio, sed magis sit qualitas vel dispositio quaedam.
Et ideo, secundum alios, dicendum quod beatitudo et dos etiam realiter differunt: ut beatitudo dicatur ipsa operatio perfecta qua anima beata Deo coniungitur; sed dotes dicuntur habitus vel dispositiones, vel quaecumque aliae qualitates, quae ordinantur ad huiusmodi perfectam operationem; ut sic dotes ordinentur ad beatitudinem magis quam sint in beatitudine ut partes eius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo, proprie loquendo, non est animae ornatus, sed est aliquid quod ex ornatu animae provenit: cum sit operatio quaedam, ornatus vero dicitur aliquis decor ipsius beati.
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo, proprie loquendo, non est animae ornatus, sed est aliquid quod ex ornatu animae provenit: cum sit operatio quaedam, ornatus vero dicitur aliquis decor ipsius beati.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod beatitudo non ordinatur ad coniunctionem, sed est ipsa coniunctio animae cum Christo, quae est per operationem. Sed dotes sunt dona disponentia ad huiusmodi coniunctionem.
Ad secundum dicendum quod beatitudo non ordinatur ad coniunctionem, sed est ipsa coniunctio animae cum Christo, quae est per operationem. Sed dotes sunt dona disponentia ad huiusmodi coniunctionem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod visio dupliciter potest accipi. Uno modo, actualiter, idest pro ipso actu visionis. Et sic visio non est dos, sed est ipsa beatitudo. Alio modo potest accipi habitualiter, idest pro habitu a quo talis ope ratio elicitur, idest pro ipsa gloriae claritate, qua anima divinitus illustratur ad Deum videndum. Et sic est dos, et principium beatitudinis; non autem est ipsa beatitudo.
Ad tertium dicendum quod visio dupliciter potest accipi. Uno modo, actualiter, idest pro ipso actu visionis. Et sic visio non est dos, sed est ipsa beatitudo. Alio modo potest accipi habitualiter, idest pro habitu a quo talis ope ratio elicitur, idest pro ipsa gloriae claritate, qua anima divinitus illustratur ad Deum videndum. Et sic est dos, et principium beatitudinis; non autem est ipsa beatitudo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 ad 4
Et similiter dicendum ad quartum de fruitione.
Et similiter dicendum ad quartum de fruitione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod beatitudo colligit omnia bona non quasi partes essentiae beatitudinis, sed quasi aliquo modo ad beatitudinem ordinata.
Ad quintum dicendum quod beatitudo colligit omnia bona non quasi partes essentiae beatitudinis, sed quasi aliquo modo ad beatitudinem ordinata.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum Christo competat habere dotes
Suppl q. 95 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christo competat habere dotes. Sancti enim Christo per gloriam conformabuntur: unde dicitur Philipp, 3, (21): qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Ergo Christus etiam dotes habet.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christo competat habere dotes. Sancti enim Christo per gloriam conformabuntur: unde dicitur Philipp, 3, (21): qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Ergo Christus etiam dotes habet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 arg. 2
Praeterea, in spirituali matrimonio assignantur dotes ad similitudinem matrimonii corporalis. Sed in Christo invenitur quoddam spirituale matrimonium quod est sibi singulare, scilicet duarum naturarum in una persona: secundum quod dicitur natura humana in ipso esse desponsata a Verbo, ut patet ex Glossa super illud Psalmi (18, 6), in sole posuit tabernaculum etc.; et Apoc. 21, (3), ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Ergo et Christo competit habere dotes.
Praeterea, in spirituali matrimonio assignantur dotes ad similitudinem matrimonii corporalis. Sed in Christo invenitur quoddam spirituale matrimonium quod est sibi singulare, scilicet duarum naturarum in una persona: secundum quod dicitur natura humana in ipso esse desponsata a Verbo, ut patet ex Glossa super illud Psalmi (18, 6), in sole posuit tabernaculum etc.; et Apoc. 21, (3), ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Ergo et Christo competit habere dotes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 arg. 3
Praeterea, ut dicit Augustinus, in libro de Doctrina Christ., Christus, secundum regulam Tyconii, propter unitatem corporis mystici quae est inter caput et membra, nominat se etiam sponsam, et non solum sponsum: ut patet Isaiae 61, (10), quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Cum ergo sponsae debeantur dotes, oportet, ut videtur, in Christo dotes ponere.
Praeterea, ut dicit Augustinus, in libro de Doctrina Christ., Christus, secundum regulam Tyconii, propter unitatem corporis mystici quae est inter caput et membra, nominat se etiam sponsam, et non solum sponsum: ut patet Isaiae 61, (10), quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Cum ergo sponsae debeantur dotes, oportet, ut videtur, in Christo dotes ponere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 arg. 4
Praeterea, omnibus membris Ecclesiae debetur dos: cum Ecclesia sit sponsa. Sed Christus est Ecclesiae membrum: ut patet I Cor. 12, (27), vos estis corpus Christi, et membra de membro; Glossa, idest de Christo, Ergo Christo debentur dotes.
Praeterea, omnibus membris Ecclesiae debetur dos: cum Ecclesia sit sponsa. Sed Christus est Ecclesiae membrum: ut patet I Cor. 12, (27), vos estis corpus Christi, et membra de membro; Glossa, idest de Christo, Ergo Christo debentur dotes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 arg. 5
Praeterea, Christus habet perfectam visionem, fruitionem et delectationem. Hae autem ponuntur dotes. Ergo Christus habuit dotes.
Praeterea, Christus habet perfectam visionem, fruitionem et delectationem. Hae autem ponuntur dotes. Ergo Christus habuit dotes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Inter sponsum et sponsam exigitur distinctio personarum. Sed in Christo non est aliquid personaliter distinctum a Filio Dei, qui est sponsus, ut patet Ioan, 3, (29), qui habet sponsam sponsus est. Ergo, cum dotes sponsae assignentur, vel pro sponsa, videtur quod Christo non competat habere dotes.
Sed contra: Inter sponsum et sponsam exigitur distinctio personarum. Sed in Christo non est aliquid personaliter distinctum a Filio Dei, qui est sponsus, ut patet Ioan, 3, (29), qui habet sponsam sponsus est. Ergo, cum dotes sponsae assignentur, vel pro sponsa, videtur quod Christo non competat habere dotes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 arg. 6
Praeterea, non est eiusdem dare dotes et recipere. Sed Christus est qui dat dotes spirituales. Ergo Christo non competit dotes habere.
Praeterea, non est eiusdem dare dotes et recipere. Sed Christus est qui dat dotes spirituales. Ergo Christo non competit dotes habere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 co.
Respondeo dicendum, quod circa hanc difficultatem est duplex opinio. Quidam enim dicunt quod in Christo est triplex unio: una, quae dicitur consentanea, qua unitur Deo per connexionem amoris; alia dignativa, qua humana natura unitur divinae; tertia, qua ipse Christus unitur Ecclesiae. Dicunt ergo quod secundum duas primas uniones competit Christo habere dotes sub ratione dotis; sed quantum ad tertiam, convenit ei id quod est dos excellentissime, non tamen sub ratione dotis; quia in tali coniunctione Christus est ut sponsus, sed Ecclesia ut sponsa; dos autem datur sponsae quantum ad proprietatem et dominium, quamvis detur sponso ad usum.
Sed hoc non videtur esse conveniens. In illa enim coniunctione qua Christus unitur Patri per consensum amoris etiam inquantum est Deus, non dicitur aliquod matrimonium esse: quia non est ibi aliqua subiectio, quam oportet esse sponsae ad sponsum.
Similiter etiam nec in coniunctione humanae naturae ad divinam quae est in unione personae, vel etiam per conformitatem voluntatis, potest esse ratio dotis; propter tria. Primo, quia exigitur conformitas naturae inter sponsum et sponsam in matrimonio illo in quo dantur dotes. Et hoc deficit in coniunctione humanae naturae ad divinam. Secundo, quia exigitur ibi distinctio personarum. Humana autem natura non est personaliter distincta a Verbo. Tertio, quia dos datur quando sponsa de novo introducitur in domum sponsi: et sic videtur ad sponsam pertinere quae de non coniuncta fit coniuncta. Humana autem natura quae est assumpta in unitate personae a Verbo, nunquam fuit quin esset perfecte coniuncta.
Unde, secundum alios, dicendum quod vel omnino non convenit Christo ratio dotis: vel non ita proprie sicut aliis sanctis. Ea tamen quae dotes dicuntur, excellentissime ei conveniunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod conformatio illa est intelligenda secundum id quod est dos, et non secundum rationem dotis quae sit in Christo. Non enim oportet quod illud in quo Christo conformamur, sit eodem modo in nobis et in Christo.
Ad primum ergo dicendum quod conformatio illa est intelligenda secundum id quod est dos, et non secundum rationem dotis quae sit in Christo. Non enim oportet quod illud in quo Christo conformamur, sit eodem modo in nobis et in Christo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod natura humana non proprie dicitur sponsa in coniunctione illa qua Verbo coniungitur: cum non servetur ibi personarum distinctio, quae inter sponsum et sponsam requiritur. Sed quod quandoque desponsata dicatur humana natura secundum quod Verbo coniuncta est, hoc est inquantum habet aliquem actum sponsae: quia scilicet inseparabiliter coniungitur; et quia in illa coniunctione humana natura est Verbo inferior, et per Verbum regitur sicut sponsa per sponsum.
Ad secundum dicendum quod natura humana non proprie dicitur sponsa in coniunctione illa qua Verbo coniungitur: cum non servetur ibi personarum distinctio, quae inter sponsum et sponsam requiritur. Sed quod quandoque desponsata dicatur humana natura secundum quod Verbo coniuncta est, hoc est inquantum habet aliquem actum sponsae: quia scilicet inseparabiliter coniungitur; et quia in illa coniunctione humana natura est Verbo inferior, et per Verbum regitur sicut sponsa per sponsum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod hoc quod aliquando dicitur Christus sponsa, non est quia ipse vere sit sponsa: sed inquantum sibi assumit personam sponsae suae, scilicet Ecclesiae, quae est ei spiritualiter coniuncta. Unde nihil prohibet quin per illum modum loquendi posset dici habere dotes: non quod ipse habeat, sed quia Ecclesia habet.
Ad tertium dicendum quod hoc quod aliquando dicitur Christus sponsa, non est quia ipse vere sit sponsa: sed inquantum sibi assumit personam sponsae suae, scilicet Ecclesiae, quae est ei spiritualiter coniuncta. Unde nihil prohibet quin per illum modum loquendi posset dici habere dotes: non quod ipse habeat, sed quia Ecclesia habet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod nomen Ecclesiae dupliciter accipitur. Quandoque enim nominat tantummodo corpus quod Christo coniungitur sicut capiti. Et sic tantum Ecclesia habet rationem sponsae. Sic vero Christus non est Ecclesiae membrum, sed est caput influens omnibus Ecclesiae membris.
Alio modo accipitur Ecclesia secundum quod nominat caput et membra coniuncta. Et sic Christus dicitur membrum Ecclesiae, inquantum habet officium distinctum ab omnibus aliis, scilicet influere aliis vitam. Quamvis non multum proprie dicatur membrum: quia membrum importat partialitatem quandam; in Christo autem bonum spirituale non est particulatum, sed est totaliter integrum; unde ipse est totum Ecclesiae bonum, nec est aliquid maius ipse et alii quam ipse solus. Sic autem loquendo de Ecclesia, Ecclesia non solum nominat sponsam, sed sponsum et sponsam, prout per coniunctionem spiritualem est ex eis unum effectum. Unde, licet Christus aliquo modo dicatur membrum Ecclesiae, nullo tamen modo potest dici membrum sponsae. Et sic ei non convenit ratio dotis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod in processu illo est fallacia accidentis. Non enim illa Christo conveniunt secundum quod habent rationem dotis.
Ad quintum dicendum quod in processu illo est fallacia accidentis. Non enim illa Christo conveniunt secundum quod habent rationem dotis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum angeli habeant dotes
Suppl q. 95 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod angeli habeant dotes. Quia super illud Cant. 6, (8), una est columba mea, dicit Glossa: una est Ecclesia in hominibus et angelis. Sed Ecclesia est sponsa, et sic membris Ecclesiae convenit habere dotes. Ergo angeli dotes habent.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod angeli habeant dotes. Quia super illud Cant. 6, (8), una est columba mea, dicit Glossa: una est Ecclesia in hominibus et angelis. Sed Ecclesia est sponsa, et sic membris Ecclesiae convenit habere dotes. Ergo angeli dotes habent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 arg. 2
Praeterea, Luc. 12, super illud (v. 36), et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis, dicit Glossa: ad nuptias Dominus ivit quando post resurrectionem novus homo angelorum sibi multitudinem copulavit. Ergo angelorum multitudo est sponsa Christi. Et sic angelis debentur dotes.
Praeterea, Luc. 12, super illud (v. 36), et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis, dicit Glossa: ad nuptias Dominus ivit quando post resurrectionem novus homo angelorum sibi multitudinem copulavit. Ergo angelorum multitudo est sponsa Christi. Et sic angelis debentur dotes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 arg. 3
Praeterea, spirituale matrimonium in spirituali coniunctione consistit. Sed spiritualis coniunctio non est minor inter angelos et Deum quam inter homines beatos et Deum. Ergo, cum. dotes de quibus nunc agimus, ratione spiritualis matrimonii assignentur, videtur quod angelis conveniant dotes.
Praeterea, spirituale matrimonium in spirituali coniunctione consistit. Sed spiritualis coniunctio non est minor inter angelos et Deum quam inter homines beatos et Deum. Ergo, cum. dotes de quibus nunc agimus, ratione spiritualis matrimonii assignentur, videtur quod angelis conveniant dotes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 arg. 4
Praeterea, spirituale matrimonium requirit spiritualem sponsum et spiritualem sponsam. Sed Christo, inquantum summus spiritus, magis sunt conformes in natura angeli quam homines. Ergo magis potest esse spirituale matrimonium angelorum ad Christum quam hominum.
Praeterea, spirituale matrimonium requirit spiritualem sponsum et spiritualem sponsam. Sed Christo, inquantum summus spiritus, magis sunt conformes in natura angeli quam homines. Ergo magis potest esse spirituale matrimonium angelorum ad Christum quam hominum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 arg. 5
Praeterea, maior convenientia exigitur inter caput et membra quam inter sponsum et sponsam. Sed conformitas quae est inter Christum et angelos sufficit ad hoc quod Christus dicatur Caput angelorum. Ergo eadem ratione sufficit ad hoc quod dicatur sponsus respectu eorum.
Praeterea, maior convenientia exigitur inter caput et membra quam inter sponsum et sponsam. Sed conformitas quae est inter Christum et angelos sufficit ad hoc quod Christus dicatur Caput angelorum. Ergo eadem ratione sufficit ad hoc quod dicatur sponsus respectu eorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Origenes, super Cantica, distinguit quatuor personas: scilicet sponsum et sponsam, adolescentulas, et sodales sponsi. Et dicit quod angeli sunt sodales sponsi. Cum ergo dotes non debeantur nisi sponsae, videtur quod angelis dotes non conveniant.
Sed contra: Origenes, super Cantica, distinguit quatuor personas: scilicet sponsum et sponsam, adolescentulas, et sodales sponsi. Et dicit quod angeli sunt sodales sponsi. Cum ergo dotes non debeantur nisi sponsae, videtur quod angelis dotes non conveniant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 arg. 6
Praeterea, Christus desponsavit sibi Ecclesiam per Incarnationem et Passionem: unde figuratur per hoc quod dicitur Exod. 4, (25): sponsus sanguinum tu mihi es. Sed Christus per Passionem et incarnationem non aliter fuit coniunctus angelis quam prius erat. Ergo angeli non pertinent ad Ecclesiam secundum quod Ecclesia dicitur sponsa. Ergo angelis non conveniunt dotes.
Praeterea, Christus desponsavit sibi Ecclesiam per Incarnationem et Passionem: unde figuratur per hoc quod dicitur Exod. 4, (25): sponsus sanguinum tu mihi es. Sed Christus per Passionem et incarnationem non aliter fuit coniunctus angelis quam prius erat. Ergo angeli non pertinent ad Ecclesiam secundum quod Ecclesia dicitur sponsa. Ergo angelis non conveniunt dotes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod ea quae ad dotes animae pertinent, non est dubium angelis sicut et hominibus convenire. Sed secundum rationem dotis non ita eis sicut hominibus conveniunt: eo quod non ita proprie convenit angelis ratio sponsae sicut hominibus. Exigitur enim inter sponsum et sponsam naturae conformitas, ut sint eiusdem speciei. Hoc autem modo homines cum Christo conveniunt: inquantum naturam humanam assumpsit, per quam assumptionem factus est conformis in natura speciei humanae omnibus hominibus. Angelis autem non est conformis secundum unitatem speciei, neque secundum naturam divinam neque secundum naturam humanam. Et ideo ratio dotis non ita proprie convenit angelis sicut hominibus.
Tamen in his quae metaphorice dicuntur, cum non requiratur similitudo quantum ad omnia, non potest ex aliqua dissimilitudine concludi quod metaphorice aliquid de alio non praedicetur. Et sic ex ratione inducta non potest simpliciter haberi quod angelis dotes non conveniant: sed solum quod non ita proprie sicut hominibus, ratione dissimilitudinis praedictae.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis angeli pertineant ad unitatem Ecclesiae, non tamen sunt membra Ecclesiae secundum quod Ecclesia dicitur sponsa per conformitatem naturae. Et sic non convenit eis proprie habere dotes.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis angeli pertineant ad unitatem Ecclesiae, non tamen sunt membra Ecclesiae secundum quod Ecclesia dicitur sponsa per conformitatem naturae. Et sic non convenit eis proprie habere dotes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod desponsatio illa large accipitur pro unione quae non habet conformitatem naturae in specie. Et sic etiam nihil prohibet, large accipiendo dotes, ponere dotes in angelis.
Ad secundum dicendum quod desponsatio illa large accipitur pro unione quae non habet conformitatem naturae in specie. Et sic etiam nihil prohibet, large accipiendo dotes, ponere dotes in angelis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis in matrimonio spirituali non sit nisi coniunctio spiritualis, tamen illos qui coniunguntur, ad perfectam matrimonii rationem, oportet in specie naturae convenire. Et propter hoc desponsatio proprie ad angelos non pertinet.
Ad tertium dicendum quod, quamvis in matrimonio spirituali non sit nisi coniunctio spiritualis, tamen illos qui coniunguntur, ad perfectam matrimonii rationem, oportet in specie naturae convenire. Et propter hoc desponsatio proprie ad angelos non pertinet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod illa conformatio qua angeli conformantur Christo inquantum est Deus, non. est talis quae sufficiat ad perfectam matrimonii rationem, cum non sit secundum convenientiam in specie: sed magis adhuc remanet infinita distantia.
Ad quartum dicendum quod illa conformatio qua angeli conformantur Christo inquantum est Deus, non. est talis quae sufficiat ad perfectam matrimonii rationem, cum non sit secundum convenientiam in specie: sed magis adhuc remanet infinita distantia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 4 ad 5
Ad quintum dicendum quod nec etiam Christus proprie dicitur caput angelorum, secundum illam rationem qua, caput requirit conformitatem naturae.
Tamen sciendum quod, licet caput et alia membra sint partes individui unius speciei, non tamen si unumquodque per se consideretur, cum alio est eiusdem speciei: manus enim habet aliam speciem partis a capite. Unde, loquendo de membris secundum se, non requiritur inter ea alia convenientia quam proportionis, ut unum ab alio accipiat et unum alii subserviat. Et sic convenientia quae est inter Deum et angelos, magis sufficit ad rationem capitis quam ad rationem sponsi.
Ad quintum dicendum quod nec etiam Christus proprie dicitur caput angelorum, secundum illam rationem qua, caput requirit conformitatem naturae.
Tamen sciendum quod, licet caput et alia membra sint partes individui unius speciei, non tamen si unumquodque per se consideretur, cum alio est eiusdem speciei: manus enim habet aliam speciem partis a capite. Unde, loquendo de membris secundum se, non requiritur inter ea alia convenientia quam proportionis, ut unum ab alio accipiat et unum alii subserviat. Et sic convenientia quae est inter Deum et angelos, magis sufficit ad rationem capitis quam ad rationem sponsi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum convenienter ponantur tres esse animae dotes: scilicet visio, dilectio et fruitio
Suppl q. 95 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur tres esse animae dotes: scilicet visio, dilectio et fruitio. Anima enim coniungitur Deo secundum mentem, in qua est imago Trinitatis secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem. Sed dilectio ad voluntatem pertinet, visio ad intelligentiam. Ergo debet aliquid poni quod memoriae respondeat: cum fruitio non pertineat ad memoriam, sed magis ad voluntatem.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ponantur tres esse animae dotes: scilicet visio, dilectio et fruitio. Anima enim coniungitur Deo secundum mentem, in qua est imago Trinitatis secundum memoriam, intelligentiam et voluntatem. Sed dilectio ad voluntatem pertinet, visio ad intelligentiam. Ergo debet aliquid poni quod memoriae respondeat: cum fruitio non pertineat ad memoriam, sed magis ad voluntatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 arg. 2
Praeterea, dotes beatitudinis dicuntur respondere virtutibus viae quibus Deo coniungimur, quae sunt fides, spes et caritas, quibus est ipse Deus obiectum. Sed dilectio respondet caritati, visio autem fidei. Ergo debet aliquid poni quod pertineret ad spem: cum fruitio magis pertineat ad caritatem.
Praeterea, dotes beatitudinis dicuntur respondere virtutibus viae quibus Deo coniungimur, quae sunt fides, spes et caritas, quibus est ipse Deus obiectum. Sed dilectio respondet caritati, visio autem fidei. Ergo debet aliquid poni quod pertineret ad spem: cum fruitio magis pertineat ad caritatem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 arg. 3
Praeterea, Deo non fruimur nisi per dilectionem et visionem: illis enim dicimur frui quae diligimus propter se, ut patet per Augustinum, in libro de Doctrina Christ. Ergo fruitio non debet poni alia dos a dilectione.
Praeterea, Deo non fruimur nisi per dilectionem et visionem: illis enim dicimur frui quae diligimus propter se, ut patet per Augustinum, in libro de Doctrina Christ. Ergo fruitio non debet poni alia dos a dilectione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 arg. 4
Praeterea, ad perfectionem beatitudinis requiritur comprehensio: I Cor. 9, (24) sic currite ut comprehendatis. Ergo deberet adhuc, quarta dos poni.
Praeterea, ad perfectionem beatitudinis requiritur comprehensio: I Cor. 9, (24) sic currite ut comprehendatis. Ergo deberet adhuc, quarta dos poni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 arg. 5
Praeterea, Anselmus dicit quod haec pertinent ad beatitudinem animae: sapientia, amicitia, concordia, potestas, honor, securitas, gaudium. Et sic videntur praedictae dotes inconvenienter assignari.
Praeterea, Anselmus dicit quod haec pertinent ad beatitudinem animae: sapientia, amicitia, concordia, potestas, honor, securitas, gaudium. Et sic videntur praedictae dotes inconvenienter assignari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 arg. 6
Praeterea, Augustinus, in fine de Civ. Dei dicit quod Deus in illa beatitudine sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Ergo laus praeassignatis dotibus annumerari debet.
Praeterea, Augustinus, in fine de Civ. Dei dicit quod Deus in illa beatitudine sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Ergo laus praeassignatis dotibus annumerari debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 arg. 7
Praeterea, Boetius ponit quinque ad beatitudinem pertinentia, in III de Consolat., quae sunt haec: sufficientia, quam promittunt divitiae; iucunditas, quam promittit voluptas; celebritas, quam promittit fama; securitas, quam promittit potentia; reverentia, quam promittit dignitas. Et sic videtur quod ista potius deberent assignari dotes quam praedicta.
Praeterea, Boetius ponit quinque ad beatitudinem pertinentia, in III de Consolat., quae sunt haec: sufficientia, quam promittunt divitiae; iucunditas, quam promittit voluptas; celebritas, quam promittit fama; securitas, quam promittit potentia; reverentia, quam promittit dignitas. Et sic videtur quod ista potius deberent assignari dotes quam praedicta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod ab omnibus communiter tres ponuntur animae dotes, diversimode tamen. Quidam enim dicunt quod tres dotes animae sunt visio, dilectio et fruitio; quidam vero quod sunt visio, comprehensio et fruitio; quidam vero quod sunt visio, delectatio et comprehensio. Omnes tamen hae assignationes reducuntur in idem, et eodem modo earum numerus assignatur.
Dictum enim est quod dos est aliquid animae inhaerens per quod ordinatur ad operationem in qua consistit beatitudo. In qua quidem operatione duo requiruntur; scilicet ipsa substantia operationis, quae est visio; et perfectio eius, quae est delectatio; oportet enim beatitudinem esse operationem perfectam. Visio autem aliqua est delectabilis dupliciter: uno modo, ex parte obiecti, inquantum id quod videtur est delectabile; alio modo, ex parte visionis, inquantum ipsum videre delectabile est, sicut delectamur in cognoscendo mala, quamvis mala non delectent nos. Et quia operatio illa in qua ultima beatitudo consistit, debet esse perfectissima, ideo requiritur quod visio illa sit utroque modo delectabilis. Ad hoc autem quod ipsa visio sit delectabilis ex parte visionis, requiritur quod sit facta connaturalis videnti per aliquem habitum: sed ad hoc quod sit delectabilis ex parte visibilis, requiruntur duo, scilicet quod ipsum visibile sit conveniens, et quod sit coniunctum.
Sic ergo ad delectabilitatem visionis ex parte sui, requiritur habitus qui visionem eliciat. Et sic est una dos, quae dicitur ab omnibus visio: Sed ex parte visibilis requiruntur duo. Scilicet convenientia, quae est per affectum: et quantum ad hoc ponitur dos a quibusdam dilectio, et a quibusdam fruitio, secundum quod fruitio ad affectum pertinet; illud enim quod summe diligimus, convenientissimum aestimamus. Requiritur etiam ex parte visibilis coniunctio. Et sic ponitur a quibusdam comprehensio, quae nihil est aliud quam in praesentia Deum habere et in seipso tenere: sed secundum alios fruitio, prout fruitio est, non spei, sicut est in via, sed iam rei, sicut est in patria.
Et sic dotes tres respondent tribus virtutibus theologicis: scilicet visio fidei; spei vero comprehensio, vel fruitio secundum unam acceptionem; caritati vero delectatio, vel fruitio secundum aliam assignationem. Fruitio enim perfecta, qualis in patria habebitur, includit in se delectationem et comprehensionem. Et ideo a quibusdam accipitur pro uno, a quibusdam vero pro alio.
Quidam vero attribuunt has tres dotes tribus animae virtutibus: visionem scilicet rationali; dilectionem concupiscibili; fruitionem vero irascibili, inquantum talis fruitio est per quandam victoriam adepta. Sed hoc non proprie dicitur. Quia irascibilis et concupiscibilis non sunt in parte intellectiva, sed sensitiva: dotes autem animae ponuntur in ipsa mente.
R: Q.. 95 A. 2[t:suppl q. 95 a. 2]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod memoria et intelligentia non habent nisi unam operationem; vel quia ipsa intelligentia est operatio memoriae; vel, si intelligentia dicatur, esse potentia quaedam, memoria non exit in operationem nisi mediante intelligentia, quia memoriae est notitiam tenere. Unde etiam memoriae et intelligentiae non respondet nisi unus habitus, scilicet notitia. Et ideo utrique respondet tantum una dos, scilicet visio.
Ad primum ergo dicendum quod memoria et intelligentia non habent nisi unam operationem; vel quia ipsa intelligentia est operatio memoriae; vel, si intelligentia dicatur, esse potentia quaedam, memoria non exit in operationem nisi mediante intelligentia, quia memoriae est notitiam tenere. Unde etiam memoriae et intelligentiae non respondet nisi unus habitus, scilicet notitia. Et ideo utrique respondet tantum una dos, scilicet visio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod fruitio respondet spei, inquantum includit comprehensionem, quae spei succedet. Quod enim speratur, nondum habetur: et ideo spes quodammodo affligit, propter distantiam amati. Et propter hoc in patria non remanet, sed succedet ei comprehensio.
Ad secundum dicendum quod fruitio respondet spei, inquantum includit comprehensionem, quae spei succedet. Quod enim speratur, nondum habetur: et ideo spes quodammodo affligit, propter distantiam amati. Et propter hoc in patria non remanet, sed succedet ei comprehensio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod fruitio, secundum quod comprehensionem includit, distinguitur a visione et dilectione: alio tamen modo quam dilectio a visione. Dilectio enim et visio diversos habitus nominant, quorum unus pertinet ad intellectum, alter vero ad affectum. Sed comprehensio, vel fruitio secundum quod ponitur pro comprehensione, non importat alium habitum ab illis duobus: sed importat remotionem impedimentorum ex quibus efficiebatur ut non posset mens Deo praesentialiter coniungi. Et hoc quidem fit per hoc quod ipse habitus gloriae animam ab omni defectu liberat: sicut quod facit eam sufficientem ad cognoscendum sine phantasmatibus, et ad praedominandum corpori, et alia huiusmodi, per quae excluduntur impedimenta quibus fit ut nunc peregrinemur a Domino.
Ad tertium dicendum quod fruitio, secundum quod comprehensionem includit, distinguitur a visione et dilectione: alio tamen modo quam dilectio a visione. Dilectio enim et visio diversos habitus nominant, quorum unus pertinet ad intellectum, alter vero ad affectum. Sed comprehensio, vel fruitio secundum quod ponitur pro comprehensione, non importat alium habitum ab illis duobus: sed importat remotionem impedimentorum ex quibus efficiebatur ut non posset mens Deo praesentialiter coniungi. Et hoc quidem fit per hoc quod ipse habitus gloriae animam ab omni defectu liberat: sicut quod facit eam sufficientem ad cognoscendum sine phantasmatibus, et ad praedominandum corpori, et alia huiusmodi, per quae excluduntur impedimenta quibus fit ut nunc peregrinemur a Domino.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 ad 4
Ad quartum patet responsio ex dictis.
Ad quartum patet responsio ex dictis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 ad 5
Ad quintum dicendum quod proprie dotes sunt immediata principia illius operationis in qua perfecta beatitudo consistit, per quam anima Christo coniungitur. Illa autem quae Anselmus enumerat, non sunt huiusmodi: sed sunt qualitercumque beatitudinem concomitantia vel consequentia, non solum in comparatione ad sponsum, ad quem sola sapientia inter enumerata ab eo pertinet, sed etiam in comparatione ad alios; vel, pares, ad quos pertinet amicitia quantum ad unionem affectuum, et concordia quantum ad consensum in agendis; vel inferiores, ad quos pertinet et potestas, secundum quod a superioribus inferiora disponuntur, et honor, secundum id quod ab inferioribus superioribus exhibetur; et etiam per comparationem ad seipsum, ad quod pertinet securitas quantum ad remotionem mali, et gaudium quantum ad adeptionem boni.
Ad quintum dicendum quod proprie dotes sunt immediata principia illius operationis in qua perfecta beatitudo consistit, per quam anima Christo coniungitur. Illa autem quae Anselmus enumerat, non sunt huiusmodi: sed sunt qualitercumque beatitudinem concomitantia vel consequentia, non solum in comparatione ad sponsum, ad quem sola sapientia inter enumerata ab eo pertinet, sed etiam in comparatione ad alios; vel, pares, ad quos pertinet amicitia quantum ad unionem affectuum, et concordia quantum ad consensum in agendis; vel inferiores, ad quos pertinet et potestas, secundum quod a superioribus inferiora disponuntur, et honor, secundum id quod ab inferioribus superioribus exhibetur; et etiam per comparationem ad seipsum, ad quod pertinet securitas quantum ad remotionem mali, et gaudium quantum ad adeptionem boni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 ad 6
Ad sextum dicendum quod laus, quae ab Augustino ponitur tertium eorum quae in patria erunt, non est dispositio ad beatitudinem, sed magis ad beatitudinem consequens: ex hoc enim ipso quod anima Deo coniungitur, in quo beatitudo consistit, sequitur quod in laudem prorumpat. Unde laus non habet rationem dotis.
Ad sextum dicendum quod laus, quae ab Augustino ponitur tertium eorum quae in patria erunt, non est dispositio ad beatitudinem, sed magis ad beatitudinem consequens: ex hoc enim ipso quod anima Deo coniungitur, in quo beatitudo consistit, sequitur quod in laudem prorumpat. Unde laus non habet rationem dotis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 95 a. 5 ad 7
Ad septimum dicendum quod illa quinque quae enumerat Boetius, sunt quaedam beatitudinis conditiones: non autem dispositiones ad beatitudinis actum. Eo quod beatitudo, ratione suae perfectionis, sola et singulariter habet per seipsam quidquid ab hominibus in diversis rebus quaeritur: ut patet etiam per Philosophum, in I et X Ethic. Et secundum hoc, Boetius ostendit illa quinque in vera beatitudine esse, quia haec sunt quae ab hominibus in temporali felicitate quaeruntur. Quae vel pertinent ad immunitatem a malo, sicut securitas; vel ad consecutionem boni: vel convenientis, sicut iucunditas; vel perfecti, sicut sufficientia; vel ad manifestationem boni: sicut celebritas, inquantum bonum unius est in notitia multorum; et reverentia, inquantum illius notitiae vel boni signum aliquod exhibetur; reverentia enim consistit in exhibitione honoris, qui est testimonium virtutis. Unde patet quod ista quinque non debent dici dotes, sed quaedam beatitudinis conditiones.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 96: De aureolis
Suppl q. 96 pr.
Consequenter considerandum est de aureolis. Circa quod quaeruntur tredecim.
Primo: utrum aureola differat a praemio essentiali.
Secundo: utrum differat a fructu.
Tertio: utrum fructus soli virtuti continentiae debeatur.
Quarto: utrum convenienter assignentur tres fructus tribus partibus continentiae.
Quinto: utrum virginibus debeatur aureola.
Sexto: utrum debeatur martyribus.
Septimo: utrum debeatur doctoribus.
Octavo: utrum Christo aureola debeatur.
Nono: utrum angelis.
Decimo: utrum corpori humano debeatur.
Undecimo: utrum convenienter tres aureolae assignentur.
Duodecimo: utrum aureola virginum sit potissima.
Decimotertio: utrum unus alio intensius eandem aureolam habeat.
Consequenter considerandum est de aureolis. Circa quod quaeruntur tredecim.
Primo: utrum aureola differat a praemio essentiali.
Secundo: utrum differat a fructu.
Tertio: utrum fructus soli virtuti continentiae debeatur.
Quarto: utrum convenienter assignentur tres fructus tribus partibus continentiae.
Quinto: utrum virginibus debeatur aureola.
Sexto: utrum debeatur martyribus.
Septimo: utrum debeatur doctoribus.
Octavo: utrum Christo aureola debeatur.
Nono: utrum angelis.
Decimo: utrum corpori humano debeatur.
Undecimo: utrum convenienter tres aureolae assignentur.
Duodecimo: utrum aureola virginum sit potissima.
Decimotertio: utrum unus alio intensius eandem aureolam habeat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum aureola sit aliquod aliud praemium a praemio essentiali, quod aurea dicitur
Suppl q. 96 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod aureola non sit aliquod aliud praemium a praemio essentiali, quod aurea dicitur. Praemium enim essentiale est ipsa beatitudo. Sed beatitudo, secundum Boetium, est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Ergo praemium essentiale includit omne bonum quod habetur in patria. Et sic aureola includitur in aurea.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod aureola non sit aliquod aliud praemium a praemio essentiali, quod aurea dicitur. Praemium enim essentiale est ipsa beatitudo. Sed beatitudo, secundum Boetium, est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Ergo praemium essentiale includit omne bonum quod habetur in patria. Et sic aureola includitur in aurea.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 arg. 2
Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Sed illi qui servant consilia et praecepta, magis praemiantur quam illi qui servant praecepta tantum: nec in aliquo praemium eorum videtur differre nisi quod unum est altero maius. Cum ergo aureola nominet praemium quod debetur operibus perfectionis, videtur quod aureola non dicat aliquid distinctum ab aurea.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Sed illi qui servant consilia et praecepta, magis praemiantur quam illi qui servant praecepta tantum: nec in aliquo praemium eorum videtur differre nisi quod unum est altero maius. Cum ergo aureola nominet praemium quod debetur operibus perfectionis, videtur quod aureola non dicat aliquid distinctum ab aurea.
B: (Isa 43:26)[b:Isa 43:26]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 arg. 3
Praeterea, praemium respondet merito. Sed radix totius meriti est caritas. Cum ergo caritati respondeat aureola, videtur quod in patria non erit aliquod praemium ab aurea distinctum.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Praeterea, praemium respondet merito. Sed radix totius meriti est caritas. Cum ergo caritati respondeat aureola, videtur quod in patria non erit aliquod praemium ab aurea distinctum.
B: (Job 31:33)[b:Job 31:33]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 arg. 4
Praeterea, homines beati assumuntur ad angelorum ordines, ut dicit Gregorius. Sed in angelis, licet quaedam data sint quibusdam excellenter, nihil tamen ibi possidetur singulariter: omnia enim in Omnibus sunt, non quidem aequaliter, quia alii aliis sublimius possident quae tamen omnes habent, ut etiam Gregorius dicit. Ergo et in beatis non erit aliquod aliud praemium nisi omnium commune. Ergo aureola non est praemium distinctum ab aurea.
Praeterea, homines beati assumuntur ad angelorum ordines, ut dicit Gregorius. Sed in angelis, licet quaedam data sint quibusdam excellenter, nihil tamen ibi possidetur singulariter: omnia enim in Omnibus sunt, non quidem aequaliter, quia alii aliis sublimius possident quae tamen omnes habent, ut etiam Gregorius dicit. Ergo et in beatis non erit aliquod aliud praemium nisi omnium commune. Ergo aureola non est praemium distinctum ab aurea.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 arg. 5
Praeterea, excellentiori merito excellentius praemium debetur. Si ergo aurea debetur operibus quae sunt in praecepto, aureola vero his quae sunt in consilio, aureola erit perfectior quam aurea. Et ita non deberet deminutive significari. Et sic videtur quod aureola non sit praemium distinctum ab aurea.
Praeterea, excellentiori merito excellentius praemium debetur. Si ergo aurea debetur operibus quae sunt in praecepto, aureola vero his quae sunt in consilio, aureola erit perfectior quam aurea. Et ita non deberet deminutive significari. Et sic videtur quod aureola non sit praemium distinctum ab aurea.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Exod. 25, super illud (v. 25), facies alteram coronam aureolam, dicit Glossa: ad coronam pertinet canticum novum quod virgines tantum coram Agno concinunt: ex quo videtur quod aureola sit quaedam corona non omnibus, sed quibusdam specialiter reddita. Aurea autem omnibus beatis redditur. Ergo aureola est aliud quam aurea.
Sed contra: Exod. 25, super illud (v. 25), facies alteram coronam aureolam, dicit Glossa: ad coronam pertinet canticum novum quod virgines tantum coram Agno concinunt: ex quo videtur quod aureola sit quaedam corona non omnibus, sed quibusdam specialiter reddita. Aurea autem omnibus beatis redditur. Ergo aureola est aliud quam aurea.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 arg. 6
Praeterea, pugnae quam sequitur victoria, debetur corona: II Tim. 2, (5), non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Ergo, ubi est specialis ratio certaminis, ibi debet esse specialis corona. Sed in, aliquibus operibus est specialis ratio certandi. Ergo prae aliis aliquam coronam habere debent. Et hanc dicimus, aureolam.
Praeterea, pugnae quam sequitur victoria, debetur corona: II Tim. 2, (5), non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Ergo, ubi est specialis ratio certaminis, ibi debet esse specialis corona. Sed in, aliquibus operibus est specialis ratio certandi. Ergo prae aliis aliquam coronam habere debent. Et hanc dicimus, aureolam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 arg. 7
Praeterea, Ecclesia militans descendit a triumphante: ut patet Apoc. 21, (2), vidi civitatem sanctam etc. Sed in Ecclesia militante specialia opera habentibus redduntur specialia praemia: sicut victoribus corona, currentibus bravium. Ergo similiter debet esse in Ecclesia triumphante.
Praeterea, Ecclesia militans descendit a triumphante: ut patet Apoc. 21, (2), vidi civitatem sanctam etc. Sed in Ecclesia militante specialia opera habentibus redduntur specialia praemia: sicut victoribus corona, currentibus bravium. Ergo similiter debet esse in Ecclesia triumphante.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod praemium essentiale hominis, quod est eius beatitudo, consistit in perfecta coniunctione animae ad Deum, inquantum eo perfecte fruitur ut viso et amato perfecte. Hoc autem praemium metaphorice corona dicitur vel aurea: tum ex parte meriti, quod cum quadam pugna agitur, militia enim est vita hominis super terram, Iob 7, (1); tum etiam ex parte praemii, per quod homo efficitur quodammodo divinitatis particeps, et per consequens regiae potestatis, Apoc. 5, (10), fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes; corona autem est proprium signum regiae potestatis; Et eadem ratione praemium quod essentiali additur, coronae rationem habet. Significat etiam corona perfectionem quandam, ratione figurae circularis: ut ex hoc etiam perfectioni competat beatorum. Sed quia nihil potest superaddi quin sit eo minus, ideo superadditum praemium aureola nominatur.
Huic autem essentiali praemio quod aurea dicitur, aliquid superadditur dupliciter. Uno modo, ex conditione naturae eius qui praemiatur: sicut supra beatitudinem animae gloria corporis adiungitur. Unde et ipsa gloria corporis interdum aureola nominatur: unde super illud Exod. 25, (11), facies alteram coronam aureolam, dicit quaedam Glossa quod in fine aureola superponitur, cum in Scriptura dicatur quod eis sublimior gloria in receptione corporum servetur. Sic autem nunc de aureola non agitur.
Alio modo ex ratione operis meritorii. Quod quidem rationem meriti habet ex duobus, ex quibus etiam habet bonitatis rationem: scilicet ex radice caritatis, qua refertur in finem ultimum, et sic debetur ei essentiale praemium, scilicet perventio ad finem, quae est aurea; et ex ipso genere actus, quod laudabilitatem quandam habet ex debitis circumstantiis, et ex habitu eliciente, et proximo fine; et sic debetur ei quoddam accidentale praemium, quod aureola dicitur. Et hoc modo de aureola ad praesens intendimus. Et sic dicendum est quod aureola dicit aliquid aureae superadditum: idest, quoddam gaudium de operibus a se factis quae habent rationem victoriae excellentis, quod est aliud gaudium ab eo quo de coniunctione ad Deum gaudetur, quod gaudium aurea dicitur.
Quidam tamen dicunt, quod ipsum praemium commune, quod est aurea, accipit nomen aureolae secundum quod virginibus vel martyribus vel doctoribus redditur, sicut et denarius accipit nomen debiti ex hoc quod alicui debetur, quamvis omnino idem sint debitum et denarius; non tamen ita quod praemium essentiale oporteat esse majus quando aureola dicitur; sed quia excellentiori actui respondet, non quidem secundum meriti intensionem, sed secundum modum merendi; ut quamvis in duobus sit aequalis limpiditas divinae visionis, in uno tamen dicatur aureola, non in altero, inquantum respondet excellentiori merito secundum modum agendi. Sed hoc videtur esse contra intentionem Glossae Exod. 25. Si enim idem esset aurea et aureola; non diceretur aureola aureae superponi. Et praeterea, cum merito respondeat praemium, oportet quod illi excellentiae meriti quae est ex modo agendi, respondeat aliqua excellentia in praemio; et hanc excellentiam vocamus aureolam; unde oportet aureolam ab aurea differre.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo includit in se omnia bona quae sunt necessaria ad perfectam hominis vitam, quae consistit in perfecta hominis operatione. Sed quaedam possunt superaddi, non quasi necessaria ad perfectam operationem ut sine quibus esse non possit: sed quia, his additis, est beatitudo clarior. Unde pertinent ad bene esse beatitudinis, et ad decentiam quandam ipsius. Sicut et felicitas politica ornatur nobilitate et corporis pulchritudine et huiusmodi, sine quibus esse potest, ut patet in I Ethic. Et hoc modo se habet aureola ad beatitudinem patriae.
