Inhoudsopgave
- RESCRIPTUM EX AUDIENTIA SS.MI Nova redactio n. 2267 Catechismi Catholicae Ecclesiae de poena mortis.
Summus Pontifex Franciscus, in Audientia die XI mensis Maii anno MMXVIII Praefecto concessa, hanc novam approbavit formulam, quam alias iussit in linguas verti atque cunctas in praedicti versiones inseri.
De poena mortis
2267. Quod auctoritas legitima, processu ordinario peracto, recurrere posset ad poenam mortis, diu habitum est utpote responsum nonnullorum delictorum gravitati aptum instrumentumque idoneum, quamvis extremum, ad bonum commune tuendum.
His autem temporibus magis magisque agnoscitur dignitatem personae nullius amitti posse, nee quidem illius qui scelera fecit gravissima. Novus insuper sanctionis poenalis sensus, quoad Statum attinet, magis in dies percipitur. Denique rationes efficientioris custodiae excogitatae sunt quae in tuto collocent debitam civium defensionem, verum nullo modo imminuant reorum potestatem sui ipsius redimendi.
Quapropter Ecclesia, sub Evangelii luce, docet poenam capitalem non posse admitti quippe quae repugnet inviolabili personae humanae dignitati' atque Ipsa devovet se eidemque per omnem orbem abolendae.
Hoc Rescriptum typis edetur per publicationem in actis diurnis L'Osservatore Romano habetque vigorem eodem die, ac deinde foras dabitur in Actis Apostolicae Sedis. ALOISIUS F. CARD. LADARIA, S.I.
Congregationis pro Doctrina Fidei Praefectus
Datum ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Augusti, a. D. MMXVIII, in memoria sancti Alfonsi Mariae de' Liguori.
Referenties naar deze alinea: 0
Geen referenties naar deze alineaExtra opties voor deze alinea
Kopieer alinea-URL naar klembord Reageer op deze alinea Deel op social media
https://rkdocumenten.nl/toondocument/7016-rescriptum-ex-audientia-ss-mi-nova-redactio-n-2267-catechismi-lat