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo includit in se omnia bona quae sunt necessaria ad perfectam hominis vitam, quae consistit in perfecta hominis operatione. Sed quaedam possunt superaddi, non quasi necessaria ad perfectam operationem ut sine quibus esse non possit: sed quia, his additis, est beatitudo clarior. Unde pertinent ad bene esse beatitudinis, et ad decentiam quandam ipsius. Sicut et felicitas politica ornatur nobilitate et corporis pulchritudine et huiusmodi, sine quibus esse potest, ut patet in I Ethic. Et hoc modo se habet aureola ad beatitudinem patriae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod ille qui servat consilia et praecepta, semper meretur magis quam ille qui servat praecepta tantum, secundum quod ratio meriti consideratur in operibus ex ipso genere operum: non autem semper secundum quod ratio meriti pensatur ex radice caritatis, cum quandoque ex maiori caritate aliquis servet praecepta tantum quam aliquis praecepta et consilia. Sed ut pluries accidit e converso: quia probatio dilectionis exhibitio est operis, ut Gregorius dicit. Non ergo ipsum praemium essentiale magis intensum dicitur aureola, sed id quod praemio essentiali superadditur: indifferenter sive sit maius praemium essentiale habentis aureolam, sive minus, sive aequale praemio essentiali non habentis.
Ad secundum dicendum quod ille qui servat consilia et praecepta, semper meretur magis quam ille qui servat praecepta tantum, secundum quod ratio meriti consideratur in operibus ex ipso genere operum: non autem semper secundum quod ratio meriti pensatur ex radice caritatis, cum quandoque ex maiori caritate aliquis servet praecepta tantum quam aliquis praecepta et consilia. Sed ut pluries accidit e converso: quia probatio dilectionis exhibitio est operis, ut Gregorius dicit. Non ergo ipsum praemium essentiale magis intensum dicitur aureola, sed id quod praemio essentiali superadditur: indifferenter sive sit maius praemium essentiale habentis aureolam, sive minus, sive aequale praemio essentiali non habentis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod caritas est principium merendi, sed actus noster est quasi instrumentum quo meremur. Ad effectum autem consequendum non solum requiritur debita dispositio in primo movente, sed etiam recta dispositio in instrumento, Et ideo in effectu aliquid consequitur ex parte primi principii, quod est principale; et aliquid ex parte instrumenti, quod est secundarium. Unde et in praemio aliquid est ex parte caritatis, scilicet aurea; et aliquid ex genere operationis, scilicet aureola.
Ad tertium dicendum quod caritas est principium merendi, sed actus noster est quasi instrumentum quo meremur. Ad effectum autem consequendum non solum requiritur debita dispositio in primo movente, sed etiam recta dispositio in instrumento, Et ideo in effectu aliquid consequitur ex parte primi principii, quod est principale; et aliquid ex parte instrumenti, quod est secundarium. Unde et in praemio aliquid est ex parte caritatis, scilicet aurea; et aliquid ex genere operationis, scilicet aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 ad 4
Ad quintum dicendum quod angeli omnes in eodem genere actus suam beatitudinem meruerunt, scilicet in hoc quod sunt conversi ad Deum: et ideo nullum singulare praemium invenitur in uno quod alius non habeat aliquo modo. Homines autem diversis generibus actuum beatitudinem merentur. Et ideo non est simile.
Tamen illud quod unus videtur specialiter habere inter homines, quodammodo omnes communiter habenti inquantum scilicet per caritatem perfectam unusquisque bonum alterius suum reputat. Non tamen hoc gaudium quo unus alteri congaudet, potest aureola nominari: quia non datur in praemium victoriae eius, sed magis respicit victoriam alienam; corona enim ipsis victoribus redditur, non victoriae congaudentibus.
Ad quintum dicendum quod angeli omnes in eodem genere actus suam beatitudinem meruerunt, scilicet in hoc quod sunt conversi ad Deum: et ideo nullum singulare praemium invenitur in uno quod alius non habeat aliquo modo. Homines autem diversis generibus actuum beatitudinem merentur. Et ideo non est simile.
Tamen illud quod unus videtur specialiter habere inter homines, quodammodo omnes communiter habenti inquantum scilicet per caritatem perfectam unusquisque bonum alterius suum reputat. Non tamen hoc gaudium quo unus alteri congaudet, potest aureola nominari: quia non datur in praemium victoriae eius, sed magis respicit victoriam alienam; corona enim ipsis victoribus redditur, non victoriae congaudentibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod maior est excellentia meriti quae consurgit ex caritate quam illa quae consurgit ex genere actus: sicut finis, ad quem ordinat caritas, est potior his quae sunt ad finem, circa quae actus nostri consistunt. Unde et praemium respondens merito ratione caritatis, quantumcumque parvum, est maius, quolibet praemio respondente actui ratione sui generis. Et ideo aureola deminutive dicitur respectu aureae.
Ad quintum dicendum quod maior est excellentia meriti quae consurgit ex caritate quam illa quae consurgit ex genere actus: sicut finis, ad quem ordinat caritas, est potior his quae sunt ad finem, circa quae actus nostri consistunt. Unde et praemium respondens merito ratione caritatis, quantumcumque parvum, est maius, quolibet praemio respondente actui ratione sui generis. Et ideo aureola deminutive dicitur respectu aureae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum aureola differat a fructu
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 96 a. 3 ad 5[t:suppl q. 96 a. 3 ad 5]
Suppl q. 96 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aureola non differat a fructu. Eidem merito non debentur diversa praemia. Sed eidem merito respondet aureola et fructus centesimus, scilicet virginitatis, ut patet in Glossa, Matth. 13, (23). Ergo aureola est idem, quod fructus.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
suppl q. 96 a. 3 ad 5[t:suppl q. 96 a. 3 ad 5]
Suppl q. 96 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aureola non differat a fructu. Eidem merito non debentur diversa praemia. Sed eidem merito respondet aureola et fructus centesimus, scilicet virginitatis, ut patet in Glossa, Matth. 13, (23). Ergo aureola est idem, quod fructus.
B: (Isa 3:9)[b:Isa 3:9]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 2 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Virginitate, quod centesimus fructus debetur martyri. Et ideo debetur virgini. Ergo fructus est quoddam praemium commune virginibus et martyribus. Sed eisdem etiam debetur aureola. Ergo aureola est idem quod fructus.
Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Virginitate, quod centesimus fructus debetur martyri. Et ideo debetur virgini. Ergo fructus est quoddam praemium commune virginibus et martyribus. Sed eisdem etiam debetur aureola. Ergo aureola est idem quod fructus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 2 arg. 3
Praeterea, in beatitudine non invenitur nisi duplex praemium: scilicet essentiale; et accidentale, quod essentiali superadditur. Sed praemium essentiali superadditum dictum est esse aureolam: quod patet ex hoc quod, Exod. 25 (25), aureola coronae aureae superponi dicitur. Sed fructus non est praemium essentiale: quia sic deberetur omnibus beatis. Ergo est idem quod aureola.
Praeterea, in beatitudine non invenitur nisi duplex praemium: scilicet essentiale; et accidentale, quod essentiali superadditur. Sed praemium essentiali superadditum dictum est esse aureolam: quod patet ex hoc quod, Exod. 25 (25), aureola coronae aureae superponi dicitur. Sed fructus non est praemium essentiale: quia sic deberetur omnibus beatis. Ergo est idem quod aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Quaecumque non sunt eiusdem divisionis, non sunt eiusdem rationis. Sed fructus et aureola non similiter dividuntur: quia aureola dividitur in aureolam virginum, martyrum et doctorum; fructus autem in fructum coniugatorum, viduarum et virginum. Ergo fructus et aureola non sunt idem.
Sed contra: Quaecumque non sunt eiusdem divisionis, non sunt eiusdem rationis. Sed fructus et aureola non similiter dividuntur: quia aureola dividitur in aureolam virginum, martyrum et doctorum; fructus autem in fructum coniugatorum, viduarum et virginum. Ergo fructus et aureola non sunt idem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 2 arg. 4
Praeterea, si fructus et aureola essent idem, cuicumque deberetur fructus, deberetur et aureola. Hoc autem patet esse falsum: quia fructus debetur viduitati, non autem aureola. Ergo, etc.
Praeterea, si fructus et aureola essent idem, cuicumque deberetur fructus, deberetur et aureola. Hoc autem patet esse falsum: quia fructus debetur viduitati, non autem aureola. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod ea quae metaphorice dicuntur, possunt varie accipi, secundum adaptationem ad diversas proprietates eius unde fit transumptio. Cum autem fructus proprie in rebus corporalibus dicatur de terra nascentibus, secundum diversas conditiones quae in fructibus corporalibus inveniri possunt, diversimode fructus spiritualiter accipitur. Fructus enim corporalis dulcedo est, quae reficit secundum quod in usum hominis venit; est etiam ultimum ad quod operatio naturae pervenit; est etiam id quod ex agricultura expectatur per seminationem vel quoscumque alios modos.
Quandoque igitur fructus spiritualiter accipitur pro eo quod reficit quasi ultimus finis. Et secundum hanc significationem dicimur Deo frui: perfecte quidem in patria; imperfecte autem in via. Et ex hac significatione accipitur fruitio quae est dos. Sic autem nunc de fructibus non loquimur.
Quandoque autem sumitur fructus spiritualiter pro eo quod reficit tantum, quamvis non sit ultimus finis. Et sic virtutes fructus dicuntur, inquantum mentem sincera dulcedine reficiunt, ut Ambrosius dicit. Et sic accipitur fructus Galat., (22–23): fructus autem Spiritus caritas, gaudium, etc. Sic autem de fructibus nunc etiam non quaeritur.
Potest autem alio modo sumi fructus: spiritualis ad similitudinem corporalis fructus inquantum corporalis fructus est quoddam commodum quod ex labore agriculturae expectatur: ut sic fructus dicatur illud praemium quod homo consequitur ex labore quo in hac vita laborat. Et sic omne praemium quod in futuro habebitur ex nostris laboribus, fructus dicitur. Et sic accipitur fructus Rom. 6, (22): habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Sic etiam nos nunc de fructu non agimus.
Sed agimus nunc de fructu secundum quod ex semine consurgit: sic enim de fructu Dominus loquitur Matth. 13, (3 sqq.), ubi fructum dividit in tricesimum, sexagesimum et centesimum. Fructus autem secundum hoc potest prodire ex semine, quod vis sementina est efficax ad convertendum humores terrae in suam naturam: et quanto haec virtus est efficacior, et terra ad hoc paratior, tanto fructus sequitur uberior. Spirituale autem semen quod in nobis seminatur est verbum Dei. Unde quanto aliquis magis in spiritualitatem convertitur, a carne recedens, tanto in eo est maior fructus verbi Dei. Secundum hoc igitur fructus differt ab aurea et ab aureola, quia aurea consistit in gaudio quod habetur de Deo; aureola vero in gaudio quod habetur de operum perfectione; sed fructus in gaudio quod habetur de ipsa dispositione operantis secundum gradum spiritualitatis in quem proficit ex semine verbi Dei.
Quidam distinguunt inter aureolam et fructum dicentes quod aureola debetur pugnanti, secundum illud II Tim. 2, (5), non coronabitur nisi qui legitime certaverit; fructus autem laboranti, secundum illud quod dicitur Sap. 3, (15), bonorum, laborum gloriosus est fructus. Alii vero dicunt quod aurea respicit conversionem ad Deum; sed aureola et fructus consistunt in his quae sunt ad finem, ita tamen quod fructus principalius respicit voluntatem, aureola autem magis corpus.
Sed, cum in eodem sit labor et pugna et secundum idem; et praemium corporis ex praemio animae dependeat: secundum praedicta non esset differentia inter fructum, auream et aureolam, nisi ratione tantum. Et hoc non potest esse: cum quibusdam assignetur fructus quibus non assignatur aureola.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod non est inconveniens eidem merito, secundum diversa quae in ipso sunt, diversa praemia respondere. Unde et virginitati respondet aurea, secundum quod propter Deum servatur imperio caritatis; aureola vero secundum quod est quoddam perfectionis opus habens rationem victoriae excellentis; fructus vero secundum quod per virginitatem homo in quandam spiritualitatem transit; a carnalitate recedens.
Ad primum ergo dicendum quod non est inconveniens eidem merito, secundum diversa quae in ipso sunt, diversa praemia respondere. Unde et virginitati respondet aurea, secundum quod propter Deum servatur imperio caritatis; aureola vero secundum quod est quoddam perfectionis opus habens rationem victoriae excellentis; fructus vero secundum quod per virginitatem homo in quandam spiritualitatem transit; a carnalitate recedens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod fructus secundum propriam acceptionem, prout nunc loquimur, non dicit praemium commune martyrio et virginitati, sed tribus continentiae gradibus. Glossa autem illa quae ponit fructum centesimum martyribus respondere, large accipit fructum, secundum quod quaelibet remuneratio dicitur fructus: ut sic per centesimum fructum remuneratio designetur quae quibuslibet operibus perfectionis debetur.
Ad secundum dicendum quod fructus secundum propriam acceptionem, prout nunc loquimur, non dicit praemium commune martyrio et virginitati, sed tribus continentiae gradibus. Glossa autem illa quae ponit fructum centesimum martyribus respondere, large accipit fructum, secundum quod quaelibet remuneratio dicitur fructus: ut sic per centesimum fructum remuneratio designetur quae quibuslibet operibus perfectionis debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis aureola sit quoddam accidentale praemium essentiali superadditum, non tamen omne accidentale praemium est aureola: sed praemium de operibus perfectionis, quibus homo maxime Christo conformatur, secundum praedictam victoriam. Unde non est inconveniens quod abstractioni a carnali vita aliquod aliud accidentale praemium debeatur, quod fructus dicitur.
Ad tertium dicendum quod, quamvis aureola sit quoddam accidentale praemium essentiali superadditum, non tamen omne accidentale praemium est aureola: sed praemium de operibus perfectionis, quibus homo maxime Christo conformatur, secundum praedictam victoriam. Unde non est inconveniens quod abstractioni a carnali vita aliquod aliud accidentale praemium debeatur, quod fructus dicitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum fructus debeatur soli virtuti continentiae
Suppl q. 96 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fructus non debeatur soli virtuti continentiae. Quia I Cor. 15, super illud (v. 41), alia claritas solis etc., dicit Glossa quod claritati solis illorum dignitas comparatur qui centesimum fructum habent; lunari autem qui sexagesimum; stellae vero qui tricesimum. Sed illa diversitas claritatum, secundum intentionem Apostoli, pertinet ad quamcumque beatitudinis differentiam. Ergo diversi fructus non debent respondere soli continentiae.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fructus non debeatur soli virtuti continentiae. Quia I Cor. 15, super illud (v. 41), alia claritas solis etc., dicit Glossa quod claritati solis illorum dignitas comparatur qui centesimum fructum habent; lunari autem qui sexagesimum; stellae vero qui tricesimum. Sed illa diversitas claritatum, secundum intentionem Apostoli, pertinet ad quamcumque beatitudinis differentiam. Ergo diversi fructus non debent respondere soli continentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 3 arg. 2
Praeterea, fructus a fruitione dicuntur. Sed fruitio pertinet ad praemium essentiale, quod omnibus virtutibus respondet. Ergo, etc.
Praeterea, fructus a fruitione dicuntur. Sed fruitio pertinet ad praemium essentiale, quod omnibus virtutibus respondet. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 3 arg. 3
Praeterea, fructus labori debetur: Sap. 3, (15), bonorum laborum gloriosus est fructus. Sed maior est labor in fortitudine quam in temperantia vel in continentia. Ergo fructus non respondet soli continentiae.
Praeterea, fructus labori debetur: Sap. 3, (15), bonorum laborum gloriosus est fructus. Sed maior est labor in fortitudine quam in temperantia vel in continentia. Ergo fructus non respondet soli continentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 3 arg. 4
Praeterea, difficilius est modum non excedere in cibis, qui sunt necessarii ad vitam, quam in venereis, sine quibus vita conservari potest. Et sic maior est labor parsimoniae quam continentiae. Ergo parsimoniae magis respondet fructus quam continentiae.
Praeterea, difficilius est modum non excedere in cibis, qui sunt necessarii ad vitam, quam in venereis, sine quibus vita conservari potest. Et sic maior est labor parsimoniae quam continentiae. Ergo parsimoniae magis respondet fructus quam continentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 3 arg. 5
Praeterea, fructus refectionem importat. Refectio autem praecipue est in fine. Cum ergo virtutes theologicae finem habeant pro obiecto, scilicet ipsum Deum, videtur quod eis fructus maxime debeat respondere.
Praeterea, fructus refectionem importat. Refectio autem praecipue est in fine. Cum ergo virtutes theologicae finem habeant pro obiecto, scilicet ipsum Deum, videtur quod eis fructus maxime debeat respondere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 3 s. c. 1
Sed contra est quod habetur in Glossa Matth. 13, (23), quae fructus assignat virginitati, viduitati et continentiae coniugali, quae sunt continentiae partes.
Sed contra est quod habetur in Glossa Matth. 13, (23), quae fructus assignat virginitati, viduitati et continentiae coniugali, quae sunt continentiae partes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod fructus est quoddam praemium quod debetur homini ex hoc quod a carnali vita in spiritualem transit. Et ideo illi virtuti praecipue fructus respondet quae hominem praecipue a subiectione carnis liberat. Hoc autem facit continentia: quia per delectationes venereas anima praecipue carni subditur, adeo ut in actu carnali, secundum Hieronymum, nec Spiritus prophetiae corda tangat prophetarum; nec in illa delectatione est possibile aliquid intelligere, ut Philosophus dicit, in VII Ethic. Et ideo continentiae magis respondet fructus quam alii virtuti.
Respondeo dicendum quod fructus est quoddam praemium quod debetur homini ex hoc quod a carnali vita in spiritualem transit. Et ideo illi virtuti praecipue fructus respondet quae hominem praecipue a subiectione carnis liberat. Hoc autem facit continentia: quia per delectationes venereas anima praecipue carni subditur, adeo ut in actu carnali, secundum Hieronymum, nec Spiritus prophetiae corda tangat prophetarum; nec in illa delectatione est possibile aliquid intelligere, ut Philosophus dicit, in VII Ethic. Et ideo continentiae magis respondet fructus quam alii virtuti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa accipit fructum large, secundum quod quaelibet remuneratio fructus nominatur.
B: (Job 9:28)[b:Job 9:28]
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa accipit fructum large, secundum quod quaelibet remuneratio fructus nominatur.
B: (Job 9:28)[b:Job 9:28]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod fruitio non sumitur a fructu secundum illam similitudinem qua nunc de fructu loquimur.
Ad secundum dicendum quod fruitio non sumitur a fructu secundum illam similitudinem qua nunc de fructu loquimur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod fructus, secundum quod nunc loquimur, non respondet labori ratione fatigationis, sed secundum quod per laborem semina fructificant. Unde et ipsae segetes labores dicuntur: inquantum propter eas laboratur, vel labore acquiruntur. Similitudo autem fructus secundum quod oritur ex semine, magis aptatur in continentia quam in fortitudine: quia per passiones fortitudinis homo non subditur carni, sicut per passiones circa quas est continentia.
Ad tertium dicendum quod fructus, secundum quod nunc loquimur, non respondet labori ratione fatigationis, sed secundum quod per laborem semina fructificant. Unde et ipsae segetes labores dicuntur: inquantum propter eas laboratur, vel labore acquiruntur. Similitudo autem fructus secundum quod oritur ex semine, magis aptatur in continentia quam in fortitudine: quia per passiones fortitudinis homo non subditur carni, sicut per passiones circa quas est continentia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis delectationes quae surit in cibis, sunt magis necessariae illis quae sunt in venereis, non tamen sunt ita vehementes. Unde per eas anima non ita subditur carni.
Ad quartum dicendum quod, quamvis delectationes quae surit in cibis, sunt magis necessariae illis quae sunt in venereis, non tamen sunt ita vehementes. Unde per eas anima non ita subditur carni.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod fructus non sumitur hic secundum quod frui dicitur qui reficitur in fine, sed alio modo. Et ideo ratio non sequitur.
R: Q.. 96 A. 2[t:suppl q. 96 a. 2]
Ad quintum dicendum quod fructus non sumitur hic secundum quod frui dicitur qui reficitur in fine, sed alio modo. Et ideo ratio non sequitur.
R: Q.. 96 A. 2[t:suppl q. 96 a. 2]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum convenienter assignentur tres fructus tribus continentiae partibus
Suppl q. 96 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur tres fructus tribus continentiae partibus. Quia Galat. 5, (22–23) ponuntur duodecim fructus Spiritus, scilicet gaudium, pax, etc. Et ideo videtur quod non debeant poni tres tantum.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter assignentur tres fructus tribus continentiae partibus. Quia Galat. 5, (22–23) ponuntur duodecim fructus Spiritus, scilicet gaudium, pax, etc. Et ideo videtur quod non debeant poni tres tantum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 4 arg. 2
Praeterea, fructus nominat aliquod praemium speciale. Sed praemium quod assignatur virginibus, viduis et coniugatis, non est speciale: quia omnes salvandi continentur sub aliquo horum trium; cum nullus salvetur qui continentia careat, et continentia per has tres sufficienter dividatur. Ergo inconvenienter tribus praedictis tres fructus assignantur.
Praeterea, fructus nominat aliquod praemium speciale. Sed praemium quod assignatur virginibus, viduis et coniugatis, non est speciale: quia omnes salvandi continentur sub aliquo horum trium; cum nullus salvetur qui continentia careat, et continentia per has tres sufficienter dividatur. Ergo inconvenienter tribus praedictis tres fructus assignantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 4 arg. 3
Praeterea, sicut viduitas excedit continentiam coniugalem, ita virginitas viduitatem. Sed non similiter excedit sexagenarius tricenarium, et centenarius sexagenarium: neque secundum arithmeticam proportionalitatem, quia sexagenarius excedit tricenarium in triginta, et centenarius sexagenarium in quadraginta; neque etiam secundum proportionalitatem geometricam, quia sexagenarius se habet in dupla proportione ad tricenarium, centenarius vero ad sexagenarium in superbitertia, quia continet totum et duas tertias eius. Ergo inconvenienter aptantur fructus tribus continentiae gradibus.
Praeterea, sicut viduitas excedit continentiam coniugalem, ita virginitas viduitatem. Sed non similiter excedit sexagenarius tricenarium, et centenarius sexagenarium: neque secundum arithmeticam proportionalitatem, quia sexagenarius excedit tricenarium in triginta, et centenarius sexagenarium in quadraginta; neque etiam secundum proportionalitatem geometricam, quia sexagenarius se habet in dupla proportione ad tricenarium, centenarius vero ad sexagenarium in superbitertia, quia continet totum et duas tertias eius. Ergo inconvenienter aptantur fructus tribus continentiae gradibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 4 arg. 4
Praeterea, ea quae in sacra Scriptura dicuntur, perpetuitatem habent: Luc. 21:33, caelum et terra transibunt, verba autem mea non transient. Sed ea quae ex institutione hominum sunt facta, quotidie possunt mutari. Ergo ex his quae ex institutione hominum sunt, non est accipienda ratio eorum quae in Scriptura dicuntur. Et sic videtur quod inconveniens sit ratio quam Beda assignat de istis fructibus, dicens quod fructus tricesimus debetur coniugatis, quia in repraesentatione quae fit in abaco, triginta significatur per contactum pollicis et indicis secundum suam summitatem; unde ibi quodammodo osculantur se; et sic tricenarius numerus significat coniugatorum oscula. Sexagenarius vero numerus significatur per tactum indicis super medium articulum pollicis: et sic per hoc quod index iacet super pollicem opprimens ipsum, significat oppressionem quam viduae patiuntur in mundo. Cum autem numerando ad centenarium pervenimus, ad dexteram a laeva transimus: unde per centenarium virginitas designatur, quae habet proportionem angelicae dignitatis, qui sunt in dextera, scilicet in gloria, nos autem in sinistra propter imperfectionem praesentis vitae.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod per continentiam, cui fructus respondet, homo in quandam spiritualitatem adducitur, carnalitate abiecta. Et ideo secundum diversum modum spiritualitatis quam continentia facit, diversi fructus distinguuntur. Est enim quaedam spiritualitas necessaria, et quaedam superabundans. Necessaria quidem spiritualitas est in hoc quod rectitudo spiritus ex delectatione carnis non pervertatur: quod fit cum aliquis per rectum ordinem rationis utitur delectationibus carnis. Et haec est spiritualitas coniugatorum. Spiritualitas vero superabundans est per quam homo ab huiusmodi delectationibus carnis, spiritum suffocantibus, omnino se abstrahit. Sed hoc contingit dupliciter. Vel respectu cuiuslibet temporis praeteriti, praesentis et futuri. Et haec est spiritualitas virginum. Vel secundum aliquod tempus. Et haec est spiritualitas viduarum.
Servantibus ergo continentiam coniugalem datur fructus trigesimus; vidualem, sexagesimus; virginalem, centesimus; ratione illa quam Beda assignat.
Quamvis possit et alia ratio assignari ex ipsa natura numerorum. Tricenarius enim numerus ex ductu trinarii in denarium surgit. Ternarius enim est numerus omnis rei, ut dicitur I de Caelo et Mundo, et habet in se perfectionem quandam omnibus communem, scilicet principii, medii et finis. Unde convenienter tricenarius numerus coniugatis assignatur, in quibus supra observationem decalogi, qui per denarium significatur, non additur aliqua perfectio nisi communis, sine qua non potest esse salus. Senarius autem, ex cuius ductu in denarium sexagenarius surgit, habet perfectionem ex partibus: cum constet ex omnibus partibus suis simul aggregatis. Unde convenienter viduitati respondet, in qua invenitur perfecta abstractio a delectationibus carnis quantum ad omnes circumstantias, quae sunt quasi partes virtuosi actus: cum nulla enim persona, et in nullo loco delectationibus carnis viduitas utitur, et sic de aliis circumstantiis. Quod non ierat de continentia coniugali. Sed centenarius convenienter respondet virginitati: quia denarius, ex cuius ductu centenarius surgit, est limes numerorum; et similiter virginitas tenet spiritualitatis limitem, quia ad eam nihil de spiritualitate adiici potest. Habet enim centenarius, inquantum est numerus quadratus, perfectionem ex figura. Figura enim quadrata secundum hoc perfecta est quod ex omni parte aequalitatem habet, utpote habens omnia latera aequalia. Unde competit virginitati, in qua quantum ad omne tempus aequaliter incorruptio invenitur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ibi fructus non accipiuntur hoc modo sicut hic de eis loquimur.
Ad primum ergo dicendum quod ibi fructus non accipiuntur hoc modo sicut hic de eis loquimur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod nihil cogit ad ponendum fructum esse praemium non omnibus salvandis conveniens. Non solum enim essentiale praemium commune est omnibus, sed etiam aliquod accidentale: sicut gaudium de operibus illis sine quibus non est salus. Potest tamen dici quod fructus non omnibus conveniunt salvandis: sicut patet de his qui in fine poenitent, et incontinenter vixerunt; eis enim non fructus, sed essentiale praemium tantum debetur.
Ad secundum dicendum quod nihil cogit ad ponendum fructum esse praemium non omnibus salvandis conveniens. Non solum enim essentiale praemium commune est omnibus, sed etiam aliquod accidentale: sicut gaudium de operibus illis sine quibus non est salus. Potest tamen dici quod fructus non omnibus conveniunt salvandis: sicut patet de his qui in fine poenitent, et incontinenter vixerunt; eis enim non fructus, sed essentiale praemium tantum debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod distinctio fructuum magis accipitur secundum species et figuras numerorum quam secundum quantitates ipsorum. Tamen etiam quantum ad quantitatis excessum potest aliqua ratio assignari. Coniugatus enim abstinet tantum a non sua, vidua vero a suo et a non suo: et sic invenitur ibi quaedam ratio dupli, sicut sexagenarius est duplex ad tricenarium. Centenarius vero supra sexagenarium addit quadragenarium, qui consurgit ex ductu quaternarii in denarium. Quaternarius autem est primus numerus solidus et cubicus. Et sic convenit talis additio virginitati, quae supra perfectionem viduitatis perpetuam incorruptionem adiungit.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14] (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Ad tertium dicendum quod distinctio fructuum magis accipitur secundum species et figuras numerorum quam secundum quantitates ipsorum. Tamen etiam quantum ad quantitatis excessum potest aliqua ratio assignari. Coniugatus enim abstinet tantum a non sua, vidua vero a suo et a non suo: et sic invenitur ibi quaedam ratio dupli, sicut sexagenarius est duplex ad tricenarium. Centenarius vero supra sexagenarium addit quadragenarium, qui consurgit ex ductu quaternarii in denarium. Quaternarius autem est primus numerus solidus et cubicus. Et sic convenit talis additio virginitati, quae supra perfectionem viduitatis perpetuam incorruptionem adiungit.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14] (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 4 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quamvis illa repraesentatio numerorum sit ex humana institutione, tamen fundatur aliquo modo super rerum naturam: inquantum secundum ordinem digitorum et articulorum et contactuum numeri gradatim designantur.
Ad quartum dicendum quod, quamvis illa repraesentatio numerorum sit ex humana institutione, tamen fundatur aliquo modo super rerum naturam: inquantum secundum ordinem digitorum et articulorum et contactuum numeri gradatim designantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum ratione virginitatis debeatur aureola
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 41 a. 2 arg. 5
suppl q. 96 a. 6 ad 12[t:suppl q. 41 a. 2 arg. 5][t:suppl q. 96 a. 6 ad 12]
Suppl q. 96 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ratione virginitatis non debeatur aureola. Ubi enim est maior difficultas in opere, ibi debetur maius praemium. Sed maiorem difficultatem patiuntur in abstinendo a delectationibus carnis viduae quam virgines: dicit enim Hieronymus quod quanto maior est difficultas ex parte quorundam a voluptatis illecebris abstinere, tanto maius est praemium; et loquitur in commendatione viduarum. Philosophus etiam dicit, in libro de Animalibus, quod iuvenes corruptae magis appetunt coitum, propter rememorationem delectationis. Ergo aureola, quae est maximum praemium, debetur magis viduis quam virginibus.
suppl q. 41 a. 2 arg. 5
suppl q. 96 a. 6 ad 12[t:suppl q. 41 a. 2 arg. 5][t:suppl q. 96 a. 6 ad 12]
Suppl q. 96 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ratione virginitatis non debeatur aureola. Ubi enim est maior difficultas in opere, ibi debetur maius praemium. Sed maiorem difficultatem patiuntur in abstinendo a delectationibus carnis viduae quam virgines: dicit enim Hieronymus quod quanto maior est difficultas ex parte quorundam a voluptatis illecebris abstinere, tanto maius est praemium; et loquitur in commendatione viduarum. Philosophus etiam dicit, in libro de Animalibus, quod iuvenes corruptae magis appetunt coitum, propter rememorationem delectationis. Ergo aureola, quae est maximum praemium, debetur magis viduis quam virginibus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 arg. 2
Praeterea, si virginitati deberetur aureola, ubi esset perfectissima virginitas, maxime inveniretur aureola. Sed in Beata Virgine est perfectissima virginitas: unde et Virgo Virginum nominatur. Et tamen ei non debetur aureola: quia nullam pugnam sustinuit in continendo, cum corruptione fomitis non fuerit infestata; ergo virginitati aureola non debetur.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Praeterea, si virginitati deberetur aureola, ubi esset perfectissima virginitas, maxime inveniretur aureola. Sed in Beata Virgine est perfectissima virginitas: unde et Virgo Virginum nominatur. Et tamen ei non debetur aureola: quia nullam pugnam sustinuit in continendo, cum corruptione fomitis non fuerit infestata; ergo virginitati aureola non debetur.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 arg. 3
Praeterea, ei quod non est secundum omne tempus laudabile, non debetur praemium excellens. Sed virginitatem servare non fuisset laudabile in statu innocentiae: cum tunc esset homini praeceptum, crescite et multiplicamini et replete terram. Nec etiam tempore legis, cum steriles erant maledictae. Ergo virginitati aureola non debetur.
Praeterea, ei quod non est secundum omne tempus laudabile, non debetur praemium excellens. Sed virginitatem servare non fuisset laudabile in statu innocentiae: cum tunc esset homini praeceptum, crescite et multiplicamini et replete terram. Nec etiam tempore legis, cum steriles erant maledictae. Ergo virginitati aureola non debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 arg. 4
Praeterea, non debetur idem praemium virginitati servatae et virginitati amissae. Sed pro virginitate amissa quandoque debetur aureola: ut si aliqua invita prostituatur a tyranno quia Christum confitetur. Ergo virginitati aureola non debetur.
Praeterea, non debetur idem praemium virginitati servatae et virginitati amissae. Sed pro virginitate amissa quandoque debetur aureola: ut si aliqua invita prostituatur a tyranno quia Christum confitetur. Ergo virginitati aureola non debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 arg. 5
Praeterea, excellens praemium non debetur ei quod inest nobis a natura. Sed virginitas innascitur cuilibet homini et bono et malo. Ergo virginitati aureola non debetur.
Praeterea, excellens praemium non debetur ei quod inest nobis a natura. Sed virginitas innascitur cuilibet homini et bono et malo. Ergo virginitati aureola non debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 arg. 6
Praeterea, sicut se habet viduitas ad fructum sexagenarium, ita virginitas ad fructum centesimum et ad aureolam. Sed non cuilibet viduae debetur fructus sexagenarius, sed solum viduitatem voventi, ut quidam dicunt. Ergo videtur quod non cuilibet virginitati aureola debeatur, sed solum virginitati ex voto servatae.
Praeterea, sicut se habet viduitas ad fructum sexagenarium, ita virginitas ad fructum centesimum et ad aureolam. Sed non cuilibet viduae debetur fructus sexagenarius, sed solum viduitatem voventi, ut quidam dicunt. Ergo videtur quod non cuilibet virginitati aureola debeatur, sed solum virginitati ex voto servatae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 arg. 7
Praeterea, praemium non respondet necessitati: cum omne meritum in voluntate consistat. Sed quaedam sunt virgines ex necessitate: ut naturaliter frigidi et eunuchi. Ergo virginitati non semper debetur aureola.
Praeterea, praemium non respondet necessitati: cum omne meritum in voluntate consistat. Sed quaedam sunt virgines ex necessitate: ut naturaliter frigidi et eunuchi. Ergo virginitati non semper debetur aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Est quod habetur Exod. 25, (25), facies alteram coronam aureolam: Glossa. Ad coronam pertinet canticum novum quod virgines coram Agno concinunt, scilicet qui sequuntur Agnum quocumque ierit. Ergo praemium quod virginitati debetur, dicitur aureola.
Sed contra: Est quod habetur Exod. 25, (25), facies alteram coronam aureolam: Glossa. Ad coronam pertinet canticum novum quod virgines coram Agno concinunt, scilicet qui sequuntur Agnum quocumque ierit. Ergo praemium quod virginitati debetur, dicitur aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 arg. 8
Praeterea, Isaiae 56, (4) dicitur, haec dicit Dominus eunuchis; et sequitur (V; 5), dabo eis nomen melius a filiis et filiabus; Glossa, propriam gloriam excellentemque significat. Sed per eunuchos qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum, virgines designantur. Ergo virginitati debetur aliquod excellens praemium. Et hoc vocatur aureola.
Praeterea, Isaiae 56, (4) dicitur, haec dicit Dominus eunuchis; et sequitur (V; 5), dabo eis nomen melius a filiis et filiabus; Glossa, propriam gloriam excellentemque significat. Sed per eunuchos qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum, virgines designantur. Ergo virginitati debetur aliquod excellens praemium. Et hoc vocatur aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, ubi est praecellens ratio victoriae, ibi debetur aliqua specialis corona. Unde, cum per virginitatem aliquis singularem quandam victoriam obtineat de carne, contra quam continue bellum geritur, ut patet ad Galat. 5, (17), spiritus concupiscit adversus carnem etc., virginitati specialis corona debetur, quae aureola nominatur. Et hoc quidem communiter ab omnibus tenetur. Sed cui virginitati debeatur aureola, non similiter omnes dicunt.
Quidam enim dicunt aureolam actui deberi. Unde illa quae actu virginitatem servat, aureolam habebit, si sit de numero salvandorum. Sed hoc non videtur esse conveniens. Quia secundum hoc illae quae habent voluntatem nubendi et tamen antequam nupserint decedunt, habebunt aureolam.
Unde alii dicunt quod aureola debetur statui et non actui: ut. illae tantum virgines aureolam mereantur quae in statu virginitatis perpetuae servandae per votum se posuerunt. Sed hoc etiam non videtur conveniens. Quia aliquis ex pari voluntate potest servare virginitatem non vovens sicut alius vovens.
Et ideo aliter dici potest quod meritum omne actui virtutis debetur a caritate imperato. Virginitas autem secundum hoc ad genus virtutis pertinet, secundum quod, perpetua incorruptio mentis et corporis sub electione cadit: ut patet ex his quae dicta sunt. Et ideo illis tantum virginibus aureola proprie debetur quae propositum habuerunt virginitatem perpetuo conservandi, sive hoc propositum voto firmaverunt sive non (et hoc dico secundum quod aureola proprie accipitur ut praemium quoddam merito redditum): quamvis hoc propositum aliquando fuerit interruptum, integritate tamen carnis manente, dummodo in fine vitae inveniatur; quia virginitas mentis reparari potest, quamvis non virginitas carnis.
Si autem aureolam large accipiamus pro quocumque gaudio quod in patria habebunt super gaudium essentiale, sic etiam incorruptis carne aureola respondebit etiam si propositum non habuerunt perpetuo virginitatem servandi. Non enim est dubium quod de incorruptione corporis gaudebunt: sicut et innocentes de hoc quod immunes a peccato fuerunt, quamvis etiam peccandi opportunitatem non habuerunt, ut patet in pueris baptizatis. Sed haec non est propria acceptio aureolae, sed valde communis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in continendo secundum aliquid maiorem pugnam sustinent virgines, et secundum aliquid viduae, ceteris paribus. Virgines enim concupiscentia inflammat et experiendi desiderium, quod ex quadam quasi curiositate procedit, qua etiam fit ut homo libentius videat quae nunquam vidit; et etiam quandoque in eis concupiscentiam auget aestimatio maioris delectationis quam sit secundum veritatem; et inconsideratio eorum incommodorum quae delectationi huiusmodi adiunguntur. Et quantum ad hoc viduae minorem sustinent pugnam: maiorem autem propter delectationis memoriam. Et in diversis unum alteri praeiudicabit secundum diversas hominis dispositiones: quia quidam magis moventur hoc, quidam illo. Quidquid autem sit de quantitate pugnae, hoc tamen certum est, quod perfectior est victoria virginum quam viduarum. Perfectissimum enim genus victoriae est, et pulcherrimum, hosti nunquam cessisse. Corona autem non debetur pugnae, sed victoriae de pugna.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod duplex circa hoc est opinio. Quidam enim dicunt quod Beata Virgo pro virginitatis praemio non habet aureolam, si aureola proprie accipiatur, secundum quod respicit pugnam. Tamen habet aliquid maius aureola, propter perfectissimum propositum virginitatis servandae.
Alii vero dicunt quod aureolam, etiam sub propria ratione aureolae, habet, et excellentissimam. Quamvis enim pugnam non senserit, pugnam tamen carnis aliquam habuit: sed ex vehementia virtutis adeo habuit carnem subditam quod huiusmodi pugna ei insensibilis erat. Sed istud non videtur convenienter dici. Quia, cum Beata Virgo credatur omnino immunis fuisse a fomitis inclinatione propter eius sanctificationem perfectam, non est pium ponere aliquam pugnam a carne fuisse in ea: cum talis pugna non sit nisi a fomitis inclinatione; nec tentatio quae est a carne sine peccato esse possit, ut patet per Glossam II Cor. 12, super illud (v. 7), datus est mihi stimulus carnis meae etc.
Unde dicendum est quod aureolam proprie habet, ut in hoc membris aliis Ecclesiae conformetur in quibus virginitas invenitur. Et quamvis non habuit pugnam per tentationem quae est a carne, habuit tamen pugnam per tentationem ab hoste: qui nec etiam ipsum Christum reveritus fuit, ut patet Matth. 4, (i–ii).

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod virginitati non debetur aureola nisi inquantum addit quandam excellentiam super alios continentiae gradus. Si autem Adam non peccasset, virginitas nullam perfectionem supra continentiam coniugalem habuisset: quia fuissent tunc honorabiles nuptiae et torus immaculatus, nulla concupiscentiae foeditate existente. Unde virginitas tunc servata non fuisset: nec ei tunc aureola deberetur. Sed, mutata humanae naturae conditione, virginitas specialem decorem habet. Et ideo ei speciale redditur praemium.
Tempore etiam legis Moysi, quando cultus Dei etiam per carnalem actum propagandus erat, non erat omnino laudabile a commixtione carnis abstinere. Unde nec tali proposito speciale praemium redderetur, nisi ex divino processisset instinctu: ut creditur de Ieremia et Elia, quorum coniugia non leguntur.
Ad tertium dicendum quod virginitati non debetur aureola nisi inquantum addit quandam excellentiam super alios continentiae gradus. Si autem Adam non peccasset, virginitas nullam perfectionem supra continentiam coniugalem habuisset: quia fuissent tunc honorabiles nuptiae et torus immaculatus, nulla concupiscentiae foeditate existente. Unde virginitas tunc servata non fuisset: nec ei tunc aureola deberetur. Sed, mutata humanae naturae conditione, virginitas specialem decorem habet. Et ideo ei speciale redditur praemium.
Tempore etiam legis Moysi, quando cultus Dei etiam per carnalem actum propagandus erat, non erat omnino laudabile a commixtione carnis abstinere. Unde nec tali proposito speciale praemium redderetur, nisi ex divino processisset instinctu: ut creditur de Ieremia et Elia, quorum coniugia non leguntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod, si aliqua per violentiam oppressa fuerit, propter hoc non. amittit aureolam, dummodo propositum perpetuo virginitatem servandi inviolabiliter servet, si illi actui nullo modo est consentiens. Nec tamen per hoc virginitatem perdit. Et hoc dico sive pro fide, sive pro quacumque alia causa violenter corrumpatur. Sed si hoc pro fide sustineat, hoc ei erit meritorium, et ad genus martyrii pertinebit. Unde Lucia dixit: si me invitam violare feceris, castitas mihi duplicabitur ad coronam: non quod habeat duas virginitatis aureolas; sed quia duplex praemium reportabit, unum pro virginitate custodita, aliud pro iniuria quam passa est. Dato etiam quod taliter oppressa concipiat, nec ex hoc meritum virginitatis perdit. Nec tamen matri Christi aequabitur, in qua fuit cum integritate mentis etiam integritas carnis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 ad 5
Ad quintum dicendum quod virginitas nobis a natura innascitur quantum ad id quod est materiale in virginitate. Sed propositum perpetuae incorruptionis servandae, ex quo virginitas meritum habet, non est innatum, sed ex munere gratiae proveniens.
Ad quintum dicendum quod virginitas nobis a natura innascitur quantum ad id quod est materiale in virginitate. Sed propositum perpetuae incorruptionis servandae, ex quo virginitas meritum habet, non est innatum, sed ex munere gratiae proveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 ad 6
Ad sextum dicendum, quod non cuilibet viduae fructus sexagenarius debetur: sed ei solum quae propositum viduitatis servandae retinet, quamvis etiam votum non emittat; sicut etiam de virginitate dictum est.
Ad sextum dicendum, quod non cuilibet viduae fructus sexagenarius debetur: sed ei solum quae propositum viduitatis servandae retinet, quamvis etiam votum non emittat; sicut etiam de virginitate dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 5 ad 7
Ad septimum dicendum quod, si frigidi et eunuchi voluntatem habeant perpetuam incorruptionem servare etiam si facultas esset coeundi, virgines sunt dicendi, et aureolam merentur: faciunt enim de necessitate virtutem. Si vero voluntatem habeant ducendi coniugem si possent, aureolam non merentur. Unde dicit Augustinus, in libro de Sancta Virginitate: quibus ipsum virile membrum debilitatur ut generare non possint, ut sunt eunuchi, sufficit, cum Christiani fiunt et Dei praecepta custodiunt, eo tamen proposito sunt ut coniuges, si possent, haberent, coniugatis fidelibus adaequari.
Ad septimum dicendum quod, si frigidi et eunuchi voluntatem habeant perpetuam incorruptionem servare etiam si facultas esset coeundi, virgines sunt dicendi, et aureolam merentur: faciunt enim de necessitate virtutem. Si vero voluntatem habeant ducendi coniugem si possent, aureolam non merentur. Unde dicit Augustinus, in libro de Sancta Virginitate: quibus ipsum virile membrum debilitatur ut generare non possint, ut sunt eunuchi, sufficit, cum Christiani fiunt et Dei praecepta custodiunt, eo tamen proposito sunt ut coniuges, si possent, haberent, coniugatis fidelibus adaequari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum martyribus aureola debeatur
Suppl q. 96 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod martyribus aureola non debeatur. Aureola enim est praemium quod operibus supererogationis redditur: unde dicit Beda, super illud Exod. 25, (25), aliam coronam aureolam etc.: de eorum praemio potest recte intelligi qui generalia mandata spontanea vitae perfectioris electione transcendunt. Sed mori pro confessione fidei quandoque est necessitatis, non supererogationis: ut patet ex hoc quod dicitur Rom. 10, (10), corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ergo martyrio non semper debetur aureola.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod martyribus aureola non debeatur. Aureola enim est praemium quod operibus supererogationis redditur: unde dicit Beda, super illud Exod. 25, (25), aliam coronam aureolam etc.: de eorum praemio potest recte intelligi qui generalia mandata spontanea vitae perfectioris electione transcendunt. Sed mori pro confessione fidei quandoque est necessitatis, non supererogationis: ut patet ex hoc quod dicitur Rom. 10, (10), corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ergo martyrio non semper debetur aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 2
Praeterea, secundum Gregorium, servitia quanto sunt magis libera, tanto sunt magis grata. Sed martyrium minimum habet de libertate: cum sit poena ab alio violenter inflicta. Ergo martyrio aureola non debetur, quae respondet merito excellenti.
Praeterea, secundum Gregorium, servitia quanto sunt magis libera, tanto sunt magis grata. Sed martyrium minimum habet de libertate: cum sit poena ab alio violenter inflicta. Ergo martyrio aureola non debetur, quae respondet merito excellenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 3
Praeterea, martyrium non solum consistit in exteriori passione mortis, sed etiam in interiori voluntate. Unde Bernardus distinguit tria genera martyrum: voluntate, non nec, ut Ioannes; voluntate et nece, ut Stephanus; nece, non voluntate, ut Innocentes. Si ergo martyrio aureola deberetur, magis deberetur martyrio voluntatis quam exteriori martyrio: cum meritum ex voluntate procedat. Hoc autem non ponitur. Ergo martyrio aureola non debetur.
Praeterea, martyrium non solum consistit in exteriori passione mortis, sed etiam in interiori voluntate. Unde Bernardus distinguit tria genera martyrum: voluntate, non nec, ut Ioannes; voluntate et nece, ut Stephanus; nece, non voluntate, ut Innocentes. Si ergo martyrio aureola deberetur, magis deberetur martyrio voluntatis quam exteriori martyrio: cum meritum ex voluntate procedat. Hoc autem non ponitur. Ergo martyrio aureola non debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 4
Praeterea, afflictio corporis est minor quam afflictio mentis, quae est per interiores dolores et interiores animae passiones. Sed interior etiam afflictio quoddam martyrium est: unde dicit Hieronymus, in Sermone de Assumptione: recte dixerim, Dei Genitrix Virgo et Martyr fuit, quamvis in pace vitam finierit. Unde: Tuam ipsius animam pertransibit gladius, scilicet dolor de morte Filii. Cum ergo interiori dolori aureola non respondeat, nec exteriori respondere debet.
Praeterea, afflictio corporis est minor quam afflictio mentis, quae est per interiores dolores et interiores animae passiones. Sed interior etiam afflictio quoddam martyrium est: unde dicit Hieronymus, in Sermone de Assumptione: recte dixerim, Dei Genitrix Virgo et Martyr fuit, quamvis in pace vitam finierit. Unde: Tuam ipsius animam pertransibit gladius, scilicet dolor de morte Filii. Cum ergo interiori dolori aureola non respondeat, nec exteriori respondere debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 5
Praeterea, ipsa poenitentia martyrium quoddam est: unde dicit Gregorius: quamvis occasio persecutionis desit, habet tamen et pax nostra martyrium suum: quia, etsi carnis colla ferro non subiicimus, spirituali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus. Poenitentiae autem, quae in exterioribus operibus consistit, aureola non debetur. Ergo nec etiam omni exteriori martyrio.
Praeterea, ipsa poenitentia martyrium quoddam est: unde dicit Gregorius: quamvis occasio persecutionis desit, habet tamen et pax nostra martyrium suum: quia, etsi carnis colla ferro non subiicimus, spirituali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus. Poenitentiae autem, quae in exterioribus operibus consistit, aureola non debetur. Ergo nec etiam omni exteriori martyrio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 6
Praeterea, illicito operi non debetur aureola. Sed illicitum est sibi ipsi marius iniicere: ut patet per Augustinum, in I lib. de Civ. Dei. Et tamen quorundam martyria in Ecclesia celebrata sunt qui sibi manus iniecerunt, tyrannorum rabiem fugientes: ut patet in Ecclesiastica Historia de quibusdam mulieribus apud Alexandriam. Ergo non semper martyrio debetur aureola.
Praeterea, illicito operi non debetur aureola. Sed illicitum est sibi ipsi marius iniicere: ut patet per Augustinum, in I lib. de Civ. Dei. Et tamen quorundam martyria in Ecclesia celebrata sunt qui sibi manus iniecerunt, tyrannorum rabiem fugientes: ut patet in Ecclesiastica Historia de quibusdam mulieribus apud Alexandriam. Ergo non semper martyrio debetur aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 7
Praeterea, contingit aliquando aliquem pro fide vulnerari et postmodum aliquo tempore supervivere. Hunc constat martyrem esse. Et tamen ei, ut videtur, aureola non debetur: quia eius pugna non duravit usque ad mortem. Ergo non semper martyrio debetur aureola.
Praeterea, contingit aliquando aliquem pro fide vulnerari et postmodum aliquo tempore supervivere. Hunc constat martyrem esse. Et tamen ei, ut videtur, aureola non debetur: quia eius pugna non duravit usque ad mortem. Ergo non semper martyrio debetur aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 8
Praeterea, quidam magis affliguntur in amissione rerum temporalium quam etiam in propria afflictione: quod patet ex hoc quod multas afflictiones sustinent ad lucra acquirenda. Si ergo eis propter Christum temporalia bona diripiantur, videtur quod sint martyres. Nec tamen eis, ut videtur, debetur aureola. Ergo idem quod prius.
Praeterea, quidam magis affliguntur in amissione rerum temporalium quam etiam in propria afflictione: quod patet ex hoc quod multas afflictiones sustinent ad lucra acquirenda. Si ergo eis propter Christum temporalia bona diripiantur, videtur quod sint martyres. Nec tamen eis, ut videtur, debetur aureola. Ergo idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 9
Praeterea, martyr videtur esse ille qui pro fide occiditur: unde dicit Isidorus, martyres graece, testes latine dicuntur: quia propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt. Sed aliquae aliae virtutes sunt fide excellentiores, ut iustitia, caritas et huiusmodi, quae sine gratia esse non possunt: quibus tamen non debetur aureola. Ergo videtur quod nec martyrio aureola debeatur.
Praeterea, martyr videtur esse ille qui pro fide occiditur: unde dicit Isidorus, martyres graece, testes latine dicuntur: quia propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt. Sed aliquae aliae virtutes sunt fide excellentiores, ut iustitia, caritas et huiusmodi, quae sine gratia esse non possunt: quibus tamen non debetur aureola. Ergo videtur quod nec martyrio aureola debeatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 10
Praeterea, sicut veritas fidei est a Deo, ita et quaelibet alia veritas, ut dicit Ambrosius: quia omne verum, a quocumque dicatur, a Spiritu Sancto est. Ergo, si sustinenti mortem pro veritate, fidei debetur aureola, eadem ratione et sustinentibus mortem pro qualibet alia veritate. Quod tamen non videtur.
Praeterea, sicut veritas fidei est a Deo, ita et quaelibet alia veritas, ut dicit Ambrosius: quia omne verum, a quocumque dicatur, a Spiritu Sancto est. Ergo, si sustinenti mortem pro veritate, fidei debetur aureola, eadem ratione et sustinentibus mortem pro qualibet alia veritate. Quod tamen non videtur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 11
Praeterea, bonum commune est potius bono particulari. Sed si aliquis pro conservatione reipublicae moriatur in bello iusto, non debetur ei aureola. Ergo etiam si occidatur pro conservatione fidei in seipso. Et sic martyrio aureola non debetur.
Praeterea, bonum commune est potius bono particulari. Sed si aliquis pro conservatione reipublicae moriatur in bello iusto, non debetur ei aureola. Ergo etiam si occidatur pro conservatione fidei in seipso. Et sic martyrio aureola non debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 12
Praeterea, omne meritum ex libero arbitrio. procedit. Sed quorundam martyria celebrat Ecclesia qui usum liberi arbitrii non habuerunt. Ergo aureolam non meruerunt. Et sic non omnibus martyribus debetur aureola.
Praeterea, omne meritum ex libero arbitrio. procedit. Sed quorundam martyria celebrat Ecclesia qui usum liberi arbitrii non habuerunt. Ergo aureolam non meruerunt. Et sic non omnibus martyribus debetur aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Augustinus dicit, in libro de Sancta Virginitate, nemo, quantum puto, ausus fuit praeferre virginitatem martyrio. Sed virginitati debetur aureola. Ergo et martyrio.
Sed contra: Augustinus dicit, in libro de Sancta Virginitate, nemo, quantum puto, ausus fuit praeferre virginitatem martyrio. Sed virginitati debetur aureola. Ergo et martyrio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 arg. 13
Praeterea, corona debetur certanti. Sed in martyrio est specialis difficultas pugnae. Ergo ei debetur specialis aureola.
Praeterea, corona debetur certanti. Sed in martyrio est specialis difficultas pugnae. Ergo ei debetur specialis aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod, sicut inest quaedam pugna spiritui contra interiores concupiscentias, ita etiam inest homini quaedam pugna contra passiones exterius illatas. Unde, sicut perfectissimae victoriae qua de concupiscentiis carnis triumphatur, scilicet virginitati, debetur specialis corona, quae aureola dicitur; ita etiam perfectissimae victoriae quae habetur de impugnatione exteriori, debetur aureola.
Perfectissima autem victoria de exterioribus passionibus consideratur ex duobus. Primo, ex magnitudine passionis. Inter omnes autem passiones illatas exterius praecipuum locum mors tenet: sicut et in passionibus interioribus praecipuae sunt venereorum concupiscentiae. Et ideo quando quis obtinet victoriam de morte et ordinatis ad mortem, perfectissime vincit. Secundo, perfectio victoriae consideratur ex causa pugnae: quando videlicet pro honestissima causa pugnatur; quae scilicet est ipse Christus.
Et haec duo in martyrio considerantur, quod est mors suscepta propter Christum: martyrem enim non facit poena, sed causa. Et ideo martyrio aureola debetur, sicut et virginitati.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod sustinere mortem propter Christum, quantum est de se, est opus supererogationis: non enim quilibet tenetur fidem suam coram persecutore confiteri. Sed in casu est de necessitate salutis: quando scilicet aliquis a persecutore deprehensus de fide sua requiritur, quam confiteri tenetur. Nec tamen sequitur quod aureolam non mereatur. Aureola enim non debetur operi supererogationis inquantum est supererogatio: sed inquantum perfectionem quandam habet. Unde, tali perfectione manente, etiam si non sit supererogatio, aliquis aureolam meretur.
Ad primum ergo dicendum quod sustinere mortem propter Christum, quantum est de se, est opus supererogationis: non enim quilibet tenetur fidem suam coram persecutore confiteri. Sed in casu est de necessitate salutis: quando scilicet aliquis a persecutore deprehensus de fide sua requiritur, quam confiteri tenetur. Nec tamen sequitur quod aureolam non mereatur. Aureola enim non debetur operi supererogationis inquantum est supererogatio: sed inquantum perfectionem quandam habet. Unde, tali perfectione manente, etiam si non sit supererogatio, aliquis aureolam meretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod martyrio non debetur aliquod praemium secundum hoc quod ab exteriori infligitur, sed secundum hoc quod voluntarie sustinetur: quia non meremur nisi per ea quae sunt in nobis. Et quanto id quod aliquis sustinet voluntarie est difficilius et magis natum voluntati repugnare, tanto voluntas quae propter Christum illud sustinet, ostenditur firmius fixa in Christo. Et ideo ei excellentius praemium debetur.
Ad secundum dicendum quod martyrio non debetur aliquod praemium secundum hoc quod ab exteriori infligitur, sed secundum hoc quod voluntarie sustinetur: quia non meremur nisi per ea quae sunt in nobis. Et quanto id quod aliquis sustinet voluntarie est difficilius et magis natum voluntati repugnare, tanto voluntas quae propter Christum illud sustinet, ostenditur firmius fixa in Christo. Et ideo ei excellentius praemium debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod quidam actus sunt qui in ipso actu habent quandam vehementiam delectationis vel difficultatis. Et in talibus actus semper addit ad rationem meriti vel demeriti: secundum quod in actu oportet voluntatem variari ex vehementia actus a statu in quo prius erat. Et ideo, ceteris paribus, actu luxuriam exercens plus peccat quam qui solum in actum consentit: quia in ipso actu voluntas augetur. Similiter et, cum actus martyrii maximam difficultatem habeat, voluntas martyrii non pertingit ad illud meritum quod actui martyrum debetur ratione difficultatis. Quamvis etiam possit pervenire ad alterius praemium considerata radice merendi: quia aliquis ex maiori caritate potest velle sustinere martyrium quam alius sustineat. Unde voluntarie martyr potest mereri sua voluntate praemium essentiale aequale vel maius eo quod martyri debetur. Sed aureola debetur difficultati quae est in ipsa pugna martyrii. Unde aureola voluntarie tantum martyribus non debetur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 4
Ad quartum dicendum quod, sicut delectationes tactus, circa quas est temperantia, praecipuum locum tenent inter omnes delectationes interiores et exteriores, ita dolores tactus omnibus aliis doloribus praeeminent. Et ideo difficultati illi quae accidit in sustinendo dolores tactus, puta qui sunt in verberibus et huiusmodi, debetur aureola, magis quam difficultati sustinendi interiores dolores. Pro quibus tamen non proprie dicitur aliquis martyr, nisi secundum quandam similitudinem. Et hoc modo Hieronymus loquitur.
Ad quartum dicendum quod, sicut delectationes tactus, circa quas est temperantia, praecipuum locum tenent inter omnes delectationes interiores et exteriores, ita dolores tactus omnibus aliis doloribus praeeminent. Et ideo difficultati illi quae accidit in sustinendo dolores tactus, puta qui sunt in verberibus et huiusmodi, debetur aureola, magis quam difficultati sustinendi interiores dolores. Pro quibus tamen non proprie dicitur aliquis martyr, nisi secundum quandam similitudinem. Et hoc modo Hieronymus loquitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 5
Ad quintum dicendum quod afflictio poenitentiae, proprie loquendo, non est martyrium: quia non consistit in his quae ad mortem inferendam ordinantur; cum ordinetur solum ad carnem domandam, quam mensuram si quis excedat, erit afflictio culpanda. Dicitur tamen propter similitudinem afflictionis martyrium. Quae quidem afflictio excedit martyrii afflictionem diuturnitate: sed exceditur intensione.
Ad quintum dicendum quod afflictio poenitentiae, proprie loquendo, non est martyrium: quia non consistit in his quae ad mortem inferendam ordinantur; cum ordinetur solum ad carnem domandam, quam mensuram si quis excedat, erit afflictio culpanda. Dicitur tamen propter similitudinem afflictionis martyrium. Quae quidem afflictio excedit martyrii afflictionem diuturnitate: sed exceditur intensione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 6
Ad sextum dicendum quod, secundum Augustinum, in I de Civ. Dei, nulli licitum est sibi ipsi manus iniicere quacumque ex causa: nisi forte divino: instinctu fiat, ad exemplum fortitudinis ostendendum, ut mors contemnatur. Illi autem de quibus obiectum est, divino instinctu mortem sibi intulisse creduntur. Et propter hoc eorum martyria Ecclesia celebrat.
Ad sextum dicendum quod, secundum Augustinum, in I de Civ. Dei, nulli licitum est sibi ipsi manus iniicere quacumque ex causa: nisi forte divino: instinctu fiat, ad exemplum fortitudinis ostendendum, ut mors contemnatur. Illi autem de quibus obiectum est, divino instinctu mortem sibi intulisse creduntur. Et propter hoc eorum martyria Ecclesia celebrat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 7
Ad septimum dicendum quod, si aliquis propter fidem vulnus mortale accipiat et supervivat, non est dubium quod aureolam meretur: sicut de beata Caecilia patet, quae triduo supervixit; et de multis martyribus qui in carcere sunt defuncti. Sed etiam si vulnus non mortale accipiat, et tamen exinde mortem incurrat, creditur aureolam mereri: quamvis quidam dicant quod aureolam non meretur si ex incuria vel negligentia propria mortem incurrat. Non enim ista negligentia eum ad mortem perduxisset nisi praesupposita vulnere quod pro fide acceptum est: et ita vulnus propter Christum susceptum est ei prima occasio mortis. Unde propter hoc aureolam non videtur amittere: nisi sit talis negligentia quae culpam mortalem inducat, quae ei et auream aufert et aureolam. Si vero ex mortali vulnere suscepto non moriatur, aliquo casu contingente; vel etiam vulnera non mortalia susceperat, et adhuc carcerem sustinens moriatur; adhuc aureolam meretur. Unde quorundam sanctorum martyria in Ecclesia celebrantur qui in carcere mortui sunt, aliquibus vulneribus longe ante susceptis: sicut patet de Marcello Papa.
Qualitercumque igitur afflictio propter Christum illata usque ad mortem continuatur, sive mors inde sequatur sive non, aliquis martyr efficitur et aureolam meretur. Si vero non continuatur usque ad mortem, non propter hoc aliquis dicetur martyr: sicut patet de Silvestro de quo non solemnizat Ecclesia sicut de martyre, quia in pace vitam finivit, quamvis prius aliquas passiones sustinuerit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 8
Ad octavum dicendum quod, sicut temperantia non est circa delectationes in pecuniis vel in honoribus et huiusmodi, sed solum in delectationibus tactus, quasi praecipuis; ita etiam fortitudo est circa pericula mortis sicut circa praecipua, ut dicitur in III Ethic. Et ideo soli iniuriae quae irrogatur circa corpus proprium, ex qua nata est mors sequi, debetur aureola. Sive igitur aliquis propter Christum res temporales, sive famam, vel quidquid huiusmodi amittat, non efficitur propter hoc proprie martyr, nec meretur aureolam. Nec aliquis potest ordinate res exteriores plus diligere quam proprium corpus. Amor autem inordinatus non coadiuvat ad meritum aureolae. Nec etiam potest dolor de amissione rerum coaequari dolori de corporis occisione, et aliis huiusmodi.
Ad octavum dicendum quod, sicut temperantia non est circa delectationes in pecuniis vel in honoribus et huiusmodi, sed solum in delectationibus tactus, quasi praecipuis; ita etiam fortitudo est circa pericula mortis sicut circa praecipua, ut dicitur in III Ethic. Et ideo soli iniuriae quae irrogatur circa corpus proprium, ex qua nata est mors sequi, debetur aureola. Sive igitur aliquis propter Christum res temporales, sive famam, vel quidquid huiusmodi amittat, non efficitur propter hoc proprie martyr, nec meretur aureolam. Nec aliquis potest ordinate res exteriores plus diligere quam proprium corpus. Amor autem inordinatus non coadiuvat ad meritum aureolae. Nec etiam potest dolor de amissione rerum coaequari dolori de corporis occisione, et aliis huiusmodi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 9
Ad nonum dicendum quod causa sufficiens ad martyrium non solum est confessio fidei, sed quaecumque alia virtus non politica, sed infusa, quae finem habeat Christum. Quolibet enim actu virtutis aliquis testis Christi efficitur: inquantum opera quae in nobis Christus perficit, testimonia bonitatis ipsius sunt. Unde aliquae virgines sunt occisae pro virginitate quam servare volebant, sicut beata Agnes et quaedam aliae, quarum martyria in Ecclesia celebrantur.
Ad nonum dicendum quod causa sufficiens ad martyrium non solum est confessio fidei, sed quaecumque alia virtus non politica, sed infusa, quae finem habeat Christum. Quolibet enim actu virtutis aliquis testis Christi efficitur: inquantum opera quae in nobis Christus perficit, testimonia bonitatis ipsius sunt. Unde aliquae virgines sunt occisae pro virginitate quam servare volebant, sicut beata Agnes et quaedam aliae, quarum martyria in Ecclesia celebrantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 10
Ad decimum dicendum quod veritas fidei habet Christum pro fine et pro obiecto. Et ideo confessio ipsius aureolam meretur, si poena addatur, non solum ex parte finis, sed etiam ex parte materiae. Sed confessio cuiuscumque alterius veritatis non est causa sufficiens ad martyrium ratione materiae: sed solum ratione finis, utpote si aliquis vellet prius occidi quam, quodcumque mendacium dicendo, contra ipsum peccare.
Ad decimum dicendum quod veritas fidei habet Christum pro fine et pro obiecto. Et ideo confessio ipsius aureolam meretur, si poena addatur, non solum ex parte finis, sed etiam ex parte materiae. Sed confessio cuiuscumque alterius veritatis non est causa sufficiens ad martyrium ratione materiae: sed solum ratione finis, utpote si aliquis vellet prius occidi quam, quodcumque mendacium dicendo, contra ipsum peccare.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 11
Ad undecimum dicendum quod etiam bonum increatum excedit omne bonum creatum. Unde quicumque finis creatus, sive sit bonum commune sive privatum, non potest actui tantam bonitatem praestare quantam finis increatus, cum scilicet aliquid propter Deum agitur. Et ideo cum quis propter bonum commune non relatum ad Christum mortem sustinet, aureolam non meretur. Sed si hoc referatur ad Christum, aureolam merebitur et martyr erit: utpote si rempublicam defendat ab hostium impugnatio ne, qui fidem Christi corrumpere moliuntur, et in tali defensione mortem sustineat.
Ad undecimum dicendum quod etiam bonum increatum excedit omne bonum creatum. Unde quicumque finis creatus, sive sit bonum commune sive privatum, non potest actui tantam bonitatem praestare quantam finis increatus, cum scilicet aliquid propter Deum agitur. Et ideo cum quis propter bonum commune non relatum ad Christum mortem sustinet, aureolam non meretur. Sed si hoc referatur ad Christum, aureolam merebitur et martyr erit: utpote si rempublicam defendat ab hostium impugnatio ne, qui fidem Christi corrumpere moliuntur, et in tali defensione mortem sustineat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 6 ad 12
Ad duodecimum dicendum quod quidam dicunt quod Innocentibus occisis pro Christo virtute divina acceleratus est usus rationis: sicut et in Ioanne Baptista dum adhuc esset in materno utero. Et secundum hoc vere martyres fuerunt et actu et voluntate, et aureolam habent.
Sed alii dicunt quod fuerunt martyres actu tantum, et non voluntate: quod videtur sentire Bernardus, distinguens tria genera martyrum, ut dictum est. Et secundum hoc Innocentes, sicut non pertingunt ad perfectam rationem martyrii, sed aliquid martyrii habent ex hoc quod passi sunt pro Christo; ita etiam aureolam, non quidem secundum perfectam rationem, sed secundum aliquam participationem, inquantum scilicet gaudent se in obsequium Christi occisos esse; ut dictum est de pueris baptizatis quod habebunt aliquod gaudium de innocentia et carnis integritate.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum doctoribus aureola debeatur
Suppl q. 96 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod doctoribus aureola; non debeatur. Omne enim praemium quod in futuro habebitur, alicui actui virtutis respondet. Sed praedicare vel docere non est actus alicuius virtutis. Ergo doctrinae vel praedicationi non debetur aureola.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod doctoribus aureola; non debeatur. Omne enim praemium quod in futuro habebitur, alicui actui virtutis respondet. Sed praedicare vel docere non est actus alicuius virtutis. Ergo doctrinae vel praedicationi non debetur aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 7 arg. 2
Praeterea, docere et praedicare ex doctrina et studio proveniunt. Sed ea quae praemiantur in futuro, non sunt acquisita per humanum studium: quia naturalibus acquisitis non meremur. Ergo pro doctrina et praedicatione nullus in futuro aureolam promeretur.
Praeterea, docere et praedicare ex doctrina et studio proveniunt. Sed ea quae praemiantur in futuro, non sunt acquisita per humanum studium: quia naturalibus acquisitis non meremur. Ergo pro doctrina et praedicatione nullus in futuro aureolam promeretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 7 arg. 3
Praeterea, exaltatio in futuro respondet humilitati in praesenti: quia qui se humiliat exaltabitur. Sed in docendo et in praedicando non est humiliatio: immo magis superbiae occasio; unde Glossa dicit, Matth. 4, (5), quod diabolus multos decepit honore magisterii inflatos. Ergo videtur quod praedicationi et doctrinae aureola non debeatur.
Praeterea, exaltatio in futuro respondet humilitati in praesenti: quia qui se humiliat exaltabitur. Sed in docendo et in praedicando non est humiliatio: immo magis superbiae occasio; unde Glossa dicit, Matth. 4, (5), quod diabolus multos decepit honore magisterii inflatos. Ergo videtur quod praedicationi et doctrinae aureola non debeatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 7 s. c. 1
Sed contra: Ephes. 1, super illud (v. 18–19), ut sciatis quae sit supereminens etc., dicit Glossa: quoddam incrementum habebunt sancti doctores ultra id quod alii communiter habebunt. Ergo, etc.
Sed contra: Ephes. 1, super illud (v. 18–19), ut sciatis quae sit supereminens etc., dicit Glossa: quoddam incrementum habebunt sancti doctores ultra id quod alii communiter habebunt. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 7 arg. 4
Praeterea, Cant. 8, super illud (v, 12), vinea mea coram me est, dicit Glossa: ostendit quid singularis praemii doctoribus eius disponit. Ergo doctores habebunt singulare praemium. Et hoc vocamus aureolam.
Praeterea, Cant. 8, super illud (v, 12), vinea mea coram me est, dicit Glossa: ostendit quid singularis praemii doctoribus eius disponit. Ergo doctores habebunt singulare praemium. Et hoc vocamus aureolam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod, sicut per martyrium et virginitatem aliquis perfectissimam victoriam obtinet de carae et mundo, ita etiam perfectissima victoria contra diabolum obtinetur quando aliquis non solum diabolo impugnanti non cedit, sed etiam eum expellit, et non solum a se, sed etiam ab aliis. Hoc autem fit per praedicationem et doctrinam. Et ideo praedicationi et doctrinae aureola debetur, sicut et virginitati et martyrio.
Nec est dicendum, ut quidam dicunt, quod debeatur tantum praelatis, quibus competit ex officio praedicare et docere: sed quibuscumque qui licite hunc actum exercent. Praelatis autem non debetur, quamvis habeant officium praedicandi, nisi actu praedicent: quia corona non debetur habitui, sed pugnae actuali; secundum illud II Tim. 2, (5): non coronabitur nisi qui legitime certaverit.
Respondeo dicendum quod, sicut per martyrium et virginitatem aliquis perfectissimam victoriam obtinet de carae et mundo, ita etiam perfectissima victoria contra diabolum obtinetur quando aliquis non solum diabolo impugnanti non cedit, sed etiam eum expellit, et non solum a se, sed etiam ab aliis. Hoc autem fit per praedicationem et doctrinam. Et ideo praedicationi et doctrinae aureola debetur, sicut et virginitati et martyrio.
Nec est dicendum, ut quidam dicunt, quod debeatur tantum praelatis, quibus competit ex officio praedicare et docere: sed quibuscumque qui licite hunc actum exercent. Praelatis autem non debetur, quamvis habeant officium praedicandi, nisi actu praedicent: quia corona non debetur habitui, sed pugnae actuali; secundum illud II Tim. 2, (5): non coronabitur nisi qui legitime certaverit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod praedicare et docere sunt actus alicuius virtutis, scilicet misericordiae. Unde et inter spirituales eleemosynas computantur.
Ad primum ergo dicendum quod praedicare et docere sunt actus alicuius virtutis, scilicet misericordiae. Unde et inter spirituales eleemosynas computantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis facultas praedicandi et docendi quandoque ex studio proveniat, tamen usus doctrinae ex voluntate procedit, quae per caritatem informatur a Deo infusam. Et sic actus eius meritorius esse potest.
Ad secundum dicendum quod, quamvis facultas praedicandi et docendi quandoque ex studio proveniat, tamen usus doctrinae ex voluntate procedit, quae per caritatem informatur a Deo infusam. Et sic actus eius meritorius esse potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod exaltatio in hac vita non deminuit alterius vitae praemium nisi ei qui in tali vita propriam gloriam quaerit. Qui autem talem exaltationem in utilitatem aliorum convertit, ex ea sibi mercedem acquirit. Cum autem dicitur quod doctrinae debetur aureola, intelligendum est: doctrinae quae est de pertinentibus ad salutem, per quam diabolus a cordibus hominum expugnatur sicut quibusdam spiritualibus armis, de quibus dicitur, II Cor. 10, (4): arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia.
Ad tertium dicendum quod exaltatio in hac vita non deminuit alterius vitae praemium nisi ei qui in tali vita propriam gloriam quaerit. Qui autem talem exaltationem in utilitatem aliorum convertit, ex ea sibi mercedem acquirit. Cum autem dicitur quod doctrinae debetur aureola, intelligendum est: doctrinae quae est de pertinentibus ad salutem, per quam diabolus a cordibus hominum expugnatur sicut quibusdam spiritualibus armis, de quibus dicitur, II Cor. 10, (4): arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritualia.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 8: Utrum Christo aureola debeatur
Suppl q. 96 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Christo aureola debeatur. Debetur enim aureola virginitati et martyrio et doctrinae. Sed in Christo haec tria praecipue fuerunt. Ergo ipsi praecipue aureola competit.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Christo aureola debeatur. Debetur enim aureola virginitati et martyrio et doctrinae. Sed in Christo haec tria praecipue fuerunt. Ergo ipsi praecipue aureola competit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 8 arg. 2
Praeterea, omne quod est perfectissimum in rebus humanis, praecipue Christo est attribuendum. Sed praemium aureolae debetur excellentissimis meritis. Ergo et Christo debetur.
Praeterea, omne quod est perfectissimum in rebus humanis, praecipue Christo est attribuendum. Sed praemium aureolae debetur excellentissimis meritis. Ergo et Christo debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 8 arg. 3
Praeterea, Cyprianus dicit quod imaginem Dei virginitas portat. Virginitatis igitur exemplar in Deo est. Et sic videtur quod Christo, etiam inquantum est Deus, aureola competat.
Praeterea, Cyprianus dicit quod imaginem Dei virginitas portat. Virginitatis igitur exemplar in Deo est. Et sic videtur quod Christo, etiam inquantum est Deus, aureola competat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 8 s. c. 1
Sed contra: Est quod aureola est gaudium de conformitate ad Christum, ut dicitur. Sed nullus conformatur vel similatur sibi ipsi: ut patet per Philosophum. Ergo Christo aureola non debetur.
Sed contra: Est quod aureola est gaudium de conformitate ad Christum, ut dicitur. Sed nullus conformatur vel similatur sibi ipsi: ut patet per Philosophum. Ergo Christo aureola non debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 8 arg. 4
Praeterea, Christi praemium nunquam est augmentatum. Sed Christus ab instanti suae conceptionis non habuit aureolam: quia tunc nunquam pugnaverat. Ergo nunquam postea aureolam habuit.
Praeterea, Christi praemium nunquam est augmentatum. Sed Christus ab instanti suae conceptionis non habuit aureolam: quia tunc nunquam pugnaverat. Ergo nunquam postea aureolam habuit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est duplex opinio. Quidam dicunt quod in Christo est aureola secundum propriam aureolae rationem: cum in eo pugna inveniatur et victoria, et per consequens corona secundum propriam rationem.
Sed, diligenter considerando, quamvis Christo competat ratio aureae vel coronae, non tamen ei competit ratio aureolae. Aureola enim, ex hoc ipso quod deminutive dicitur, importat aliquid quod participative et non secundum sui plenitudinem possidetur. Unde illis competit aureolam habere in quibus est aliqua perfectionis victoriae participatio, secundum imitationem eius in quo perfectae victoriae plena ratio consistit. Et ideo, cum in Christo inveniatur huiusmodi principalis et plena victoriae ratio, per cuius victoriam omnes alii victores constituuntur, ut patet Ioan. 16, (33), confidite, ego vici mundum, et Apoc. 5, (5), ecce, vicit Leo de tribu Iuda; Christo non competit aureolam habere, sed aliquid unde omnes aureolae originantur. Unde dicitur Apoc. 3, (21): qui vicerit, faciam eum sedere in throno meo, sicut ego vici, et sedeo in throno Patris mei. Unde, secundum alios, dicendum est quod, quamvis id quod est in Christo non habeat rationem aureolae, tamen est excellentius omni aureola.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Christus fuit verissime virgo, martyr et doctor. Sed tamen praemium accidentale his respondens in Christo non habet aliquam notabilem quantitatem in comparatione ad magnitudinem essentialis praemii. Unde non habet aureolam sub ratione aureolae.
Ad primum ergo dicendum quod Christus fuit verissime virgo, martyr et doctor. Sed tamen praemium accidentale his respondens in Christo non habet aliquam notabilem quantitatem in comparatione ad magnitudinem essentialis praemii. Unde non habet aureolam sub ratione aureolae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod aureola, quamvis debeatur operi perfectissimo quoad nos, tamen aureola, inquantum deminutive dicitur, significat quandam participationem perfectionis ab aliquo in quo plenarie invenitur. Et secundum hoc ad quandam minorationem pertinet. Et sic in Christo non invenitur, in quo omnis perfectio plenissime invenitur.
Ad secundum dicendum quod aureola, quamvis debeatur operi perfectissimo quoad nos, tamen aureola, inquantum deminutive dicitur, significat quandam participationem perfectionis ab aliquo in quo plenarie invenitur. Et secundum hoc ad quandam minorationem pertinet. Et sic in Christo non invenitur, in quo omnis perfectio plenissime invenitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 8 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis virginitas habeat aliquo modo exemplar in Deo, non tamen habet exemplar unius rationis. Incorruptio enim Dei, quam virginitas imitatur, non eadem ratione est in Deo et in aliquo virgine.
Ad tertium dicendum quod, quamvis virginitas habeat aliquo modo exemplar in Deo, non tamen habet exemplar unius rationis. Incorruptio enim Dei, quam virginitas imitatur, non eadem ratione est in Deo et in aliquo virgine.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 9: Utrum angelis aureola debeatur
Suppl q. 96 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod angelis aureola debeatur. Quia, ut dicit Hieronymus, de virginitate loquens: in carne praeter carnem vivere potius est vita angelica quam humana. Et I Cor. 7, (26) dicit Glossa quod virginitas est portio angelica. Cum igitur virginitati respondeat aureola, videtur quod angelis debeatur.
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod angelis aureola debeatur. Quia, ut dicit Hieronymus, de virginitate loquens: in carne praeter carnem vivere potius est vita angelica quam humana. Et I Cor. 7, (26) dicit Glossa quod virginitas est portio angelica. Cum igitur virginitati respondeat aureola, videtur quod angelis debeatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 9 arg. 2
Praeterea, nobilior est incorruptio spiritus quam in corruptio carnis. Sed in angelis invenitur incorruptio spiritus: quia nunquam peccaverunt: Ergo eis magis debetur aureola quam hominibus incorruptis carne qui alias aliquando peccaverunt.
Praeterea, nobilior est incorruptio spiritus quam in corruptio carnis. Sed in angelis invenitur incorruptio spiritus: quia nunquam peccaverunt: Ergo eis magis debetur aureola quam hominibus incorruptis carne qui alias aliquando peccaverunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 9 arg. 3
Praeterea, doctrinae debetur aureola. Sed angeli nos docent purgando, illuminando et perficiendo, ut Dionysius dicit. Ergo eis debetur aureola saltem doctorum.
Praeterea, doctrinae debetur aureola. Sed angeli nos docent purgando, illuminando et perficiendo, ut Dionysius dicit. Ergo eis debetur aureola saltem doctorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 9 s. c. 1
Sed contra: II Tim: 2 (5): non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Sed in angelis non est pugna. Ergo eis aureola non debetur.
Sed contra: II Tim: 2 (5): non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Sed in angelis non est pugna. Ergo eis aureola non debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 9 arg. 4
Praeterea, aureola non debetur actui qui per corpus non exercetur: unde amantibus virginitatem, martyrium et doctrinam, si exterius eis haec non insunt, aureola non debetur. Sed angeli sunt incorporei. Ergo aureolam non habent.
Praeterea, aureola non debetur actui qui per corpus non exercetur: unde amantibus virginitatem, martyrium et doctrinam, si exterius eis haec non insunt, aureola non debetur. Sed angeli sunt incorporei. Ergo aureolam non habent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod angelis aureola non debetur. Cuius ratio est quia aureola respondet cuidam perfectioni in excellenti merito. Ea vero quae in hominibus ad perfectionem meriti pertinent, angelis sunt connaturalia; vel etiam spectant ad communem eorum statum; aut etiam ad ipsum praemium. Et ideo, ratione eadem qua hominibus aureola debetur, angeli non habent aureolas.
Respondeo dicendum quod angelis aureola non debetur. Cuius ratio est quia aureola respondet cuidam perfectioni in excellenti merito. Ea vero quae in hominibus ad perfectionem meriti pertinent, angelis sunt connaturalia; vel etiam spectant ad communem eorum statum; aut etiam ad ipsum praemium. Et ideo, ratione eadem qua hominibus aureola debetur, angeli non habent aureolas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod virginitas dicitur esse vita angelica, inquantum per gratiam virgines imitantur id quod angeli habeant per naturam. Non enim virtutis est in angelis quod omnino a delectationibus carnis abstinent; cum huiusmodi delectationes in eis esse non possint.
Ad primum ergo dicendum quod virginitas dicitur esse vita angelica, inquantum per gratiam virgines imitantur id quod angeli habeant per naturam. Non enim virtutis est in angelis quod omnino a delectationibus carnis abstinent; cum huiusmodi delectationes in eis esse non possint.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod perpetua incorruptio spiritus in angelis praemium essentiale meretur. Est enim de necessitate salutis: cum in eis non possit subsequi reparatio post ruinam.
Ad secundum dicendum quod perpetua incorruptio spiritus in angelis praemium essentiale meretur. Est enim de necessitate salutis: cum in eis non possit subsequi reparatio post ruinam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 9 ad 3
Ad tertium dicendum quod illi actus secundum quos angeli nos docent, pertinent ad gloriam eorum, et ad communem eorum statum. Unde per huiusmodi actus aureolam non merentur.
Ad tertium dicendum quod illi actus secundum quos angeli nos docent, pertinent ad gloriam eorum, et ad communem eorum statum. Unde per huiusmodi actus aureolam non merentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 10: Utrum aureola etiam corpori debeatur
Suppl q. 96 a. 10 arg. 1
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod aureola etiam corpori debeatur. Praemium enim essentiale est potius quam accidentale. Sed dos, quae ad praemium essentiale pertinet, non solum est in anima, sed etiam in corpore. Ergo et aureola, quae pertinet ad praemium accidentale.
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod aureola etiam corpori debeatur. Praemium enim essentiale est potius quam accidentale. Sed dos, quae ad praemium essentiale pertinet, non solum est in anima, sed etiam in corpore. Ergo et aureola, quae pertinet ad praemium accidentale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 10 arg. 2
Praeterea, peccato quod per corpus exercetur, respondet poena in anima et corpore. Ergo et merito quod exercetur per corpus, debetur praemium et in anima et in corpore. Sed meritum aureolae per corpus exercetur. Ergo aureola etiam debetur corpori.
Praeterea, peccato quod per corpus exercetur, respondet poena in anima et corpore. Ergo et merito quod exercetur per corpus, debetur praemium et in anima et in corpore. Sed meritum aureolae per corpus exercetur. Ergo aureola etiam debetur corpori.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 10 arg. 3
Praeterea, in corporibus martyrum apparebit quaedam virtutis pulchritudo in ipsis cicatricibus corporis. Unde Augustinus dicit, XXII de Civ. Dei: nescio quomodo sic afficiamur amore martyrum beatorum ut velimus in illo Regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices quas pro Christi nomine pertulerunt. Et fortasse videbimus. Non enim erit deformitas in eis, sed dignitas; et quaedam, quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Ergo videtur quod aureola martyrum etiam in corpore sit. Et eadem ratio est de aliis.
Praeterea, in corporibus martyrum apparebit quaedam virtutis pulchritudo in ipsis cicatricibus corporis. Unde Augustinus dicit, XXII de Civ. Dei: nescio quomodo sic afficiamur amore martyrum beatorum ut velimus in illo Regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices quas pro Christi nomine pertulerunt. Et fortasse videbimus. Non enim erit deformitas in eis, sed dignitas; et quaedam, quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Ergo videtur quod aureola martyrum etiam in corpore sit. Et eadem ratio est de aliis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 10 s. c. 1
Sed contra: Animae quae modo sunt in paradiso, habent aureolas. Nec tamen habent corpora. Ergo proprium subiectum aureolae non est corpus, sed anima.
Sed contra: Animae quae modo sunt in paradiso, habent aureolas. Nec tamen habent corpora. Ergo proprium subiectum aureolae non est corpus, sed anima.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 10 arg. 4
Praeterea, omne meritum est ab anima. Ergo praemium totum in anima esse debet.
Praeterea, omne meritum est ab anima. Ergo praemium totum in anima esse debet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 10 co.
Respondeo dicendum quod aureola proprie est in mente: est enim gaudium de operibus illis quibus aureola debetur. Sed sicut ex gaudio essentialis praemii, quod est aurea, redundat quidam decor in corpore, qui est gloria corporis, ita ex gaudio aureolae resultat aliquis decor in corpore: ut sic aureola principaliter sit in mente, sed per quandam redundantiam fulgeat etiam in carne.
Respondeo dicendum quod aureola proprie est in mente: est enim gaudium de operibus illis quibus aureola debetur. Sed sicut ex gaudio essentialis praemii, quod est aurea, redundat quidam decor in corpore, qui est gloria corporis, ita ex gaudio aureolae resultat aliquis decor in corpore: ut sic aureola principaliter sit in mente, sed per quandam redundantiam fulgeat etiam in carne.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 10 ad 1
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Tamen sciendum est quod decor cicatricum quae in corporibus martyrum apparebunt, non potest dici aureola. Quia aliqui martyres aureolam habebunt in quibus huiusmodi cicatrices non erunt: utpote illi qui sunt submersi, aut famis inedia aut squalore carceris interempti.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Tamen sciendum est quod decor cicatricum quae in corporibus martyrum apparebunt, non potest dici aureola. Quia aliqui martyres aureolam habebunt in quibus huiusmodi cicatrices non erunt: utpote illi qui sunt submersi, aut famis inedia aut squalore carceris interempti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 11: Utrum convenienter designentur tres aureolae, virginum, martyrum et praedicatorum
Suppl q. 96 a. 11 arg. 1
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter designentur tres aureolae, virginum, martyrum et praedicatorum. Aureola enim martyrum respondet virtuti fortitudinis eorum; aureola vero virginum virtuti temperantiae; aureola vero doctorum virtuti prudentiae. Ergo videtur quod debeat esse quarta aureola, quae respondeat virtuti iustitiae.
Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter designentur tres aureolae, virginum, martyrum et praedicatorum. Aureola enim martyrum respondet virtuti fortitudinis eorum; aureola vero virginum virtuti temperantiae; aureola vero doctorum virtuti prudentiae. Ergo videtur quod debeat esse quarta aureola, quae respondeat virtuti iustitiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 11 arg. 2
Praeterea, Exod. 25, (25) dicit Glossa quod corona aurea additur cum per Evangelium his qui mandata custodiunt, vita aeterna promittitur: Matth. 19, (17), si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Huic aureola superponitur cum dicitur: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Ergo paupertati debetur aureola.
Praeterea, Exod. 25, (25) dicit Glossa quod corona aurea additur cum per Evangelium his qui mandata custodiunt, vita aeterna promittitur: Matth. 19, (17), si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Huic aureola superponitur cum dicitur: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus. Ergo paupertati debetur aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 11 arg. 3
Praeterea, per votum obedientiae aliquis se subiicit Deo totaliter. Ergo in voto obedientiae maxima perfectio consistit. Et ita videtur quod ei aureola debeatur.
Praeterea, per votum obedientiae aliquis se subiicit Deo totaliter. Ergo in voto obedientiae maxima perfectio consistit. Et ita videtur quod ei aureola debeatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 11 arg. 4
Praeterea, multa sunt etiam alia supererogationis opera, de quibus homo in futuro speciale gaudium habebit. Ergo multae sunt aliae aureolae praeter istas tres.
Praeterea, multa sunt etiam alia supererogationis opera, de quibus homo in futuro speciale gaudium habebit. Ergo multae sunt aliae aureolae praeter istas tres.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 11 arg. 5
Praeterea, sicut aliquis divulgat fidem praedicando et docendo, ita scripta compilando. Ergo et talibus quarta aureola debetur.
Praeterea, sicut aliquis divulgat fidem praedicando et docendo, ita scripta compilando. Ergo et talibus quarta aureola debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 11 co.
Respondeo dicendum quod aureola est quoddam privilegiatum praemium privilegiatae victoriae respondens. Et ideo secundum privilegiatas victorias in tribus pugnis quae cuilibet homini imminent, tres aureolae sumuntur. In pugna enim quae est contra carnem, ille potissimam victoriam obtinet qui a delectabilibus venereis, quae sunt praecipua in hoc genere, omnino abstinet. Et ideo, virginitati aureola debetur. In pugna vero qua contra mundum pugnatur, illa est praecipua cum a mundo persecutionem usque ad mortem sustinemus. Unde et martyribus, qui in ista pugna victoriam obtinent, secunda aureola debetur. In pugna vero qua contra diabolum pugnatur, illa est praecipua victoria cum aliquis hostem non solum a se, sed a cordibus aliorum removet, quod fit per doctrinam et praedicationem. Et ideo doctoribus et praedicatoribus tertia aureola debetur.
Quidam vero distinguunt tres aureolas secundum tres vires animae: ut dicantur tres aureolae respondere potissimis trium virium animae actibus. Potissimus enim actus rationalis est veritatem fidei etiam in aliis diffundere. Et huic actui debetur doctorum aureola. Irascibilis vero actus potissimus est etiam mortem propter Christum superare. Et huic actui debetur aureola martyrum. Concupiscibilis autem actus potissimus est a delectabilibus maximis penitus abstinere. Et huic debetur aureola virginum.
Alii vero aureolas tres distinguunt secundum ea quibus Christo nobilissime conformamur. Ipse enim mediator fuit inter Patrem et mundum. Fuit ergo doctor, secundum quod veritatem quam a Patre acceperat, mundo manifestavit. Fuit autem martyr, secundum quod a mundo persecutionem sustinuit. Fuit vero virgo, inquantum puritatem in seipso servavit. Et ideo doctores, martyres et virgines ei perfectissime conformantur. Unde talibus debetur aureola.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 11 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in actu iustitiae non attenditur aliqua pugna, sicut in actibus aliarum virtutum. Nec tamen hoc verum est, quod docere sit actus prudentiae. Immo est potius actus caritatis vel misericordiae, secundum quod ex tali habitu inclinamur ad huiusmodi exercitium; vel etiam sapientiae ut dirigentis.
Vel potest dici, secundum alios, quod iustitia circuit omnes virtutes: et ideo ei specialiter aureola non debetur.
Ad primum ergo dicendum quod in actu iustitiae non attenditur aliqua pugna, sicut in actibus aliarum virtutum. Nec tamen hoc verum est, quod docere sit actus prudentiae. Immo est potius actus caritatis vel misericordiae, secundum quod ex tali habitu inclinamur ad huiusmodi exercitium; vel etiam sapientiae ut dirigentis.
Vel potest dici, secundum alios, quod iustitia circuit omnes virtutes: et ideo ei specialiter aureola non debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 11 ad 2
Ad secundum dicendum quod paupertas, quamvis sit opus perfectionis, non tamen tenet summum locum in aliqua spirituali pugna: quia amor temporalium minus impugnat quam concupiscentia carnis, vel persecutio inflicta in corpus proprium. Unde paupertati non debetur aureola. Sed debetur ei iudiciaria potestas, ratione humiliationis, quae consequitur paupertatem. Glossa autem inducta large accipit aureolam pro quolibet praemio quod redditur merito excellenti.
Ad secundum dicendum quod paupertas, quamvis sit opus perfectionis, non tamen tenet summum locum in aliqua spirituali pugna: quia amor temporalium minus impugnat quam concupiscentia carnis, vel persecutio inflicta in corpus proprium. Unde paupertati non debetur aureola. Sed debetur ei iudiciaria potestas, ratione humiliationis, quae consequitur paupertatem. Glossa autem inducta large accipit aureolam pro quolibet praemio quod redditur merito excellenti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 11 ad 3
Et similiter dicendum ad tertium et quartum.
Et similiter dicendum ad tertium et quartum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 11 ad 4
Ad quintum dicendum quod etiam scribentibus sacram doctrinam debetur aureola. Sed haec non distinguitur ab aureola doctorum: quia scripta componere quidam modus docendi est.
Ad quintum dicendum quod etiam scribentibus sacram doctrinam debetur aureola. Sed haec non distinguitur ab aureola doctorum: quia scripta componere quidam modus docendi est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 12: Utrum aureola virginum sit inter alias potissima
Suppl q. 96 a. 12 arg. 1
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod aureola virginum sit inter alias potissima. Quia Apoc. 14, (4) de virginibus dicitur quod sequuntur Agnum quocumque ierit, et quod nemo alius poterat dicere canticum quod virgines cantabant (v. 3) Ergo virgines habent excellentiorem aureolam.
Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod aureola virginum sit inter alias potissima. Quia Apoc. 14, (4) de virginibus dicitur quod sequuntur Agnum quocumque ierit, et quod nemo alius poterat dicere canticum quod virgines cantabant (v. 3) Ergo virgines habent excellentiorem aureolam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 12 arg. 2
Praeterea, Cyprianus 1 dicit de virginibus quod sunt illustrior portio gregis Christi. Ergo eis maior aureola debetur.
Praeterea, Cyprianus 1 dicit de virginibus quod sunt illustrior portio gregis Christi. Ergo eis maior aureola debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 12 arg. 3
Item, videtur quod potissima sit aureola martyrum. Quia dicit Haymo quod non omnes virgines coniugatas praecedunt: sed hi specialiter qui in tormento passionis, virginitate insuper custodita, coaequantur martyribus coniugatis. Ergo martyrium dat virginitati praeeminentiam super alios status. Ergo martyrio potior aureola debetur.
Item, videtur quod potissima sit aureola martyrum. Quia dicit Haymo quod non omnes virgines coniugatas praecedunt: sed hi specialiter qui in tormento passionis, virginitate insuper custodita, coaequantur martyribus coniugatis. Ergo martyrium dat virginitati praeeminentiam super alios status. Ergo martyrio potior aureola debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 12 arg. 4
Item, videtur quod potissima debeatur doctoribus. Quia Ecclesia militans exemplata est ab Ecclesia triumphante. Sed in Ecclesia militante maximus honor debetur doctoribus: I Tim. 5, (17), qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime autem qui laborant verbo et doctrina. Ergo in Ecclesia triumphante talibus potior aureola debetur.
Item, videtur quod potissima debeatur doctoribus. Quia Ecclesia militans exemplata est ab Ecclesia triumphante. Sed in Ecclesia militante maximus honor debetur doctoribus: I Tim. 5, (17), qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime autem qui laborant verbo et doctrina. Ergo in Ecclesia triumphante talibus potior aureola debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 12 co.
Respondeo dicendum quod praeeminentia aureolae ad aureolam potest dupliciter attendi. Primo, ex parte pugnae: ut dicatur aureola potior quae fortiori pugnae debetur. Et per hunc modum aureola martyrum aliis aureolis supereminet quodam modo, et aureola virginum alio modo. Pugna enim martyrum est fortior secundum seipsam, et vehementius affligens. Sed pugna carnis est periculosior: inquantum est diuturnior, et magis nobis imminet e vicino. Secundo, ex parte eorum de quibus est pugna. Et sic aureola doctorum inter omnes est potior. Quia huiusmodi pugna versatur circa bona intelligibilia: aliae vero pugnae circa sensibiles passiones.
Sed illa eminentia quae attenditur ex parte pugnae, est aureolae essentialior: quia aureola secundum propriam rationem respicit victoriam et pugnam. Difficultas etiam pugnae quae attenditur ex parte ipsius pugnae, est potior quam illa quae attenditur ex parte nostri inquantum est nobis vicinior. Et ideo, simpliciter loquendo, aureola martyrum inter omnes est potior. Et ideo dicitur Matth. 5, (10), in Glossa, quod in octava beatitudine, quae ad martyres pertinet, scilicet, beati qui persecutionem patiuntur etc., omnes aliae perficiuntur. Et propter hoc etiam Ecclesia in connumeratione sanctorum martyres doctoribus et virginibus praeordinat. Sed quantum ad aliquid, nihil prohibet alias aureolas excellentiores esse.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 12 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 13: Utrum unus aureolam virginitatis vel martyrii vel doctoris excellentius alio habeat
Suppl q. 96 a. 13 ad 1
Ad decimumtertium sic proceditur. Videtur quod unus aureolam virginitatis vel martyrii vel doctoris excellentius alio non habeat. Quia ea quae sunt in termino, non intenduntur et remittuntur. Aureola autem debetur operibus quae sunt in termino perfectionis. Ergo aureola non intenditur neque remittitur.
Ad decimumtertium sic proceditur. Videtur quod unus aureolam virginitatis vel martyrii vel doctoris excellentius alio non habeat. Quia ea quae sunt in termino, non intenduntur et remittuntur. Aureola autem debetur operibus quae sunt in termino perfectionis. Ergo aureola non intenditur neque remittitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 13 arg. 1
Praeterea, virginitas non suscipit magis et minus: cum importet privationem quandam, et negationes non intendantur nec remittantur. Ergo nec praemium virginitatis, scilicet aureola virginum, intenditur et remittitur.
Praeterea, virginitas non suscipit magis et minus: cum importet privationem quandam, et negationes non intendantur nec remittantur. Ergo nec praemium virginitatis, scilicet aureola virginum, intenditur et remittitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 13 s. c. 1
Sed contra, aureola superponitur aureae. Sed aurea est intensior in uno quam in alio. Ergo et aureola.
Sed contra, aureola superponitur aureae. Sed aurea est intensior in uno quam in alio. Ergo et aureola.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 13 co.
Respondeo dicendum quod, cum meritum sit quodammodo praemii causa, oportet diversificari praemia secundum quod merita diversificantur: aliquid enim intenditur et remittitur per intensionem et remissionem suae causae. Meritum autem aureolae potest esse maius et minus. Unde et aureola potest esse maior et minor.
Sciendum tamen quod meritum aureolae potest intendi dupliciter: uno modo, ex parte radicis; alio modo, ex parte operis. Contingit enim esse aliquos duos quorum unus ex minori caritate maius tormentum martyrii sustinet; vel magis praedicationi instat; aut etiam magis se a delectabilibus carnis elongat. Intensioni ergo meriti quae attenditur penes radicem, non respondet intensio aureolae, sed intensio aureae. Sed intensioni meriti quae est ex genere actus, respondet intensio aureolae. Unde potest esse quod aliquis qui minus in martyrio meretur quantum ad essentiale praemium, habebit pro martyrio maiorem aureolam.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 13 ad 2
Ad primum ergo dicendum quod merita quibus debentur aureolae, non attingunt ad terminum perfectionis simpliciter, sed secundum speciem: sicut ignis est specie subtilissimum corporum. Unde nihil prohibet unam aureolam alia esse excellentiorem: sicut unus ignis est alio subtilior.
Ad primum ergo dicendum quod merita quibus debentur aureolae, non attingunt ad terminum perfectionis simpliciter, sed secundum speciem: sicut ignis est specie subtilissimum corporum. Unde nihil prohibet unam aureolam alia esse excellentiorem: sicut unus ignis est alio subtilior.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 96 a. 13 ad 3
Ad secundum dicendum quod una virginitas potest esse alia maior propter maiorem recessum a virginitatis contrario: ut dicatur in illa esse maior virginitas quae magis occasiones corruptionis vitat. Sic enim privationes intendi possunt: ut cum dicitur homo magis caecus quia magis elongatur a visu.
Ad secundum dicendum quod una virginitas potest esse alia maior propter maiorem recessum a virginitatis contrario: ut dicatur in illa esse maior virginitas quae magis occasiones corruptionis vitat. Sic enim privationes intendi possunt: ut cum dicitur homo magis caecus quia magis elongatur a visu.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 97: De poena damnatorum
Suppl q. 97 pr.
Consequenter considerandum est de pertinentibus ad damnatos post iudicium. Et primo, de poenis damnatorum, et igne quo eorum corpora cruciabuntur; secundo, de his quae pertinent ad eorum affectum et intellectum; tertio, de iustitia et misericordia Dei respectu damnatorum.
Circa primum quaeruntur septem.
Primo: utrum damnati in inferno sola poena ignis affligantur.
Secundo: utrum vermis quo affliguntur sit corporalis.
Tertio: utrum fletus in eis existens sit corporalis.
Quarto: utrum tenebrae eorum sint corporales.
Quinto: utrum ignis quo affliguntur sit corporalis.
Sexto: utrum sit eiusdem speciei cum igne nostro.
Septimo: utrum ignis ille sit sub terra.
Consequenter considerandum est de pertinentibus ad damnatos post iudicium. Et primo, de poenis damnatorum, et igne quo eorum corpora cruciabuntur; secundo, de his quae pertinent ad eorum affectum et intellectum; tertio, de iustitia et misericordia Dei respectu damnatorum.
Circa primum quaeruntur septem.
Primo: utrum damnati in inferno sola poena ignis affligantur.
Secundo: utrum vermis quo affliguntur sit corporalis.
Tertio: utrum fletus in eis existens sit corporalis.
Quarto: utrum tenebrae eorum sint corporales.
Quinto: utrum ignis quo affliguntur sit corporalis.
Sexto: utrum sit eiusdem speciei cum igne nostro.
Septimo: utrum ignis ille sit sub terra.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum damnati in inferno sola poena ignis affligantur
Suppl q. 97 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod damnati in inferno sola poena ignis affligantur. Quia Matth. 25, ubi eorum damnatio exprimitur, fit mentio solum de igne, cum dicitur (v. 41): ite, maledicti, in ignem aeternum.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod damnati in inferno sola poena ignis affligantur. Quia Matth. 25, ubi eorum damnatio exprimitur, fit mentio solum de igne, cum dicitur (v. 41): ite, maledicti, in ignem aeternum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 1 arg. 2
Praeterea, sicut poena purgatorii debetur peccato veniali, ita poena inferni debetur mortali. Sed in purgatorio non dicitur esse, nisi poena ignis: ut patet per hoc quod dicitur I Cor. 3, (13): uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Ergo nec in inferno erit nisi poena ignis.
Praeterea, sicut poena purgatorii debetur peccato veniali, ita poena inferni debetur mortali. Sed in purgatorio non dicitur esse, nisi poena ignis: ut patet per hoc quod dicitur I Cor. 3, (13): uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Ergo nec in inferno erit nisi poena ignis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 1 arg. 3
Praeterea, poenarum varietas refrigerium praestat: sicut calido cum transfertur ad frigidum. Sed nullum refrigerium est ponere in damnatis. Ergo non erunt diversae poenae, sed sola, poena ignis.
Praeterea, poenarum varietas refrigerium praestat: sicut calido cum transfertur ad frigidum. Sed nullum refrigerium est ponere in damnatis. Ergo non erunt diversae poenae, sed sola, poena ignis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur in Psalmo (10, 7): ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum.
Sed contra: Est quod dicitur in Psalmo (10, 7): ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 1 arg. 4
Praeterea, Iob 24, (19): transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium.
Praeterea, Iob 24, (19): transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, secundum Basilium, in ultima mundi purgatione fiet separatio in elementis, ut quidquid est purum et nobile remaneat superius ad gloriam beatorum; quidquid vero est ignobile et faeculentum in infernum proiiciatur ad poenam damnatorum; ut sicut omnis creatura Dei est beatis materia gaudii, ita damnatis ex omnibus creaturis tormentum accrescat, secundum illud Sap. 5, (21): pugnabit cum illo orbis terrae contra insensatos.
Hoc etiam divinae iustitiae competit: ut sicut, ab uno recedentes per peccatum, in rebus materialibus, quae sunt multa et varia, finem suum constituerent, ita etiam multipliciter et ex multis affligantur.
Respondeo dicendum quod, secundum Basilium, in ultima mundi purgatione fiet separatio in elementis, ut quidquid est purum et nobile remaneat superius ad gloriam beatorum; quidquid vero est ignobile et faeculentum in infernum proiiciatur ad poenam damnatorum; ut sicut omnis creatura Dei est beatis materia gaudii, ita damnatis ex omnibus creaturis tormentum accrescat, secundum illud Sap. 5, (21): pugnabit cum illo orbis terrae contra insensatos.
Hoc etiam divinae iustitiae competit: ut sicut, ab uno recedentes per peccatum, in rebus materialibus, quae sunt multa et varia, finem suum constituerent, ita etiam multipliciter et ex multis affligantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod quia ignis est maxime afflictivus, propter hoc quod abundat in virtute activa, ideo nomine ignis omnis afflictio designatur si sit vehemens.
Ad primum ergo dicendum quod quia ignis est maxime afflictivus, propter hoc quod abundat in virtute activa, ideo nomine ignis omnis afflictio designatur si sit vehemens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod poena purgatorii non est principaliter ad affligendum, sed ad purgandum. Unde per solum ignem fieri debet, qui habet maximam vim purgativam. Sed damnatorum poena non ordinatur ad purgandum. Unde non est simile.
Ad secundum dicendum quod poena purgatorii non est principaliter ad affligendum, sed ad purgandum. Unde per solum ignem fieri debet, qui habet maximam vim purgativam. Sed damnatorum poena non ordinatur ad purgandum. Unde non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod damnati transibunt ex vehementissimo calore ad vehementissimum frigus sine hoc quod in eis sit aliquod refrigerium. Quia passio ab exterioribus non erit per transmutationem corporis a sua pristina naturali dispositione, ut contraria passio ad aequalitatem vel temperiem reducendo refrigerium causet, sicut nunc accidit: sed erit per actionem spiritualem, secundum quod sensibilia agunt in sensum prout sentiuntur, imprimendo formas illas secundum esse spirituale in organum, et non secundum esse materiale.
Ad tertium dicendum quod damnati transibunt ex vehementissimo calore ad vehementissimum frigus sine hoc quod in eis sit aliquod refrigerium. Quia passio ab exterioribus non erit per transmutationem corporis a sua pristina naturali dispositione, ut contraria passio ad aequalitatem vel temperiem reducendo refrigerium causet, sicut nunc accidit: sed erit per actionem spiritualem, secundum quod sensibilia agunt in sensum prout sentiuntur, imprimendo formas illas secundum esse spirituale in organum, et non secundum esse materiale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum vermis quo affliguntur damnati, sit vermis corporalis
Suppl q. 97 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vermis quo affliguntur damnati, sit vermis corporalis. Quia caro non potest affligi per vermem spiritualem. Sed caro damnatorum affligetur per vermem: Iudith 16, (21), dabit ignem et vermes in carnes eorum, et Eccli. 7, (19), vindicta carnis impii ignis et vermis. Ergo vermis ille erit corporalis.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vermis quo affliguntur damnati, sit vermis corporalis. Quia caro non potest affligi per vermem spiritualem. Sed caro damnatorum affligetur per vermem: Iudith 16, (21), dabit ignem et vermes in carnes eorum, et Eccli. 7, (19), vindicta carnis impii ignis et vermis. Ergo vermis ille erit corporalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 2 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei: utrumque, idest ignis et vermis, poena erunt carnis. Et sic idem quod prius.
Praeterea, Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei: utrumque, idest ignis et vermis, poena erunt carnis. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 2 s. c. 1
Sed contra est quod Augustinus dicit, XX de Civ. Dei: in poenis medorum inextinguibilis ignis et vivacissimus vermis ab aliis atque aliis aliter atque aliter est expositus. Alii utrumque ad corpus; alii utrumque ad animam retulerunt; alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animam vermem, quod credibilius esse videtur.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XX de Civ. Dei: in poenis medorum inextinguibilis ignis et vivacissimus vermis ab aliis atque aliis aliter atque aliter est expositus. Alii utrumque ad corpus; alii utrumque ad animam retulerunt; alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animam vermem, quod credibilius esse videtur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod post diem iudicii in mundo innovato non remanebit aliquod animal, vel aliquod corpus mixtum (nisi corpus hominis tantum): eo quod non habeat aliquem ordinem ad incorruptionem, nec post illud tempus sit futura generatio et corruptio. Unde vermis qui in damnatis ponitur, non debet intelligi esse materialis, sed spiritualis, qui est conscientiae remorsus; qui dicitur vermis, inquantum oritur ex putredine peccati et animam affligit, sicut corporalis vermis ex putredine ortus affligit pungendo.
Respondeo dicendum quod post diem iudicii in mundo innovato non remanebit aliquod animal, vel aliquod corpus mixtum (nisi corpus hominis tantum): eo quod non habeat aliquem ordinem ad incorruptionem, nec post illud tempus sit futura generatio et corruptio. Unde vermis qui in damnatis ponitur, non debet intelligi esse materialis, sed spiritualis, qui est conscientiae remorsus; qui dicitur vermis, inquantum oritur ex putredine peccati et animam affligit, sicut corporalis vermis ex putredine ortus affligit pungendo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ipsae animae damnatorum dicuntur carnes eorum, pro eo quod carni subiectae fuerunt.
Vel potest dici quod etiam per vermem spiritualem caro affligetur: secundum quod passiones animae redundant in corpus et hic et in futuro.
Ad primum ergo dicendum quod ipsae animae damnatorum dicuntur carnes eorum, pro eo quod carni subiectae fuerunt.
Vel potest dici quod etiam per vermem spiritualem caro affligetur: secundum quod passiones animae redundant in corpus et hic et in futuro.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur sub quadam comparatione. Non enim vult simpliciter asserere quod ille vermis sit materialis: sed quod potius esset asserendum ignem et vermem materialiter intelligi quam quod utrumque spiritualiter intelligatur, quia sic damnati nullam poenam corporalem sustinerent; ut patet seriem verborum eius ibidem inspicienti.
Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur sub quadam comparatione. Non enim vult simpliciter asserere quod ille vermis sit materialis: sed quod potius esset asserendum ignem et vermem materialiter intelligi quam quod utrumque spiritualiter intelligatur, quia sic damnati nullam poenam corporalem sustinerent; ut patet seriem verborum eius ibidem inspicienti.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum fletus qui erit in damnatis, futurus sit corporalis
Suppl q. 97 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fletus qui erit in damnatis, erit corporalis. Quia Luc. 13, (28) dicit quaedam Glossa quod per fletum, quem Dominus reprobis comminatur, potest probari vera corporum resurrectio. Quod non esset si fletus ille tantum esset spiritualis. Ergo, etc.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fletus qui erit in damnatis, erit corporalis. Quia Luc. 13, (28) dicit quaedam Glossa quod per fletum, quem Dominus reprobis comminatur, potest probari vera corporum resurrectio. Quod non esset si fletus ille tantum esset spiritualis. Ergo, etc.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 3 arg. 2
Praeterea, tristitia quae est in poena, respondet delectationi quae fuit in culpa: secundum illud Apoc. 18, (7): quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctam: Sed peccatores in culpa habuerunt delectationem interiorem et exteriorem. Ergo habebunt fletum etiam exteriorem.
Praeterea, tristitia quae est in poena, respondet delectationi quae fuit in culpa: secundum illud Apoc. 18, (7): quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctam: Sed peccatores in culpa habuerunt delectationem interiorem et exteriorem. Ergo habebunt fletum etiam exteriorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 3 s. c. 1
Sed contra, fletus corporalis fit per quandam resolutionem lacrimarum. Sed a corporibus damnatorum non potest fieri perpetua resolutio, cum nihil in eis per cibum restauretur: omne enim finitum consumitur si aliquid ab eo continue abstrahatur. Ergo in damnatis non erit corporalis fletus.
Sed contra, fletus corporalis fit per quandam resolutionem lacrimarum. Sed a corporibus damnatorum non potest fieri perpetua resolutio, cum nihil in eis per cibum restauretur: omne enim finitum consumitur si aliquid ab eo continue abstrahatur. Ergo in damnatis non erit corporalis fletus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in fletu corporali duo inveniuntur. Quorum unum est lacrimarum resolutio. Et quantum ad hoc fletus corporalis in damnatis esse non potest. Quia post diem iudicii, quiescente motu primi mobilis, non erit aliqua generatio vel corruptio, vel corporalis alteratio. In lacrimarum autem resolutione oportet esse illius humoris generationem qui per lacrimas distillat. Unde quantum ad hoc corporalis fletus in damnatis esse non poterit.
Aliud quod invenitur in corporali fletu, est quaedam commotio et turbatio capitis et oculorum. Et quantum ad hoc fletus in damnatis esse poterit post resurrectionem. Corpora enim damnatorum non solum ex exteriori affligentur: sed etiam ab interiori, secundum quod corpus immutatur ad passionem animae in bonum vel malum. Et quantum ad hoc, fletus carnis resurrectionem indicat; et respondet delectationi culpae, quae fuit in anima et in corpore.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 3 ad 1
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum damnati futuri sint in tenebris corporalibus
Suppl q. 97 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod damnati non sint in tenebris corporalibus. Quia, ut dicit Gregorius, in IX lib. Moral., super illud Iob 10, (22), sempiternus horror inhabitat: quamvis ignis illic ad consolationem non luceat, tamen, ut magis torqueat, ad aliquid lucet: nam sequaces quos secum traxerunt de mundo reprobi, flamma illustrante, visuri sunt. Ergo non erunt ibi tenebrae corporales.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod damnati non sint in tenebris corporalibus. Quia, ut dicit Gregorius, in IX lib. Moral., super illud Iob 10, (22), sempiternus horror inhabitat: quamvis ignis illic ad consolationem non luceat, tamen, ut magis torqueat, ad aliquid lucet: nam sequaces quos secum traxerunt de mundo reprobi, flamma illustrante, visuri sunt. Ergo non erunt ibi tenebrae corporales.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 4 arg. 2
Praeterea, damnati viderit poenam suam: hoc enim est eis ad augmentum poenae. Sed nihil videtur sine lumine. Ergo non sunt ibi tenebrae corporales.
Praeterea, damnati viderit poenam suam: hoc enim est eis ad augmentum poenae. Sed nihil videtur sine lumine. Ergo non sunt ibi tenebrae corporales.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 4 arg. 3
Praeterea, damnati ibi habebunt potentiam visivam, post corporum resumptionem. Sed frustra in eis esset nisi aliquid viderent. Ergo, cum nihil videatur nisi in lumine, videtur quod non sint omnino in tenebris.
Praeterea, damnati ibi habebunt potentiam visivam, post corporum resumptionem. Sed frustra in eis esset nisi aliquid viderent. Ergo, cum nihil videatur nisi in lumine, videtur quod non sint omnino in tenebris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 22, (13): ligatis manibus eius et pedibus, proiicite eum in tenebras exteriores. Super quod dicit Gregorius: si ignis ille lucem haberet, in tenebras exteriores nequaquam mitti diceretur.
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 22, (13): ligatis manibus eius et pedibus, proiicite eum in tenebras exteriores. Super quod dicit Gregorius: si ignis ille lucem haberet, in tenebras exteriores nequaquam mitti diceretur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 4 arg. 4
Praeterea, Basilius dicit, super illud Psalmi (28, 7), vox Domini intercidentis flammam ignis, quod virtute Dei separabitur claritas ignis ab eius virtute adustiva: ita quod claritas cedet in gaudium beatorum, et ustivum ignis in tormentum damnatorum. Ergo damnati habebunt tenebras corporales.
Quaedam vero alia quae ad poenam damnatorum pertinent, determinata sunt supra.
R: Q.. 86[t:suppl q. 86]
Praeterea, Basilius dicit, super illud Psalmi (28, 7), vox Domini intercidentis flammam ignis, quod virtute Dei separabitur claritas ignis ab eius virtute adustiva: ita quod claritas cedet in gaudium beatorum, et ustivum ignis in tormentum damnatorum. Ergo damnati habebunt tenebras corporales.
Quaedam vero alia quae ad poenam damnatorum pertinent, determinata sunt supra.
R: Q.. 86[t:suppl q. 86]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod dispositio inferni erit talis quod maxime miseriae damnatorum competet. Unde secundum hoc sunt ibi lux et tenebra prout maxime spectant ad miseriam damnatorum. Ipsa autem visio secundum se delectabilis est: ut enim dicitur in principio Metaphys., sensus oculorum est maxime diligibilis, eo quod per ipsum plura cognoscimus. Sed per accidens contingit visionem esse, afflictivam, inquantum videmus aliqua nobis nociva, vel nostrae voluntati repugnantia. Et ideo in inferno hoc modo debet esse locus dispositus ad videndum secundum lucem et tenebras, quod nihil perspicue videatur, sed solummodo sub quadam umbrositate videantur ea quae afflictionem cordi ingerere possunt. Unde, simpliciter loquendo, locus est tenebrosus: sed tamen ex divina dispositione est ibi aliquid luminis, quantum sufficit ad videndum illa quae animam torquere possunt. Et ad hoc satisfacit naturalis situs loci: quia in terrae medio, ubi infernus ponitur, non potest esse ignis nisi faeculentus et turbidus et quasi fumosus.
Quidam tamen tenebrarum harum causam assignant ex commassatione corporum damnatorum, quae prae multitudine ita replebunt locum inferni quod nihil ibi de aere manebit. Et sic non erit ibi aliquid de diaphano quod possit esse subiectum lucis et tenebrae, nisi oculi damnatorum, qui erunt obtenebrati.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 4 ad 1
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum ignis inferni, quo cruciabuntur corpora damnatorum, sit corporeus
Suppl q. 97 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ignis inferni, quo cruciabuntur corpora damnatorum non sit corporeus. Dicit enim Damascenus, in IV libro, in fine: tradetur diabolus, et daemones et homo eius, scilicet Antichristus, et impii et peccatores, in ignem aeternum, non materialem, qualis est qui apud nos est, sed qualem utique novit Deus. Sed omne corporeum est materiale. Ergo ignis inferni non erit corporeus.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ignis inferni, quo cruciabuntur corpora damnatorum non sit corporeus. Dicit enim Damascenus, in IV libro, in fine: tradetur diabolus, et daemones et homo eius, scilicet Antichristus, et impii et peccatores, in ignem aeternum, non materialem, qualis est qui apud nos est, sed qualem utique novit Deus. Sed omne corporeum est materiale. Ergo ignis inferni non erit corporeus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 5 arg. 2
Praeterea, animae damnatorum a corpore separatae ad ignem inferni deferuntur. Sed Augustinus dicit, XII super Genesis ad litteram: spiritualem arbitror esse, locum scilicet ad quem anima defertur post mortem, non corporalem. Ergo ignis ille non est corporeus.
Praeterea, animae damnatorum a corpore separatae ad ignem inferni deferuntur. Sed Augustinus dicit, XII super Genesis ad litteram: spiritualem arbitror esse, locum scilicet ad quem anima defertur post mortem, non corporalem. Ergo ignis ille non est corporeus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 5 arg. 3
Praeterea, ignis corporeus in modo suae actionis non sequitur modum culpae in eo qui igne crematur, sed magis modum humidi vel sicci: in eodem enim igne corporeo videmus affligi iustum et impium. Sed ignis inferni in modo suae actionis sequitur modum culpae in eo qui punitur: unde dicit Gregorius, in IV Dialog.: unus quidem est gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciat peccatores: uniuscuiusque enim quantum exigit culpa, tantum sentietur poena. Ergo non est corporeus.
Praeterea, ignis corporeus in modo suae actionis non sequitur modum culpae in eo qui igne crematur, sed magis modum humidi vel sicci: in eodem enim igne corporeo videmus affligi iustum et impium. Sed ignis inferni in modo suae actionis sequitur modum culpae in eo qui punitur: unde dicit Gregorius, in IV Dialog.: unus quidem est gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciat peccatores: uniuscuiusque enim quantum exigit culpa, tantum sentietur poena. Ergo non est corporeus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur IV Dialog.: ignem gehennae corporeum esse non ambigo, in quo certum est corpora cruciari.
Sed contra: Est quod dicitur IV Dialog.: ignem gehennae corporeum esse non ambigo, in quo certum est corpora cruciari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 5 arg. 4
Praeterea, Sap. 5, (21) dicitur: pugnabit orbis terrarum contra insensatos. Sed non totus orbis terrarum contra insensatos pugnaret si solummodo spirituali poena et non corporali punirentur. Ergo punientur igne corporeo.
Praeterea, Sap. 5, (21) dicitur: pugnabit orbis terrarum contra insensatos. Sed non totus orbis terrarum contra insensatos pugnaret si solummodo spirituali poena et non corporali punirentur. Ergo punientur igne corporeo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod de igne inferni multiplex fuit positio. Quidam enim philosophi, ut Avicenna, resurrectionem non credentes, solius animae post mortem poenam esse crediderunt. Et quia eis inconveniens videbatur ut anima, cum sit incorporea, igne corporeo puniretur, negaverunt ignem corporeum esse quo mali punirentur, volentes, quod quidquid dicitur de poena animarum post mortem per aliqua corporalia futura, metaphorice dicatur. Sicut enim bonarum animarum delectatio et iucunditas non erit in aliqua re corporali, sed spirituali tantum, quod erit in consecutione sui finis; ita afflictio malorum spiritualis erit tantum, in hoc scilicet quod tristabuntur de hoc quod separabuntur a fine, cuius inest eis desiderium naturale. Unde, sicut omnia quae de delectatione animarum post mortem dicuntur quae videntur ad delectationem corporalem pertinere, ut quod reficiantur, quod rideant, et huiusmodi, ita etiam quidquid de earum afflictione dicitur quod in corporalem punitionem sonare videtur, per similitudinem debet intelligi, sicut quod in igne ardeant, vel fetoribus affligantur, et cetera huiusmodi. Spiritualis enim delectatio et tristitia, cum sint ignota multitudini, oportet quod per delectationes et tristitias corporales figuraliter manifestentur, ut homines magis moveantur ad desiderium vel timorem.
Sed quia in poena damnatorum non solum erit poena damni, quae respondet aversioni quae fuit in culpa, sed etiam poena sensus, quae respondet conversioni; ideo non sufficit praedictum modum punitionis ponere. Et ideo etiam ipse Avicenna alterum modum superaddit, dicens quod animae malorum post mortem non per corpora, sed per corporum similitudines punientur: sicut in somniis, propter similitudines praedictas in imaginatione existentes, videtur homini quod torqueatur poenis diversis. Et hunc etiam, modum punitionis videtur ponere Augustinus, in XII super Genesis ad litteram, sicut ibidem manifeste patet.
Sed hoc videtur inconvenienter dictum esse. Imaginatio enim potentia quaedam est utens organo corporali. Unde non potest esse quod visiones huiusmodi imaginativae fiant in anima separata a corpore, sicut in anima somniantis. Unde etiam Avicenna, ut hoc inconveniens evitaret, dixit quod animae separatae a corpore utebantur quasi pro organo aliqua parte caelestis corporis, cui corpus humanum oportet esse conforme ad hoc quod perficiatur anima rationali, quae est similis motoribus caelestis corporis; in hoc secutus quodammodo opinionem antiquorum philosophorum, qui posuerunt animas redire ad compares stellas.
Sed hoc est omnino absurdum, secundum doctrinam Philosophi. Quia anima utitur determinato organo corporali: sicut ars determinatis instrumentis. Unde non potest transire de corpore in corpus: quod Pythagoras ponit, ut dicitur in I de Anima. Qualiter autem ad dictum Augustini sit respondendum, infra dicetur.
Quidquid autem dicatur de igne qui animas separatas cruciat, de igne tamen quo cruciabuntur corpora damnatorum post resurrectionem, oportet dicere quod sit corporeus: quia corpori non potest convenienter adaptari poena nisi sit corporea. Unde Gregorius, in IV Dialog., ex hoc ipso probat ignem inferni esse corporeum, quod reprobi post resurrectionem in eum detrudentur. Augustinus etiam, ut habetur in littera, manifeste confitetur ignem illum quo cruciabuntur corpora, esse corporeum. Et de hoc ad praesens est quaestio. Sed hoc supra dictum est, qualiter animae damnatorum ab igne isto corporeo puniantur.
R: Q.. 70 A. 3[t:suppl q. 70 a. 3]

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus, non negat simpliciter illum ignem materialem esse sed quod non est materialis talis qualis apud nos est: eo quod quibusdam proprietatibus ab hoc igne distinguitur.
Vel dicendum est quod, quia ignis ille non materialiter alterat corpora, sed quadam spirituali actione agit in ea ad punitionem; ideo dicitur non materialis esse, non quantum ad substantiam, sed quantum ad punitionis effectum in corporibus, et multo amplius in animabus.
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus, non negat simpliciter illum ignem materialem esse sed quod non est materialis talis qualis apud nos est: eo quod quibusdam proprietatibus ab hoc igne distinguitur.
Vel dicendum est quod, quia ignis ille non materialiter alterat corpora, sed quadam spirituali actione agit in ea ad punitionem; ideo dicitur non materialis esse, non quantum ad substantiam, sed quantum ad punitionis effectum in corporibus, et multo amplius in animabus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod dictum Augustini potest hoc modo accipi ut pro tanto dicatur locus ille ad quem animae deferentur post mortem non esse corporeus, quia anima in eo corporaliter non existit, per modum scilicet quo corpora existunt in loco, sed alio modo spirituali, sicut angeli in loco sunt.
Vel dicendum quod Augustinus loquitur opinando, et non determinando: sicut frequenter facit in libro illo.
Ad secundum dicendum quod dictum Augustini potest hoc modo accipi ut pro tanto dicatur locus ille ad quem animae deferentur post mortem non esse corporeus, quia anima in eo corporaliter non existit, per modum scilicet quo corpora existunt in loco, sed alio modo spirituali, sicut angeli in loco sunt.
Vel dicendum quod Augustinus loquitur opinando, et non determinando: sicut frequenter facit in libro illo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod ignis ille erit instrumentum divinae iustitiae punientis. Instrumentum autem non solum agit in virtute propria et per proprium modum, sed etiam in virtute principalis agentis, et secundum quod est regulatum ab eo. Unde, quamvis secundum propriam virtutem non habeat quod aliquos cruciet magis vel minus secundum modum peccati, habet tamen hoc secundum quod eius actio modificatur ex ordine divinae iustitiae. Sicut etiam ignis fornacis modificatur ex industria fabri in sua actione, secundum quod competit ad effectum artis.
Ad tertium dicendum quod ignis ille erit instrumentum divinae iustitiae punientis. Instrumentum autem non solum agit in virtute propria et per proprium modum, sed etiam in virtute principalis agentis, et secundum quod est regulatum ab eo. Unde, quamvis secundum propriam virtutem non habeat quod aliquos cruciet magis vel minus secundum modum peccati, habet tamen hoc secundum quod eius actio modificatur ex ordine divinae iustitiae. Sicut etiam ignis fornacis modificatur ex industria fabri in sua actione, secundum quod competit ad effectum artis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum ignis ille sit eiusdem speciei cum igne isto corporeo quem videmus
Suppl q. 97 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ignis ille non sit eiusdem speciei cum igne isto corporeo quem videmus. Augustinus enim dicit, et habetur in littera: ignis aeternus cuiusmodi sit, arbitror neminem scire, nisi cui Spiritus divinus ostendit. Sed naturam istius ignis omnes, vel fere omnes sciunt. Ergo ignis ille non est eiusdem naturae vel speciei cum isto.
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ignis ille non sit eiusdem speciei cum igne isto corporeo quem videmus. Augustinus enim dicit, et habetur in littera: ignis aeternus cuiusmodi sit, arbitror neminem scire, nisi cui Spiritus divinus ostendit. Sed naturam istius ignis omnes, vel fere omnes sciunt. Ergo ignis ille non est eiusdem naturae vel speciei cum isto.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 6 arg. 2
Praeterea, Gregorius dicit, XV Moral., exponens illud Iob 20, (26) devorabit eum ignis qui non succenditur: Ignis corporeus, ut esse valeat, corporeis indiget fomentis: nec valet, nisi succensus, esse; et nisi refotus, subsistere. At contra gehennae ignis, cum sit corporeus et in semetipso reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur; sed, creatus semel, durat inextinguibilis; et succensione non indiget, et ardore non caret. Ergo non est eiusdem naturae cum igne quem videmus.
Praeterea, Gregorius dicit, XV Moral., exponens illud Iob 20, (26) devorabit eum ignis qui non succenditur: Ignis corporeus, ut esse valeat, corporeis indiget fomentis: nec valet, nisi succensus, esse; et nisi refotus, subsistere. At contra gehennae ignis, cum sit corporeus et in semetipso reprobos corporaliter exurat, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur; sed, creatus semel, durat inextinguibilis; et succensione non indiget, et ardore non caret. Ergo non est eiusdem naturae cum igne quem videmus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 6 arg. 3
Praeterea, aeternum et corruptibile non sunt unius rationis: cum nec etiam in genere communicent, secundum Philosophum, in X Metaphys. Sed ignis iste est corruptibilis: ille autem aeternus, Matth. 25, (41), ite, maledicti, in ignem aeternum. Ergo non est eiusdem speciei.
Praeterea, aeternum et corruptibile non sunt unius rationis: cum nec etiam in genere communicent, secundum Philosophum, in X Metaphys. Sed ignis iste est corruptibilis: ille autem aeternus, Matth. 25, (41), ite, maledicti, in ignem aeternum. Ergo non est eiusdem speciei.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 6 arg. 4
Praeterea, de natura huius ignis qui apud nos est, est ut luceat. Sed ignis inferni non lucet: unde Iob 18, (5): nonne lux impii extinguetur? Ergo non est eiusdem naturae cum isto igne.
Praeterea, de natura huius ignis qui apud nos est, est ut luceat. Sed ignis inferni non lucet: unde Iob 18, (5): nonne lux impii extinguetur? Ergo non est eiusdem naturae cum isto igne.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Secundum Philosophum, in I Topic., omnis aqua omni aquae est idem specie. Ergo eadem ratione omnis ignis omni igni est idem specie.
Sed contra: Secundum Philosophum, in I Topic., omnis aqua omni aquae est idem specie. Ergo eadem ratione omnis ignis omni igni est idem specie.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 6 arg. 5
Praeterea, Sap. 11, (17) dicitur: per quae peccat quis, per haec ei torquetur. Sed homines peccant per res sensibiles huius mundi. Ergo iustum est ut per easdem puniantur.
Praeterea, Sap. 11, (17) dicitur: per quae peccat quis, per haec ei torquetur. Sed homines peccant per res sensibiles huius mundi. Ergo iustum est ut per easdem puniantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod ignis, propter hoc quod est maximae virtutis in agendo inter reliqua elementa alia corpora pro materia habet: ut dicitur in IV Meteor. Unde et ignis dupliciter invenitur: scilicet in materia propria, prout est in sua sphaera; vel in materia aliena, sive terrestri, ut patet in carbone; sive aerea, ut patet in flamma. Quocumque autem modo ignis inveniatur, semper est idem in specie, quantum ad naturam ignis pertinet: potest autem esse diversitas in specie quantum ad corpora quae sunt materia ignis. Unde flamma et carbo differunt specie; et similiter lignum igneum et ferrum ignitum. Nec differt quantum ad hoc sive ignita sunt per violentiam, ut in ferro apparet; sive ex principio intrinseco naturali, ut accidit in sulphure.
Quod ergo ignis inferni, quantum ad hoc quod habet de natura ignis, sit eiusdem speciei cum igne qui apud nos est, manifestum est. Utrum autem ille ignis sit in propria materia existens, aut, si in aliena, in qua materia sit, nobis ignotum est. Et secundum hoc, potest ab igne qui apud nos est specie differre materialiter consideratus.
Quasdam tamen proprietates differentes habet ab igne isto: ut quod succensione non indiget, nec lignis nutritur. Sed istae differentiae non ostendunt diversitatem in specie quantum ad id quod pertinet ad naturam ignis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur quantum ad id quod est materiale in igne illo, non autem quantum ad ignis naturam.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur quantum ad id quod est materiale in igne illo, non autem quantum ad ignis naturam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod ignis qui apud nos est, lignis nutritur et ab homine succenditur, quia est artificialiter et per violentiam in aliena materia introductus. Sed ignis ille lignis non indiget quibus foveatur: quia vel in propria materia est existens; vel est in materia aliena non per violentiam, sed per naturam a principio intrinseco. Unde non est ab homine succensus sed a Deo, qui naturam illam instituit. Et hoc est quod dicitur Isaiae 30, (33): flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Ad secundum dicendum quod ignis qui apud nos est, lignis nutritur et ab homine succenditur, quia est artificialiter et per violentiam in aliena materia introductus. Sed ignis ille lignis non indiget quibus foveatur: quia vel in propria materia est existens; vel est in materia aliena non per violentiam, sed per naturam a principio intrinseco. Unde non est ab homine succensus sed a Deo, qui naturam illam instituit. Et hoc est quod dicitur Isaiae 30, (33): flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum; quod, sicut corpora damnatorum erunt eiusdem speciei cuius et modo sunt, quamvis nunc sint corruptibilia, tunc autem incorruptibilia, ex ordine divinae iustitiae et propter quietem motus coeli; ita est et de igne inferni, quo corpora illa punientur.
Ad tertium dicendum; quod, sicut corpora damnatorum erunt eiusdem speciei cuius et modo sunt, quamvis nunc sint corruptibilia, tunc autem incorruptibilia, ex ordine divinae iustitiae et propter quietem motus coeli; ita est et de igne inferni, quo corpora illa punientur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 6 ad 4
Ad quartum dicendum quod lucere non convenit igni secundum quemlibet modum existendi. Quia in propria materia existens non lucet: unde non lucet in propria sphaera, ut philosophi dicunt. Similiter etiam in aliqua materia aliena ignis existens non lucet: sicut cum est in materia opaca terrestri, ut in sulphure. Et similiter etiam quando ex aliquo grosso fumo eius claritas obfuscatur. Unde quod ignis inferni non lucet, non est sufficiens argumentum ad hoc quod non sit eiusdem speciei.
Ad quartum dicendum quod lucere non convenit igni secundum quemlibet modum existendi. Quia in propria materia existens non lucet: unde non lucet in propria sphaera, ut philosophi dicunt. Similiter etiam in aliqua materia aliena ignis existens non lucet: sicut cum est in materia opaca terrestri, ut in sulphure. Et similiter etiam quando ex aliquo grosso fumo eius claritas obfuscatur. Unde quod ignis inferni non lucet, non est sufficiens argumentum ad hoc quod non sit eiusdem speciei.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum ignis ille sit sub terra
Suppl q. 97 a. 7 ad 1
Ad septimum. Videtur quod ignis ille non sit sub terra. Quia Iob 18, (18) de homine damnato dicitur: et de orbe transferet eum Deus. Ergo ignis ille quo damnati punientur, non est sub terra, sed est extra orbem.
Ad septimum. Videtur quod ignis ille non sit sub terra. Quia Iob 18, (18) de homine damnato dicitur: et de orbe transferet eum Deus. Ergo ignis ille quo damnati punientur, non est sub terra, sed est extra orbem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 7 arg. 1
Praeterea, nullum violentum et per accidens potest esse sempiternum. Sed ignis ille erit in inferno in sempiternum. Ergo non erit ibi per violentiam, sed naturaliter. Sed sub terra non potest esse ignis nisi per violentiam. Ergo ignis inferni non est sub terra.
Praeterea, nullum violentum et per accidens potest esse sempiternum. Sed ignis ille erit in inferno in sempiternum. Ergo non erit ibi per violentiam, sed naturaliter. Sed sub terra non potest esse ignis nisi per violentiam. Ergo ignis inferni non est sub terra.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 7 arg. 2
Praeterea, in igne inferni omnia corpora damnatorum post diem iudicii cruciabuntur. Sed illa corpora locum replebunt. Ergo, cum futura sit maxima multitudo damnatorum, quia stultorum infinitus est numerus, Eccle. 1, (15); oportet maximum esse spatium in quo ignis ille continetur. Sed inconveniens videtur dicere infra terram esse tantam concavitatem: cum partes terrae naturaliter ferantur ad medium. Ergo ignis ille non erit sub terra.
Praeterea, in igne inferni omnia corpora damnatorum post diem iudicii cruciabuntur. Sed illa corpora locum replebunt. Ergo, cum futura sit maxima multitudo damnatorum, quia stultorum infinitus est numerus, Eccle. 1, (15); oportet maximum esse spatium in quo ignis ille continetur. Sed inconveniens videtur dicere infra terram esse tantam concavitatem: cum partes terrae naturaliter ferantur ad medium. Ergo ignis ille non erit sub terra.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 7 arg. 3
Praeterea, Sap. 11, (17): per quae peccat quis, per haec et torquetur. Sed mali super terram peccaverunt. Ergo ignis eos puniens non debet esse sub terra.
Praeterea, Sap. 11, (17): per quae peccat quis, per haec et torquetur. Sed mali super terram peccaverunt. Ergo ignis eos puniens non debet esse sub terra.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 7 s. c. 1
Sed contra: Dicitur Isaiae 14, (9): infernus subtus conturbatus est in occursum tui. Ergo ignis inferni sub nobis est.
Sed contra: Dicitur Isaiae 14, (9): infernus subtus conturbatus est in occursum tui. Ergo ignis inferni sub nobis est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 7 arg. 4
Praeterea, Gregorius, IV Dialog.: quid obstat non video quod infernus esse sub terra credatur.
Praeterea, Gregorius, IV Dialog.: quid obstat non video quod infernus esse sub terra credatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 7 arg. 5
Praeterea, Ionae 2, super illud (v. 4), proiecisti me in corde maris, Glossa interlinearis: idest, in inferno: pro quo dicitur in Evangelio, Matth. 12, (40), in corde terrae: quia, sicut cor est in medio animalis, ita infernus in medio terrae perhibetur esse.
Praeterea, Ionae 2, super illud (v. 4), proiecisti me in corde maris, Glossa interlinearis: idest, in inferno: pro quo dicitur in Evangelio, Matth. 12, (40), in corde terrae: quia, sicut cor est in medio animalis, ita infernus in medio terrae perhibetur esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 7 co.
Respondeo dicemdum quod, sicut Augustinus dicit, et habetur in littera, inqua parte mundi infernus sit, scire neminem arbitror, nisi cui divinus Spiritus revelavit. Unde Gregorius, in IV Dialog., super hac quaestione interrogatus, respondet: hac de re temere definire nihil audeo. Nonnulli namque in quadam terrarum parte infernum esse putaverunt: alii vero hunc sub terra esse aestimant. Et hanc opionem probabiliorem ess ostendit dupliciter. Primo, ex ipsa nominis ratione, sic dicens: si idcirco infernum dicimus quia inferius iacet quod terra ad caelum est, hoc esse infernus debet ad terram. Secundo, ex hoc quod dicitur Apoc. 5, (3): Nemo poterat, neque in caelo neque in terra neque subtus terram: aperire librum: ut hoc quod dicitur in caelo, referatur ad angelos; hoc quod dicitur in terra, referatur ad homines viventes in corpore; hoc quod dicitur sub terra, referatur ad animas existentes in inferno.
Augustinus etiam, in XII super Genesis ad litteram, duas rationes tangere videtur quare congruum sit infernum esse sub terra. Una est quoniam defunctorum animae carnis amore peccaverant, hoc eis exhibeatur quod ipsi carni mortuae solet exhiberi, ut scilicet sub terram recondantur. Alia est quod, sicut est gravitas in corporibus, ita tristitia in spiritibus, et laetitia sicut levitas. Unde, sicut secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora. Et sic, sicut conveniens locus gaudio electorum est caelum empyreum, ita conveniens locus tristitiae damnatorum est infimum terrae. Neque movere debet quod Augustinus ibidem dicit, quod inferi sub ferris esse dicuntur vel creduntur. Quid, ut in libro Retractationum, hoc retractans, dicit: mihi videor docere debuisse magis quod sub terris sunt inferi, quam rationem reddere cur sub terris esse dicuntur sive creduntur.
Quidam tamen philosophi posuerunt quod locus inferni erit sub orbe terrestri, tamen supra terrae superficiem, ex parte opposita nobis. Et hoc videtur Isidorus sensisse, cum dixit quod sol et luna in ordine quo creati sunt stabunt, ne impii, in tormentis positi, fruantur luce eorum: quae ratio nulla esset si infernus infra terram esse dicatur. Qualiter tamen haec verba possint exponi, patuit supra. Pythagoras vero posuit, locum poenarum in sphaera ignis, quam in medio totius orbis esse dixit: ut patet per Philosophum, in II Caeli et Mundi. Sed tamen convenientius his quae in Scriptura dicuntur est ut sub terra esse dicatur.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 7 ad 2
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Iob, de orbe transferet eum Deus, intelligendum est de orbe terrarum, idest de hoc mundo. Et hoc modo exponit Gregorius, dicens: de orbe quippe transfertur, cum superno apparente Iudice, de hoc mundo tollitur, in quo perverse gloriatur. Nec est intelligendum quod orbis hic accipiatur pro universo, quasi extra totum universum sit locus poenarum.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Iob, de orbe transferet eum Deus, intelligendum est de orbe terrarum, idest de hoc mundo. Et hoc modo exponit Gregorius, dicens: de orbe quippe transfertur, cum superno apparente Iudice, de hoc mundo tollitur, in quo perverse gloriatur. Nec est intelligendum quod orbis hic accipiatur pro universo, quasi extra totum universum sit locus poenarum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 7 ad 3
Ad secundum dicendum quod in loco illo conservatur ignis in aeternum ex ordine divinae iustitiae: quamvis secundum naturam non possit extra suum locum aliquod elementum in aeternum durare, praecipue statu generationis et corruptionis manente in rebus. Ignis autem erit ibi fortissimae caliditatis: quia calor eius erit undique congregatus, propter frigus terrae undique ipsum circumstans.
Ad secundum dicendum quod in loco illo conservatur ignis in aeternum ex ordine divinae iustitiae: quamvis secundum naturam non possit extra suum locum aliquod elementum in aeternum durare, praecipue statu generationis et corruptionis manente in rebus. Ignis autem erit ibi fortissimae caliditatis: quia calor eius erit undique congregatus, propter frigus terrae undique ipsum circumstans.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 7 ad 4
Ad tertium dicendum quod infernus nunquam deficiet in amplitudine quin sufficiat ad damnatorum corpora capienda: infernus enim, Proverb. 30, (15–16), inter tria insatiabilia ponitur. Nec est inconveniens quod inter viscera terrae tanta concavitas conservetur divina virtute quae damnatorum omnium corpora possit capere.
Ad tertium dicendum quod infernus nunquam deficiet in amplitudine quin sufficiat ad damnatorum corpora capienda: infernus enim, Proverb. 30, (15–16), inter tria insatiabilia ponitur. Nec est inconveniens quod inter viscera terrae tanta concavitas conservetur divina virtute quae damnatorum omnium corpora possit capere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 97 a. 7 ad 5
Ad quartum dicendum quod hoc quod dicitur, per quae peccat quis, per haec et torquetur, non est necessarium nisi in principalibus instrumentis peccandi. Quia enim homo in anima peccat et in corpore, in utroque punitur: non autem oportet quod in quo loco quis peccavit, in eodem puniatur; cum alius sit locus qui viatoribus et damnatis debetur.
Ad quartum dicendum quod hoc quod dicitur, per quae peccat quis, per haec et torquetur, non est necessarium nisi in principalibus instrumentis peccandi. Quia enim homo in anima peccat et in corpore, in utroque punitur: non autem oportet quod in quo loco quis peccavit, in eodem puniatur; cum alius sit locus qui viatoribus et damnatis debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 98: De voluntate et intellectu damnatorum
Suppl q. 98 pr.
Consequenter considerandum est de pertinentibus ad affectum et intellectum damnatorum.
Circa quod quaeruntur novem.
Primo: utrum damnatorum voluntas sit mala.
Secundo: utrum aliquando poeniteant de malis quae fecerunt.
Tertio: utrum magis vellent non esse quam esse.
Quarto: utrum vellent alios non esse damnatos.
Quinto: utrum impii habeant Deum odio.
Sexto: utrum ipsi demereri possint.
Septimo: utrum possint uti scientia hic acquisita.
Octavo: utrum cogitent aliquando de Deo.
Nono: utrum ipsi videant gloriam beatorum.
Consequenter considerandum est de pertinentibus ad affectum et intellectum damnatorum.
Circa quod quaeruntur novem.
Primo: utrum damnatorum voluntas sit mala.
Secundo: utrum aliquando poeniteant de malis quae fecerunt.
Tertio: utrum magis vellent non esse quam esse.
Quarto: utrum vellent alios non esse damnatos.
Quinto: utrum impii habeant Deum odio.
Sexto: utrum ipsi demereri possint.
Septimo: utrum possint uti scientia hic acquisita.
Octavo: utrum cogitent aliquando de Deo.
Nono: utrum ipsi videant gloriam beatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum omnis voluntas damnatorum sit mala
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 98 a. 5 ad 1[t:suppl q. 98 a. 5 ad 1]
Suppl q. 98 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnis voluntas damnatorum sit mala. Quia, ut dicit Dionysius, 4 cap. de Div. Nom., daemones bonum et optimum concupiscunt, esse, vivere et intelligere. Cum ergo damnati homines non sint peioris conditionis quam daemones, videtur quod et ipsi bonam voluntatem habere possint.
suppl q. 98 a. 5 ad 1[t:suppl q. 98 a. 5 ad 1]
Suppl q. 98 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnis voluntas damnatorum sit mala. Quia, ut dicit Dionysius, 4 cap. de Div. Nom., daemones bonum et optimum concupiscunt, esse, vivere et intelligere. Cum ergo damnati homines non sint peioris conditionis quam daemones, videtur quod et ipsi bonam voluntatem habere possint.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 1 arg. 2
Praeterea, malum, ut dicit Dionysius, est omnino involuntarium. Ergo, si damnati aliquid volunt, illud volunt inquantum est bonum vel apparens bonum. Sed voluntas quae per se ordinatur ad bonum, est bona. Ergo damnati possunt habere voluntatem bonam.
Praeterea, malum, ut dicit Dionysius, est omnino involuntarium. Ergo, si damnati aliquid volunt, illud volunt inquantum est bonum vel apparens bonum. Sed voluntas quae per se ordinatur ad bonum, est bona. Ergo damnati possunt habere voluntatem bonam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 1 arg. 3
Praeterea, aliqui erunt damnati qui in hoc mundo existentes aliquos virtutum habitus secum detulerunt: utpote gentiles qui habuerunt virtutes politicas. Sed ex habitibus virtutum elicitur laudabilis voluntas. Ergo in aliquibus damnatis poterit esse laudabilis voluntas.
Praeterea, aliqui erunt damnati qui in hoc mundo existentes aliquos virtutum habitus secum detulerunt: utpote gentiles qui habuerunt virtutes politicas. Sed ex habitibus virtutum elicitur laudabilis voluntas. Ergo in aliquibus damnatis poterit esse laudabilis voluntas.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Obstinata voluntas nunquam potest flecti nisi ad malum. Sed damnati homines erunt obstinati, sicut daemones. Ergo voluntas eorum nunquam poterit esse bona.
Sed contra: Obstinata voluntas nunquam potest flecti nisi ad malum. Sed damnati homines erunt obstinati, sicut daemones. Ergo voluntas eorum nunquam poterit esse bona.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 1 arg. 4
Praeterea, sicut se habet voluntas beatorum adi bonum, ita se habet voluntas damnatorum ad malum. Sed beati nunquam habent voluntatem malam. Ergo nec damnati aliquam habent voluntatem bonam.
Praeterea, sicut se habet voluntas beatorum adi bonum, ita se habet voluntas damnatorum ad malum. Sed beati nunquam habent voluntatem malam. Ergo nec damnati aliquam habent voluntatem bonam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod in damnatis potest duplex voluntas considerari: scilicet voluntas deliberativa; et voluntas naturalis. Naturalis quidem non est eis ex ipsis, sed ex Auctore naturae, qui in natura hanc inclinationem posuit quae naturalis voluntas dicitur. Unde, cum natura in eis remaneat, secundum hoc bona poterit in eis esse voluntas naturalis:
Sed voluntas deliberativa est eis ex seipsis, secundum quod in potestate eorum est inclinari per affectum ad hoc vel illud. Et talis voluntas est in eis solum mala. Et hoc ideo quia sunt perfecte aversi a fine ultimo rectae voluntatis; nec aliqua voluntas potest esse bona nisi per ordinem ad finem praedictum. Unde etiam, etsi aliquod bonum volunt, non tamen bene volunt illud, ut ex hoc voluntas eorum bona dici possit.
Respondeo dicendum quod in damnatis potest duplex voluntas considerari: scilicet voluntas deliberativa; et voluntas naturalis. Naturalis quidem non est eis ex ipsis, sed ex Auctore naturae, qui in natura hanc inclinationem posuit quae naturalis voluntas dicitur. Unde, cum natura in eis remaneat, secundum hoc bona poterit in eis esse voluntas naturalis:
Sed voluntas deliberativa est eis ex seipsis, secundum quod in potestate eorum est inclinari per affectum ad hoc vel illud. Et talis voluntas est in eis solum mala. Et hoc ideo quia sunt perfecte aversi a fine ultimo rectae voluntatis; nec aliqua voluntas potest esse bona nisi per ordinem ad finem praedictum. Unde etiam, etsi aliquod bonum volunt, non tamen bene volunt illud, ut ex hoc voluntas eorum bona dici possit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verbum Dionysii intelligitur de voluntate naturali, quae est inclinatio naturae in aliquod bonum. Sed tamen ista naturalis inclinatio per eorum malitiam corrumpitur: inquantum hoc bonum quod naturaliter desiderant, sub quibusdam malis circumstantiis appetunt.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Dionysii intelligitur de voluntate naturali, quae est inclinatio naturae in aliquod bonum. Sed tamen ista naturalis inclinatio per eorum malitiam corrumpitur: inquantum hoc bonum quod naturaliter desiderant, sub quibusdam malis circumstantiis appetunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod malum, inquantum est malum, non movet voluntatem, sed inquantum est aestimatum bonum. Sed hoc ex eorum malitia procedit, quod id quod est malum aestiment ut bonum. Et ideo voluntas eorum mala est.
B: (Eph 5:26)[b:Eph 5:26]
Ad secundum dicendum quod malum, inquantum est malum, non movet voluntatem, sed inquantum est aestimatum bonum. Sed hoc ex eorum malitia procedit, quod id quod est malum aestiment ut bonum. Et ideo voluntas eorum mala est.
B: (Eph 5:26)[b:Eph 5:26]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod habitus virtutum politicarum non remanent in anima separata: eo quod virtutes illae perficiunt solum in vita civili, quae non erit post hanc vitam. Si tamen remanerent, nunquam in actum exirent, quasi ligatae ex obstinatione mentis.
Ad tertium dicendum quod habitus virtutum politicarum non remanent in anima separata: eo quod virtutes illae perficiunt solum in vita civili, quae non erit post hanc vitam. Si tamen remanerent, nunquam in actum exirent, quasi ligatae ex obstinatione mentis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum damnati poeniteant de malis quae fecerunt
Suppl q. 98 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod damnati nunquam poeniteant de malis quae fecerunt. Quia dicit Bernardus, in Cantica, quod damnatus semper vult iniquitatem suam quam fecit. Ergo nunquam de peccato commisso poenitet.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod damnati nunquam poeniteant de malis quae fecerunt. Quia dicit Bernardus, in Cantica, quod damnatus semper vult iniquitatem suam quam fecit. Ergo nunquam de peccato commisso poenitet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 2 arg. 2
Praeterea, velle se non peccasse est bona voluntas. Sed damnati non habebunt bonam voluntatem. Ergo damnati nunquam volent se non peccasse. Et sic idem quod prius.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14]
Praeterea, velle se non peccasse est bona voluntas. Sed damnati non habebunt bonam voluntatem. Ergo damnati nunquam volent se non peccasse. Et sic idem quod prius.
B: (Jas 5:14)[b:Jas 5:14]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 2 arg. 3
Praeterea, secundum Damascenum, hoc est hominibus mors quod angelis casus. Sed angeli voluntas post casum est invertibilis hoc modo, ut non possit recedere ab electione qua prius peccavit. Ergo et damnati non possunt poenitere de peccatis a se commissis.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Praeterea, secundum Damascenum, hoc est hominibus mors quod angelis casus. Sed angeli voluntas post casum est invertibilis hoc modo, ut non possit recedere ab electione qua prius peccavit. Ergo et damnati non possunt poenitere de peccatis a se commissis.
B: (Jas 5:16)[b:Jas 5:16]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 2 arg. 4
Praeterea, maior erit perversitas damnatorum in inferno quam peccatorum in hoc mundo. Sed aliqui in hoc mundo non poenitent de. peccatis commissis: vel propter excaecationem mentis, sicut haeretici; vel propter obstinationem, sicut qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis, ut dicitur Proverb. 2, (14). Ergo et damnati in inferno de peccatis non poenitebunt.
Praeterea, maior erit perversitas damnatorum in inferno quam peccatorum in hoc mundo. Sed aliqui in hoc mundo non poenitent de. peccatis commissis: vel propter excaecationem mentis, sicut haeretici; vel propter obstinationem, sicut qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis, ut dicitur Proverb. 2, (14). Ergo et damnati in inferno de peccatis non poenitebunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Sap. 5, (3) de damnatis dicitur: intra se poenitentiam agentes.
Sed contra: Sap. 5, (3) de damnatis dicitur: intra se poenitentiam agentes.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 2 arg. 5
Praeterea, Philosophus, in IX Ethic., dicit quod poenitudine replentur pravi: mox enim tristantur de hoc in quo prius delectati sunt. Ergo damnati, cum sint maxime pravi, magis poenitent.
Praeterea, Philosophus, in IX Ethic., dicit quod poenitudine replentur pravi: mox enim tristantur de hoc in quo prius delectati sunt. Ergo damnati, cum sint maxime pravi, magis poenitent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod poenitere de aliquo contingit dupliciter: uno modo, per se; et alio modo, per accidens. Per se quidem de peccato poenitet qui peccatum in eo quod est peccatum, abominatur. Per accidens vero, qui illud odit ratione alicuius adiuncti, utpote poenae vel alicuius huiusmodi, Mali igitur non poenitebunt, per se loquendo, de peccatis: quia voluntas malitiae peccati in eis remanet. Poenitebunt autem per accidens: inquantum affligentur de poena quam pro peccato sustinent.
Respondeo dicendum quod poenitere de aliquo contingit dupliciter: uno modo, per se; et alio modo, per accidens. Per se quidem de peccato poenitet qui peccatum in eo quod est peccatum, abominatur. Per accidens vero, qui illud odit ratione alicuius adiuncti, utpote poenae vel alicuius huiusmodi, Mali igitur non poenitebunt, per se loquendo, de peccatis: quia voluntas malitiae peccati in eis remanet. Poenitebunt autem per accidens: inquantum affligentur de poena quam pro peccato sustinent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod damnati iniquitatem volunt, sed poenam refugiunt. Et sic per accidens de iniquitate commissa poenitent.
Ad primum ergo dicendum quod damnati iniquitatem volunt, sed poenam refugiunt. Et sic per accidens de iniquitate commissa poenitent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod velle se non peccasse propter turpitudinem iniquitatis, est bona voluntas. Sed hoc non erit in damnatis.
Ad secundum dicendum quod velle se non peccasse propter turpitudinem iniquitatis, est bona voluntas. Sed hoc non erit in damnatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod sine aliqua aversione voluntatis continget quod damnati de peccatis poeniteant: quia non hoc refugient in peccatis quod prius appetiverunt, sed aliquid aliud, scilicet poenam.
Ad tertium dicendum quod sine aliqua aversione voluntatis continget quod damnati de peccatis poeniteant: quia non hoc refugient in peccatis quod prius appetiverunt, sed aliquid aliud, scilicet poenam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod homines in hoc mundo, quantumcumque obstinati, per accidens de peccatis suis poenitent si pro eis puniantur: quia, ut dicit Augustinus, in libro Octoginta trium Quaest., videmus etiam ferocissimas bestias dolore poenarum a maximis voluptatibus abstinere.
Ad quartum dicendum quod homines in hoc mundo, quantumcumque obstinati, per accidens de peccatis suis poenitent si pro eis puniantur: quia, ut dicit Augustinus, in libro Octoginta trium Quaest., videmus etiam ferocissimas bestias dolore poenarum a maximis voluptatibus abstinere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum damnati recta ratione et deliberativa possint velle se non esse
Suppl q. 98 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod damnati recta ratione et deliberativa non possint velle se non esse. Augustinus enim dicit, in libro de Lib. Arbit.; considera quantum bonum est esse, quod et beati et miseri volunt: maius enim est esse et miserum esse, quam omnino non esse.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod damnati recta ratione et deliberativa non possint velle se non esse. Augustinus enim dicit, in libro de Lib. Arbit.; considera quantum bonum est esse, quod et beati et miseri volunt: maius enim est esse et miserum esse, quam omnino non esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 3 arg. 2
Praeterea, Augustinus ibidem sic arguit. Praeelectio supponit electionem. Sed non esse non est eligibile: cum non habeat apparentiam boni, cum nihil sit. Ergo non esse non potest esse magis appetibile damnatis quam esse.
Praeterea, Augustinus ibidem sic arguit. Praeelectio supponit electionem. Sed non esse non est eligibile: cum non habeat apparentiam boni, cum nihil sit. Ergo non esse non potest esse magis appetibile damnatis quam esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 3 arg. 3
Praeterea, maius malum magis est fugiendum. Sed non esse est maximum malum: cum tollat totaliter bonum, eo quod nihil relinquit. Ergo non esse est magis fugiendum quam miserum esse. Et sic idem quod prius.
Praeterea, maius malum magis est fugiendum. Sed non esse est maximum malum: cum tollat totaliter bonum, eo quod nihil relinquit. Ergo non esse est magis fugiendum quam miserum esse. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Apoc. 9, (6): in diebus illis desiderabunt homines mori, et fugiet mors ab eis.
Sed contra: Est quod dicitur Apoc. 9, (6): in diebus illis desiderabunt homines mori, et fugiet mors ab eis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 3 arg. 4
Praeterea, damnatorum miseria omnem huius mundi miseriam excedit. Sed ad vitandam miseriam huius mundi appetibile est aliquibus mori: unde dicitur Eccli. 41, (3–4): O mors, quam bonum est iudicium tuum Homini indigenti, et qui minoratur viribus et deficit aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili qui perdit sapientiam! Ergo multo fortius est damnatis appetibile non esse secundum rationem deliberativam.
Praeterea, damnatorum miseria omnem huius mundi miseriam excedit. Sed ad vitandam miseriam huius mundi appetibile est aliquibus mori: unde dicitur Eccli. 41, (3–4): O mors, quam bonum est iudicium tuum Homini indigenti, et qui minoratur viribus et deficit aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili qui perdit sapientiam! Ergo multo fortius est damnatis appetibile non esse secundum rationem deliberativam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod non esse potest dupliciter considerari. Uno modo, secundum se. Et sic nullo modo potest esse appetibile: cum non habeat aliquam rationem boni, sed sit pura boni privatio. Alio modo potest considerari inquantum est ablativum poenalis vel miserae vitae. Et sic non esse accipit rationem boni: carere enim malo est quoddam bonum, ut dicit Philosophus, in V Ethic. Et per hunc modum melius est damnatis non esse quam miseros esse. Unde Matth. 26, (24): bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. Ut Ierem. 20, super illud (v. 14), maledicta dies in qua natus sum etc., dicit Glossa Hieronymi: melius est non esse quam male esse. Et secundum hoc damnati possunt praeeligere non esse secundum deliberativam rationem.
Respondeo dicendum quod non esse potest dupliciter considerari. Uno modo, secundum se. Et sic nullo modo potest esse appetibile: cum non habeat aliquam rationem boni, sed sit pura boni privatio. Alio modo potest considerari inquantum est ablativum poenalis vel miserae vitae. Et sic non esse accipit rationem boni: carere enim malo est quoddam bonum, ut dicit Philosophus, in V Ethic. Et per hunc modum melius est damnatis non esse quam miseros esse. Unde Matth. 26, (24): bonum erat ei si natus non fuisset homo ille. Ut Ierem. 20, super illud (v. 14), maledicta dies in qua natus sum etc., dicit Glossa Hieronymi: melius est non esse quam male esse. Et secundum hoc damnati possunt praeeligere non esse secundum deliberativam rationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verbum Augustini est intelligendum quod non esse per se non est eligibile: sed per accidens, inquantum scilicet est miseriae terminativum. Quod enim dicitur quod esse et vivere ab omnibus appetitur naturaliter, non oportet hoc accipere quantum ad malam vitam et corruptam, et eam quae est in tristitiis, ut dicit Philosophus, in IX Ethicorum.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Augustini est intelligendum quod non esse per se non est eligibile: sed per accidens, inquantum scilicet est miseriae terminativum. Quod enim dicitur quod esse et vivere ab omnibus appetitur naturaliter, non oportet hoc accipere quantum ad malam vitam et corruptam, et eam quae est in tristitiis, ut dicit Philosophus, in IX Ethicorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod non esse non est eligibile per se: sed per accidens tantum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod non esse non est eligibile per se: sed per accidens tantum, ut dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod, licet non esse maxime sit malum inquantum privat esse, est tamen valde bonum inquantum privat miseriam, quae est maximum malorum. Et sic non esse eligitur.
Ad tertium dicendum quod, licet non esse maxime sit malum inquantum privat esse, est tamen valde bonum inquantum privat miseriam, quae est maximum malorum. Et sic non esse eligitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum damnati in inferno vellent alios esse damnatos qui non sunt damnati
Suppl q. 98 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod damnati in inferno non vellent alios esse damnatos qui non sunt damnati. Quia Luc. 16, (27–28) dicitur de Divite qui rogabat pro fratribus suis, ne venirent in locum tormentorum. Ergo, eadem ratione, et damnati alii non vellent ad minus carnales suos amicos in inferno damnari.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod damnati in inferno non vellent alios esse damnatos qui non sunt damnati. Quia Luc. 16, (27–28) dicitur de Divite qui rogabat pro fratribus suis, ne venirent in locum tormentorum. Ergo, eadem ratione, et damnati alii non vellent ad minus carnales suos amicos in inferno damnari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 4 arg. 2
Praeterea, affectiones inordinatae a damnatis non auferuntur. Sed aliqui damnati inordinate aliquos non damnatos dilexerunt. Ergo non vellerit eorum malum, quod est esse damnatos.
B: (Prov 27:23)[b:Prov 27:23]
Praeterea, affectiones inordinatae a damnatis non auferuntur. Sed aliqui damnati inordinate aliquos non damnatos dilexerunt. Ergo non vellerit eorum malum, quod est esse damnatos.
B: (Prov 27:23)[b:Prov 27:23]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 4 arg. 3
Praeterea, damnati non desiderant augmentum suae poenae. Sed si plures damnarentur, maior esset eorum poena: sicut etiam multiplicatio beatorum amplificat eorum gaudium. Ergo damnati non vellent salvatos damnari.
Praeterea, damnati non desiderant augmentum suae poenae. Sed si plures damnarentur, maior esset eorum poena: sicut etiam multiplicatio beatorum amplificat eorum gaudium. Ergo damnati non vellent salvatos damnari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod Isaiae 14, super illud (v. 9), surrexerunt de soliis, dicit Glossa: solatium est malorum multos socios habere poenarum.
Sed contra: Est quod Isaiae 14, super illud (v. 9), surrexerunt de soliis, dicit Glossa: solatium est malorum multos socios habere poenarum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 4 arg. 4
Praeterea, in damnatis maxime regnat invidia. Ergo dolent de felicitate beatorum, et eorum damnationem appetunt.
Praeterea, in damnatis maxime regnat invidia. Ergo dolent de felicitate beatorum, et eorum damnationem appetunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod, sicut in beatis in patria erit perfectissima caritas, ita in damnatis erit perfectissimum odium. Unde, sicut sancti gaudebunt de omnibus bonis, ita et mali de omnibus bonis dolebunt. Unde et felicitas sanctorum considerata maxime eos affligit: unde dicitur Isaiae 26, (11): videant et confundantur zelantes populi, et ignis hostes tuos devoret. Unde vellent omnes beatos esse damnatos.
Respondeo dicendum quod, sicut in beatis in patria erit perfectissima caritas, ita in damnatis erit perfectissimum odium. Unde, sicut sancti gaudebunt de omnibus bonis, ita et mali de omnibus bonis dolebunt. Unde et felicitas sanctorum considerata maxime eos affligit: unde dicitur Isaiae 26, (11): videant et confundantur zelantes populi, et ignis hostes tuos devoret. Unde vellent omnes beatos esse damnatos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod tanta erit invidia in damnatis quod etiam propinquorum gloriae invidebunt, cum ipsi sint in summa miseria: cum etiam in hac vita hoc accidat, crescente invidia. Sed tamen minus invident propinquis quam aliis; et maior esset eorum poena si omnes propinqui damnarentur et alii salvarentur, quam si aliqui de suis propinquis salvarentur. Et exinde fuit quod Dives petiit fratres suos a damnatione eripi: sciebat enim quod aliqui eriperentur. Maluisset tamen fratres suos cum omnibus aliis damnari.
Ad primum ergo dicendum quod tanta erit invidia in damnatis quod etiam propinquorum gloriae invidebunt, cum ipsi sint in summa miseria: cum etiam in hac vita hoc accidat, crescente invidia. Sed tamen minus invident propinquis quam aliis; et maior esset eorum poena si omnes propinqui damnarentur et alii salvarentur, quam si aliqui de suis propinquis salvarentur. Et exinde fuit quod Dives petiit fratres suos a damnatione eripi: sciebat enim quod aliqui eriperentur. Maluisset tamen fratres suos cum omnibus aliis damnari.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod dilectio quae non fundatur super honestum, facile rescinditur: et praecipue in malis hominibus, ut Philosophus dicit, in VIII Ethic. Unde damnati non servabunt amicitiam ad eos quos inordinate dilexerunt. Sed in hoc voluntas eorum remanebit perversa, quod causam inordinatae dilectionis adhuc diligent.
Ad secundum dicendum quod dilectio quae non fundatur super honestum, facile rescinditur: et praecipue in malis hominibus, ut Philosophus dicit, in VIII Ethic. Unde damnati non servabunt amicitiam ad eos quos inordinate dilexerunt. Sed in hoc voluntas eorum remanebit perversa, quod causam inordinatae dilectionis adhuc diligent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod, quamvis de damnatorurn multitudine poena singulorum augeatur, tamen tantum superexcrescet odium et invidia quod magis eligerent torqueri magis cum multis quam mirius soli.
B: (Phil 2:21)[b:Phil 2:21]
Ad tertium dicendum quod, quamvis de damnatorurn multitudine poena singulorum augeatur, tamen tantum superexcrescet odium et invidia quod magis eligerent torqueri magis cum multis quam mirius soli.
B: (Phil 2:21)[b:Phil 2:21]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum damnati habeant Deum odio
Suppl q. 98 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod damnati non habeant Deum odio. Quia, ut dicit Dionysius, 4 cap. de Div. Nom., omnibus diligibile est bonum et pulchrum quod est omnis boni et pulchritudinis causa. Hoc autem est Deus. Ergo Deus a nullo odio haberi potest.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod damnati non habeant Deum odio. Quia, ut dicit Dionysius, 4 cap. de Div. Nom., omnibus diligibile est bonum et pulchrum quod est omnis boni et pulchritudinis causa. Hoc autem est Deus. Ergo Deus a nullo odio haberi potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 5 arg. 2
Praeterea, nullus potest ipsam bonitatem odio habere: sicut nec ipsam malitiam velle, malum enim est omnino involuntarium, ut Dionysius dicit, 4 cap. de Div. Nom. Deus autem est bonitas ipsa. Ergo nullus ipsum odio potest habere.
Praeterea, nullus potest ipsam bonitatem odio habere: sicut nec ipsam malitiam velle, malum enim est omnino involuntarium, ut Dionysius dicit, 4 cap. de Div. Nom. Deus autem est bonitas ipsa. Ergo nullus ipsum odio potest habere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 5 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur in Psalmo (72, 323): superbia illorum qui te oderunt ascendit semper.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo (72, 323): superbia illorum qui te oderunt ascendit semper.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod affectus movetur ex bono vel malo apprehenso. Deus autem apprehenditur dupliciter: in se, sicut a beatis, qui eum per essentiam vident; et per effectus, sicut a nobis et damnatis. Ipse igitur in seipso, cum sit per essentiam bonitas, non potest alicui voluntati displicere. Unde quicumque eum per essentiam videret, eum odio habere non posset. Sed effectus eius aliqui sunt voluntati repugnantes, inquantum contrariantur alicui volito. Et secundum hoc aliquis, non in seipso, sed ratione effectuum, Deum odire potest.
Damnati ergo, Deum percipientes in effectu iustitiae qui est poena, eum odio habent, sicut et poenas quas sustinent.
Respondeo dicendum quod affectus movetur ex bono vel malo apprehenso. Deus autem apprehenditur dupliciter: in se, sicut a beatis, qui eum per essentiam vident; et per effectus, sicut a nobis et damnatis. Ipse igitur in seipso, cum sit per essentiam bonitas, non potest alicui voluntati displicere. Unde quicumque eum per essentiam videret, eum odio habere non posset. Sed effectus eius aliqui sunt voluntati repugnantes, inquantum contrariantur alicui volito. Et secundum hoc aliquis, non in seipso, sed ratione effectuum, Deum odire potest.
Damnati ergo, Deum percipientes in effectu iustitiae qui est poena, eum odio habent, sicut et poenas quas sustinent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verbum Dionysii est intelligendum de appetitu naturali. Qui tamen in damnatis pervertitur per id quod additur ex deliberata voluntate, ut dictum est.
R: Q.. 98 A. 1[t:suppl q. 98 a. 1]
Ad primum ergo dicendum quod verbum Dionysii est intelligendum de appetitu naturali. Qui tamen in damnatis pervertitur per id quod additur ex deliberata voluntate, ut dictum est.
R: Q.. 98 A. 1[t:suppl q. 98 a. 1]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet si damnati Deum in seipso conspicerent, inquantum est per essentiam bonus.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet si damnati Deum in seipso conspicerent, inquantum est per essentiam bonus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum damnati demereantur
Suppl q. 98 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod damnati demereantur. Damnati enim habent voluntatem malam, ut dicitur in littera. Sed per malam voluntatem quam hic habuerunt, demeruerunt. Ergo, si ibi non demerentur, ex sua damnatione commodum reportant.
B: (Rev 18:7)[b:Rev 18:7]
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod damnati demereantur. Damnati enim habent voluntatem malam, ut dicitur in littera. Sed per malam voluntatem quam hic habuerunt, demeruerunt. Ergo, si ibi non demerentur, ex sua damnatione commodum reportant.
B: (Rev 18:7)[b:Rev 18:7]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 6 arg. 2
Praeterea, damnati sunt eiusdem conditionis cum daemonibus. Sed daemones demerentur post suum casum: unde serpenti qui hominem ad peccandum induxit, est a Deo poena inflicta, ut dicitur Genes. 3, (14–15). Ergo et damnati demerentur.
Praeterea, damnati sunt eiusdem conditionis cum daemonibus. Sed daemones demerentur post suum casum: unde serpenti qui hominem ad peccandum induxit, est a Deo poena inflicta, ut dicitur Genes. 3, (14–15). Ergo et damnati demerentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 6 arg. 3
Praeterea, actus inordinatus ex libertate arbitrii procedens non excusatur quin sit demeritorius etsi aliqua necessitas adsit cuius aliquis sit sibi causa: ebrius enim meretur duplices maledictiones si ex ebrietate aliquod aliud peccatum committat, ut dicitur in III Ethic. Sed ipsi damnati fuerunt sibi causa propriae obstinationis, per quam quandam necessitatem patiuntur peccandi. Ergo, cum eorum actus inordinatus ex libero arbitrio procedat, non excusantur a demerito.
Praeterea, actus inordinatus ex libertate arbitrii procedens non excusatur quin sit demeritorius etsi aliqua necessitas adsit cuius aliquis sit sibi causa: ebrius enim meretur duplices maledictiones si ex ebrietate aliquod aliud peccatum committat, ut dicitur in III Ethic. Sed ipsi damnati fuerunt sibi causa propriae obstinationis, per quam quandam necessitatem patiuntur peccandi. Ergo, cum eorum actus inordinatus ex libero arbitrio procedat, non excusantur a demerito.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Poena contra culpam dividitur. Sed perversa voluntas in damnatis ex obstinatione procedit, quae est eorum poena. Ergo perversa voluntas in damnatis non est culpa per quam demereantur.
Sed contra: Poena contra culpam dividitur. Sed perversa voluntas in damnatis ex obstinatione procedit, quae est eorum poena. Ergo perversa voluntas in damnatis non est culpa per quam demereantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 6 arg. 4
Praeterea, post ultimum terminum non relinquitur aliquis motus sive profectus in bonum vel in malum. Sed damnati, maxime post diem iudicii, ad ultimum terminum suae damnationis pervenient: quia tunc finem habebunt duae civitates, ut Augustinus dicit. Ergo damnati post diem iudicii perversa voluntate non demerebuntur: quia sic cresceret eorum damnatio.
B: (Isa 27:8)[b:Isa 27:8]
Praeterea, post ultimum terminum non relinquitur aliquis motus sive profectus in bonum vel in malum. Sed damnati, maxime post diem iudicii, ad ultimum terminum suae damnationis pervenient: quia tunc finem habebunt duae civitates, ut Augustinus dicit. Ergo damnati post diem iudicii perversa voluntate non demerebuntur: quia sic cresceret eorum damnatio.
B: (Isa 27:8)[b:Isa 27:8]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod de damnatis ante diem iudicii et post distinguendum est. Omnes enim communiter confitentur quod ; post diem iudicii non erit aliquod meritum vel demeritum. Et hoc ideo est quia meritum vel demeritum ordinatur ad aliquod bonum vel malum ulterius consequendum. Post diem, autem iudicii erit ultima consummatio bonorum et malorum, ita quod nihil erit ulterius addendum de bono vel malo. Unde et bona voluntas in beatis non erit meritum, sed praemium; et mala voluntas non erit in damnatis demeritum, sed poena tantum; operationes enim virtutis sunt praecipuae in felicitate, et eorum contrariae sunt praecipuae in miseria, ut dicitur in I Ethicorum.
Sed ante diem iudicii quidam dicunt et beatos mereri, et damnatos demereri. Sed hoc non potest esse respectu praemii essentialis vel poenae principalis: cum quantum ad hoc utrique ad terminum perveniant. Potest tamen hoc esse respectu praemii accidentalis vel poenae secundariae, quae possunt augeri usque ad diem iudicii. Et hoc praecipue in daemonibus vel angelis bonis: quorum officio aliqui trahuntur ad salutem, ex quo bonorum angelorum gaudium crescit; vel ad damnationem, ex quo crescit poena daemonum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod hoc est summum incommodum, ad summam malorum pervenisse, ex quo contingit in damnatis quod demereri non possunt. Unde patet quod ex peccato commodum non reportant.
Ad primum ergo dicendum quod hoc est summum incommodum, ad summam malorum pervenisse, ex quo contingit in damnatis quod demereri non possunt. Unde patet quod ex peccato commodum non reportant.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod ad damnatorum hominum officium non pertinet alios ad damnationem pertrahere, sicut pertinet ad officium daemonum, ratione cuius demerentur quantum ad secundariam poenam.
Ad secundum dicendum quod ad damnatorum hominum officium non pertinet alios ad damnationem pertrahere, sicut pertinet ad officium daemonum, ratione cuius demerentur quantum ad secundariam poenam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod non propter hoc excusantur a demerito quia necessitatem habeant peccandi: sed quia ad summam malorum pervenerunt.
Tamen necessitas peccandi cuius causa sumus, excusat a culpa inquantum est necessitas quaedam: quia omne peccatum oportet esse voluntarium. Sed quod non excuset, hoc est inquantum a voluntate praecedente processit. Et sic totum demeritum sequentis culpae videtur ad primam culpam pertinere.
B: (Heb 29)
Ad tertium dicendum quod non propter hoc excusantur a demerito quia necessitatem habeant peccandi: sed quia ad summam malorum pervenerunt.
Tamen necessitas peccandi cuius causa sumus, excusat a culpa inquantum est necessitas quaedam: quia omne peccatum oportet esse voluntarium. Sed quod non excuset, hoc est inquantum a voluntate praecedente processit. Et sic totum demeritum sequentis culpae videtur ad primam culpam pertinere.
B: (Heb 29)
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum damnati possint uti notitia quam in hoc mundo habuerunt
Suppl q. 98 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod damnati non possint uti notitia quam in hoc mundo habuerunt. In consideratione enim scientiae est maxima delectatio. Sed in eis nullam delectationem est ponere. Ergo non possunt uti scientia prius habita secundum aliquam considerationem.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod damnati non possint uti notitia quam in hoc mundo habuerunt. In consideratione enim scientiae est maxima delectatio. Sed in eis nullam delectationem est ponere. Ergo non possunt uti scientia prius habita secundum aliquam considerationem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 7 arg. 2
Praeterea, damnati sunt in maioribus poenis quam sint aliquae poenae huius mundi. Sed in hoc mundo, dum aliquis est in maximis tormentis constitutus, non potest considerare aliquas intelligibiles conclusiones, abstractus a poenis quas patitur. Ergo multo minus in inferno.
Praeterea, damnati sunt in maioribus poenis quam sint aliquae poenae huius mundi. Sed in hoc mundo, dum aliquis est in maximis tormentis constitutus, non potest considerare aliquas intelligibiles conclusiones, abstractus a poenis quas patitur. Ergo multo minus in inferno.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 7 arg. 3
Praeterea, damnati sunt subiecti tempori. Sed longitudo temporis est causa oblivionis: ut dicitur in IV Physic. Ergo damnati obliviscentur eorum quae hic habuerunt.
Praeterea, damnati sunt subiecti tempori. Sed longitudo temporis est causa oblivionis: ut dicitur in IV Physic. Ergo damnati obliviscentur eorum quae hic habuerunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 7 s. c. 1
Sed contra: Est quod Luc. 16, (25) dicitur Diviti damnato: recordare quia recepisti bona, etc. Ergo considerabunt ea quae hic sciverunt.
Sed contra: Est quod Luc. 16, (25) dicitur Diviti damnato: recordare quia recepisti bona, etc. Ergo considerabunt ea quae hic sciverunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 7 arg. 4
Praeterea, species intelligibiles in anima separata remanent, ut supra dictum est. Si igitur eis non uti possent, frustra remanerent in eis.
R: Q.. 70 A. 2 ad 3[t:suppl q. 70 a. 2 ad 3] I Q. 89 A. 5[t:ia q. 89 a. 5] I Q. 89 A. 6[t:ia q. 89 a. 6]
Praeterea, species intelligibiles in anima separata remanent, ut supra dictum est. Si igitur eis non uti possent, frustra remanerent in eis.
R: Q.. 70 A. 2 ad 3[t:suppl q. 70 a. 2 ad 3] I Q. 89 A. 5[t:ia q. 89 a. 5] I Q. 89 A. 6[t:ia q. 89 a. 6]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod, sicut propter perfectam sanctorum beatitudinem nihil erit in eis quod non sit gaudii materia, ita nihil erit in damnatis quod non sit eis materia et causa tristitiae; nec aliquid quod, ad tristitiam possit pertinere, deerit, ut sit eorum miseria consummata. Consideratio ergo aliquorum notorum quantum ad aliquid inducit gaudium: vel ex parte cognoscibilium, inquantum diliguntur; vel ex parte ipsius cognitionis, inquantum est conveniens et perfecta. Potest etiam tristitiae esse ratio: et ex parte cognoscibilium, quae nata sunt contristare; et ex parte ipsius cognitionis, prout eius imperfectio consideratur, utpote cum aliquis considerat se deficere in Cognitione alicuius rei, cuius perfectionem appeteret.
Sic ergo in damnatis erit actualis consideratio eorum quae prius sciverunt, ut materia tristitiae, non autem ut delectationis causa. Considerabunt enim et mala quae gesserunt, ex quibus damnati sunt; et bona dilecta, quae amiserunt; et ex utroque torquebuntur. Similiter etiam torquebuntur de hoc quod considerabunt notitiam quam de rebus speculabilibus habuerunt imperfectam esse, et amisisse summam eius perfectionem, quam poterant adipisci.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis consideratio sit per se delectabilis, tamen ex aliquo accidente potest esse tristitiae causa. Et sic erit in damnatis.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis consideratio sit per se delectabilis, tamen ex aliquo accidente potest esse tristitiae causa. Et sic erit in damnatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod in hoc mundo anima coniungitur corruptibili corpori. Unde per hoc quod corpus affligitur, consideratio animae impeditur. Sed in futuro anima non ita trahetur a corpore: sed, quantumcumque corpus affligatur, tamen anima semper considerabit lucidissime illa quae ei poterunt esse causa maeroris.
Ad secundum dicendum quod in hoc mundo anima coniungitur corruptibili corpori. Unde per hoc quod corpus affligitur, consideratio animae impeditur. Sed in futuro anima non ita trahetur a corpore: sed, quantumcumque corpus affligatur, tamen anima semper considerabit lucidissime illa quae ei poterunt esse causa maeroris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod tempus est causa oblivionis per accidens, inquantum motus, cuius est mensura, est causa transmutationis. Sed post diem iudicii non erit motus caeli; unde nec oblivio esse poterit ex quantacumque diuturnitate. Sed ante diem iudicii anima Separata non mutatur a sua dispositione per motum caeli.
Ad tertium dicendum quod tempus est causa oblivionis per accidens, inquantum motus, cuius est mensura, est causa transmutationis. Sed post diem iudicii non erit motus caeli; unde nec oblivio esse poterit ex quantacumque diuturnitate. Sed ante diem iudicii anima Separata non mutatur a sua dispositione per motum caeli.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 8: Utrum damnati cogitaturi sint de Deo
Suppl q. 98 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod aliquando damnati cogitabunt de Deo. Quia non potest haberi odio actu nisi id de quo cogitatur. Sed damnati Deum odio habebunt, ut in littera dicitur. Ergo de Deo aliquando cogitabunt.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod aliquando damnati cogitabunt de Deo. Quia non potest haberi odio actu nisi id de quo cogitatur. Sed damnati Deum odio habebunt, ut in littera dicitur. Ergo de Deo aliquando cogitabunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 8 arg. 2
Praeterea, damnati habebunt remorsum Conscientiae. Sed conscientia patitur remorsum de actis contra Deum. Ergo de Deo aliquando cogitabunt.
Praeterea, damnati habebunt remorsum Conscientiae. Sed conscientia patitur remorsum de actis contra Deum. Ergo de Deo aliquando cogitabunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 8 s. c. 1
Sed contra, perfectissima hominis cogitatio est qua cogitat de Deo. Sed damnati erunt in statu imperfectissimo. Ergo de Deo non cogitabunt.
Sed contra, perfectissima hominis cogitatio est qua cogitat de Deo. Sed damnati erunt in statu imperfectissimo. Ergo de Deo non cogitabunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod Deus potest considerari dupliciter. Uno modo, secundum se, et secundum id quod est proprium, scilicet esse totius bonitatis principium. Et sic nullo modo cogitari potest sine delectatione. Unde sic nullo modo a damnatis cogitabitur. Alio modo, secundum aliquid quod est ei quasi accidentale in effectibus eius, utpote punire, vel aliquid huiusmodi. Et secundum hoc consideratio de Deo potest tristitiam inducere. Et hoc modo damnati de Deo cogitabunt.
Respondeo dicendum quod Deus potest considerari dupliciter. Uno modo, secundum se, et secundum id quod est proprium, scilicet esse totius bonitatis principium. Et sic nullo modo cogitari potest sine delectatione. Unde sic nullo modo a damnatis cogitabitur. Alio modo, secundum aliquid quod est ei quasi accidentale in effectibus eius, utpote punire, vel aliquid huiusmodi. Et secundum hoc consideratio de Deo potest tristitiam inducere. Et hoc modo damnati de Deo cogitabunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod damnati non habent Deum odio nisi ratione punitionis, et prohibitionis eius quod malae voluntati eorum consonat. Unde non considerabunt eum nisi ut punitorem et prohibitorem.
Ad primum ergo dicendum quod damnati non habent Deum odio nisi ratione punitionis, et prohibitionis eius quod malae voluntati eorum consonat. Unde non considerabunt eum nisi ut punitorem et prohibitorem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 8 ad 2
Et per hoc patet etiam solutio ad secundum. Quia conscientia non remordet de peccato nisi inquantum est divino praecepto contraria.
Et per hoc patet etiam solutio ad secundum. Quia conscientia non remordet de peccato nisi inquantum est divino praecepto contraria.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 9: Utrum damnati gloriam beatorum videant
Suppl q. 98 a. 9 arg. 1
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod damnati gloriam beatorum non videant. Magis enim distat ab eis gloria beatorum quam ea quae in hoc mundo aguntur. Sed ipsi non vident quae circa nos aguntur: unde dicit Gregorius, XII Moral., super illud Iob (14, 21), sive fuerint nobiles filii eius, etc.: sicut hi qui adhuc vivunt, mortuorum animae quo loco habeantur ignorant; ita mortui, qui corporaliter vixerunt, vita in carne positorum qualiter circa eos disponatur, ignorant. Ergo multo minus possunt videre gloriam beatorum.
Ad nonum sic proceditur. Videtur quod damnati gloriam beatorum non videant. Magis enim distat ab eis gloria beatorum quam ea quae in hoc mundo aguntur. Sed ipsi non vident quae circa nos aguntur: unde dicit Gregorius, XII Moral., super illud Iob (14, 21), sive fuerint nobiles filii eius, etc.: sicut hi qui adhuc vivunt, mortuorum animae quo loco habeantur ignorant; ita mortui, qui corporaliter vixerunt, vita in carne positorum qualiter circa eos disponatur, ignorant. Ergo multo minus possunt videre gloriam beatorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 9 arg. 2
Praeterea, illud quod conceditur sanctis in hac vita pro magno munere, nunquam concedetur damnatis. Sed Paulo pro magno munere fuit concessum videre vitam illam qua sancti aeternaliter cum Deo vivunt: ut dicitur II Cor. 12, (2), in Glossa. Ergo damnati sanctorum gloriam non videbunt.
Praeterea, illud quod conceditur sanctis in hac vita pro magno munere, nunquam concedetur damnatis. Sed Paulo pro magno munere fuit concessum videre vitam illam qua sancti aeternaliter cum Deo vivunt: ut dicitur II Cor. 12, (2), in Glossa. Ergo damnati sanctorum gloriam non videbunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 9 s. c. 1
Sed contra est quod dicitur, Luc. 16, (23), quod Dives, in tormentis positus, vidit Abraham, et Lazarum in sinu eius.
Sed contra est quod dicitur, Luc. 16, (23), quod Dives, in tormentis positus, vidit Abraham, et Lazarum in sinu eius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 9 co.
Respondeo dicendum quod damnati ante diem iudicii vident beatos in gloria, non hoc modo quod gloriam eorum qualis sit cognoscant, sed solum cognoscunt eos esse in gloria quadam inaestimabili. Et ex hoc turbabuntur: tum propter invidiam, dolentes de felicitate eorum; tum propter hoc quod ipsi talem gloriam amiserunt; unde dicitur Sap. 5, (2) de impiis: videntes turbabuntur timore horribili. Sed post diem iudicii omnino beatorum visione privabuntur. Nec tamen ex hoc eorum poena minuetur, sed augebitur. Quia memoriam habebunt gloriae beatorum, quam in iudicio videbunt vel ante iudicium: et hoc erit eis in tormentum. Sed ulterius affligentur in hoc quod videbunt se indignos reputari etiam videre gloriam quam sancti merentur habere.
Respondeo dicendum quod damnati ante diem iudicii vident beatos in gloria, non hoc modo quod gloriam eorum qualis sit cognoscant, sed solum cognoscunt eos esse in gloria quadam inaestimabili. Et ex hoc turbabuntur: tum propter invidiam, dolentes de felicitate eorum; tum propter hoc quod ipsi talem gloriam amiserunt; unde dicitur Sap. 5, (2) de impiis: videntes turbabuntur timore horribili. Sed post diem iudicii omnino beatorum visione privabuntur. Nec tamen ex hoc eorum poena minuetur, sed augebitur. Quia memoriam habebunt gloriae beatorum, quam in iudicio videbunt vel ante iudicium: et hoc erit eis in tormentum. Sed ulterius affligentur in hoc quod videbunt se indignos reputari etiam videre gloriam quam sancti merentur habere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 9 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ea quae in hac vita aguntur, non ita affligerent damnatos in inferno si viderentur, sicut sanctorum gloria inspecta. Unde non ita ostenduntur damnatis ea quae hic aguntur sicut sanctorum gloria. Quamvis etiam eorum quae hic aguntur, ostendantur eis ea quae in eis tristitiam augere possunt.
Ad primum ergo dicendum quod ea quae in hac vita aguntur, non ita affligerent damnatos in inferno si viderentur, sicut sanctorum gloria inspecta. Unde non ita ostenduntur damnatis ea quae hic aguntur sicut sanctorum gloria. Quamvis etiam eorum quae hic aguntur, ostendantur eis ea quae in eis tristitiam augere possunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 98 a. 9 ad 2
Ad secundum dicendum quod Paulus inspexit vitam illam in qua sancti cum Deo vivunt, eam experiendo, et in futurum perfectius sperando. Quod non est de damnatis. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum quod Paulus inspexit vitam illam in qua sancti cum Deo vivunt, eam experiendo, et in futurum perfectius sperando. Quod non est de damnatis. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Q 99: De misericordia et iustitia Dei respectu damnatorum
Suppl q. 99 pr.
Deinde considerandum est de iustitia et misericordia Dei respectu damnatorum.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum ex divina iustitia inferatur peccatoribus poena aeterna.
Secundo: utrum per divinam misericordiam omnis poena tam hominum quam daemonum terminetur.
Tertio: utrum saltem poena hominum terminetur.
Quarto; utrum saltem poena Christianorum.
Quinto: utrum illorum qui opera misericordiae fecerunt.
Deinde considerandum est de iustitia et misericordia Dei respectu damnatorum.
Circa quod quaeruntur quinque.
Primo: utrum ex divina iustitia inferatur peccatoribus poena aeterna.
Secundo: utrum per divinam misericordiam omnis poena tam hominum quam daemonum terminetur.
Tertio: utrum saltem poena hominum terminetur.
Quarto; utrum saltem poena Christianorum.
Quinto: utrum illorum qui opera misericordiae fecerunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum ex divina iustitia inferatur peccatoribus poena aeterna
Suppl q. 99 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ex divina iustitia non inferatur peccatoribus poena aeterna. Poena enim non debet excedere culpam: Deut. 25, (2), secundum mensuram delicti erit et plagarum modus. Sed culpa est temporalis. Ergo poena non debet esse aeterna.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod ex divina iustitia non inferatur peccatoribus poena aeterna. Poena enim non debet excedere culpam: Deut. 25, (2), secundum mensuram delicti erit et plagarum modus. Sed culpa est temporalis. Ergo poena non debet esse aeterna.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 arg. 2
Praeterea, duorum peccatorum mortalium unum est altero maius. Ergo unum debet maiori quam alterum poena puniri. Sed nulla poena potest esse maior quam aeterna: cum sit infinita. Ergo non cuilibet peccato mortali debetur poena aeterna. Et si uni non debetur, nulli debetur: cum eorum distantia non sit infinita.
Praeterea, duorum peccatorum mortalium unum est altero maius. Ergo unum debet maiori quam alterum poena puniri. Sed nulla poena potest esse maior quam aeterna: cum sit infinita. Ergo non cuilibet peccato mortali debetur poena aeterna. Et si uni non debetur, nulli debetur: cum eorum distantia non sit infinita.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 arg. 3
Praeterea, a iusto iudice non infertur poena nisi ad correctionem: unde II Ethic. dicitur quod poenae sunt quaedam medicinae. Sed quod impii in aeternum puniantur, hoc non est ad correctionem eorum: nec aliquorum aliorum, cum tunc non sint aliqui futuri qui per hoc corrigi possint. Ergo secundum divinam iustitiam non infertur pro peccatis poena aeterna.
Praeterea, a iusto iudice non infertur poena nisi ad correctionem: unde II Ethic. dicitur quod poenae sunt quaedam medicinae. Sed quod impii in aeternum puniantur, hoc non est ad correctionem eorum: nec aliquorum aliorum, cum tunc non sint aliqui futuri qui per hoc corrigi possint. Ergo secundum divinam iustitiam non infertur pro peccatis poena aeterna.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 arg. 4
Praeterea, omne quod non est propter se volitum, nullus vult nisi propter aliquam utilitatem. Sed poenae a Deo non sunt propter se volitae: non enim delectatur in poenis. Cum ergo nulla utilitas accidere possit ex perpetuatione poenae, videtur quod perpetuam poenam pro peccato non infert.
Praeterea, omne quod non est propter se volitum, nullus vult nisi propter aliquam utilitatem. Sed poenae a Deo non sunt propter se volitae: non enim delectatur in poenis. Cum ergo nulla utilitas accidere possit ex perpetuatione poenae, videtur quod perpetuam poenam pro peccato non infert.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 arg. 5
Praeterea, nihil quod est per accidens est perpetuum, ut dicitur in I Caeli et Mundi. Sed poena est eorum quae sunt per accidens: cum sit contra naturam. Ergo non potest esse perpetua.
Praeterea, nihil quod est per accidens est perpetuum, ut dicitur in I Caeli et Mundi. Sed poena est eorum quae sunt per accidens: cum sit contra naturam. Ergo non potest esse perpetua.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 arg. 6
Praeterea, iustitia Dei hoc requirere videtur ut peccatores ad nihilum redigantur. Quia propter ingratitudinem debet quis beneficia accepta amittere. Inter cetera autem Dei beneficia est etiam ipsum esse. Unde videtur iustum ut peccator, qui ingratus Deo exstitit, ipsum esse amittat. Sed, si in nihilum redigantur, eorum poena non potest esse perpetua. Ergo non videtur esse consonum divinae iustitiae ut peccatores perpetuo puniantur.
Praeterea, iustitia Dei hoc requirere videtur ut peccatores ad nihilum redigantur. Quia propter ingratitudinem debet quis beneficia accepta amittere. Inter cetera autem Dei beneficia est etiam ipsum esse. Unde videtur iustum ut peccator, qui ingratus Deo exstitit, ipsum esse amittat. Sed, si in nihilum redigantur, eorum poena non potest esse perpetua. Ergo non videtur esse consonum divinae iustitiae ut peccatores perpetuo puniantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth, 25, (46): ibunt hi, scilicet peccatores, in supplicium aeternum.
Sed contra: Est quod dicitur Matth, 25, (46): ibunt hi, scilicet peccatores, in supplicium aeternum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 arg. 7
Praeterea, sicut se habet praemium ad meritum, ita poena ad culpam. Sed secundum divinam iustitiam merito temporali debetur praemium aeternum: Ioan. 6, (40), omnis qui videt Filium et credit in eum, habet vitam aeternam. Ergo et culpae temporali secundum divinam iustitiam debetur poena aeterna.
Praeterea, sicut se habet praemium ad meritum, ita poena ad culpam. Sed secundum divinam iustitiam merito temporali debetur praemium aeternum: Ioan. 6, (40), omnis qui videt Filium et credit in eum, habet vitam aeternam. Ergo et culpae temporali secundum divinam iustitiam debetur poena aeterna.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 arg. 8
Praeterea, secundum Philosophum, in V Ethic., poena taxatur secundum dignitatem eius in quem peccatur: unde maiori poena punitur qui percutit alapa principem, quam alium quemcumque. Sed quicumque peccat mortaliter, peccat contra Deum, cuius praecepta transgreditur, et cuius honorem alii impartitur dum in alio finem constituit. Maiestas autem Dei est infinita. Ergo quicumque peccat mortaliter, dignus est infinita poena. Et ita videtur quod iuste pro peccato mortali quis perpetuo puniatur.
Praeterea, secundum Philosophum, in V Ethic., poena taxatur secundum dignitatem eius in quem peccatur: unde maiori poena punitur qui percutit alapa principem, quam alium quemcumque. Sed quicumque peccat mortaliter, peccat contra Deum, cuius praecepta transgreditur, et cuius honorem alii impartitur dum in alio finem constituit. Maiestas autem Dei est infinita. Ergo quicumque peccat mortaliter, dignus est infinita poena. Et ita videtur quod iuste pro peccato mortali quis perpetuo puniatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod, cum poena duplicem habeat quantitatem, scilicet secundum intensionem acerbitatis, et secundum durationem temporis; quantitas poenae respondet quantitati culpae secundum intensionem acerbitatis, ut secundum quod gravius peccavit, secundum hoc gravior poena ei infligatur; unde Apoc. 18, (7): quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Non autem respondet duratio poenae durationi culpae, ut dicit Augustinus, XXI de Civ. Dei: non enim adulterium, quod in momento temporis perpetratur, momentanea poena punitur, etiam secundum leges humanas. Sed duratio poenae respicit dispositionem peccantis. Quandoque enim ille qui peccat in aliqua civitate, ex ipso peccato efficitur dignus ut totaliter a societate civitatis repellatur, vel per exilium perpetuum, vel etiam per mortem. Quandoque vero non redditur dignus ut totaliter a civium societate excludatur: et ideo, ut possit esse conveniens membrum civitatis, poena ei prolongatur vel breviatur secundum quod expedit eius curationi, ut in civitate convenienter et pacifice vivere possit.
Ita etiam secundum divinam iustitiam aliquis ex peccato redditur dignus penitus a civitatis Dei consortio separari: quod fit per omne peccatum quo quis contra caritatem peccat, quae est vinculum civitatem praedictam uniens. Et ideo pro peccato mortali, quod est contrarium caritati, aliquis, in aeternum a societate sanctorum exclusus, aeternae poenae addicitur: quia, ut Augustinus in libro praedicto dicit, quod est de civitate ista mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de civitate illa immortali homines supplicio secundae mortis auferre. Quod autem poena quam civitas mundana infligit perpetua non reputatur, hoc est per accidens: vel inquantum homo non perpetuo manet; vel in quantum etiam ipsa civitas deficit. Unde, si homo in perpetuum viveret poena exilii et servitutis, quae per legem humanam inferuntur, in eo perpetuo permanerent. Qui vero hoc modo peccant ut tamen, non reddantur digni totaliter separari a sanctae civitatis consortio, sicut peccantium venialiter, tanto eorum poena erit brevior vel diuturnior, quanto magis vel minus purgabiles erunt, secundum quod eis peccata vel plus vel minus inhaeserunt. Quod in poenis huius mundi et purgatorii secundum divinam iustitiam servatur.
Inveniuntur etiam et aliae rationes a Sanctis assignatae quare iuste pro peccato temporali aliqui poena perpetua puniantur. Una est quia peccaverunt contra bonum aeternum, dum contempserunt aeternam vitam. Et hoc etiam est quod Augustinus in praedicto libro dicit: factus est malo dignus aeterno, quia hoc in se peremit bonum quod esse posset aeternum.
Alia ratio est quia homo in suo aeterno peccavit. Unde Gregorius dicit, in IV Dialog.: ad magnam iustitiam iudicantis pertinet ut nunquam careant supplicio qui nunquam voluerunt carere peccato. Et si obiiciatur quod quidam peccantes mortaliter proponunt vitam suam in melius commutare; et ita, secundum hoc, non essent digni aeterno supplicio, ut videtur: dicendum est, secundum quosdam, quod Gregorius loquitur de voluntate quae manifestatur per opus. Qui enim in peccatum mortale propria voluntate labitur, se ponit in statu a quo erui non potest nisi divinitus. Unde ex hoc ipso quod vult peccare, consequenter vult in peccato manere perpetuo: homo enim est spiritus vadens, scilicet in peccatum, et non rediens per seipsum. Sicut, si aliquis se iri foveam proiiceret unde exire non posset nisi adiutus, posset dici quod in aeternum ibi manere voluit, quantumcumque aliud cogitaret. Vel potest dici, et melius, quod ex hoc ipso quod mortaliter peccat, finem suum in creatura constituit. Et quia ad finem vitae tota vita ordinatur, ideo ex hoc ipso totam vitam suam ordinat ad illud peccatum; et vellet perpetuo in peccato manere si hoc sibi esset impune. Et hoc est quod Gregorius dicit, in XXXIV lib. Moral., super illud Iob 41, (23), aestimabit abyssum quasi senescentem: Iniqui ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Voluissent quippe sine fine vivere ut sine fine potuissent in suis iniquitatibus permanere: nam magis appetunt peccare quam vivere.
Potest et alia ratio assignari quare poena peccati mortalis sit aeterna: quia per eam contra Deum, qui est infinitus, peccatur. Unde, cum non posset esse infinita poena per intensionem, quia creatura non est capax alicuius qualitatis infinitae; requiritur quod sit saltem duratione infinita.
Est etiam quarta ratio ad hoc idem: quia culpa manet in aeternum; cum culpa non possit remitti sine gratia, quam homo non potest post mortem acquirere. Nec debet poena cessare quandiu culpa manet.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod poena non debet aequari culpae secundum quantitatem durationis: ut videtur etiam secundum leges humanas accidere.
Vel dicendum, sicut Gregorius solvit, quod, quamvis culpa sit actu temporalis, voluntate tamen est aeterna.
Ad primum ergo dicendum quod poena non debet aequari culpae secundum quantitatem durationis: ut videtur etiam secundum leges humanas accidere.
Vel dicendum, sicut Gregorius solvit, quod, quamvis culpa sit actu temporalis, voluntate tamen est aeterna.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod quantitati peccati respondet quantitas poenae secundum intensionem. Et ideo peccatorum mortalium inaequalium erunt poenae inaequales intensione, aequales autem duratione.
Ad secundum dicendum quod quantitati peccati respondet quantitas poenae secundum intensionem. Et ideo peccatorum mortalium inaequalium erunt poenae inaequales intensione, aequales autem duratione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod poenae quae infliguntur his qui a civitatis societate non penitus eiiciuntur, sunt ad correctionem eorum ordinatae: sed illae poenae per quas aliqui totaliter a civitatis societate exterminantur, non sunt ad correctionem eorum. Possunt tamen esse ad correctionem et tranquillitatem aliorum qui in civitate remanent. Et ita damnatio aeterna impiorum est ad correctionem eorum qui nunc sunt in Ecclesia: non enim poenae sunt ad correctionem solum quando infliguntur; sed etiam quando determinantur.
Ad tertium dicendum quod poenae quae infliguntur his qui a civitatis societate non penitus eiiciuntur, sunt ad correctionem eorum ordinatae: sed illae poenae per quas aliqui totaliter a civitatis societate exterminantur, non sunt ad correctionem eorum. Possunt tamen esse ad correctionem et tranquillitatem aliorum qui in civitate remanent. Et ita damnatio aeterna impiorum est ad correctionem eorum qui nunc sunt in Ecclesia: non enim poenae sunt ad correctionem solum quando infliguntur; sed etiam quando determinantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod impiorum poenae in perpetuum duraturae non erunt omnino ad nihilum utiles. Sunt enim utiles ad duo. Primo, ad hoc quod in eis divina iustitia conservatur: quae est Deo accepta propter seipsam. Unde Gregorius, IV Dialog.: omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur. Quia autem iustus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur.
Secundo, ad hoc sunt utiles ut de his electi gaudeant, dum in his Dei iustitiam contemplantur, et cum hoc se evasisse cognoscunt. Unde Psalmo (57, 11): laetabitur iustus cum viderit vindictam; et Isaiae 66, (24): erunt, scilicet impii, usque ad satietatem visionis, scilicet sanctis, ut Glossa dicit. Et hoc est quod Gregorius dicit, IV Dialog.: iniqui omnes, aeterno supplicio deputati, sua quidem iniquitate puniuntur: et tamen ad aliquid ardebunt, scilicet ut iusti omnes et in Deo videant gaudia quae perceperunt, et in illis percipiant supplicia quae evaserunt; quatenus tanto magis in aeternum divinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt, quae eius adiutorio vicerunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod, quamvis poena per accidens respondeat animae, tamen per se respondet animae culpa infectae. Et quia culpa in perpetuum in ea manebit, ideo et poena perpetua erit.
Ad quintum dicendum quod, quamvis poena per accidens respondeat animae, tamen per se respondet animae culpa infectae. Et quia culpa in perpetuum in ea manebit, ideo et poena perpetua erit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 1 ad 6
Ad sextum dicendum quod poena respondet culpae, proprie loquendo, secundum inordinationem quae invenitur in ipsa, et non secundum dignitatem ipsius in quem peccatur: quia sic cuilibet peccato responderet poena infinita intensione. Quamvis ergo ex hoc quod aliquis peccat contra Deum, qui est Auctor essendi, mereatur ipsum esse amittere; considerata tamen ipsius actus inordinatione, non debetur ei amissio esse: quia esse praesupponitur ad meritum et demeritum, nec per inordinationem peccati esse tollitur vel corrumpitur. Et ideo non potest esse debita poena alicuius culpae privatio ipsius esse.
Ad sextum dicendum quod poena respondet culpae, proprie loquendo, secundum inordinationem quae invenitur in ipsa, et non secundum dignitatem ipsius in quem peccatur: quia sic cuilibet peccato responderet poena infinita intensione. Quamvis ergo ex hoc quod aliquis peccat contra Deum, qui est Auctor essendi, mereatur ipsum esse amittere; considerata tamen ipsius actus inordinatione, non debetur ei amissio esse: quia esse praesupponitur ad meritum et demeritum, nec per inordinationem peccati esse tollitur vel corrumpitur. Et ideo non potest esse debita poena alicuius culpae privatio ipsius esse.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum per divinam misericordiam omnis poena terminetur tam hominum quam etiam daemonum
Suppl q. 99 a. 2 arg. 1
Videtur quod per divinam misericordiam omnis poena terminetur tam hominum quam etiam daemonum: Sap. 11, (24): misereris omnium, Domine, quoniam omnia potes. Sed inter omnia etiam daemones continentur, qui sunt Dei creaturae. Ergo et ipsorum daemonum poena finietur.
Videtur quod per divinam misericordiam omnis poena terminetur tam hominum quam etiam daemonum: Sap. 11, (24): misereris omnium, Domine, quoniam omnia potes. Sed inter omnia etiam daemones continentur, qui sunt Dei creaturae. Ergo et ipsorum daemonum poena finietur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 2 arg. 2
Praeterea, Rom. 11, (32): conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur. Sed Deus daemones sub peccato conclusit, idest, sub peccato concludi permisit. Ergo videtur quod etiam daemonum aliquando misereatur.
Praeterea, Rom. 11, (32): conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur. Sed Deus daemones sub peccato conclusit, idest, sub peccato concludi permisit. Ergo videtur quod etiam daemonum aliquando misereatur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 2 arg. 3
Praeterea, sicut dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo: non est iustum ut Deus creaturam quam fecit ad beatitudinem, omnino perire sinat. Ergo videtur, cum quaelibet creatura rationalis creata fuerit ad beatitudinem, non esse iustum ut omnino perire permittatur,
Praeterea, sicut dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo: non est iustum ut Deus creaturam quam fecit ad beatitudinem, omnino perire sinat. Ergo videtur, cum quaelibet creatura rationalis creata fuerit ad beatitudinem, non esse iustum ut omnino perire permittatur,
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 25, (41): ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Ergo aeternaliter punientur.
B: (Rom 10:10)[b:Rom 10:10]
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 25, (41): ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Ergo aeternaliter punientur.
B: (Rom 10:10)[b:Rom 10:10]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 2 arg. 4
Praeterea, sicut boni angeli effecti sunt beati per conversionem ad Deum, ita mali angeli effecti sunt miseri per aversionem a Deo. Si ergo miseria malorum angelorum finiatur quandoque, et beatitudo bonorum finem habebit. Quod est inconveniens.
Praeterea, sicut boni angeli effecti sunt beati per conversionem ad Deum, ita mali angeli effecti sunt miseri per aversionem a Deo. Si ergo miseria malorum angelorum finiatur quandoque, et beatitudo bonorum finem habebit. Quod est inconveniens.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod error Origenis fuit, ut Augustinus, XXI de Civ. Dei, dicit, quod daemones quandoque per Dei misericordiam liberandi sunt a poenis. Sed iste error est ab Ecclesia reprobatus propter duo. Primo, quia manifeste auctoritati Scripturae repugnat, quae habet, Apoc. 20, (9–10): diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi bestia et pseudoprophetae cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum, per quod in Scriptura significari aeternitas consuevit.
Secundo, quia ex una parte nimis Dei misericordiam extendebat, et ex alia parte nimis eam coarctabat. Eiusdem enim rationis esse videtur bonos angelos in aeterna beatitudine permanere, et malos angelos in aeternum puniri. Unde, sicut ponebat daemones et animas damnatorum quandoque a poena liberandas, ita ponebat angelos et animas beatorum quandoque a beatitudine in huius vitae miserias devolvendas.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod; Deus, quantum in ipso est, miseretur omnibus: sed quia eius misericordia sapientiae ordine regulatur, inde est quod ad quosdam non se extendit, qui se misericordiae fecerunt indignos, sicut daemones et damnati, qui sunt in malitia obstinati. Tamen potest dici quod etiam in eis misericordia locum habet, inquantum citra condignum puniuntur: non quod a poena totaliter absolvantur.
Ad primum ergo dicendum quod; Deus, quantum in ipso est, miseretur omnibus: sed quia eius misericordia sapientiae ordine regulatur, inde est quod ad quosdam non se extendit, qui se misericordiae fecerunt indignos, sicut daemones et damnati, qui sunt in malitia obstinati. Tamen potest dici quod etiam in eis misericordia locum habet, inquantum citra condignum puniuntur: non quod a poena totaliter absolvantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod ibi intelligenda est distributio pro generibus singulorum, et non pro singulis generum: ut intelligatur auctoritas de hominibus secundum statum viae; quia scilicet et Iudaeorum et gentilium misertus est, sed non omnium gentilium vel omnium Iudaeorum.
Ad secundum dicendum quod ibi intelligenda est distributio pro generibus singulorum, et non pro singulis generum: ut intelligatur auctoritas de hominibus secundum statum viae; quia scilicet et Iudaeorum et gentilium misertus est, sed non omnium gentilium vel omnium Iudaeorum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod Anselmus intelligit non esse iustum quantum ad decentiam divinae bonitatis: et loquitur de creatura secundum genus suum. Non enim est conveniens divinae bonitati ut totum unum genus creaturae deficiat a fine propter quod est factum. Unde nec omnes homines, nec omnes angelos damnari convenit. Sed nihil prohibet quin aliqui vel ex hominibus vel ex angelis in aeternum pereant: quia divinae voluntatis intentio impletur in aliis, qui salvantur.
Ad tertium dicendum quod Anselmus intelligit non esse iustum quantum ad decentiam divinae bonitatis: et loquitur de creatura secundum genus suum. Non enim est conveniens divinae bonitati ut totum unum genus creaturae deficiat a fine propter quod est factum. Unde nec omnes homines, nec omnes angelos damnari convenit. Sed nihil prohibet quin aliqui vel ex hominibus vel ex angelis in aeternum pereant: quia divinae voluntatis intentio impletur in aliis, qui salvantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum divina misericordia patiatur homines in aeternum puniri
Suppl q. 99 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod divina misericordia non patiatur saltem homines in aeternum puniri . Genes. 6, (3): non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est: et accipitur ibi spiritus pro indignatione, ut patet per Glossam ibidem. Cum ergo indignatio Dei non sit aliud quam eius poena, non punientur aeternaliter.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod divina misericordia non patiatur saltem homines in aeternum puniri . Genes. 6, (3): non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est: et accipitur ibi spiritus pro indignatione, ut patet per Glossam ibidem. Cum ergo indignatio Dei non sit aliud quam eius poena, non punientur aeternaliter.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 arg. 2
Praeterea, caritas sanctorum in praesenti hoc facit ut pro inimicis exorent. Sed tunc habebunt perfectiorem caritatem. Ergo tunc orabunt pro inimicis damnatis. Sed orationes eorum esse cassae non poterunt: cum sint maxime Deo acceptae. Ergo precibus sanctorum divina misericordia damnatos quandoque a poena liberabit.
Praeterea, caritas sanctorum in praesenti hoc facit ut pro inimicis exorent. Sed tunc habebunt perfectiorem caritatem. Ergo tunc orabunt pro inimicis damnatis. Sed orationes eorum esse cassae non poterunt: cum sint maxime Deo acceptae. Ergo precibus sanctorum divina misericordia damnatos quandoque a poena liberabit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 arg. 3
Praeterea, hoc quod Deus poenam damnatorum aeternam praedixit, ad prophetiam comminationis pertinet. Sed prophetia comminationis non semper impletur: quod patet per hoc quod dictum est de subversione Ninive, quae non fuit subversa sicut praedictum fuerat per prophetam, qui ex hoc etiam contristatus fuit. Ergo videtur quod multo amplius per divinam misericordiam comminatio poenae aeternae mutabitur in mitiorem sententiam, quando in nullius tristitiam, sed in omnium gaudium cedere poterit.
Praeterea, hoc quod Deus poenam damnatorum aeternam praedixit, ad prophetiam comminationis pertinet. Sed prophetia comminationis non semper impletur: quod patet per hoc quod dictum est de subversione Ninive, quae non fuit subversa sicut praedictum fuerat per prophetam, qui ex hoc etiam contristatus fuit. Ergo videtur quod multo amplius per divinam misericordiam comminatio poenae aeternae mutabitur in mitiorem sententiam, quando in nullius tristitiam, sed in omnium gaudium cedere poterit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 arg. 4
Praeterea, ad hoc facit quod in Psalmo (76, 8) dicitur: nunquid in aeternum irascetur Deus? Sed ira Dei est eius punitio. Ergo Deus in aeternum homines non puniet.
Praeterea, ad hoc facit quod in Psalmo (76, 8) dicitur: nunquid in aeternum irascetur Deus? Sed ira Dei est eius punitio. Ergo Deus in aeternum homines non puniet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 arg. 5
Praeterea, Isaiae 14, super illud (v. 19), tu autem proiectus es etc., dicit Glossa: si omnes animae aliquando habebunt requiem, tu nunquam, loquens de diabolo. Ergo videtur quod omnes animae humanae aliquando requiem habebunt de poenis.
Praeterea, Isaiae 14, super illud (v. 19), tu autem proiectus es etc., dicit Glossa: si omnes animae aliquando habebunt requiem, tu nunquam, loquens de diabolo. Ergo videtur quod omnes animae humanae aliquando requiem habebunt de poenis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 25, (46), simul de electis et reprobis: ibunt hi in supplicium aeternum; iusti autem in vitam aeternam. Sed inconveniens est ponere quod iustorum vita quandoque finiatur. Ergo inconveniens est ponere quod reproborum supplicium terminetur.
Sed contra: Est quod dicitur Matth. 25, (46), simul de electis et reprobis: ibunt hi in supplicium aeternum; iusti autem in vitam aeternam. Sed inconveniens est ponere quod iustorum vita quandoque finiatur. Ergo inconveniens est ponere quod reproborum supplicium terminetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 arg. 6
Praeterea, sicut dicit Damascenus, hoc est hominibus mors quod angelis casus. Sed angeli post casum irreparabiles fuerunt. Ergo et homines post mortem. Et sic reproborum supplicium nunquam terminabitur.
Praeterea, sicut dicit Damascenus, hoc est hominibus mors quod angelis casus. Sed angeli post casum irreparabiles fuerunt. Ergo et homines post mortem. Et sic reproborum supplicium nunquam terminabitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei, quidam in hoc ab errore Origenis declinaverunt quod daemones posuerunt in perpetuum puniri, sed omnes homines quandoque liberari a poena, etiam infideles. Sed haec positio omnino est irrationabilis. Sicut enim daemones sunt in malitia obstinati, et ita perpetuo puniendi, ita et animae hominum qui sine caritate decedunt: cum hoc hominibus sit mors quod angelis casus, ut Damascenus dicit.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei, quidam in hoc ab errore Origenis declinaverunt quod daemones posuerunt in perpetuum puniri, sed omnes homines quandoque liberari a poena, etiam infideles. Sed haec positio omnino est irrationabilis. Sicut enim daemones sunt in malitia obstinati, et ita perpetuo puniendi, ita et animae hominum qui sine caritate decedunt: cum hoc hominibus sit mors quod angelis casus, ut Damascenus dicit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud est intelligendum de homine secundum genus suum: quia ab humano genere quandoque Dei indignatio est remota per Christi adventum. Sed illi qui in hac reconciliatione quae facta est per Christum, noluerunt esse vel permanere, in seipsis divinam iram perpetuaverunt: cum non sit nobis aliquis modus reconciliationis concessus nisi per Christum.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud est intelligendum de homine secundum genus suum: quia ab humano genere quandoque Dei indignatio est remota per Christi adventum. Sed illi qui in hac reconciliatione quae facta est per Christum, noluerunt esse vel permanere, in seipsis divinam iram perpetuaverunt: cum non sit nobis aliquis modus reconciliationis concessus nisi per Christum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei, et Gregorius, XXXIV Moral. et IV Dialog., quod sancti in hac vita ideo pro inimicis exorant, ut convertantur ad Deum: cum adhuc converti possint. Si enim esset nobis notum quod essent praesciti ad mortem, non magis pro eis quam pro daemonibus oraremus. Et quia post hanc vitam decedentibus sine gratia tempus conversionis non erit, nulla pro eis fiet oratio, nec ab Ecclesia militante nec a triumphante. Hic enim pro eis orandum est, ut Apostolus dicit, II Tim. 2, (25–26), ut det illis Deus poenitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis.
Ad secundum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XXI de Civ. Dei, et Gregorius, XXXIV Moral. et IV Dialog., quod sancti in hac vita ideo pro inimicis exorant, ut convertantur ad Deum: cum adhuc converti possint. Si enim esset nobis notum quod essent praesciti ad mortem, non magis pro eis quam pro daemonibus oraremus. Et quia post hanc vitam decedentibus sine gratia tempus conversionis non erit, nulla pro eis fiet oratio, nec ab Ecclesia militante nec a triumphante. Hic enim pro eis orandum est, ut Apostolus dicit, II Tim. 2, (25–26), ut det illis Deus poenitentiam, et resipiscant a diaboli laqueis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 ad 3
Ad tertium dicendum quod prophetia comminatoria poenae tunc solum immutatur quando variantur merita eius in quem comminatio facta est. Unde Ierem. 18, (7–8): repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitaveram ei. Unde, cum damnatorum merita mutari non possint, comminatio poenae semper in eis implebitur. Nihilominus tamen prophetia comminationis semper quantum ad aliquem intellectum impletur. Quia, ut dicit Augustinus, in praedicto libro, eversa est Ninive quae mala erat, et bona aedificata est, quae non erat: stantibus enim moenibus atque domibus, eversa est civitas in perditis moribus.
Ad tertium dicendum quod prophetia comminatoria poenae tunc solum immutatur quando variantur merita eius in quem comminatio facta est. Unde Ierem. 18, (7–8): repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitaveram ei. Unde, cum damnatorum merita mutari non possint, comminatio poenae semper in eis implebitur. Nihilominus tamen prophetia comminationis semper quantum ad aliquem intellectum impletur. Quia, ut dicit Augustinus, in praedicto libro, eversa est Ninive quae mala erat, et bona aedificata est, quae non erat: stantibus enim moenibus atque domibus, eversa est civitas in perditis moribus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 ad 4
Ad quartum dicendum quod illud verbum Psalmi pertinet ad vasa misericordiae, quae se indignos misericordia non fecerunt: quia in hac vita, quae quaedam ira Dei est propter vitae miserias, vasa misericordiae mutat in melius. Unde sequitur in Psalmo (76, 11): haec mutatio dexterae Excelsi.
Vel dicendum quod hoc intelligitur de misericordia aliquid relaxante, non de misericordia totaliter liberante, si extendatur etiam ad damnatos. Unde non dicit, continebit ab ira misericordias suas, sed, in ira (v. 10): quia non totaliter poena tolletur, sed, ipsa poena durante, misericordia operabitur eam diminuendo.
Ad quartum dicendum quod illud verbum Psalmi pertinet ad vasa misericordiae, quae se indignos misericordia non fecerunt: quia in hac vita, quae quaedam ira Dei est propter vitae miserias, vasa misericordiae mutat in melius. Unde sequitur in Psalmo (76, 11): haec mutatio dexterae Excelsi.
Vel dicendum quod hoc intelligitur de misericordia aliquid relaxante, non de misericordia totaliter liberante, si extendatur etiam ad damnatos. Unde non dicit, continebit ab ira misericordias suas, sed, in ira (v. 10): quia non totaliter poena tolletur, sed, ipsa poena durante, misericordia operabitur eam diminuendo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 3 ad 5
Ad quintum dicendum quod Glossa illa non loquitur simpliciter, sed sub hypothesi impossibilis, ad exaggerandum peccati magnitudinem ipsius diaboli, vel Nabuchodonosor.
Ad quintum dicendum quod Glossa illa non loquitur simpliciter, sed sub hypothesi impossibilis, ad exaggerandum peccati magnitudinem ipsius diaboli, vel Nabuchodonosor.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum Christianorum poena per divinam misericordiam terminetur
Suppl q. 99 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod saltem Christianorum poena per divinam misericordiam terminetur. Quia Marc. 16, (16) dicitur: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sed hoc est omnium Christianorum. Ergo omnes Christiani finaliter salvabuntur.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod saltem Christianorum poena per divinam misericordiam terminetur. Quia Marc. 16, (16) dicitur: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sed hoc est omnium Christianorum. Ergo omnes Christiani finaliter salvabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 4 arg. 2
Praeterea, Ioan. 6, (55) dicitur: qui manducat meam carnem et bibit, meum sanguinem, habet vitam aeternam. Sed hoc est communis cibus et potus Christianorum. Ergo omnes Christiani finaliter salvabuntur.
Praeterea, Ioan. 6, (55) dicitur: qui manducat meam carnem et bibit, meum sanguinem, habet vitam aeternam. Sed hoc est communis cibus et potus Christianorum. Ergo omnes Christiani finaliter salvabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 4 arg. 3
Praeterea, I Cor. 3, (15): si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem: et loquitur de illis in quibus fuit fundamentum fidei Christianae (v. 11–12). Ergo omnes tales finaliter salvabuntur.
Praeterea, I Cor. 3, (15): si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem: et loquitur de illis in quibus fuit fundamentum fidei Christianae (v. 11–12). Ergo omnes tales finaliter salvabuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 4 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 6, (9): iniqui regnum Dei non possidebunt. Sed quidam Christiani sunt iniqui. Ergo non omnes Christiani ad Regnum pervenient. Et ita perpetuo punientur.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 6, (9): iniqui regnum Dei non possidebunt. Sed quidam Christiani sunt iniqui. Ergo non omnes Christiani ad Regnum pervenient. Et ita perpetuo punientur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 4 arg. 4
Praeterea, II Petr. 2, (21) dicitur: melius erat eis viam veritatis non cognoscere quam post agnitam retroire ab eo quod traditum est illis sancto mandato. Sed illi qui viam veritatis non cognoverunt, aeternaliter punientur. Ergo et Christiani qui ab agnita retrocesserunt.
Praeterea, II Petr. 2, (21) dicitur: melius erat eis viam veritatis non cognoscere quam post agnitam retroire ab eo quod traditum est illis sancto mandato. Sed illi qui viam veritatis non cognoverunt, aeternaliter punientur. Ergo et Christiani qui ab agnita retrocesserunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod quidam fuerunt, ut dicit Augustinus, in praedicto libro, qui non omnibus hominibus promiserunt absolutionem a poena aeterna, sed solis Christianis. Et in hoc respectu diversificati sunt. Quidam enim dixerunt quod quicumque sacramenta fidei perceperunt, ab aeterna poena erunt immunes. Sed hoc est, contrarium veritati: quia quidam sacramenta fidei recipiunt et fidem non habent, sine qua impossibile est placere Deo, Heb. 11, (6).
Et ideo alii dixerunt quod solum illi ab aeterna poena erunt immunes qui sacramenta fidei sunt consecuti et fidem Catholicam tenuerunt. Sed contra hoc esse videtur quod aliquando aliqui Catholicam fidem tenent et postea resipiscunt: qui non minori poena sunt digni, sed maiori, quia, 11 Petr. 2, (21), melius erat eis viam veritatis non cognoscere quam post agnitam retroire. Planum est etiam plus peccare haeresiarchas, qui, de fide Catholica recedentes, novas haereses fingunt, quam illos qui a principio aliquam haeresim sunt secuti.
Et ideo alii dixerunt quod illi soli sunt ab aeterna poena immunes qui in fide Catholica finaliter perseverant, quantumcumque aliis criminibus involvantur. Sed hoc manifeste contrariatur Scripturae. Quia lac. 2, (20, 26) dicitur; fides sine operibus mortua est; et Matth. 7, (21): non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum et in multis aliis locis Scriptura peccantibus aeternas poenas comminatur.
Unde non omnes finaliter in fide persistentes a poena aeterna erunt immunes, nisi et ab aliis criminibus inveniantur finaliter absoluti.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 4 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Dominus ibi loquitur de fide formata, quae per dilectionem operatur: in qua quicumque decesserit, salvus erit. Sed huic non solum opponitur infidelitatis error, sed quodlibet peccatum mortale.
Ad primum ergo dicendum quod Dominus ibi loquitur de fide formata, quae per dilectionem operatur: in qua quicumque decesserit, salvus erit. Sed huic non solum opponitur infidelitatis error, sed quodlibet peccatum mortale.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 4 ad 2
Ad secundum dicendum quod verbum Domini est intelligendum, non de illis qui tantum sacramentaliter edunt, qui, indigne quandoque sumentes, iudicium sibi manducant et bibunt, ut dicitur I Cor. 11, (29): sed loquitur de manducantibus spiritualiter, qui per caritatem ei incorporantur; quam incorporationem facit sacramentalis comestio si quis digne accedat. Unde, quantum est ex virtute sacramenti, ad vitam aeternam perducit: quamvis aliquis se possit tali fructu privare per peccatum, etiam postquam digne sumpserit.
Ad secundum dicendum quod verbum Domini est intelligendum, non de illis qui tantum sacramentaliter edunt, qui, indigne quandoque sumentes, iudicium sibi manducant et bibunt, ut dicitur I Cor. 11, (29): sed loquitur de manducantibus spiritualiter, qui per caritatem ei incorporantur; quam incorporationem facit sacramentalis comestio si quis digne accedat. Unde, quantum est ex virtute sacramenti, ad vitam aeternam perducit: quamvis aliquis se possit tali fructu privare per peccatum, etiam postquam digne sumpserit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 4 ad 3
Ad tertium dicendum quod fundamentum in verbis Apostoli intelligitur fides formata: supra quam qui peccata venialia aedificaverit, detrimentum patietur, quia pro eis punitur a Deo; ipse tamen salvus erit finaliter quasi per ignem, vel temporalis tribulationis, vel purgatoriae poenae, quae post mortem erit.
Ad tertium dicendum quod fundamentum in verbis Apostoli intelligitur fides formata: supra quam qui peccata venialia aedificaverit, detrimentum patietur, quia pro eis punitur a Deo; ipse tamen salvus erit finaliter quasi per ignem, vel temporalis tribulationis, vel purgatoriae poenae, quae post mortem erit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum illi qui opera misericordiae faciunt, puniantur aeternaliter: vel solum illi qui opera misericordiae negligunt
Suppl q. 99 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod illi omnes qui opera misericordiae faciunt, non punientur aeternaliter: sed solum illi qui opera misericordiae negligunt. Iac. 2, (13): iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam. Et Matth. 5, (7): beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod illi omnes qui opera misericordiae faciunt, non punientur aeternaliter: sed solum illi qui opera misericordiae negligunt. Iac. 2, (13): iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam. Et Matth. 5, (7): beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 5 arg. 2
Praeterea, Matth. 25, (31 sqq.) ponitur disceptatio Domini cum electis et reprobis. Sed illa disceptatio non est nisi de operibus misericordiae. Ergo solum pro operibus misericordiae omissis aliqui aeternaliter punientur. Et sic idem quod prius.
Praeterea, Matth. 25, (31 sqq.) ponitur disceptatio Domini cum electis et reprobis. Sed illa disceptatio non est nisi de operibus misericordiae. Ergo solum pro operibus misericordiae omissis aliqui aeternaliter punientur. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 5 arg. 3
Praeterea, Matth. 6, (12) dicitur: dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et sequitur (v. 14): si enim dimiseritis hominibus etc. Ergo videtur quod misericordes, qui aliis peccata dimittunt, ipsi veniam peccatorum consequentur. Et sic non aeternaliter punientur.
Praeterea, Matth. 6, (12) dicitur: dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et sequitur (v. 14): si enim dimiseritis hominibus etc. Ergo videtur quod misericordes, qui aliis peccata dimittunt, ipsi veniam peccatorum consequentur. Et sic non aeternaliter punientur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 5 arg. 4
Praeterea, I Tim. 4, super illud (v. 8), pietas ad omnia valet, dicit Glossa Ambrosii: omnis summa disciplinae Christianae in misericordia et pietate est: quam aliquis sequens, si lubricum carnis patiatur, sine dubio vapulabit, sed non peribit. Si quis autem solum exercitium corporis habuerit, perennes poenas patietur. Ergo illi qui insistunt operibus misericordiae, qui peccatis carnalibus detinentur, non in aeternum punientur. Et sic idem quod prius.
Praeterea, I Tim. 4, super illud (v. 8), pietas ad omnia valet, dicit Glossa Ambrosii: omnis summa disciplinae Christianae in misericordia et pietate est: quam aliquis sequens, si lubricum carnis patiatur, sine dubio vapulabit, sed non peribit. Si quis autem solum exercitium corporis habuerit, perennes poenas patietur. Ergo illi qui insistunt operibus misericordiae, qui peccatis carnalibus detinentur, non in aeternum punientur. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 5 s. c. 1
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 6, (9): neque fornicarii neque adulteri regnum Dei possidebunt. Sed multi qui se exercent in operibus misericordiae, sunt tales. Ergo non omnes misericordes ad regnum aeternum pervenient. Et ita aliqui eorum aeternaliter punientur.
Sed contra: Est quod dicitur I Cor. 6, (9): neque fornicarii neque adulteri regnum Dei possidebunt. Sed multi qui se exercent in operibus misericordiae, sunt tales. Ergo non omnes misericordes ad regnum aeternum pervenient. Et ita aliqui eorum aeternaliter punientur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 5 arg. 5
Praeterea, lac. 2, (10) dicitur: quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Ergo quicumque servat legem quoad opera misericordiae et negligit alia opera, reatum de transgressione legis incurret. Et ita aeternaliter punietur.
Praeterea, lac. 2, (10) dicitur: quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Ergo quicumque servat legem quoad opera misericordiae et negligit alia opera, reatum de transgressione legis incurret. Et ita aeternaliter punietur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro praedicto, quidam posuerunt non omnes qui Catholicam fidem tenent a poena aeterna esse liberandos, sed solum illos qui operibus misericordiae insistunt, quamvis etiam aliis criminibus sint subiecti. Sed istud non potest stare. Quia sine caritate non potest aliquid Deo esse acceptum; nec sine ea prodest aliquid ad vitam aeternam. Contingit autem aliquos operibus misericordiae insistere qui caritatem non habent. Unde his nihil prodest ad vitam aeternam promerendam, vel ad immunitatem aeternae poenae: ut patet I Cor. 13, (1–3). Et praecipue hoc apparet absurdum in raptoribus, qui multa rapiunt et tamen aliqua misericorditer largiuntur.
Et ideo dicendum quod quicumque cum peccato mortali decedunt, nec fides nec opera misericordiae eos liberabit a poena aeterna, etiam post quantumcumque spatium temporis.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod illi misericordiam consequentur qui misericordiam ordinate impendunt. Non autem ordinate misericordiam impendunt qui seipsos in miserendo negligunt: sed magis se impugnant male agendo. Et ideo tales misericordiam penitus absolventem non consequentur: etsi consequantur misericordiam de poenis debitis aliquid relaxantem.
Ad primum ergo dicendum quod illi misericordiam consequentur qui misericordiam ordinate impendunt. Non autem ordinate misericordiam impendunt qui seipsos in miserendo negligunt: sed magis se impugnant male agendo. Et ideo tales misericordiam penitus absolventem non consequentur: etsi consequantur misericordiam de poenis debitis aliquid relaxantem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod non propter hoc ponitur disceptatio de operibus misericordiae solum quia pro eorum neglectu tantummodo aliqui puniantur aeternaliter: sed quia illi aeterna poena liberabuntur post peccata qui per opera misericordiae sibi veniam impetraverunt, facientes amicos sibi de mammona iniquitatis.
Ad secundum dicendum quod non propter hoc ponitur disceptatio de operibus misericordiae solum quia pro eorum neglectu tantummodo aliqui puniantur aeternaliter: sed quia illi aeterna poena liberabuntur post peccata qui per opera misericordiae sibi veniam impetraverunt, facientes amicos sibi de mammona iniquitatis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod illud a Domino dicitur his qui petunt sibi debitum relaxari: non illis qui in peccato persistunt. Et ideo soli poenitentes per opera misericordiae consequentur misericordiam iam penitus liberantem.
Ad tertium dicendum quod illud a Domino dicitur his qui petunt sibi debitum relaxari: non illis qui in peccato persistunt. Et ideo soli poenitentes per opera misericordiae consequentur misericordiam iam penitus liberantem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl q. 99 a. 5 ad 4
Ad quartum dicendum quod Glossa Ambrosii loquitur de lubrico venialis peccati, a quo aliquis post purgatorias poenas, quas vapulationem dicit, per opera misericordiae absolvetur.
Ad quartum dicendum quod Glossa Ambrosii loquitur de lubrico venialis peccati, a quo aliquis post purgatorias poenas, quas vapulationem dicit, per opera misericordiae absolvetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- Appendix (1-2)
- App. 1: De purgatorio
Suppl ap. 1 pr.
Circa Purgatorium quaeruntur octo.
Primo: utrum sit purgatorium post hanc vitam.
Secundo: utrum sit idem locus quo animae purgantur, et quo damnati puniuntur.
Tertio: utrum poena purgatorii excedat omnem poenam temporalem huius vitae.
Quarto: utrum illa poena sit voluntaria.
Quinto: utrum animae in purgatorio per daemones puniantur.
Sexto: utrum per poenam purgatorii expietur peccatum veniale quoad culpam.
Septimo: utrum ignis purgatorius liberet a reatu poenae.
Octavo: utrum ab illa poena unus liberetur alio citius.
Circa Purgatorium quaeruntur octo.
Primo: utrum sit purgatorium post hanc vitam.
Secundo: utrum sit idem locus quo animae purgantur, et quo damnati puniuntur.
Tertio: utrum poena purgatorii excedat omnem poenam temporalem huius vitae.
Quarto: utrum illa poena sit voluntaria.
Quinto: utrum animae in purgatorio per daemones puniantur.
Sexto: utrum per poenam purgatorii expietur peccatum veniale quoad culpam.
Septimo: utrum ignis purgatorius liberet a reatu poenae.
Octavo: utrum ab illa poena unus liberetur alio citius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum purgatorium sit post hanc vitam
Suppl ap. 1 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod purgatorium non sit post hanc vitam. Apoc. 14, (13) dicitur: beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo iam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Ergo his qui in Domino moriuntur non manet aliquis purgatorius labor post hanc vitam. Nec illis qui non in Domino moriuntur: quia illi purgari non possunt. Ergo purgatorium post hanc vitam non est.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod purgatorium non sit post hanc vitam. Apoc. 14, (13) dicitur: beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo iam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Ergo his qui in Domino moriuntur non manet aliquis purgatorius labor post hanc vitam. Nec illis qui non in Domino moriuntur: quia illi purgari non possunt. Ergo purgatorium post hanc vitam non est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 1 arg. 2
Praeterea, sicut se habet caritas ad praemium aeternum, ita peccatum mortale ad supplicium aeternum. Sed decedentes in peccato mortali statim ad supplicium aeternum deportantur. Ergo decedentes in caritate statim ad praemium vadunt. Et ita non manet eis aliquod purgatorium post hanc vitam.
Praeterea, sicut se habet caritas ad praemium aeternum, ita peccatum mortale ad supplicium aeternum. Sed decedentes in peccato mortali statim ad supplicium aeternum deportantur. Ergo decedentes in caritate statim ad praemium vadunt. Et ita non manet eis aliquod purgatorium post hanc vitam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 1 arg. 3
Praeterea, Deus, qui est summe misericors, pronior est ad praemiandum bona quam ad puniendum mala. Sed, sicut illi qui sunt in statu caritatis, faciunt aliqua mala quae non sunt digna supplicio aeterno, ita illi qui sunt in peccato mortali, interdum faciunt aliqua bona ex genere, quae non sunt digna praemio aeterno. Ergo, cum illa bona non praemientur in damnandis post hanc vitam, nec illa mala debent post hanc vitam puniri. Et sic idem quod prius.
Praeterea, Deus, qui est summe misericors, pronior est ad praemiandum bona quam ad puniendum mala. Sed, sicut illi qui sunt in statu caritatis, faciunt aliqua mala quae non sunt digna supplicio aeterno, ita illi qui sunt in peccato mortali, interdum faciunt aliqua bona ex genere, quae non sunt digna praemio aeterno. Ergo, cum illa bona non praemientur in damnandis post hanc vitam, nec illa mala debent post hanc vitam puniri. Et sic idem quod prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 1 s. c. 1
Sed contra: II Machab. 12, (46) dicitur: sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare ut a peccatis solvantur. Sed pro defunctis qui sunt in paradiso, non est orandum: quia illi nullo indigent. Nec iterum pro illis qui sunt in inferno: quia illi a peccatis solvi non possunt. Ergo post hanc vitam sunt aliqui a peccatis nondum absoluti qui solvi possunt. Et tales caritatem habent, sine qua non fit peccatorum remissio: quia universa delicta operit caritas, Prov. 10, (12). Unde ad mortem aeternam non devenient: quia qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum, Ioan. 11, (26). Nec ad gloriam inducentur nisi purgati: quia nihil immundum ad illam perveniet, ut patet Apoc. Ergo aliqua purgatio restat post hanc vitam.
Sed contra: II Machab. 12, (46) dicitur: sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare ut a peccatis solvantur. Sed pro defunctis qui sunt in paradiso, non est orandum: quia illi nullo indigent. Nec iterum pro illis qui sunt in inferno: quia illi a peccatis solvi non possunt. Ergo post hanc vitam sunt aliqui a peccatis nondum absoluti qui solvi possunt. Et tales caritatem habent, sine qua non fit peccatorum remissio: quia universa delicta operit caritas, Prov. 10, (12). Unde ad mortem aeternam non devenient: quia qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum, Ioan. 11, (26). Nec ad gloriam inducentur nisi purgati: quia nihil immundum ad illam perveniet, ut patet Apoc. Ergo aliqua purgatio restat post hanc vitam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 1 arg. 4
Praeterea, Gregorius Nyssenus dicit: si aliquis Christo amico consentiens in hac vita purgare peccata minus potuerit, post transitum hinc, per purgatorii ignis conflationem expeditur. Ergo post hanc vitam restat aliqua purgatio.
Praeterea, Gregorius Nyssenus dicit: si aliquis Christo amico consentiens in hac vita purgare peccata minus potuerit, post transitum hinc, per purgatorii ignis conflationem expeditur. Ergo post hanc vitam restat aliqua purgatio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod ex illis quae supra determinata sunt, satis potest constare purgatorium esse post hanc vitam. Si enim, per contritionem deleta culpa, non tollitur ex toto reatus poenae; nec etiam semper venialia, dimissis mortalibus, tolluntur; et iustitia Dei hoc exigit ut peccatum per poenam debitam ordinetur: oportet quod ille qui post contritionem de peccato decedit et absolutionem, ante satisfactionem debitam, quod post hanc vitam puniatur.
Et ideo illi qui purgatorium negant, contra divinam iustitiam loquuntur. Et propter hoc erroneum est, et a fide alienum. Unde Gregorius Nyssenus post praedicta verba subiungit: hoc praedicamus dogma veritatis servantes, et ita credimus.
Hoc etiam universalis Ecclesia tenet, pro defunctis exorans ut a peccatis solvantur: quod non potest nisi de illis qui sunt in purgatorio intelligi. Ecclesiae autem auctoritati quicumque resistit, haeresim incurrit.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur de labore operationis ad merendum, et non de labore passionis ad purgandum.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur de labore operationis ad merendum, et non de labore passionis ad purgandum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod malum non habet causam perfectam, sed ex singularibus defectibus contingit: sed bonum ex una causa perfecta consurgit, ut Dionysius dicit. Et ideo quilibet defectus impedit a perfectione boni, sed non quodlibet bonum impedit consummationem aliquam mali: quia nunquam est malum sine aliquo bono. Et ideo peccatum veniale impedit habentem caritatem ne ad perfectum bonum deveniat, scilicet vitam aeternam, quandiu purgatur. Sed peccatum mortale non potest impediri per aliquod bonum adiunctum quominus statim ad ultimum malorum perducat.
Ad secundum dicendum quod malum non habet causam perfectam, sed ex singularibus defectibus contingit: sed bonum ex una causa perfecta consurgit, ut Dionysius dicit. Et ideo quilibet defectus impedit a perfectione boni, sed non quodlibet bonum impedit consummationem aliquam mali: quia nunquam est malum sine aliquo bono. Et ideo peccatum veniale impedit habentem caritatem ne ad perfectum bonum deveniat, scilicet vitam aeternam, quandiu purgatur. Sed peccatum mortale non potest impediri per aliquod bonum adiunctum quominus statim ad ultimum malorum perducat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod ille qui in peccatum mortale incidit, omnia bona ante acta mortificat, et quae in peccato mortali existens facit, mortua sunt: quia ipse, Deum offendens, omnia bona meretur amittere, quae a Deo habet. Unde ei qui in peccato mortali decedit, non manet aliquod praemium post hanc vitam: sicut manet aliquando poena ei qui in caritate decedit, quae non semper delet omne malum quod invenit, sed solum hoc quod est sibi contrarium.
Ad tertium dicendum quod ille qui in peccatum mortale incidit, omnia bona ante acta mortificat, et quae in peccato mortali existens facit, mortua sunt: quia ipse, Deum offendens, omnia bona meretur amittere, quae a Deo habet. Unde ei qui in peccato mortali decedit, non manet aliquod praemium post hanc vitam: sicut manet aliquando poena ei qui in caritate decedit, quae non semper delet omne malum quod invenit, sed solum hoc quod est sibi contrarium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum sit idem locus quo animae purgantur, et quo damnati puniuntur
Suppl ap. 1 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit idem locus quo animae purgantur, et quo damnati puniuntur. Quia poena damnatorum est aeterna: ut dicitur Matth. 25, (46): ibunt hi in ignem aeternum. Sed purgatorius ignis est temporalis: ut supra Magister dixit. Ergo non simul puniuntur hi et illi eodem igne. Et sic oportet loca esse distincta.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sit idem locus quo animae purgantur, et quo damnati puniuntur. Quia poena damnatorum est aeterna: ut dicitur Matth. 25, (46): ibunt hi in ignem aeternum. Sed purgatorius ignis est temporalis: ut supra Magister dixit. Ergo non simul puniuntur hi et illi eodem igne. Et sic oportet loca esse distincta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 2 arg. 2
Praeterea, poena inferni nominatur pluribus nominibus: ut in Psalmo (10, 7), ignis, sulphur et spiritus procellarum, etc. Sed poena purgatorii non nisi uno nomine nominatur, scilicet ignis. Ergo non eodem igne et eodem loco puniuntur.
Praeterea, poena inferni nominatur pluribus nominibus: ut in Psalmo (10, 7), ignis, sulphur et spiritus procellarum, etc. Sed poena purgatorii non nisi uno nomine nominatur, scilicet ignis. Ergo non eodem igne et eodem loco puniuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 2 arg. 3
Praeterea, Hugo de S. Victore dicit: probabile est quod in his locis puniuntur in quibus commiserunt culpam. Gregorius etiam, in Dialogis, narrat quod Germanus, episcopus Capuanus, Paschasium, qui in balneis purgabatur, invenit. Ergo in loco inferni non purgantur, sed in hoc mundo.
Praeterea, Hugo de S. Victore dicit: probabile est quod in his locis puniuntur in quibus commiserunt culpam. Gregorius etiam, in Dialogis, narrat quod Germanus, episcopus Capuanus, Paschasium, qui in balneis purgabatur, invenit. Ergo in loco inferni non purgantur, sed in hoc mundo.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 2 s. c. 1
Sed contra: Est quod Gregorius dicit, quod, sicut sub eodem igne aurum rutilat et palea fumat, ita sub eodem igne peccator crematur et electus purgatur. Ergo idem est ignis purgatorii et inferni. Et sic in eodem loco sunt.
Sed contra: Est quod Gregorius dicit, quod, sicut sub eodem igne aurum rutilat et palea fumat, ita sub eodem igne peccator crematur et electus purgatur. Ergo idem est ignis purgatorii et inferni. Et sic in eodem loco sunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 2 arg. 4
Praeterea, sancti patres ante adventum Christi fuerunt in loco digniori quam sit locus in quo nunc purgantur animae post mortem: quia non erat ibi aliqua poena sensibilis. Sed locus ille erat coniunctus inferno, vel idem quod infernus: alias Christus, ad limbum descendens, non diceretur ad inferos descendisse. Ergo et purgatorium est in eodem loco, vel iuxta infernum.
Praeterea, sancti patres ante adventum Christi fuerunt in loco digniori quam sit locus in quo nunc purgantur animae post mortem: quia non erat ibi aliqua poena sensibilis. Sed locus ille erat coniunctus inferno, vel idem quod infernus: alias Christus, ad limbum descendens, non diceretur ad inferos descendisse. Ergo et purgatorium est in eodem loco, vel iuxta infernum.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod de loco purgatorii non invenitur aliquid expresse determinatum in Scriptura, nec rationes possunt ad hoc efficaces induci. Tamen probabiliter, et secundum quod consonat magis Sanctorum dictis et revelationi factae multis, locus purgatorii est duplex. Unus secundum legem communem. Et sic locus purgatorii est locus inferior inferno coniunctus, ita quod idem ignis sit qui damnatos cruciat in inferno, et qui iustos in purgatorio purgat: quamvis damnati, secundum quod sunt inferiores merito, et loco inferiores ordinandi sint. Alius est locus purgatorii secundum dispensationem. Et sic quandoque in diversis locis aliqui puniti leguntur: vel ad vivorum instructionem; vel ad mortuorum subventionem, ut viventibus eorum poena innotescens per suffragia Ecclesiae mitigaretur.
Quidam tamen dicunt quod secundum legem communem locus purgatorii est ubi homo peccat. Quod non videtur probabile: quia simul potest homo puniri pro peccatis quae in diversis locis commisit.
Quidam vero dicunt quod puniuntur supra nos secundum legem communem: quia sunt medii inter nos et Deum quantum ad statum. Sed hoc nihil est. Quia non puniuntur pro eo quod supra nos sunt: sed pro eo quod est infimum in eis, scilicet peccatum.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod ignis purgatorius est aeternus quantum ad substantiam, sed temporalis quantum ad effectum purgationis.
Ad primum ergo dicendum quod ignis purgatorius est aeternus quantum ad substantiam, sed temporalis quantum ad effectum purgationis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod poena inferni est ad affligendum: et ideo nominatur ab omnibus illis quae hic nos affligere consueverunt. Sed poena purgatorii est principaliter ad purgandum reliquias peccati. Et ideo sola poena ignis purgatorio attribuitur: quia ignis habet purgare et consumere.
Ad secundum dicendum quod poena inferni est ad affligendum: et ideo nominatur ab omnibus illis quae hic nos affligere consueverunt. Sed poena purgatorii est principaliter ad purgandum reliquias peccati. Et ideo sola poena ignis purgatorio attribuitur: quia ignis habet purgare et consumere.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit secundum dispensationem, et non secundum legem communem.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit secundum dispensationem, et non secundum legem communem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 3: Utrum poena purgatorii excedat omnem poenam temporalem huius vitae
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 100 a. 7 s. c. 1[t:suppl q. 100 a. 7 s. c. 1]
Suppl ap. 1 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod poena purgatorii non excedat omnem poenam temporalem huius vitae. Quanto enim aliquid est magis passivum, tanto magis affligitur, si sensum laesionis habeat. Sed corpus est magis passivum quam anima separata: tum quia habet contrarietatem ad ignem agentem; tum quia habet materiam quae est susceptiva qualitatis agentis, quod de anima non potest dici. Ergo maior est poena quam corpus patitur in hoc mundo, quam poena qua anima purgatur post hanc vitam.
suppl q. 100 a. 7 s. c. 1[t:suppl q. 100 a. 7 s. c. 1]
Suppl ap. 1 a. 3 arg. 1
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod poena purgatorii non excedat omnem poenam temporalem huius vitae. Quanto enim aliquid est magis passivum, tanto magis affligitur, si sensum laesionis habeat. Sed corpus est magis passivum quam anima separata: tum quia habet contrarietatem ad ignem agentem; tum quia habet materiam quae est susceptiva qualitatis agentis, quod de anima non potest dici. Ergo maior est poena quam corpus patitur in hoc mundo, quam poena qua anima purgatur post hanc vitam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 3 arg. 2
Praeterea, poena purgatorii directe ordinatur contra venialia. Sed venialibus, cum sint levissima peccata, levissima poena debetur, si secundum mensuram delicti sit plagarum modus. Ergo poena purgatorii est levissima.
Praeterea, poena purgatorii directe ordinatur contra venialia. Sed venialibus, cum sint levissima peccata, levissima poena debetur, si secundum mensuram delicti sit plagarum modus. Ergo poena purgatorii est levissima.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 3 arg. 3
Praeterea, reatus, cum sit effectus culpae, non intenditur nisi culpa intendatur; Sed in illo cui iam culpa dimissa est, non potest culpa intendi. Ergo in eo cui culpa mortalis dimissa est pro qua non plene satisfecit, reatus non crescit in morte. Sed in hac vita non erat ei reatus respectu gravissimae poenae. Ergo poena quam patietur post hanc vitam, non erit ei gravior omni poena istius vitae.
Praeterea, reatus, cum sit effectus culpae, non intenditur nisi culpa intendatur; Sed in illo cui iam culpa dimissa est, non potest culpa intendi. Ergo in eo cui culpa mortalis dimissa est pro qua non plene satisfecit, reatus non crescit in morte. Sed in hac vita non erat ei reatus respectu gravissimae poenae. Ergo poena quam patietur post hanc vitam, non erit ei gravior omni poena istius vitae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 3 s. c. 1
Sed contra: Est quod Augustinus dicit, in quodam Sermone: ille ignis purgatorii durior erit quam quidquid in hoc saeculo poenarum qui sentire aut videre aut cogitare quis potest.
Sed contra: Est quod Augustinus dicit, in quodam Sermone: ille ignis purgatorii durior erit quam quidquid in hoc saeculo poenarum qui sentire aut videre aut cogitare quis potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 3 arg. 4
Praeterea, quanto poena est universalior, tanto maior. Sed anima separata tota punitur: cum sit simplex. Non autem ita est de corpore. Ergo illa poena quae est animae separatae, est maior omni poena quam corpus patitur.
Praeterea, quanto poena est universalior, tanto maior. Sed anima separata tota punitur: cum sit simplex. Non autem ita est de corpore. Ergo illa poena quae est animae separatae, est maior omni poena quam corpus patitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 3 co.
Respondeo dicendum quod in purgatorio erit duplex poena: una damni, inquantum scilicet retardantur a divina visione; alias sensus, secundum quod ab igne corporali punientur; et quantum ad utrumque poena purgatorii minima excedit maximam poenam huius vitae.
Quanto enim aliquid magis desideratur, tanto eius absentia est molestior. Et quia affectus quo desideratur summum bonum, post hanc vitam in animabus sanctis est intensissimus, quia non retardatur affectus mole corporis; et etiam quia terminus fruendi summo bono iam advenisset nisi aliquid impediret; ideo de tardatione maxime dolent.
Similiter etiam, cum dolor non sit laesio, sed laesionis sensus, tanto aliquid magis dolet de aliquo laesivo, quanto magis est sensitivum: unde laesiones quae fiunt, in locis maxime sensibilibus, sunt maximum dolorem causantes. Et quia totus sensus corporis est ab anima, ideo, si in ipsam animam aliquod laesivum agat, de necessitate oportet quod maxime affligatur. Quod autem anima ab igne corporali patiatur, hoc ad praesens supponimus: quia de hoc infra, dist. 44, dicetur. Et ideo oportet quod poena purgatorii, quantum ad poenam damni et sensus, excedat omnem poenam istius vitae.
Quidam autem assignant rationem ex hoc quod anima tota punitur, non autem corpus. Sed hoc nihil est. Quia sic poena damnatorum esset minor post resurrectionem quam ante. Quod falsum est.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 3 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis anima sit minus passiva quam corpus, tamen est magis cognoscitiva passionis. Et ubi est maior passionis sensus, ibi est maior dolor, etiam si sit minor passio.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis anima sit minus passiva quam corpus, tamen est magis cognoscitiva passionis. Et ubi est maior passionis sensus, ibi est maior dolor, etiam si sit minor passio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 3 ad 2
Ad secundum dicendum quod acerbitas illius poenae non est tantum ex quantitate peccati, quantum ex dispositione puniti: quia idem peccatum gravius punitur ibi quam hic. Sicut ille qui est melioris complexionis, magis punitur, eisdem plagis impositis, quam alius: et tamen iudex utrique easdem plagas pro eisdem culpis inferens iuste facit.
Ad secundum dicendum quod acerbitas illius poenae non est tantum ex quantitate peccati, quantum ex dispositione puniti: quia idem peccatum gravius punitur ibi quam hic. Sicut ille qui est melioris complexionis, magis punitur, eisdem plagis impositis, quam alius: et tamen iudex utrique easdem plagas pro eisdem culpis inferens iuste facit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 3 ad 3
Et per hoc etiam patet solutio ad tertium.
Et per hoc etiam patet solutio ad tertium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 4: Utrum illa poena sit voluntaria
Suppl ap. 1 a. 4 arg. 1
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod illa poena sit voluntaria. Quia illi qui sunt in purgatorio, rectum cor habent. Sed haec est rectitudo cordis, ut quis voluntatem suam voluntati divinae conformet, ut Augustinus dicit. Ergo, cum Deus velit eos puniri, ipsi illam poenam voluntarie sustinent.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod illa poena sit voluntaria. Quia illi qui sunt in purgatorio, rectum cor habent. Sed haec est rectitudo cordis, ut quis voluntatem suam voluntati divinae conformet, ut Augustinus dicit. Ergo, cum Deus velit eos puniri, ipsi illam poenam voluntarie sustinent.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 4 arg. 2
Praeterea, omnis sapiens vult illud sine quo non potest pervenire ad finem intentum. Sed illi qui sunt in purgatorio, sciunt se non posse pervenire ad gloriam nisi prius puniantur. Ergo volunt puniri.
Praeterea, omnis sapiens vult illud sine quo non potest pervenire ad finem intentum. Sed illi qui sunt in purgatorio, sciunt se non posse pervenire ad gloriam nisi prius puniantur. Ergo volunt puniri.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 4 s. c. 1
Sed contra, nullus petit liberari a poena quam voluntarie sustinet. Sed illi qui sunt in purgatorio, petunt liberari: sicut patet per multa quae in Dialogo narrantur. Ergo non sustinent illam poenam voluntarie.
Sed contra, nullus petit liberari a poena quam voluntarie sustinet. Sed illi qui sunt in purgatorio, petunt liberari: sicut patet per multa quae in Dialogo narrantur. Ergo non sustinent illam poenam voluntarie.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 4 co.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur voluntarium dupliciter. Uno modo, voluntate absoluta. Et sic nulla poena est voluntaria: quia ex hoc est ratio poenae quod voluntati contrariatur.
Alio modo dicitur aliquid voluntarium voluntate conditionata: sicut ustio est voluntaria propter sanitatem consequendam. Et sic aliqua poena potest esse voluntaria dupliciter. Uno modo quia per poenam aliquod bonum acquirimus: et sic ipsa voluntas assumit poenam aliquam, ut patet in satisfactione. Vel etiam quia ille libenter eam accipit, et non vellet eam non esse: Sicut accidit in martyrio. Alio modo quia, quamvis per poenam nullum bonum nobis accrescat, tamen sine poena ad bonum pervenire non possumus: sicut patet de morte naturali. Et tunc voluntas non assumit poenam, et vellet ab ea liberari, sed eam supportat: et quantum ad hoc voluntaria dicitur. Et sic poena purgatorii est voluntaria.
Quidam autem dicunt quod non est aliquo modo voluntaria: quia sunt ita absorpti poenis quod nesciunt se per poenam purgari, sed putant se esse damnatos. Sed hoc est falsum. Quia, nisi scirent se liberandos, suffragia non peterent: quod frequenter faciunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 4 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 5: Utrum animae in purgatorio per daemones puniantur
Suppl ap. 1 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod animae in purgatorio per daemones puniantur. Quia, sicut infra, dist. 47, dicit Magister, illos habent tortores in poenis quos habuerunt incentores in culpa. Sed daemones incitant ad culpam non solum mortalem, sed etiam venialem, quando aliud non possunt. Ergo etiam in purgatorio ipsi animas pro peccatis venialibus torquebunt.
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod animae in purgatorio per daemones puniantur. Quia, sicut infra, dist. 47, dicit Magister, illos habent tortores in poenis quos habuerunt incentores in culpa. Sed daemones incitant ad culpam non solum mortalem, sed etiam venialem, quando aliud non possunt. Ergo etiam in purgatorio ipsi animas pro peccatis venialibus torquebunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 5 arg. 2
Praeterea, purgatio a peccatis competit iustis et in hac vita et post hanc vitam. Sed in hac vita purgantur per poenas a diabolo inflictas: sicut patet de Iob. Ergo etiam post hanc vitam punientur a daemonibus purgandi.
Praeterea, purgatio a peccatis competit iustis et in hac vita et post hanc vitam. Sed in hac vita purgantur per poenas a diabolo inflictas: sicut patet de Iob. Ergo etiam post hanc vitam punientur a daemonibus purgandi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 5 s. c. 1
Sed contra, iniustum est ut qui de aliquo triumphavit, ei subiiciatur post triumphum. Sed illi qui sunt in purgatorio, de daemonibus triumphaverunt, sine peccato mortali decedentes. Ergo non subiicientur eis puniendi per eos.
Sed contra, iniustum est ut qui de aliquo triumphavit, ei subiiciatur post triumphum. Sed illi qui sunt in purgatorio, de daemonibus triumphaverunt, sine peccato mortali decedentes. Ergo non subiicientur eis puniendi per eos.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod, sicut post diem iudicii divina iustitia succendet ignem quo damnati in perpetuum punientur, ita etiam nunc sola iustitia divina electi post hanc vitam purgantur: non ministerio daemonum, quorum victores extiterunt; nec ministerio angelorum, qui cives suos non tam vehementer affligerent. Sed tamen possibile est quod eos ad loca poenarum deducant. Et etiam ipsi daemones, qui de poenis hominum laetantur, eos comitantur et assistunt purgandis: tum ut de eorum poenis satientur; tum ut in eorum exitu a corpore aliquid suum ibi reperiant.
In hoc autem saeculo, quando adhuc locus pugnae est, puniuntur homines et a malis angelis, sicut ab hostibus, ut patet de Iob; et a bonis, sicut patet de Iacob, cuius nervus femoris, angelo percutiente, emarcuit. Et hoc etiam expresse Dionysius dicit, in 4 cap. de Div. Nom., quod boni angeli interdum puniunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 5 ad 1
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 6: Utrum per poenam purgatorii expietur peccatum veniale quoad culpam
Verwijzingen naar dit Hoofdstuk:
suppl q. 100 a. 8 ad 2[t:suppl q. 100 a. 8 ad 2]
Suppl ap. 1 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod per poenam purgatorii non expietur peccatum veniale quoad culpam. Quia super illud I Ioan. 5, (16), est peccatum ad mortem etc., dicit Glossa: quod in hac vita non corrigitur, frustra post mortem eius venia postulatur. Ergo nullum peccatum post hanc vitam quoad culpam dimittitur.
suppl q. 100 a. 8 ad 2[t:suppl q. 100 a. 8 ad 2]
Suppl ap. 1 a. 6 arg. 1
Ad sextum sic proceditur. Videtur quod per poenam purgatorii non expietur peccatum veniale quoad culpam. Quia super illud I Ioan. 5, (16), est peccatum ad mortem etc., dicit Glossa: quod in hac vita non corrigitur, frustra post mortem eius venia postulatur. Ergo nullum peccatum post hanc vitam quoad culpam dimittitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 arg. 2
Praeterea, eiusdem est labi in peccatum, et a peccato liberari. Sed anima post mortem non potest peccare venialiter. Ergo nec a peccato veniali absolvi.
Praeterea, eiusdem est labi in peccatum, et a peccato liberari. Sed anima post mortem non potest peccare venialiter. Ergo nec a peccato veniali absolvi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 arg. 3
Praeterea, Gregorius dicit quod talis in iudicio quisque futurus est, qualis de corpore exivit: quia lignum ubi ceciderit, ibi erit, Eccle. 11, (3). Si ergo aliquis ex hac vita exit cum veniali, in iudicio cum veniali erit. Et ita per purgatorium non expiatur aliquis a culpa veniali.
Praeterea, Gregorius dicit quod talis in iudicio quisque futurus est, qualis de corpore exivit: quia lignum ubi ceciderit, ibi erit, Eccle. 11, (3). Si ergo aliquis ex hac vita exit cum veniali, in iudicio cum veniali erit. Et ita per purgatorium non expiatur aliquis a culpa veniali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 arg. 4
Praeterea, supra dictum est quod culpa actualis non deletur nisi per contritionem. Sed post hanc vitam non erit contritio, quae est actus meritorius: quia tunc non erit meritum neque demeritum, cum, secundum Damascenum: hoc est hominibus mors quod angelis casus. Ergo post hanc vitam non dimittitur in purgatorio veniale quoad culpam.
Praeterea, supra dictum est quod culpa actualis non deletur nisi per contritionem. Sed post hanc vitam non erit contritio, quae est actus meritorius: quia tunc non erit meritum neque demeritum, cum, secundum Damascenum: hoc est hominibus mors quod angelis casus. Ergo post hanc vitam non dimittitur in purgatorio veniale quoad culpam.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 arg. 5
Praeterea, veniale non est in nobis nisi ratione fomitis: unde in primo statu Adam venialiter non peccasset, ut in II libro, dist. 21, dictum est. Sed post hanc vitam in purgatorio non erit sensualitas, fomite corrupto, in anima separata: quia fomes dicitur lex carnis, Rom, 7, (18 sqq.). Ergo non erit ibi venialis culpa. Et ita non potest expiari per purgatorium ignem.
Praeterea, veniale non est in nobis nisi ratione fomitis: unde in primo statu Adam venialiter non peccasset, ut in II libro, dist. 21, dictum est. Sed post hanc vitam in purgatorio non erit sensualitas, fomite corrupto, in anima separata: quia fomes dicitur lex carnis, Rom, 7, (18 sqq.). Ergo non erit ibi venialis culpa. Et ita non potest expiari per purgatorium ignem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 s. c. 1
Sed contra: Est quod Gregorius dicit, in IV Dialog., et Augustinus, de Vera Poenitentia, quod quaedam culpae leves in futuro remittuntur. Nec potest intelligi quoad poenam: quia sic omnes culpae quantumcumque graves, quantum ad reatum poenae per ignem purgatorium expiantur. Ergo venialia quantum ad culpam purgantur per ignem purgatorium.
Sed contra: Est quod Gregorius dicit, in IV Dialog., et Augustinus, de Vera Poenitentia, quod quaedam culpae leves in futuro remittuntur. Nec potest intelligi quoad poenam: quia sic omnes culpae quantumcumque graves, quantum ad reatum poenae per ignem purgatorium expiantur. Ergo venialia quantum ad culpam purgantur per ignem purgatorium.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 arg. 6
Praeterea, I Cor. 3, (12), per lignum, fenum et stipulam, ut dictum est, venialia intelliguntur. Sed lignum, fenum et stipula per purgatorium consumuntur. Ergo ipsae veniales culpae post hanc vitam remittuntur.
Praeterea, I Cor. 3, (12), per lignum, fenum et stipulam, ut dictum est, venialia intelliguntur. Sed lignum, fenum et stipula per purgatorium consumuntur. Ergo ipsae veniales culpae post hanc vitam remittuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 co.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod post hanc vitam non dimittitur aliquod peccatum quoad culpam. Et si cum mortali culpa quis decedat, damnatur, et remissionis capax non est. Non autem potest esse quod cum veniali decedat sine mortali: quia ipsa, gratia finalis culpam purgat venialem. Veniale enim peccatum contingit ex hoc quod aliquis, Christum habens in fundamento, nimis aliquod temporale diligit. Qui quidem excessus ex concupiscentiae corruptione contingit. Unde, si gratia omnino concupiscentiae corruptionem vincat, sicut in Beata Virgine fuit, non manet aliquis locus veniali. Et ita, cum in morte omnino diminuatur et annihiletur ista concupiscentia, potentiae animae totaliter gratiae subiicientur, et veniale expellitur.
Sed haec opinio frivola est et in se, et in causa sua. In se quidem, quia dictis Sanctorum et Evangelii adversatur. Quae non possunt exponi de remissione venialium quantum ad poenam, ut Magister in littera dicit: quia sic tam levia quam gravia in futuro dimittuntur; Gregorius autem leves culpas tantum post hanc vitam remitti perhibet. Nec sufficit quod dicunt, quod hoc dicitur specialiter de levibus, ne putetur nihil grave pro eis nos passuros: quia remissio poenae magis aufert gravitatem poenarum quam ponat.
Quantum ad causam autem frivola apparet, quia defectus corporalis, qualis est in ultimo vitae, non aufert concupiscentiae corruptionem vel diminuit quantum ad radicem, sed quantum ad actum: sicut patet etiam de illis qui graviter infirmantur. Nec iterum tranquillat potentias animae, ut eas gratiae subiiciat: quia tranquillitas potentiarum, et subiectio earum ad gratiam, est quando inferiores vires obediunt superioribus, quae legi Dei condelectantur; quod in statu illo esse non potest, cum actus utrarumque impediatur; nisi tranquillitas dicatur privatio pugnae, sicut in dormientibus accidit. Nec tamen propter hoc somnus dicitur concupiscentiam diminuere, aut vires animae tranquillare, aut eas gratiae subdere.
Et praeterea, dato quod concupiscentiam radicaliter diminueret defectus ille et vires animae subderet gratiae, adhuc hoc non sufficeret ad purgationem culpae venialis iam commissae, quamvis sufficeret ad vitationem futurae: quia culpa actualis, etiam venialis, non dimittitur sine actuali contritionis motu, ut supra, dist. 17, dictum est, quantumcumque habitualiter intendatur. Contingit autem quandoque quod aliquis dormiens moritur, in gratia existens, qui cum veniali aliquo obdormivit: et talis non potest actum contritionis habere de veniali ante mortem. Non potest dici, ut dicunt, quod, si non poenituit actu vel proposito, in generali vel speciali, quod sit versum in mortale, propter hoc quod veniale fit mortale dum placet: quia non quaelibet placentia venialis facit peccatum mortale, alias omne veniale esset mortale, quia quodlibet veniale placet. Cum sit voluntarium; sed talis placentia quae ad fruitionem spectat, in qua omnis humana perversitas consistit, dum rebus utendis fruimur, ut Augustinus dicit. Et sic placentia illa quae facit peccatum mortale, est actualis placentia: quia omne peccatum mortale in actu consistit. Potest autem contingere quod aliquis postquam veniale peccatum commisit, nihil actualiter cogitet de peccato vel dimittendo vel tenendo, sed cogitet forte quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis, et in hac cogitatione obdormiat et moriatur. Unde patet quod haec opinio omnino irrationalis est.
Et ideo cum aliis dicendum quod culpa venialis in eo qui cum gratia decedit, post hanc vitam dimittitur per ignem purgatorium: quia poena illa, aliqualiter voluntaria, virtute gratiae habebit vim expiandi culpam omnem quae simul cum gratia stare potest.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod Glossa loquitur de peccato mortali.
Vel dicendum quod, quamvis in hac vita non corrigatur in se, corrigitur tamen in merito: quia hic homo meruit ut ibi illa poena sit meritoria sibi.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa loquitur de peccato mortali.
Vel dicendum quod, quamvis in hac vita non corrigatur in se, corrigitur tamen in merito: quia hic homo meruit ut ibi illa poena sit meritoria sibi.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 ad 2
Ad secundum dicendum quod peccatum veniale contingit ex corruptione fomitis, qui in anima separata in purgatorio existente non erit. Et ideo non poterit peccare venialiter. Sed remissio culpae venialis est ex voluntate gratia informata, quae in purgatorio erit in anima separata. Et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum quod peccatum veniale contingit ex corruptione fomitis, qui in anima separata in purgatorio existente non erit. Et ideo non poterit peccare venialiter. Sed remissio culpae venialis est ex voluntate gratia informata, quae in purgatorio erit in anima separata. Et ideo non est simile.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 ad 3
Ad tertium dicendum quod venialia non variant statum hominis: quia neque tollunt neque deminuunt caritatem, secundum quam mensuratur quantitas gratuitae bonitatis animae. Et ideo per hoc quod venialia dimittuntur vel committuntur, talis manet anima qualis prius.
Ad tertium dicendum quod venialia non variant statum hominis: quia neque tollunt neque deminuunt caritatem, secundum quam mensuratur quantitas gratuitae bonitatis animae. Et ideo per hoc quod venialia dimittuntur vel committuntur, talis manet anima qualis prius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 ad 4
Ad quartum dicendum quod post hanc vitam non potest esse meritum respectu praemii essentialis. Sed respectu alicuius accidentalis potest esse, quandiu manet homo in statu viae aliquo modo. Et ideo in purgatorio potest esse actus meritorius quantum ad remissionem culpae venialis.
Ad quartum dicendum quod post hanc vitam non potest esse meritum respectu praemii essentialis. Sed respectu alicuius accidentalis potest esse, quandiu manet homo in statu viae aliquo modo. Et ideo in purgatorio potest esse actus meritorius quantum ad remissionem culpae venialis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 6 ad 5
Ad quintum dicendum quod, quamvis veniale ex pronitate fomitis contingat, tamen culpa in mente consequitur. Et ideo, etiam destructo fomite, culpa adhuc manere potest.
Ad quintum dicendum quod, quamvis veniale ex pronitate fomitis contingat, tamen culpa in mente consequitur. Et ideo, etiam destructo fomite, culpa adhuc manere potest.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 7: Utrum ignis purgatorius liberet a reatu poenae
Suppl ap. 1 a. 7 arg. 1
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ignis purgatorius non liberet a reatu poenae. Omnis enim purgatio respicit foeditatem. Sed poena non importat aliquam foeditatem. Ergo ignis purgatorius non liberat a poena.
Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ignis purgatorius non liberet a reatu poenae. Omnis enim purgatio respicit foeditatem. Sed poena non importat aliquam foeditatem. Ergo ignis purgatorius non liberat a poena.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 7 arg. 2
Praeterea, contrarium non purgatur nisi per suum contrarium. Sed poena non contrariatur poenae. Ergo per poenam purgatorii non purgatur aliquis a reatu poenae.
Praeterea, contrarium non purgatur nisi per suum contrarium. Sed poena non contrariatur poenae. Ergo per poenam purgatorii non purgatur aliquis a reatu poenae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 7 arg. 3
Praeterea, I Cor. 3, super illud (v. 15), salvus erit sic tamen etc., dicit Glossa: ignis iste est tentatio tribulationis, de qua scriptum est: ‘vasa figuli probat fornax’, etc., Eccli. 27, (6). Ergo homo expiatur ab omni poena per poenas huius mundi, saltem per mortem, quae est maxima poenarum; et non per purgatorium ignem.
Praeterea, I Cor. 3, super illud (v. 15), salvus erit sic tamen etc., dicit Glossa: ignis iste est tentatio tribulationis, de qua scriptum est: ‘vasa figuli probat fornax’, etc., Eccli. 27, (6). Ergo homo expiatur ab omni poena per poenas huius mundi, saltem per mortem, quae est maxima poenarum; et non per purgatorium ignem.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 7 s. c. 1
Sed contra, poena purgatorii est gravior quam poena quaelibet huius mundi, ut supra dictum est. Sed per poenam satisfactoriam quam aliquis in hac vita sustinet, expiatur a debito poenae. Ergo multo fortius per poenam purgatorii.
R: Q.. 100 A. 3[t:suppl q. 100 a. 3]
Sed contra, poena purgatorii est gravior quam poena quaelibet huius mundi, ut supra dictum est. Sed per poenam satisfactoriam quam aliquis in hac vita sustinet, expiatur a debito poenae. Ergo multo fortius per poenam purgatorii.
R: Q.. 100 A. 3[t:suppl q. 100 a. 3]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 7 co.
Respondeo dicendum quod quicumque est debitor alicuius, per hoc a debito absolvitur quod debitum solvit. Et quia reatus nihil est aliud quam debitum poenae, per hoc quod aliquis poenam sustinet quam debebat, a reatu absolvitur. Et secundum hoc poena purgatorii a reatu purgat.
Respondeo dicendum quod quicumque est debitor alicuius, per hoc a debito absolvitur quod debitum solvit. Et quia reatus nihil est aliud quam debitum poenae, per hoc quod aliquis poenam sustinet quam debebat, a reatu absolvitur. Et secundum hoc poena purgatorii a reatu purgat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 7 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod reatus, quamvis non importet foeditatem quantum in se est, tamen habet ordinem ad foeditatem ex causa sua.
Ad primum ergo dicendum quod reatus, quamvis non importet foeditatem quantum in se est, tamen habet ordinem ad foeditatem ex causa sua.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 7 ad 2
Ad secundum dicendum quod poena, quamvis non contrarietur poenae, tamen contrariatur reatui ad poenam: quia ex hoc manet obligatio ad poenam, quod poenam non sustinuit, quam debebat.
Ad secundum dicendum quod poena, quamvis non contrarietur poenae, tamen contrariatur reatui ad poenam: quia ex hoc manet obligatio ad poenam, quod poenam non sustinuit, quam debebat.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 7 ad 3
Ad tertium dicendum quod in eisdem verbis sacrae Scripturae latet multiplex intellectus. Unde et ille ignis potest intelligi tribulatio praesens, vel poena sequens. Et per utramque venialia purgari possunt. Sed quod mors naturalis ad hoc non sufficiat, supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod in eisdem verbis sacrae Scripturae latet multiplex intellectus. Unde et ille ignis potest intelligi tribulatio praesens, vel poena sequens. Et per utramque venialia purgari possunt. Sed quod mors naturalis ad hoc non sufficiat, supra dictum est.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 8: Utrum ab illa poena unus liberetur alio citius
Suppl ap. 1 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ab illa poena unus non liberetur alio citius. Quanto enim gravior est culpa et maior reatus, tanto acerbior poena imponitur in purgatorio. Sed quae est proportio poenae acerbioris ad culpam graviorem, eadem est proportio poenae levioris ad culpam leviorem. Ergo ita cito liberatur unus a poena illa sicut alius.
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ab illa poena unus non liberetur alio citius. Quanto enim gravior est culpa et maior reatus, tanto acerbior poena imponitur in purgatorio. Sed quae est proportio poenae acerbioris ad culpam graviorem, eadem est proportio poenae levioris ad culpam leviorem. Ergo ita cito liberatur unus a poena illa sicut alius.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 8 arg. 2
Praeterea, inaequalibus meritis redduntur aequales retributiones et in caelo et in inferno, quantum ad durationem. Ergo videtur esse similiter in purgatorio.
Praeterea, inaequalibus meritis redduntur aequales retributiones et in caelo et in inferno, quantum ad durationem. Ergo videtur esse similiter in purgatorio.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 8 s. c. 1
Sed contra est similitudo Apostoli, qui differentias venialium per lignum, fenum et stipulam significavit. Sed constat quod lignum diutius manet in igne quam fenum et stipula. Ergo unum peccatum veniale diutius punitur in purgatorio quam aliud.
Sed contra est similitudo Apostoli, qui differentias venialium per lignum, fenum et stipulam significavit. Sed constat quod lignum diutius manet in igne quam fenum et stipula. Ergo unum peccatum veniale diutius punitur in purgatorio quam aliud.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod quaedam venialia sunt maioris adhaerentiae quam alia, secundum quod affectus magis ad ea inclinatur et fortius in eis figitur. Et quia ea quae sunt maioris adhaerentiae, tardius purgantur, ideo quidam in purgatorio diutius quam alii torquentur, secundum quod affectus eorum ad venialia fuit magis immersus.
Respondeo dicendum quod quaedam venialia sunt maioris adhaerentiae quam alia, secundum quod affectus magis ad ea inclinatur et fortius in eis figitur. Et quia ea quae sunt maioris adhaerentiae, tardius purgantur, ideo quidam in purgatorio diutius quam alii torquentur, secundum quod affectus eorum ad venialia fuit magis immersus.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod acerbitas poenae proprie respondet quantitati culpae: sed diuturnitas respondet radicationi culpae in subiecto. Unde potest contingere quod aliquis diutius moretur qui minus affligitur, et e converso.
Ad primum ergo dicendum quod acerbitas poenae proprie respondet quantitati culpae: sed diuturnitas respondet radicationi culpae in subiecto. Unde potest contingere quod aliquis diutius moretur qui minus affligitur, et e converso.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 1 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod peccatum mortale, cui debetur supplicium inferni, et caritas, cui debetur praemium paradisi, post hanc vitam radicantur immobiliter in subiecto. Et ideo quantum ad omnes est eadem diuturnitas utrobique. Secus autem est de peccato veniali, quod in purgatorio punitur, ut ex dictis patet.
R: Q.. 100 A. 6[t:suppl q. 100 a. 6]
Ad secundum dicendum quod peccatum mortale, cui debetur supplicium inferni, et caritas, cui debetur praemium paradisi, post hanc vitam radicantur immobiliter in subiecto. Et ideo quantum ad omnes est eadem diuturnitas utrobique. Secus autem est de peccato veniali, quod in purgatorio punitur, ut ex dictis patet.
R: Q.. 100 A. 6[t:suppl q. 100 a. 6]
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- App. 2: De poena originalis peccati
Suppl ap. 2 pr.
Circa hoc duo quaeruntur.
Primo: utrum peccato originali post mortem debeatur poena sensibilis in illis qui in originali tantum peccato decedunt.
Secundo: utrum aliquem interiorem dolorem sentiant in anima spiritualem qui pro peccato originali tantum puniuntur.
Circa hoc duo quaeruntur.
Primo: utrum peccato originali post mortem debeatur poena sensibilis in illis qui in originali tantum peccato decedunt.
Secundo: utrum aliquem interiorem dolorem sentiant in anima spiritualem qui pro peccato originali tantum puniuntur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 1: Utrum peccato originali secundum se debeatur poena sensibilis
Suppl ap. 2 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccato originali secundum se debeatur poena sensibilis. Dicit enim Augustinus, de Fide ad Petrum: firmissime tene, et nullatenus dubites, parvulos qui sine sacramento baptismatis de hoc saeculo transierunt, aeterno supplicio puniendos. Sed supplicium poenam sensibilem nominat. Ergo parvuli, qui pro solo originali punientur, sensibilem poenam sustinebunt.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccato originali secundum se debeatur poena sensibilis. Dicit enim Augustinus, de Fide ad Petrum: firmissime tene, et nullatenus dubites, parvulos qui sine sacramento baptismatis de hoc saeculo transierunt, aeterno supplicio puniendos. Sed supplicium poenam sensibilem nominat. Ergo parvuli, qui pro solo originali punientur, sensibilem poenam sustinebunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 arg. 2
Praeterea, maiori culpae debetur maior poena. Sed originale est maius peccatum quam veniale: quia plus habet de aversione, eo quod gratiam subtrahit, veniale autem gratiam secum compatitur. Et iterum aeterna poena punitur originale: sed veniale temporali. Cum ergo veniali peccato debeatur poena sensibilis, multo amplius originali.
Praeterea, maiori culpae debetur maior poena. Sed originale est maius peccatum quam veniale: quia plus habet de aversione, eo quod gratiam subtrahit, veniale autem gratiam secum compatitur. Et iterum aeterna poena punitur originale: sed veniale temporali. Cum ergo veniali peccato debeatur poena sensibilis, multo amplius originali.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 arg. 3
Praeterea, gravius puniuntur peccata post hanc vitam quam in vita ista, ubi est misericordiae locus. Sed in hac vita respondet originali poena sensibilis: pueri enim, qui solum originale habent, multas poenas sensibiles sustinent, nec iniuste. Ergo et post hanc vitam poena sensibilis sibi debetur.
Praeterea, gravius puniuntur peccata post hanc vitam quam in vita ista, ubi est misericordiae locus. Sed in hac vita respondet originali poena sensibilis: pueri enim, qui solum originale habent, multas poenas sensibiles sustinent, nec iniuste. Ergo et post hanc vitam poena sensibilis sibi debetur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 arg. 4
Praeterea, sicut in peccato actuali est aversio et conversio, ita et in peccato originali aliquid aversioni respondet, scilicet privatio originalis iustitiae; et aliquid conversioni, scilicet concupiscentia. Sed peccato actuali ratione conversionis debetur poena sensibilis. Ergo et originali ratione concupiscentiae.
Praeterea, sicut in peccato actuali est aversio et conversio, ita et in peccato originali aliquid aversioni respondet, scilicet privatio originalis iustitiae; et aliquid conversioni, scilicet concupiscentia. Sed peccato actuali ratione conversionis debetur poena sensibilis. Ergo et originali ratione concupiscentiae.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 arg. 5
Praeterea, corpora puerorum post resurrectionem aut erunt passibilia, aut impassibilia. Si impassibilia; et nullum corpus humanum potest esse impassibile nisi vel per dotem impassibilitatis, sicut est in beatis, vel ratione originalis iustitiae, sicut in statu innocentiae; ergo corpora puerorum vel habebunt dotem impassibilitatis, et sic gloriosa erunt, et non erit differentia inter pueros baptizatos et non baptizatos, quod est haereticum; vel originalem iustitiam habebunt, et sic originali peccato carebunt, nec pro peccato originali punientur, quod est similiter haereticum. Si autem sint passibilia; omne autem passibile de necessitate patitur activo praesente; ergo, praesentibus corporibus sensibilibus activis, sensibilem poenam patientur.
Praeterea, corpora puerorum post resurrectionem aut erunt passibilia, aut impassibilia. Si impassibilia; et nullum corpus humanum potest esse impassibile nisi vel per dotem impassibilitatis, sicut est in beatis, vel ratione originalis iustitiae, sicut in statu innocentiae; ergo corpora puerorum vel habebunt dotem impassibilitatis, et sic gloriosa erunt, et non erit differentia inter pueros baptizatos et non baptizatos, quod est haereticum; vel originalem iustitiam habebunt, et sic originali peccato carebunt, nec pro peccato originali punientur, quod est similiter haereticum. Si autem sint passibilia; omne autem passibile de necessitate patitur activo praesente; ergo, praesentibus corporibus sensibilibus activis, sensibilem poenam patientur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 s. c. 1
Contra, Augustinus dicit poenam parvulorum, qui originali tantum tenentur, omnium esse mitissimam. Sed hoc non esset si sensibili poena torquerentur: quia poena ignis inferni est gravissima. Ergo poenam sensibilem non sustinebunt.
Contra, Augustinus dicit poenam parvulorum, qui originali tantum tenentur, omnium esse mitissimam. Sed hoc non esset si sensibili poena torquerentur: quia poena ignis inferni est gravissima. Ergo poenam sensibilem non sustinebunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 arg. 6
Praeterea, acerbitas poenae sensibilis delectationi culpae respondet: Apoc. 18, (7): quantum glorificavit, se et in deliciis fuit, etc. Sed in peccato originali non est aliqua delectatio, sicut nec operatio: delectatio enim operationem consequitur, ut ex X Ethic. patet. Ergo peccato originali non debetur poena sensibilis.
Praeterea, acerbitas poenae sensibilis delectationi culpae respondet: Apoc. 18, (7): quantum glorificavit, se et in deliciis fuit, etc. Sed in peccato originali non est aliqua delectatio, sicut nec operatio: delectatio enim operationem consequitur, ut ex X Ethic. patet. Ergo peccato originali non debetur poena sensibilis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod poena debet esse proportionata culpae: ut dicitur Isaiae 27, (8): in mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabit eam. Defectus autem qui per originem traducitur, rationem culpae habens, non est per subtractionem vel corruptionem alicuius boni quod naturam humanam consequitur ex principiis suis, sed per subtractionem vel corruptionem alicuius quod naturae superadditum erat: nec ista culpa ad hunc hominem pertinet nisi secundum quod talem naturam habet quae hoc bono, quod in eo natum erat esse et possibile conservari, destituta est. Et ideo nulla alia poena sibi debetur nisi privatio illius finis ad quem donum subtractum ordinabat, ad quod per se natura humana attingere non potest. Hoc autem est divina visio. Et ideo carentia huius visionis est propria et sola poena originalis peccati post mortem. Si enim alia poena sensibilis pro peccato originali post mortem infligeretur, puniretur iste non secundum hoc quod culpam habuit: quia poena sensibilis pertinet ad id quod personae proprium est, quia per passionem huius particularis talis poena est. Unde, sicut culpa non fuit per operationem eius, ita nec poena per passionem ipsius esse debet: sed solum per defectum illius ad quod natura de se insufficiens erat. In aliis autem perfectionibus et bonitatibus, quae naturam humanam consequuntur ex suis principiis, nullum detrimentum sustinebunt pro peccato originali damnati.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod supplicium non nominat in auctoritate illa poenam sensibilem, sed solum poenam damni, quae est carentia divinae visionis: sicut etiam nomine ignis frequenter in Scriptura quaelibet poena figurari consuevit.
Ad primum ergo dicendum quod supplicium non nominat in auctoritate illa poenam sensibilem, sed solum poenam damni, quae est carentia divinae visionis: sicut etiam nomine ignis frequenter in Scriptura quaelibet poena figurari consuevit.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod inter omnia peccata minimum est originale, eo quod minimum habet de voluntario: non enim est voluntarium voluntate istius personae, sed voluntate principii naturae tantum. Peccatum autem actuale, et etiam veniale, est voluntarium voluntate eius in quo est. Et ideo minor poena debetur originali quam veniali.
Nec obstat quod originale non compatitur secum gratiam. Privatio enim gratiae non habet rationem culpae, sed poenae, nisi inquantum ex voluntate est. Unde ubi minus est de voluntario, minus est de culpa.
Similiter etiam non obstat quod peccato actuali veniali temporalis poena debetur. Quia hoc est per accidens: inquantum decedens in veniali tantum, gratiam habet, virtute cuius poena purgata est. Si autem veniale peccatum sine gratia, in aliquo esset, perpetuam poenam haberet.
Ad secundum dicendum quod inter omnia peccata minimum est originale, eo quod minimum habet de voluntario: non enim est voluntarium voluntate istius personae, sed voluntate principii naturae tantum. Peccatum autem actuale, et etiam veniale, est voluntarium voluntate eius in quo est. Et ideo minor poena debetur originali quam veniali.
Nec obstat quod originale non compatitur secum gratiam. Privatio enim gratiae non habet rationem culpae, sed poenae, nisi inquantum ex voluntate est. Unde ubi minus est de voluntario, minus est de culpa.
Similiter etiam non obstat quod peccato actuali veniali temporalis poena debetur. Quia hoc est per accidens: inquantum decedens in veniali tantum, gratiam habet, virtute cuius poena purgata est. Si autem veniale peccatum sine gratia, in aliquo esset, perpetuam poenam haberet.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod non est eadem ratio de poena sensibili ante mortem et post mortem. Quia ante mortem poena sensibilis consequitur virtutem naturae agentis: sive sit poena sensibilis interior, ut febris vel aliquid huiusmodi; sive etiam sensibilis poena exterior, ut ustio sive aliquid huiusmodi. Sed post mortem nihil aget virtute naturae, sed secundum iustitiae divinae ordinem tantum: sive in animam separatam, in quam constat quod ignis naturaliter agere non potest; sive etiam in corpus post resurrectionem, quia tunc omnis actio naturalis cessabit, cessante motu primi mobilis, qui est causa omnis motus et alterationis corporalis.
Ad tertium dicendum quod non est eadem ratio de poena sensibili ante mortem et post mortem. Quia ante mortem poena sensibilis consequitur virtutem naturae agentis: sive sit poena sensibilis interior, ut febris vel aliquid huiusmodi; sive etiam sensibilis poena exterior, ut ustio sive aliquid huiusmodi. Sed post mortem nihil aget virtute naturae, sed secundum iustitiae divinae ordinem tantum: sive in animam separatam, in quam constat quod ignis naturaliter agere non potest; sive etiam in corpus post resurrectionem, quia tunc omnis actio naturalis cessabit, cessante motu primi mobilis, qui est causa omnis motus et alterationis corporalis.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod dolor sensibilis respondet delectationi sensibili quae est in conversione actualis peccati. Concupiscentia autem habitualis quae est in originali peccato, delectationem non habet. Et ideo dolor sensibilis non respondet sibi pro poena.
Ad quartum dicendum quod dolor sensibilis respondet delectationi sensibili quae est in conversione actualis peccati. Concupiscentia autem habitualis quae est in originali peccato, delectationem non habet. Et ideo dolor sensibilis non respondet sibi pro poena.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 1 ad 5
Ad quintum dicendum quod corpora puerorum non erunt impassibilia ex defectu potentiae ad patiendum in ipsis, sed ex defectu exterius agentis in ipsa: quia post resurrectionem nullum corpus erit agens in alterum, praecipue ad corruptionem inducendam, per actionem naturae, sed erit actio tantum ad puniendum ex ordine divinae iustitiae. Unde illa corpora poenam non patientur quibus poena sensibilis ex divina iustitia non debetur. Corpora autem sanctorum erunt impassibilia quia deficiet in eis potentia ad patiendum. Et ideo impassibilitas erit in eis dos, non autem in pueris.
Ad quintum dicendum quod corpora puerorum non erunt impassibilia ex defectu potentiae ad patiendum in ipsis, sed ex defectu exterius agentis in ipsa: quia post resurrectionem nullum corpus erit agens in alterum, praecipue ad corruptionem inducendam, per actionem naturae, sed erit actio tantum ad puniendum ex ordine divinae iustitiae. Unde illa corpora poenam non patientur quibus poena sensibilis ex divina iustitia non debetur. Corpora autem sanctorum erunt impassibilia quia deficiet in eis potentia ad patiendum. Et ideo impassibilitas erit in eis dos, non autem in pueris.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media- A 2: Utrum pueri non baptizati afflictionem spiritualem in anima sentiant
Suppl ap. 2 a. 2 arg. 1
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pueri non baptizati afflictionem spiritualem in anima sentiant. Quia, sicut dicit Chrysostomus, in damnatis gravior erit poena quod Dei visione carebunt, quam quod igne inferni cremabuntur. Sed pueri visione divina carebunt. Ergo afflictionem spiritualem ex hoc sentient.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod pueri non baptizati afflictionem spiritualem in anima sentiant. Quia, sicut dicit Chrysostomus, in damnatis gravior erit poena quod Dei visione carebunt, quam quod igne inferni cremabuntur. Sed pueri visione divina carebunt. Ergo afflictionem spiritualem ex hoc sentient.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 2 arg. 2
Praeterea, carere illo quod quis vult habere, sine afflictione esse non potest. Sed pueri vellent visionem divinam habere: alias voluntas eorum actualiter perversa esset. Ergo, cum ea careant, videtur quod ex hoc afflictionem sentiant.
Si dicatur quod non affliguntur quia sciunt se non culpa propria ea esse privatos: contra. Immunitas a culpa dolorem poenae non minuit, sed auget: non enim, si aliquis non propria culpa exheredatur vel mutilatur, propter hoc minus dolet. Ergo etiam, quamvis pueri non propria culpa tanto bono priventur, ex hoc eorum dolor non tollitur.
Praeterea, carere illo quod quis vult habere, sine afflictione esse non potest. Sed pueri vellent visionem divinam habere: alias voluntas eorum actualiter perversa esset. Ergo, cum ea careant, videtur quod ex hoc afflictionem sentiant.
Si dicatur quod non affliguntur quia sciunt se non culpa propria ea esse privatos: contra. Immunitas a culpa dolorem poenae non minuit, sed auget: non enim, si aliquis non propria culpa exheredatur vel mutilatur, propter hoc minus dolet. Ergo etiam, quamvis pueri non propria culpa tanto bono priventur, ex hoc eorum dolor non tollitur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 2 arg. 3
Praeterea, sicut pueri baptizati se habent ad meritum Christi, ita non baptizati ad demeritum Adae. Sed pueri baptizati ex merito Christi consequuntur praemium vitae aeternae. Ergo et non baptizati dolorem sustinent ex hoc quod per demeritum Adae aeterna vita privantur.
Praeterea, sicut pueri baptizati se habent ad meritum Christi, ita non baptizati ad demeritum Adae. Sed pueri baptizati ex merito Christi consequuntur praemium vitae aeternae. Ergo et non baptizati dolorem sustinent ex hoc quod per demeritum Adae aeterna vita privantur.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 2 arg. 4
Praeterea, absentari a re amata non potest esse sine dolore. Sed pueri naturalem cognitionem de Deo habebunt, et eadem ratione naturaliter eum diligent. Ergo, cum ab eo sint in perpetuum separati, videtur quod hoc sine dolore pati non possint.
Praeterea, absentari a re amata non potest esse sine dolore. Sed pueri naturalem cognitionem de Deo habebunt, et eadem ratione naturaliter eum diligent. Ergo, cum ab eo sint in perpetuum separati, videtur quod hoc sine dolore pati non possint.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 2 s. c. 1
Contra, Si pueri non baptizati post mortem dolorem interiorem habeant, aut dolebunt de culpa, aut de poena. Si de culpa, cum a culpa illa ulterius emundari non possint, dolor ille erit in desperationem inducens. Sed talis dolor in damnatis est vermis conscientiae. Ergo pueri vermem conscientiae habebunt. Et sic non esset eorum poena mitissima, ut in littera dicitur. Si autem de poena dolerent, ergo, cum poena eorum iuste a Deo sit, voluntas eorum divinae iustitiae obviaret. Et sic actualiter deformis esset. Quod non conceditur. Ergo nullum dolorem interiorem sentient.
Contra, Si pueri non baptizati post mortem dolorem interiorem habeant, aut dolebunt de culpa, aut de poena. Si de culpa, cum a culpa illa ulterius emundari non possint, dolor ille erit in desperationem inducens. Sed talis dolor in damnatis est vermis conscientiae. Ergo pueri vermem conscientiae habebunt. Et sic non esset eorum poena mitissima, ut in littera dicitur. Si autem de poena dolerent, ergo, cum poena eorum iuste a Deo sit, voluntas eorum divinae iustitiae obviaret. Et sic actualiter deformis esset. Quod non conceditur. Ergo nullum dolorem interiorem sentient.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 2 arg. 5
Praeterea, ratio recta non patitur ut aliquis perturbetur de eo quod in ipso non fuit ut vitaretur: propter quod Seneca probat quod perturbatio in sapientem non cadit. Sed in pueris est ratio recta nullo actuali peccato obliquata. Ergo non turbabuntur de hoc quod talem poenam sustinent, quam vitare nullo modo potuerunt.
Praeterea, ratio recta non patitur ut aliquis perturbetur de eo quod in ipso non fuit ut vitaretur: propter quod Seneca probat quod perturbatio in sapientem non cadit. Sed in pueris est ratio recta nullo actuali peccato obliquata. Ergo non turbabuntur de hoc quod talem poenam sustinent, quam vitare nullo modo potuerunt.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 2 co.
Respondeo dicendum quod circa hoc est triplex opinio. Quidam enim dicunt quod pueri nullum dolorem sustinebunt, quia in eis adeo ratio obtenebrata erit ut non cognoscant se amisisse quod amiserunt. Quod probabile non videtur: ut anima ab onere corporis absoluta ea non cognoscat quae saltem ratione investigari possint, et etiam multo plura.
Et ideo alii dicunt quod in eis est perfecta cognitio eorum quae naturali cognitioni subiacent, et cognoscunt Deum, et se eius visione privatos esse, et ex hoc aliquem dolorem sentient: tamen mitigabitur eorum dolor, inquantum non propria voluntate culpam incurrerunt pro qua damnati sunt. Hoc etiam probabile non videtur. Quia talis dolor parvus esse non potest de tanti boni amissione, et praecipue sine spe recuperationis. Unde poena eorum non esset mitissima. Praeterea, omnino eadem ratione qua dolore sensibili et exterius affligente non punientur, etiam dolorem interiorem non sentient. Quia dolor poenae delectationi culpae respondet. Unde, delectatione remota a culpa originali, omnis dolor ab eius poena excluditur.
Et ideo alii dicunt quod cognitionem perfectam habebunt eorum quae naturali cognitioni subiacent, et vita aeterna se privatos esse cognoscent, et causam quare ab ea exclusi sunt, nec tamen ex hoc aliquo modo affligentur. Quod qualiter esse posset, videndum est.
Sciendum ergo quod ex hoc quod caret aliquis eo quod suam proportionem excedit, non affligitur, si sit rectae rationis, sed tantum ex hoc quod caret eo ad quod aliquo modo proportionatus fuit: sicut nullus sapiens homo affligitur de hoc quod non potest volare sicut avis, vel quia non est rex vel imperator, cum sibi non sit debitum; affligeretur autem si privaretur eo ad quod habendum aliquo modo aptitudinem habuit. Dico ergo quod omnis homo usum liberi arbitrii habens proportionatus est ad vitam aeternam consequendam: quia potest se ad gratiam praeparare, per quam vitam aeternam merebitur. Et ideo, si ab hoc deficiant, maximus erit dolor eis, quia amittunt illud quod suum esse possibile fuit. Pueri autem nunquam fuerunt proportionati ad hoc quod vitam aeternam haberent: quia nec eis debebatur ex principii naturae, cum omnem facultatem naturae excedat; nec actus proprios habere potuerunt, quibus tantum bonum consequerentur. Et ideo nihil omnino dolebunt de carentia visionis divinae: immo magis gaudebunt de hoc quod participabunt multum de divina bonitate et perfectionibus naturalibus.
Nec potest dici quod fuerunt proportionati ad vitam aeternam consequendam, quamvis non per actionem suam, tamen per actionem aliorum circa eos, quia potuerunt ab aliis baptizari, sicut et multi pueri eiusdem conditionis baptizati vitam aeternam consecuti sunt. Hoc est enim superexcedentis gratiae ut aliquis sine actu proprio praemietur. Unde defectus talis gratiae non magis tristitiam causat in pueris decedentibus non baptizatis, quam in sapientibus hoc quod eis multae gratiae non fiunt quae aliis similibus factae sunt.

Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 2 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod in damnatis pro culpa actuali, qui usum liberi arbitrii habuerunt, fuit aptitudo ad vitam aeternam consequendam. Non autem in pueris, ut dictum est. Et ideo non est similis ratio de utrisque.
Ad primum ergo dicendum quod in damnatis pro culpa actuali, qui usum liberi arbitrii habuerunt, fuit aptitudo ad vitam aeternam consequendam. Non autem in pueris, ut dictum est. Et ideo non est similis ratio de utrisque.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 2 ad 2
Ad secundum dicendum quod, quamvis voluntas sit possibilium et impossibilium, ut in III Ethic. dicitur, tamen voluntas ordinata et completa non est nisi eorum ad quae quis aliquo modo ordinatus est. Et si in hac voluntate deficiant homines, dolent: non autem si deficiant ab illa voluntate quae impossibilium est. Quae potius velleitas quam voluntas debet dici: non enim aliquis illud vult simpliciter, sed vellet si possibile foret.
Ad secundum dicendum quod, quamvis voluntas sit possibilium et impossibilium, ut in III Ethic. dicitur, tamen voluntas ordinata et completa non est nisi eorum ad quae quis aliquo modo ordinatus est. Et si in hac voluntate deficiant homines, dolent: non autem si deficiant ab illa voluntate quae impossibilium est. Quae potius velleitas quam voluntas debet dici: non enim aliquis illud vult simpliciter, sed vellet si possibile foret.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 2 ad 3
Ad tertium dicendum quod ad habendum proprium patrimonium, vel membra corporis sui, quilibet est ordinatus. Et ideo non est mirum si dolet aliquis de eorum amissione, sive pro culpa sua sive aliena eis privetur. Unde patet quod ratio non procedit ex simili.
Ad tertium dicendum quod ad habendum proprium patrimonium, vel membra corporis sui, quilibet est ordinatus. Et ideo non est mirum si dolet aliquis de eorum amissione, sive pro culpa sua sive aliena eis privetur. Unde patet quod ratio non procedit ex simili.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 2 ad 4
Ad quartum dicendum quod donum Christi excedit peccatum Adae, ut ad Rom. 5, (15 sqq.) dicitur. Unde non oportet quod pueri non baptizati tantum habeant de malo quantum baptizati habent de bono.
Ad quartum dicendum quod donum Christi excedit peccatum Adae, ut ad Rom. 5, (15 sqq.) dicitur. Unde non oportet quod pueri non baptizati tantum habeant de malo quantum baptizati habent de bono.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediaSuppl ap. 2 a. 2 ad 5
Ad quintum dicendum quod, quamvis pueri non baptizati sint separati a Deo quantum ad illam coniunctionem quae est per gloriam, non tamen ab eo penitus sunt separati. Immo sibi coniunguntur per participationem naturalium bonorum. Et ita etiam de ipso gaudere poterunt naturali cognitione et dilectione.
Ad quintum dicendum quod, quamvis pueri non baptizati sint separati a Deo quantum ad illam coniunctionem quae est per gloriam, non tamen ab eo penitus sunt separati. Immo sibi coniunguntur per participationem naturalium bonorum. Et ita etiam de ipso gaudere poterunt naturali cognitione et dilectione.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social mediahttps://rkdocumenten.nl/toondocument/9036-summa-theologiae-supplementum-lat